Caput 9
Caput 9
Quibus modis possint dissolvi vota scholarium societatis.
De causis concurrentibus ac necessariis ad hoc vinculum perficiendum sufficienter in superioribus capitibus dictum est; de effectibus etiam ejus non est visa necessaria specialis quaestio, quia a capite tertio per necessariam occasionem omnes explicati sunt, et sub hac generali regula comprehendi possunt, habere, scilicet, hoc vinculum omnes effectus quos habet religiosa professio, his exceptis, quae specialiter ex solemnitate ipsa votorum oriuntur, de quibus etiam quatenus ad singula vota pertinere possunt, in libro sequenti dicemus. Solum igitur superest, ut de indissolubilitate hujus vinculi, et modis quibus auferri potest, dicamus. Duobus autem vel tribus modis potest tale vinculum, sicut et obligatio voti auferri, commutatione, dispensatione et irritatione.
1. De statu scholarium Societatis non fit commulatio valida ad quamcumque aliam religionenm absque Pape licentia. — De hoc primo modo nulla est difficultas, quia si commutatio fiat in melius vel aequale, non tollitur vinculum status religiosi; sed unum mutatur in aliud, quod certum est etiam in professione solemni non repugnare ; solum oportet illud observare, quod jure Pontificio circa hoc statutum et declaratum est, scilicet, nec licite, nec valide posse fieri talem commutationem ab hoc statu et gradu Societatis propria auctoritate , sed necessariam esse Pontificis dispensationem, ut c. 4 satis dictum est. Undea fortiori constat , magis esse necessariam , ut commutatio fiat in laxiorem statum, etiamsi ille religiosus sit. Si autem fiat in quemcumque statum non religiosum, ut, verbi gratia, in statum clerici, vel continentis secularis, illa potius reputabitur dispensatio simpliciter, vel eadem erit de illa ratio; et ideo de commutatione nihil amplius dicere necesse est.
2. Resolutio certa, dispensari posse scholarium Societatis vota. — Venio ad dispensationem, de qua omnes moderni, qui post bullas, praesertim Gregnorii XII, de his votis, verbo aut manuscriptis, potius quam libris disputarunt, pro certo supponere videntur, hoc vinculum et vota posse auferri per dispensationem, quod sentiunt etiam illi qui putant votum professionis esse indispensabile; quia, cum videant hoc vinculum saepe auferri, inde inferunt posse etiam dispensari. Quin potius, modernus ille, cujus meminimus in c. 3, et contra quem Gregorius XIII definivit, dixit haec vota, atque adeo totum hoc vinculum per Episcopum dispensari posse. Verumtamen illatio illa formalis et efficax non est; nam saepe votum potest ab aliquo irritari, a quo non potest dispensari, ut per se constat in parente, marito, etc.; ergo eadem rationc non repugnat aliquod votum esse irritabile, et non esse dispensabile. Ratio autem a priori est, quia votum est irritabile ex aliqua intrinseca conditione, quam includit, ratione cujus pendet a voluntate alterius; et ideo non est necessaria specialis potestas jurisdictionis ad irritandum illud, sed solum quod conditio inclusa pendeat ex alterius voluntate; dispensabile autem est votum per potestatem extrinsecam dispensantis, quam oportet esse divinam, seu a divina participatam. Potest ergo votum esse irritabile propter conditionem inclusam; et nihilominus, stante conditione, non esse dispensabile per hominem, si non constet babere a Deo talem potestatem participatam. Posset ergo aliquis ita sentire de his votis, quamdiu, scilicet, non irritantur, indispensabilia esse; sicut multi asseruerunt votum simplex castitatis non esse dispensabile, posse tamen irritari a Papa, quia includit hanc conditionem, Nisi Pontifex aliud jusserit, vel judicaverit. Quae sententia licet quoad factum falsa sit, non tamen impossibilis. Cum ergo in his votis Societatis constet de conditione inclusa, erunt irritabilia ; unde vero constet per potestatem Superioris Societatis esse dispensabilia, hoc inquirimus ; nam quod dispensabilia sint a Sede Apostolica, negare non possumus ; id enim expresse asserit Gregorius XHI in Constitut. Ascendente Domino, ubi non sine mysterio distinguit inter verbum dispensari et verbum cessare. Et dicit talia vota per solam Apostolicam Sedem dispensari posse; cassari autem posse per solam dimissionem a Societate. Ratio ergo cur dispensari possint, quaerenda est.
3. Aliorum ratio sumpta ex differentia solemnium votorum a non solemnibus, impugnaLur. — Profecto, qui sentiunt professionem esse indispensabilem, nullam efficacem rationem ad hoc afferre possunt; nam si quod est probabile fundamentum illius sententiae, maxime illud est, quod, licet Deus dederit Pontifici potestatem ad dispensandum in promissionibus sibi factis, non tamen in traditione. At haec ratio etiam in hoc vinculo locum habet, quia per veram etiam traditionem contrahitur, ut Gregorius Pontifex declaravit. Dices esse differentiam inter has traditiones; nam in professiose est omnino absoluta, cum reciproca obligatione simpliciter ex parte religionis ; in hoc autem vinculo traditio includit conditionem et libertatem ex parte reli- gionis. Sed contra, nam, esto hoc ita sit, nihilominus utraque traditio extra ordinem promissionum constituitur, et sub genere traditionis collocatur; ergo si Christus solum dedit potestatem ad dispensandum in promissionibus Deo factis, nulla ex illis traditionibus dispensari potest. Quod si non dedit tantum ad promissionem, sed etiam ad aliquam traditionem, quo fundamento dici potest jure divino factum esse quoad hoc distinctionem inter illa duo genera traditionum, aut ubi tale jus divinum ostendi potest? ergo si una traditio indispensabilis dicitur, satis probabili et consequenti ratione, idem dicitur de altera. Eo vel maxime, quia donatio alicui facta sub hac tantum conditione, ut durct quamdiu ipse voluerit, profecto satis tfirma est et absoluta, ut, stante voluntate retinendi talem rem, non possit illa privari sine injustitia; ergo si ob hanc causam traditio absolute facta in religione dicitur indispensabilis, eadem ratione traditio haec, quamdiu religio voluerit vetinere religiosum, erit indispensabilis. Quod etiam illud confirmat, quod conditionalis posita conditione transit in absolutum; ergo similiter traditio includens conditionem non minus firma est et indispensabilis, quam traditio absoluta. Tandem quia sicut una traditio, quantum ad communem rationem religiosi status, est de jure divino, ita et alia; et sicut una quoad modum determinata est et approbata per Ecclesiam; ita et altera: et utraque etiam constituit hominem vere ac proprie religiosum, et dicatum Deo. Est ergo utriusque vel eadem ratio, vel adeo similis seu propinqua, ut cum fundamento non possit de una affirmari, quod de altera negatur. ,
4. Dictae resolutionis vera probalio a simili. — Item a priori. — Ut ergo cum solido fundamento asseramus ( ut revera asserendum est ) hoc vinculum posse per dispensationem auferri, ab ipsa professione solemni sumendum est argumentum; nam Pontifex potest in illo dispensare, ut tomo superiori ostendi; ergo et in hoc vinculo. Item fundanda est assertio in illo principio, quod universalis potestas Pontifici data ad solvendum, non solum includit potestatem dispensandi in promissionibus Deo factis, sed etiam in traditionibus, seu in personis Deo traditis, eo modo quo iu homine locum Dei tenente, vel religione, potest fieri traditio. Quod etiam principium satis eo loco ostensum est; nec video, ex quo alio principio magis proprio et speciali, hoc probari possit, si cum fundarocnto loquendum sit. Quae omnia adnotaverim, ut intelligatur, quoad potestatem dispensandi eamdem omnino esse rationem de hoc vincuio, et de quacumque professione religiosa.
5. Primum corollarium , nullum Praelatum prater Papam dispensare in dictis votis. — Secundum conollarium, neque ipsum Generalem nisi ad transcundum ad aliam religionem. — Tertium corollariun , imo et ipsam Pape dispensationem graviorem causam postulare, quam pro simplici castitatis voto im seculo. — Minus tamen gravem quam pro dispensando in professione solemni. — Ex quo infero primo rationem a priori, cur Episcopus, vel quicumque Praelatus inferior Pontifice, non possit in hoc vinculo dispensare. Hoc enim verum est, non solum quia inciudit vota reservata castitatis et religionis, sed etiamsi illa per se alias reservata non essent, quia includit veram traditionem religiosam, in qua nullus alius praeter Pontificem dispensare potest. Infero secundo, etiam Societatem vel Praelatos ejus non posse hoc vinculum auferre per modum dispensationis, licet possint per viam irritationis ; nam hae duae potestates, ut num. 2 dixi, non convertuntur, et potestas dispensandi deberet extrinsecus concedi; nullibi autem concessa legitur haec potestas Societati, quia nec per clausulam specialem, nulla enim talis in bullis Pontificiis invenitur ; nec per generalem, quae Praelato religionis datur, ut possit in votis religiosorum dispensare; quia hac nunquam extenditur ad dispensandum in ipso statu religioso; nam potius ideo datur ad caetera vota, quia supponitur subjectio per religiosum statum. Unde nec ad transeundum ad religionem laxiorem possunt Praelati religionis jure ordinario dispensare ; Generali autem Societatis peculiari Indulto Gregorius XHI, anno 1582, in bulla quae incipit, Cum alias felicis recordationis , absque ulla restrictione concessit, ut cuicumque subdito suo etiam professo possit licentiam dare transeundi ad quamcumque aliam religionem, etiam laxiorem , de quo iterum lib. 11, c. 2, quod intelligendum est ez legitima causa ad bonum Societatis, vel ipsius subditi pertinente , ut in eadem bulla significatur, et materia ipsa exigit. Nam, cum haec licentia contineat quamdam dispensationem in materia voti, rationabilem causam requirit, alias valida non erit, quamvis minor causa sufticiat, quam ad dispensationem simpliciter. Tertio infero ex dictis, etiam respectu Summi Pontificis, gravio- rem causam esse necessariam ad dispensandum in his votis Societatis, quam in voto simplici castitatis; quia hic dispensatur in vero ac proprio statu religioso, quod non unum, sed plura perpetua vota includit, nec sola vota seu promissiones, sed etiam traditionem, in qua difficilius dispensatur, ut ex superius dictis constat. Non est autem, regulariter loquendo, necessaria tam gravis causa, ut Pontifex dispenset in hoc vinculo, sicut ad dispensandum in professione solemni; quia cum Pontifex habeat circa hoc vinculum non solum potestatem dispensandi, sed etiam irritandi, tanquam supremus Praelatus religionis, quamvis causa non sit adaequata respectu dispensationis, regulariter aliquid confert ad irritationem, et ideo conjungendo, et quasi miscendo actum utriusque potestatis, facilius potest hoc vinculum dissolvi. Imo, eo ipso quod hoc vinculum non est tam absolutum, sicut professio, videtur esse dispensabile ex minori causa.
6. Una suppositio - extra Societatem nemo potest irritare vota scholarium. — Altera suppositio : Societas potest. — Tertio loco dicendum superest de irritatione, de qua duo sunt certa. Primum est, potestatem irritandi hoc vinculum apud neminem esse extra Societatem, quod per se notum est, supponendo dictionem exclusivam in hac materia non excludere Summum Pontificem, cum sit supremus Praelatus, ut saepe dictum est. Secundum est, Societatem habere hanc potestatem. Hoc constat ex bullis Pontificiis, in quibus declaratur haec vota scholarium ( et idem est de coadjutoribus etiam formatis) fieri sub ea conditione, ut, eis non obstantibus, personae possint libere dimitti, quam dimissionem, irritationem nunc appellamus ; quia per eam tollitur vinculum et votum, quasi per subtractionem materiae, quia desinit esse conditio , sub qua tantum obligabat. Et de hac potestate dimittendi sermo est in secunda parte Constitutionum Societatis, c. 1, et dicitur primario esse in tota Societate, quando in congregatione generali coacta fuerit, alioqui jure ordinario esse in Praeposito Generali; in aliis vero inferioribus Praepositis prout ab ipso communicata fuerit. Est tamen advertendum, in Societate non solum esse potestatem dimittendi inferiora membra, sed etiam solemniter professos, et in aliquo raro casu, etiam ipsum Praepositum Generalem, ut in nona parte Constitutionum, c. 4, S 1. Et declaratur in 2, c. 1, lit. A etC, et in cap. decimo tertio, lit. A. Est tamen differentia, quod professi non possunt liberi dimitti, et ideo ea dimissio non continet irritationem vinculi, sed solam separationem a coetu, et convictu Societatis, sicut etiam possunt dimitti professi aliarum religionum, ut supra, tract. S, dictum est. Alii vero in inferioribus gradibus constituti, praesertimque scholares approbau, liberi et absque vinculo religioso dimitti possunt, et hanc vocamus potestatem irritandi talia vota.
7. Dubium, an talis irritatio valeat sine causa. — His ergo positis, difficultas praecipua hujus puncti est, an talis irritatio requirat causam justam et proportionatam, ut valide fiat. Quidam enim sentiunt, quamvis Societas non debeat, nec licite possit, ratione suarum constitutionum, quemquam sic dimittere liberum sine causa justa, in eisdem constitutionibus assignata p. 2, c. 2, nihilominus si id faciat, factum tenere, ac personam illam omnino liberam, et voto solutam dimitti. Fundamentum est primo, quia omne votum factum cum dependentia a voluntate alterius, vel sub conditione, Si alius voluerit, fit irritum seu tollitur eo ipso quod alter non vult, etiamsi ille pro solo arbitrio sine alia causa nolit. Exempla sunt, si quis vovit ingredi religiorem, si pater voluerit ; nam patre nolente ex quacumque ratione, cessat votum, quia conditio non existit. Vel si absolute vovit ingredi religionem, et Praelatus eum non velit recipere, sive licite, sive illicite, alter manet liber. Sed omnia vota non solemnia Societatis fiunt sub simili conditione, scilicet, si Societas eos tenere volet, ui explicatur in Examine, c. 7, S1 et 2, et clarius quinta parte Constitutionum, c. 4, lit. Bet D, ubi etiam additur, licet voventes, quod in ipsis est, se obligent in perpetuum, liberum tamen esse Societati eos dimittere ; ergo, eo ipso quod Societas, seu Praelatus habens in ea potestatem, aliquem retinere non vult, desinunt obligare vota ejus, etiamsi absque justa causa Praelatus nolit. Quod enim alterius voluntati relinquitur, nullam causam requirit.
8. Et confirmatur, quia ob hanc rationem, ut irritatio voti valeat, nulla causa necessaria est, ut supra vidimus, quia nimirum in voto subditi involvitur conditio, Si Praelatus consenserit. Diximus autem hanc esse quamdam irritationem votorum; ergo nullam requirit causam ut valida sit. Confirmatur secundo, quia ex his votis, seu traditione scholaris ap- probati in Societate, nulla obligatio redundat in Societatem ipsam, sed tota se tenet ex parte religiosi, ipsa vero religio tam libera manet sicut antea, quantum est ex vi contractus; ergo, si sua libera potestate utatur, ex quacumque causa, validus erit actus, ctiamsi alias illicitus sit ; sicut si absque causa Praelatus recipiat indignum, et in eo peccet male utendo suo munere, nihilominus tamen receptio valida est ; vel sicut dominus manumittens servum, qui se voluntarie ei tradiderat et obligaverat, valide manumittit, etiamsi absque causa faciat, et in ea re peccet, vel ex odio, aut ingratitudine, etc., quia contra justitiam non agit ; hoc autem exemplo hunc contractum Societatis supra declaravimus, cap. tertio, numero decimo. Tandem confirmatur, quia si ad valorem hujus dimissionis esset necessaria causa, res esset multis scrupulis et dubitationibus exposita, imo ex illa nasci possent lites et contentiones externae inter religiosum dimissum et Societatem. Ob hanc ergo causam, quamvis in usu hujus facultatis ex rectitudine et honestate religionis, causa, et haec quidem magna, semper expectanda sit, nihilominus ad tollenda dubia, oportuit Societatem plenam hbertatem retinere, ut de valore facti nulla posset esse controversia.
9. Alii vero hanc sententiam distinctione quadam moderandam existimant, ut, scilicet, procedat, quando dimissus voluntarie acceptat dimissionem et libertatem, non vero si invitus et sine causa expellatur. Ratio prioris partis praeter fundamenta superioris sententiae, est, quia tunc cessat omnis injuria personae dimissae, quia volenti et consentienti non fit injuria. et ideo cessat omnis causa nullitatis, quae in eo actu esse posset. Unde facile intelligitur ratio posterioris partis; nam qui invitus sine causa repellitur, magnam patitur injuriam, ut statim ostendemus.
10. Mihi vero simpliciter et absque distinctione dicendum videtur, admissionem hujusmodi sine causa factam esse nullam, censeoque conditionem illam, S Societas eun Lenere volet, non esse intelligendam de mera ac pura voluntate, suo absoluto dominio et arbitratu volente, sed de voluntate, quae prudenti arbitrio, et ex justa causa vult aut non vult. Hoc primum probo ex verbis constitutionum ; nam in Examine, cap. septimo, S 1, sic dicitur : Libera tamen manebit Societas, nec tenelitur ad eos admittendos od professionem, nec in coadjutores formatos, si studio- rum tempore male se gererent, adeo ul Superior Societatis edistimaret, Deo gratum non fore, sí in eam admiltterentur ; et tunc ipsi etiam suis votis soluti erunt. In quibus verbis expendo imprimis illam conditionalem, si studiorum tempore, etc. Et indecolligo illam esse necessariam, ut Societas non teneatur hos religiosos retinere; ergo non subsistente tali causa , tenetur. Dicetur fortasse teneri ex vi suarum constitutionum, non ex vi contractus. Sed hoc non placet, ut infra, numero decimo octavo, latius dicam; tum quia obligatio constitutionis, cum non sit ad culpam, minima est pro re tam gravi; tum etiam quia verbum Lenebitur indicat praecisam obligationem fundatam in natura ipsius rei, et non in sola constitutione ; maxime cum nulla ibi mentio fiat constitutionum, et Examen illud eas antecedat. Deinde expendo verba illa : Et tunc ipsi eliaun suis votis soluti erunt; habent enim vim exclusivae, ac si dicerent, tune et non alias soluti erunt. Nam si vere solvi possunt, quomodocumque dimittantur, non oportuisset addere illam particulam restrictivam tunc, quia vel sic, vel aliter dimissi, et tunc et semper soluti essent.
11. Instatur contra probationem ea loco Eaaminis factam. — Diluitur eaplicando causas dimissionis antecedentes adanissionem. — Mces: hoc argumento probaretur illam causam ibi assignatam esse unicam et necessariam, sine qua dimissio non teneret, nec solveret ligatum ; quia ponderationes factee, si solidae sunt, banc vim habent. Consequens autem repugnat eidem capiti statim in S secundo, et capiti secundo secundae partis Constitutionum, ubi aliae causae assignantur. Respondeo primum concedendo sequelam, et considerando causam illam formaliter (ut sic dicam) potius quam materialiter, et praecise sistendo in modo dimittendi, de quo ibi sermo est. Ad quod explicandum adverto, aliquem dimitti posse ex Societate, vel proptercausas antecedentesreceptionem ejus, vel propter subsequentes, seu intra Societatem datas aut contractas. In eo igiiur capite non agitur de prioribus, sed de his tantum posterioribus, ut patet ex illis verbis : S studiorum tempore male se gesserint, et in 8 2: Si quando studiorwn tempore, etc. Supponitur enim ibi, alias causas, vel defectus, qui ante receptionem existere possunt, per alias interrogationes, in prioribus capitulis ejusdem Examinis positas, fuisse detegendas. Et ideo illi defectus nunquam possunt reddere cau- sam justam expellendi aliquem, nisi in ipso examine fuerint occultati, vel quacumque ratione non satis cogniti, et postea per experientiam probationum deprehendantur. Et de his causis sermo est in secunda parte Constitutionum, c. 2, 83, ibi: Tale quid esset, si in probationum decursu aliqua impedimenta, vel insignes defectus, quos antea in examnine tacuisset, detegerentur. Et in S 5 in illis verbis: Si detegerentur vinculum matrimonii, vel servitutis legitime, aut es alieuum magni momenti, quibus in rebus, dum initio ecaminaretur, veritatem subticuerit. Additur vero ibi in declaratione, litter. B, aliquando, nonobstante defectu declarato in examine, recipi aliquem sub conditione; ut periculum fiat, an decursu temporis ille defectus tollatur, vel illum non impedire vel reddere personam inutilem ad ministeria Societatis ; et tunc clarum est, si defectus duret, et experimento constet reddere personam inutilem, illam esse justam causam dimissionis, quia in praedicta conditione tale pactum virtute includitur, et tunc causa non sumitur ex defectu, ut praecessit, vel ut antea cognitus fuit, sed ut durat, et ejus gravitas magis innotescit. Ulterius vero in eadem declaratione apponitur, licet aliquis absolute et sineulla conditione recipiatur cum infirma valetudine ab ipso declarata, simpliciter quidem dimitti posse, quamvis magis considerandum sit an dimitti debeat, necne. Sed hoc ideo dicitur, et verum est, quia ut ibidem subjungitur, semper talis receptio fit sub spe, quod talis persona aliunde compensabit corporis debilitatem, eo quod ad res majoris momenti utilis sit futura ; et ideo si per probationes experimento cognoscatur illam spem fuisse vanam, consurgit justa causa dimissionis, quae semper requirit novam cognitionem alicujus defectus praexistentis, qui, si in principio benecognosceretur, receptionem inpediret. Et nihilominus ex suavi quadam providentia additur, in eo casu magis considerandum esse, an talis persona dimittenda sit ; quia cum illa in principio recte et fideliler se gesserit, si postea defectus involuntarie duret, seu per eamnon stet quominus tollatur, quacumque ratione utilis esse possit, sine aliquo communi detrimento, retinenda potius est quam dimittenda ; absolute autem dirhitti potest, si judicetur expediens. Quod ut majori cum justificatione fiat, interrogatur unusquisque ante ingressum, an in tali eventu hoc patienter laturus sit, ut intelligat qua legerecipiatur, et si oportuerit, juri suo renuntiet, et hoc agitur in capite septimo Examinis, § 2.
12. Itemque subsequentes admissionem. — Ratio autem seu causa orta post ingressum in Societatem esse potest, vel pertinens ad defectum animae, vel ad defectum corporis, atque adeo voluntarie vel involuntarie. De priori agitur in capite septimo Examinis, § 1; hoc enim significant illa verba : Si studiorum tempore male se gererent , etc. Quae causa est justissima, et comprehendit plures particulares, quae in c. 2 secundae partis Constitutionum ponuntur, ut si judicaretur quis damnum allaturus malo vitae exemplo, si inquietum se ostendat, si verbis aut actibus offendiculum aliis praebeat , si non possit se componere ad vitam ducendam sub obedientia juxta modum procedendi Societatis, eo quod nequeat judicium suum infringere ; si denique in affectibus, et vitiis quae divinam offendunt Majestatem, corrigi non possit, etiamsi publica non sint. In quibus omnibus, et quibuscumque similibus, regula in priori loco designata in numero decimo servanda est; scilicet, defectum hunc talem esse debere, ut, eo spectato, Superior prudenter judicet Deo gratum non esse talem personam in Societate admittere aut retinere; atque ita haec causa quoad hanc partem tanquam simpliciter necessaria proponitur. Quia vero praeter defectum animi potest quis corporis infirmitatem in ipsa Societate contrahere, propter quam nec in litteris proficere, neque in Societatis ministeriis utiliter queat inservire, ideo dubitari non immerito potest, an hinc sumi possit justa causa ejectionis. Tamen, in secunda parte Constitutionum, c. 2, lit. B, declaratur, in eo casu, si ipsemet religiosus contentus non esset, justum non fore hac sola causaa Societate dimitti. Ex quo significatur, ex consensu partis posse etiam inde causam justam insurgere, quod pertinet etiam ad declarationem d. cap. septimi Examinis, 8 2.
13. Probatur secundo ex Pontificum Indultis.—Confirmatur ea alio loco Gregorii ATIT. — Ex quibus omnibus constat, in Constitutionibus Societatis semper requiri causam justam ad hanc dimissionem, cet non alio modo, nec majori libertate reservare sibi Societatem hanc facultatem, et ita explicatur haec potestas in declaratione sexti cap. Examinis, ubi sic dicitur : Nec est injustum, ut patet in litteris Apostolicis, si Societas libertatem ad eos dimittendos , quando non faciunt quod debent. retineat , ubi notetur illa restrictio quaa- do, quia solum pro simili occasione libertas retinetur. Unde in fine additur, quorum ( scilicet Societatis et Praepositi Generalis) zanlum erit posse dimittere, neque id sine causis justissimis fieri debebit. Merito etiam hoc declaratum esse dicitur in indultis Apostolicis. Nam Gregorius XIIT, in bulla Quanto fructuosius, de his scholaribus ait, non posse ipsos sine apostasie Societatem dimittere , quamvis rationabili ex causa, jueta Constitutiones easdem, ab ipso Preeposito Generali dimitti, et volis Igusmodi liberari possint. Atque hoc etiam modo declarat idem Pontifex conditionem, illam, in Constitutionibus positam, quamdiu Societas illos retinere velit; quam sub his verbis proponit idem Gregorius, in Constitutione Ascendente Domino Quamdiu Prapositus Generalis eos in Societate retinendos esse censuerit. Quae conditio eodem modo habetur in bulla Juli IIL, de confirmatione instituti, ibi : Pro eo tempore quo Prapositus Generalis Societatis predicte eis in ministerio spirituali vel temporali utendum judicaret , astringerentur. Et in bulla 4 Pauli III, quae incipit, Exponi nobis, eadem conditio per verbum judicandi explicatur. Est autem regula ad explicandum jus communiter recepta, conditionem aliquam relictam ad arbitrium vel judicium alicujus, praesertim gubernatoris seu Praelati, intelligendam esse de arbitrio ex prudenti judicio, et consequenter ex causa raticnabili. Quam regulam tradit, variisque juribus confirmat Bartol., in gloss. in Extrav. Ad reprimendum, quae habetur circa finem voluminis , verbo Videbitur, et ex eo Panormitan., cap. 1, de Constitutionibus, numero decimo tertio, et latius in c. 1, de Sequestr. possess., numero decimo octavo, et attingit etiam c. 1, de Judiciis, numero duodecimo. Estque talis interpretatio per se se valde consentanea rationi. Quia quando aliquid committitur judicio Praelati vel judicis, non tantum voluntati, sed etiam potestati ejus committitur; potestas autem ejus non est ad agendum pro sola voluntate, sed secundum jus et rationem; tamen, quia res in particulari solet esse dubia, ideo ejus prudens judicium postulatur, eique committitur. Denique favent verba Gregorii XIII, in dicta Constitutione Ascendente Domino, ubi de his votis scholarium sic inquit : Nec ea ullo alio modo, quam per legitimam dimissionem a Societate, cessare possunt. Ubi expendo pariculam illam Legitimam. Non enim potest legitima dimissio appellari. quae pro mera vo- luntate fit, sed solum illa quae fit ex causa legitima, seu secundum jus; id enim legitimum dicitur, quod secundum legem fit; ait autem Gregorius non alio modo quam per legitimam dimissionem posse haec vota cessare; ergo si dimissio non sit talis, facta non tenet.
14. Probatur tertio ratione. — Concluditur intentum. — Tandem haec sententia est valde consentanea rationi naturali, et principiis superius positis de hoc statu. Quod patet, quia hic status et traditio ex parte religiosi, et ex intentione religionis, et Sedis Apostolicae approbantis ejus institutum, ad hoc ordinatur, ut habeat omnem stabilitatem et perpetuitatem, quam sine incommodo religionis potest habere ; ergo nulla debet relinqui potestas in religione, vel in aliqua persona ad dirimendum tale vinculum pro sola voluntate. Patet consequentia, tum quia talis potestas repugnat illi firmitati status ; parva enim stabilitas est, quae pro solo arbitrio alterius averti potest; tum etiam quia potestas repugnat praedictae intentioni, quia illa non confert ad bonum religionis, vel religiosi. Confirmatur ac declaratur; nam, licet in rigore justitiae stando possit aliquis se ipsum obligare, vel donare sine ulla omnino obligatione ex altera parte, sed relinquendo alium omnino liberum, ut pro sola voluntate sua possit obligationem remittere, tamen in praesenti materia, et considerato fine ac circumstantiis talis status, non videtur haec esse intentio personarum se tradentium Societati. Quamvis enim sciant posse dimitti, si male se gerant, et quoad hoc consentiant in libertatem seu potestatem Societatis, tamen persuasum simul habent, quando se tradunt, se non posse dimitti, si recte se gerant, et per eos non stet, et quasi sub hac conditione, quam et ex communi ratione status religiosi, et ex propris Constitutionibus et bullis Societatis colligere possumus, se tradunt, neque in majorem potestatem Societatis consentiunt ; ergo talis dimissio, sine causa facta, est contra vim et firmitatem talis vinculi, et ultra potestatem Societati reservatam; non est ergo valida. Tandem confirmatur, quia haec potestas non est in Praelato Societatis, ut in absoluto domino, sed ut in dispensatore et gubernatore; ergo non est commissa purae voluntati illius, sed dispensanti et gubernanti ex justa causa. Dices: licet hoc sit verum de particulari Praelato, tamen in Societate est tanquam in absoluto domino. Respondeo imprimis hoc parum referre, quia non tota Societas per se ipsam immediate exercet hunc actum, sed per Praelatum, cui non dominium, sed gubernationem commisit, etiamsi supremus in Societate ille sit. Deinde falsum est totam etiam Socictatem habere absolutum dominium, sed potestatem accommodatam tali statui, et approbationi Pontificum. Eo vel maxime quod haec traditio non illi principaliter, sed Deo in ipsa facta est, et ab ipsa nomine ejus acceptata, et ideo etiam ipsa se gerit, non ut domina, sed ut dispensatrix respectu Dei. Quapropter nulla ratio patitur ut pro sola sua voluntate possit rescindere traditionem Deo factam ; nec conditio in in ea inclusa taliter intellecta rationabilis fuisset.
15. Causa ad calidam dimissionem adeo vequiritur, ut sine illa, nec consensus dimittendi per se sufficiat. — Per accidens tamen sufficiet. —GAtque ex his constat, praedi-tam resolutionem non solum procedere quando quis ita dimittitur invitus, verum etiam si ipse consentiat, per se loguendo. Ratio est, quia solus consensus religiosi non praebet justam causam ejectioni. Nam in hoc negotio non attenditur solum jus ipsius religiosi, cui ipse potest cedere, sed etiam bonum ipsius religionis, et praecipue obligatio facta Deo; et ideo nisi in ordine ad haec omnia intercedat causa sufficiens, non erit legitima ejectio. Contingere autem potest ut ex parte religionis intercedat sufficiens causa, et utilitas ad abscindendum iale membrum, quae tamen causa non sit sufficiens ex parte religiosi, ut invitus rejiciatur; et tunc consensus religiosi conducere potest ad hoc, ut ejectio valeat, et sit justa, quae absque tali consensu non esset, non quia praebeat simpliciter justam causam, sed quia complet illam, vel potius quasi removet impedimentum, ut causa, quae inerat, possit esse sufficiens. Exemplo declaratur; nam si scholaris laboribus studiorum, vel serviendo Societati in aliis ministeriis, salutem corporis ita perdat, ut postea cneri potius quam utilitati futurus sit religioni, non est haec causa sufficiens ut ille invitus ejiciatur; erit autem sufficiens si ille consentiat ; utrumque enim in Constitutionibus ac tandem in Decreto 50 Congregationis quintae, numero tertio, editionis anni 1616, declaratum vidimus, et merito; nam causa illa respectu habito ad religionem sufficiens est; respectu vero religiosi involuntarii non sufficit; nam cum ille habeat jus acquisitum in religionem, et per illum non steterit, et serviendo religioni vires amiserit, non potest ob eam causam invitus suo jure privari. Si autem ipse consentiendo cesserit juri suo, jam cessat ejus injuria et itapoterit intuitu religionis justa dimissio fieri ex tali causa. Dices : quomodo potest religiosus licite consentire suae ejectioni, cumse tradiderit, et ex parte sua perpetuoa se obligaverit Deo, nec tunc cagatur exire? Respondeo, fortasse talem consensum regulariter non esse laudabilem, nisi aliqua magna causa intercedat. Absolute tamen consensus ille non est per se malus, nec contrarius prioribus votis, quia facta fuere juxta Constitutiones Societatis, et in eis declaratum est quod in tali eventu possit consensus praestari ; unde fit conditionem in his votis inclusam ita esse intelligendam, ut Societas valeat ex justa causa dimittere scholarem, vel invitum, vel saltem consentientem, juzta exigentiam et proportionem causc ; quae proportio, et causa, partim ex recta ratione et prudenti arbitrio, partim ex constitutionibus ejusdem religionis sumenda est.
16. Ad fundamentum in numero 1.— Atque hinc patet responsio ad fundamentum prima sententiae in numero 7. Nam conditio illa, quae aliquando poni solet per verbum oolendi, intelligenda est juxta subjectam materiam, et juxta alia loca, in quibus per verbum judicandi seu censendi eadem conditio explicatur. Et ideo non sunt similia exempla quae ibi afferuntur, nam in voto simplici religionis, quod secundo loco habetur, nulla acceptatio aut obligatio ex parte religionis intervenit, et ideo aeque libera manet ad recipiendum vel non recipiendum hominem, ac si Deo nihil vovisset. Est etiam aliud discrimen, quia aliud est non admittere, aliud ejicere jam admissum, nam illud prius consistit in sola negatione, et ideo, eo ipso quod actus non fiat, necessario ipsa privatio facta ienet, ut sic dicam ; quod non ita est in effectu positivo ejiciendi, et dissolvendi quod ligatum est. Unde fit ut, licet demus religionem se obligasse ad recipiendum eum, qui simpliciter voverat ejus ingressum, et postea injuste nolle illum admittere, nihilominus non admissio tenet, et consequenter alius excusatur a transgressione voti, et si jam fecit quod erat ex parte sua, fieri etiam poterit ut votum omnino cessaverit ; ejectio autem, si sit injusta, et ultra limites potestatis, non erit valida, et ideo nec vinculum nec vota dissolvit. Aliud vero exemplum priori loco positum de voto facto, s parens voluerit, judicandum est secundum intentionem voventis ; tamen, regu- lariter loquendo, illa conditio referri solet ad nudam voluntatem, et ideo exemplum non est simile. u
17. Ad primam confirmationem in nwmero 8. — Ad primam confirmationem ex eo principio sumptam, quod irritatio non requirat causam, respondetur duplicem esse irritationem, unam omnino propriam, quae nascitur ex inefficacia inferioris voluntatis ad se obligandum, nisi cum dependentia a Superioris voluntate, et talis irritatio in universum non requirit causam ut valeat. Alia vero est irritatio minus propria ex parte materiae habentis conditionem imbibitam dependentem ex alterius voluntate, et de hac irritatione non potest in universum negari quod requirat causam, neque etiam affirmari, sed pro ratione conditionis. Praesens autem irritatio ad hunc posteriorem modum spectat; et ostensum est in numero decimo tertio, conditionem implicitam non dicere habitudinem ad nudam voluntatem, sed justa ac recta ratione regulatam, et ideo talis irritatio causam requirit.
18. Ad secundaan confirmationem ibidem quovindam vesponsio. — Non satisfit. — Fera responsio. — Ad secundam confirmationem, multi contendunt in hac incorporatione scholarium Societatis nullum esse contractum, sed solam promissionem et obligationem Deo factam, ex qua nulla oritur obligatio ex parte religionis, quia ipsa licet acceptet obligationem, non tamen recipit personam , ui eam perpetuo retineat, sed ut probet, sicut aliae religiones recipiunt novitios, ut eos probent; et ideo, licet ipsi durante novitiatu votis se obligent ad permanendum, non tamen propterea obligatur religio ad eos retinendos. Sed haec etiam sententia mihi nunquam satis probari potuit, tum quia multum derogat veritati, et proprietati status religiosi horum scholarium, dum omnino quoad hoc comparantur novitiis, qui intra annum probationis tria vota privata emiserunt. Licet enim aliquo modo conveniant, quod scholares semper sunt in probatione respectu ulterioris gradus, multum tamen differunt in statu et in votis. Nam novitius, licet voveat, non se tradit, nec confert jus religioni; scholaris autem se tradit, et confert jus religioni , quae, speciali potestate a Sede Apostolica data seu approbata, traditionem et vota acceptat. Tum etiam quia nimis liberam facultatem attribuit Societati ad dimittendos scholares approbatos; novitius enim quicquid ipse voverit, si expellatur. etiam sine causa, vere expulsns manet, ei ipse etiam relinquitur liber seu excusatus, quod de scholaribus dici non potest, ut ostendimus, et ideo non recte aequiparantur. Dico ergo in hac incorporatione intervenire aliquem quasi contractum, ex quo nonnulla obligatio in Societatem redundat, quam non habebat ad eamdem personam toto tempore novitiatus , etiamsi fortasse particularia vota in illo emisisset. Haec autem obligatio non est ad retinendum perpetuo, absolute et simpliciter, sed ad non dimittendumssine justa causa. Quae obligatio est valde rationabilis, supposita traditione quam ipsa Societas acceptat, quae natura sua postulat hanc saltem immutabilitatem, ut ex neutra parte possit pro sua voluntate dissolvi. Et aliunde nihil derogat libertati necessariae Societati ad suam conservationem, quia, non obstante illa obligatione, retinet potestatem dimittendi liberos, et sine vinculo scholares semel approbatos, quando sibi expedire censuerit; non est ergo cur timeamus hanc obligationem recognoscere, cum perfectionem instituti non impediat, sed augeat, et in bullis Pontificiis ac Constitutionibus magnum revera habeat fundamentum, ut num. undecimo et decimo tertio ostendimus.
19. Ad ultimam confirmationem respondetur, simili argumento probari posse, in dispensatione votorum non esse causam requirendam ad valorem ejus, ut tollantur scrupuli et dubia. Non est ergo hic conveniens modus tollendi scrupulos, sed optimus modus est auferre ignorantiam et malitiam; nam scrupuli sape ex ignorantia oriuntur; dubitationes autem post factum aliquod oriri solent, quia non satis bona fide factum est. Igitur, quamvis causa justa sit necessaria ad valorem hujus actus, si tamen Praelatus Societatis bona fide procedat, et, facta morali diligentia, ac debita consultatione, judicet expedire talem personam liberam dimittere, et in tali casu recte uti posse potestate sibi a Pontificibus concessa, non est dubitandum de valore actus, et ita cessant facile omnes scrupuli et dubitationes. Imo addo (posset enim in hoc esse nonnulla dubitandi ratio), quod licet post dimissionem intelligatur causam non fuisse tam gravem, quanta existimata fuerat, et aliquam deceptionem intervenisse, si tamen bona fide res acta est, et non temere, sed prudenti modo, et, ut ita dicam, secundum allegata et probata, id satis esse ut dimissio teneat, nec postea esse scrupulum ex alterutra parte admittendum, quicquid de- nuo innotescat. Quia et id sufficit ut illa dimissio dicatur legitima, et secundum judicium prudentis viri, quod solum in bullis Pontificiis postulatur. Et quia esset magnum morale incommodum, valorem talis actus esse dependentem a nova cognitione, seu notitia, quae postea quocumque tempore haberi potest. At vero si a principio mala fide, vel temere, ac sine sufficienti probatione seu examine procedatur, nullum inconveniens est quod ex tali facto possint scrupuli et du- bitationes oriri. Una vero gravis statim offertur; nam sequitur dimissionem hanc non debuisse committi solis Praelatis, nec sine judiciali forma et examine faciendam esse. Sed haec objectio attingit aliam generalem circa regimen Societatis, de quo in fine libri decimi ex professo disputabimus. Nunc satis sit modum illum, praeter generales confirmationes instituti, in particulari denuo confirmatum esse a Gregorio XIIT, in bulla confirmationis instituti.
On this page