Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum professio invalida habeat aliquos effectus.

CAPUT II. UTRUM PROFESSIO INVALIDA HABEAT ALIQUOS EFFECTUS.

1. Proponitur ratio dubitandi. — Ratio dubitandi esse potest, quia cessante causa cessat effectus ; sed, eo ipso quod professio invalida est, tollitur causa ; ergo et omnes effectus qui ex professione oriri possunt; ergo professio invalida nullum habebit effectum. Et confirmatur, quia matrimonium invalidum nullum inducit effectum, et idem est de aliis contractibus ; ergo idem etiam de professione invalida dicendum est. In contrarium autem est, quia jure interdum dicitur professio invalida obligare ad religionem in genere, licet non obliget ad talem religionem in specie, capit. Non solum, et cap. Constitutionem, de Regular., in 6. Et ad hoc confirmandum, expendo verba Concilii Trident., sess. 25, cap. 15, de Regul. : Professio autem antea facta sit uulla ; nullamque inducat obligationem ad alicujus regule, vel religions , vel ordinis observationem, aut ad alios quoscumque effectus ; ubi non sine causa post irritationem professionis quoad nullitatem, additur irritatio quoad omnes alios effectus ; supponitur ergo professionem nullam solere habere aliquos effectus. Cujus rei optimum exemplum est in capit. Piacet , de Conversione conjugatorum, ubi professio unius conjugis facta sine licentia alterius irrita esse censetur; ideo enim non tenetur, qui sic professus est, etiam mortuo alio conjuge, ad religionem redire; et nihilominus dicitur ibidem esse obligatus ad castitatem servandam, quantum in ipso est, hoc est non petendo ; habuit ergo hunc effectum professio nulla.

2. Notatio prima : duobus aodis professio potest esse nulla. — Advertendum est duobus modis professionem posse esse nullam. Primo, ex natura rei, ut quia facta est sine intentione se obligandi, seu vovendi. Vel per statutum Ecclesiae, ut propter varias conditiones supra tractatas. Inter quos duos modos, quantum ad rem praesentem pertinet, hanc observo differentiam , quod professio , quae est priori modo nulla , est simpliciter et omnino nulla, per se loquendo, quia deest illi causa aliqua simpliciter necessaria ad suam subsistentiam, et ideo per se omnino nulla est. Dico autem per se, quia si vovens, ex particulari intentione, velit nihilominus aliquod votum validum efficere, poterit quidem id consequi; tamen illud votum non erit validum, tanquam aliquid professionis, sed ut aliud simplex votum per se emissum. Quando vero Ecclesia irritat professionem, aliquando potest professio esse omnino nulla, ut in dicto casu Concili Tridenüni; aliquando vero non quoad omnia, sed solum quoad aliqua, ut in casibus aliorum textuum,, et praesertim in professione, quae non obligat quidem religiosum ad talem religionem in specie, et nihilominus verum religiosum constituit, ut dictum est de aliqua professione tacita.

3. Notatio secunda circa effectus. — Deinde distinguere possumus inter effectus ; nam quidam intelligi possunt oriri ex professione invalida, solum in foro Ecclesiae, vel in ordine ad illam ; ut, verbi gratia , quia juste potest cogi sic professus ad permanendum in religione, vel quippiam simile; vel possunt hi cffecuus esse etiam in foro conscientiae, ut si, non obstante nullitate, teneatur quis vel professionem ratificare, vel aliam religionem ingredi, vel saltem castitatem servare. In quo etiam oportebit consequenter considerare, an talis professio bona fide facta sit, vel cum dolo et fictione. Item, an professio ita sit nulla, ut de ejus nullitate possit Ecclesiae constare, vel an sit omnino occulta. Denique, cum effectus hic maxime possit esse obligatio aliqua, in hac etiam considerare oportet aliquando esse per se, ut est illa quae directe, et quasi proprio jure sequitur ex tali actione; aliquando vero per accidens, ut est illa quae est propter vitandum scandalum, vel alia incommoda, vel si fortasse aliquis sequatur ob ignorantiam.

4. Assertio prima, duas partes includens.— Probatur prima pars, quoad effectus per se.— Dico ergo primo : quando professio, bona fide et sine culpa facta, est simpliciter et absolute nulla, sive ex natura rei, sive ex ordinatione, et institutione Ecclesiae, per se loquendo, nullum habet effectum ; per accidens autem potest aliquem habere, magis in externo foro quam in foro animae. Probatur prior pars, quia talis effectus sequi non potest ex professione, quatenus professio est, quia supponitur simpliciter et absolute nulla; et ex eo quod nullum est, quatenus tale est, nihil sequitur. Neque etiam sequi potest aliquis effectus ex illa actione, quatenus injuriosa religioni, vel sub alia simili ratione, quia supponimus bona fide factam esse, et consequenter sine culpa ; ergo etiam sine injuria ; imo, licet contingeret, nocumentum aliquod factum esse religioni, non posset ex illo talis obligatio oriri, vel quia actio non fuit injusta ex parte operantis, et ideo ex illa non potest sequi obligatio ; vel etiam quia nemo obligatur ad resarciendum nocumentum cum tanto rigore, et per medium adeo difticile et arduum. Unde, licet fingeremus ratione alicujus rei acceptae, quamvis sine culpa, ortam esse in tali persona obligationem satisfaciendi religioni, deberet aliis modis satisfactionem illam implere , si posset ; quod si non posset, excusaretur, nec propterea teneretur professionem iterare. Atque haec ratio procedit maxime , quando professio est nulla ex natura rei, quia tunc est nulla quantum esae potest, ut sic dicam , quia natura opera- tur quantum potest ; si autem lex naturalis annullat illum actum, quantum potest illum irritat; reddit ergo eum inutilem ad omnem effectum. Item , quia si illa professio ex natura sua nulla est, omnis etiam traditio et promissio, quae in illa includitur, est nulla ; quem igitur effectum habere potest per se loquendo ? Idem autem est, quando haec nullitas est ex jure canonico, quia si simpliciter et absolute irritat, perinde annullat actum, ac si natura sua esset nullus, ut patet in professione nulla ex metu cadente in constantem virum ; nam,, licet sit controversia an ex jure humano , vel naturali sit nulla , nihilominus tam nulla censetur uno modo, sicut alio, quia jus in hoc nullam adhibuit restrictionem, sed quantum potuit irritavit, et quamvis sit positivum, imitatum in hoc est ipsum jus naturale.

5. Objectio. — Responsio. — Actus a jure humano dupliciter irritari potest. — Dices: aliquando in jure actus est nullus, et nihilominnus aliquem habet effectum, ut variis exemplis ostendit glossa in regula Non praestat, de Regular., in 6. Et ob hanc causam non est idem in jure actum esse inutilem, et haberi pro infecto, ut colligitur ex leg. Non dubium, cod. de Leg., et ex Bartolo, ibi, num. 15; tunc enim dicitur haberi pro infecto, quando omnino nullus est , nullumque effectum sortiri potest ; inutilis vero dicitur, quando invalidus quidem est, quantum ad proprios et per se effectus, licet fortasse aliquem habere possit ; ergo quamvis professio sit nulla jure humano, non sequitur nullum habere effectum. Respondeo imprimis dupliciter irritari actum a jure humano: primo solum quoad ipsum humanum jus, id est, quoad obligationem, et actionem quae in ipso humano jure datur , non vero quoad naturalem valorem et efficaciam ipsius actus in se. Exemplum videri potest in leg. Stipulatio, S Alteri, cum glossa, vers. IVihil interest, tf. de Verbor. obligat. ; et multi existimant hoc tantum modo irritari per leges testamentum minus solemne, et hujusmodi actus sic irritus potest sine dubio habere aliquos effectus ; tamen haec irritatio est tantum secundum quid, attenta rei natura, licet aliquando in jure civili simpliciter dicatur invalidus. Secundo ergo irritatur actus simpliciter, et in se, id est, quoad naturalem vim et efficaciam, quam alias habere posset , et talis est irritatio professionis, de qua agimus, quae sola est proprie et absolute irritatio. Quando autem jus hoc modo irritat actum absolute, et sine limitatione, tunc plane nullum produeit effectum, per se loquendo, et quoad lioc perinde est sive dicatur irritus, sive invalidus, sive inutilis, sive habendus prout non factus. Hoc tamen intelligendum est, nisi ipsummet jus aliquem effectum tribuat tali actui, nam per hoc ipsum illi limitat irritationem, ac proinde jam non erit irritatio simpliciter ; et ideo semper verum manet, actum, simpliciter irritum per jus, nullum habere per se effectum. Vere etiam dici potest , actum irritum nullum habere effectum , nisi ille sit in jure expressus. In praesenti ergo illam professionem vocamus simpliciter irritam per jus canonicum , quae alicubi absolutis verbis irritatur, et nullibi in ipso jure ei conceditur aliquis effectus ; tunc enim non est unde ullum effectum habere possit ; quia neque ex voluntate profitentis, cum illa non potuerit producere effectum a se intentum, et non intentum per se non efliciat ; nec etiam virtute legis positivae , quia supponimus nullam esse quae talem producat effectum.

6. Deinde (deveniendo ad posteriorem partem assertionis) dicimus ex tali professione oriri posse plures effectus per accidens, et ita non omnino esse inutilem, etiamsi in re facta non sit. Primo quidem ratione ignorantiae, nam quamdiu existimatur valida , perinde obligat ac si esset vera, ratione conscientiae erronea , quod commune est aliis actibus. Hinc vero nascitur alius etfectus magni momenti ; nam si illa ignorantia sit publica , et communi existimatione ille judicetur professus, omnes actus professorum proprii, qui a tali persona fiunt, validi sunt, quamvis alioquin ad suum valorem professionem supponant, quia ratione publicae utilitatis ille defectus suppletur ipso jure, eo quod secundum publicam existimationem tales actus facti sunt, juxta leg. Barbarius , ft. de Offic. praetor. Alius item effectus oriri potest ex hac publica ignoratione, nimirum ut aliquis in exteriori foro juste obligetur ad permanendum in religione, et consequenter ad obediendum, et observandam regulam, etc. Probatur, quia, licet ipsi personae constet de nuliitate professionis , si in foro exteriori illam probare non potest juste , non adhibetur ei fides in ecclesiastico foro, in quo justum judicium fertur secundum allegata et approbata ; ergo juste ille cogetur permanere in religione. Unde etiam fit, ut ipse etiam teneatur aliquo modo parere huic sententiae, et judicio publico. 1. Difficuitas : ad quid teneatur sic professtts. — Difficultas vero est, ad quid extendatur tunc obligatio talis personae, in qua supponere oportet , ipsam esse omnino certam de nullitate professionis ; nam quacumque ratione drbius sit, tenetur parere sententiae; imo, licet non intercedat sententia , non poterit in casu dubio se eximere sua auctoritate, nec privare religionem jure acquisito, cum ipsa actu possideat, ut recte notant Navar., lib. 3 Cons.. tit. de Regul., cons. 13, n. 10; Sanchez, lib.7 de Matrim., disp. 37, n. 12, et lib. 2. disp. 41, num. 32; et Less., lib. 2, c. 51, dub. 7, num. 66. Unde in eo casu potius videtur obliganda talis persona ad ratificandam professionem, ut possit convenienter obligationem implere suam, et actus proprios illius status, quem necessario retinere debet , convenienti modo exercere. Quando autem coram Deo aliquis est certus de nullitate professionis, quam bona fide a principio fecit, non tenetur, ut existimo, illam ratificare, quantumvis per sententiam publicam cogatur in religione manere. Haec est communis Doctorum sententia, quam in terminis tradit Navar., Comment. 4, de Regul., num. penult., et lib. 3 Cons,, tit. de hegul., cons. 89, n. 6 et 7; Sa, verb. Religio, n. 11; Less.. lib. 2, cap. 4, dub. 7, num. 65; Henr., lib. 11 de Matrim., in comm., et c. 8, n. 9, in comm., lit. 5; Sanc., lib. 7 de Materiori ; ergo ad summum potest obligare ad externos actus, non vero ad internos, qui soIum sunt sub consilio , neque ad ratificandos externos , quatenus ex illis pendent. Item, quia Ecclesia non praecipit hujusmodi personam ut voveat, sed ut servet quod vovit ; ergo si revera non vovit, non tenetur denuo vovere; ergo nec ratificare professionem. Unde fit. quamvis talis persona teneatur ad observantiam et obedientiam exteriorem, coram Deo tamen non obligatur ad substantiam votorum; itaque si contra castitatem peccet , secluso ordine sacro, vel alio voto simplici, non erit sacrilegus ex vi talis professionis ; item, licet trim., disp. 7, num. 11 et 37. Probatur, quia illa sententia solum est ex praesumptione exaliquid usurpet tanquam proprium, nonpeccabit contra paupertatem , licet possit peccare contra justitiam , usurpando vel dissipando bona religionis ; quomodo etiam non peccabit, si ab aliquo externo aliquid accipiat, et de illo tanquam de re propria disponat. Similiter, licet in virtute obedientiae aliquid ei injungatur, non peccabit contra religionem non obediendo, etiamsi possit per scandalum, vel alio modo peccare. Denique eadem ratione non tenetur per se ad regula observationem, quia omnis haec obligatio ex vera professione et veris votis nascitur ; et ideo si secreto, et sine scandalo illam transgrediatur, non peccabit. Unde tandem consequenter fit in rigore non teneri ad permanendum in religione, sed posse illam relinquere, si valeat facere sine vi aut alia injuria, et sine scandalo; et in his omnibus conveniunt auctores supra citati. Probatur, quia nullo jure naturali impeditur, cum revera nullum habeat vinculum voluntarie susceptum, quod illum obliget; exterior autem sententia, cum in praesumptione tantum fundata sit, non potest tam gravem obligationem imponere. Solum ergo obligabitur talis persona, vel ad parendum exterius illi sententie, quatenus justa est, non resistendo per vim et coactionem, vel ad non deserendam religionem, vel quidpiam aliud faciendum cum scandalo , quae obligatio est effectus per accidens respectu prioris professionis.

8. Resolutio specialis : in casu dubio, potest cogi ad vere et eg animo iterandam, professionem. — Quamvis autem haec in rigore vera sint, nihilominus consulendum esset tali persopae in eo articulo necessitatis positae, ut priorem professionem ratam haberet ; quia, moraliter loquendo, difficillimum est, permanendo in eo statu apparenter, et non vere, et cum obligatione quoad externum forum Ecclesiae, ita se gerendi, ac si vere statum illum professus esset. Probabile etiam existimo, si religiosus ipse dubitationem moveat cirea valorem professioris, cum in externo foro nihil probare possit, juste posse a religione obligari et cogi ad professionem iterandam ; et tunc ipsum debere non ficte, sed vere et ex animo illam iterare. Ratio prioris partis est, quia cum religio habeat jus retinendi talem personam, et cogendi illam, si necesse sit, ut servet promissa, consequenter habet jus ad omnia necessaria ut talis persona debito modo statum illum profiteatur ; ad hoc autem moraliter necessarium est ut occludatur omnis via movendi similem dubitationem; ergo habet religio jus utendi medio ad hoc necessario. Hujusmodi autem est ratificatio professionis, ut non possit amplius talem dubitationem movere, aut scrupulum allegare. Ratio autem alterius partis est, tum quia omnis fictio in re tam gravi est intrinscce mala et perniciosa ; tum etiam quia alias nullius momenti esset illa iterata professio ad finem, quem religio per illud medium juste intendit. Nec mirum videri debet quod aliquis non religiosus coram Deo, nec proprio voto obligatus ad religionem , per alicujus praeceptum obligari possit ad professionem emittendam, quia licet, per se loquendo, nullus possit ita obligari, per accidens autem interveniente ignorantia, ei ad majora vitanda incommoda, et propter commune bonum religionis obligari potest ; praesertim, quia haec obligatio non imponitur sine aliqua praevia actione voluntaria, qualis fuit prior professio ; quae cum supponatar facta bona fide et sine culpa, necessario debuit fieri cum intentione profitendi. Quamvis autem illa intentio propter defectum occultum fuit ineflicax ad valorem professionis, et consequenter ad obligandum absolute et simpliciter, nihilominus est sufficiens , ut ratione illius debeat homo sustinere incommoda vel obligationes quae per accidens sequuntur, quia licet absque culpa sequantur, non tamen sine causa.

9. Dices: ergo, hcet a religione non cogatur professionem ratam habere, ipse per se tenebitur id facere. Respondetur absolute negando consequentiam, quia satis est quod ad hoc medium praecise obligetur, quando ab eo exigitur, qui jus habet illud procurandi ; imo tunc etiam res est satis dubia, an tale praeceptum obliget, cum sit in praesumptione fundatum, licet nobis probabilius videatur obligare, quia est moraliter necessarium ad commune bonum. Secluso autem illo praecepto, ipsa privata persona potest sibi consulere , si commode valeat ; si autem in aliquo casu non possit sine scandalo et periculo religionem dimittere , obligari poterit , ad securitatem conscientiae suae, professionem ratam habere; quod in particulari prudentis viri arbitrio judicandum est. Et hoc judicavit Navar., comment. 4, de hegul., n. 14, S Advcertendum quarto.

10. Assertio secunda, duas partet continens, quando professio est nulla mala fide, ex defectu consensws.— Secundo dicendum est : quamvis professio fuerit nulla ex defectu consensus, propter fictionem et culpam profitentis , nihilominus per se non obligat ad statum religiosum, vel ad servanda vota ; per accidens autem multo magis obligari poterit. Prior assertionis pars est communis, quam tenet Cajetan., 2. 2, q. 88, a. 1; Soto, 7, de Just., q. 1, art. 2; Valent., 2. 2, disp. 6, q. 6, punet. 1; Azor, lib. 12, c. 5, q. 1; et Sanch., lib. 7 de Matrim., disp. 37, n. 37. Haec pars, suppositis quae dicta sunt in praecedenti capite, in hoc fundatur, quod hic casus solum differt a praecedenti, in mala fide ac dolo ; haec autem non sufficiunt per se obligare ad professionem integre emittendam ; ergo cum ex alio capite non oriatur, ut ostensum est, ex nullo capite talis professio nulla per se inducit hanc obligationem. Minor patet, quia ex mala fide aut doio solum potest sequi vel obligatio ad poenam, vel ad aliquam restitutionem prop:er injuriam vel nocumentum illatum ; neutro autem modo sequi potest obligatio ad professionem ; nam quod ad poenam attinet, neque aliquis ad illam obligatur, priusquam condemnetur, praecipue quando non est ipso jure imposita. nec ratificatio professionis potest in poenam imponi. Quin potius si in judicio ecclesiastico constet de tali fraude, et de nullitate professionis, persona quidem alias punietur, libera tamen relinquetur a jugo religionis. Quod vero spectat ad restitutionem , regulariter non potest esse tanti momenti in hoc negotio, quin possit alia via fieri, quia per se nullum grave nocumentum inde sequitur religioni ; unde ad summum tenebitur restituere alimenta, vel alias expensas, quae ob eam causam a religione factae sint, nisi ejus obsequia aequivalerent, ut ait Navar. supra. Haec autem restitutio aliter fieri poterit, vel si fortasse non possit, non est tanti moment, ut propter eam cogendus sit aliquis religionem profiteri. Altera pars assertionis per se satis clara est, suppositis quae dicta sunt in praecedenti assertione ; omnes enim effectus, quos ibi diximus posse per accidens sequi , habent hic eamdem rationem , quam sine dubio auget propria culpa et mala fides ; nam tunc magis voluntarie homo se exposuit omnibus incommodis et periculis quae ex tali ficta professione sequi possunt, et ideo si in foro Ecclesiae non possit nullitatem probare, merito cogi potest ad professionem ratam habendam , et ad omnia alia quae diximus. Accedit praeterea, quod in hoc casu, quoad multa alia non habet locum excusatio ignorantiae ex parte talis personae, et ideo non potuit tuta conscientia ibi diu permanere, nisi professionem ratificando, multoque minus potuit actus professorum exercere, ideoque in multo majori periculo versatur, et ideo frequentius obligatur ad professionem iterandam, si non possit religionem dimittere, vel non sine scandalo. Haec enim ratio scandali, etiam in hoc casu majori ratione obligat, quia propria culpa ille occasionem dedit, et facile potuit ac debuit praevidere.

11. Assertio tertia : quando professio est nulla ex jure ecclesiastico.— Dico tertio: quando professio est nulla tantum ex jure ecclesiastico, per se habere potest effectus aliquos, si in jure expressi sint. Ommtto effectus per accidens, nam quoad hos eadem est ratio in hoc casu et in praecedentibus, si in caeteris proportio servetur, id est, quod effectus sit ocenultus, et ignorantia interveniat, vel scandalum. Deinde, ut certum suppono, ex dictis in prima assertione, talem professionem non habere per se aliquem effectum qui in jure non sit expressus, quia cum irritetur a jure, quoad omnia irritatur, si in ipsojure nihil excipiatur, ut ostendi ; quod si aliquid excipiatur, illamet exceptio firmat regulam, ut quoad omnia alia irritare intelligatur. Sic autem explicata conclusio habet etiam claram rationem ex supra dictis, quia, sicut potest Ecclesia professionem in toto irritare, ita potest quoad aliquid irritare, et quoad aliquid illam acceptare ; ergo talis professio per se habebit effectum ad quem acceptatur, quamvis quoad alios sit nulla ; ad illum autem effectum acceptatur, qui in jure exprimitur, et ideo talem effectum per se inducit. Si autem res attente consideretur, talis effectus non est ab illa professione , ut invalida est, sed ut ex parte est valida. !Et ita cessant rationes dubitandi in principio positae priori loco.

12. Ad quid obliget professio facta in veligiene Mendicantium ante empletum anmum probationis. — Posteriori autem loco afferuntur jura, propter quae ultima conclusio posita est ; nam ex illis sumuntur exempla in quibus locum habet, quae ad tria capita reducuntur. Primum est de emittente tacitam professionem per susceptionem habitus proprii professorum intra annum novitiatus ; nam illa professio valida est, quantum ad substantiam status religiosi, liccet non teneat quoad obligationem ad certam religionem juxta cap. Constitulionem, de Regular., in 6, de quo casu sufficienter in superioribus dictum est. Secundum exemplum est de professione emissa in religione Mendicantium ante expletum annum probationis ; nam illa non tenet quoad vinculum talis religionis, licet antiquum jus obligaret ad religiosum statum, juxta cap. Non solum, et cap. Constitutionem, de Regul., in 6. De quo casu difficultas est inter auctores, qualis esset illa obligatio ingrediendi religionem, quam illa professio relinquebat ; an, scilicet , esset sola obligatio voti simplicis ingrediepdi religionem, vel esset verus status religiosus cum sola obligatione generali, ut in praecedenti casu ; huc enim posteriori modo intellexit hunc effectum Bartolus, in leg. Quod sercus, tf. de Stipulat. servo. Quod ctiam tenet Gemin., dict. cap. Non solum. Priorem vero sensum secutus est Calderinus, cons. 26, de Regul., quem sequitur Angelus , verb. Professio, num. 1, circa finem ; et Lapus, allegat. 46; Navar., comment. 3, de Regul., num. A44. Quae opiniones possent cum probabilitate disputari, habent enim in textu fundamentum. Quatenus enim ibi aequiparatur sic professus cum eo qui habitum suscepit, ostendendo voluisse vitam mutare, et de utroque dicitur obligari ad religionem in genere, colligi potest banc obligationem tantum esse voti simplicis, quia in eo, qui sclum dedit signa mutandi vitam, absque professione tacita, vel expressa, non manet major obligatio, ut supra visum est. Quatenus vero in eo textu non aliter annullatur illa professio, quam per haec verba : Decernimus eum, qui taliter receptus fuerit, nullatenus vestro esse ordini alligatum, videtur efficaciter inde probari opinio Bartoli, quia per ea verba praecise irritatur illa professio quoad obligationem ad illum ordinem, in quo fit ; ergo quoad reliqua omnia manet valida, juxta antiquum jus. In hac vero controversia non immeror, quia hic casus, sicut et praecedens, jam hodie per Concilium Tridentinum ita est in eo invalida professio, ut nullum omnino effectum habeat, sess. 25, cap. 15, de Regul.

13. Ad quid teneatur conjugatus profitens sine licentia conjugis. — Tertium exemplum, et non facile, sumitur ex d. cap. Placet, de Convers. conjugat., scilicet, de conjugato, qui absque licentia conjugis professus est religioncm ; tunc enim professio est nulla, et non relinquit obligationem ingrediendi religionem; nihilominus tamen habet effectum obligationis simplicis voti ad castitatem servandam, ut etiam decernitur inc.Quidam ,eodemt., cujus ratio alia reddi non potest, nisi quia professio illa non est irrita jure naturaesed ex statuto Ecclesiae, et ideo potuit Ecclesia irritare professionem quoad traditionem, et solemnitatem ejus, non tamen quoad simplex votum castitatis, nam qui profitetur, formale votum castitatis emittit cum intentione se obligandi, et simul se tradit religioni; potest ergo Ecclesia irritare seu non acceptare traditionem, et votum castitatis, quatenus Deo fit, integrum relinquere ; unde fit etiam ut maneat simplex, quia Ecclesia, irritando traditionem , abstulit solemnitatem. Adhuc tamen objici potest, nam qui castitatem vovit profitendo, non intendit simpliciter se ob!igare ad castitatem, sed solum intra religionem, quia in eo statu fortasse poterit illam servare, et non extra illum; ergo si ejus oblatio non acceptatur quoad statum religiosum, non debet judicari obligatus ad servandam castitatem. Item alias etiam maneret ligatus simplici voto paupertatis et obedientiae, quod est durissimum. Sequela autem videtur teneri a paritate rationis. Respondetur primo ex Panormitano, ibi professionem illam valuisse ut potuit, licet non valuerit sicut agebatur, argumento cap. 1, S Idem, de Desponsat. impub., in 6; potuit autem valere ut votum, et hanc intentionem censetur profitens habuisse, scilicet, ut actus suus valeat quantum potest, si non potuerit valere quantum vult, et ideo censetur habere sufficientem intentionem se obligandi ad castitatem.

14. Quam interpretationem non censeo esse admittendam in aliis duobus votis paupertatis et obedientiae, tum quia jus nihil tale de illis explicavit, et non oportet extendere praesumptionem rigorosam ; tum etiam quia non habet locum in eis eadem ratio, quia illa vota raro fieri solent extra statum religiosum, et specialiter videntur aliquo modo repugnare cum statu matrimonii et obligationibus ejus, et ideo sic profitens non praesumitur voluisse se ad talia vota obligare, professione nulla existente.

15. Addo vero secundo hoc procedere secundum juris interpretationem ; nihilominus tamen ad judicandam obligationem in conscientia expendendam esse intentionem voventis. Itaque jus duo declarat: unum est, se non irritare tale votum, et quoad hoc est certum et infallibile, quia est in potestate ipsius juris; aliud est, juxta interpretationem suam, illum, qui sic profitetur, habere sufficientem voluntatem se obligandi, quia promisit quod in ejus potestate erat. Haec autem interpretatio est ex sola prassumptione, cui standum est, quoties profitens non fuerit certus habuisse se contrariam intentionem. Si autem constiterit se non voluisse vovere castitatem, nisi ut annexam religioni, neque aliter se ad illam obligare, quam si in eo statu valide admitteretur, tunc revera non erit obligatus ad servandam castitatem, et poterit licite petere debitum vivente uxore. hatio est, quia vera obl;gatio voti castitatis non fundatur in praesumptione, nec contrahitur nisi juxta inten- tionem voventis. Declaratur hoc exemplo, juxta probabilem opinionem paulo ante insinuatam, quod emittens professionem in ordine Mendicantium intra annum novitiatus, non est vere religiosus, etiam jure antiquo; manet tamen obligatus voto simplici ad aliquam aliam religionem, ut jura statuunt. Nam, hoc non obstante, Angelus, verb. Professio, et Sylvester, verh. Heligio, 3, q. 5, distinguendum putant quoad obligationem in conscientia; nam si ille habuit intentionem omnino determipatam obligandi se huic religioni, cum respectu illius, et non acceptetur obligatio, non tenebitur in conscientia ingredi aliam ; at vero si haburit intentionem indefinitam obligandi se religioni prout potuerit, tunc tenebitur ingredi unam ex aliis. Sentiunt ergo, non obstante interpretatione juris fundata in praesumptione, adhuc esse integrum examinare intentionem voventis, et juxta illam de obl;gatione in conscientia judicare ; sic ergo nos in praesenti casu dicendum existimamus. Et praeterea addimus, in ordine ad contrahendum novum matrimonium noortuo conjuge, hoc censeri impedimentum, non quidem dirimens, sed impediens ne licite fiat, ut constat ex dictis juribus. Est autem prcbabile hoc impedimentum, quatenus est ex ecclesiastico praecepto, obligare, etiamsi in reipsa et in conscientia ibi non intervenerit simplex votum castitatis, quia satis est quod in foro Ecclesiae et juris interpretatione tale judicetur, ut iliud praeceptum obliget, sicut sententia justa secundum allegata et probata obligat in conscientia, licet in re ipsa veritate non nitatur. Verum hoc etiam cum debita moderatione accipiendum censeo, videlicet, ut cum eadem proportione hoc procedat; videlicet si votum revera intercessit, quia cum illa intentione factum est, quam jus praesumit, tunc simpliciter in foro externo et interpo impedire; quando vero rcvera in conuscientia factum non tuit votum, quia de hoc Ecclesiae constare non potest, obligare in conscientia ad abstinendum a matrimonio, ubicumque, sine scandalo et offensione Ecclesiae , contrahi non posset; non obligare autem ubi res fuerit adeo occulta ut sine periculotalis offensionis matrimonium contrahi possit.Quia cum in re ipsa fundamentum impedimenti non existat,non potest majorem obligationem in conscientia inducere; quia nulla sententia, vel censura justa, ex sola praesumptione seu exteriori probatione amplius obligat, ut in tomo de Censuris latius tractavimus.

16. Objici vero potest contra dicta in hoc puncto, quia sequitur, etiam secluso jure positivo, posse ex sola intentione operantis professionem esse nullam, et nihilominus habere hunc effectum obligandi ad castitatem. Patet sequela, nam si quis profiteatur absque intentione profitendi, vel se tradendi monasterio, aut se obligandi ad obedientiam vel paupertatem, cum intentione autem vere vovendi castitatem, tunc professio erit nulla, utpote facta sine sufficienti intentione, et nihilominus contrahetur obligatio servandi castitatem; nam quoad hoc eadem est ratio de illo casu, quae de alio proxime tractato ex jure positivo, quia in illo obiigatio ad castitatem non oritur per se ex positivo jure, sed solum per accidens, ut sic dicam, tanquam a non impediente, vel non irritante votum ; per se autem oritur ex intentione promittentis ; sed in praesenti casu supponitur habere similem intentionem ; ergo. Consequens autem videtnr imprimis contra superius dicta; nam diximus professionem nullam ex natura rei esse ita nullam absolute et simpliciter, ut nullum moralem effectum producat; illa autem professio ex natura rel nulla est, cum sit ex defectu intentionis. Deinde videtur etiam illud conscquens falsum, quia illae duae intentiones apparent repugnantes, et ideo neutra potest sortiri effectum ; sicut e contrario, ai quis profiteretur cum intentione profitendi, et non se obligandi ad castitatem, nihil faceret, neque obligationem ullam contraheret.

17. Respondeo ad objectionem concedendo sequelam, quam sufficienter probat ratio facta, et magis confirmabitur respondendo ad rationem in contrarium. Nam repugnantia cum superius dictis nulla est ; agebamus enim de professione secundum ea quae per se ad illa requiruntur ; nam ea, quae concomitanter adjungi possunt, sunt per accidens, et non cadunt sub scientiam ; ita vero est in praedicto casu, nam professione existente nulla ex defectu intentionis, illi adjungitur intentio separatim (ut sic dicam) vovendi castitatem, quae est mere concomitantia accidentaria; sicut quis etiam posset profiteri sine intentione profitendi, et cum intentione se obligandi ex voto ad peregrinationem , vel eleemosynam, quae obligatio maneret quidem post illam professionem, non tamen proprie ex illa; ita enim fere est in praedicto casu; solum intercedit materialis quaedam differentia : nam ibi promissio eleemosynae est omnino distincta; hic autern promissio castitatis est veluti quaedam pars professionis, quae ut sic valida non esset ex vi talis professionis, ex alia vero intentione concomitante accipit valorem, quia ex vi illius quasi separatim fit per modum cujusdam totius. Et quamvis in superiori casu explicato ex jure eanonico idem quodammodo intercedere videatur, est tamen diversitas, nam in illo non deest intentio profitendi, et ex vi illius censetur esse validum castitatis votum, etiamsi professio alio ex capite nulla sit; tamen attente rem considerando, necesse est intentionem illam aquivalere duplici intentioni, scilicet, emittendi votum validum castitatis, sive ut partem professionis, sive per se ac separatim, ut ex superioribus constat, quae intentip revera non est simpliciter necessaria ad profitendum, et ideo dici potest aliquo modo concomitans, tamen ex praesumptione juris talis esse declaratur.

18. Ad aliam vero rationem respondetur, illas duas intentiones non esse repugnantes, quod est per se manifestum , quia objecta sunt diversa, et non involvunt contrarietatem vel contradictionem, scilicet, ficte et non vere profiteri, vere autem et non tantum ficte castitatem vovere ; nihil ergo obstat simul nolle profiteri, et vere promittere castitatem. Item non repugnat nolle castitatem ut partem professionis , velle autem illam solitarie, et ut quoddam totum. Non est autem simile, quod objiciebatur, si quis intendat profiteri, et non vovere castitatem, nam in his intentionibus est repugnantia, quia est intendere totum sine parte essentiali, et ideo illa intentio est inefficax tanquam de re impossibili. Quod sic amplius declaratur , distinguendo in professione traditionem a tribus votis. Posset ergo quis in eo casu intendere vere et ex animo se tradere, non tamen adjungere traditioni promissionem castitatis, vel etiam alias; aut potest velle ex una parte facere veram traditionem cum professione sufhficienti ad statum religiosum, et non obligari ad castitatem. Hoc posterius dicimus involvere claram repugnantiam ; et ideo si quis intelligat quid intendat, et velit, et noht, impossibile est ut habeat simul talem intentionem, quia esset simul velle contraria cognita; si autem non intelligit quid velit, aut quid nomine professionis significetur, tunc eo ipso non obligatur, quia talis ignorantia causat involuntarum, ut in principio materiae de voto in simili puncto declaravi. Illud autem prius non videtur involvere tantam repugnantiam, quia traditio est revera quid distinctum a professione, et quantum est ex se, posset fieri sine illa, sicut in oblatis fit quaedam traditio religioni sine tribus votis, et in matrimonio fit traditio sine ulla promissione. Nihilominus tamen in praedicto casu illa traditio non maneret valida, quia non acceptaretur. Nam juxta institutionem Ecclesiae non acceptatur traditio professionis, nisi ut vestita, et firmata tribus votis; in eo autem casu intenditur fieri sola et sine votis, et ideo non acceptatur, ideoque tota professio quoad omnem effectum invalida relinquitur; nam valor iraditionis ex acceptstione pendet. In nostro autem casu, promissio simplex castitatis, ut valida sit, non pendet ex acceptatione, sed ex sola intentione voventis.

19. Ultimo addi solent alii casus, in quibus professio est nulla jure canonico, et aliquam relinquit obligationem. Unus est, quando quis suscipit habitum religionis, cum proposito mutandi vitam ; nam ibi professio non tenet, et nihilommus relinquit obligationem simplicem et generalem assumendi statum religiosum, ut jura docent. Verumtamen eadem jura declarant ibi non intervenire professionem expressam, nec tacitam, et ideo casus non est ad rem, quia ibi non est professio apparens et nulla, sed omnino neque apparens est; et ideo si aliquis reiinquitur effectus, non pertinet ad professionem veram, vel apparentem, sed ad aliud genus voti publici, ut ex snperioribus constat , ubi hanc expositionem magis probavimus.

20. Idem dicendum censeo de alio casu indicato ab Angelo, ver. Professio, condit. 2; et Sylvest., Beligio, 3, q. 14; et Navar., comment. 2, de Regularibus, n. b, de illo qui profitetur religionem cum tribus votis substantialibus in manibus Episcopi; illa enim professio est nulla, et tamen relinquit obiigationem servandi eastitatem, vel alia vota, si emissa fuerunt. Verumtamen ille casus, quidquid sit de veritate ejus, non est ad rem de qua agimus, quia loquimur de professione facta in religione approbata, quae saltem apparenter et in foro Ecclesiae possit videri professio constitutiva status religiosi. Illla autem professio, de qua dicti auctores loquuntur, non est hujusmodi; unde aequivoce dicitur professio, eo modo quo virgines omnes, simpliciter voventes castitatem, dicuntur profiteri continentiam, et assumptio cujuslibet modi vivendi honeste cum aliqua obligatione vocari solet professio, ut supra dictum est. Unde in eo casu, eo modo quo illa est professio, non est invalida, quia nullum habet defectum in sua specie (nt sic dicam), et ideo quamvis non valeat ad constituendum proprie religiosum, quia neque ad hoc fit, habere optime potest suos proprios effectus, propter quos fit, si cum sufficienti voluntate et absque ignorantia fit. Quod ideo addo, quia si quis faceret talem actum, pntans se facere illo modo veram professionem secundum aliquam regulam approbatam, putans Episcopum habere potestatem ad admittendam illam, tunc proprius dici posset illa professio nulla, ut nunc loquimur, et revera ex vi illius intentionis non relinqueret aliquam obligationem, quia esset sine sufficienti voluntate ratione deceptionis, qua interveniente, ille non intendit se obligare ad talia vota, nisi in statu vere religioso, et ideo cum haec conditio obtenta non fuerit, obligatio oriri non potuit, nisi ponamus habuisse aliunde intentionem absolutam obligandi se, ut posset, juxta dicta in superiori puncto.

21. Ultimus casus addi potest ex Innocentio, in cap. Porrectum, de Regular., de professione facta in manibus ejus, qui non potest admittere ad religionem, quam dicit valere in vi voti simplicis religionis. Sed hic casus non est distinctus a praecedenti, nam quoad hoc eadem est ratio de Episcopo, et de quolibet alio. qui non habeat potestatem incorporandi alicui religioni approbata ; et ideo si ex certa scientia ita facta est. illa nec apparens traditio aut professio est, sed sunt simplicia vota facta coram aliquo, quasi coram teste ; si autem ex deceptione facta est, tunc erit putata professio, non tamen relinquet obligationem voti simplicis religionis, quia illud emissum non est, sed ad summum relinquere poterit simplicem obligationem votorum, quae emissa fuerunt, si ex parte voventis intervenit sufficiens intentio, juxta proxime declarata.

PrevBack to TopNext