Caput 1
Caput 1
Utrum societas per modum monarchiae convenienter gubernetur.
1. Prima suppositio, monarchia cum aristocratia in Societate. — Suppono imprimis hoc esse commune Societati cum aliis religionibus fere omnibus, ut ejus ordinarium regimen monarchicum sit, habens aliquid aristocratiae admistum ; nam et monarchicum regimen secundum se melius est, et in hominibus propter eorum fragilitatem, et periculum errandi, vel in judicio, vel in affectu, aliquo adminiculo aristocratiae oportet esse temperatum, ut est tam philosophorum moralium, quam Theologorum recepta sententia, quam in tractat. 8 attigi, et latius in materia de Legibus, l. 3, c. 4, et de ecclesiastica hierarchia tradi solet, attigique disp. 9 de Fide, sect. 6, a n. 8.
2. Secunda suppositio, varietas Prelatorum ipsius Societatis. — Secundo suppono monarchiam hujus religionis reduci ad unum generalem Praepositum, sub quo tota religio militat, quae, ut illi conjuncta, soli Summo Pontifici in spiritualibus ordinarie subjecta est. Hoc satis constat ex prima institutione et approbatione Societatis in Bullis Pauli III et Julii IT, et ex Constitutionibus, praesertim parte nona; sub hoc autem Generali immediate constituuntur Praepositi Provinciales, et sub Provinciali. singulorum locorum Superiores, sicut citato tractat. 8 declaravimus, nam in his convenit haec religio cum aliis; quia moraliter necessaria sunt in quacumque religione, quae cum sit unum politicum corpus, per universum orbem simul cum Ecclesia catholica diffunditur, habetque membra secundum locorum diversitatem valde distantia. Unde fit primo membra haec, ratione unitatis quam inter se habent, indigere uno capite, quod in omnia influat, et universali bono totius corporis provideat, et singulis membris in aliorum utilitatem uti possit ; et hoc est Generalis munus, ut copiose et prudenter satis tradit S. P. Ignatius, in nona parte Constitutionum, a principio. Ratione vero distantiae et extensionis, et alicujus diversitatis quam necessario inter se habent variae regiones, seu nationes, necesse est ut sub Generali Provinciales constituantur, quorum singuli suas provincias proxime administrent et regant. Quoniam vero in unaquaque Provincia varia sunt loca, domos vel collegia Societatis habentia, necessarium erat ut unicuique loco aliquis praesit, sive Rector, sive Praepositus appelletur. Unde etiam fit secundo hos omnes ordinariam et spiritualem jurisdictionem habere , unumquemque juxta modum sibi concessum, suoque muneri accommodatum : nam sine jurisdictione administrari non potest, ut ex generali docirina de statu religionis constat, et c. 4, n. 1, attingetur. Quanta vero sit haec jurisdictio in singulis numeratis Superioribus, juxta peculiarem modum hujus religionis, ex discursu hujus libri constabit. Denique colligitur ex dictis, omnes praedictos Societatis Superiores esse Praelatos ecclesiasticos cum omni proprietate et rigore. Habhent enim animarum curam, cum jurisdictione ecclesiastica fori contentiosi ordinaria, seu ex vi muneris ; quae duo tantum sunt necessaria ad hujusmodi praelationem, ut in superioribus visum est, et attingemus c. 4; viderique possunt Sotus, lib. 7 de Justitia, q. 4, art. 3; Navar., cons. 23, de Privileg., et Comm. 3, de Regular., n. 4; D. Thomas 2. 2, q. 33, art. 7, ad 5.
3. Primus nodus, in quo visitur aristoeratia in Societate, per Coagregationes generales. — Tertio suppono, aristocraticum regimen multis modis participari a Societate. Primo, in hoc quod suas habet Congregationes generales, quae, licet non habeant certa ac definita tempora, opportunis tamen occasionibus non sunt omittendae. Primo quidem ac necessario, cum in defectum Generalis mortui, vel privati, aut privandi suo officio quacumque ex causa, alius eligendus est. Deinde, quando alia causa gravis occurrit ex his quae numerantur octava parte Constitutionum, c. 2. Ad hujusmodi autem Congregationem pertinet proprie, et in omni rigore, aristocraticum regimen, nam in illa qui congregantur, habent suffragium decisivum, et qamdiu illa durat, in ea est suprema potestas totius Societatis, etiam supra ipsum Generalem, ut declaratur parte decima Constitutionum, S 8, et 9 p., c. 3, 4, 5 et 6: a quo autem convocanda sit hujusmodi Congregatio, et qui sint ad eam vocandi, et quomodo quaeve negotia in ea tractanda ac definienda sint, tractatur late in octava parite Constitutionum, et nonnulla attinguntur in 9 et 10, et specialius in peculiari forma gencralis Congregationis.
4. Secundus, per Congregationes Procurae torun. — Secundo participatur hoc regimen in alio genere Congregationum, quae licet ex universa Societate cogantur, non sunt tamen generales, quia ad illas, nec Provinciales, nec plures suffragium habentes, ex singulis provinciis conveniunt, sed solum singuli ex singulis provinciis nomine earum, et tanquam earum Procuratores missi, et ideo Congregatio Procuratorum haeec appellatur ; habetque fundamentum in octava parte Constitutionum, c. 2, in declaratione, lit. B, ejusque forma magis declarata est in secunda Congregatione generali , cap. 29, et in speciali formula de hoc edita in quinta Congregatione generali ; pertinet autem ad hanc Congregationem primo ac praecipue, decernere, an Congregatio generalis cogenda sit, necne, et in hoc habent congregati snffragium decisivum. In reliquis autem negotiis, quae in ea tractari possunt, ex vi instituti et Constitutionum, solum habent consultivum, ut ex eodem cap. secundo octavae partis Constitutionum colligitur.
5. Tertius, per Congregationes provinciales. — Tertio, participat Societas hoc regimen per Congregationes provinciales, quae in singulis provinciis quolibet triennio fieri debent, earumque finis est ad eligendam personam, quae nomine totius provinciae Praepositum generalem adeat, et in Congregatione Procuratorum suffragium habeat. Hujus ergo Procuratoris electio fit in Congregatione provinciali, et solum in ca electione habent votum decisivum, qui in hujusmodi Congregatione suffragium habent. Fit etiam haec Congregatio in singulis provinciis, quotiescumque totius Societatis generalis Congregatio cogenda est; nam in illa provinciali eligendi sunt, qui cum Provinciali suffragium habituri sunt in Congregatione generali, et in eorum electione habent propriam vocem activam, omnes qui legitime ad Congregationem provincialem conveniunt. Porro, quinam et quot convenire debeant ad hanc provinciae Congregationem, qui etiam vocem passivam in ea habeant, in formula ejusdem Congregationis, c. 3, traditur. Et in quinta Congregatione, decret. 60 et S1, contractus fuit numerus, qui in Constitutionibus, parte octava, c. 3, indefinitus erat. Praeter has vero electiones nulla lex vel statutum fieri potest in Congregatione provinciali, neque in aliqua ordinatione facienda votum decisivum habent, qui ad eam conveniunt, sed solum consultare possunt de rebus necessariis vel opportunis, ut in Con- gregatione generali, si illa cogenda sit, decernantur; vel si non cogenda, Praeposito generali proponantur. Qua omnia constant ex octava parte Constitutionum, c. 2, 3et 5, et parte nona, c. 5, S8 4, et secunda Congregatione generali, c. 29, et ex speciali formula Congregationis provincialis, in quibus locis fuse etiam declaratur qui sint ad hanc Congregationem vocandi, et a quo indicenda sit, et quis procedendi modus in illa sit servandus.
6. Quartus , per Consultores. — Quarto, participat Societas regimen aristocraticum in multitudine Praelatorum, per quos gubernatur sub uno supremo Generali, ut sunt Provinciales et locales Praepositi, qui totum gubernationis pondus inter se habent distributum; nam hoc etiam pertinere ad participationem aristocratiae, infra, n. 11, declarabo. Perficitur autem haec participatio in consiliis, quae ad res statuendas atque ordinandas simul cum Praelatis adhibentur. Nam in gubernatione Praepositi generalis a tempore primae Congregationis, decreto 85, adhibetur consilium quatuor assistentium; in sexta vero Congregatione additus est quintus pro Gallia, ut habetur, tum in decreto 1 ejusdem Congregationis, tum in formula Congregationis generalis, n. 15 et 18, qui Assistentes a Congregatione generali ex diversis nationibus simul cum ipso Praeposito eliguntur, ut per eos possit majorem lucem de rebus omnibus accipere, et eorum consilio et prudentia in rebus definiendis uti, ut videre licet parte nona Constitutionum, c. 4, n.5 et 6, et in propriis regulis Assistentium, et in formula eligendi illos. Provincialibus etiam proprii Consultores assignari debent. Idemque de inferioribus Praelatis localibus cum proportione statuitur nona parte Constitutionum, c. 6, S 4, et de Rectoribus in particulari, p. 4, cap. 10, S 7, et cap. 17, S 1. De numero autem corum solum dicitur, ut Consultores Rectorum in collegiis ad minus duo sint, universitatum vero Consultores ordinarie debeant esse quatuor ; unde constat a fortiori Consultores Provincialium quatuor esse debere, et ita usu receptum est. Imo, in gravioribus domibus professis et gravioribus collegiis idem servatur. Est autem his omnibus Assistentibus et Consultoribus commune, ut in suis consiliis solum habeant suffragium consultivum (nisi quod de Assistentibus excipitur in Congregatione quarta, decret. 23, et in Congregatione quinta, decret. 16), et decisio tota ac judicium rei penes Praelatum res- pective maneat. Ita de Generali statuitur, parte nona, c. 6, S 11, et de caeteris Superioribus, p. 4, c. 17, et p. 9, c. 6, Sult.; et p. 10, 8 8, generaliter dicitur magnopere referre, si Praepositi in subditos multum potestatis habeant. Et in hoc puncto explicando consistit tota difficultas praesentis capitis, nam reliqua clara sunt.
7. Ratio dubii. — Dubitant enim aliqui, cur Societas tantam potestatem Generali, et cum proportione caeteris Praepositis tribuat, ut res omnes suo judicio et voluntate definire possint, etiam contra judicium suorum Consultorum , si velint. Nam hoc potius est monarchia pura, quam mista, nisi valde secundum quid, quod non sufficit ad excludendum periculum, ne monarchia in tyrannidem convertatur ; propter quod periculum in hominibus vitandum monarchia mista ex aristocratia praefertur purae ; mistio autem solius consilii inefficax valde est, tum quia nullus est iyrannus adeo iniquus, qui aliquorum consilio non utatur; tum etiam quia si potestas in uno manet, cujus voluntas sufficit ut factum teneat, etiamsi contra consilium suorum Assistensium fiat, subditi manent in eodem periculo patiendi plures injurias. Unde Navarrus , Comment. 3 de Regularibus, dicit, licet monarchia pura secundum se melior sit, tamen propter concordiam et alios respectus convenire, ne Praelatus solus gubernet, sed adjutus consilio et consensu aliquorum. Ubi expendo illam particulam consilio et consensu ; nam per illam significatur suffragium non solum consultivum, sed etiam decisivum. Et rationem amplius dcclarat n. 15, quia experientia compertum est, regimen unius magis absolutum, etiam in religionibus, praesertim non mendicantibus, degenerare in tyrannidem: Zf ideo ( inquit ) introducta est monarchia restricta , qua unus de consensw mulLtorwm ad id deputatorum gubernat. Ubi iterum de consensw dixit, non de consilio tantum, quia per consilium solum non videtur satis illi periculo occurri. Facit etiam quod antiqui Patres religionum hunc modum regiminis elegisse videntur, ut intelligi potest ex Basilio, in regulis 45, 48 et 51, ex fusioribus, et in 112, ex brevioribus, et ex regula Carmelitarum, cap. 2 et 3, et ex statutis Carthusianorum, p. 2, c. 4, et ex Regula monacharum, c. 7, inter opera Hieronymi, tom. 9. Denique fere omnes religiones mendicantes hanc formam regiminis observare videntur.
8. Auctoris resolutio probatur auctoritatc. — Nihilominus dicendum est P. N. Ignatium non sine antiquorum Patrum exemplo, nec sine sufficienti ratione, hunc modum regiminis elegisse. Probatur, nam imprimis D. Benedictus in sua regula, cap. 3, monet quidem Abbatem ut cum consilio fratrum gubernet; subjungit tamen: 7n Abbatis pendeat arbitrio, ut quod salabrius judicaverit esse , ei cuncti obediant. Et in c. 65, omnia constituit in arbitrio et voluntate Abbatis, quamvis dicat illum uti debere consilio fratrum timentium Deum. Deinde Basilius idem sentit, si attente legatur in cit. loc., nam iu regula 48, ex fusioribus, primum ait: IVullo modo quis curiose Antitistis consilia pervestiget , aut in ejus facta anae inguirat, his duntaaat ewceptis qui cum dignitatis gradu, tum consilii prudentia Antistiti ipsi promimi sunt; et statim subjungit : Quos quidem ille necessario sibi, quandocumque de re aliqua erit deliberaturus , in, consilium, ac maturam considerationem adhibelit , nimirum praecepto illi obtemperans : Omnia fac cum consilio. In quibus verbis solum consultationem maturam requirit. Et eodem sensu loqui videtur, capit. 54, ubi docet esse cogenda Capitula , seu Congregationes fratrum in quibus defectus corrigantur , et honesti mores laudentur : Quo videlicet ( inquit ) adhibita locuplete multorum sententia, majore cum auctoritate, quod in mediwm adductun est, quale sit, judicetur. Non tamen dicit judicium definitivum futurum esse omnium, nec verisimile id est, pro singulis et ordinariis defectibus religiosorum judicandis. Solum ergo vult ut in plurium consessu et consilio, atque adeo majori cum auctoritate fiat. In aliis vero duobus locis non tractat de gubernatione, sed de electione Praelati, de qua postea, c. 29 et 3, dicemus, et de receptione novitiorum, de qua jam lib. 2, c. 3, n. 7, diximus quid peculiariter in hoc observet Societas, et cur.
9. Accedit Augustinus. — Addimentum Navarri non satis probatur. — Praeterea D. Augustinus in sua regula multum defert Praeposito , omniaque constituit in arbitrio illius , vel presbyteri majorem habentis potestatem, ut in superioribus, tractat. 8, tractando de Praelatis religionum in genere, explicuimus. Unde Navarrus supra fatetur, Augustinum in sua regula significasse, ut in suis monasteriis monarchia potius quam aristocratia ser- varetnr ; addit tamen hoc fore utilius , si unus, qui regit, esset Augustinus, et subditi essent Possiconii. Quia vero Praelati et subditi multum a moribus Augustini et Possidonii degenerarunt , ideo aliquid oportuisse illi regulae addere. Verumtamen imprimis ego non ita judico de praesentibus moribus omnium religionum et religiosorum , ut monarchia non possit eis esse utilissima, etiamsi ordinaria potestas ( servata proportione ) in uno tantum sit, cum regulari obligatione illam exercendi ex prudenti consilio, ut statim dicemus. Deinde, quidquid sit de statu aliarum religionum, certe B. Ignatius, qui novam religionem instituebat, non debuit modum illum eligere, qui solum ob depravatos vel imperfectos mores expedire censetur; sed tentare potius debuit perfectiorem modum instaurare, et aliis remediis providere ut, si fieri possit, ex tali regimine ea incommoda non sequantur, quae fortasse in aliis ob incuriam vel temporum conditionem secuta sunt.
10. Adductos Patres multis de causis imitatus est B. Ignatius. — Hanc igitur existimo fuisse rationem, ob quam Ignatius voluit ut unusquisque Superior Societatis, pro ratione et mensura sui muneris, integram haberet potestatem, solumque consiliarios, non conjudices illi adjunxit. Primo quidem, quia hoc secundum se, et ex genere suo, melius est, ut supra, n. 1, ex communi sententia supposuimus ; deinde quia in statu religioso sine dubio potest maxime conferre ad perfectionem, tum quia hoc modo purior et perfectior obedientia exercetur ; tum etiam quia hoc modo est major dependentia membrorum a capite, et ita etiam erit major unio. qualis inter patrem et filios esse debet. Tum etiam quia hoc modo tollitur occasio multiplicandi dignitates tot judicum, et quasi praelationes in religione, et consequenter etiam minuitur ambitionis occasio. Tum denique quia si ordinationes, judicia, et aliae negotiorum expeditiones, a plurium sententia et voluntate pendeant, multiplicantur pericula schismatum, et divisionum , ac subornationum, quae videntur esse majoris momenti magisque frequentia quam sint in pura monarchia temperata solum per consilia sapientum.
11. Collectio Pralatorum subordinatorum garticipatio est aristocratie. — Accedit praeterea , quod (ut recte indicavit Bellarminus, l. 4 de Romano Pontifice , cap. 3) aristocratia non solum miscetur monarchiae, per hoc quod princeps non possit definire ea quae ad guber- nationem pertinent , sine aliorum sufftragiis decisivis, sed per hoc maxime, quod non per seipsum homo immediate gubernat, sed per subordinatos principes, vel Praelatos, in quorum singulis monarchia participatur, ex omnium tamen collectione quaedam participatio aristocratiae consurgit. Imo prior illa mistio suffragantium decisive , potius est mutatio quaedam regiminis monarchici, nam in effectu non est monarchia, saltem in his quae pendent ex plurium judicio et voluntate ; unde si regimen majori ex parte ita fiat, non poterit dici monarchicum, sed potius aristocraticum, vel quarta species regiminis, ut Navarrus illam appellavit. In posteriori autem mistionis genere, suffragantium, scilicet, consultive tantum, servatar semper propria et perfecta monarchia , cum ultima resolutio ad unum pertineat ; miscetur autem 'aristocratia per gubernationem plurium ac subordinatorum principum ac Praelatorum, quia non est de ratione aristocratiae participatae , quod gubernatio fiat a pluribus, ut componentibus unum corpus, seu tribunal, sed satis est ut quacumque ratione integretur ex plurihus inter se aliquo modo unitis et ordinatis ad completum regimen totius corporis, et ita hoc genus mistionis invenimus in praecipuis temporalibus regnis, maxime vero in Ecclesia Catholica, ut egregie supra Bellarminus declarat, perfectionem talis monarchiae ostendens. Quomodo autem Societas hanc gubernationem Ecclesiae modo religioni accommodato imitetur, satis jam declaratum est in num. 2.
12. Denique in hoc etiam servatur similitudo, quod in Ecclesia, licet Pontifex de consilio Cardinalium graviora disponat , semper tamen servatur perfecta monarchia , quia in rigore decisio ex solo Pontifice pendet. Nam, licet frequentius fortasse Pontifex, in rebus praesertim gravioribus, non decernat contra plura suffragia Cardinalium, id tamen est ex sua prudentia, et libera voluntate, non ex dependentia quam habeat ab eorum suffragiis. Episcopi etiam in suis dioecesibus habent monarchicum regimen, in quo ordinarie plurium suffragia decisiva non requirunt; ergo etiam in religione poterit commode hoc regimen participari, cum in illa et subditorum obedientia debeat esse promptior, et in Superioribus suavior quaedam et magis paterna gubernatio. Et praeterea, quia religiosi ex vi sni status tenentur perfecte operari secundum regulam suam; et ideo, licet solus Superior habeat potestatem decisivam, ut convenienter illa utatur, sufficit quod ex regula habeat obligationem sumendi consilia suorum Assistentium, seu Consultorum, ut possit prudenter sua postestate uti, ad quod et regula ipsa et recta ratio ipsum obligat.
13. Satisfit oppositis in n. 2. — Dices hoc quidem sufficere quoad vim directivam (ut sic dicam), non tamen quoad coactivam, nec quoad impediendum cum effectu, ne Superior sua potestate abutatur. Hhespondeo primo idem dici posse, etiamsi suffragia consulentium sint decisiva ; licet enim videri possit facilius posse unum errare quam plures, tamen aliunde facilius est in religione unum invenire, qui ex malitia vel pravo affectu non erret, ac proinde illi sufficiant prudentia consilia, quam invenire plures qui ejusdem integritatis sint. Deinde dicitur inferiores Praelatos per providentiam suorum Superiorum contnendos esse in officio, ut non facile pro arbitrio suo utantur potestate, vel contra eorum Consultorum sententiam frequenter disponant, prassertim in rebus gravioribus; generalis autem Praepositus cum debita reverentia admonendus est ab eo qui hanc curam a Societate habet commissam. Quod si hoc non sufhiciat, per ipsam Societatem compelli poterit ; atque ita, moraliter loquendo, satis subventum est incommodis vel periculis quae ex tali potestate oriri possent. Quod breviter B. Ignatius, in decima parte Constitutionum, 8 $, his verbis complexus est: Hefert etiam magnopere , si Preepositi particulares in sibi subditos, et Generalis in particulares (scilicet Praepositos), ac contra Societas in Generalem multum potestatis habeant, ita ut omnes ad bonwumn omnia possint, et, si male agerent, omnino subjecti sint.
14. Interest inter modum monarchiae Societatis, et Ecclesia. — Unde est notanda hic differentia inter hanc monarchiam et ecclesiasticam, ne similitudo supra adducta putetur aequalitas, cum revera non sit nisi imitaiio et participatio quaedam. Est ergo differentia, quia regimen ecclesiasticum reducitur ad unum supremum Praelatum, qui non solum alteri homini in terris, verum neque alicui communitati subjectus est. Sed est supra totam Ecclesiam, non solum divisim quoad singulos, sed etiam collective quoad universitatem. At vero in Societate generalis Praepositus non solum habet superiorem personam, cui subjectus sit, scilicet Pontificem, quod ex generali ratione religionis Christianae, et ex speciali status religiosi, et ex specialissima So- cietatis necessarium est, ut ex lib. 6, cap. 4, intelligi potest ; sed etiam est subjectus ipsi Societati, a qua et dirigi, et corripi, et si necesse sit, puniri et deponi potest, ut cap. sequenti, num. 7, attingemus. Ratio autem differentiae clara est, quia Pontifex non ab Ecclesia, sed a Christo habet immediate potestatem. Generalis vero habet a Societate, juxta modum in ejus Constitutionibus praescriptum, et a Summis Pontificibus confirmatum. Unde etiam oritur diversa necessitas; nam Pontifex, sicut singulari et excellentiori modo habet a Deo potestatem, ita etiam habet peculiarem Spiritus Sancti assistentiam, quae potest supplere cujuscumque Superioris directionem vel coactionem. Alii vero inferiores Praelati, sicut ab hominibus constituuntur et eliguntur, ita convenienter saltem toti communitati seu Congregationi generali subjiciuntur.
15. Altera differentia ex praecedenti orta. — Atque ex hac differentia et ejus ratione oritur alia, per quam magna ex parte Societatis regimen aristocratiam participat. Nam in Ecclesia majores causae Pontifici Summo reservantur, juxta cap. Majores, de Baptismo, et ita ejus monarchia inter humanas maxima est, quia proxime accedit ad divinam. At vero in Societate ea, quae majoris momenti in illa esse possunt, generali Congregationi reservata sunt, juxta primam Bullam Pauli IIl, quae sic habet : Qui quidem Praepositus de consilo consociorum Constitutiones ad constructionem hujus propositi nobis finis conducentes in consilio condendi auctoritatem habeat, majori suffragiorum parte semper statuendi jus habente; consiliumn vero intelligatur esse, de rebus quibusvis gravioribus ac perpetuis , major pars totius Societatis, que a Preposito commode convocari poterit. Addebantur vero statim sequentia verba : 7n levioribus autem el temporaneis, omnes illi (scilicet professi) quos in loco, ubi Praeepositus noster vesidebit, presentes esse contigerit. Tamen in Bulla Julii HT, prior pars multo magis declarata, et posterior immutata est. Nam quoad priorem partem declaratur, consilium illud, quod habet jus statuendi ad plura sufftragia, intelligendum esse de majori parte Societatis professe (juata nostrarum Constitutionum declarationem) quee sine magno incominodo potest a Praeposito generali convocari. Deinde ad hoc consilium pertinere dicitur, condere vel mutare Constitutiones, declarare dubia circa institutum orientia, et alia graviora, ut alienare, vel dissolvere domos ac collegia semel erecta. Quoad alteram vero partem subjungit, in aliis, que non ita magnài momenti sunt, idem Prepositus, adjutus quatenus ipse opportunum judicabit fratrum suorum consilio, per seipsum ordinandi et jabendi que ad Dei gloriagm ect commune bonwumn pertinere in Domino videluntur, jus totum habeat, prout in Constitutionibus ipsis enplicaliIur. Ex quo intelligimus hanc fuisse ultimam fundatoris cogitationem ac resolutionem, ut exira ea negotia, quae generalis Congregationis propria sunt, in reliquis omnibus Generalis supremam potestatem habeat; quod late declaravit parte octava Constitutionum, c. 4, S 9, c. 3, parte decima, S 8, et aliis locis frequenter, ut in sequentibus adnotabc.
On this page