Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum vota simplicia in societate emissa dirimant praecedens matrimonium ratum.

CAPUT II. UTRUM VOTA SIMPLICIA IN SOCIETATE EMISSA DIRIMANT PRAECEDENS MATRIMONIUM RATUM.

1. Sententia quorundam affirmaus. — Eorum primum fundamentum.—bDe hoc articulo nihil expresse declaratum invenitur in toto speciali jure Societatis, neque in constitutionibus, neque in bullis Apostolicis hujus relicionis, et ideo res haec aliquibus dubia visa est. Neque defuerunt graves Doctores, tam ejusdem Societatis, quam externi, quibus visum fuerit haec vota dirimere matrimonium ratum, eo ipso quod constituunt hominem vere religiosum; nam habent traditionem adjunctam, per se, et natura sua repugnantem traditioni quae in matrimonio fit; vere enim ac proprie constituunt hominem in siatu perfectionis, non minus quam vota et professio facta in quacumque alia religione approbata; ergo habent eamdem vim ad dissolvendum matrimonium ratum, prius contractum. Patet consequentia, quia vel matrimonium illud includit conditionem libertatis transeundi ad statum perfectionis religiosae, et sic illa conditio impletur per haec vota; vel supponit declarationem Ecclesiae per traditionem, vel legem universalem dantem hanc facultatem his conjugatis, et sic etiam sub hac generali regula comprehendetur hic status, cum sit vere religiosus et perfectionis; et decreta, quae de hoc loquuntur, non aliud requirunt, nec professionem nominant, sed ingressum religionis, ut patet cap. Ex publico, cap. Ea parte, 2. de Conversion. conjugat.

2. Secundum fundamentum.— Confirmatur primo. — Secundo. — Tertio. — Secundo videtur saltem haec sententia nunc probanda, quando haec vota reddunt personam inhabilem ad subsequens matrimonium ex consiitutione Gregorii XIII, Ascendente Domino. Nam hinc ficri videtur, ut vim habeant etiam ad dissolvendum praecedens matrimonium ratum, tum quia non est major ratio de uno quam de alio, cum haec inhabilitas requirat traditionem, et statum repugnantem matrimonio; tum etiam quia jam in tali voto reperitur omnis solemnitas quae in voto religionis desiderari potest, ut dissolvat matrimonium ratum, juxta doctrinam Concilii Tridentini, sess. 24, can. 6, et antiquorum decretorum. Patet antecedens, quia in his votis et est solemnitas accidentalis per publicam cmissionem , acceptationem et traditionem, et est solemnitas substantialis, quae (ut tomo super. diximus)consistit in virtute morali, seu legali ad reddendam personam inhabilem ad matrimonium. Confirmatur primo, quia vota religionum militarium, cum quibus dispensatum non est, quoad matrimonium contrahendum, ut vota militum S. Joannis, eo ipso dirimunt matrimonium praecedens ratum, juxta veriorem et magis receptam sententiam, ut eodem tomo visum est; ergo similiter, etc. Confirmatur secundo, quia nihil est in instituto Socielatis quod huic effectui repugnet. Quia constitutiones non prohibent quominus recipi possit, qui matrimonium contraxit, dummodo illud non consummaverit, ut per argumentum a contrario colligitur ex capite 2 Examin., S8 4. Juxta quod intelligendum est quod prima parte Constitutionum, cap. tertio, S 6, absolute dicitur, matrimonii vinculum esse impedimentum, etc. Nam ibi etiam declaratio advertit, si accedat consensus conjugis, et alia, quae Ecclesia requirit, desinere esse impedimentum; at in matrimonio non consummato, Ecclesia non requirit consensum conjugis; ergo ligatus vinculo matrimonii rati potest iu Societatem recipi; ergo vinculum illud potest dissolvi per vota acceptata in hac religione. Alioqui maneret aliquis vere religiosus, et adhuc ligatus vinculo matrimonii rati, invita conjuge; quod et repugnat statui religionis, et alteri conjugi esset onerosum, vei posset suum jus exigere, essetque illi reddendum. Tertio confirmatur ex bulla 3 Pii V, anno 1571, ubi concedit omnibus religiosis Societatis, etiam scholaribus, ut omnes dispositiones in favorem aliorum regularium factae in eis locum habeant. Sed quod votum castitatis dirimat matrimonium prius contractum, et tantum ratum, est quaedam dispositio juris maxime favorabilis religioni, ut ab illa non arceantur qui solo matrimonio rato ligati sunt; et ipsis religiosis, ut ad altiorem statum ascendere possint ; ergo.

3. Sententia auctoris negans et cerior, quam tradunt etiam Vasquez, 1. 2, d. 165, cap. 10; Sanchez, l. 9 de Matrimonio, disp. A8, uum. 6. — Notatio ad probationem de duplici tempore Socictatis ante et post Gregorium XIII.-— Contraria sententia frequentius a viris doctis recipitur, mihique semper verior ac securior visa est. Ut autem eam confirmemus, distinguamus duos status, seu duo tempora quae hujusmodi vota habnerunt. Unum est, quando non reddebant voventem inhabilem ad subsequens matrimonium, quod durat usque ad annum 1584, in quo Gregorius XIII praedictam constitutionem edidit. Aliud est tempus in quo jam haec vota habent hanc vima tempore praedictae constitutionis. In utroque autem statu ac tempore constituebant hominem vere ac proprie religiosum, seu in statu religienis ; quia non solum de hoc praesenti statu id declaravit praedictus Pontifex illa constitutione, sed de priori id etiam declaraverat anno 82, in Bulla quae incipit Quanto fructuosius. In qua non concessit hoc privilegium his votis, ut quidam falso calumniantur, quos jam libro praecedenti, capite tertio, numero tertio, refellimus, sed declaravit Pontificia auctoritate illa vota sic emissa, recepta, et approbata, ut antea erant, a Summis Pontificibus, ex se habere vim ad constituendum verum religionis statum, ac personam vere ac proprie religiosam, ut latius eo loco declaratum est; in altera ergo constitutione posteriori, solum addit Gregorius praedictum effectum, quem non esse de substantia status religiosi, ibidem ctiam est ostensum.

4. Probatur jam primo sententia de tempore primo. — Secundo. — Quod ergo ad primum tempus attiuet, facile ex superius dictis ostendi potest, tunc haec vota non habuisse vim ad praestandum hunc effectum. Primo, quia tomo superiore ostensum est nunquam in Ecclesia visum esse, ut votum castitatis adjunctum alicui vivendi modo, aut statui, dirimat matrimonium factum, et non impediat ac irritet contrahendum; et ibi etiam probatum est, licet de absoluta potestate Pontificia fortasse hoc fieri possit, non expedire ullo modo id fieri; sed illo tempore haec vota non irritabant matrimonium contrahendum; ergo multo minus poterant solvere jam contractum. Secundo, quia hic effectus non sequitur ex sola rei natura ex voto aliquo, vel ex subsequente promissione, aut quovis humano contractu privata auctoritate facto. Nec etiam jure divino positivo adjunctus est hic effectus alicui voto, aut statui religioso, sed necessaria cst Ecclesiee auctoritas, per quam virtus ad hunc effectum tribuatur, ut ibidem etiam probavi; sed illo tempore non fuerunt haec vota ab Ecclesia recepta, et approbata ad hunc effectum; ergo. Probatur minor, quia vel approbatio fuisset specialis per aliquod jus proprium ipsius Societatis a Pontifice probatum, et hoc non, quia nec in prioribus Bullis Pontficiis, nec in constitutionibus Societatis, ulla est mentio talis effectus. Vel esset generalis approbatio per decreta juris communis, et hoc etiam dici non potest, quia jus commune solum votis solemnibus emissis in professione religionis concedit hunc effectum, ut patet ex Concilio Tridentino, sess. 24. can. 6, ubi de solemni professione hoc definiens tacite ita explicat jura antigua, et sienificat non aliter solvi. Item ex cap. Verum, cap. Et publico, eà cap. E« parte, de Convers. conjugat., et Extravag. unica de Voto, Joann. XXH. In ipsis autem Bullis et constitutionibus declaratum est, haec vota non esse solemnia, neque actum illum, in quo emittuntur et recipiuntur, esse professicnem rcligionis, de qua jura communia loquuntur. Nam Gregorius etiam XIII supra declarat sine tali professione fieri aliquem verum religiosum per talia voia; ergo eo ipso declaratum erat, ex vi juris communis non habere praedicta vota illum effectum.

5. Confirmatur hoc secundum argumentum. — Tertio. — Et confirmatur , quia hanc solam ob causam satis tunc declaratum censebaturilla vota non irritare matrimonium subsequens, quia declarabantur illa vota esse simplicia , et in jure, votum , quod dirimit subsequens matrimonium , solemne dicitur, cap. unico de Voto, in 6. Et quod attinet ad votum religionis, solum illud tale censetur, quod in professione fit ; ergo eadem ratione declaratum fuisse censendum est, illa vota Societatis non diremisse matrimonium prius factum. Quod enim quidam dicunt , hunc effectum non esse concessum professioni proprie sumptae, aut voto solemni, sed statui religionis, et voto cuicumque sufhicienti ad constituendum talem statum, nullo sufficienti fundamento magis ostendi potest de praeterito, quam de futuro matrimonio. Tertio tandem probatur, quia consuetudo est optima legum interpres; in illo vero tempore nunquam illa vota recepta sunt, ut sufficientia ad dirimendum matrimonium ; neque communi consuetudine aut aestimatione aliud factum est unquam aut declaratum, ut constat ex communi praxi hujus religionis ; ergo signum est talia vota non habuisse hunc effectum.

6. Deinde de tempore posteriore probatur cadem sententia primo.—4astantia removetur. — Ex his facile est gracum faccre ad postcrius seu praesens tempus, et de illo idem ostendere hoc enthymemate, quia per constitutionem praedictam Gregorii XIII nihil circa hoc punctum innovatum est; ergo in eodem statu permanet, in quo antea erat. Antecedens patet ex verbis ejusdem constitutionis: lec ante hujusmodi dissclutionem , et a Societate dimissionem, matrimoniwn contrahere, quin imo eos omnes ad contralendum inhabiles, ac contractus hujusmodi nullos et irritos esse, prout irritos facimus et aunullamus. Ex quibus verbis constat, Pontificem solum addidisse his votis novum impedimentnum iritans matrimonium postea subsecutum, de praecedenti vero nullam fecisse mentionem. Quod vero unum sub altero non comprehendatur , nec ex illo consequatur , ostendetur probando simul consequentiam facti enthymematis. Illa vero probatur primo ex dicta Extravag. de Voto Joannis XXII, ubi simili argumento probat, votum sacri Ordinis non dirimere matrimonium ratum prius contractum, quia Ecclesiasticum jus solum disponit ut dirimat contrahendum, et de contracto nihil loquitur. Recte ergo nos in praesenti colligimus ; est enim eadem forma argumentandi, et omnino eadem ratio, videlicet, plus esse dirimere factum, quam ummnpedire faciendum ; nulloque modo in hoc posteriori illud prius contineri. Neque obstat, si quis objiciat quia optime infertur : dirmmit contractum; ergo impedit contrahendum ; ita etiam e contrario sequetur: dirimit contrahendum ; crgo et contractum. Negatur enim consecutio, quia prior illatio est a majori ad minus; quia ditficilius est solvere ligatum quam impedire ne ligetur, turpiusque ejicitur quam non admittitur hospes. Alia vero illatio non est formalis, solumque in terminis convertibilibus locum habet. Addo etiam priorem illationem non esse per locum intrinsecum, licet de facto credamus esse bonam secundum Ecclesiae morem rationi consentaneum ; at posterior neutro modo valida est.

7. Probatur secundo. — Unde argumentor secundo , quia multa alia sunt impedimenta irritantia matrimonium contrahendum , quae non dirimunt contractum; ergo, licet hoc novum impedimentum in Societate positum fuerit respectu futuri temporis, seu matrimonii, non sequitur dirimere praeteritum. Antccedens patet, quia aliquando hoc impedimentum ponitur in favorem prioris matrimonii, vel in paenam delicti uxoricidii, vel machinationis alterius conjugii : interdum ponitur ob decentiiam,ut impedimentum consanguinilatis vel atlinitatis ; interdum ob alias causas, quae non possunt accommodari , vel non ita accommodantur praeterito actui sicut futuro. Consequentia vero probatur, quia ab his, quae non solum dissimilia sunt, sed etiam separabilia, non recte fit illatio. Maxime cum posset intercedere ratio longe diversa, sicut in voto continentiae sacri Ordinis videre licet. In eo enim positum est impedimentum dirimens subsequens matrimonium, ut muniat, et conservet votum illud, et decentiam illius status ; quod propterea non oportuit extendi ad praecedens matrimonium ; quia cum non supponatur, aut Ordo collatus , aut votum factum, satis vitatur indecentia, prohibendo ne post matrimoni um ratum , etiam non consummatum , aliquis ordinari possit sine consensu uxoris, et illa simul vovente, juxta ecclesiasticas leges ; nam quod aliquando possit quis contra hanc legem ecclesiasticam indebite ordinari, et in matrimonio manere ordinatus, et obnoxius debito conjugali reddendo, est rarum et accidentarium incommodum , propter quod vitandum non fuit necessarium vel universalem facultatem dare sic recipiendi Ordines, vel permittere ut per illam susceptionem, etsi indebitam, matrimonium factum solveretur. Nam aliis modis potuit Ecclesia illi malo providere, sicut et providit. Sic ergo in praesenti loco impedimentum positum est , quasi in munimentum et custodiam votorum Societatis, et ut ille status semel assumptus non posset facile labefactari aut violari; at circa matrimonium prius factum haec ratio non habet locum, nec nova aliqua, quae moverit Pontificem ad prius jus immutandum, sicut multae graves moverunt ad immutandum pro matrimonio futuro, ut capite praecedenti, numero nono, vidimus.

8. Probatur tertio. — Unde argumentor tertio, quia per novum jus ab antiquo non discedimus, nisi quatenus in novo expressum est, ut sumitur ex leg. Pracipimus , Cod. de Appellat., praesertim in materia odiosa, qualis de se est omnis lex irritans vel annullans contractum, alioqui natura sua validum; et tunc maxime quando in ampliatione seu extensione similitudo rationis non est omnino eadem ; sed haec omnia in praesept concurrunt. Nam quod vota simplicia dissolvant matrimonium, vel dirimant contrahendum, novum jus cst, corrigens quoad hanc partem jura antiqua , ut ex superiori tomo de voto simplici castitatis satis constat, estque hoeec materia de se odiosa ; nam, licet videatur favorabilis alicui statui religioso, tamen est de se in praejudicium tertii, scilicet uxoris, quae per matrimonium jus acquisivit, et aliquo modo derogat ipsi matrimonio. Et propterca favor religionis, per tale jus intentus, sufficienter obtinetur per impedimentum futuri matrimonii, ut in argumentorum solutione explicabimus; ergo cum novum jus aliud non esprimat, extendendum non est.

9. Ad primum fundamentum in n. 1. — Àd primum ergo fundamentum contrariae opinionis negatur consequentia, quia status perfectionis, ut sic, non dissolvit matrimonium ratum ; Episcopi enim status perfectior est, et non dissolvit, quia nullo jure id cautum est, ut in praedicta Extravag. dicitur, et in tomo superiori est disputatum. Unde ad probationem negatur utraque pars assumpta, quia revera in contractu matrimonii nulla talis includitur conditio; nec etiam est ulla lex ecclesiastica quae virtutem banc tribuat quibuscumque votis, quae sint substantia religiosi status, sed votis tantum solemnibus, ex vera et propria professione religionis, ut declaratum est. Neque obstat quod in citatis juribus non fit expressa mentio professionis, aut coti solemnis, sub his vocibus, sed sub nomine ingressus religionis; nam jure communi haec eequipollebant, et ita pro eodem sumuntur in jure, ut omnes interpretes docent , et sumitur ex aliis juribus dicentibus, religiosum fieri professione, quae supra retulimus, et Concilium Tridentinum satis signilicavit; et colligi etiam potest ex Extravag. Joannis XXII, de Voto, ibi: Zt ejus regulam expresse, vel caute profiteri. Et infra : Ad ingressum Intjusmodi, etc. Denique si argumentum illud esset alicujus momenti, probaret etiam, haec vota ex vi juris communis sine constitutione Gregorii impedire futurum matrimonium, irzitando illud, quod asserendum non est, ut ex capite praecedenti patet. Et sequela valet ; nam idem omnino argumentum de illo fieri potest, quod ibidem praecedenti capite fecimus, et similiter solvimus.

10. Ad secundum fundamentum in n. 2. — Ad primam confirmationem. — Ad secundum fundamentum negatur, aliquid esse circa hoc innovatum per constitutionem Gregorii XIII; negatur etiam esse eamdem rationem de impedimento futuri, et dissolutione facti matrimonii. Denique negatur haec vota nunc habere solemnitatem in jure requisitam, quia in illamet constitutione semper cavetur haec vota manere simplicia, et in corum emissione et receptione non fieri veram professionem. Quid autem his votis desit ad absolutam solemnitatem, jam supra declaratum est; ne- que enim deest extrinseca seu accidentalis solemnitas, nec vis impediendi subsequens matrimonium, sed deest absoluta perpetuitas, quae ex utraque parte, religionis, scilicet, et religiosi, nascitur. Et hoc confert multum ad praesentem effectum, quia, ut supra dicebam, absurdum esset ut liberaretur quis a vinculo matrimonii per transactum ad relicionem, a qua posset Superioris auctoritate, propter frequentes et ordinarias causas, liber dimitti. Et propter hanc rationem non est simile, quod in prima confirmatione affertur de religiosis militibus S. Joannis; illi enim vere profitentur, votumque solemne emittunt, a quo liberari non possunt, nisi in casu raro, auctoritate aut dispensatione Summi Pontificis.

11. Ad secundam confirmationem. — Dubi incidentis resolutio bipartita. — Declaratur prior pars. — Ad secundam etiam confirmationem ex eodem principio respondendum est, multa esse in Societatis instituto, quae huic effectui repugnant. Primum, quod in illo seepius declaratur, haec vota esse simplicia. Deinde, quod nulla fit ejus mentio in Bullis Pontificiis aut constitutionibus. Denique quod vota non habent eam absolutam perpetuitatem in utroque capite, quae ad hunc effectum secundum morem Excclesia necessaria est. An vero vinculum matrimonii rati sit impedimentum essentialiter impediens receptionem alicujus in hac religione invita conjuge, in dubium verti potest, propter ea quae in illa confirmatione tanguntur. Mihi tamen probabilius videtur absolute non esse impedimentum, oportere autem ut Societas in aliquo jure suo dispensare velit. Declaratur utraque pars ex ratione facta; non euim potest ille, qui matrimonii rati vinculo ligatus est, assumere statum postulantem coelibatum, nisi talis sit ille status, qui dirimat matrimonium ratum, ut ostensum est; ergo nemo potest in Societate recipi ad illum statum protitendum, dicto vinculo matrimonii ligatus, non obtento prius consensu uxoris, et servatis aliis circumstantiis circa illam, quas jura requirunt. Unde, cum ordinario jure Societatis ncmo recipiatur ad probationem ejus, nisi in ordine ad hunc statum prius profitendum, multoque tempore permanendum , prius quam ad solemnem professionem perveniat, fit ut, servato eodem jure, nemo possit recipi cum praedicto impedimento. Major (reliqua enim sunt clara) patet, tum exemplo, ob hanc enim causam non potest quis cum eo impedimento sa- crum Ordinem recipere; et si de facto ordinetur, licet Ordo teneat propter efticaciam sacramenti , suspensus tamen et irregularis manet, et ad consummandum matrimonium compellitur, si uxor nolit cedere juri suo, neque ipse religionem ingredi; tum etiam ratione, quia gravis injuria fieret mulieri ; compelleretur enim multo tempore coelebs manere, non sine periculo, aut ingredi religionem, vel alio modo castitatem profiteri.

12. Declaratur posterior. — Duo loca em jure Societatis in eadem secunda confirmatione allata conciliantur.—Altera vero pars seu limitatio declaratur , quia liberum est Societati immediate post probationem novitiatus aliquem ad solemnem proftessionem admittere; ergo, si velit aliquem recipere, quasi sub pacto, et obligatione, vel recipiendi illum ad professionem solemuem statim post probationen:, si in ea recte se gesserit, vel dimittendi statim liberum, nihil impediet quominus possit illum recipere, licet matrimonii rati vinculo ligatus sit. Quia tunc cessat ratio facta, et nulla ex parte fit injuria uxori, nec religioni, cum ad hunc modum recipiendi sit in ea potestas, et propter alias graves causas fieri soleat. Et fortasse hoc significatum est in illis duobus locis in ipsa secunda confirmatione citatis, quae hoc modo videntur concilianda ; nam, absolute loquendo, solum matrimonium cousummatum est impedimentum, cum quo nemo recipi possit invita conjuge ullo modo, nec interveniente dispensatione ipsius Societatis. Et ideo priori loco Examinis, consummati matrimonii mentio facta est. Quia vero matrimonium ratum aliquo modo impedit servato jure ordinario, ideo forte ad hoc insinuandum in secunda parte Constitutionum absolute matrimonium positum est.

13. Uxoratus ingrediess Societatem uno tantum anno probari debet. — Hupjus asserti ratio. — Confirmatur. — Addo vero insuper, ut hoc posterius magis constet, quia singulare est in Societate ut tempus novitiatus per biennium duret, ideo non solum videri in hoc negotio necessariam dispensationem recipiendi aliquem ad professionem solemnem, immediate post biennium (licet non tam dispensatio quam rarus usus ordinarii juris appellari possit), sed etiam immediate post primum probationis annum completum. Nam, ut amplius expectetur, ne uxori petenti jus suum statim reddatur, necessarius est consensus ejus, nec potest invita cogi per integrum annum expectarc. Ratio est, quia com- muni Ecclesiastico jure, ac consuetudine, uxor non potest compelli ad expectandum nisi per annum post receptionem habitus, quae etiam non potest ultra duos menses differri ; ergo propter specialem Societatis modum circa probationem novitiorum, non potest uxor invita cogi ad expectandum; necesse est ergo ut vel ipsa consentiat, vel Societas in eo tempore dispenset, quod ex justa etiam causa facere potest. Quae omnia usu etiam ipso confirmantur, quo jura recte interpretamur, nam propter haec incommoda vitanda, et quia dispensatio in tempore biennii ante professionem solemnem rarissime in nac religione est, et vix semel aut iterum concessa, ideo usu semper servatum est, ut nemo hlgatus vinculo matrimonii rati in Societatem recipiatur ; intellectum enim, ut credo, est vinculum illud non posse dissolvi absque professione, et alioqui cautum est ne professio ante tempus praescriptum detur, nisi ex gravissimis causis, quae ad hujusmodi receptionem raro aut nunquam occurrunt.

14. Ad tertiam confirmationem in eod. uuaero 2. — Ad tertiam confirmationem, si illatio bona esset, etiam probarcet a tempore Pii V haec vota reddidisse inhabiles personas ad matrimonium, atque irritasse subsecutum; quia haec etiam est dispositio juris communis favorabilis religioni, et ipsis religiosis, ut in suo statu magis quieti sint. Constat autem hoc non esse verum, nec sequi; ergonec primurm. Negatur ergo consequentia, tum quia Pius V non loquitur de conditionibus annexis ipsis votis, sed de privilegiis et gratiis concessis ipsis personis ; tum etiam quia non agit de dispositionibus juris communis , quae alienae sunt vel repugnantes speciali juri, et institutioni approbatae in Societate, sed de illis quae religioso statui communes sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2