Caput 61
Caput 61
De dispensatione circa simoniam.
1. Prima assertio. — Duobus modis intelligi potest quod dispensatio cadat in simoniam, scilicet, vel quoad culpam, vel quoad poenam. De priori genere dispensationis nihil fere dicere necesse est; nam si sit sermo de simonia contra jus naturale, manifestum est non esse capacem dispensationis humanae ; nam de divina, alia speculatio est, quam in superioribus sufficienter tetigimus. Si vero sit sermo de simonia lege tantum ecclesiastica prohibita, duo breviter dicenda sunt. Unum est, nullum praelatum Ecclesiae infra Summum Pontificem posse in illa dispensare, quia omnis simonia hujusmodi per ipsos Pontifices prohibita est ; nullus autem inferior potest in lege superioris dispensare, nisi forte ex commissione ejusdem superioris, vel expressa, quae in hac materia data non legitur; vel tacita, seu interpretativa, quae ex gravi aliqua necessitate oriri solet; nam haec etiam in praesenti materia locum habere non potest ; nam est valde odiosa, et vix potest cogitari utilitas talis dispensationis, nedum necessitas, ut in sequenti assertione magis declarabitur.
2. Secundo, dico Pontificem Summum in rigore posse in hoc genere simonioe dispensare, nunquam tamen id facere, moraliter loquendo. Prior pars probatur, quia Pontifex potest dispensare in ecclesiasticis legibus; ergo potest dispensare in hac prohibitione; ergo potest dispensare in hac simonia quoad culpam. Non quidem faciendo ut maneat simonia, et non sit culpa; hoc enim repugnat, quia simonia ex proprio conceptu significat rem inordinatam, et malam ; sed faciendo ut emptio, vel venditio, quae obligante lege esset simoniaca, ablata obligatione non sit. Unde hie etiam habet locum generalis regula de legibus humanis; quia, licet talis dispensatio concederetur sine rationabili causa, et fortasse cum culpa dispensantis, nihilominus esset valida, et sufficiens ad excusandam culpam simonise, quidquid de alia sit. Addidi vero in posteriori parte assertionis, Pontifices non solere has dispensationes facere, quia sibi non sunt neceessariae, et aliis vel Ecclesiae non possunt esse utiles, seu convenientes. Dico autem illis non esse necessarias, quia quando expedit dare vel accipere temporalia pro spiritualibus non est necesse id fieri per modum pretii, nec unum pro alio commutando, sed alio superiori providentiae genere, unum auferre, et aliud dare ad sustentationem personse, vel ex alia simili causa. Quando vero necesse est permutauones inter spiritualia facere vel permittere, id ex ordinaria potestate fieri potest a Pontifice sine ulla dispensatione; ergo ad nullum effectum est Pontifici necessaria talis dispensatio. Quod reservatione in constitutione Sixti V saepe citata, estque contra ordinatos simoniace, et reservatio fertur cum eodem tenore quo de suspensione dictum est, et ita nihil de illa superest addendum. Alter casus interdicti est in simonia confidentiali, ferturque in Bulla Pii IV, contra Cardinales et Episcopos, ac similes praelatos recipientes beneficia quaecumque, vel pensiones et similia in confidentiam, reservaturque Summo Pontifici simpliciter, et sine ulla additione. Et ita licet jure ordinario non possit ab inferioribus relaxari, sequitur tamen quoad jubilea et indulta, generalem regulam casuum reservatorum.
9. De penis pro collatione vel obtentione beneficii. — Ultimo, dicendum superest de dispensatione in aliis poenis ipso jure latis, quarum prima est irritatio collationis, seu obtentionis beneficii. Et in hanc proprie non cadit dispensatio, nisi fortasse cogitetur antecedenter (ut sic dicam). Nam stante lege et efficacia ejus, necessarium est ut collatio, vel electio sic facta sit invalida ; si autem semel nulla est, per nulam dispensationem fieri potest ut valida sit aut fuerit ; quia sicut habet regula juris: Non firmatur tractu temporis, quod de jure ab initio non subsistit; ita dicere possumus non firmari dispensatione, quod a principio nullum fuit, licet possit iterum conferri, ut statim dicemus. Antecedenter autem posset dispensatione concedi , ut beneficia valide obtineantur, etiamsi interveniat simonia. Sed hoc magis potest cogitari, quam fieri; nam adeo est iniqua et indecens talis dispensatio, ut timendum non sit posse aliquando cum effectu concedi, quamvis potestas non desit.
10. De inbalilitate ad beneficium. — Secunda poena numerari potest inhabilitas ad obtinendum idem beneficium, quod fuerat per simoniam obtentum. Et in bac poena solus Papa potest dispensare, si is qui beneficium recipit, simoniam non ignoravit, et ad illam cooperatus est, vel expresse aut tacite consensit. Haec reservatio colligitur ex cap. penult. de Electione, ut statim declarabitur : sequitur eliam ex natura talis poenae, quae ipso facto per legem pontificiam imponitur, et non est censura. Nam in his poenis non possunt inferiores praelati dispensare, nisi in casibus sibi concessis ; hic autem casus non legitur concessus Episcopis; ergo est papalis. Dixi autem, si recipiens beneficium simoniace, sit particeps criminis; nam si per ignorantiam bona fide illud recipiat, distinctione utendum est, juxta d. c. penult. de Elect. Nam si beneficium sit simplex, post liberam ejus resignationem potest Episcopus dispensare cum tali persona, et iterum illud beneficium eidem conferre. At vero si beneficium sit majus, non poterit Episcopus pro illa vice cum illo dispensare. Ita enim intelligo priorem partem illius capituli; nam, licet de praelatione tantum loquatur, inter quam et beneficium simplex sunt alia beneficia, quasi mediae conditionis (ut sic dicam), nihilominus quia solum beneficium simplex excipit, quoad reliqua omnia regulam firmare videtur. Atque ita sentiunt Doctores ibi, et in c. De simoniace, de Simon. Est autem ponderanda illa particula i/la vice; nam ex illa colligitur, quod si beneficium illud semel alteri detur, et postea iterum vacet, tunc poterit Episcopus dispensare cum priori, qui per ignorantiam simoniace illud receperat, ut ad illud eligatur, vel in illo provideatur; nam hoc suflicienter significatur per illam lmitationem, ut omnes intelligunt. Atque ita etiam constat, extra casus ibi concessos Episcopo, solum Papam posse in hac inhabilitate dispensare, vel per argumentum ab speciali, vel a contrario sensu; utrumque enim est efficax in tali materia, in qua lex ipsa veluti ex natura secum affert talem reservationem, ut dixi.
11. De inhabilitate ad alia beneficia.—Vlertia poena est inhabilitas ad alia beneficia, de qua tractant Doctores in capit. De simoniace , de Simon., ubi Abbas, Felinus et alu dicunt, quando simoniacus in beneficio voluntarie renunciat beneficio male acquisito, ante condemnationem, Upiscopum posse dispensare cum illo adalia beneticia obtinenda. Secus vero, si, antequam renunciet, de simonia condemnetur, et ideo beneficio privetur: nam tunc aiunt non posse Episcopum dispensare ad alia beneficia obtinenda ; et hoc sequitur Ugol., Tab. 4, c. 6, S 7, n. 2. Verumtamen hi auctores supponunt hunc simoniacum, ante condemnationem indigere dispensatione ad nova beneficia obtinenda, et consequenter supponunt esse inhabilem, ipso facto, ab obtinenda nova beneficia, quod non censeo verum, stando in jure communi, quia nullibi invenitur talis poena lata ipso jure, ut supra visum est. Habere autem posset id locum juxta Constitution. 5 Pii V, quia per eam imposita est talis poena, ut supra dixi. Et tunc illa supposita, non crederem posse Episcopum in illa dispensare, quia est pura poena papalis, et praecise imposita propter delictum commissum, et cum illa adjectione : Sit perpetuo inhabilis ; maxime, quia in jure communi Episcopo non est concessa talis facultas. Quia vero supra cum Navar. diximus hanc poenam non esse usu receptam, ideo in rigore non credimus esse necessariam hanc dispensationem, ut receptio aliorum beneficiorum valida sit. Esse tamen poterit utilis, ut postea non possit quis per sententiam illis privari propter simoniam in alio commissam, et ad hoc merito exigitur ut beneficium prius male acquisitum sponte reliquerit, arg. c. Quicumque, 1. q. 1, ibi: Postquam eas omnino dimaserit, e ibi : Cum ea, quae emerunt, dimiserint. Quapropter si per sententiam prius deponantur, et inhabiles reddantur, merito dicitur non posse Episcopum cum eis dispensare, argum. c. JVobis, de Sim., et aliorum, quae dicti auctores allegant. Circa has vero poenas, seu censuras, in quibus diximus non posse Episcopum dispensare, addenda est limitatio de casibus occultis, et ad forum contentiosum non deductis, juxta facultatem datam Episcopis in Trid., sess. 24, c. 6, quae extepditur ad excommunicationem, et ad quamcumque suspensionem occultam, quae propter simoniam incurritur, quia eo ipso quod non excipitur, sub generali includitur, ut dictum est. Dubitari etiam potest an extendatur ad inhabilitatem ad beneficia, quae ipso jure per simoniam ineurritur; nam videtur esse irre gularitas quaedam, vel saltem partialis quidam effectus irregularitatis. Sed verius est, non extendi facultatem illam ad hanc inhabilitatem, quia illa non est irregularitas, sed particularis poena ; concilium autem non dat facultatem generalem dispensandi in omnibus poenis oecultis Papae reservatis, et ita de haec peena in particulari declaratum est a Cardinalibus in congregatione Homana. Duas autem declarationes in hoc invenio: una sic habet: Non potest Episcopus halilitare ad beneficia in posterum obtinenda, qua per simoniam occultam quis obtinuit ; alia sic: lVon tamen ad beneficia quibus pro simonia privalus fuisset, nec ad obtinenda. Quod ultimum verbum absolute prolatum videtur extendi ad omnia beneficia, et non tantum ad acquisita simoniace. Quod verum esse censeo, si supponatur motum Pii V, inducentem hanc poenam, observari ; tum quia etiam illa inhabilitas non est vere irregularitas; tum quia etiam illa poena fuit introducta post Concilium, et illa facultas non extenditur ad casus nova lege pontificia reservatos post Concilium, juxta quamdam declarationem Gregorii XHI, audita praedicta congregatione, quae inter responsa ejus refertur.
12. Tria dubia.— Primum.—tria vero dubia supersunt explicanda. Primum est, an in restitutione pretii simoniace accepti possit Papa dispensare. In quo distinguendum est: aut enim restitutio illa debita est ex naturali jure, ut in casibus supra tractatis; aut est tantum debita ex lege ecclesiastica. In priori casu, dicendum est per se loquendo non posse Pontificem dispensare. Ratio est, quia tunc restitutio debetur certae et determinatae personae, non ratione poenae, sed ratione injuria; ergo non potest illa obligatio per dispensationcm auferri; tum quia est de jure natural; tum etiam quia non potest alter privari jure suo sine causa. Dixi autem per se, quia si is qui pecuniam dedit, simoniam commisit, etiamsi non fuerit ex illis quae habent illam poenam ipso jure annexam, posset per Pontificem privari illa pecunia in poenam sui delicti, et mediante hac poena posset Pontifex cum alio dispensare ne illam solveret: oporteret tamen ut praecederet sufficiens probatio et condemnatio delicti. At vero quando restitutio solum debetur ut ecclesiastica poena, tunc facile potest Pontifex in illa dispensare, vel compositionem facere; tum quia potest dispensare in jure positivo; tum etiam quia illa pecunia jam pertinet ad ecclesiastica bona, nam Ecclesiae adjudicata est.
13. Secundum dubium.—Secundum dubiüm pertinet ad modum quo potest aut solet haec dispensatio conferri, an in ea praestanda debeat certa forma servari. In quo breviter distinguendum est inter Pontificem et inferiores praelatos. Et de inferioribus dicendum est, quamvis non habeant praescripiam formam verborum ad dispensationem concedendam, necessarium nihilominus esse ut espressis verbis sufficienter declarent voluntatem dispensandi, et ut post causam cognitam id faciant, quia dispensant in lege superioris. et ideo si absque justa causa dispensent, non est valida dispensatio. Atque hine inferunt auctores statim referendi, Episcopum conferendo beneficium simoniaco, etiamsi scienter id faciat, non propterea dispensare, licet alias possit dispensare ordinato modo; sicut alibi diximus Episcopum, communicando cum excommunicato, non absolvere illum, etiamsi velit, in tom. 5, disp. 7, sect. 9, num. 13.
14. De Summo vero Pontifice dubitari solet, an conferendo beneficium ei quem scit fuisse simoniacum in eodem beneficio, censeatur cum illo dispensare, etiamsi id non declaret ; nam si exprimat se velle dispensare, non est dubium quin dispensatio teneat, quia sive data sit sine causa, sive cum illa, est valida, et Pontifex non obligatur ad certam formam in ea servandam, quod a fortiori probari potest ex Clem. unic. de Sentent. Excomm. Ex eodem vero textu oritur difficultas, quando Pontifex talem voluntatem non exprimit : nam ibi dicitur Pontificem, scienter communicando cum excommunicato, non censeri absolvere illum, nisi id exprimat; ergo similiter conferendo beneficium simoniaco, non censetur dispensare. Et eadem quaestio esse potest de quocumque inhabili. Sed nihilominus probabilius censeo, tunc eo ipso dispensare per tale factum , quantum necesse est ad validitatem ejus. Ita Panormit., in c. Cum in cunctis, S Inferiora, de Elect., n. S, etFelin., inc. Preterea, de Testibus cogendis, n. 7, ubi alos plures auctores refert; et in additione alii allegantur, et idem sentiunt auctores statim referendi. Ratio est, quia non censetur princeps supremus frustra beneficium conferre ; frustra autem daret ei quem novit inhabilem, nisi simul vellet illum habilem reddere, maxime quia decet ut concessum a principe beneficium semper sit mansurum, ut habet regula juris 16, num. 6. Ad dictam autem Clement., respondeo quod, licet Pontifex non absolvat excommunicatum communicando cum illo, et nihil amplius exprimendo, nihilominus, si scienter conferat illi beneficium, dispensare quantum necesse est ad valorem illius effectus; idem ergo in preesenti dicimus, ex uno facto non inferri dispensationem simpliciter et in omni poena, inferri tamen quoad habilitatem necessariam ad valorem illius concessionis.
15. An Papa vendens beneficium censeatur despensare cum emptore. — Et juxta haec expedienda est alia interrogatio, quae hic fieri solet, an Romanus Pontifex vendens alicui beneficium, et committens cum illo simoniam, censeatur cum illo dispensare , saltem quoad poenas juris. Nam quidam ita negant, ut dicant illum manere excommunicatum,, et incurrere caeteras poenas. Ita sensit Adrianus, Quodlib. 9, art. 3, ad 4; Panorm., non satis sibi constans, in c. 1 de Sim., n. 8, ubi refert Joannem And., et in additione citantur idem Abb.. in c. Eztirpande, de Praebend., Felin., in c. De Cetero, de Rejudicata, et alii. Tenuit edam Major, in 4, d. 25, q. 3, ad 4. Fundaturque in dicta Clement., et inclinat Cajet., d. q. 100, art. 6. Contraria vero est communis sententia, quam tenet Palud., d. dist. 25, q. 4; et Sot., lib. 9 de Just., q. 5, art. 2, et q. 8, art.2; Sylvest., verb. S'imonia, q. 4 et 19; Turr., in c. Latorem, 1, q. 4, n. 4; Covarr., in regula Peccatum, 2 p., S 8, n. 9, ubi plures alios refert. Et videtur sententia magis rationi consentanea. Et imprimis quoad poenam nullitatis talis collationis, id est manifestum ex dictis in praecedenti puncto. Deinde quoad poenam excommunicationis, certe non potest dici contumax contra legem Papae, qui cum ipso committit actum per legem prohibitum, et sine contumacia non incurritur excommunicatio. Praeterea non est verisimile principem velle punire opus quod ipse simul efficit, vel fortasse ad illud invitat. Denique si simonia esset contra jus tantum positivum, etiam quoad culpam censeretur dispensare cum illo, et subditus ipse ita deberet existimare, quia non deberet praesumere, velle Papam simoniam committere. Et ita sensit Felin., in d. c. Decetero, num. 18. Imo, licet simonia alias videretur contra jus divinum, si tamen exeusari posset in Papa per mutationem materiae (juxta snpra dicta) ita etiam deberet subditus praesumere, et bona fide vitare culpam. Quando autem talis esset simonia, ut Papa illam vitare non posset, involveretur quidem subditus cum ipso in crimine, cum eodem tamen a poena excusaretur.
16. Ultimum dubium. — Ultimum dubium esse potest, an per consuetudinem possit induci dispensatio in simonia. Sed nulla fere indiget nova expositione; nam per consuetudinem proprie hic non introducitur dispensatio, sed interdum solet consuetudo abrogare legem humanam, , vel in totum, vel ex parte. Et interdum potest illam abrcgare, etiam quoad vim directivam, et consequenter tollere rationem culpae, quae ex sola prohibitione nascebatur, aliquando vero potest abrogare legem solum quoad poenam. Quod potest contingere, etiamsi delictum, quod per eim punitur, contra jus divinum sit, quia poena solum nascitur ex lege humana, quam consuetudo abrogare potest. De consuetudine ergo, quae in hac materia potest interdum excusare culpam, supra, c. 48, sufticienter dictum est. De illa vero, quatenus in hac materia potest leges poenales abrogare vel mitigare, nihil peculiare adnotandum occurrit, sed consulenda sunt gene- rales regulae de consuetudine et de conditionibus necessariis , ut contra legem praescribat; nam eaedem ad hanc materiam applicandae sunt. Et quoad usum, observare oportet ut de facto ipso suffBcienter constet, talem poenam non esse usu receptam, ut tuta conscientia possit quis ab illa hoc titulo excusari ; constare autem poterit, vel communi sensu Doctorum, vel ex praxi praelatorum et prudentum confessorum, maximeque ex usu Romanae curiae; et ideo tam de hoc dubio quam de tota materia simoniae hactenus dixisse sufficiat. FINIS TRACTATUS TERTH ET TOMI DECIMI TERTII.
On this page