Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Votum castitatis scholarium societatis jesu quale sit, et an dirimat subsequens matrimonium.

CAPUT I. VOTUM CASTITATIS SCHOLARIUM SOCIETATIS JESU QUALE SIT, ET AN DIRIMAT SUBSEQUENS MATRIMONIUM.

1. Prima suppositio pro prima parte tituli. — Secunda suppositio. — Quamvis inter vota minus perfectum sit votum paupertatis, tamen, quia votum castitatis brevius expediri potest, ab illo incipimus. Quod ergo attinet ad primam tituli partem, suppono primo hoc votum esse omnino integrum, et perfectum, tam in extensione materiae, quam in obligatione quam inducit; comprehendit enim totam materiam castitatis sine ulla restrictione, et ad totam illam servandam obligat cum omni rigore, cum quo potest obligare castitatis votum. Et ideo nihil circa haec addendum nunc occurrit iis, quae generatim de voto castitatis disputavimus superiori tomo. Suppono secundo hoc votum esse per se annexum statui religioso, et traditioni seu dedicationi ad cultum Dei, quam de se facit talis persona in tali religione approbata. In quo, suo modo conveuit hoc votum cum solemni voto castitatis religionis, quoad perpetuitatem et separabilitatem a tali statu. Et idéo quae hic possent tractari de dispensatione hujus voti per se, ac separatim a vinculo traditionis, seu incorporationis cum Societate, eamdem rationem habent cum illis, quae de voto solemni castitatis ibidem in simili puncto dicta sunt. Simpliciter enim inseparabile est a tali statu, illo durante, neque in hoc cadit unquam dispensatio, nec fortasse cadere potest, et certum est praeter Summum Pontificem neminem habere hanc potestatem. Unde, licet Societas possit hoc votum tollere irritando hoc vinculum modo in cap. ult. superioris libri declarato, non tamen potest, retento vinculo, alicui facultatem dare ducendi uxorem, veluti sub ea conditione et lege, ut, si moriatur uxor, idem vinculum cum Societate maneat idem, et quasi reviviscat quoad usum, quia nullibi data est illi haec potestas; et quia ibidem generaliter dictum est non habere potestatem dispensandi in his votis; haec autem quaedam dispensatio esset, et adeo specialis, ut nec a Pontifice unquam concedatur, et dubium sit an concedi possit; in quo (ut dixij idem sentiendum est quod de voto solemni, quia aeque per se annexum est statui religioso. Ab illo ergo solum differt conditione quam includit traditio cui annexum est. Et ideo omnia, quae diximus de illo voto solemni, huic communia sunt, his exceptis quae ex illa conditione, vel carentia ejus, pendent, ut est irritabilitas, de qua jam dictum est, et vis dirimendi matrimonium, vel subsequens, vel antecedens, de quibus hic solum in praesenti capite et sequenti dicendum superest. In tertio vero ad majorem explicationem et commendationem nostri instituti aliqua de hujus voti observantia adducemus.

2. Exponitur sensus secundee partis tituli. — Quod attinet ad secundam partem tituli quaestio solum intelligi potest quamdiu hic status durat; nam si quis ejiciatur a Societate votis solutus, et ex religioso factus non religiosus, clarum est non impediri hoc voto, quominus matrimonium licite et valide con- trahere possit, quia illud jam non est, et quod non est, nullum effectum habet. Potest autem quaestio tractari aut de hoc voto secundum se solum, quatenus per se est annexum tali statui, vel ratione juris positivi specialiter lati a Gregorio XIII, in Constitutione Ascendente Domino.

3. Assertio certa.— Probatur primo ea mente Pontificis. — Accedit unum signum a posteriori.— Alterum signum. — Ratio a priori. — Primo ergo certum est hoc votum ante illud decretum Gregorii impedivisse quidem, non tamen irritasse matrimonium postea subsecutum. Heaec assertio certa est, primo ex Gregorio XIII, in dicta Constitutione, ubi illud jus condit tanquam novum, et ideo in priori bulla, ubi, idem institutum confirmaverat, et hos scholares veros religiosos esse declaraverat, nullam hujus rei mentionem fecit; et nobis, qui eo tempore Theologiam Romae profitebamur, constat, magna diligentia et studio, et ab ipso Pontifice, qui doctissimus erat, et ab aliis doctoribus Theologis et Jurisperitis laboratum esse, inquirendo an posset Pontifex, et an expediret tale impedimentum addere, omnesque pro certo supponebant usque ad illud tempus hoc votum non habuisse illum effectum. Quod etiam in tota Societate, et in omnibus qui illud emittebant, pro indubitato semper habitum est, quod est signum neque a voventibus fieri, neque a Societate solitum fuisse acceptari sub illa intentione irritandi. Denique, si aliquando contigit tale matrimonium sacrilege contrahi, dissolutum postea non est, sed ratum permansit, estra omnem controversiam, de quo eliam nobis evidenter constat, quod est signum hoc sensu fuisse receptum tale votum in universa Ecclesia. Ratio vero a priori est, quia hoc impedimentum non est annexum voto castitatis, nisi ex constitutione Eeclesiae, ut in eadem constitutione idem Pontifex sensit, et significaverat prius Bonifacius VIII, in cap. unico de Voto, in 6.

4. Objectio prima contra assertionem.—Dbuce vero contra hoc occurrunt objectiones. Prior est, quia ex multorum sententia votum castitatis, eo ipso quod est per se annexum traditioni religiosae, irritat matrimonium contrahendum, ex vi traditionis, absque alio statuto Ecclesiae ; ergo juxta illam sententiam idem dicendum erit de hoc voto; nam in Societate semper fuit per se annexum traditioni, et vero statui religioso, neque quoad hoc, ut supra, libro praecedenti a cap. 2, visum est, Gregorius XIII edidit jus novum, sed magis decla- ravit antiquum, cum quo, vel ex quo ipsa Societas nata est. Nec quoad hoc videtur referre, quod haec traditio non sit ita absoluta et perpetua ex parte Societatis, sicut est in aliis religionibus ; nam, hinc solum colligi potest proportionalis differentia, scilicet, hoc impedimentum in hoc gradu Societatis non esse ita perpetuum intrinsece, et ex omni parte immutabile, sicut est in religiosis professis. Illud autem nihil obstare videtur, quominus cum proportione dictum impedimentum ita nascatur ex hoc voto, quamdiu durat, sicut ex alio. Nam ratio, ob quam dicitur sequi ex voto solemni, ratione traditionis, est, quia talis persona jam non habet dominium sui corporis, ut illud tradat alteri. At haec ratio etiam in hoc voto, quamdiu durat, locum habet; quia etiam est annexum traditioni, per quam omnino idem jus translatum est in religionem ; et persona, durante illo vinculo, aeque non est sui juris, neque habet potestatem in corpus suum ; ergo, durante illo statu, traditio erit nulla, facta alteri per matrimonium.

5. Roboratur exemplo. — Profecto illatio objectionis apud me est valde probabilis, et efficaciter probata ex proportionalitate rationis, quae potest hoc exemplo declarari. Nam si Joannes, verbi gratia, se traderet in servitutem Petro sub reciproca obligatione, ut nec Joannes se a servitute eximere, nec Petrus illum manumittere posset, Franciscus autem se traderet in perpetuam servitutem sine obligatione ex parte domini, sed cum potestate manumittendi illum, si vellet, nihilominus Franciscus et Joannes aeque impotentes manent durante illo statu, ut se alteri tradant in servos, quia utraque donatio fuit aeque valida, et utumque aeque privavit jure in se ipsum; solumque relinquitur illa differentia, quod Joannes nunquam potest iterum fieri liber, et ideo impotentia ejus est omnino perpetua ; Franciscus autem potest manumitti, et tunc, si fiat liber, poterit alteri se tradere in servum, si voluerit. Ita ergo est in Societate ; nam ex parte se tradentium est aequalis donatio, et consequenter aequalis privatio juris in se ipsos. Differentia autem solum est in obligatione ex parte religionis, quae ad praedictum effectum nihil refert, ut ex dicto exemplo constat. Et ratio etiam est evidens, quia illa impotentia, si vera est, non fundatur in obligatione alterius, sed in privatione juris in se ipsum, quia translatum est in alium. Respondeo ergo ad objectionem , hoc discursu potius mihi probari et confirmari, illam multorum sententiam essc falsam, de qua re tomo praecedenti, libro secundo, a cap. septimo, dictum est. Sed contirmationem hanc huc inde remisi, quia prius non poterat suflicienter intelligi. Itaque in forma negandum est objectionis antecedens.

6. Secunda objectio.— Evasio. — on videtur salisfacere. — Alia objectio est, quia a principio institutionis Societatis optime potuit hoc votum comprehendi sub declaratione Bonifacii in cap. unico de Voto, in 6. Ergo virtute illius decreti habuit semper hoc votum vim irritandi matrimonium subsequens. Consequentia est clara, et antecedens probatur. Nam ibi in universum dicitur votum solemnizari quoad hunc effectum per professionem factam in religione approbata a Sede Apostolica. Dictum est autem supra , libro praecedenti, cap. 5, hanc incorporationem scholarium in Societate recte posse professionem appellari, et sub ea voce saepe in jure comprehendi, praesertim in favorabilibus, inter quae merito computari potest hoc decretum; nam favor rergionis et ipsius voti est, quod tantam habeat efficaciam. Dicetur fortasse, in ipsis constitutionibus Societatis declaratum esse, tam ex intentione voventis quam Societatis, hoc votum non fieri ut solemne, sed ut simplex, et ideo non potuisse sub illo decreto comprehendi. Sed hoc non videtur satisfacere, nam intentio voventis nihil refert ad illam solemnitatem, quae in hoc impedimento consistit; nam hoc impedimentum non provenit a voluntate voventis vel acceptantis, sed ab statuto Ecclesiae; unde, si de facto fiat illud votum, cui Ecclesia adjunxit hoc impedimentum, quidquid vovens intendat, contrahet illud; ut si quis recipiens Ordinem sacrum inlendat simplex votum emittere, et non solemne, nihilominus votum ejus solemne erit, quia facto ipso ordinationis sacrae solemnizatur, virtute ecclesiastici decreti, et independenter ab ejus intentione. Sic ergo, cum illa intentio non impediat proprium vinculum religiosum in religione approbata, quod gencratim per veram professionem contrahitur, non poterit impedire quominus votum inde solemnizetur quoad hunc effectum impediendi matrimonium, quamvis maneat simplex quoad carentiam absolutae perpetuitatis, et quoad irritabilitatem ex parte religionis, nam cum hoc pendeat ex mutua obligatione, pendet etiam ex intentione operantis. Maxime, quia a principio, in ipsis bullis approbantibus Societatem, dcclaratum est hoc votum ita acceptari, et ideo esse simplex, et non solemne, quoad carentiam perpetuitatis absolutae ; nunquam tamen declaratum est non comprehendi sub solemni, quantum ad illum effectum.

7. Probabilis ad objectionem responsto tripliciter suadetur. — Respondeo nihilominus, verius esse hoc votum non fuisse comprehensum sub illa declaratione Bonifacii VIIT, non quia Societas tunc instituta non esset, nam, hoc non obstante, vota professorum Societalis,et cujuscumque religionis post illud decretum approbatae, sub eo plane comprehenduntur; sed quia nomine professionis ibi non includitur haec traditio, et acceptatio seu incorporatio scholarium in Societate. Hoc autem ostendit imprimis usus ipse, et communis sensus omnium sapientum, qui sunt praecipui legum interpretes. Secundo, quia Bonifacius revera intendit loqui de professione simpliciter, quae omnem perfectionem vinculi religiosi, etiam cum absoluia perpetuitate includit; nam ponit hoc impedimentum tanquam perpetuo immutabile; tunc enim nondum erat in Ecclesia visum aut interdictum impedimentum irritans matrimonium ex vi voti, quod auferri postea posset, per mutationem seu ejectionem personae a statu religioso. Tertio, quia ex primaeva institutione Societatis hoc votum ut simplex omnino institutum est, et eodem modo fuit a Pontificibus approbatum et receptum, non solum propter conditionem quam includit ex parte traditionis, sed etiam quia non est illi addita vis inhabilitandi personam ad matrimonium; imo ex priori conditione sequebatur haec posterior, jure ordinario, quia Ecclesia nunquam addiderat tale impedimentum nisi voto omnino absoluto. Quod ordinarium jus in principio Societatis conditae auctum non fuit; et ideo, tam ex intentione emittentis, quam Societatis acceptantis, et Sedis Apostolicae approbantis, fiebat hoc votum, tanquam omnino simplex, nullumque habens annexum impedimentum irritans subsequens matrimonium.

8. Assertio omnino certa ex decreto Pontiftcio Gregorii XIII. — Id decretum potuisse condi probatur tripliciter. — Effugium eacluditur. — Secundo certum est, post constitutionem Gregorii, Ascendente Domino, hoc votum , quamdiu durat, reddere personam inhabilem ad matrimonium contrahendum. Patet, quia ita expresse in illo definitum est; cum enim dixisset neminem posse tollere hoc votum, nisi vcl Summum Pontificem, vel So- cietatem , dimittendo personam, subdit : Neque ante hujusmodi dimissionein matrimonium contrahere, quinimo eos omnes ad contrabendum inhabiles, ac contractus hujusmodi nullos et irritos facimus et anmullamus. Duo autem a nobis probanda sunt, scilicet, et Pontificem potuisse hoc facere, et expediens fuisse. Primum satis ex facto ipso probatur; valde enim erraret in sana doctrina, qui, supposito facto, auderet potestatem negare, nam esset intolerabilis error in Ecclesia. Deinde probatur, quia Ecclesia potest matrimonii impedimenta irritantia augere vel minuere, ut definit Concilium Tridentinum, sess. 24, capit. 3, loquens in particulari de gradibus consanguinitatis ; eadem autem ratio est dereliquis. Unde cap. 2 et 3 coarctat impedimenta irritantia, quae ex aflinitate carnali, publica honestate et cognatione spirituali oriuntur : et a contrario, in cap. 1 inducit novum impedimentum matrimonii clandestini. Praeterea certum est, hoc impedimentum adjunctum esse voto clericorum ex constitutione Ecclesiae; ergo addi etiam potuit huic voto Societatis. Quin etiam Sot., in 4, d. 27, quaest. 1, articulo quarto, de militibus S. Joannis affirmat, illorum votum non irritare matrimonium natura sua (cum de aliis religiosis oppositum censeat), sed ex Pontificum constitutione; supponit ergo posse hoc impedimentum addi per Ecclesiam alicui statui religioso; ergo eadem ratione potuit Gregorius huic statui et voto hoc impedimentum adjungere. Dices esse diversitatem, quia hoc votum non est ita absolutum. At hoc quid interest? Nam quamdiu durat , tam verum votum est, tamque verum statum religiosum constituit, sicut quodlibet aliud. Quod autem in casu aliquo auferri possit, non obstat quominus ei possit adjungi impedimentum, quod, illo ablato, auferatur. Sicut, carentia parochi et testium supposita, personae sunt inhabiles ad contrahendum; illa autem conditione ablata, aufertur inhabihtas. Item minor aetas, quamdiu durat, facit inhabilem; ea vero transacta tollitur inhabilitas. Itaque nulla ratio afferri potest cur hoc fieri non potuerit ; et alioqui potestas Pontificis et suprema, et universalis ad constituenda impedimenta quae matrimonium dirimant, si expedire censuerit.

9. Dubium, an condi cepedierit tale decretum. — Affirmandum esse ostenditur eu contrariis incommodis. — Cur autem hoc expedierit dubitari potest. Nam st hoc erat expediens, cur a principio factum non est? Cur ita in re adeo gravi, et quodammodo substantiali, tam cito mutatio facta est ? Neque enim tam brevi tempore res adeo mutari potuerunt, ut dicamus coepisse esse expediens quod antea non fuerat. Verum absque ulla dubitatione fuit expediens et opportunum remedium ad subveniendum Societati adversus fraudes et injurias, quae in illo negotio vel illi fiebant, vel facile fieri poterant, contra divinum honorem, commune bonum, reverentiam religiosi status, ac denique in perniciem ipsorummet voventium , seu religiosorum. Prius enim ad succurendum his damnis obligationi votorum additae sunt ecclesiasticae poenae excommunicaUonis, etaliae, quae apostatis imponuntur. Postea vero experientia compertum est, in tanta malitia hominum, haec remedia non esse satis efficacia, quia semel contracto matrimonio, vellet, nollet, cogebatur Societas personam dimittere, et privari operariis quos multis laboribus et expensis habiles ministros crearat ad serviendum Excclesiae. Cum autem personae essent habiles ad matrimonium valide contrahendum, et a cognatis vel amicis poterant interdum ad hoc vehementius induci, et ipsi etiam possent procliviores et faciliores inveniri circa hujusmodi lapsum, imo aliquando possent Societatem decipere, mala fide in ea, tictoque animo multo tempore perseverando, solum ad litterarum profectum, ut inde commodius possent alium statum assumere, cum id facere possent, etiam invita Societate, ad subveniendum hisce incommodis, conveniens fuit personas inhabiles reddere, ne facile possent a suscepto statu cum detrimento religionis, ipsa invita, recedere.

10. Apposito exemplo id declaratur.— BEHemplun aliud ex Societate sunptum. — Coufirmatur tandem a simili.—Est commodum hujus rei exemplum in cap. Cumn ex eo, de Electionibus, in 6, ubi Bonifacius VIIT, cum generaliter dispenset cum personis habentibus beneficium parochiale, ut studiorum gratia non tencantur intra annum sacerdotes ordinari, licet id statutum esset in Concilio Lugdunensi, ut habetur in cap. Licet, eod. tit., adjungit nihilominus, ut infra annum teneantur saltem ordinem subdiaconatus suscipere; et causam seu rationem reddit: Ne sicut a multis de Christi patrimonio sublimatis olim factum esse dignoscitur, a statu retrocedere valeant clericali. Ubi glossa advertit prudenter ex praeteritis circa futura caveri; ad vitanda ergo impedimenta qua per esperientiam cognita fuerant; voluit Bonifacius hujusmodi parochos statim fieri inhabiles ad matrimonium, subdiaconatu suscepto. Eamdem ergo providentiam habuit Gregorius XIII in Societatem, et ideo illa non fuit reprehensibilis mutatio, sed utilis additio, quia haec est humana conditio, ut non statim valeat comprehendere, quid in omnibus et singulis rebus magis expediat; unde est illud Proverb. 4: Justorum semita quasi luz splendens procedit, et crescit usque ad perfecium diem. Similiter in Societate a principio, qui in ea vota emittebant, non fiebant inhabiles, saltem ex statuto Ecclesiae, ad professionem emittendam iu quacumque religione; postea vero experimento compertum est, expedire hanc inhabilitatem addere aut declarare, praeterquam respectu Carthusiae, ut sic indemnitati, tranquillitati et conservationi Societatis consuleretur, ut Pius IV et Pius V in sua bulla statuerunt. Ita ergo, vel certe majori ratione expediens fuit hanc inhabilitatem ad matrimonium addere, quia magis indecens est a statu religioso ad matrimonium transire, et majus scandalum generat, et facilius potest religiosorum animos perturbare. Denique, cum vinculum hoc status religiosi sit quoddam matrimonium spirituale cum Christo, merito, dum in eo statu perseverat quis, ad matrimonium inferius inhabilis redditur.

11. Dubium alterwn, an predictum decretum comprehenderit personas jam tunc existentes in Societate. — Resolvitur pars affirmativa, quod potuerit Pontifex eas comprelendere.—Hic vero inquiret aliquis, an per illud Gregorii decretum facti sint ipsojure inhabiles ad matrimonium scholares, qui jam vota in Societate emiserant. Nam, cum ipsi hoc non voverint, neque intenderint, quando approbati fuerunt, nisi de novo consentirent, et vota sua in eo gradu rata haherent, non viderentur potuisse virtute solius extrinsecae legis inhabiles reddi; praesertim quia leges non respiciunt praeterita, sed futura, c. 2, de Constit., unde ( quidquid sit de potestate) de facto non videtur hoc decretum illes personas reddidisse inhabiles. Quod etiam confirmatur, quia lex irritans habet vim legis poenalis, juxta glossam in cap. Decet, de Immunit. Eccles., in 6, verbo Processus, de quo multa congerit Panormitanus, iu cap. 2, de Constit. , numero quinto, et ibi additio ejus, verb. RHetractatio actus. Videriquc possunt alii apud Sancium, lib. 3 de Matrim., disput. 4, à num. 8,et in opere nostro de legib., libro quinto, cap. de- cimo nono. Dicendum nihilominus est, illud decretum statim habuisse effectum in omnibus personis Societatis, quod est certum, et ita ab omnibus intellectum. Et imprimis, quod ita fieri potuerit a Pontifice, patet, quia per illam legem non inhabilitatur persona ad aliquid praeteritum (hoc enim sensu verum est statutum non respicere praeterita), sed ad matrimonium in futurum contrahendum ; ergo ex hac parte optime potuit hoc decretum comprehendere non solum personas futuras in Societate, sed etiam existentes jam ; nam constitutio in aliqua, vel pro aliqua communitate facta, non solum obligat vel comprehendit personas futuras in tali communitate, sed etiam jam existentes in illa. Imo per sc primo obligat praesentes, quatenus constituunt actu hoc corpus; atque hoc modo lex respectu personarum non solum respicit futuras, sed etiam praeteritas, vel potius praesentes, licet per actum praeteritum tali communitati unitae fuerint. Deinde nec ratione materiae repugnat hoc decretum habuisse suam efficaciam circa personas quae jam voverant in Societate castitatem ; quia Pontifex non solum potest adjungere hoc impedimentum voto in futurum emittendo, sed etiam jam emisso, quatenus in praesens moraliter durat et fit. Quia non est major ratio unius quam alterius. Neque ad hunc effectumi necessarius fuit consensus talium personarum ; sed Pontifex ipse per efficaciam suae legis potuit talem inhabilitatem inducere, et subsequentes contractus irritare, quia per hoc decretum nullam obligationem novam ad aliquod opus consilii talibus personis imposuit, neque ad aliquem statum eos obligavit ; jam enim ratione voti tenebantur non contrahere matrimonium, et in statu perfectionis perseverare ; sed solum per eam legem cautum es: ne illi statui talis injuria fieret, et medium prudens adhibitum, quo illa obligatio melius impleretur ; nihil ergo est in ea lege, quod excedat Pontificis potestatem, aut propter quod inferiorum consensum requirat.

12. Instantia contra proximam resolutionem diluitur. — Dices: qui priusquam Ecclesia inhabilitaret sacerdotes ad matrimonium, erant in sacris ordinati, non potuerunt per legem posterius latam inhabilitari , ut in superiori tomo tetigimus; ergo neque in praesenti. Rcspondeo ad antecedens, dupliciter id potuisse contingere : primo quod illi sacerdotes nullum haberent votum simplex integrae castitutis; et sic dato antccedente, negatur con- sequentia ; est enim ratio valde diversa ; nam illi non poterant cogi ad vovendam castitatem absolute et simpliciter ; ergo nec poterat cis matrimonium prohiberi ipsis nolentibus, quia hoc est opus consilii, secluso voto ; ergo multo minus poterant ad matrimonium inhabilitari, quia hoc plus est quam prohiberi ; in nostro autem casu supponitur jam votum et obligaiio in personis. Dixi autem absolute et simpliciter, quia si ad Ecclesiae bonum expediret, potuisset in eo casu Ecclesia illis clericis praecipere, ut vcl ab usu Ordinum abstinerent , vel castitatem promitterent , et ita, eo ipso, quod Ordine sacro uterentur, eos inhabiles ad matrimonium reddere ; de qvo citato tomo dictum est. Alio modo poterat id contingere, scilicet, ut sacerdotes illi haberent votum simplex castitatis, quia Ecclesia nondum impedimentum hoc adjunxisset, et tunc negatur antecedens ; sic enim in eo ctiam casu procedunt omnes rationes factae.

13. Resolvitur ulterius quod de facto comprehenderit, ea ipsius Pontificis verlis.— Conirmatur a simili. — De potestate igitur nulla potest esse dubitandi ratio. Quod autem etiam de facto hoc sensu lata fuerit illa lex, patet primo ex serie et contextu illius constitutionis. Nam prius expresse loquitur tam de his, qui haec vota in Societate emiserunt, quam qui in futurum emittent, et de utrisque expresse declarat cere et proprie religiosos fuisse, esse, et fore; et de illis consequenter ait esse exemptos, ac Sedi Apostolica immediate subjectos, gaudereque privilegiis Societatis, et fore apostatas, et excommunicatos, a Societate fugiendo ; ac tandem de illis ait : Eos omnes ad contrahendum inhabiles fachnus. Ergo evidenter loquitur etiam de his, qui jam erant in hoc gradu religiosorum Societatis constituti. Potestque hoc confirmari a simili ; quia, quoiies Ecclesia similia impedimenta de novo imponit, omnes personas jam existentes, et capaces talis impedimenti comprehendit : ut lex Concilii Tridentini de iuhabilitate ad contrahendum clandestine, omnes homines jam existentes, et antea habiles comprehendit. Et si Ecclesia nunc adderet quintum gradum consanguinitatis inter impedimenta irritantia, non solum futuros homines, sed etiam jam existentes , et in eo gradu constitutos inhabiles redderet ; sicut etiam e contrario, quando restrinxit gradus aflinitatis, etiam jam natos, et in aliquo gradu existentes, eo impedimento liberavit. Et per haec satisfactum est ad rationes dubitandi in contrarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1