Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Utrum peculiarem curam adhibere debeat societas in adjuvandis proximis in periculo mortis.

CAPUT IX. UTRUM PECULIAREM CURAM ADHIBERE DEBEAT SOCIETAS IN ADJUVANDIS PROXIMIS IN PERICULO MORTIS.

1. Ministerium hoc necessarium, et iu Societate commendatum. — Cum ministeria, quae hactenus tractavimus, generatim omnibus proximis exhiberi debeant, eisque maxime qui magis indigent , constat illa omnia exercenda cum morientibus esse quantum in nobis fuerit, quia ille est articulus maximae necessiiatis propter multa impedimenta et pericula quae tunc occurrunt, quae optime recensent Innocentius III, lib. 2 de Contemptu mundi, c. 49; Bernard., 1. de Interiori domo, c. 43, et in Meditationibus, c. 2; et Hugo de S. Victore, lib. 2 de Anima, c. 2, et nomine Aucustini, serm. quadragesim. octav. ad fratres in Eremo. Summa omnium est, quia tunc corpus maaime impedit animam, quia illic capitur tota intentio mentis, ubi est vis doloris ; et quia tunc daemon vehementius tentat et calcaneo insidiatur, quia tunc exitum vitae et consequenter finem viae instare conspicit, ut in simili dixit Concilium Tridentinum, sess. 14, in doctrina de Extrema-Unctione, in prooemio, c. 2, inde colligens magnam utilitatem sacramenti Extremae-Unctionis. Ob similem ergo causam, praeter eam sollicitudinem generalem quam de salute omnium proximorum Societas assumpsit, specialiter ei commendatur aegrotantium seu morientium auxilium, non tam corporale quam spirituale, licet in corporali etiam praetermittere non debeat convenientia charitatis officia, juxta regulam datam 7 p. Constitutionum, c. 4, $9, et juxta ea quae in principio hujus materiae, l. 1, c. 6, n.2, diximus de operibus misericordiae corporalis; quod vero attinet ad spirituale, in 4 p. Constitutionem, c. 8, S 7, sic dicitur : Ut in superius dictis prosimi ad bene vivendum juvantur, ita curandum est ut ea, quee ad bene moriendum illis conferunt, percipiantur, quique modus in eo tempore, in quo tantun est momenti ad (inem ultimum aternee salutis consequendum, vel ab eo excidendum, teneri debeat, intelligatur. Et in regula 40 Praepositi : Procuret (dicitur) diligenter ne desint, qui extra domum, egrotorum confessiones audire, et morientibus opem ferre possint. Est ergo hoc unum ex ministeriis maxime propriis Societatis, ad quod ex proprio instituto peculiariter tenetur, ea nimirum obligatione, qua ad caetera opera sui instituti obligatur. 2. Ministerium hoc religioso statui consonat. — Quod autem hoc opus sit consentaneum religioso statui, sufficienter probatur, quia est maxime consentaneum charitati, etnihil aliud continet repugnans praedicto statui, si in co debitus modus servetur. Et corfirmatur, nam sacra Concilia maxime commendant parochis hoc ministerium, ut videre licet in Concilio Nannetensi, c. 4, quod hoc loco ad litteram inferam, quia egregie describit modum in hoc munere servandum : Cum Sacerdos (inquit) audierit aliquem infirmari in sua plebe, quam citius ad eum pergat, et ingressus cubiculum aguam benedictam super eum, et per omne cubiculum aspergat cum antiphona : Asperges me, Domine, et oratione, etc. Et infra : Post luec omnes jubeat extra cubiculum secedere, et appropinquans lecto, quo infirmus decumbit, eum leniter blandegue alloguatur, ut omnem spem suom in Deo ponat, flagellum Dei patienter toleret, ut hoc ad purgationem, et castigationem suasm provenire credat, ut peccata sua confiteatur, ut emendationem promittat, si Dominus vitam concesserit, penitentiam pro peccatis commissis spondeat, ut substantium suam, dum adhuc sensus et ratio vigent, disponat, ut peccata sua eleemosynis redimat, ul his, qui in se peccaverunt, indulgeat, ut rectam fidem et credulitatem teneat, ut de Dei misericordia nwnquam desperet ; cum his, et Inusmodi alocutionibus, fuerit mens infirmi relevata, data benedictione recedat sacerdos, non post multum reversurus, detqgue locum ut eegrotus de peccatis suis possit cogitare. Concilium etiam Coloniense, celebratum anno 536, p. 1, c. 50, monet parochos ut post Extremam Unctionem curam habeant praeparandi infirmum ad mortem. Idem Synodus Augustiensis, cap. 20. Imo olim Episcopi, dum eis vacabat, hoc munus per se exercebant, praesertim si ab infirmis vocarentur. Quod de Augustino refert Possidonius, c. 27 : In visitationibus (inquit) modwn tenebat ab Apostolo definitum, ut non- nisi pupillos et viduas in tribulationibus conuslitutas visitaret, el si fortasse ab egrotantibus ob hoc peteretur, ut pro eis in presenti Deum rogaret , eisque manus imponeret , sine mora pergebat. Merito ergo Societas hoc ipsum profitetur, ut parata sit ad juvandos omnes infirmos a quibus fuerit requisita, sive sint pauperes, sive divites, sive hoc sive illo morbo laborent, et quacumque hora diei vel noctis vocetur. Neque propter obligationem parochorum (quod l. 6, c. 4, n. 13, et alias saepe respondimus) supervacanea videri debet haec Societatis cura, tum quia vel saepe non potest unus parochus pluribus infirmis satisfacere, vel interdum non est in eo munere adeo facilis et sollicitus, saepe etiam non est satis idoneus, vel certe aegrotus saepe aliorum ministrorum opera magis juvatur ac recreatur, et ideo non tantum nostri, sed etiam multi alii religiosi magna charitate hoc ministerium exercent; quamvis fortasse ex vi sui instituti non ita obligentur, sicut religiosi Societatis.

Repellitur duplex calumnia, qua Societas propter dictum ministerium a male affectis pungitur.

3. Primum quod nostris objicitur. — Infringitur objectio. — Nullum vero opus est tantae charitatis, quod non possit, vel per calumniam, vel propter aliquorum negligentiam reprehendi. In duobus ergo solet argui Societas circa hoc ministerium. Unum pertinet ad sollicitudinem circa eos qui ex aegritudine moriuntur ; aliud circa eos qui in poenam delictorum , violentam mortem patiuntur. In priori ministerio reprehenditur avaritia, quia Sacerdotes Societatis ideo cupiunt morientibus assistere, ut bonorum illorum possint esse participes, eos inducendo ut de ilis per testamentum, vel alium modum in suam utilitatem disponant. Sed hoc valde alienum est ab spiritu et intentione Societatis, quidquid sit de privatis erroribus seu defectibus , si qui fortasse, vel ex humano aliquo affectu, vel ex zelo non secundum scientiam, committerentur, de quibus nec nobis constat, neque, si sint, religioni nocere possunt, quae intentionem hujusmodi detestatur, et ideo omnes etiam actiones prohibet quae aliquam illius speciem praebere possunt. Hinc in ultima suarum regularum monentur sacerdotes, ut, cum vocantur ad adjuvandos eos qui morti vicini sunt, tamdiu illis adsint, quamdiu sola necessitas postulaverit, et ad- ditur: Caeterum, etsi, cum opus est, egrotos ad condenda testamenta hortari conveniat, iis tamen conficiendis non assistant. Admonere enim illos ad officium confessoris spectat, quia est de re vel necessaria, vel valde utili ad bonum animae aegrotantis. Et ideo in verbis supra citatis ex Concilio Nannetensi hoc consilium inter alia ponitur; assistere autem testamento, nec pertinet ad munus confessoris, neque, per se loquendo, est ministerium spirituale, qnod religiosis expediat ; et quamvis in aliquo casu possit esse opus pietatis ad juvandum infirmum propter speciales circeumstantias quae occurrere possunt, vel ex debilitate et impotentia intrinseca ipsius infirmi, vel ex aliqua morali vi extrinseca , nihilominus regulariter id non expedit, propter vitandas cognatorum querelas, et tollendam omnem occasionem supra dictae suspicionis ; quod si necessitas coegerit, nec sine Superioris dispensatione, nec sine magna circumspectione faciendum est, ita ut omnis probabilis suspicio vitetur, et tunc temeraria judicia contemnenda sunt ; quis enim illa effucere potest?

4. Nostri consilium moribundo quoad dispositiones liberas ultro dare non permittuntur. — Quid quando consilium petitur. — Et eadem ratione, quamvis, ubi opus fuerit, admonendus sit iufirmus, ut pro ratione periculi de rebus suis disponat, non tamen ei est offerendum consilium circa dispositionis modum, nisi in his tantum quae ad salutem ejus fuerint necessaria, ut de restituendo alieno, de solvendis debitis, de necessariis haeredibus instituendis, ita ut, quantum in ipso fuerit, omnis occasio jurgiorum et litium tollatur; ad particularia autem descendere non expedit, quia eadem bhabet incommoda. Quamquam si iufirmus consilium petat circa ea de quibus libere potest disponere, ad officium confessoris spectat id consulere, quod majus Dei obsequium esse, et ad majorem utilitatem animae testantis expedire judicaverit. Ut autem nostri debito modo hoc faciant, servare debent quod sexta parte Constitutionum , c.2, S 6, dicitur : Quamvis ad bona et sancta opera , et mazime perpetuo duratura incitare laudabile sit, ob majorem tamen cdificationem nullus de Societate debet, nec potest quemquam ad eleemosynas perpetuas domibus, vel Ecclesiis ejusdem Societatis relinguendas incitare. Quae Constitutio amplius videtur coarctari in secunda Congregatione generali, can. 22, ubi sic dicitur : Ad majorem edifica- tionem, et paupertatis nostrae sinceritatem, et puritatem, placuit praecipere nostris omnibus, ut wulli externo suadeant, ut nobis potius quam aliis pauperibus dent eleemosynam, sed contenti simus , uli petimus eleemosynas quotidianas, illas simpliciter et plane amore Dei petere.

5. Expenditur allatus canon 22. — Vos praecipio uude posita non importat in Societate rigorosun praceptum. — Ubi ponderandum est verbum pracipere, quod valde rarum est in Constitutionibus et regulis Societatis, et ideo videri potest positum esse ad rigorosam obligationem inducendam, quam solet illud verbum prae se ferre in aliis legibus, ut cum Cajetano 2, 2, q. 186, a. 9, dub. 4, circa finem, Navarro, in Summa, c. 23, numero quinquagesimo secundo, et aliis, ex Clementina Ezivi de paradiso, S Cum autem, de Verborum significatione lib. 3 de Legib., cap. 15, an.8, attulimus. Nihilominus tamen non plus obligat decretum illud, quam aliae regulae, quia jam est in Societate declaratum, proprium signum obligationis in conscientia solum esse, cum additur: 7n virtute obedientie, vel, in Nomine Domini J esu Christi, sexta parte Constitutionum, c. 5; ibi autem nullum ex his signis adjungitur. Nec etiam additur paena excommunicationis, quae ex se etiam includit rigorosam obligationem, quaeque interdum additur in Constitutionibus, octava parte, c. 6, § 2. Solum ergo positum est illud verbum ad exaggerandam necessitatem et gravitatem illius decreti. In quo est etiam observandum non loqui solum de eleemosynis, quae a morientibus peti possunt, sed a quibuscumque, et ideo non prohiberi petitionem simplicem, sed comparativam, pra aliis; nam hoc invidiosum est et offensivum; specialiter vero hoc magis explicatur ad rem de qua agimus, sequentibus verbis: Ad donationes vero quascumque, sive legata, simpliciter etiam et plaue possunus tantum nosiras necessitates explicare, definitionem tamen ejus devotioni relinquamnus a quo eleemosgnam postulamus, etc.

6. Jure conmuni, nedum sSocietatis, reprehensibiles sunt procurantes sibi prae aliis legatum. —Quo loco est advertendum etiam jure communi male audire in religiosis hanc petitionem , cum expressa comparatione, ut legata potius sibi relinquantur, quam aliis, quia, licet hoc non sit per se malum, imo nec sit contra justitiam, moderatis precibus procurare voluntatem infirmi inducere, aut mutare, ut mihi potius, quam alteri donet, quia nullum erat alteri jus acquisitum, ut cum Antonino, Saliceto, et aliis resolvit Navarrus, in Summa, c. 26, n. 36, et sumitur ex c. 13, n. 72, nihilominus in religiosis, talis inductio, etiamsi non sit injusta, reprehensibilis est. Quia et speciem quamdam habet avaritiae, et charitatem potest minuere, vel certe depravare intentionem in spiritualibus obsequiis circa proximos, quanquam in rigore, et absolute ac per se loquendo, id facere non semper peccatum sit, quia nec est per se intrinsece malum, neque invenitur aliquo jure absolute prohibitum. Solum enim in Clementina 1, de Privilegiis, dictricte prohibentur religiosi ne, cum confectionibus testamentorum intererunt, a restitutionibus debitis aut legatis matricibus Ecclesiis faciendis retrahant testatores, nec legata vel debita aut male ablata incerta, sibi, aut aliis singularibus sui ordinis fratibus vel conventibus fieri aut erogari procurent.

7. Clementina in duobus casibus prohibitoria est. —Quae prohibitio universalis non est, sed in duobus tantum casibus, et ideo potius inde sumitur argumentum, extra illos id non esse prohibitum ecclesiastico praecepto. Prior autem ex illis casibus est, ne religiosi retrahant testatores a restitutionibus debitis, ant legatis matricibus Ecclesiis faciendis. In quo adverti potest, non solum haec prohiberi, si fiant in proprium commodum, vel suae religionis, sed absolute, et simpliciter, et consequenter quocumque respectu fiant, contra illud praceptum agitur. Et prior quidem pars de restitutionibus clara est, et ex natura rei necessaria. In posteriori autem duo adverti possunt: unum est, non posse dicireligiosum retrahere testatorem a legato faciendo, nisi prius noverit ejus voluntatem, et illam muiare conetur. In quo expendo differentiam inter restitutionem et legatum; nam ut quis dicatur retrahere a restituendo, satis est quod sciens debitum restituendi, nihilominus inducat, vel ad non restituendum, vel ad donationem faciendam repugnantem restitutioni ; quia debitum restituendi includit voluntatem saltem debitam vel praesumptam, quae satis est, nisi fortasse constaret de voluntate non restituendi, sed legandi alias; nam tunc inducere ad mutandum legatum revera non esset inducerc ad non restituendum, sicut qui inducit ad minus malum eum qui decrevit malum agere, non inducit illum ad malum; sic ergo ut quis dicatur retrahere a restituendo, necesse quidem est ut alter non sit jam in deliberato proposito non restituendi ; sufliciet tamen ad praedictam obligationem, ut de neutra voluntate constet, sed tantum de debito. In legato autem liberali non dicitur quis proprie retrahi ab illo faciendo, nisi qui est in proposito illud faciendi, et ita religiosus non peccat contra hoc praeceptum, quando ignorans aegrotum habere tale propositum, abillo petit ut suo conventui, verbi gratia, legatum relinquat, quod notavit Sylvester, Religio, 6, quaest. 15, S 4. Secundo adverto, in illa secunda parte, prohibitionem tantum fieri respectu Ecclesiae matricis, ut ibi expresse dicitur, per quam vocem cathedralis Ecclesia intelligitur, juxta cap. Venerabili, de Verb. signif. Et ideo non est extendendum illud praceptum ad omnes religiosos, qui retrahunt testatores a quibuscumque legatis faciendis aliis locis, vel personis, sed sola ratione naturali, vel secundum uniuscujusque regulam de illa actione judicandum est.

8. Alter casus illius legis est, ne legata, vel debita, aut male ablata incerta, sibi, aut aliis singularibus sui ordinis fratribus, vel conventibus , in aliorum grajudicium fieri seu erogari procurent. In quo duo etiam adverti possunt. Primum est, quando hoc dicatur fieriin prajudicium alterius. Nam Cardinalis ibi, quaest. 5, sentit non solum fieri in praejudicium, quando fit in injuriam, contra id quod ex justitia debebatur; sed etiam quando retrahit testatorem a proposito, quod habebat legandi alteri, etiamsi legatum non esset alias debitum. Et est probabilis expositio, quamvis nimis rigorosa, nisi intercedat vis aut deceptio, vel preces adeo importunae, ut coactioni aequiparentur; quia tunc revera fit injuria tertio; tamen, si nulla intercedit injuria, non videtur in rigore fieri persuasio in alterius prajudicium. Aliud notandum est, illud praeceptum solum ferri contra persuasionem qua fit in utilitatem propriam, vel propria religionis, aut personarum ejus. Unde si fiat suasio in commodum alterius extranei, etiamsi alias peccaminosa sit, non erit contra illud speciale praeceptum, quod specialiter latum est ad reprimendum peculiarem affectum , quem religiosi ad se, vel ad suos habere possunt. 9. Jus Societatis contra negotiationem legatorwn latius est quam commune. — Nullum ergo invenitur commune jus, quod tam generalem contineat prohibitionem faciendi hujusmodi persuasionem, vel inductionem, per comparationem ad alios, sicut fit in propriis regulis Societatis; in quibus primo prohibetur fieri non solum retractio a voluntate le- gandi aliis, verum etiam petitio cum tali comparatione; quod intelligo tam de formali et expressa, quam de implicita et per circumloquia, quia moraliter aequivalent. Secundo, simplex petitio permittitur, cum tanta vero moderatione, ut sola necessitas explicanda dicatur. Unde si sit fortasse collegium, nullam habens veram necessitatem, ibi, juxta regulam, nulla debet fieri postulatio. Tertio etiam tunc non permittitur aliquid determinate postulare, sed necessitate proposita, voluntati testatoris deinitionem relinquere, solumque ei consulere ut oret, et petat divinam inspirationem, ut id statuat, quod Deo gratius fuerit. Quae omnia constant esse valde alienaab affectu avaritiae, potiusque esse consentanea spiritui paupertatis, ut in simili dixit Clemens V, in Clement. HEaivi, vers. Nos autem, de Verb. significat.

10. Secunda objectio etiam vefellitur exemplis. — Secunda objectio pertinet ad auxilium eorum qui propter delicta damnantur ad mortem; reprehenduntur enim nostri, eo quod sint nimium solliciti circa vitam corporalem eorum, importunis precibus, vel aliis mediis procurando hujusmodi poenam impedire. Verumtamen haec reprehensio (si hoc nomine digna est) non est peculiaris Societatis, sed religiosorum omnium, non solum praesentium temporum, sed etiam praeteritorum. Refert etiam Cassianus, collat. 14, c. 4, quorumdam monachorum institutum fuisse pro miseris et oppressis intercedere. Et de B. Antonio, quamvis genus vitae solitarium maxime coleret, inquit Sozomenus, 1. 1 Histor., c. 13: Porro autem in defensionibus corum, qui erant injurio affecti, nemo plus operee studiive posuit, adeo ut eorum causa sepe ad urbes se contuleit. Clarius exemplum est quod de Ambrosio refert, 1. 7, c. 23, scilicet, Ambrosium ad Gratianum Imperatorem accessisse, ut quemdam illustrem virum ad mortem damnatum liberaret. Et non antea causam omisisse, quam veniam a Gratiano impetrasset. De Augustino refert Possidonius in vita sua, cap. 20, solitum fuisse pro reis intercedere, tam honeste (inquit) ac temperate, ut onerosus ac molestus non videretur, verum etium mirabilis extitisset. Cujus egregium testimonium estat inter epistolas Augustini, in 51, qua est Macedonii judicis ad ipsum Augustinum ; cum enim pro quibusdam reis Augustinus apud Macedonium interpellasset, ille respondit: Miro modo afficior sapientia tua, et in illis que edidisti, et in his que interveniens pro reis mittere non gravaris ; num et illa tan- tum habent acuminis, scientiem et sanctitatis, ut nilil supra sit, et hec tantum verecundie, ut nisi faciam quod mandas, culpam penes me remanere, non in negotio esse dijudicem ; non enim instas (quod plerique homines istius loci faciunt) ut quodcumque sollicitus petieris, eztorqueas , sed quod tibi a judice tot curis obstricto pelibile visum fuerit, admones et rogas, subserviente verecundia , que maaima difficilLium inter bonos efficacior est. Proinde statim commendatis effectum desiderii tribui, nam sperandi viam ante patefeceram. Et in epistola 53, idem Macedonius, ad Augustinum scribens, ait se fecisse quod in altera epistola Augustinus ab eo postulaverat, quaestionemque movet, an ad officium sacerdotis pertineat intervenire pro reis, quod Augustinus ad illum scripserat. Augustinus autem, in epist. 54, late respondet declarans quomodo humanitatis officium sit, ita esse criminis persecutorem, ut procuret quis, quoad juste fieri possit, esse hominis liberatorem. Quod late prosequitur, adducens Christi esemplum, qui magna sapientia etbenignitate adulteram a poena mortis liberavit, et S. Josephum, qui in suspicione quam de virgine habuit, eam ab omni poena et infamia liberare studuit. Quibus addere possumus Paulum, qui apud Philemonem pro Onesimo intercessit. Et multa alia ex eodem Augustino et Gregorio refert Gratianus, 23, q. 5.

11. Officium intercedendi pro reis, quo moderamine prastandum. — Quando locum habeat vel non habeat dictum officium. — Hoc ergo officium et sanctum et religiosum est, licet prudentia et moderatio justitiae servandae sint, quae hoc loco prosequi non est necesse; quia quod ad prudentiam attinet, suffticienter exemplo Augustini verbis Macedonit commendatc insinuatum est. Quod vero spectat ad justitiam, habet proprium locum in illa materia, et tractando de lege poenali a nobis tactum est. Summaque omnium est, ut nihil postuletur in praejudicium Reipublicae vel tertiae personae, nec quod ab ipso judice licite praestari non possit. Inter ea vero quae ab eo fieri possunt, et sine detrimento tertii, vel boni communis, id quod benignius fuerit pro miseris hominibus procurare, charitatis officium est ; neque aliud a nostris sacerdotibus vcl confessoribus fieri, jure potest ab aliquo affirmari ; multoque certius ex instituto Societatis nihil aliud postulari. Nam de hoc genere intercessionis nihil peculiare ipn eo traditum invenio, sed illud solum, quod septima parte Constitutionum, c. 4, 89, inter alia pietatis opera, generaliter dicitur: In custodiis publicis detentos, quoad ejus fieri poterit, per se sublevando, et ut alii sublevent curando. Et in Bulla prima Julii III, inter alia dicitur: Et eorum, qui in carceribus inveniuntur, piam subventionem, et ministerium , ac reliqua charitatis opera, prout ad Dei gloriam et commune bonum expedire visum erit. Constat igitur, ex vi instituti praedictas circumstantias in hoc munere servandas. Illud autem proprie solum habet locum ante rei condemnationem ultimam ac definitivam ; nam si hujusmodi non sit, poterit locum habere intercessio, ut appellatio concedatur, in qua eadem aequitas et prudentia servanda est; re vero seu causa jam definita, cessat intercessio, et solum agitur de spirituali salute et convenienti praeparatione ad mortem ipsius rei; obiter auton procurare ut in ipsomet supplicio, et usque ad mortem benigne et humane tractetur, charitatis etiam officium est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9