Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Utrum in scholaribus societatis tacita professio seu incorporatio locum habeat?

CAPUT VIII UTRUM IN SCHOLARIBUS SOCIETATIS TACITA PROFESSIO SEU INCORPORATIO LOCUM HABEAT?

1. Partis affirmative vatio. — Negantem partem tradit Navar. —Argumentum pro Navarro. — Hic vero quaestio suboritur, an in hac incorporatione scholarium Societatis, quam tractamus, locum habeat professio seu incorporatio tacita. Nam illa, quae juxta praedictam formam fit, expressa est; in aliis autem religionibus , quamvis forma expresse profitendi praescripta sit, nihilominus locum habet tacita professio; ergo idem erit in hac incorporatione scholarium, cum, ratione substantialis vinculi cum religione , conveniat cum professione ; et differentia m solemnitate ion videtur ad praesens referre ; imo, quo vinculum hoc minus solemne est, eo videtur melius posse tacite fieri. Nihilominus Navarrus, Comment. 4, de Regularib., numero septuagesimo sexto, circa finem , generaliter dicit in Societate non fieri professionem tacitam, et licet in his verbis de professione solemni loquatur, in ratione tamen, quam subdit, snpponit scholares non posse admitti et approbari, nisi per formam expressam, sic enim inquit: 7n illustrissimo Societatis Jesu ordine non videtur fieri professio tacita, per solam gestationem habitus, per ummnn vel plares aunos , quia oportet liennio gestare ilwn in eo, et biennio empleto, emittere saltem simpliciter tria vota veligionis substantialia. Quae verba inteiligenda videntur de emissione votorum expressa, alias ratio nullius momenti esset, quia si priora vota possent tacite emitti, cur non sequens professio? Non probat Navarrus assertionem suam aliqua ratione. Potest autem ex peculiari instituto Societatis ita suaderi, quia professio tacita non fit, nisi gestando habitum professorum, vel etiam eorum proprios actus exercendo, cap. VFidua, cap. Ez parte, cap. Statuimus, de Regular., et c. 1, eodem, in 6, quod superiori tomo explicatum est. In Societate autem neque est peculiaris habitus , nec fere sunt peculiares actus scholarium approbatorum, et ideo non videtur habere locum in hac religione facita approbatio, seu incorporatio. Aliquando enim novitii eumdem habitum communem cum scholaribus gestantes, studiis vacare permittuntur, et cum iisdem communem vitam agere, et ideo nullum intercedit signum tacita incorporationis.

2. Impugnatur hoc arguwnentum. — Coufirmatur impugnatio.— Sed haec ratio non videtur concludere; nam secundum jura citata, etiam ubi habitus professorum non est distinctus ab habitu novitiorum, gestatio habitus religionis, post integrum annum novitiatus, inducit tacitam professionem; ergo etiam in Societate perseverantia in eodem habitu post biennium novitiatus, inducit tacitam emissionem votorum, etiamsi habitus scholarium per se non sit distinctus ab habitu novitiorum. Neque enim refert, quod habitus totius relicionis est communis cum habitu honestorum clericorum , tum quia hoc nihil facit ad distinguendum scholarem a novitio in tal religione, et ideo satis est gestare illum habitum tanto tempore in tali religione, quatenus illius est; tum etiam quia, licet ille habitus sit communis, semper est aliquo modo appropriatus ad specialem honestatem , et normam religionis, et hoc modo supponitur gestari ultra biennium. Accedit quod, licet in Societate non sint peculiares actiones propria eorum, qui vota emiserunt, ut sunt adesse Capitulo, ferre suffragium, et hujusmodi, semper est aliquo modo diversus modus vivendi novitiorum, et aliorum, qui jam sunt membra Societatis; aliterque dispertitae sunt novitiorum atque scholarium occupationes; ergo, si contingat aliquem post biennium perseverare in eodem habitu, et admitti ad vitam communem omnino cum scholaribus, censendus erit tacite admitti ad membrum Societatis, et vota ejus emisisse.

3. Auctoris resolutio tripartita. — Declaratur prime pars de proprio iustituto Societatis. — Quocirca, si solum jus commune consulamus , non video cur hoc genus professionis vel incorporationis tacitae, juxta juris praesumptionem locum habere in Societate non possit, ut ratio proxime facta suadet. Tamen, si considerentur tum jus proprium Societatis, et institutum diversum ab aliis religionibus, tum usus etiam ac modus procedeudi ejus, recte existimo dictum esse a Navarro, in hac religione non esse tacitam professionem; id vero in universum accipiendum esse de tacita incorporatione, et regulariter ac per se intelligendum puto; nam ex accidenti non repugnat aliquando inveniri. Declaro et probo singula; nam imprimis in Societate tempus novitiatus non ita est ad biennium limitatum, ut illo finito statim ex lege praescripta incorporandus sit novitius, sed Superioris judicio commtittitur. an illud tempus prorogandum sit, ut habetur in Examine, c. 1, n. 12, etc. A, n. 43, et p. 5, c. 1, in fine; et ideo perseverantia ultra biennium in quocumque genere actionis non est per se sufficiens signum incorporationis. Secundo, potestas admittendi non est in particulari conventu seu collegio, sed regulariter est commissa Provinciali, et ideo donec ipse expresse consentiat, saltem si absit ab eo loco Provincialis, cum dici tunc non possit, eo sciente et consentiente, fieri tacitam admissionem , non censetur quis incorporatus , etiamsi diutius permaneat. Tertio, in Societate sunt varii gradus post noviiiatum, et ideo oportet determinari ad quem illorum admittatur novitius, quod per solam tacitam admissionem non recte fit. Nam, licet ordinarie admittatur prius novitius ad gra- dum scholarium, tamen ille ordo non est per se necessarius, sed aliquando potest statim ad alium gradum admitti, ut ex citatis Constitutionibus constat, et ideo per se necessaria est expressa admittentis determinatio.

4. Declaratur secunda pars de usu ac modo procedendi ipsius.— Confir matur. —Jam vero in Societate consuetudo est, ut scholares approbati, sexto quoque mense, vota sua expresse renovent eadem forma qua in principio illa emiserunt, ad quem actum cum eis efficiendum nullus admittitur, qui prius expresse incorporatus non fuerit, juxta cap. 4, parte quarta Constitutionum, 8 5, licet alias possint novitii privatim vota emittere, et renovare, si velint, juxta cap. 4, parte quinta Constitutionum. Ergo quamdiu novitius non admittitur ad vota cum scholaribus renovanda publice, et coram Superiore, vel alio, qui vicem ejus teneat, non censetur nec tacite, nec expresse admissus in corpus Societatis. Si autem ad illum actum admittatur, cum prius vota expresse non emisisset, ex tunc censebitur incorporatus, non tacite, sed expresse, et respectu illius illa non erit renovatio, sed nova emissio, et admissio, si tamen ad illius valorem conditiones necessaria, lib. 2, c. 1, posita, concurrant, alioqui nihil fiet. Tandem ob has forte causas, haec est Socictatis consuetudo, quae plurimum valet, maxime in his quae consistunt in praesumptione, et interioris animi significatione per facta; nam si juxta consuetudinem tale factum non habet talem significationem, cessat praesumptio ; ita vero est in Societate; nam, licet quis ultra biennium , per plures dies vel menses, in Societate vivat, nunquam censetur in corpus admissus, donec expresse juxta formam consuetam voveat; ergo signum est non esse in Societate tacitam incorporationem.

5. Declaratur tertia pars, quod ex accidente possit tacita approbatio duri in Societate. — HEjus ratio quantum ad forum conscientie. — Dixi autem per se ac regulariter, quia interdum ex accidente videtur hoc posse contingere , praesertim quando praecessit expressa admissio, quae ex defectu alicujus conditionis fuit nulla, ut si quis, verbi gratia, ante expletum decimum sextum annum adsetatis vota scholarium emittat; tunc enim nulla est incorporatio juxta decretum Concilii Tridentini, prout supra in c.5,a n. 3, a nobis explicatum est. In hujusmodi ergo eventu censeo defectum illum posse suppleri per tacitam incorporationem, co modo guo in tomo supe- riori diximus, suppleri in aliis religionibus similem defectum per tacitam professionem, dummodo ex parte profitentis sufticiens scientia et voluntas concurrat, quod etiam in praesenti necessarium est ob eamdem causam. Ratio autem est, quia in eo casu jam praecessit sufficiens admissio, seu professio exterior, et ex parte religionis intercessit consensus de se sufliciens et satis explicatus, qui licet tunc non habuerit effectum propter impedimentum subjecti, de se semper permanet, quamdiu non retractatur , et ideo statim ac impedimentum tollitur, per complementum eetatis, incipit habere effectum, si religiosus ipse semel consentiat. Hujus autem consensus sufficiens signum praebet in eodem statu vitae perseverando post completam aetatem; et tunc dico fieri tacitam incorporationem, quamvis non sit omnino pura, aliquid enim participat ab expressa, quae praecessit. Atque hoc quidem maxime locum habet in foro conscientiae, quando revera talis persona rata habuit superiora vota; nam si revera non consensit , exterior praesumptio nihil refert ad conscientiae forum.

6. Quid quoad forum eutermun, seu de quinquennio praescripto a Tridentino, ad reclamandum ? — Quoad externum autem forum censeo habere in eo casu locum legem statutam a Concilio Tridentino, ut intra quinquennium, et non ultra, audiatur religiosus qui praetendere voluerit professionem suam fuisse nullam ; nam sub professione ibi hanc incorporationem comprehendi citato tomo ostendimus ; et ideo dubium non est quin ante quinquennium transactum audiendus sit quilibet de Societate, qui hanc nullitatem velit practendere, quia nulla est ratio cur repellatur, maxime quia quoad hanc partem Concilium non dat novum jus, sed solum non aufert antiquum. At vero in altera parte, quod post quinquennium non audiatur, dubitari posset, si in Societate nunquam haberet locum incorporatio tacita. Ego tamen sine dubio existimo hanc partem servandam esse in Societate; quia nec Concilium Tridentinum, neque aliud jus commune, exclusit a Societate hanc revalidationem ; neque etiam excluditur per aliquod jus expressum ipsius Societatis ; et conjecturae, in priori puncto adductae, licet vim habeant quoad primam emissionem, cessant tamen in ratificatione ejus emissionis, quae praecessit, ut facile consideranti constabit; et ideo non dubito quin in foro exteriori supponendus sit potius quam judicandus ve- rus religiosus, qui tanto tempore in Societate et in tali ejus gradu perseveraverit, nisi aliunde vel ignorantia prioris defectus , vel impotentia petendi antea jus suum, suflicienter probetur , sicut de aliis religionibus diximus eodem tomo. In hoc enim nullam constituo differentiam , neque arbitror Navarrum conirarium sensisse, quia non de ratificatione, sed absolute de professione, et emissione votorum locutus est.

1. Quandone scholarium Societatis admissio invalida sit, et quomodo vevalidetur. — Atque hinc tandem obiter intelligi potest, an haec vota scholarium aliquando possint esse nulla, et quomodo revalidari possint ; nam in hoc idem sentiendum est de hoc vinculo, quod de professione, ut in allegato tomo declaravimus. Consideranda enim sunt conditiones necessaria ad valorem hujus actus, quae jam explicatae sunt; nam ex defectu cujuscumque illarum erit nullus talis actus; quia sicut ad valorem requiruntur omnes simul conditiones, ita ad nullitatem sufficit cujuscumque defectus. Deinde addendum est, quoties actus ipse incorporandi nullus est, etiam omnia vota esse nulla, per se loquendo, quia solum fiunt annexa tali actui, et ut in tali religione servanda. Dico autem per se, quia interdum, ex jure positivo, relinqui potest obligatio servandi aliquod votum, verbi gratia, castitatis, ut de conjuge sine licentia alterius conjugis professo jura statuunt, quae in his etiam religiosis Societatis locum habere opinor ; quia jura generatim de assumptione status religiosi loquuntur, ut patet ex c. P/ acel, cum similibus, de Convers. conjugat. Haec ergo omnia, et similia, servata proportione, in hoc statu Societatis locum habent. Et eadem ratione, in revalidando actu, si nullus fuerit, eadem servanda sunt quae in professione nulla revalidanda , juxta dicta in praecedenti tomo, ac etiam proximo superiori puncto.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8