Caput 20
Caput 20
Quibus modis fiat professio tacita post concilium tridentinum.
1. Post Concilium Tridentinum non fit professio tacita intra apmum probationis.— Superest dicendum quae ratio professionis tacitae nunc locum habeat post Concilium Tridentinum, nam in principio hujus libri, ostendimus professionem tacitam non fuisse omnino exclusam per dictum Concilium, quia nec expresse illam aliquando annullavit, neque ex aliis ejus decretis id necessario sequitnur, ut videbimus. Duo igitur dicenda videntur: primum est post Concilium Tridentinum jam non habere locum professionem tacitam intra annum probationis, seu quae integrum probationis annum non supponat. Hoc certum est, tum quia professio expressa antea facta non valet post Concilium Tridentinum ; ergo multo minus tacita; tum quia Concilium simpliciter dixit: Professio antea facta sit nulla; ergo omnem professionem includit. Et ita declararunt Cardinales, et est res certa et indubitata, quia jam nemo potest renuntiare annum probationis, ut supra dixi.
2. Anno probationis finito, potest fieri tacita professio. — Secundo dicendum est, professionem tacitam, quae fit seu consummatur anno probationis expleto, habere locum post Concilium Tridentinum. Tenet Navar., in dict. comment. 4, de Regul., n. 13. Probatur primo a sufficienti divisione, quia non est professio tacita nisi ante vel post completum annum novitiatus ; ergo altera illarum habet locum post Concilium ; nam ostensum est non omnem professionem tacitam ab ipso esse revocatam ; sed intra novitiatus annum non habet locum ; ergo postea. Item, quia quidquid Concilium specialiter postulavit ad valorem professionis, servari potest in hac professione tacita; ergo, si illa serventur, quoad reliqua professio esse poterit tacita ex antiquo jure. Antecedens patet, quia imprimis jam supponitur impleta conditio de anno probationis; deinde supponimus personam etiam esse in aetate a Concilio requisita, scilicet sexdecim annorum; sed Concilium non postulat alias speciales conditiones; ergo. Dices: saltem in professione monialium statuit Concilium, cap. 17, ut praecedant quaedam diligentiae , quae in tacita professione locum non habent. hespondetur illas circumstantias non esse de substantia seu valore professionis, ei ideo quamvis omittantur, validam esse professionem expressam monialium, ac proinde etiam tacitam, ut bene adnotavit Palac., in 4, d. 38, disput. 1, post tertiam concl.; et Sanch., lib. 4, de Voto, cap. 18, à num. 32. Praeterquam quod non videtur repugnare ut, post praemissam illam diligentiam, quam Concilium postulat, non sequatur expressa, sed tacita professio.
J. Quomodo fieri possit professio tacita, juata dicta cap. 19, uum. 11. —Requiritur positivus consensus ut professio sit valida. —Tertio dicendum est, servatis illis circumstantiis integri anni probationis, et aetatis sexdecim annorum, professionem tacitam nunc fieri posse illis duobus modis supra tractatis, et non aliis. Declaratur prior pars affirmans, nam ubi fuerit distinctio sufficiens inter habitum professorum et novitiorum, si quis, completo anno probationis, et decimo sexto anno aetatis, sponte habitum professorum assumat, professus judicandus est, dummodo ex parte religionis tacita acceptatio non desit, ut supra explicatum est. Ratio est, quia juxta antiquum jus hoc erat signum sufficiens professionis, etiam intra annum novitiatus ; ergo multo magis post completum illum annum; sed quoad hanc partem non est hoc jus revocatum per Concilium Tridentiuum; ergo nunc etiam est illud signum sufficiens: ergo judicanda illa est tacita professio. Dico autem judicanda est, quia hic magis agimus de sufficientia externi signi, et praesumptione in illo fundata, quam de rei veritate et existentia, quae pendet ex consensu interiori, cui in foro conscientiae creditur, non in externo, argum. cap. l'idua, de Regular. Imo addit Navar. supra, vers. Quoniam autem, non satis esse ut quis non habeat contrarium dissensum, seu animum non profitendi, sed necessarium esse ut habeat positivum animum profitendi, quia si quis negative se habeat, neutram voluntatem habendo, sed solum sumendo illum habitum gratia ali- cujus honoris, vel auctoriiatis, aut alia simih ratione, in conscientia non erit professus. Quod censeo verum, quia ad valorem voti, aut professionis non satis est non habere animum contrarium, sed oportet habere animum positivum profitendi, ut in principio de voto diximus, et constat de quocumque alio contractu humano. Potest autem hic casus contingere vel ex ignorantia, vel ex inadvertentia. Primum aflirmat Navarrus supra, et est antiqua sententia, ut supra retuli, quia talis ignorantia licet non causet positivum involuntarium, causat nihilominus non voluntarium , quod satis est ad impediendam professionem, ut dixi. Et eadem ratio est de totali inadvertentia, quia haec etiam excludit positivum consensum, nemo enim potest velie id de quo non cogitat. Hoc autem procedit de totali inadvertentia, atque adeo de carentia voluntatis formalis et virtualis; nam si praecessit advertentia sufficiens, et intentio profitendi, quae postea virtualiter movet, illa sufficiet, ut constat ex doctrina communi de similibus actibus moralibus, quam latius tractavi in 3 tom. tertiae partis. Potest autem quispiam interrogare quanta distinctio habitus nunc requiratur ad hunc modum professionis tacitae, an, scilicet, requiratur patens distinctio, vel sufficiat occulta per aliquam benedictionem. Sed n hoc jus etiam antiquum manet integrum, et ideo juxta superius dicta quaelibet distinctio sufficiet, etiam occulta, dummodo ipsi profitenti et admittentibus in individuo nota sit, quia si ignoraretur, illa ignorantia excluderet necessarium consensum, juxta proxime dicta.
4. Dubitatio, quando debeat inchoare, et ftnire hic annus. — Resolutio vera. —Probatur eadem pars de alio genere professionis tacitae; nam si quis per integrum annum probationis gestet habitum religionis indistinctum patenter, et alioquin habeat aetatem a Concilio Tridentino requisitam, tacitam professionem faciet, eodem modo quo antea, quia pro eo casu nihil innovatum est a Concilio, quod Navar. supra, et cons. 9, De his quae vi, et saepe in consiliis de Regularibus tanquam manifestum supponit, et omnes viri docti ita sentiunt , et est satis evidens ex dictis. Unde fit praeter aetatem caeteras conditiones esse nunc necessarias ad hune modum professionis, quae antea erant. Solum potest dubitari an sit nunc necessarium , ut talis habitus deferatur per integrum annum inchoandum post expletum decimum sextum, ita ut professio non censeatur facta usque ad decimum septimum. Nihilominus oppositum suadetur , quia cavenda est correctio jurium, quoad fieri possit: ergo in quo jus antiquum non derogatur expresse per novum, sed potest optime cum illo conciliari, suam vim retinet; at vero Concilium solum reqnisivit decimum sextum annum aetatis ad professionis valorem ; ergo, cum indistincte loquatur , omnem professionem comprehendit ; et cum de sola illa loquatur, et non de probatione, nec de susceptione, aut gestatione habitus ad professionem tacitam necessaria , non est ad illam extendendum. Satis ergo erit, quod habitus deferatur toto anno decimo sexto aetatis; nam ille est etiam nunc annus ultra pubertatem , quoad hunc effectum, solumque ad valorem professionis dilata est pubertas usque ad decimum sextum annum aetatis ex vi illius decreti. Atque ita hanc partem sustinet Navar., lib. 3 Consil. , tit. de Regular., cons. 30, alias 20, n. 1. Atque haec posterior pars probabilis mihi aliquando visa est; postea vero leg: inter declarationes congregationis Cardinalium quamdam, in qua prior pars expresse tradebatur, declarando Concilium Tridentinum in hac parte cum proportione correxisse caput primum de Regularibus, in sesto, et annum hunc inchoandum esse post decimum sextum annum aetatis expletum, ut in illo possit professio tacita fieri; et ratio reddi potest juxta superius dicta , quia illa professio censetur fieri quasi successive per discursum totius illius anni; et ideo oportet totum transigi in aetate apta ad profitendum secundum jura, qualis nunc est eetas sexdecim annorum.
5. Ostenditur non sufficere ad tacitam professionem gestatio haoitus proprii et distincti noritiorum. — Probatur tandem et explicatur posterior pars assertionis negativa, quia cum solo habitu proprio, et omnino distincto novitiorum, quidquid aliud ei adjungatur, etiam post expletum annum probationis, et decimum sextum aetatis, non fit tacita professio, id est, quamvis exerceantur actus professorum post illum annum probationis cum solo illo habitu; vel etiam si praecesserit simplex votum religionis , vel quodcumque propositum mutandi vitam, non suftficit ad tacitam professionem. Nam supra ostensum est, haec ante Concilium non fuisse sufficientia signa professionis tacitae, sive intra annum probationis, sive post illum exhiberentur; ergo neque modo esse possunt. Patet consequentia, quia sicut professio tacita non est ablata per Concilium Tridentinum , ita neque fuit ampliata. Nec refert quod professio expressa subsiantialiter et valide fieri potest —eaine habitu professorum , quia in illa intercedit aliud proprium ac per se sufticiens signum professionis , secluso habitu; in professione autem tacita, quasi proprium signum ejus a jure designatum est habitus professorum tali et tali tempore gestatus. Unde etiam fit ut expressa professio sine habitu etiam Novitiorum, seu totius rehgionis fieri aliquando possit; tacita vero minime ex omnium sententia. Atque ita ad hanc partem declarandam et conBirmandam applicanda sunt multa ex his, quae de tempore ante Concilium Tridentinum diximus.
On this page