Caput 1
Caput 1
Quibus modis possit professio esse invalida, et quomodo sit confirmanda.
1. Assignantur modi quibus professio invalida fieri potest. — Quod saepe professio possit esse invalida, per se notum est, tum ex proportione ad alios contractus humanos et ad alia vota; tum ex dictis de conditionibus necessariis ad valorem professionis; nam ubi multa requiruntur ad valorem actus, saepe contingit invalide fieri. Ex quo facile intelligi etiam potest quot modis possit professio esse invalida ; tot enim sunt, quot sunt conditiones requisitae ad valorem ejus. Unde aliquando potest esse invalida ex jure naturae, aliquando ex jure ecclesiastico, videlicet, si necessitas talis conditionis sit ex natura rei, ut est mutuus consensus sufficienter manifestatus, vel ex jure positivo, ut est tanta aetas, vel annus probationis, vel quod sit in religione approbata a Summo Pontifice. Aliter etiam potest generalis divisio tradi, quod aliquando est invalida professio ex defectu mere interno, qualis est defectus consensus; aliquando vero ex defectu aliquo exteriori, ut est defectus aetatis, et similes. Denique magis in specie dividi potest haec professio invalida per singulos defectus conditionum substantialium professionis; nam, sicut ad valorem professionis requiruntur omnes simul, ita ad nullitatem sufficit uniuscujusque defectus. Sunt autem illa conditiones requisitae quamplures; nam ex parte religionis tres vel quatuor requiruntur, approbatio religionis, potestas in recipiente, voluntas, seu consensus interior, et sufficiens acceptatio exterior. Ex parte vero religiosi plures sunt necessariae, aetas, annus probationis, libertas, per quam excludimus omne vinculum, quod secundum jus impediat valorem professionis, ut est vinculum matrimonii consummati, episcopatus, professio strictioris religionis, seclusa dispensatione, vel legitima facultate; item libertas, per quam excluditur metus cadens in constantem virum, et ignorantia sufficiens, vel dolus; deinde internus consensus, seu intentio profitendi; ac denique sufficiens manifestatio exterior, vel expressa, vel implicita ; et quia illa prior fieri potest sine habitu, ideo in expressa professione non est necessarius, quod secus est in tacita, quia in illa significatio fit per ipsum habitum ; non tamen est in ea haec conditio specialis, nisi materialiter, ut sic dicam, sed includitur in sufficienti manifestatione interioris consensus. Alia vero conditio, quae de tacita etiam professione specialiter tradi solet, scilicet, quod habitus deferatur in monasterio, sub novitiatu nunc includitur, et ideo, ut supra dixi, illam addere necesse non est. Quot ergo sunt conditiones ha, tot modis potest esse nulla professio ex defectu singularum, ut facile possunt enumerari. Nec circa hanc distinctionem seu varietatem invalidae professionis occurrit nova aut specialis difficultas, sed in unaquaque specie, ut sic dicam, prius stabiliendum est ex supra tractatis, talem conditionem esse de substantia et valore professionis ; deinde vero solum ad factum pertinere bene examinare an illa deficiat, necne; nam si deficit, per evidentem illationem sequitur talem professionem esse nullam.
2. Assertio duas partes includens. — Ostenditur prima pars.— Quid dicendum de obligatione votorum quando professio est invalida. — Ex his igitur primo sequitur, aliquando professionem ita esse nullam, ut rata et valida nunquam fieri possit, vel simpliciter, vel secundum ordinariam aut intriusecam potestatem ; aliquando vero ita esse nullam, ut iterum possit valide fieri. Primum patet in professione facta in communitate, vel modo vivendi non approbato a Sede Apostolica pro statu religionis, juxta cap. ultim. de Rehg. dom., et primum in 6; talis enim professio, etiamsi millies repetatur, erit nulla, quia ha- bet defectum moraliter inevitabilem, nisi fingamus religionem illlam denuo approbari a summo Pontifice, quod extra consideratio-- nem moralem est; et tunc tanta esset mutatio moralis in rebus, quod non ratificatio, sed nova omnino professio dicenda est ; major vero impotentia esset ex parte religiosi, si fingamus professionem factam esse a perpetuo amente, seu habente perpetuum defectum usus rationis; illa enim ratificari nullo modo posset. Minor vero est impotentia, et quasi media, quae pendet ex voluntate aliena, ut est in conjugato post matrimonium consummatum ; vel ex dispensatione superioris, ut est in Episcopo ; et de his et similibus, quatenus durant in statu impotentiae, eadem ratio est quae de praecedenti ; quatenus vero datur alicui facultas, in posteriori membro annumerari possuunt. De toto ergo illo priori membro, nihil dicendum superest, nisi professionem illam, quantum spectat ad vinculum professionis, nec esse ullius momenti, nec remedium aliquod habere. Dico autem qguantum spectat ad vinculum professionis, propter vota quae fieri possunt in aliqua religione non approbata, nam illa licet non inducant vinculum professionis, haberent valorem suum per se loquendo, id est seclusis intrinsecis impedimentis, et maxime ignorantia, qua aliquis existimet illam esse religionem approbatam, nam tunc non solum illa non esset professio, verum etiam nec talia vota essent valida, aut obligarent, ex defectu intentionis ex voluntarii, ut a fortiori patebit ex dicendis sequenti capite. Per se autem loquendo, talia vota valida esse possunt ; imo cum ibi non fiat professio, ad valorem talium votorum, non erunt necessaria omnia quae sunt de necessitate professionis, sed tantum ea quae ex natura rei, vel ex jure communi ad valorem cujuscumque voti simplicis necessaria sunt. Ad quod confirmandurr, conferre possunt quae de his votis tractat Cajet. 9. 9, q. 188, art. 1.
3. Ostenditur secunda pars de professione ratificabili. — Quid sit et significet ratificatio professionis. — Dicendum ergo superest de professione invalida, quae capax est remedii, quomodo illi adhibendum sit. In quo prinum statuenda est certa et generalis regula, hanc professionem, semel invalidam, solo tractu temporis nunquam confirmari , etiamsi ablatus videatur defectus, ratione cujus illa professio fuit invalida; ut, verbi gratia, si nune defectus fuit in aetate sexdecim annorum, licet illa aetas postea impleatur, perseverante ho- mine in eodem statu, non ideo fit statim rata professio. In hoc conveniunt omnes, et sumitur ex regula 18, in 6: Non firmatur tractu temporis, quod de jure ab initio uon subsistit. Ratio etiam est clara, quia professio substantialiter perficitur per consensum; alia vero conditiones sunt requisitae, ut consensus habeat efficaciam ; quando igitur professio fuit nulla, defuit consensus, vel simpliciter , vel qui habere potuerit efficaciam perficiendi vinculum , et inducendi obligationem; sed per solam temporis successionem non accipit efficaciam consensus, qui praecessit, tum quia ille E jam non est, tum etiam quia semper retinet illum defectum ; ergo sola temporis successio non facit ratam professionem illam. Quod ectiam a simili confirmari potest de matrimonio, quod semel nullum fuit, nunquam enim incipit esse validum propter solum fluxum temporis. Necesse est igitur imprimis ut, ablato defectu, iteretur consensus, qui jam sit efficax ad inducendam obligationem. Unde intelligitur obiter professionem nullam non dici ratificari, quia prior professio valida esse incipiat, id enim fieri non potest, quia illa prior non rocessit, nec jam proredere potest ex cconsensu efficaci ad inducendam obligationem, quod necessarium est ut professio sit valida ; dicitur ergo ratificari, quia loco illius alia nova rata et valida efficitur, ut magis ex dicendis patebit, ubi etiam explicabimus an talis professio aliquo modo retrotrahatur.
4. Atque ex hac prima regula colligitur secunda, scilicet, ut professio semel invalida iterum valida fiat, necessarium esse ut de priori defectu et nullitate postea constet ei, qui talem professionem ratam habiturus est. Ratio est , quia sine hac scientia non potest esse novus consensus, et voluntas sufliciens ad professionem ratam habendam, quia ignorantia causat involuntarium, vel saltem non voluntarium ; et ideo quamdiu quis ignorat priorem professionem fuisse nullam , nunquam habet voluntatem iterum profitendi, quae necessaria est ad ratam habendam priorem professionem. Nec satis est quod, durante illa ignorantia, saepius habeat voluntatem permanendi in religione, quia illa nunquam est voluntas vovendi, seu profitendi, sed solum voluntas implendi obligationem, quae esse existimatur, quae non satis est ad ratificandum votum, ut optime notavit Cajetan. 2. 2. q. 189, art. 5; et ex illo sapius Navar., comment. 4, de Regul., n. 75; et in Summa, cap. 12, num. 71; et in cons. 23, 24, de Regular., ac saepe in aliis.
5. Propenuntur ac dissolountur aliqua daDia circa professionem invalidam ratificandam seu confirmandam. — Duliuwm primum -: an sufficiat interior solum consensus. — His autem positis, quae certa videntur, nonnulla dubia oriuntur. Primum est, an suffticiat interius tantum consensum ratificari, vel necesse sit illum etiam exterius manifestare. Et ratio dubii est, quia si consensus tantum defuit, videtur sufficere si ille adhibeatur, quia per hoc suppletur quod deerat. Sic enim in matrimonio contracto cum solemnitate Conc. Trident., si contingat aliunde esse invalidum, non oportet illam solemnitatem repetere, sed sufficit iterare consensum post ablatum impedimentum, quod fortasse interfuit; et hanc partem indicare videtur Cajet.. d. art. 5, q. 189, dum ait votum solemne factum ante pubertatem, si non irritetur a parentibus statim, non posse irritari post expletam pubertatem , quia praesumitur interius ratificari; et eodem modo loquitur Navar. de professione quae fuit nulla ex metu, si, ablato metu , interius ratificata est, ut patet comm. 4, de Regul., n. 71. Imo ct jura videntur interdum ita loqui, ut patet in c. 1, de Reg., in 6, et sumi potest ex Concil. Trident., sess. 25, c. 19, de Regul. In contrarium autem est, quia consensus interior non sufficit ad professionem, nisi exterius exprimatur; hic autem consensus, qui de novo habetur, non fuit expressus per exteriorem actum qui praecessit , ut per se notum videtur; ergo oportet ut nunc denuo per novum signum manifestetur. Item, quia consensus, qui postea datur, non facit ut professio , quae praecessit, illamet incipiat esse valida; illud enim repugnat ; ergo oportet ut de novo fiat nova professio; sed professio non fit, nisi per exteriorem actum , ut saepe dictum est ; ergo necessaria est nova expressio interni consensus. Tandem quando matrimonium fuit nullum, non satis est postea iterari internum consensum, sed oportet aliquo modo illum exprimi et acceptari a conjugibus inter se; ergo similiter.
6. Resolutio vera. — Notandum. — Respondetur, sine dubio necessariam esse novam aliquam significationem talis consensus , quod probant suflicienter argumenta posteriori loco facta. Sed oportet advertere, hoc signum externum esse posse, vel expressum , vel tacitum , et utrumque sufficere ad ratificandam professionem, sed diverso modo; nam signum tacitum sufficiet ad professionem tacitam, si alia necessaria concurrant , de quibus statim. Quod autem alterutrum sit necessarium patet , quia ad minimum oportet voluntarie perseverare in obedientia talis religionis, sub eodem habitu; hoc autem ipso sufficienter significatur exterius , quod in animo habetur, significatur (inquam ) saltem implicito et tacito signo. Unde si aliquis post factam professionem nullam, relinqueret habitum etiam praeter ordinem juris , et cum apostasia , saltem in foro exteriori, quantumcumque postea eum facti poeniteret, et haberet voluntatem ratiticandi professionem priorem , extra religionem existens nunquam fiet vere professus, donec ad religionem reversus, saltem deferendo habitum tempore sufficiente, illum consensum exterius profiteatur , quia alias nulla professio valida in tali homine intelligi potest, qnia quae praecessit, ut dixi, nunquam fit valida, et extra religionem, ac sine habitu illius nova fieri non potuit, cum supponamus non fuisse expresse repetitam , et implicitum signum nullum sit in eo statu. Quod autem quodcumque signum sufficiat, sive expressum, sive tacitum, manifeste supponitur in d. c. 19 Conc. Trident., et in hoc sensu loquuntur Cajet., Navar., et omnes. Hinc tamen clare sequitur , quando professio solum iteratur per consensum internum permanendo in externo habitu et obedientia, illam professionem non esse expressam, sed tacitam, quia illud signum externum non sufficit ad aliam professionem.
7. Sed objici potest, quod habetur in d. c. 1 de Regul., in 6, in princ., ubi Pontifex loquitur de illo qui professionem emisit ante annos pubertatis completos, et ait possc libere exire, nisi professionem a se prius fac. tam, ratam exmpresse habeat. Ubi glossa advertit, ad ratificandam illam professionem, non sufficere professionem tacitam, sed requiri expressam; et in eam sententiam citat Hostiens., in c. Significatun, de Regul., ubi, n. 2. id sentit. Respondeo primo, illum esse casum specialem, ex quo potius sumi potest argumentum ad generalem regulam in contrarium constituendam, nimirum professionem expressam, quae prius nulla fuit, ratificari per tacitam subsequentem, nisi ubi jus in aliquo casu requirit expressam ratificationem. Ita ergo in d. textu, quia professio supponebatur facta ante annos pubertatis, postulatur expressa professio, ut statim post decimum quartum annum expletum ratificari possit. Dico autem statim, etc., quia si non ratificetur nisi per discursum unius anni deferendo communem habitum professorum, tunc poterit etiam per professionem tacitam ratificari, ut ex eodem textu constat ; tunc autem necessarium erit ut totus ille annus post pubertatem completam transigatur, ut in superioribus explicatum est ; igitur professio nulla per tacitam ratificari potest. In modo autem faciendi tacitam professionem, servanda sunt quae jura statuunt de tali professione absolute spectata, et absque suppositione alterius, quae nulla fuerit. Ex vi autem hujus suppositionis solum hactenus additum est, necessariam esse scientiam nullitatis prioris professionis, ut secunda professio fieri possit ex voluntate profitendi, quod necessarium est ad valorem ejus.
8. Dubium secundu. an requiratur novus annus probationis.—Occurrit autem statim secundum dubium, an ad iterandam hanc professionem necessarius sit novus annus probationis, et consequenter an talis professio possit statim in uno momento iterum fieri per novum consensum persona jam existentis in sufficienti eetate, vel requiratur aliqua mora temporis. In qua re, omisso antiquo jure, nunc distirguendum est; quia, vel ante professionem invalidam expresse emissam antecessit integer annus probationis, vel non. In priori casu, constat non esse necessarium novum annum probationis, quia jam supponitur sufficienter factus, sine morali interruptione, et ideo in eo casu potest statim professio fieri, vel expresse, vel tacite, modo infra exponendo. In posteriori autem casu, dicendum est non posse talem professionem ratificari, per aliam sive tacitam, sive expressam, nisi prius iterum annus probationis integre fiat. Hoc declaratum saepe est a Congregat. Cardin., circa d. capite 15 Concilii Tridentini, sess. 25, ex quo hoc aperte colligitur : nam ibi ad valorem professionis simpiiciter requiritur annus probationis ; quod procedit, tam de tacita quam de expressa professione; et si non praecessit ille annus, necesse est ut iterum fiat; nam professio invalida, quae interposita fuit, nihil refert, quominus professionis annus ita praecedere debeat ante professionem validam, ac si alia invalida non intercesserit. Atque ita docuit in terminis Navar. in multis consiliis de Regul., q. 26, 31, 32, 34, 43, 062, juxta editionem Lugdun. anni 94, praesertim vero in 26, quod incipit, Orta sunt, n. 11; et alii moderni idem sentiunt.
9. Dubium tertium circa probationis annum,- quomodo iterari debeat. —Tertio vero hinc oritur gravis difficultas, quomodo hic annus probationis repetendus sit. Quidam enim putant necessarium esse, novitiorum habitum, ubi distinctus est, denuo suscipere, et modum vivendi novitiorum per integrum annum observare, juxta religionis morem ; quod aliqui credunt sensisse Navar., cit. loc. Et pro eadem sententia atlerri potest Jacobus de Graphis, l. 3 suarum Decis., c. 5, n. 15, ubi de illo, qui ex defectu integri anni novitiatus professionem nullam emisit, ait esse ad pristinum statum quoad omnia constituendum, ac si nunquam talem professionem emisisset. Idem videtur sentire Emman. hodr., 2 p. Summ., cap. octavo, concl. 3et 5. Citari etiam possunt plures declarationes Cardin., in quibus declarant necessarium esse per annum continuum in probatione intra claustra versari, neque aliter posse professionem sic nullam ratificari, vel expresse, vel tacite. Denique Concilium etiam Tridentinum in verbis illis: Nec minori tempore, quam per annwm post susceptum habiium, in probatione steterit; nam esse in probatione, idem est quod esse 1n novitiatu sub habitu et exercitiis novitii; ergo donec hoc fiat, non potest professio valorem accipere. Et confirmatur ex ratione, et fine Concilii; nam ideo requirit annum probationis, ut et religio experiatur naturam novitii, et ipse regulae asperitatem, argum. c. ad Apostolicam, de Regul.; hoc autem non fit nisi per formalem probationem, quae consistit in exercitiis novitiorum ; ergo hoc modo necessario praemittenda est probatio juxta mentem Concilii, alias sine causa exigeretur mora unius anni, ad talem professionem iterandam.
10. Resolutio vera. — Notandum. — Nihilominus dicendum censeo sufficere ad talem professionem iterandam, vel expresse, vel tacite perseverare in tali religione sub habitu et obedientia ejus per anpum integrum, computandum ab eo tempore, in quo religiosus cognovit nullitatem prioris professionis, et decrevit nihilominus ex animo in religione perseverare. Unde sive in ea religione habitus professorum communis sit novitiis, sive sit omnino distinctus, et talis persona jam gestet illum, quia in priori professione nulla illum accepit, non necesse est illum mutare, sed sub illo poterit suppleri defectus probationis, si caetera, quae dicta sunt, concurrant. Idem censeo de aliis actibus, vel exercitiis novitiorum , nam etiamsi illos non exerceat , sed actus professorum , poterit idem defectus suppleri. Quamvis enim ex alio capite teneatur , per se loquendo, talis persona pro illo anno abstinere ab illis actibus professorum, qui vel valide, vel licite non possunt sine vera professione exerceri, nihilominus ad supplendum defectum anni probationis illud non est necessarium, sed solum id, quod dictum est. Fundamentum hujus sententiae est, quia neque habitus, neque exercitia novitiorum sunt de substantia novitiatus, quod supra suo loeo late probavi, tam secundum jus antiquum , quam post Concilium Tridentinum ; ergo sine his potest suppleri defectus anni probationis, et consequenter ratificari professio, quae ex defectu ejus nulla fuit. Probatur consequentia, quia moralis actus valide fieri vel iterari potest, sine his quae sunt extra substantiam ejus. Deinde, lib. 5 de Ingressu ac novitiatu, directe ostensum est, de substantia probationis tantum esse existentiam in religione sub obedientia ejus, animo probandi illam ; sed hoc totum fieri potest, si serventur ea quae diximus , nec resumatur habitus novitiorum, aut eorum proprii actus exerceantur ; ergo si illa fiant per annum integrum, satis erunt ut professio valide iterari possit.
11. Et confirmatur hoc ex Concilio Tridentino, sess. 25, de Regular., c. 19, ubi ait neminem post quinquennium admittendum esse ad allegandam nullitatem suae professionis ; supponit ergo posse talem professionem , etiamsi nulla fuerit, ratificari, vel expresse, vel tacite, perseverando sub eodem habitu et forma vivendi professorum in eadem religione ; ergo ad validam professionem non requiritur annus probationis sub habitu et exercitiis novitiorum, tanquam omnino necessarius. Respondent aliqui, Conciliura ibi tantum loqui de professionibus invalidis ex aliis causis , non vero ex defectu anni novitiatus, quia expresse numerat professionem ex metu, et ex defectu aetatis, et addit, aut quid simile , sub quo verbo volunt comprehendi , non omnem causam nullitatis , sed solum illas , quae non excludunt annum novitiatus , ut sunt illae, quae in specie nominatae sunt. Sed hoc nec jure aut ratione fundatum est, nam similitudo illa sufficienter servatur in quocumque defectu annullante professionem ; maxime cum Concilium statim addat , celitque habitum dimitti quacumque de causa. Atque ita generatim, et sine limitatione intelligunt decretum illud Navar. et posteriores Doctores, et usu etiam receptum est. Dicet forte aliquis, quamvis constet post quinquennium aliquem non fecisse integrum annum novitiatus necessarium ad professionem, sive tacitam , sive expressam, nihnilominus non escee audiendum juxta praeceptum Concilii , non quia praesumatur vere religiosus , sed quia prassumitur potuisse antea, aut professionem iterare praemisso novitiatu , aut jus suum postulare. Sed hoc certe verisimile non est; nam si vere constet Ecclesiae usque ad hunc diem hunc non esse professum vere, etiam tacite , non potest illum cogere ad profitendum propter aliquam culpam praecedentem , maxime quia in nostro casu, scilicet , quando defectus fuit in anno probationis, culpa et negligentia non minus religioni quam rehgioso imputanda sit.
12. Nec congregatio Cardinalium in suis declaraticnibus, nec Doctores supra citati, aliud intendunt, sed solum generatim dicunt probationis annum esse necessarium. Quid autem ad probationis aunum necessarium sit, ipsi non tractant. Et inter eos Navar., qui saepius hanc materiam inculcat in suis consiliis, frequenter ait, etiam post Concilium Tridentinum, professionem expressam, quae prius fuit nulla, posse per tacitam ratificari ; ad quam tacitam professionem faciendam nunquam plus requirit, quam scientiam prioris nullitatis, et voluntatem ratificandi illam, perseverando sub eodem habitu et obedientia, tempore necessario juxta exigentiam defectus, seu nullitatis, ita ut si haec orta fuerit ex defectu anni probationis, saltem perseverantia sit per annum integrum post praedictam scientiam, et cum dicta voluntate ; et ideo in hujusmodi casu ex parte signi externi solum tria requirit ad tacitam professionem, scilicet, habitum professorum, in monasterio, per anmum continuum, ut videre licet cons. 17, 32, 34, 4, 44, n. 3, 89, num. 5, et in hcc ultimo loco distincte numerat causas ob quas potuit professio esse invalida, vel quia ante eetatem, vel quia ante finem anni novitiatus , vel quia metu emisit, etc.; et cum dixisset, quamdiu durat ignorantia nullitatis, non ratificari professionem, subdit : Sed tunc tacite censetur profiteri, et revera profiletur, quando sciens professionem factam esse invalidum ob aliquam preteritarum causarwn, et ad ratificandum et approbandam cam, persistit in religione integrum annwm, a tempore quo scivit esse uullam ; ubi non plus requirit ad ratificandam professionem nullam ex defectu novitiatus. quam ex aliis causis; certum est autem, quando provenit ex aliis causis, non esse necessarium redire ad habi- tum proprium, et exercitia novitiorum ; ergo idem sentit de aliis, et cons. 28, ad q. 8, generalem regulam statuit, dicens : Post Conciliwn Tridentinum, perinde sunt habendi tacite professi, illi, qui per auuum totum wullatemus interruptum gestarunt habitum indistinctum ab habitu professorum, ac ante illud. Cum autem in his locis Navarrus loquitur de habitu indistincto ab habitu professorum, non est putandum, ipsum in hoc vim constituere, quod hahitus ille ccommunis sit novitiis, ac si habitus professorum proprius et distinctus non sufficiat ; hoc enim verisimile non est, alias in professione, in qua habitus sunt distincti, nunquam posset fieri professio tacita per gestationem habitus proprii professorum , quod plane falsum est; solum ergo requirit ut ad minimum sit indistinctus, id est, non ita proprius novitiorum , ut ab habitu professorum distinguatur; nam gestando illum habitum, nunquam fit tacita professio. Et hanc doctrinam Navarri secuti sunt alii moderni supra citati, et verba declarationum Cardin. si recte expendantur, multum illis favent. Nam in quadam earum cicitur : Professio tacita , servato tempore hujus decreti , non excluditur ; in alia: Professio tacita per hoc decrelum non fuit abrogata, sed remanet in dispositione juris communis sicut antea, scilicet , seroato tempore hic praefigo, ut iterum atque iterum ibi dicitur. Loquuntur autem de tempore praefixo, tam aetatis quam professionis; ad quam nullam aliam circumstantiam requirunt, praeter eas quae jure communi necessariae sunt, et merito, quia Concilium solum de novo specialiter praescripsit necessitatem temporis, et ideo solum dixit : Professio antea fucta sit nulla, quia solam hanc conditionem temporis specialiter requirebat ; at vero si aliquid amplius addere voluisset, id clare explicare debuisset in re tam gravi.
13. Dubium quartum : an requiratur scientia nullitatis, eliam ex parte religionis.— Ratio dubitandi pro parte affirmativa. — Quoniam vero diximus, ut hic aunus probationis iterum fiat, necessarium esse ut religiosus prius intelligat priorem professionem esse nullam, oritur hinc quarta dubitatio, an haec scientia necessaria etiam sit ex parte religionis, vel in religioso suffticiat, ita ut, si solus ipse sceiat priorem defectum, et voluntarie perseveret toto tempore necessario ad tacite profitendum, id satis sit ut dicatur per annum extitisse in probatione, et consequenter in fine anni sit tacite professus. Ratio autem dubitandi est, quia si ad probationem requiritur scientia nulhtatis prioris professionis, ideo est, quia ad probationem requiritur libertas retinendi vel relinquendi talem statum ; sed non minus est ex parte religicnis necessaria eadem libertas retinendi, vel relinquendi talem personam; ergo eadem scientia necessaria est ex parte religionis. Minor patet ex cap. Cum ad monasterium, de Regul., cum similibus, quia haec probatio reciproca est, et mutua esse debet, quia tam religio quam persona probat et probatur ; vunde cum Concilium Tridentinum dixit necessarium esse annum probationis, de tota probatione(ut sic dicam), seutam ex parie religionis quam religiosi, et active, et passive intelligendum est; ergo tanta libertas et scientia requiritur ex parte religionis, sicut ex parte religiosi. Secundo, potest hoc suaderi, quia nt professio iterum valide fiat, necessarius est novus consensus, novaque acceptatio religionis, quia prior fuit invalida et inefficax, et sine acceptatione efficaci non potest fieri valida professio ; sed non potest religio denuo acceptare, nisi prius intelligat priorem professionem fuisse invalidam; ergo necessaria est ex parte illius haec scientia, ut professio ratificetur. Patet minor, nam ideo diximus ex parte religiosi esse necessariam hanc scientiam, ut possit denuo consenure in professione ; ergo eadem ratione necessaria est in ipsa religione, ut possit denuo consentire, quia quamdiu putat illum esse vere professum, non acceptat illum, sed tolerat, vel retinet quem existimat jam esse acceptatum.
14. Ratio dubitandi pro parte negativa. — In contrarium autem obstat, quia interdum defectus ex parte religiosi est valde occultus ; est autem difticillimum obligareillum ad manifestandum religioni suum defectum, ita ut alia via non possit professionem ratificare; non est autem verosimile, Tridentinum Concilium aut alia jura canonica voluisse obligare ad rem adeo difficilem ; ergo. Antecedens quoad utramque partem probatur, tum quia difficillimum est suum defectum occultum prodere, praesertim cum in eo potuerit culpa gravis intervenire; tum etiam quia ille, manifestando religioni suum defectum, se exponit periculo, vel ut ejiciatur, vel certe ut cogatur denuo esse in probatione per annum integrum, cum omni rigore et exercitio novitiorum, quod etiam satis durum est; multi enim exponentur periculo relinquendi religionem, ne tot difficultates superare cogantur. Secundo, potest hoc confirmari ex Concilio Tridentino , d. c. 19, ubi post quinquennium neminem vult audiri circa nullitatem suae professionis, supponens sine dubio infra illud tempus praesumi debere raticatam ; ergo consequenter supponit ex parte religionis non esse necessariam aliquam specialem conditionem, vel scientiam, ut professio illa ratificetur. Dices idem argumentum fieri posse ex parte religiosi. Respondeo non esse simile : nam ex parte religiosi, cum res sit privata et occulta, de qua non potest Ecclesiae satis constare, utitur Ecclesia praesumptione, concesso sufficienti tempore ad illam probabiliter concipiendam ; at vero ex parte religionis, seientia vel ignorantia satis communis est et publica, ut de illa sufficienter constare possit ; ergo ex ea parte non oportebit uti praesumptione, sed certa scientia ; ergo cum Concilium nuilam exceptionem addat ex parte religionis, nec rationem habeat an illa sciverit vel ignoraverit defectum, signum est id non fuisse ob aliquam praesumptionem, sed quia non censuit id referre ad ratificandam professionem.
15. Notandum pro resolutione difficultatis positee. — In hac difficultate duae tanguntur. Prima est generalis ad omnem professionem nullam ex quocumque capite. Secunda est specialis de defectu probationis. Prior igitur est, an ad iterandam professionem nullam, necessarium sit ut religio sciat nullitatem, ut possit consentire. In qua re invenio Navar., cons. 27, de Regul., n. 2. dicentem non esse necessarium novum consensum ex parte religionis ; unde optime sequitur minus necessariam esse scientiam defectus ; loquitur autem de nullitate ex defectu aetatis , de qua nulla est specialis ratio, et ita videtur idem sentire de omnibus. Contraria autem sententia sumitur a simili ex eodem Navar., iu Sum., c. 12, n A41, ubi in simili casu ait, necessarium esse ut quando intervenit tale impedimentum irritans, et unus conjugum illud agnovit, illud manifestet alteri, saltem in genere, ut fiat ei justa libertas ad renuendum, si voluerit. In quam sententiam citat Innoc., Scot. et Cajetan., estque frequentius recepta, ut inteliigi potest ex Soto, et alis Theologis, d. 35; et Covar., 2, p. 4, cap. 4, num. 5; ergo ob eamdem rationem idem dicendnm est in praesenti, quia sicut matrimonium perficitur mutuo consensu , ita etiam professio , servata proportione.
16. Assertio prima. — Probatur vratione. — Confirmutur ememplis. — Mihi vero distinctione utendum occurrit ; aut enim profes- sio fuit nulla ex defectu irritante solum consensum religiosi, vel ex defectu irritante utriusque partis consensum. In priori casu, censeo non esse necessarium novum consensum religionis, sed sufficere priorem, moraliter permanentem, atque ita in hoc casu procedere opinionem Navarri. Nobiscum etiam sentit Sanch., lib. 7 de Matr., disp. 37, n. 60 et 61; Sa, verb. Heligio, n. 25; Less., lib. 2, c. 41, dub. 7, n. 67. Ratioa priori est, quia in eo casu consensus a religione praestitus, quantum est ex parte illius, validus fuit, et contractus solum claudicavit ex alia parte ; manet autem ille consensus quantum est ex se semper exhibitus, ut adveniente ex parte religiosi consensu sufficiente , contractus consummetur ; ergo ut ratificetur professio , non est necessarius novus consensus ex parte religionis, nec etiam (quod consequens est) ut habeat notitiam prioris defectus. Exempla sunt. Primum, si ipse religiosus, cum nullum haberet impedimentum, ex sola libertate et malitia ficte professus est sine consensu interiori ; tunc enim , ut ratificet professionem, non est necesse ut suum defectum manifestet religioni , neque ut aliam diligentiam adhibeat , praeter ratificationem consensus. Hoc probat ratio facta, et quia de jure naturae nihil amplius videtur necessarium ad ratificandum quemlibet contractum, ex eo capite nullum, adeo ut etiam de matrimonio multi hoc affirment, ut videre licet in Richard., in 4, d. 29, art. 2, q. 1, et d. 40. art. 1, q. 6; Sylvest., Matrimoniwn, 4, q. 11, dicto 4; Petro Soto, lect. 3 de Matrimonio, quanquam de illo sit specialis difficultas , quatenus Sacramentum est.
17. Ponitur ratio cognoscendi impedimenpwn rritans consenswm es sola parte religiosi. — Secundum exemplum est, quando professio est nulla ex metu cadente in constantem virum inusto ipsi religioso; nam si postea ablato metu libere ratificet consensum, nihil aliud necessarium est, etiamsi religio ignoraverit metum : ita sentit Navar. supra , et affert a simili cap. Ad id, de Sponsal., ubi ad ratificandum matrimonium contractum ex simili metu , indicatur sufficere similem ratificationem consensus post transactum metum. Verum est in illo textu non explicari an alter conjux sciverit metum ; satis autem nobis est quod jus illud indistincte loquatur, talem scientiam, vel consensum novum ex parte alterius non exigendo. Tertium exemplum est defectus setatis sexdecim annorum, in quo specialiter loquitur Navar. Solum autem probat a simili ex praecedenti. Possumus autem generalem rationem reddere, per quam etiam intelligatur quando impedimentum annullet professionem irritando consersum solum ex parte religiosi. Quando enim talis irritatio respicit solum defectum libertatis , vel sufficientis facultatis ad deliberandum ex parte religiosi, tunc solum irritat consensum ejus, quia ex alia parte cessat fundamentum et causa irritationis, quod manifeste patet in metu ; et idem plane est in defectu aetatis. Confirmatur ac declaratur, quia si defectus solum fuit actualis, ut sic dicam , quia scilicet non praebuit consensum, licet posset, tunc constat defectum solum fuisse ex parte persona , quae non consensit. Si autem incfficacia consensus est ex impotentia proveniente ab statuto Ecclesiae , ut in aliis casibus positis, et si qui sunt similes, tunc totum illud jus positum est in favorem ipsius religiosi, et ad subveniendum imbecillitati ejus ; ergo non debet illum impedire quominus, recuperata vel acquisita potestate perfecte deliberandi, perficere possit contractum, vel professionem, durante ex parte religionis consensu prius praestitio.
18. Tria vero objici possunt contra hanc partem. Primum est, quia sequitur professionem nullam ratificari per solum eonsensum internum sine signo externo , quod repugnat superius dictis. Sequeia patet, quia non est necessaria nova acceptatio, nec novus consensus ex parte religionis ; ergo nec est necessaria manifestatio seu consensus externus, quia manifestatio solum est necessaria propter acceptationem. Secundum est, quia ut perficiatur quilibet contractus , necesse est ut consensus contrahentium , moraliter loquendo , simul concurrant, quia alias non possunt contractum perficere, quia nec praesens consensus retrotrahitur , ut contractus valeat ex eo tempore quo prius factus fuit invalidus, neque praeteritus consensus, qui jam non est, habet efticaciam in praesenti tempore, ut ex nunc incipiat valere contraetus. Item, quia illi duo consensus mutuo se respiciunt, tanquam actus et objectum, et ideo oportet ut simul concurrant. Tertium est, quia hoc cederet in injuriam religionis, esset enim magna inaequalitas, quod religiosus esset liber ad consentiendum , vel ad retrocedendum , et quod religio maneret addicta priori consensui, non concessa illi simili libertate.
19. Ad primum, nonnulli auctores facile illud consequens admittunt in matrimonio, ut patet ex Richardo, Sylvestro, Petro Soto, supra; unde idem consequenter dicerent in praesenti. Melius tamen respondetur negando sequelam, quia semper necesse est ut ille consensus manifestetur aliquo externo signo religionis, saltem deferendo habitum ejus, et perseverando sub praelatorum obedienua. Cujus signum est, quia illa professio sic ratificata non est expressa, sed tacita; ergo non valet ex vi prioris signi expressi; debet ergo novo signo tacito de novo significari. Item de novo fit, non enim valet prout ex tunc,sed prout exnunc, ut omnes auctores loquuntur; ergo oportet nunc exhiberi signum externum , quia contractus non perficitur per solum actum internum, sed per signa externa. Ad argumentum respondetur, licet consensus religionis prius fuerit exhibitus, nunc autem professionem non incipere esse validam ex vi illius, prout tunc fuit, sed prout usque nunc durat, neque ex vi acceptationis quae praecessit, quae invalida tunc fuit, sed ex vi novae acceptationis tacitae, quae nunc fit exhibendo semper eumdem affectum ipsi religioso, et consentiendo traditioni, quae de se tacite facit in eodem statu exterius perseverando. Et ita facilis est responsio ad secundum, ad quod in simil de matrimonio respondet Covar. supra, num. 7, non esse necessarium utrumque consensum eodem tempore exprimi, sed satis esse eumdem consensum praesumptive concurrere, ut si quis (inquit) consentiat prius, ac demum, illo consensu non revocato, sed tacite durante, consentiat alter, etiam ex intervallo; ubi pro hac sententia refert plures, et dicit tandem esse communem ; quamvis Panorm., in cap. Dilectus, de Sponsalibus, dicat oppositum esse verius de rigore juris. Ego vero censeo priorem sententiam in praesent| esse moraliter satis certam, tum quia prior consensus censetur moraliter durare; tum maxime quia semper virtualiter operatur, nam in virtute ejus fit nova acceptatio tacita, et quoad hoc simul moraliter concurrunt cum consensu et traditione ipsius religiosi, et hoc satis est ut mutuo se respiciant invicem consentiendo et acceptando, ac denique sufhicit ut in praesenti incipiat valere professio ex vi prioris consensus ex parte religionis, quia non ita praeterit quin virtualiter maneat. Ad tertium vero respondetur, et inaequalitatem illam esse per accidens, et moraliter non esse alicujus momenti. Primum patet, quia solum est ratione ignorantia ; nam revera si religio sciret impedimentum vel defectum consensus alterius, eamdemrn libertatem haberet ; per accidens autem est, quod id ignoret, neque alius tenetur ci manifestare, cum illa libertas actualis seu expedita necessaria non sit ad veritatem, vel efficaciam prioris consensus, ut ostensum est. Secundum declaratur, quia defectus ille, qui intervenisse supponitur, non redundat in damnum religionis ; nam ex parte ejus supponitur plena dc persona satisfactio, et consensus satis legitimus et voluntarius, et ideo ignorantia illa, nec involuntarium causat, nec in ullum gravamen religionis redundat.
20. Assertio secunda. — Ratione probatur. — Consensus legitimus qualis censeatur. — Secundo vero censeo, quando impedimentum, quod praecessit, irritat consensum ex utraque .parte, necessarium postea est ut utraque pars notitiam habeat prioris defectus, ut possint de novo novum consensum legitimum et efficacem praestare : ita tenet Azor, tom. 1, Instit. Mor., lib. 12, cap. 4, q. 1; et Sanch., lib. 7 de Matrim., disp. 37, num. 63, quamvis etiam oppositum ut probabile, ac tutum in praxi defendat. Exemplum est in defectu anni probationis, nam cum novitiatus in favorem utriusque partis, tam religionis quam religiosi, introductus sit, juxta cap. Cum ad monasterium, de Regularibus, postquam tale impedimentum ut simpliciter irritans positum est a Concilio Tridentino, aeque censetur irritare utriusque partis voluntatem, et ideo tunc necessaria est nova voluntas ex parte religionis, quae vim habeat denuo admittendi talem personam ad professionem, quae voluntas sine notitia prioris defectus haberi non potest. Et idem intelligendum est quoties defectus irritaverit consensum ex parte religionis. Ratio autem est, quia ad perficiendam valide professionem, non quicumque consensus, sed legitimus et efficax necessarius est, argumento cap. Dilectus, de Sponsalibus, ibi, cum legitimus non potuerit intervenire consensus, et cap. 7ua, ibi, per legitimum viri, et mulieris consensum. In quibus locis notat Abbas legitimum consensum dici, qui legibus qualificatus est, et talem requiri ad matrimonium ; ergo idem est de professione. At in nostro casu consensus, qui praecessit ex parte religionis, non est legibus qualificatus ; ergo non est legitimus ; ergo inefficax ; ergo quidquid virtute illus fit est invalidum ; ergo necesse est novum consensum praestare, qui per se legitimus sit, et vires habeat sine respectu ad praecedentem consensum.
21. Assignatur differentia inter duos casus propositos. — Et in hoc est differentia inter hune casum et praecedentem; nam in illo consensus praecedens ex parte religionis legitimus fuit et sufficiens, et ideo virtus ejus influit in actum, quoties ex alia parte applicatur consensus, etiam legitimus. In hoc autem posteriori casu, praecedens consensus religionis fuit illegitimus et inefficax, et ideo ex vi illius nihil potest valide postea fieri, quia formaliter fuit inefficax : multo magis solum virtualiter manens; necessarium ergo est ut acceptatio religionis postea fiat ex vi consensus legitimi per se suflicientis, qui haberi non poterit sine notitia prioris defectus, juxta supra dicta, quia quamdiu proceditur sub eadem existimatione, totum quod fit, est veluti continuatio quaedam prioris consensus, et ita in virtute ejus omnia fiunt. Accedit quod in hoc posteriori casu ignorantia illa censetur causare involuntarium, vel non voluntarium, ex parte religionis, quia cum probatio m favorem ejus introducta sit, habet jus non admittendi ad prcfessionem, donec ipsa legitime religiosum probaverit; cui juri nec nunc renuntiare potest, nec quamdiu ignorat renuntiare censeretur, licet posset, et ideo quamdiu ignorat talem defectum, nunquam censetur satis voluntarie admittere talem personam ad professionem ; ergo etiam ob hanc causam necessarium est, ut illi manifestetur defectus, ut professio ratificari valeat. Difficultates autem superius positae secundo loco, quatenus contra hanc partem procedere possunt, facilem ex dictis habent solutionem, et in sequentibus magis explicabuntur.
22. Dubium quintum : quando debeat feri praecedens manifestatio defectus vreligioni. — Statim enim occurrit secundum punctum supra propositum, quod potest esse quintum dubium in ordine; an, scilicet, in eo casu necessarium sit defectum esse notum religioni propter solam professionem, an etiam propter probationem ; quod est quaerere an possit religio statim ac habet illam notitiam, admittere ad professionem tacitam vel expressam hujusmodi religiosum, quem supponimus per annum perseverasse in habitu et obedientia religionis, postquam habuit notitiam prioris defectus ; vel necesse sit ut, ex eo tempore quo religio novit talem defectum, novus annus transeat usque ad professionem, ut in eo fiat probatio eo modo quo religioni placuerit. Quod sane ad rem moralem, et ad augendam vel minuendam difficultatem ejus non parum refert. Nam si primum dicatur, poterit religiosus, quamvis suum detectum intelligat, tacere, et perseverare per apnum animo supplendi novitiatum, et postea rem totam superiori praelato, et his qui cum illo habent potestatem admittendi ad professionem, manifestare, ut statim sine mora et majori nota ad professionem denuo admittatur; si autem dicatur secundum, oportebit statim rem totam proponere, ne major fiat dilatio. Quamvis autem hoc posterius magis rigorosum sit, videtur in rigore ,verum, quia probatio non est sine libertate actuali zetinendi et relinquendi quod probatur; ergo quamdiu religio existimavit hunc esse professum vere, non habuit illum in probatione, quia non habuit libertatem dimittendi illum ; ergo ille dici non potest toto illo tempore explevisse probationis annum, quia probatio non minus requiritur ex parte religionis, quam ex parte religiosi ; ergo oportet ut impleri incipiat probationis annus post notitiam prioris defectus a religione comparatam.
23. Dicetur fortasse satis esse quod ante professionem religio obtineat libertatem dimittendi vel retinendi ta'em religiosum ; nam hoc sufficit ut judicium ferat de toto tempore praecedenti, et acceptet illud ut sufficiens experimentum ad admittendam vel dimittendam talem personam, et per hoc illa scientia quoad effectum quasi retrotrahitur et aequivalet, ac si toto tempore illo praecessisset ; quid enim hoc refert ad moralem effectum probsetionis? Ad summum enim conferre posset, quia forte si religio antea cognovisset illum non esse vere professum, jam illum dimisisset ; sed hoc parum interest, nam satis est quod hanc libertatem habeat antequam ad professionem illum admittat. Et potest hoc etiam suaderi, quia nullo jure sufficienter probari potest, aliud esse simpliciter necessarium ad ratificandam talem professionem ; et alioquin res haec de se est adeo diflicilis, ut non sit difficilior reddenda, sine evidenti necessitate; hanc autem nullam esse videtur satis declarare responsio, seu ratio facta; ergo.
24. Resolutio vera. — Probutur. — Confirmatur primo. — Confir matur secundo. — Nihilominus prior pars videtur mihi non solum securior, sed etiam vera simpliciter. Et ratio a priori est, quia probatio in religione debet fieri vel juxta regulam praescriptam a religione, vel saltem juxta voluntatem superio- ris dispensantis in illa, vel concedentis alium iprobationis modum; hoc autem fieri non potest, nisi religio seu praelatus sciat hunc non esse professum , sed agere probationis anpum ; ergo necesse est ut hoc illi Amnotescat statim a principio talis anni, quia alias non poterit vel juxta regulam, vel suo arbitratu probare talem personam ; neque satis cst quod postea in fine anni voluntarie acceptet perseverantiam illius anni cum communi vita professorum, tanquam snfficientem probationem ; nam hoc perinde est ac renuntiare juri sibi concesso ad probandam talem personam; quod post Concilium Tridentinum fieri non potest. Unde confirmatur; nam de tali persona vere dici non potest, quod per illum annum in probatione steterit ; ergo vere non habet conditionem necessariam a Concilio requisitam ad valorem professionis. Antecedens patet, quia stare in probatione ex parte religionis, in rigore est esse sub potestate alicujus, qui nomine religionis eum probet, et de illo experimentum sumat ; hoc autem intelligi non potest, nisi is, qui habet potestatem probandi alium, habeat etiam notitiam quod ille novitius sit, et non professus, nec consensus postea superveniens in fine anni potest efficere quod ille stetit in probatione, sed ad summum, quod ex quadam indulgentia perinde habeatur ac si stetisset, per quod non fit satis Concilio Tridentino. Tandem confirmatur, quia alias etiam ex parte religiosi non esset necessaria scientia illius defectus a principio illius anni ad probationem iterandam, sed sufficeret ipsa realis perseverantia sub habitu et obedientia religionis, cum quacumque existimatione, dummodo postea anterepetitam professionem religiosus intelligat priorem defectum, et voluntarie acceptet totum praecedens tempus, tanquam sibi sufticiens ad experimentum de religione sumendum. Atque ita si quis cognovit defectum post annum integrum, poterit statim sine alia mora professionem ratificare ex parte sui, eta religione etiam admitti, quamvis illi etiam tunc primo defectus manifestetur. Consequens autem est valde absurdum, nam in illo revera nullo modo servatur anri probationis conditio, quam Concilium requirit. Sequela vero patet, quia nulla est ratio ob quam talis scientia sit necessaria ex parte religiosi, potius quam ex parte religionis, cum probatio in utriusque partis commodum concessa sit, et eo magis in favcrem religionis, quo bonum ejus majus est.
25. Dubiwmn sextum : an requiratur inte- grum annwum probationis repetere. — Huic vero resolutioni annexum est sextum dubium, scilicet, an in hoc casu, in quo defectus fuit in anno probationis, necessarium sit totum integrum annum repetere, vel sufficiat complere quod defuit; ut, verbi gratia, si per decem menses fuit in novitiatu, et ita professus est, an sufficiat postea duos menses probationis addere, vel necessarium sit novum annum inchoare. In quo oportet imprimis supponere, ut talis professio fiat sub existimatione et errore, quod sit valida, propter aliquam ignorantiam juris vel facti, sive illa invincibilis sit, sive non; quaelibet enim ad praesens sufliciet, quia quaelibet impedit probationis cursum, et animum probandi; aliqua vero necessaria est; nam si professio solum fieret exterius, vel ficte, intellecta ejus nullitate. tam ex parte religiosi quam ex parte religionis, illa non impediret cursum probatio - nis, etiamsi esset aliqua mutatio, in habitu professorum, et in exercitiis religionis, quia haec non sunt de substantia novitiatus, dummodo sub eadem obedientia et regula in habitu religionis perseveretur. Et ita in eo casu non est dubium quin per duorum mensium perseverantiam compleatur annus probationis, et consequenter statim iterari possit professio valida, vel tacita, vel expressa.
26. In priori autem casu, tota ratio dubitandi est, quia per professionem factam sub illa existimatione statim interrumpitur annus probationis; quia jam ille religiosus existimatur professus, et non novitius, et consequenter desinit probari; ergo quando postea intelligitur defectus tam ex parte ejus, quam ex parte religionis, incipit novum probationis tempus ; ergo non potest conjungi cum praecedenti ad complendum annum probationis ; quia annus probationis debet esse continuus, ut supra ostensum est; illa autem duo tempora sunt discreta; ergo oportebit semper novum annum integrum in probatione existere. Potest exemplum afferri de praescriptione, quae secundum jura debet esse continua, et ideo quamprimum interrumpitur, oportet illam denuo inchoare, et per integrum tempus in ea perseverare, non computato priori, quod interruptum fuit; sic ergo in praesenti, etc. In contrarium autem statim occurrit difficultas saepius indicata, quia haec obligatio est nimis ardua, et multis periculis exposita ; ideoque imponenda non est sine jure, aut evidenti ratione, quorum neutrum videtur in praesenti reperiri, nam jus non ostenditur ; ratio autem facta non videtur demonstrare, quia negari potest illam esse interruptionem sufficientem, cum in eadem religione semper perseveretur.
27. Duee difficultates in hoc guncto distinguendg. —Ut respondeamus huic dubitationi, advertendum est duobus modis posse contingere aliquem profiteri sine anno probationis. Primo, quia prima receptio ad habitum religionis fuit nulla, et consequenter probatio etiam juridice nulla fuit, etiamsi fortasse per integrum annum duraret. Alio modo petest annus probationis integer deesse solum ex defectu alicujus partis temporis ; nam receptio valida fuit, et probatio per aliquot menses recte facta est, non tamen fuit completa. Qui modus raro jam accidere potest post Concilium Tridentium, ex juris ignorantia; aliquando vero ex oblivione, seu mala temporis computatione ; quomodocumque autem contingat, annullat professionem. Deinde distinguenda sunt duae quaestiones. Una est, an tempus illud, pro quo aliquis perseverat in religione, existimans se esse vere professum, sit utile ad complendum annum probationis. Alia est, esto illud sit inutile, nibilominus tempus, quod praecessit ante professionem nullam, posse esse utile, et conjungi cum alio tempore subsequenti, quod utile etiam esse posset.
28. Assertio prima. — Dico ergo primo: quoties receptio est nulla, totum probationis tempus, quod in ea fundatur, et quod subsequitur post factam expressam professionem durante existimatione quod illa valida sit, est inutile, ita ut nunquam possit valide ad complendum annum probationis computari, ideoque, ut talis professio ratificetur, sive tacita, vel expressa, necessarium semper est, ut nova receptio valide fiat, et post illam integer probationis annus, ac tandem sequatur professio. Haec assertio intelligenda est de defectu per se ac simpliciter annullante receptionem; nam si directe solum annullet professionem, non procedit conclusio, quia tunc non annullatur receptio in se, et consequenter nec novitiatus, sed impeditur solum ne ad effectum professionis possit daservire, donec dispensatio obtineatur, vel alio modo defectus tollatur, juxta superius dicta l. 5, et sic facile probatur assertio, quia si receptio nulla est, nulIum habet juris etfectum ; sed unus ex effectibus receptionis est, ut sit quasi fundamentum probationis sufficientis ad professionem ; ergo. Item, quia Concilium Tridentinum dicit annum probationis computandum esse a sus- ceptione habitus ; sed ubi receptio est nulla, hahitus etiam susceptio revera nulla est, etiamsi materialiter et exterius esse apparet. Tandem, quia si sola corporalis receptio habitus sufficeret, non posset Pontifex annullare receptionem ; quem enim eftectum haberet talis irritatio, si, illa non obstante, probatio in ea fundata esset valida ? Dices habere hunc effectum, quod persona sic nulliter recepta non gaudet privilegio fori, nec canonis, ut declarat Sixtus V infra citandus. Sed hoc potius confirmat quod diximus, nam hic effectus indieat et supponit alium ; si enim talis persona non gaudet illis privilegiis, signum est non esse personam ecclesiasticam ; ergo non est novitius religionis ; ergo vere non probatur in ordine ad professionem, sed est ille sicut esse posset quidam secularis. Ex hoc ergo fundamento, aperte concluduntur omnes partes assertionis; nam quantocumque tempore ibi existat, non iterata receptione, non est novitius ; ergo illud tempus nunquam potest computari in annum probationis, neque in partem ejus. Ut autem fiat nova receptio, necessarium est ut cognoscatur defectus praecedens, et auferatur, ac deinde accedat consensus eorum apud quos est recipiendi potestas ; satis vero est ut consentiant religiosum manere in eodem habitu, aut absque alia exteriori caeremonia, per quam appareat de novo habitum induere.
29. Nec in hac assertione invenio difficultatem alicujus momenti, quantum ad speculationem attinet, ut sic dicam. In praxi autem his temporibus maxime inventa est ob proprium Motum Sixti V, 73, p. 1, inter Motus ejus, in quo irritat receptionem factam, non servata forma ab ipso ibi praescripta, hnis verbis: Si qui eorum contra prasentem nostram constitutionem temere admittantur, tam susceptionem habitus, quam professionem, et inde secuta, em wunc prout em tunc pari modo irritamus, et annullamus, viribusque et effectu carere deceruimus, ac jubemus eos, qui sic de facto recepti erunt, habitu spoliari, et a religione exwpelli, et nibilominus si epulsi non fuerint, volumus, et pariter declaramus, habitus susceptinnem, et professionem penitus nullam esse et censeri, ac propterea, attenta nullitate habitus et professionis, licere quibuscumque judicibus, etc. Quae verba adeo sunt rigorosa, ut nulla possit esse magis directa irritatio receptionis; atque ita, stante nostra assertione, sequitur aperte omnes sic receptos, etiamsi per decem anuos in religione ste- terint, non posse iterum expresse vel valide profiteri, nisi prius iterum servata forma recipiantur, et novum peragant probationis annum. Quod adeo difficile, viris etiam doctis, in praxi visum est, ut interdum ac saepius consuluerint satis esse si, cognito defectu, suppleantur diligentise prius omissae, et statim iteretur professio. Sed fortasse animadversum non est quo verborum pondere talis receptio irritetur in se, et quoad inde secuta ex nunc prout em (unc, et viribus ac effectu carere, et penitus nulla ; quae omnia emphasim habent. Quare non dubito quin consequens illud admittendum sit, et difficultas haec superanda ab eo, qui voluerit professionem illam vere ratam efficere. Unde idem Sixtus V, in declaratione illius Motus proprii, quae est constitutio 22 ejus, in parte secunda, tanquam speciale declaravit, seu denuo decrevit, ut qui ante praedictum Motum proprium promulgatum recepti erant ad habitum religionis, non praemissis diligentiis ibi praeseriptis, possent profiteri absque nova recepiione, dummodo praedictae diligentie ante professionem fiant ; ergo plane intellexit post promulgationem illius Motus proprii non satis esse, quod illa diligentia suppleantur ante professionem, sed semper debere antecedere receptionem, et tollere novitiatum. Denique ibidem etiam declaratur nullam professionem tacitam induci posse, nisi in receptione ipsa constitutionis forma servata fuerit ; ergo quotiescumque omissa fuerit, iteranda est receptio; unde quod Navarrus aliquando, in consiliis suis de Regularibus, significat, ad ratificandam professionem nullam, non esse necessariam novam receptionem, ut cons. 28, ad 4 quaest., intelligendus est, in eis casibus, in quibus sola professio fuit nulla, non vero quando ipsa receptio directe et in se irrita fuit, ut ex eodem aperte colligimus, cons. 26, de Regul., num. 17. Hic vero oriebatur difficultas, an in hoc casu habeat locum tempus quinquennii assignatum a Concilio Tridentinos, quae in sect. 3 melius tractabitur.
30. Assertio secunda. — Probatur. — Dico secundo, quando receptio in se fuit valida, professio vero nulla, quia ante sufficiens tempus probationis facta, totum illud tempus, quo perseveratur in religione, sub exisumatione validae professionis, non potest quidquam prodesse ad complendum annum probationis; unde cognito postea defectu, non poterit statim ratificari professio, donec tempus ad integram probationem sufficiens per- transeat. Probatur, quia pro toto illo tempore talis persona non est in probatione, juxta dicta in superiori puncto; ergo totum illud tempus non est tempus novitiatus ; ergo non potest conjungi cum alio ad complendum annum probationis.
31. Assertio tertia, duas partes includens. — Prima pars probatur. — Confirmatur. — Dico tertio : probabile est, non obstante hujusmodi professione nulla, pro aliquo tempore putata vera, posse probationis tempus, quod praecessit post validam receptionem, computari in anno probationis, ita ut post cognitam nullitatem professionis non oporteat integrum annum expectare a professione ratificata, sed solum tempus illud supplere , quod defuerat, licet oppositum securius sit, et fortasse probabilius. Prior pars, quam absolute defendit Sanchez , lib. 7 de Matrim. , disp. 37, n. 50, in hoc fundanda est, quod illa non sit interruptio sufficiens continuitatis requisitae ad annum probationis, quia ex nullo alio capite potest illud prius tempus inutile reputari. Assumptum probatur, quia illa interruptio videtur magis interna quam externa, vel legalis potius quam naturalis, ut ideo, licet sufticiat ad suspendendam probationem pro illo tempore, non tamen ad discontinuandam illam ; quod explicari potest accommodato exemplo de praescriptione, quae debet etiam fieri tempore continuo, l. 3, ff. de Usucap. ; et nihilominus si quis, postquam coepit rem possidere bona fide, pro aliquo tempore dubitet, vel malam fidem concipiat, deinceps vero ad bonam fidem revertatur , et possessionem semper continuet , quamvis illud tempus medium sit inutile, ita ut non possit in tempore praescriptionis computari, nihilominus primum tempus conjungitur cum postremo ad praescriptionem continuandam , quae propterea dicitur in eo medio tempore dormitasse, non vero interrupta fuisse, quia naturalis seu externa possessio continuata fuit. Cur ergo non poterit quippiam simile in praesenti dici? maxime cum jura, quae continuationem temporis in anno professionis requirunt, non sint adeo expressa, quin possint sufficienter de hoc modo continuationis explicari. Et confirmatur, quia alias, si aliquis integrum annum probationis perficeret , et tunc eritteret professionem nullam ob defectum aetatis, vel alium similem, non posset postea, cum primum noscet professionis nullitatem, professionem ratificare , completa aetate, sed indigeret novo anno probationis. Probatur, quia non solum est de ratione anni probationis, ut sit in se continuus, sed etiam cum ipsa professione, ut supra ostendimus, et intelligendum est de professione valida , nam alias non est professio, sed apparet; in dicto autem casu, tollitur haec continuitas, quia per interpositam professionem nullam non continuatur probatio cum professione vera; ergo necessarium erit novam probationem facere; vel si illud tempus interpositum non sufficit in praesenti ad moralem interruptionem, etiam non sufficiet, quamvis inter partes veri anni probationis interponatur.
32. Secunda pars assertionis. — Instantia. — eADissolvitur. — Nihilominus ultima pars assertionis sumitur ex Navar., cons. 89, de Regul., n. 5, ubi, lcquens de professione nulla, vel quia ante aetatem, vcl quia ante finitum novitiatum, vel quia ex metu facta est, inquit, ad ratificandam et approbandam eam, necessarium esse, persistere in religione integrum annum., a tempore quo scivit eam esse nullam, annum (inguam) continuum, et non interpolaLwmn, scilicet, ut semper habeat intentionem illam ratificandi. Ubi non solum novum annum integrum et continuum requirit, sed etiam significat hanc integritatem debere esse non solum in actu externo, sed etiam in interno, tam quoad scientiam de nullitate prioris professionis, quam quoad intentionem ratificandi professionem, scilicet, si post probationem non displicuerit : ita enim existimo illam intenUonem esse intelligendam, quia ad verum annum probationis faciendum non oportet habere in eo intentionem absolutam profitendi, sed probandi ad profitendum, si placuerit, et ad ratificandam professionem ; non est etiam necesse habere illam intentionem absolutam in toto auno, sed solum quando iterum fit professio, si expresse fiat, vel quando consummatur in fine anni, si fiat tacite , deferendo communem habitum professorum. Idem Navar., cons. 28, ad 4quaest., annum etiam integrum denuo requirit ad iterandam professionem , quem sequitur Graphis, lib. 4 Decisionum, c 4, n. 24. Ratione etiam probatur haec pars, quia revera illa est moralis interruptio , quia ubi deest aliquid quod est de substantia actus, interrumpitur actus; sed de substantia probationis est, ut tam ex parte religionis, quam ex parte novitii interveniat animus, seu intentio probandi; sed haec conditio deest toto illo tempore intermedio; ergo interrumpitur novitiatus. Vel explicatur aliier. Nam de ratione formali novitii (ut sic di- cam) est, ut sit in religione sub existimatione novitit, tam ex parte religionis, quam ex parte ipsiusmet novitii; ergo toto illo tempore quo deest haec existimatio, ille revera non est novitius ; ergo per illud tempus interrumpitur annus novitiatus. Dices hac ratione recte probari pro illo tempore non fieri novitiatum, non vero quod id sufficiat ad tantam interruptionem, ut non possit praecedens pars novitiatus subsequenti morahter continuari. Sed contra, nam ratio illa probat deesse ibi continuationem veram et physicam (ut sic dicam); illa autem continuatio, quae moralis appellatur, est potius ficta, quae a nobis introduci non potest sine auctoritate legis, quam in praesenti non habemus.
33. Responsio ad exemplum de praescriptione. — Quocirca , ad exemplum illud de prascriptione imprimis dicimus incertum esse quod assumitur, et contrarium fortasse esse probabilius, ut cum Panormit., in cap. 7/lud de Praescript., num. 6, et communi, censent Covar., in regul. Possessor, part. 2, S 12, n. 1 et 2; et Molin., tom. 1 de Justitia, tract. 2, disp. 78. Ex quibus auctoribus colligitur ad interruptionem actus sufficere, quod interrumpatur vel desit aliquid pertinens ad substantiam actus, sive illud sit externum, ut est possessio, sive internum, ut est bona fides; et ita omnes illi auctores favent huic nostrae sententiae. Secundo, licet in praescriptione illa sententia admitteretur, neganda esset illatio, quia praescriptio sicut jure humano introducta est, ita ex illo habere debet conditiones , ut incipiat, continuetur , vel interrumpatur : et fortasse ex praedicto jure, ut illa non tantum suspendatur, sed etiam interrumpatur, necessaria est interruptio, non tantum fidei, sed etiam possessionis ; quod an sit verum, non est nostrum nunc examinare; in praesenti autem nullum est jus tale, cum proportione loquendo, imo neque habemus canonicum jus quo expresse declaratum sit , quid sit de substantia novitiatus, sed naturali ratione id colligimus, supposita institutione religiosi status, solumque expresse statutum est ut hic novitiatus debeat esse per annum integrum, atque adeo continuum, et ideo nulla alia continuitas in eo habet locum, nisi quae ex natura rei in tali actu vel quasi actu esse potest.
34. Ad confirmationem.— Notandum, exm quocumque defectu professio sit nulla, semper integer annus probations de novo haberi oportet. — Notanduwn. — Ad confirmationem , in rigore concedendum est consequens, si conse- quenter loquamur ad opinionem quae ibi supponitur. Et ita profecto sentit Navarrus citato loco ; nam generaliter, quoties professio nulla iteranda est, etiamsi ex solo defectu aetatis fuerit nulla, requirit integrum annum post scientiam nullitatis; cum tamen regulariter contingat, ut praecedat integer annus probationis, quoties nullitas professionis solum provenit ex metu, aut ex defectu aetatis. Verum est minus certum esse requiri continuitatem, seu immediationem inter novitiatum et professionem, quam inter partes novitiatus inter se, et ita ex hac parte esse minus certum illud consequens ; nihilominus sicut illa sententia probabilior est quam opposita, ita etiam illud consequens censeo esse probabilius ; nam quod sit tutius, et ideo eligendum multo certius est. Neque hoc existimari debet nimis onerosum; nam imprimis, quando prima receptio valida fuit, necessarium non est illam expresse iterare, ut Navar. et Graphis supra adnotarunt. Dico autem expresse, quia tacite semper ratificatur, moraliter loquendo, quando, cognito defectu, incipit novus annus probationis inchoari. Deinde si novitiatus prior revera fuit integre factus, vel alias religio sufficientem habet notitiam, et bonam existimationem de tali persona, non debet praelatus esse illi nimis onerosus, vel scrupulose illum cogere ad omnia experimenta novitiorum, sed potest benignius agere et dissimulare, et interdum esse contentus communi vita aliorum religiosorum; maxime ubi dolus et fraus non intervenit, sed bona fides, quia illud sufficiet ad substantiam probationis, et ideo ex rigore juris noa est plus necessarium ; ad dispensandum autem in rigore regulae, praedicta ratio videtur sufficiens. Imo addi potest ex Navar., cons. 27, de Regul., in fine, quamvis professio non incipiat esse valida, nisi in eo tempore quo facta est, nihilominus, si bona fides intercessit, deservit ut talis religiosus, saltem post ratificatam professionem, retineat locum antiquitatis, quem acquisivit, quod praelati facile concedere possunt, estque rationi valde consentaneum.
35. Dubium ultimum -: an sufficiat professio tacita. —Resolutio duplev. —Lfficultas specialis in hac materia, an tacite professus possit eligi in prelatum. — Ulimo interrogari hic potest, an hujusmodi religiosus volens in religione manere, teneatur expressam professionem iterare, vel sufficiat taeita. Respondeo, quantum spectat ad substantiam religionis, et consequenter ad obhgationem absolutam, sufficere professionem tacitam, quia nul- lum est jus quod plus obliget. Quod certius est quando defectus est occultus, et potest consensus ratificari sine nova scientia religionis, ut de quibusdam casibus supra dictum est. In alus autem, ubi scientia et novus consensus religionis requiritur. quaudocumque ipsa postulaverit professionem expressam, facienda est; si autem ipsa nihil exegerit, potest quispiam esse contentus professione tacita. Dixi autem: Quantum spectat ad substantiam religionis, et absolutam obligationem ; quia in ordine ad electionem passivam, alia ratio et dubitatio est, an, scilicet, is, qui prius professionem expressam fecit nullam, et postea solum tacite illam ratam habeat, possit in praelatum eligi, et ipse possit tuta conscientia munus illud acceptare ; nam juxta dicta videtur hoc minime licere, quia illa electio nulla est, juxta cap. Nullus, de Elect., in 6. In contrarium autem est, quia saepe erit difficillimum professionem expressam iterare, maxime si defectus fuit, aut mere internus, quia nimirum ficte et sine intentione professus est, aut omnino occultus, quique per solum proprium consensum absque sui manifestatione, et absque scientia religionis, mutato tempore, vel opportunitate, suppleri possit, ut si defectus fuit ex metu ccculto, vel quia aetas nondum erat completa, et postea, ablato metu, vel completa aetate, solus etiam et occulte professionem ratam habuit. In his enim casibus, difficile est aut obligare hominem ut se prodat, aut revocare in dubium professionem, propter defectum quem probare non potest.
36. Assertio prima.— Propter haec censeo distinctione utendum ; quando enim professio expressa ita fuit nulla, ut in foro ecclesiastico de ejus nullitate constet, vel constare possit, tunc qui illam tacite solum confirmavit, non poterit eligi in praelatum, et si cligatur, nulla erit electio, unde non poterit ipse tuta conscientia illam acceptare. Hoc ad minimum probat d. cap. Nullus, de Elect., in 6. Nam in eo casu ile religiosus non est expresse professus, nec vere et in re ipsa, nec etiam in foro Ecclesiae, cum in eo constet, aut saltem constare possit de tali nullitate; ergo nullo modo habet conditionem necessariam juxta illud jus ad valorem electionis. Item, si post talem electionem factam ad judicium contentiosum offeratur, et nullitas pricris professionis probetur, sine dubio electio declarabitur nulla, non obstante pro- fessione tacita postea subsecuta ; ergo revera a principio fuit nulla, juxta praedictum textum, et glossam ibi, et omnes; ergo acceptari non potest talis electio tuta conscientia, etc.
31. Assertio secunda. — Confiraatur exemplo matrimonii. — At vero quando defcctus professionis est ita oceultus, ut in foro Ecclesiae non possit de illo constare, tunc videtur probabile, electionem non esse invalidam, propter rationem factam, et propter commune principium, quod Eeclesia non judicat de occultis ; upde cum requirit professionem expressam, solum videtur requirere eam conditionem, quatenus de illa in suo ecclesiastico foro constare potest. Dices: ergo quamvis illa exterior professio non esset ratificata, electio esset valida, quia in foro Ecclesiae ille est expresse professus. Respondetur negando consequentiam, quia ibi tunc deficeret tota substantia religionis, et ita ila persona ex alio capite esset incapax, juxta c. Cum ad nostram , et c. Officii, de Elect. Quando vero subsequitur professio tacita, jam ille est vere religiosus; conditio autem illa, scilicet, quod professio sit expressa, videtur sufficienter participari ex praecedenti professione valida in foro Ecclesiae. Est accommodatum exemplum de matrimonio exterius facto, juxta formam Concilii Tridentini, quando contingit esse nullum ex defectu occultissimo; tunc enim ratificari postea potest, ablato defectu, per consensum secretum, cui consensui censetur solemnitas praecedens moraliter conjungi , quia in foro Ecclesiae sufficienter adhibita est, ut est communis sententia ; ita ergo in praesenti casu probabiliter censeri potest, quamvis res dubitatione non careat.