Caput 21
Caput 21
Quos effectus habeat tacita professio, et quomodo in hoc differat ab expressa.
1. Corollarium primum : ad professionem tacitam requiruntur omnes conditiones que ad eumpressam necessarie sunt. — Supponendum est professionem tacitam esse veram et substantialem professionem, atque adeo constituere hominem vere ac proprie religiosum, et tribus votis solemnibus obligatum, et expresse colligitur ex cap. unic. de Voto, in 6, ubi dicitur per talem professionem feri personam inhabilem ad subsequens matrimonium, et ex Extravag. Antiquae Joannis XXII, de Voto, ubi dicitur per talem professionem dissolvi matrimonium ratum non consummatum, qui duo effectus simul sumpti conferunt certum et infallibile indicium verae ac substantialis professionis. Ex quo principio inferunt Doctores omnes locis citatis in praecedentibus, cenditiones omnes requisitas ad expressam professionem, requiri ad tacitam, exeeepta sola expressa vel tacita significatione in signo externo , nam in hac sola earum differentia consistit : ut, verbi gratia, in utraque requiritur eadem probatio, eadem libertas et concursus utriusque partis, et reliqua , quae supra de expressa professione dicta sunt. Ratio est, quia illa omnia non requiruntur in professione expressa , propter specialem modum quem habet in siuno exteriori, sed propter vinculum , et quasi contractum per eam perficiendum ac constituendum, in quo eadem ratio est de professione tacita. Quapropter de his omnibus conditionibus nihil hic addendum occurrit, sed applicanda sunt omnia quae de expressa professione dicta sunt, et quae in praecedenti capite insinuata, juxta cap. Constitutionem, de Regularibus, in sexto. Posset hic addi limitatio quam in sequenti puncto declaravimus ; nam hodie quoad praesens punctum non est necessarium.
2. Corollarium secundum : professio tacita habet omnes effectus quos egpressa. — Ex eodem ergo principio infero secundo, habere professionem tacitam omnes effectus quos habet expressa, his tantum exceptis qui in jure fuerint declarati. Ratio generalis est, quia causa ejusdem rationis habet eosdem effectus, nisi fuerit impedita; professio autem tacita substantialiter est ejusdem rationis, et ex se non est impedita, quominus habere possit omnes dictos effectus , quia illi non sequuntur ratione signi expressi vel taciti, sed ratione substantialis vinculi et status. Item , quia vel illi effectus sunt de jure naturali, et sic sequuntur intrinsece ex traditione et voto, quae sunt ejusdem rationis in professione tacita, vel effectus sunt de jure positivo, et sic ubi jus non excipit, sed de professione loquitur, effectus communes sunt utrique professioni. Seclusa ergo juris limitatione, nullum est principium ad negandum aliquem effectum professionis tacitae qui conveniat expressae. At vero jus ipsum, cum ab illo pendeant multi ex his effectibus, recte potest in hoc limitationem adhibere, et aliquem effectum excipere, seu tribuere professioni expressae, et non tacitae, ut per se constat.
3. Prima esceptio et limitatio. — Videndum ergo superest, an in jure inveniatur aliqua hujusmodi exceptio. Ad quod breviter respondeo duas exceptiones quoad hoc in jure invcniri. Prior est valde notanda, quod professio tacita non omnino obligat hominem illi religioni, in qua professus est, sed religioni in genere, ita ut illi liberum sit ad aliam transire, etiam laxiorem; ita habetur ex cap. Statuimus, de hegularibus, et cap. Consulti, eod. tit.; clarius in cap. Constitutionem, eod. tit., in 6. Haec autem juris declaratio nonnullas habet difficultates. Prima est, qui fieri possit ut aliquis, veram professionem faciens in aliqua religione, illi in particulari non obligetur ? Nam qui profitetur, non tantum Deo vovet, sed et religioni se tradit, et obedire promittit; non promittit autem aut se tradit religioni in communi, sed huic in particulari ; ergo illi obligatur. Minor patet, tum ex habitu quem assumit, quia significat incorporationem in tali religione, cut signo, moraliter loquendo, conformis est intentio profiten- tis; tum etiam quia professio est quidam quasi contractus ; contractus autem non fit cum homine in communi, sed cum hoc vel illo homine, et ita etiam professio non fit cum religione in communi, sed cum hac religione; ergo ad illam nascitur obligatio.
4. Secunda difficultas. — Hinc secundo difficile est dicere, liberum esse homini sic professo ad laxiorem religionem transire; nam hoc non pendet ex jure positivo, sed ex jure naturali ac divino, quo tenemur reddere Deo quae promisimus, nec possumus illa in minora bona commutare ; sed qui profitetur etiam tacite in tali religione, promittit Deo obedientiam, ac perpetuam vitam in illa religione; ergo non manet liber ut eam in laxiorem commutet. Item ille se tradidit et obligavit tali religioni in particulari; ergo privatur libertate transeundi ad aliam, nisi intuitu majoris perfectionis ; non ergo potest ad laxiorem transire, nec jus humanum potuit hoc illi concedere, quia est contra divinum; et licet per dispensationem hoc concedi possit, tamen, ut illa valeat, requiritur specialis et sufficiens causa, et ideo non videtur posse concedi generali jure, quia non in omnibus talis causa invenitur.
5. Tertia difficultas : an religio teneatur retunere et conservare sic tacite professum.— Tertia difficultas est, an religio in qua aliquis tacite profitetur, obligetur illi, scilicet ad retinendum et conservandum illum tanquam membrum suum. Nam ex dicto jure videtur sequi illam non obligari, quia alias contractus claudicaret ex parte religiosi, et in deirimentum religionis, quod videtur absurdum, et contra justitiam. Sequela patet, quia tunc religiosus non obligaretur tali religioni, et tamen religio obligaretur religioso, quod est gravamen religionis, cui ex alia parte non respondet aliud aequale, et hoc est claudicare contractum. Minor vero quoad priorem partem constat, quia bonum religionis, utpote commune, majus est quam privati religiosi ; ergo absurdum est quod magis gravetur religio quam religiosus; quoad alteram vero partem de injustitia, probatur, quia in contractu reciproco, ubi non est intentio gratuito dandi aliquid, aut liberaliter se obligandi, claudicatio contractus infert injustitiam, quia inducit inaequalitatem. Quod si aliquando virtute alicujus legis talis contractus ex altera parte sustinetur, ut in pupillis et similibus, juxta legem Julianus, S Si quis a pupillo, ff. de Actione empt., et in S1 Instit., de Auctoritate tutoris, cap. De illis, de Despons. impuber., hoc semper est in favorem alicujus innocentis, seu personae minus habilis ad contrahendum, et quasi in poenam alterius, ut est optimus textus in cap. 1, De eo qui duxit in matrim. quam poll. per adulterium; at in praesenti nulla ratio similis invenitur ex parte religionis; ergo. Quod si ob has rationes altera pars eligatur, scilicet, religionem non manere obligatam, intelligi quidem vix potest quomodo illa s:t vera professio, quia tunc ex neutra parte est obligatio; ergo nec contractus, vel quasicontractus ; ergo nec professio. Item absurdum videtur quod aliquis sit verus religiosus, et ad cum statum omnino obligatus, et tamen quod nulla religio teneatur eum recipere vel retinere, sine culpa vel causa ex parte ipsius.
6. Quarta difficultas : an hoc jus habeat locum in ommnà professione tacita. —Quarta difficultas est, an hoc jus locum habeat in omni professione tacita; et ratio dubitandi est, quia d. cap. Constitutionem non loquitur generatim de professione tacita, sed in particulari de illa, quae fit per susceptionem habitus proprii professorum intra annum probationis. In capite autem primo de Regularibus, in sexto, ubi ponitur alius modus professionis tacitae, deferendo habitum communem cum professis per integrum annum, non fit mentio hujus limitationis, sed absolute dicitur, per hoc profes sionem fecisse ; et iterum, ex tunc religionem assumptam praesumitur veraciter esse professus ; in quibus verbis significari videtur, illi manere obnoxium et obligatum; neque videtur sumi argumentum sufficiens in contrarium ex similitudine rationis, tum quia in his, quae continent jus adeo speciale et odiosum, quia onerosum religioni, et aliquo modo derogans juri divino, ut priora argumenta ostendunt, in his (inquam) non habet locum extensio per argumentum a simili, quia talia jura potius restringenda sunt ; tum etiam quia potest ratio dissimilis assignari: quando enim quis profitetur, et solum tacite, et ante sufficientem probationem et experientiam talis religionis in particulari, est aliqua major ratio indulgendi, ut ad religionem laxiorem possit transire, quam in eo qui per integram probationem post annos pubertatis peractam voluntarie permanet in tali religione, atque eam profitetur, argument. d. cap. 1de Regul., in 6, ibi: Quoniam cum jam hic ad discretionis annos pervenit, quid agat agnoscit, et ideo susceptum discretionis tempore ordinem, postquam hoc anni probaverit spatiun, intelli- gitur firmiter approbasse. Quod jus confirmatum et extensum est per Clementinam Zos, de Regularibus, ut supra vidimus.
7. Ultima Cifficultas: quid dicendum post Concilium Tridentinuwn. — Atque ex resolutione hujus dubii pendet ultimum, videlicet, an hoc jus habeat nunc locum in professione tacila. quae post Concilium Tridentinum fieri potest ; nam cum haec jam non fiat intra annum probationis, si jus illud non extenditur ad professionem post integrum annum factam, neque nunc locum habebit.
8. Prima euxpositio juris supra positi.— ReJicilur pyimo.—Secundo.—Tertio.—3Secunda el vera exmpositio.—hesolutio harum difficultatum pendet ex vera illius juris expositione. Duobus enim modis potest intelligi: primo, in foro tantum ecclesiastico, ita ut sensus sit, Ecclesiam non cogere sic tacite professum ad perseverandum in eadem religione, sed tantum in religione saltem laxiori ; non tamen per hoc approbare hoc factum in conscientia, sed solum permittere hnjusmodi religioso, ut suae conscientiae consuiat. si intentionem habuit strictius se obligandi.Quod si haec expositio vera esset, facile expedirentur omnes difficultates positae. Verumtamen expositionem illam falsam esse existimo: primo, quia est contra communem expositionem Doctorum, in d. cap. Constitutionem, ev in d. cap. Consulwit, ut patet ex Panorm., ibi, n. 4; Joan. Andrea, et aliis; Speculatore, tit. de Stat. regular., vers. 43. Secundo, quia in d. cap. Constitutionem , absolute dicitur : Non illi specialiter cujus habitus est susceptus, sed generaliter religioni alicui recipientem obligat ; quae verba non sunt permissiva, sed declarativa obligationis, et statim adduntur conditiones requisitae, videlicet, ut sciens et volens, etc., sic profiteatur; et nihilominus declaratur non contrahere majorem obligationem. Tertio, quia si in conscientia obligaretur quis ad talem religionem, quando revera habuit intentionem ibi profitendi, et non posset sine peccato ad laxiorem transgredi, sine causa et in perniciem animarum tale jus fuisset conditum ab Ecclesia ; cur enim Ecclesia generaliter permitteret hujusmodi transitum, si culpabilis esset? hoc enim nullam utilitatem animabus afferret, sed potius periculum peccandi, maxime cum jus absolute dicat sic professum non habere majorem obligationem. Adde nullam esse rationem hoc asserendi vel permittendi in hoc genere professionis, potius quam in aliis, si reipsa non ita esset. Itaque pro certo asserendum est, dicta jura simpliciter et pure intelligenda esse, ut sonant, nimirum hanc professionem tacitam in conscientia non obligare, nisi ad religionem in communi. Quo supposito magis videntur urgere difficultates positae.
9. Doctrina generalis pro solutione difficultatum supra allatarum. — Dicendum vero est valorem professionis et modum obligationis ejus multum pendere ex Ecclesiae institutione, cum constet posse Ecclesiam conditiones praescribere, sine quibus professio valida non sit, vel quia acceptatio professionis pendet ex potestate Ecclesiae, vel quia quatenus includit quemdam quasi contractum, potest Ecclesia ex causis justis voluntates contrahentium irritas reddere. Unde in praesenti casu, seu modo tacite profitendi, potuisset Ecclesia talem professlonem tacitam prorsus non admittere, sed irritam reddere ; sicut nunc de facto irrita est post Concilium Tridentinum , quanquam nunc irrita est ex defectu anni probationis; potuisset autem Ecclesia etiam ex parte ipsius signi illam irritare, et in universum potuisset omnes prpfessiones tacitas non admittere. Tunc ergo multo magis potuit hanc professionem tacitam, quae ante annum probationis fiebat, admittere (ut sic dicam) tantum secundum quid ; quia eo tempore nondum fortasse fuerat experientia satis cognitum, expedire, illam omnino irritare; moderari autem obligationem et vinculum, potuit judicari expediens propter duplicem imperfectionem talis professionis simul junctam, scilicet, quod et praematura esset et implicita, seu praesumpta, potius quam manifesta, et ideo noluit Ecclesia illam simpliciter acceptare, sed solum quoad valorem religiosi status.
10. Hesponsio ad primam difficultatem. — Ex his ergo ad primam difficultatem respondetur primo, non repugnare intentionem profitentis non esse obligare se huic religioni in particulari, sed solum assumendi statum religiosum reservando, electionem religionis in aliud tempus, ubi id posset facere cum majori experientia et consilio. Quod maxime locum habebit, si is, qui profitetur, intellexerit hoc sibi per jus licere, nam profecto sine adminiculo juris, talis intentio videretur esse contra substantiam et valorem professionis, maxime postquam jure statutum est ut nulla professio sit valida, nisi facta in aliqua religione ex approbatis, juxta cap. ult. de Religiosis domibus, ponderando illa verba : Unam de probalis assumat , quae non solum de assumptione quoad externum habitum , sed etiam quoad interpum animum intelligenda videntur, cum omnes actus morales pendeant, in sua veritate et efficacitate, ex interiori intentione. Talis autem professio vere non fuisset in una ex approbatis, quia in nulla determinatur, prout praedicta verba exigere videntur. Quod si quis concedat, ex vi illorum verborum satis esse intentionem confuse se obligandi ad aliquam ex approbatis, adhuc obstat aliunde, quia non est a quo talis professio acceptetur, quia religio in communi non potest illam acceptare, neque haec religio in particulari illam vult acceptare, quia non acceptat nisi eum, qui se illi tradit ex animo, et haec est tacita conditio inclusa in tali acceptatione. Item, quia religio nunc graviter decipitur, et ex ignorantia procedit, quae causat involuntarium. Secluso ergo jure, valde verisimile est talem intentionem esse insufficientem ; tamen , supposito jure quod non majorem obligationem imponat, sufficere censeo illam inteniionem. Addo vero ulterius, etiamsi ille intendat profiteri in hac religione particulari, et illi se obligare, nihilominus etiam in conscientia non manere obligatum ad illam religionem in specie, sed tantum ad religionem in genere. Ratio autem est, quia Ecclesia irritavit seu non acceptavit illam professionem , quoad illam specificam obligationem, sed solum quoad genericam. Hoc enim potuisse facere Ecclesiam satis declaratum est; praecise autem constat ex praedictis juribus.
11. Ad secundam difficultatem. — Que causa sufficiat ut Papa dispenset , concedendo professis transire ad laaiorem religionem. — Et per haec responsum est ad secundam difficultatem ; aliud est enim loqui de illo qui jam cum effectu se obligavit tali religioni et Deo, ad perseverandum in illa, ita ut ejus votum semel fuerit plene acceptatum et validum. Aliud vero esse loqui de illo, qui licet habuerit affectum ita se obligandi, tamen impeditus fuit per legem, ne cum effectu sic obligaretur. Hic ergo non versamur in priori casu, ut difficultas illa supponit, sed in posteriori, et ideo mirum non est quod talis persona, non obstante tali professione , libere possit tuta conscientia ad laxiorem transire religionem. Addo vero ulterius, etiamsi ante illud jus talis professio fuisset simpliciter valida, et naturali ac divino jure obligans ad talem religionem in particulari, nihilominus potuisse Pontificem per generale jus cum omnribus sic professis dispensare, ut ad laxiorem religionem possent transire ; nam ad hoc genus dispensationis seu commutationis posset sufficere generalis causa, nimirum, si ad tollenda animarum pericula, et ad quietem et pacem sic professorum id censeretur regulariter expedire. Et tunc licet in una vel alia particulari persona cessaret necessitas, vel causa, nihilominus uti possent generali privilegio, ad cujus absolutum valorem sufficit generalis causa.
12. RHesponsio ad tertiam difficultatem. — Fundamentum horum auctorun non convincit. — Fera ratio resolutionis. — Circa tertiam difficultatem , aliqui hujus temporis Doctores pro comperto habent, ex parte religionis nullam oriri obligationem in tali professione, et putant hoc ipsum affirmari in illis textibus, et necessario consequi ex eo quod relgiosus non obligatur tali religioni in particulari. Hanc vero sententiam in nullo Theologorum Doctorum invenire potui. Contrariam autem docet expresse Angelus, verb. JVovitius, n. 14, dicens talem professionem tacitam obligare iilam religionem, in qua facta est, quia non poterit professum expellere. Idem secutus est Sylvest., Heligio, 3, q. 20; et Azor, lib 12 Inst. Moral., cap. 4, q. 5. Quorum sententia mihi valde probatur, quamvis eorum ratio non convincat. Solum enim hoc probant, quia alias posset ille a tah religione ejici, et a fortiori a nulla alia recipi; esset ergo religiosus, et nullius religionis, quod est impossibile. Unde consequenter inferunt, hominem, sic extra omnem religionem relictum , posse matrimonium valide contrahere , quia religiosus esse non potest. Quod ipsi inferunt tanquam absuraum, ut revera est, quia repugnat dictis juribus. Non videtur autem sufficienter inferri, quia ex natura rei non repugnat esse verum religiosum, et in nulla religione particulari recipi ; nam, ut superius dictum est, in alquo accidentali casu id posset accidere ; ita ergo posset in praesenti concedi. Addo ulterius, non sequi illam personam non esse vere religiosam , et inhabilem ad matrimonium ; sed solum sequi religiosum , qui non est obligatus ad certam regulam, non habere certam religionem, in qua necessario recipi debeat, et ideo si hoc ilii contingat, ut a nulla recipia tur, debere statum religiosum servare sub obedientia Episcopi, ad eum modum quo olim in Ecclesia fiebat, ut supra dictum est, et tetisit D. Thom., in 4, d. 38, q. 4, art. 9. q. 3, ad 3. Ratio ergo, qua magis me movet, est, quia jus ecclesiasticum, quod ex parte religiosi hanc obligationem quodammodo minuit, ex parte religionis nihil immutavit ; cum tamen ex parte illius eadem acceptatio interveniat in professione tacita, quae in expressa, ut omnes Doctores supra citati docent; ergo non est unde religio hac obligatione liberetur. Neque hoc est gravamen religionis alicujus momenti, quia potest hujusmodi religiosum cogere, vel ut statim professionem expressam faciat, vel aliam religionem eligat, et ita vel complebitur utrinque obligatio, vel tolletur quae videbatur esse inaequalitas ; neque injustum videri debet, vel onerosum religioni, quod cogatur professionem expressam admittere, si alter eam velit emittere, cum tacitam ejusdem professionem paulo ante acceptaverit. Aliunde vero magnum esset inconveniens, et indecens ad religiosum statum, si persona semel professa posset sine ulla causa repelli, et in nulla religione recipi, et obligari nihilominus ad servandum religiosum statum extra omnem religionem. Quapropter virtute ejusdem juris quo talis modus professionis introductus est, hic modus contractus et mutuae obligationis, claudicantis aliquo modo ex parte religionis, sustinetur , quod licet sit aliquo modo in favorem ipsius religiosi, magis est in favorem et decentiam ipsiusmet status religiosi, maxime cum nullum fere intercedat ipsius religionis detrimentum, ut declaravi. 13. Ad quartam difficultatem, et approbatur pars negativa ibi tradita. — Circa quartam difficultatem pars negativa, quae ibi sufficienter probatur, omnino eligenda videtur; nimirum hunc professionis modum non habere locum in illa professione tacita, quae fit deferendo communem habitum professorum per integrum annum ; quod aperte sentit D. Thom., in 4, d. 38, q. 1, art.2, q. 3, ad2; clarius id tenet Sylvest. , dict. verb. Hligio, 3, q. 20, et addit. ad Angelum, verb. JVocitius, n. 14, ubi significatur hoc procedere in foro ecclesiastico, nam in foro conscientiae solum obligat talis professio religioni in genere, si profitens non habuit animum obligandi se; sed immerito additur haec limitatio, quia si novitius deferendo habitum non habuit animum se obligandi, nullam professionem in foro conscientiae facit ; unde neque ad religionem in genere, neque in specie obligatur, ut sequenti libro dicam. Si autem habuit intentionem, et vere professus est, eo ipso quod in foro exteriori obligatur tali religioni in particulari, obligatur etiam multo magis in foro interiori ; quia si in foro ecclesiastico obligatur, ergo signum est per jus ecclesiasti- cum nihil iunovatum esse cirea talem professionem ; ergo est tam firma et valida quoad omnem obligationem , sicut expressa professio ; ergo obligat in conscientia ad talem religionem in particulari. Quod autem per jus ecclesiasticum nihil circa hanc professionem iunovatum sit, recte colligitur ex d. cap. 1 de Regul., in 6, et ex Clement. Zos, eod. tit., ubi Panormit. idem sentit, et satis in praedicta quarta difficultate confirmatum est.
14. Ad ultimam difficullatem: professio tacita post Conciliuwn Tridentinum obligat ad religionem in particulari.— Dubitatio specialis. —Ex quo recte videtur colligi in ultima difficultate, post Concilium Tridentinum nullam esse professionem tacitam, quae obliget tantum religioni in genere, quia nulla fit valide intra annum probationis ; dictum est autem professionem tacitam, quae fit per integrum annum, non obligare tantum ad religionem in genere, sed in particulari ; ergo ita dicendum est nunc. Atque hoc quidem est manifeste consequens, quando professio fit deferendo habitum communem professis per integrum aunum. Diximus autem supra etiam fieri posse nunc tacitam professionem, assumendo proprium habitum professorum, dummodo sumatur post completum annum novitiatus ; et ideo de illa dubitari potest, an ita obliget in particulari, quia illa non est professio deferendo habitum per integrum annum, de qua loquuntur jura proxime citata.Dico nihilominus illam professionem aeque obligare, quia satis est quod non est professio intra annum novitiatus facta. tum quia jura omnia, quae statuunt aliquam professionem tacitam solum obligare ad religionem in genere, loquuntur de professione facta ante completum annum probationis, et ideo non comprehendunt ullam professionem, quae post completam probationem fit: maxime cum una ex praecipuis causis illius juris sit ille defectus probationis integrae, ut declaravimus. Ergo non comprehenditur haec professio sub illo jure; ergo eo ipso obligat, quantum natura sua potest, juxta superius declarata.
15. Secunda exceptio, et differentia inter professionem tacitam et expressam .—BNVon potest passive eligi in prelatum suae vel atterius relijionis.—Secunda principalis differentia inter professionem expressam et tacitam est, quod expresse professus potest eligi in praelatum seu Abbatem ; tacite autem proftessus eligi non potest : ita decernitur in cap. Nullus, de Electione, in 6, ubi non solum hac conditio requiritur, ut aliquis possit in praelatum suae religionis, sed etiam cujuscumque alterius eligi, et electio aliter facta declaratur irrita ipso facto. Ita enim glossa ibi intelligit verba illa, Eo ipso irritum habeatur, et merito; nam hanc vim habet ea particula, eo ipso ; et tollit ambiguitatem quae esse posset in verbo Aabeatur. Idem jus de Monialibus statuitur in cap. Indemnitatibus, eod. tit. et libr., ubi ratio hujus juris redditur, ad vitanda, scilicet, damna et dispendia, quae ex electionibus dubiis, et cum discordia factis oriri solent. Fuit etiam hoc expediens propter decentiam et auctoritatem illius muneris. Unde quia ex parte eligentium cessat haec ratio, ideo in illis talis conditio non postulatur, sed ille etiam, qui solum tacite professus est, eligere valet, ut in dict. cap. Indemnitatibus, declaratur; et quamvis ibi sit tantum sermo de Monialibus, a fortiori procedit in viris religiosis; imo, eo ipso quod nullo alio jure excluditur tacite professus ab electione activa, admitti debet juxta generalem regulam superius positam: neque specialis difficultas circa hoc occurrit.
On this page