Caput 3
Caput 3
An cultus externus sit actus a religione elicitus, vel imperatus.
1. Argumentum quo probatur externum cultum a religionis virtute non posse elici. — Sub externo comprehendimus omnem actum alterius potentiae a voluntate; et hinc oritur ratio dubitandi, quia actus elicitus ab habitu debet etiam esse elicitus a potentia, in qua inest habitus; sed hic cultus externus non elicitur a voluntate, in qua inest religio, ut infra videbimus; ergo neque ab ipsa religione elicitur. Minor per se clara est, quia ille cultus externus per corpus immediate exercetur; voluntas autem per se et immediate non afficit motus corporis , sed solum applicat potentias exequentes ad movendum; non ergo talem cultum elicit ; nam elicere, est proprie et per se efficere. Neque, ut voluntas dicatur elicere motum aliquem, satis est ut applicet aliam potentiam ad efficiendum talem cultum; alias voluntas eliceret assensum fidei, vel opinionis, et actum visionis corporalis, et similia, quae dici non possunt. Major autem probatur, quia habitus non est principium per se efficiens, sed solum coadjuvans potentiam, et ideo in tantum habitus operatur, in quantum potentia, cui adhaeret, utitur illo, et ideo habitibus utimur, cum volumus ; ergo non potest habitus elicere actum , nisi cum sua potentia; ergo necesse est ut potentia eumdem eliciat, et quod ad illum eliciendum applicet habitum, seu habitu utatur. Et confirmatur, quia elicere actum , juxta propriam illius verbi significationem communi usu receptam, idem est quod immediate ac per se efficere actum, qui elici dicitur; at vero habitus non efficit hoc modo, nisi actus suae potentia ; ergo.
2. D. Thomae in hac re sententia proponitur. — Nihilominus D. Thomas, d. q. S1, art. 2, ad 1, et art. 4, ad 2, sentit actus aliquos exterioris;cultus divini esse elicitos a virtute religionis. Et quia hoc non poterat in universum de omnibus affirmari, distinctionem talem indicat. Nam cum colimus Deum per actus aliarum virtutum, ut fidei, misericordiae, etc., tunc cultus ille non est elicitus a religione, sed tantum imperatus; quando vero actus, quo Deum colimus, non habet per se honestatem alterius virtutis, ut est sacrificium, adoratio, tunc actus ille est proprie elicitus a vir- tute religionis. Ratio hujus sententia esse potest, quia necesse est omnem actum virtutis, tam externum quam internum, elici ab aliqua virtute; sed actus , quibus colimus Deum, qui ex se non habent aliam honestatem praeter rationem cultus, non eliciuntur ab alia virtute extra religionem; ergo eliciuntur ab illa.
3. Cajetani corollarium. — Unde infert Cajetanus non esse deratione actus eliciti ab aliqua virtute, quod sit elicitus ab eadem potentia in qua est virtus, sed solum quod non eliciatur ab alia virtute, et quod sit a voluntate movente aliam potentiam ad talem actum ex immediata inchinatione talis virtutis. Nam, ut actus sit elicitus a virtute, non est necesse ut sit ab illa quoad substantiam suam, sed satis est quod ab illa habeat modum, id est, facilitatem et promptitudinem. At vero quando fit immediate ex propensione religionis, non interveniente aliqua alia virtute morali, tunc, licet non sit actus voluntatis, sed intellectus, aut alterius facultatis, a sola religione habet quod facile et prompte fiat; ergo est elicitus ab illa. Quae ratio cessat, quando actus habet propriam honestatem alterius virtutis, nam tunc ab illa habet immediate promptitudinem et facilitatem, ut eleemosyna a misericordia, et ideo talis actus non est elicitus a religione, sed tantum imperatus.
4. Solvitur argumentum ex doctrina Cajetani. — Unde ad rationem in contrarium, in summa respondet Cajetanus negando majorem, quia ut actus sit elicitus a virtute, non est necesse ut ab illa habeat substantiam, sed modum; hanc autem potest habere actus a virtute superioris potentiae, etiamsi ab illa non eliciatur. Unde alii inferunt, etiam actum virtutis existentem in voluntate, et ab illa sola per se effectum, quoad suam entitatem et substantiam, posse etiam esse elicitum a virtute existente in appetitu sensitivo, quia, mediante moderatione passionis alicujus, ab illa habet immediate facilitatem et modum virtutis; ut actus temperantiae, qui est in voluntate, elicitur a virtute temperantiae, quae est in appetitu sensitivo. Alii vero moderantur loquendi modum, et aiunt virtutem voluntatis elicere actum potentiae exequentis, non physice, propter rationem a nobis in principio factam, sed moraliter, propter illam facilitatem, et modum virtutis.
5. Quaestio magis explicatur. — Sed ne fortasse sit quaestio de nomine, vel propter abusum vocis alicujus circa rem ipsam erremus, explicemus prius quid res ipsa habeat, et inde facile constabit quomodo loquendum sit. Primo ergo certum videtur, religionem non habere efticientiam aliquam, sive physicam, sive moralem in exteriorem actum, nisi medio actu elicito ab ipsa voluntate simul cum virtute religionis. De physica efficientia, hoc est per se notum ex ratione in principio posita, quia habitus non operatur per se, sed quatenus illo utitur potentia, et ideo nihil potest immediate ac per se efficere physice, nisi proprium actum talis potentiae. Item quia habitus per se efficere non potest nisi in ordine ad objectum suum; in suo autem objecto servat proportionem cum potentia, et ideo non potest immediate operari nisi circa objectum suae potentiae, et sub particulari aliqua ratione illius, atque ita immediate nihil per se efficit, nisi cooperando ipsi potentiae. De morali autem efficientia patet, quia religio non est causa moralis per se actus exterioris, nisi quatenus moraliter applicat potentiam exequentem ad operandum ; sed non applicat illam nisi mediante actu elicito a voluntate, id est, media voluntate sacrificandi, vel flectendi genua, vel quid simile; ergo.
6. Quot modis virtus unius potentie facilitatem praeebeat ad actionem alterius. — Unde obiter intelligitur quomodo virtus unius potentiae det facilitatem ad actionem alterius potentiae; variis enim modis potest illam conferre, uno modo per accidens tantum, tollendo impedimenta, et hoc modo habitus appetitus sensitivi, quatenus moderatur affectum ejus, potest dare facilitatem ad actum voluntatis. Hic tamen modus non satis est ut actus voluntatis dicatur elici ab habitu appetitus sensitivi, quia illa facilitas solum est in tali habitu, ut a causa per accidens. Alioquin etiam posset dici elici a frigefactione corporis, aut a complexione sic vel sic temperata, quia haec etiam conferunt ad facilitatem, removendo prohibens. Alio modo confert virtus ad facilitatem ex parte objecti, et per quamdam concomitantiam ; quia qualis unusquisque est, talis finis sibi videtur; et quia facilius et attentius cogitamus de his ad quae afficimur vel inclinamur. Et hic etiam modus non sufficit, ut actus unius potentiae fiat ab alia, vel a virtute ejus, quia est etiam modus valde extrinsecus, et per accidens, magis per quamdam occasionem quam per efficientiam.
7. Tertius facilitandi modus magis proprius egplicatur. — Tertio ergo modo potest virtus unius potentiae dare facilitatem ad actionem alterius potentiae, quatenus illae potentiae per se subordinantur, et superior applicat inferiorem ad operandum, quae applicatio est moralis influxus per se. Et hoc modo in tantum virtus superioris potentiae, verbi gratia, religio, dat facilitatem in actum inferioris facultatis, in quantum voluniati dat facilitatem in efficiendo illummet actum, quo movet inferiorem potentiam. Alio enim modo facilitatem per se dare non potest. Unde si potentia exequens in se habet aliam difficultatem, vel defectum virtutis, non sufficit virtus superioris potentiae ad dandam facilitatem intrinsecam, ut sic dicam, sed per proprias dispositiones, vel habitus danda est, ut per se constat, et sumitur ex D. Thoma, 1. 2, q. 56, art. 4, et 2. 2, q. 4, art. 2. Facilitas ergo in actu potentia exequentis solum potest esse per denominationem extrinsecam ab actu voluntatis, quatenus ille facilius fit ex habitu. Unde propter illam solam rationem non poterit dici elici ab habitu tali, quia etiam actus imperatus participat hanc denominationem ab actu imperante; eo enim facilius fit talis actus, quo voluntas maJjorem facilitatem habet in imperando; ergo participat illam ut actus imperatus, non ut elicitus.
8. Actum externorum cultus divini, alii proxime a. religione imperantur, alii remote. — Secundo nihilominus certum est, quosdam esse actus externos, qui, in ratione actus honesti et studiosi, non postulant fieri, nisi ex motione immediata religionis per actum voluntatis pertinentem de se ad illam virtutem; alios vero esse qui non fiunt ex immediata motione voluntatis per actum religionis, sed per actum alterius virtutis misericordiae, aut temperantiae, vel alterius similis. Hoc constat satis ex supra dictis, et ex doctrina D. Thomae et Cajetani. Jam ergo, rectene dicantur priores actus eliciti a religione, et posteriores imperati propter dictam differentiam, et ad explicandam illam, quaestio est de nomine. Tamen quia periti in hac arte ita loquuntur, ita etiam nos loqui possumus. Satis vero esset priores vocare, proxime imperatos, posteriores vero remote, quia illi sine alia virtute media imperantur, hi vero media alia virtute. Non video enim cur, sicut voluntas dicitur imperare genuflexionem, immediate illam volendo, non dicatur etiam religio illam imperare, immediate concurrendo, et efficiendo illam voluntatem.
9. Imo, ut actus sit imperatus a virtute, non semper necesse est ut eliciatur med?o alio ha- bitu; nam assensus fidci imperatur a pia affectione voluntatis, licet fiat medio habitu fidei ; et actus fortitudinis, existens in irascibili, imperatur immediate a voluntate, et ab habitu ejus (si quis est), licet eliciatur ab appetitu, medio habitu. quem in se habet. Tunc ergo dicitur actus alterius potentiae a voluntate, immediate imperari a virtute voluntatis, quando illa potentia applicatur immediate per actum voluntatis elicitum a tali virtute. Quando autem voluntas, utens una virtute sua, non applicat aliam potentiam, nisi media alia virtute ejusdem voluntatis et actu illius, tunc dicitur mediate imperare actum exteriorem, et hoc modo se habet religio ad opera misericordiae, et alia similia. Et ita satis constat distinctio talium actuum, sive quidam vocentur eliciti, et quidam imperati ; sive illi dicantur proprii et quasi connaturales religioni, alii adventitii et extranei; sivedenique hi dicantur immediate imperati a religione, alii mediate. Quod proprie locum habet in actibus externis secundum se spectatis, ut condistinctis ab internis; nam si consideretur actus externus ut conjunctus interno, et quatenus ex utroque fit unus moraliter, sic optime dicetur talis actus elicitus a religione, quando eliciendo internum, immediate trahit externum, et illum proxime informat, et ita locutus est D. Thomas.
10. D. Jacobi verba, licet a D. Thoma ad actus a religione imperatos applicentur, proprius tamen de religionis statu intelligenda sunt. — Ex quibus facile intelliguntur verba Jacobi 1: Aeligio munda et immaculata hec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorwum, et mmaculatum se custodire ab hoc seeculo. Quae existimat D. Thomas, dicto art. 4, ad 1, esse dicta, quia haec officia solent a religionis virtute imperari. Quod potest facile sustineri, verba illa nude considerando, quia in re verum est. Tamen, inspecta intentione Jacobi, ngn videtur loqui de speciali virtute religionis, sed destatu, seu professione religiosa, ut patet ex antecedentibus verbis : S? quis putat sereligiosum esse, non reframans linguam suam, sed seducens cor suum, Intjus vana est religio. Ibi enim religiosum appellat non a sola virtute religionis, ut constat, quia non fraenare linguam non est contra specialem virtutem, sed contra sanctitatem, ut complectitur omnem virtutem, et consequenter veram professionem religiosam. Contrariam ergo professionem vocat vanam religionem, cui veram opponit, cum subjungit : Meligio munda, etc. Quae profecto munda et immaculata erit, etiamsi illi actus visitandi pupillos non fiant ex imperio peculiaris virtutis religionis, sed ex propriis virtutibus. Potest autem hoc intelligi, vel de professione religiosa, ut dicit statum perfectionis ; quomodo dixit Euseb., in Vita Hieron. : Sacerdos et monachus sine misericordia, navis est in medio pelagi undique perforata ; sunt li monachi solo habitu et nomine, quorum cana est religio. Vel magis ad mentem Jacobi intelligi potest de religione christiana; ac si dicat, non esse solidum, ac bonum christianum , qui linguam non moderatur, neque opera misericordiae exercet. Et hanc esse Jacobi sententiam, dixit Abbas Isaias, orat. 21 de Pentec., tom. 2 Bibl.
On this page