Caput 60
Caput 60
An pretium simoniace comparatum ex jure ecclesiastico sit in conscientia restituendum ante sententiam, et cui?
CAPUT LX. AN PRETIUM SIMONIACE COMPARATUM EX JURE ECCLESIASTICO SIT IN CONSCIENTIA RESTITUENDUM ANTE SENTENTIAM, ET CUI?
1. Haec quaestio solum habet locum in illis casibus, in quibus diximus pretium hoc non esse obnoxium restitutioni ex vi solius naturalis juris, quia ubi jus naturale obligat adrestituendum, clarum est non esse expectandam sententiam judicis ; nam ipsa conscientia satis cam profert. Unde neque est necessaria lex ecclesiastica id praecipiens, quia naturalis obligatio satis superque est, cum sit divina. Atque hine colligo, solum habere locum praesentem quaestionem in simonia in ordine, beneficio, aut ingressu religionis, nam si haec obligatio restituendi interdum nascitur ex solo jure ecclesiastico, solum est per modum cujusdam poenae per illud jus impositae, ut per se constat; dictum est autem supra, ecclesiasticas poenas, quae ipso facto et ante sententiam incurruntur propter simoniam, solum habere locum in illis tribus materiis; ergo idem dicendum est de hac restitutione. Unde, licet aliqui dicere voluerint hanc obligationem restituendi pretium, inductam esse per Ecclesiam in omni reali simonia, in quacunque materia, nullo jure probare id possunt, et ex dicendis a fortiori constabit non ita esse. In aliis ergo materiis, supponimus ut veram partem negantem, et de caeteris inquirimus, et primo ac praecipue dicemus de materia beneficiali, et inde facile constabit de reliquis.
9. Prima opinio absolute negans. — Est igitur prima opinio, absolute negans venditorem simoniacum beneficii teneri in conscientia ad restituendum pretium acceptum, donec per judicem privetur. Pro hac sententia refertur D. Ant., 2p., tit. 2, c. 5, quia ibi generaliter dicit turpiter acquisita non esse necessario restituenda, sed tantum ex consilio, quando non sunt per injustitiam accepta. Quod etiam asseruit Navar., in Man., c. 17, n. 30, cum aliis quos allegat ; sed immerito adducitur Anton., nam expresse addit exceptionem, nisi in casibus a jure eapressis, et adjungit, ut in simonia. Et idem sensit Nav., et alii ab ipso relati, ut videbimus. Quocirca opinio haec destituta est auctoribus ; quantum enim reperire potui, soIus Ugolin. illam defendit sub quibusdam distinctionibus (de quibus infra), Tab. 4, c. 2, S 1, in fin. ; et suadetur primo, quia nullum est jus ecclesiasticum obligans ipso facto ad hanc restitutionem; ergo non obligat in conscientia ante judicis condemnationem. Probatur consequentia ex generali principio, quod lex poenalis non obligat ad poenam ante judicis condemnationem, nisi expresse declaret; haec autem lex, si datur, poenalis est quoad hanc partem, ut constat ex dictis capit. praecedenti. Antecedens autem probatur, quia tria jura adducuntur pro illis tribus materiis, quae non videntur satis probare. Primum est cap. De hoc, de Simon., ubi Papa dicit principes vel patronos, qui pecuniam acceperani, non potuisse illam retinere tuta conscientia ; id autem non probat, quia illud dictum non videtur fundatum in culpa simonise, sed in hoc quod bona illa fuerant data dé bonis ecclesiae, ab illo qui episcopatum ejus ambierat, ut ex iextu colligitur. Et similiter non probat c. Feniens, eod., nam ibi praecipitur restitui pecunia ei qui dederat, quod non praeciperetur, si ille vere simoniam commisisset; praecipitur ergo illi restitui, quia per deceptionem et potentiam fuerat extorta. Denique non probat capit. ult., eod., nam ex illo ad summum sumitur argumentum a contrario sensu, quod non est efficax praesertim ad inducendam tam gravem poenam ante sententiam, cum etiam possit textus ille commode intelligi de obligatione mediante sententia. Secundo argumentor, quia non apparet cui facienda sit illa restitutio ex sola conscientia obligatione, quia non debet fieri ei qui dedit, ut omnes fatentur; et ratio est, quia ille qui dedit, quantum est in se, voluntate sua abdicavit a se dominium talis pecuniae ; ergo nisi impediatur per aliquam legem, voluntas illa habuit suum effectum, quandoquidem (ut supponitur) impleta fuit causa propter quam dare voluit illam pecuniam, et alter voluntarie illam acceptavit. Lex autem ecclesiastica non impedit quominus voluntas largientis sit efficax quoad hunc effectum abdicandi a se dominium, quia hoc cederet in favorem simoniaci, quem Ecclesia non praes- tat nec intendit, ut per se constat; ergo cum ille voluntarie abdicaverit a se dominium, non potest manere obligatio ex justitia ad restitutionem illi faciendam; ergo neque ad restituendum alicui alteri, ut Ecclesiae, vel pauperibus, etc., quia neque alii habent jus.ad talem pecuniam,neque obligatio ad restituendum alteri solet oriri, nisi in casibus in quibus res erat restituenda priori domino, et illi fieri non potest, vel quia ignoratur, vel propter aliud legitimum impedimentum, ut supra dictum est.
3. Prima assertio. — Nihilominus dicendum est primo, pecuniam acceptam pro venditione beneficii, seu electionis aut praesentationis, etc., in foro conscientiae restituendam esse ante omnem sententiam : unde cum haec obligatio non sit ex vi solius juris naturalis, concluditur esse ex institutione seu lege ecclesiastica. Haec assertio sumitur ex D. Thoma, d.art. 6, ad 4, ubi eodem modo loquitur de pecunia, sicut de fructibus simoniace acceptis; et principalem partem fundamentalem ejus supponunt omnes citati in c. praeced., pro utraque sententia ; nam omnes admittunt hanc obligationem ; unde qui negant esse de jure naturali, necessario sentiunt esse de jure positivo, et expresse id docet Ant. supra, et it. 1, c. 5, 87; et Sylv., verb. Simonia, q. 90: et Navar , d. c. 17, n. 39. Palud., d. q. 5; Med., C. de Hest., q. 20, ad 3,; Burg., tract. de Irregula., 6 p., tit. de Sim., n. 19; Redo., 1 p., c. 3 et 4, et 4 p., c. 8; Glossa et Doctores, in d. c. De Hoc, et d. c. Veniens. Probari autem solet haec sententia ex illo generali principio, quod turpiter recepta a dante etiam ob turpem causam, non debent manere apud recipientem; sed talia sunt accepta per simoniam; ergo qui recipit pecuniam, non potest illam retinere ; debet ergo illam restituere. Major sumitur ex jure civili, in leg. 3, et leg. Si o turpe, tt. de Condict. ob turpem causam, et in leg. 2, C. eod., et in l. In heredem, in princ., ff. de Calumniator. Quod civile jus non contradicit canonico, imo cedit in favorem ejus, et ideo etiam in simonia locum habet. Haec autem ratio licet optime probet juste posse puniri simoniacum in amissione pecuniae quam accepit, imo in dupla quantitate, ut dicitur in c. Audivimus, de Sim., non tamen probat ipso facto esse illa privatum propter solam turpitudinem receptionis ; nam in illis legibus solum dicitur esse ab illo extorquendam, utique per fiscum seu judicium, juxta leg. Fiscus, ff. de Jure fisci; nunquam vero illi imponitur onus illam offerendi, seu sponte a se abdicandi. Unde haec poena in omni simonia locum habet; signum ergo est ex hoc titulo tantum esse sententiae ferendae, non latae per legem.
4. Secundo, probari potest ex c. ult. de Pact., quatenus ibi dicitur pactiones et conventiones omnes in spiritualibus, nullius omnino esse momenti; hinc enim fit ut contractus simoniacus, quatenus est emptio quaedam et venditio, nullius momenti sit. Ergo ex viillius non potest emptor transferre dominium pretii in venditorem , sicut non potest ipse transferre dominium beneficii in emptorem; ergo qui accipit pretium, tenetur in conscientia illud restituere, quia non potest apud se retinere rem alienam, cujus non est factus dominus. Quae ratio si efficax esset, in omni materia simoniae locum haberet, quia capit. illud ult. absolute loquitur de pactione in spiritualibus; quod verum esse non credimus, nec ex illo textu probari. Imo existimo decretum illud, si respiciat obligationem pacti in futurum, non continere legem inducentem irritationem de jure positivo, sed declarationem pacti irriti ex natura sua, utpote existentis de turpi et illicita ; quod patet, tum quia pactiones de rebus spiritualibus pro temporalibus conferendis hujusmodi sunt; tum etiam quia statim subjungitur idem esse de aliis conventionibus dicendum, qua obsercate vergunt in anime detrimentum ; et ita videntur intelligere ibi Glossa et Doctores. Est enim observandum aliud esse loqui de actionibus vel traditionibus factis ex pacto simoniaco, vel de pactionibus ipsis : sunt enim haec valde diversa, nam pactio consistit in mutua obligatione, et quia nemo potest obligari ad actum turpem, ideo tales pactiones ex natura rei invalidae sunt; at vero executio obligationis consistit in traditione rei vel pretii, quae potest esse valida, et habere suum effectum, etiamsi turpiter fiat, ut constat in mercede meretricis. Et in praesenti materia, licet pactio de vendendo baptismate nulla sit, nihilominus baptismus traditus etiam simoniace validus est; ita ergo poterit esse valida traditio pecuniae, etiamsi conventio fuerit nulla quoad inducendam obligationem.
5. Tertio ergo specialiter probatur assertio ex d. cap. De hoc, ubi, in fine ejus, dicitur, temporalia sic recepta pro dando assensu electioni ecclesiasticae, non posse sine gravi salutis periculo retineri; quod plane intelligitur ex vi conscientiae, etiamsi nulla coactio, vel sententia judicis intercedat, quamvis oppositum indicet Ugolin., d. S 1, n. 1. Nam quo dixi. ex ipsis verbis et contextu manifestum est. Et ideo pontifex in illa postrema parte textus nullam distinctionem facit, sicut fecerat in priori, de delicto publico vel occulto, probato vel non probato, sed simpliciter dicit regem et principes monendos fuisse, obligatos esse in conscientia ad restituendum, si quid receperant; etita sentiunt Glossa, Host., Ant., Abb., et alii communiter ibi. Dicere autem oblgationem, de qua ibi Pontifex loquitur, non fuisse ortam ex receptione simoniaca, sed ex receptione injusta, quia fuerat de bonis Ecclesiae, omnino voluntarium et improbahile mihi videtur. Primo, quia nullum fundamentum habet in textu ; secundo, quia est contra absoluta verba textus, ut si qua receperunt, non enim dicit, ut si qua bona ecclesig, nec de illis mentio praecesserat, ut referri videantur per particulam, si qua ; ergo voluntarie limitantur, et contra generalem regulam, quod ubi jus non distinguit, neque nos distinguere debemus. Tertio, quia non habet verisimilitudinem ; nam ille Episcopus dederat regi et principibus aliquid, ut ejus electioni praestarent assensum; dedit ergo antequam esset Episcopus; non est ergo verisimile dedisse de bonis ecclesiae. Unde notari potest differentia inter priorem et posteriorem partem illius textus ; nam in priori tantum promissio spiritualium praecesserat, quae promissio optime fieri poterat a nondum Episcopo, sub spe et conditione futura electionis; in posteriori vero non promissio, sed traditio temporalium intervenisse dicitur; et ideo(ut dixi) praesumi non potest eum, qui nondum Episcopus erat, de bonis ejusdem ecclesiae. ad quam eligi optabat, largitiones illas fecisse.
6. Atque ita est intellecta decisio illius textus a jurisperitis et Theologis, et convicit illos, ut pro certo haberent pretium simoniacum, saltem jure ecclesiastico, tuta conscientia retineri non posse. Quia jus ipsum impedit acquisitionem dominii talis pretii ; quod optime facere potuit in poenam tam gravis delicti, sicut de acquisitione beneficii diximus. Quia vero textus ille in sola materia beneficiali loquitur, ideo de sola illa videtur nobis probare, quia in his poenis non habet locum extensio ab una materia ad alias, ut ex hactenus dictis constat ; quia jura ipsa non eodem modo puniunt simoniam in beneficio, vel in ordine, etc.
7. Cui sit restituenda talis pecunia. — Sed explicandum superest cui tunc iacienda sit restitutio : nam Sot., d. q. 8, art. 1, dicit esse restituendam pecuniam, ei qui illam dedit ante sententiam ; et sequitur Banhes, 2.2, q. 32. art. 7, dub. 2, saitem quoad hoc, ut Iiceat pretium reddere ei qui dedit, quamvi etiam sufficiat illud dare Ecclesiae vel pauperibus. Fundantur in hoc, quia putant dominium pretii semper manere apud dantem ex natura rei, et per legem poenalem non privari illo ante sententiam. Sed existimo fundamentum esse falsum, quia ille contractus ex natura sua sufticiebat ad transferendum dominium in alium, et consequenter ad se spoliandum illo. Consecutio etiam non est necessaria, tum quia lex poenalis potest per se ipsam privare dominio, quando id sufficienter exprimit, et maxime quando aliquis contra legem seipsum spoliat possessione pretii; tum etiam quia potuit lex praecipere recipienti pecuniam, ut amplius illam non reddat largienti, sed in pios usus expendat.
8. Decisio. — Dicendum ergo est pretium illud restituendum esse Ecclesiae. Ita D. Thomas 2. 2, q. 62, art. 5, ad 2; Cajet., verb. Simonia ; Vict., p. 2, n. 6; Sylv., d. q. 20; Navar., cap. 17, n. 36, et plures alii, quos refert Cov., Reg. Peccatum, 2 p., S2, n. 6, et communiter Doctores in d. c. Deoc, ubi hoc videtur expresse definitum; dicitur enim ibi restitutionem esse Ecclesiae faciendam. Rationem argumentando supra posuimus, estque optima, et eamdem indicat D. Thomas, quia dans voluntatem habuit et habere debuit ex vi contractus, abdicandi a se illam pecuniam, et transferendi illam in alium, secuta causa; Ecclesia autem licet consecutionem dominii in recipiente impediverit, non restitit abdicationi alterius, sed potius acceptavit illam in poenam ejus, et applicavit jus illius pecuniae Ecclesiae, quae passa est injuriam, et ideo illi dicitur facienda restitutio in praedicto textu. Ergo de jure communi cum proportione facienda est restitutio illi ecclesiae in qua est beneficium circa quod simonia commissa est ; et ita etiam docuit D. Thomas, d. q. 100, art. 6, ad 3, ubi solum addit, de arbitrio superioris ex causa justa posse interdum fieri pauperibus, et idem docent communiter Doctores ibi, et inc. Veniens, cap. Consulere, de Sim.; Sylv. et Summistae, eod. ver. Dicunt vero aliqui, consuetudine receptum esse ut pauperibus dari possit, et multi ex Doctoribus allegatis, praesertim a Covarr., hanc licentiam praebere videntur, et favet D. Thomas 2. 2, q. 32, art. 7, ad 2. Sedibigene- raliter loquitur de simonia, ut supra dixi. In illa vero quae committitur in beneficio, ex rigore juris servandum est quod diximus; consuetudo autem consulenda est, essetque magis tolerabilis, si pauperibus ejusdem cclesiae eleemosyna fieret, nam bona Ecclesiae quodammodo ad illos pertinent ; tamen ut ordinate fiat, per praelatum Ecclesiae dispensanda est, ut recte D. Thomas dixit. Alii etiam dicunt, ex consuetudine applieari camerae apostolicae, ut attigit Soto, d. q. 8, art. 1, ad 4; et Ugol., referens Quintilian. Mandos., Tab. 4, c. 2, S1,n.7. Quod credo intelligi, quando applicatio fit per compositionem, vel per condemnationem ipsiusmet Pontificis aut ministrorum ejus, vel etiam si quis velit propria sponte restitutionem facere camerae pontificiae ; nam sine dubio satisfaciet : non credo tamen ad hoc teneri, sed satisfacere in foro conscientia, restituendo propriae ecclesiae, et a propris praelatis posse ad hoc cogi in foro exteriori, quando compositio cum Pontifice non praecessit.
9. Secunda assertio. — Dico secundo: in simonia commissa in ingressu religionis, non est obligatio in conscientia restituendi pretium, priusquam per sententiam religiosus simoniace receptus a monasterio excludatur. Ratio hujus assertionis est, quia nihil aliud iuvenimus in jure expressum. Declaratur autem ex supra dictis in hunc modum, quia dupliciter potest haec simonia committi. Primo, si pecunia detur ingressuro, ut velit monachari. Secundo, si ipse det pecuniam monasterio, ut illum recipiat. In priori modo simonize, nihil invenio in jure dispositum, et ideo, cansa subsecuta, censeo illum, qui pecuniam recepit, non teneri ad restituendam illam; quia ex jure naturae non tenetur juxta dicta cap. praeced., e* nulIum est jus quod illum impediat, ne dominium illius pecuniae acquirat. Igitur vel accepit pecuniam illam a monasterio, vel ab alio. Si ab alio, clarum est non esse illi faciendam restitutionem. Neque est cur fiat pauperibus, quia nullo jure cavetur, nec ex ratione naturali sequitur. Unde si ante ingressum monasterii pecuniam illam consumpsit, vel donavit, nihil in hoc peccavit, et donatio rata manebit ; si vero permanet in bonis ejus, cum persona ipsius poterit ad monasterium rediroe, non titulo restitutionis,sed jureconsecutionis; nam bona sequuntur personam., Idemque cum proportione erit quando pecunia a monasterio accepta est. Quia per hoc monasterium non est impeditum, quominus jus in talem personam et in bona ejus acquirere possit valide, etiamsi fortasse ipsum- met monasterium talem simoniam commisisset, quia illud impedimentum non invenitur jure introductum in tali specie simonisae, ut dixi, et perextensionem vel similitudinem extendendum non est, quia in poenis hoc locum non habet, praesertim ubi non est identitas rationis, ut in praesenti revera non est, quia haec simonia et est rarior, et minus deformis, et in jure minus prohibita, solumque per generales regulas damnatur.
10. De altero modo simoniae in religione, habemus expressam decisionem textus in cap. Veniens, de Sim., ubi in simili facto ita decernitur: Abbatem et monachos ad restituendam pecuniam prafato F. tam indigne acceptam compellas. Ubi hoc est singulare, quod pecunia simoniaca eidem qui illam dedit, restitui mandatur ; de cnjus ratione et sensu multum a Doctoribus dubitatum est. Breviter tamen duobus modis potest ille textus intelligi. Primo, ut ille F. presbyter ante factam professionem Pontificem consuluerit de conventione cum monasterio facta, quod (ut supra dixi) inde aliqui colligunt, quod ei mandatur pecunia tribui, cujus non fuisset capax, si professus fuisset. Hoc ergo supposito, mandatur illi pecunia restitui, quia deceptus a monachis bona fide illam dederat, ut notavit Covar. supra, n. S, et potest colligi ex illis verbis: Asserentes hoc esse de consuetudine monasterii. Nam quod a religiosis asserebatur, bona fide credi poterat, et existimari honestum, quod ab eisdem in consuetudine habebatur. Et juxta hunc sensum, nihil potest ex illo textu colligi ad rem praesentem, quia dici potest pecuniam illam ex justitia fuisse restituendam illi presbytero tanquam vero comino , quia et deceptus fuit, et causa non fuit impleta, ut supponitur.
11. Quandiu religiosus permanet, non tenetur monasteru restituere pecuniam receptam. — Sed nihilominus , ut supra tetigi, sensus hic cum fine textus non bene quadrat ; nam praecipitur illi, ut in alio monasterio in habitu monastico vivat, quod non praeciperetur nisi esset religiosus. Nam quod quidam dicunt, illud fuisse consilium, non praeceptum, repugnat proprietati verbi precipias , quo utitur Pontifex, ut Glossa notavit, quam omnes approbant. Et ideo verius existimo illum presbyterum factum esse religiosum, et propter ingressum simoniacum, sive bona, sive mala de ab ipso factum, compelli transire ad aliud monasterium ; et ideo praecipi pecuniam illi reddi, non in gratiam ejus, sed monasterii ad quod transfertur; quae est communis intelligentia. Juxta quam, si illa dicenda est restitutio ( et non potius subventio rationabilis alterius monasterii ), illa non fit proprie illi qui dedit pecuniam , sed religioni; atque ita fit Ecclesiae, proportione servata. In hoc tamen considerandum est quod supra diximus, monachum simoniace ingressum non teneri ad relinquendum monasterium, donec per sententiam in aliud transferatur. Sic ergo dicendum censeo, quandiu ibi religiosus permanet, non teneri monasterium ad restituendam pecuniam quam accepit, quia cum restitutio illa ordinetur ad expulsionem religiosi sic ingressi, et ad subsidium alterius monasterii in quod transfertur, quandiu haec translatio executioni non mandatur, cessat ratio restitutionis, imo non est illi locus. Nam restitutio debet fieri danti, juxta illum textum; ipse autem non est capax proprietatis in seipso, sed datum illi transferretur in monasterium ; ergo perseverante ibi persona, potest etiam monasterium retinere quod accepit. Et ita Urbanus IV, in Ext. 1, de Sim., concedendo dispensationem circa aliquas religiosas personas sic receptas in monasteriis, consequenter concessit ut monasteria possent retinere quae receperant , dnromodo ad communem usum applicata fuerint. Ita ergo tieri posse dicimus in foro conscientiae, quandiu persona a monasterio non amovetur. Et ita constat ratio, et probatio assertionis, quia ex vi illius cap. Veniens non oritur obligatio ante sententiam ; sed ex alio jure non oritur ; ergo.
12. Sed quid, si religiosus ipse simoniace ingressus, sponte et absque ulla coactione sententiae vellet locum relinquere, et canones exequi, transeundo ad aliud; numquid tenebitur monasterium restituere illi pecuniam? Diximus enim non teneri ante sententiam; ibi autem non intervenit sententia; ergo non tenetur. Respondeo sine dubio teneri ; primum, quia illud est quasi alimentum talis personae, et ille jure suo utitur et honeste facit transeundo ; unde aliud monasterium haberet actionem repetendi ex vero et justo titulo; ergo prius monasterium habet obligationem dandi : denique prior contractus fuit nullus quoad temporalem conventionem ; ergo religiosus habet jus irritandi illum ; ergo etiam potest repetere in conscientia id quod dedit, quandoquidem ipse etiam tollit a monasterio onus alendi ipsum, ratione cujus dedit. Atque ita haec obligatio in eo casu magis oritur ex natura rei quam per modum poenae. Conclusio autem intelligitur in rigore poena.
13. Tertia conclusio.—bico tertio: pretium receptum in aliis materiis simoniae, etiam in Ordine, non est obnoxium restitutioni in conscientia ipso facto ex vi ecclesiastici juris, donec per sententiam restitui praecipiatur. Probatur prior pars, quia nullum jus tale invenitur, nam praeter jura citata nullum adducitur. Et c. ult. de Sim. non probat sufficienter hanc generalem obligationem in omn simonia reali; nam solum dicit in mentali non esse talem obligationem, de aliis autem supponit quidem esse posse; an vero sit in aliquibus, vel in omnibus, vel qualiter, aut quomodo sit, non declarat. In c. autem Audivimus, praecipitur duplicata restitutio, sed illa poena est, quae non obligat, donec per judicem exigatur, ut ibidem etiam significatur, ibi: Eacacta duplicata restituat, et nullum habet verbum quod indicet obligationem ipso facto, ut ibi Abb. notavit, quem alii sequuntur. Aliqui vero ex illo textu colligunt, pretium simonise semper esse restituendum Ecclesiae, quia ibi dicitur pecuniam illam duplicatam convertendam esse in utilitatem locorum, in quorum fuerint soluta dispendium. Sed oportet advertere, ibi non de simonia in omni materia, sed in institutionibus parochorum, et ingressu religionis, et in sepultura apud religiosos sermonem esse, et similiter non de quocumque modo simoniae, sed de speciali exactione, et extorsione injusta Episcoporum in illo triplici genere rerum tractari. Quia ergo illae exactiones fiebant in injuriam Ecclesiarum et locorum religiosorum, ideo specialiter praecipitur ut poena eisdem locis applicetur. Inde autem non licet colligere pecuniam acceptam pro ingressu religionis, semper esse restituendam ipsi monasterio : nam si ab ipsomet monasterio recepta sit, servanda est regula c. Veniens, supra explicata. De aliis vero simoniis nihil invenio in jure statutum, sed arbitrio judicis poterit applicari poena vel Ecclesiae, vel pauperibus; ante condemnationem vero non videtur esse obligatio, nisi in casibus in quibus ex natura rei nascitur, ut dictum est.
On this page