Text List

Caput 4

Caput 4

Habeatne religio actus proprios inter se specie differentes.

CAPUT IV. HABEATNE RELIGIO ACTUS PROPRIOS INTER SE SPECIE DIFFERENTES.

1. Non est difficultas de actibus proprie imperatis secundum se spectatis, quia constat illos posse esse omnium virtutum, ut fidei, misericordiae, ut supra dictum est, qui secundum se essentialiter distinguuntur. Idemque est de multis actibus exterioribus, ut sunt, verbi gratia, jurare, vovere, sacrificare, nam quoad materiales actiones aperte distinguuntur. Difficultas vero est, an in ordine ad religionem essentialiter distinguantur. Ubi simul quaerendum est de internis actibus voluntatis , an voluntas ordinandi, verbi gratia, et sacrificandi, sint actus inter se distincti.

2. Differentia quae constituit actum in tal esse virtutis, ipsum etiam in tali esse entitativo constituit. — Ut autem intelligatur dithicultas, et vitentur distinctiones inutiles, advertere oportet, in interiori actu voluntatis (si intrinsece et ex objecto est actus virtutis), ipsam differentiam, per quam constituitur in tali esse virtutis, esse etiam diffterentiam constituentem ipsum actum in suo esse entitativo, neque recte considerari ipsum esse virtutis tanquam adjacens entitati essentiali talis actus. Secundo, suppono de ratione actus voluntatis, ex objecto honesti, esse ut tendat in honestum, qua honestum est; quia omnis actus voluntatis tendit in bonum sub ratione boni: nullum autem bonum est per se rectum, et consentaneum rationi, nisi quod honestum est, et ideo nullum bonum reddit per se actum studiosum, et virtutis, nisi honestum, quatenus honestum est. Atque eadem proportione et ratione, tale bonum honestum, quatenus tale est, constituet actum in tali esse virtutis. Et haec est ratio a priori, ob quam ipsum esse virtutis est substantiale interno actui voluntatis, quia nimirum sumitur ex tendentia ad primarium objectum talis actus, in qua tendentia consistit substantiale esse ejusdem actus. Tandem suppono, quod saepe dixi, exteriores actus esse objecta internarum voluntatum. Unde in illis considerari potest vel materiale objectum, quod est talis vel talis actus, vel formale, quod est honestas objectiva existens in tali actione, quatenus cultus Dei est, a qua habet interior actus voluntatis suam honestatem formalem, quam etiam appellamus ipsum esse virtutis.

3. Prima sententia. — In prologo Sententiarum.— Duae igitur sunt opiniones extreme contrariae. Prima est dicentium, quoties exteriores actus religionis, in suo esse naturali et materiali, specie distinguuntur, etiam distingui specie interiores voluntates, quae circa illos versantur ob divinum cultum. Ita sentiunt Nominales, non in particulari de religione, sed universe, de quocumque habitu, vel virtute morali. Fundamentum eorum est, quia sicut loqui, verbi gratia, vel genua flectere, vel sicut credere et petere, sunt actus natura sua specie distincti, ita velle hunc, vel illum actum facere, requirit volitionem specie distinctam, quia motio activa debet accommodari passivae. Nec refert (aiunt) quod illa omnes actiones sint volitae ad cultum Dei, nam inde solum sequitur internas voluntates convenire in eodem esse morali virtutis. non autem in eadem specifica entitate actus.

4. Proposita sententia rejicitur. — Haec vero sententia communiter rejicitur, quia distinctio et constitutio actuum, et habituum, non sumitur sufficienter ex objectis materialibus, quia et circa idem materiale objectum contingit versari distinctos actus intellectus et voluntatis, et eumdem actum circa diversa materialia objecta, ut latius traditum est in Metaphysica. In praesenti etiam non admattimus distinctionem illam de esse morali et naturali seu entitativo in ipso interno actu virtutis, ut diximus. Quocirca si interiores actus virtutis religionis, qui sunt in voluntate, dicuntur convenire in specifico esse virtutis, simpliciter fatendum est esse ejusdem speciei, etiam in entitate. Neque oportet volitiones esse in sua entitate specie distinctas, etiamsi causent exteriores actiones, vel motiones in specie distinctas, quia, ut exterior actio causetur ab interiori voluntate, sufficit quod sit volita, sive ex hoc, sive ex alio motivo volita sit; ut autem speciem conferat, non suffieit sola materia, sed formale objectum attendendum est.

5. Est ergo secunda sententia, quae affirmat omnes actus religionis formaliter esse ejusdem speciei. Cujus sensus esse debet, exteriores actus, quamvis in entitate distinguantur, tamen in honestate, quam habent in ordine ad divinum cultum, convenire, esseque ejusdem rationis in ratione objecti honeste appetibilis; ac proinde interiores actus voluntatis, quibus talia objecta, seu tales actus exteriores (sub quibus omnem Dei cultum comprehendimus) appetuntur, seu imperantur, esse ejusdem speciei, etiam quoad entitates physicas seu naturales ipsorum. Unde etiam fit, ut ipsi actus exteriorcs, quatenus ab his interioribus imperantur et denominantur, moraliter conveniant in esse talis virtutis, quantumcumque in esse naturali distinguantur. Atque haec sententia censetur esse D. Thomae in his articulis, praeseriim in 3, ad 1 et 2, et in 4, ad 4 et 2. Et eam sequuntur frequentius moderni Thomistae. Fundamentum est, quia religio est una virtus in specie, ut hic docet D. Thomas; ergo est unus habitus specie; ergo omnes actus ejus sunt ejusdem speciei. Probatur ultima consequentia ; tum quia actus generant habitum ; ergo, si sunt specie diversi, non possunt generare eumdem habitum in specie; tum etiam quia si habitus est unus, habet unum formale objectum: ergo et omnes actus in eodem formali objecto conveniunt, quia habitus non attingit objectum nisi per actum; ergo etiam actus sunt ejusdem speciei; nam ex objecto formali speciem sumunt immediatius (ut ita dicam) quam habitus; nam,ut est vulgare, habitus per actus, et actus per objecta specificantur.

6. Assertio 1. —Inter has seutentias media via tenenda est. Et imprimis certum existimo dari aliquam distinctionem specificam in actibus religionis, eam, scilicet, quae communis est omnibus habitibus, praesertim voluntatis. Nam (ut attigi in quarto tomo, tractando de virtute poenitentiae, et generalius disp. 44 Metaphysicae, sect. 11), quando actus sunt inter se ordinati, ut unus ex alio per se oriatur, ut odium mali ex amore Dei, desiderium et delectatio ex amore boni praesentis vel absentis, electio ex intentione, etc., tunc omnes tales actus radicati in eodem objecto formali pertinent ad eumdem simplicem habitum, quamvis tales actus specie physica seu entitativa distinguantur ex diverso modo attingendi ta'e objectum, et participandi honestatem ejus. Constat autem virtutem religionis omnes hos actus voluntatis posse exercere circa eumdem cultum Dei; nam habet affectum illum per modum simplicis amoris, et simili modo potest odio habere divinam irreverentiam, vel defectum in cultu. Constat item amorem et odium specie distingui inter se, et ex eodem principio nasci; ergo saltem ex hac parte elicit religio actus specie distinctos. Et eodem modo discurri potest per caeteros actus insinuatos. Neque in his habet difficultatem fundamentum secundae sententiae, quia tales actus ratione connexionis pertinere possunt ad eumdem habitum, tanquam ad idem principium; et eadem ratione possunt illum generare, praesertim ratione primarii actus, qui est quasi fundamentum reliquorum, ut in fine dictae sect. 11, in Metaphysica, declaravi.

7. Secunda assertio. — Haec vero distinctio actuum internorum, circa eumdem externum actum seu objectum versari potest, ut ex dictis facile constat. Difficultas ergo propria relinquitur de actibus voluntatis, qui in generali modo tendendi sunt ejusdem rationis, ut sunt actus amoris, vel intentionis, quando versantur circa diversos actus externos, seu diversos cultus Dei; est, inquam, difficultas an inde habere possint distinctionem specificam. In quo secundo censeo certum, non semper illam habere, neque ad eam sufficere quamcumque distinctionem cultuum. Hoc patet ex dictis contra primam sententiam. Deinde declaratur exemplis et ratione; nam genuflexio, verbi gratia, et vocalis confessio divina excellentiae, actus sunt materialiter et physice distincti, et tamen si fiant animo honorandi Deum, ut supremum dominum, non habent in ratione cultus honestates diversarum rationum ; ergo interiores actus voluntatis et religionis, qui circa tales materias versantur, erunt ejusdem speciei substanualis, cum illam sumant ab honestate objectorum. Consequentia patet ex dictis, et antecedens videtur per se evidens; quia honor resultans ex tali actione est idem, et inde habet hic actus suam honestatem; ergo accidentarium est, quid per hanc vel illam actionem materialem fiat. Ratio autem est a priori, quia honor est in genere signi ; unde sub ea ratione fundat honestatem, quae in tali casu reperitur; signum autem non variatur formaliter ex materia, quae ad significandum imponitur, sed ex re proxime significata; ergo si cultus Dei ad eamdem honoris significationem refertur, non variatur formaliter, nec sufticit ad distinguendos interiores actus religionis, etiamsi materia cultus varia sit. Denique confirmatur a contrario, nam si quis neget fidem flectendo genua idolo, aut verbis confitendo illud esse Deum, idem peccatum in specie est; ergo et e contrario idem est religionis cultus vero Deo tributus, sive hoc, sive illo signo fiat.

8. Tertia assertio. — Adhuc superest difficultas, an inter varios actus exteriores cultus divini sint aliqui formaliter etiam diversi in ratione cultus, ita ut interiores voluntates, quae circa illos versantur, distinguantur specie. Et quoad hanc partem assero tertio, in latitudine actuum religionis inveniri specificam diversitatem. Probo primo inductione, nam promittere aliquid Deo, et implere promissum , sunt actus qui, moraliter et per ordinem ad rectam rationem spectati, habent bonitates specie distinctas, propter diversam rationem debiti, quam includunt. Similiter observare votum et facere juramentum, etiam valde diversae res videntur, non materialiter tantum, sed etiam formaliter, et in ratione cultus et honestatis, quia per unum actum servatur fidelitas debita Deo, per alium vero recognoscitur Deus, ut prima, et infallibilis. veritas, cui falsum dicere aut confirmare repugnat, quae duo plane videntur etiam in ratione honesti maxime diversa; ergo voluntares interiores, quae circa tales actus versantur, sunt etiam specie distinctae. Cujus etiam argumentum a posteriori, seu a contrario est, quia peccata his actibus opposita sunt specie distincta, ac proinde in confessione distincte aperienda ; et idem est de peccato, verbi gratia, omittendi missam, vel non implendi votum.

9. Quod autem quidam Theologi moderni dicunt, haec peccata esse ejusdem speciei, et nihilominus esse distincte confitenda propter circumstantias varias notabiliter aggravantes, hoc, inquam, ut verum fatear, probabile non est : quis enim unquam dixit perjurium et orationis omissionem ex voto debitae, esse ejusdem speciei, aut quomodo id credi potest, cum in illis actibus inferatur Deo injuria valde diversae rationis? Denique, opinio asserens circumstantias non mutantes speciem, sed intra eamdem notabiliter aggravantes, esse confitendas, non est adeo certa, quin opposita sit practice probabilis; posset ergo aliquis, conformando se illi opinioni, non explicare has circumstantias, sed duas omissiones contra religionem confiteri, vel certe unam, si in die festo sacrum omisit, quamvis etiam ex voto ad id teneatur ; quia tota illa tantum esset una grevior malitia, si esset ejusdem speciei, quod dicere esset absurdissimum, et periculosus error moralis. Et similia argumenta possunt fieri multa ex peccato perjurii, blasphemise, simoniae et similibus.

10. Objectioni occurritur. — Apparentius responderi posset, ex diversitate specifica malitiarum non inferri similem distinctionem in actibus virtutum, quibus talia peccata seu malitiae opponuntur; quia eidem virtuti opponuntur vitia non solum specie diversa, sed etiam contraria. Sed contra, nam juxta veram doctrinam, malitia moralis in interiori actu voluntatis non est nisi privatio alicujus honestatis moraliter debitae tali actui; ergo satis probabile argumentum sumitur a privatione ad habitum, nam privationes proxime distinguuntur ex positivis, quibus privant per se primo et immediate. Unde licet eidem habitui virtutis opponantur vitia extrema, nihilominus actus virtutis, quibus opponuntur vitiosi actus contrarii, etiam sunt inter se distincti, ut, verbi gratia, in liberalitate, cui opponitur avaritia et prodigalitas, distincti actus sunt prudenter retinere, vel donare, habentque honestates actuales valde diversas, quibus opponuntur vel nimia elargitio, vel nimia retentio. Idemque considerare licebit in omnibus similibus vitiis. Est autem res clarior in his peccatis, quae non distinguuntur tantum ex diversis modis recedendi ab eodem medio virtutis per accessum vel recessum, sed etiam per diversam participationem objecti talis virtutis, in quo invenitur extensio quaedam non solum in materiis particularibus talis objecti, sed etiam in participatione motivi, seu formahtatis ejus.

11. Ratio a priori distinctionis inter religionis actus proponitur.— Atque hinc sumenda est ratio a priori hujus partis, quia multi sunt actus voluntatis ad religionem pertinentes, qui non solum in materialibus, sed etiam in formalibus objectis talium actuum distinguuntur; ergo hujusmodi actus sunt specie diversi juxta generale principium, quod supponimus, actus distingui specie ex objectis formalibus. Antecedens probatur ac declaratur, quia ad formale objectum actus religiosi pertinet ratio honoris, seu cultus divini, quae consistit in exhibendo aliquo signo aestimationis debita, quae habetur de divina excellentia ; hoc autem signum et hic honor aliquando exhibetur solum in testimonium divina auctoritatis in testificando, ut in juramento; aliquando vero exhibetur praecise in testimonium supremi dominii Dei, ut in sacrificio. Quae rationes sunt valde diversae formaliter, praesertim in ordine ad nostros inadaequatos conceptus, et actus illis correspon- dentes ; ergo sufficit illa distinctio objectorum ad distinguendos illos actus. Simile argumentum fieri potest, quia ratio debiti etiam intrat objectum formale religionis, ut supra ostensum est; sed haec ratio valde diverso modo participatur in diversis materiis partialibus religionis, ut patet in debito ex voto, vel ex simplici cultu, vel adoratione; qua omnia magis patebunt ex discursu materiae. Difficultas quae hic superest, quamque tetigit contraria sententia de unitate, vel distinctione habitus, vel virtutis religionis, tractabitur melius in sequentibus. FINIS LIBRI SECUNDI.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4