Caput 2
Caput 2
Utrum expediat generalem societatis esse perpetuum.
1. Brevis expeditio quorumdam huc attinentium. — Arguitur contra perpetuitatem Generalis ab incommodis. — De modo creandi Praepositum generalem in Societate, nihil est quod specialiter dicamus, quia per electionem canonicam fit, ad quam applicari possunt omnia quae in superioribus, tract. 8, lib.2, de electione Praelati regularis dicta sunt. Circumstantia autem particulares, quae juxta propriam institutionem et formam servanda sunt, ex Constitutionibus et propriis regulis sunt manifesta, nec difficultatem aliquam habent, quam explicare hoc loco necesse sit. De munere autem isto ejusque potestate generatim constat, partim ex cap. praeced., partim ex doctrina communi de hujusmodi praelatione ; in particulari autem de aliquibus actibus et obligationibus ejus juxta nostrum peculiare institutum dicemus in sequentibus. Solum ergo superest dicendum de duratione hujus muneris; non enim desunt , quibus magis expedire videatur, ut Generalis non ad vitam, sed ad certum aliquod tempus eligeretur. Nam, ut diximus , omne regimen monarchicum homini commissum in periculo versatur, ne in tyrannidem vergat; hoc autem periculum majus est, per se loquendo, quo potestas Superioris major magisque absoluta fuerit. Si autem huic potestati supremae et absolutae diuturnitas et perpetuitas adjungatur, profecto nimium praedictum periculum augebitur ; nam ipsa perpetua consuetudo regendi et praecipiendi creat spiritum quemdam dominandi, et facere solet ut homo, propriae infir- mitatis oblitus, aliis velit severius imperare; ergo immerito Societas hunc modum regiminis elegit.
2. Vera resolutio suadetur primo auctoritate B. Ignatii. — Tum etiam Societatis universae. Nihilominus contrariam partem suadere possumus primo auctoritate D. Ignatii, quae non parum debet quemlibet prudentem hominem movere, tum propter magnam viri prudentiam et sanctitatem, tum propter magnam notitiam et comprehensionem, quam habuit rerum Societatis ; tum quia etiam post magnam consideratiorem et diuturnas orationes Constitutiones edidit, in quarum nona parte, c. 1, statuit, ut Generalis ad vitam eligatur, propter multas rationes quas ibi attingit, et statim commemorabimus. Secundo accedit auctoritas totius Societatis, nam in Congregatione prima generali, ut patet ex toto decreto 45, cum de successore Ignatii eligendo tractaretur, eadem res in deliberationem adducta est, tum ante, tum post electionem P. Jacobi Laynez, secundi Generalis Societatis, semperque judicium Congregationis , nullo suffragio discrepante, fuit Generalem debere esse perpetuum. Atque hanc suam sententiam, omnium sufftragiis, praeter ipsum electum atque unum vel alterum, qui discesserant, consignatam ad Paulum IV, Pontificem Maximum, eam postulantem, misit. Tertio (quod caput est) confirmat hoc auctoritas Summorum Pontificum. Nam in Bulla 5 Paul III, anni 1549, manifeste supponitur Praepositum debere esse perpetuum, quatenus in principio ejus declaratur, in certis casibus posse per Societatem amoveri, et alium loco illius substitui.
3. Suadetur secundo ab evemplo antiquavwum religionum. — Secundo principaliter hoc confirmare possumus exemplo antiquarum religionum, nam, ut supra, tractat. S, ostendimus, Abbates olim erant perpetui, estque id consentaneum juri communi, et sacris canonibus, et regulae quintae Benedicti modo ibi explicato. Deinde nunc etiam in multis religionibus Generales perpetui sunt, quamvis inferiores Praelati sint amovibiles, ut in religione Carthusianorum, ac Praedicatorum et Carmelitarum, et suo modo in religione Eremitarum S. Augustini, ut explicatum est in citato tractat. 8, c. 7, num. A. Praeterea etiam afferri possunt exempla de ecclesiastica monarchia, non solum in universali Ecclesiae Pontificatu, sed etiam in particularibus Episcopatibus. Nam ex his omnibus intelligimus ex se melius esse, ut monarchia perpetua seu vitalis sit, et consequenter, caeteris paribus, esse praeferendam, etiam in statu religioso, quando evidentia incommoda in ea non apparent, et quae majora sint, quam quae ex frequenti mutatione Praepositi generalis sequi possunt.
4. Suadetur tertio ratione generali. — Item rationibus peculiaribus. — Tertio, possumus hoc ratione persuadere. Et primum afferri possunt omnes quae supra, citato tractatu, tetigimus generaliter tractando hanc quaestionem de Pralatis religionum, quas etiam attingit B. Ignatius, in dicto c. 1, nona parte Constitutionum, in declaratione, lit. A; deinde applicando eas ad particulare institutum Societatis, et ad munus Generalis ejus, habent sine dubio majorem vim. Prima ergo ratio est, quia gubernatio et influxus Generalis in totam Societatem, est cum magna potestate ex parte sua, et magna dependentia ex parte corporis, et omnium membrorum ejus, et ideo indiget magna notitia totius Societatis, et omnium personarum ejus, quam non potest brevi tempore acquirere ; expedit ergo ut multo tempore duret, quo possit statum universae Societatis comprehendere per diuturnam experientiam, quae ad prudentem gubernationem maxime necessaria est, et brevi tempore acquiri non potest, maxime in tanta rerum, personarum ac negotiorum varietate ; non ergo expedit ut tunc duratio praelationis finiatur, quando persona incipit hujusmodi notitiam et experientiam obtinere; quod plane contingeret, si ad breve tempus Generalis constitueretur , quale esset sex vel octo annorum; nam vix intra illud potest semel aut iterum habere relationem et notitiam Societatis, per universum orbem dispersae. Nullum ergo brevius tempus quam sit vita hujus hominis, designari potuit, praesertim cum ad hoc munus, regulariter loquendo, assumi non possint, nisi homines aetate senes et laboribus confecti. Nec obest quod opponeretur de tribus Generalibus Jacobo Laynes, Francisco Borgia, Everardo Mercuriano, qui ad septem plus minusque annos tantummodo eo munere sunt egregie defuncti. Occurrendum erim, legem seu Constitutionem de perpetuitate Generalis prospicere futuris temporibus , pro quibus noluit nobis certo promittere tales semper habendos ant eligendos viros, qui tribus illis Generalibus satis comparentur.
5. Secunda ratio sumitur ex electionibus, per quas Generales creandi sunt; in octavo enim tractatu, lib. 2, c. 1, ostendimus non posse esse alium modum successionis religioni congruentem; expedit autem multum Societati, ut hujusníodi Congregationes generales crebro non fiant; quia cum Societas in rebus magni momenti, et ad Dei gloriam pertinentibus satis semper occupata sit, non debet, quoad fieri possit, his Congregationibus occupari et distrahi. Quod cum in universum de his Congregationibus verum sit, propter longa itinera, labores et distractiones Provincialium, Praelatorum, et aliorum electorum, qui semper esse debent ex praecipuis viris et operariis, peculiari et urgentiori ratione verum est de his Congregationibus , quae ad eligendos Praelatos fiunt; habere enim solent maxima incommoda et dissidia, non sine magno detrimento religionis et oblocutionibus externorum de ambitu taxantium religiosos, ut in superioribus, cap. praecedenti, num. 10, adnotavimus; ergo etiam hoc titulo utilissimum est Generalem esse ad vitam, ut hoc modo tota Societas cum majore quiete et pace vivat.
6. Tertio hinc sequitur alia utilitas magni momenti, nimirum ut vel nulla, vel quam minima sit ambitionis occasio in Societate; sic enim dicitur in praedicta declaratione, lit. A : Longius recedet omnis cogitatio et occasio ambitionis, quae hujusmodi officiorum pestis est, si Generalis ad vitam eligatur, quam si certis temporibus esset eligendus. Cum enim, sicut est incerta mors, ita etiam sit incerta electio, non ita excitantur animi ad praeveniendam vel procurandam electionem, sicut solent excitari, quando certa tempora electioni praefixa sunt.
1. Ultimo denique dubium non est quin perpetuitas muneris multum auctoritatis conciliet ipsi Generali, tum cum externis, tum etiam cum nostris, ut in eodem c. 1 significatur; nam dignitas perpetua majoris aestimationis apud omnes est, quam temporalis. Item quod Praelatus habet magis firmam jurisdictionem , minus dependet a subditis, ac consequenter majorem auctoritatem cum ipsis habere potest, magisque ab ipsis timeri, et liberior etiam erit a respectibus timoris vel amoris humani. Hujusmodi autem auctoritas ad gubernationem Societatis utilissima sine dubio est, cum ad omnia negotia, quae cum externis occurrunt , tum etiam ad rectitudinem et efficaciam necessariam in ipso regimine adhibendam.
8. Ad incommoda in mun. 1. — Periculum autem incommodi solum est, ne in usurpanda hujusmodi auctoritate vel abusu ejus, nimium excedat Praepositus generalis, vel contra justitiam, vel contra charitatem. Hoc autem periculum , comparatione facta ad commoda et utilitates hujus perpetuitatis, et ad incommoda et pericula frequentis electionis et mutationis, fere nullius considerationis est, et ideo juxta regulas humanae prudentia, non obstante illo periculo, perpetuitas haec eligi debuit, et provideri modus quo illi incommodo vel periculo occurratur. Hoc autem magna etiam diligentia et prudentia in Societatis instituto factum est; nam ob hanc causam in nona parte Constitutionum, c. 4, Praepositus subjicitur Societati in omnibus quae ad modum vivendi et gubernandi pertinent, et casus etiam numerantur, in quibus potest Societas illum deponere, et, si opus sit, a Societate removere. Et c. 5, S 4, modus praescribitur quo id possit executioni mandari, cum necesse sit.
9. Pericula duo ex perpetuitate Generalis amputata in Societate. — Accedit praeterea in Societate magna ex parte amputatas esse occasiones hujus periculi, saltem in eo gradu, ut possit in grave nocumentum Societatis redundare. Explicatur antecelens: nam duae sunt potissima occasiones hujus damni: una est excessus in temporalibus sumptibus, vel in cibis et deliciis corporis, vel in aliis sumptuosis expensis aut donationibus temporalium bonorum. Alia est appetitus majoris dignitatis vel honoris. Prior magna ex parte per hoc ablata est, quod victus, vestitus et expensae Generalis juxta ordinationem Societatis esse debent, cui ordinationi ipsum acquiescere oportet, ut in dict. c. 4, dicitur. Huc etiam spectat, quod unus ex casibus, propter quos deponendus est Generalis, est ex redditibus collegiorum aliquid ad proprios sumptus assumere, vel cuivis extra Societatem donare ( exceptis eleemosynis), vel aliqua stabilia bona domorum aut collegiorum alienare, ut in eodem c. 4, 87, cum declaratione, lit. D, dicitur. Altera vero occasio tollitur, quantum est ex parte instituti, per votum non procurandi, vel acceptandi dignitatem aliquam sine obedientia Sedis A postolicae. Solum ergo videntur superesse vel humani idefectus alicujus negligentia, vel praecipitationis, vel etiam humani affectus, quibusdam magis favendo, quam aliis, etc. His autem occursum est per consilia Assistentium, de quibus cap. praecedenti, numero sexto, et per officium Monitoris, de quo in eodem c. 4. nona parte Constitutionum, S 4, ratione cujus tenetur Monitor (qui a tota Societate debet esse electus), praemissa ad Deum oratione, cum modestia debita ac humilitate, quidquid sentiat in ipso Praeposito requiri ad majus obsequium et gloriam Dei, eum admonere. Nam hoc officium erga Praelatos necessarium valde est, ut docuit Basilius, in reg. 27, ex fusioribus, ubi etiam addit : Ne ordinariae disciplinae injuria fiat, hujusmodi admonitio ad eos est deleganda, qui cum aetate , tum prudentia in societate reliquis praestent. Ergo quantum humana conditio patitur, sufficienter est huic incommodo provisum, ut vel nullum, vel non admodum grave, vel saltem rarissime, ex hoc modo regiminis sequatur.
On this page