Caput 3
Caput 3
Ad quid teneatur professus a societate ejectus, vel qui quovis modo ab illa deficit. seu mutatur.
CAPUT III. AD QUID TENEATUR PROFESSUS A SOCIETATE EJECTUS, VEL QUI QUOVIS MODO AB ILLA DEFICIT. SEU MUTATUR.
1. Absoluti omnino a votis huc non pertiuent. — Haec quaestio in coadjutoribus formatis, moraliter loquendo, locum non habet, quia hi possunt expelli liberi ab obligatione votorum, et si aliquando ejiciantur, ita ut in seculo manere possint (quod raro accidit), votorum vinculis liberantur, quidquid sit de iis votis quae forte in seculo nuncupaverant , ut de scholaribus tractatum est, lib. tertio, c. 4, a n. 23, quo fit ut nulla speciali obligatione postea teneantur ; quia votorum dissolutio (ut supponimus) valida est, quibus sublatis, non est unde maneat specialis obligatio. Itaque in eo casu eadem ratio de his est quae de scholaribus approbatis. Si autem contingeret hujusmodi coadjutorem formatum expelli sine absolutione ab obligatione votorum, vel cum onere ingrediendi religionem, vel simpliciter et absolute, sic eadem de illo ratio est quae de professo trium votorum, nam quoad obligationem eadem est in votis simplicibus, quamdiu manent, quae in solemnibus.
2. Resolutio questionis in duplici casu.— Primus casus, de professo ejecto acceptante couditionem profitendi albi. — Veniendo ergo ad professum Societatis, dupliciter potest expelli a Societate : primo , cum onere ingrediendi religionem aliam, vel redeundi ad So- cietatem, si illam non profiteatur ; secundo, expellendo illum sine spe receptionis , et sine speciali obligatione, praeter eam quae ex professione ex natura rei nascitur. Prior casus nullam habet difficultatem : supponimus enim imprimis quod, licet religiosus, dum ejicitur, non possit a suis Superioribus obligari ad ingrediendum religionem aliam, ut supra probatum est, tract. 8, lib. 3, estque eadem ratio de professo Societatis , nihilominus per modum pacti mutui potest ad hoc obligari; cum enim professus ejicitur propter sua demerita , condemnari potest ut vel talem, tantam ac tam diuturnam poenam in Societate sustineat, vel, si malit, talem vel talem religionem profiteatur. Si ergo ipse hanc posteriorem conditionem potius quam priorem acceptet, tenebitur sine dubio, vel illam implere, vel ad Societatem reverti, quia sententia fuit justa ( ut supponitur ), et illam religiosus acceptavit, eamque implere specialiter promisit. Quocirca, si ille conditionem impleat, et cum effectu religionem aliam profiteatur, cessat omnis superior obligatio, et solum tenetur ad servandum id quod denuo professus est, sive sit strictior, sive laxior religio, quia commutatio est legitime facta ; solum posset dubitari de quarto voto professorum Societatis, et de aliis votis simplicibus eorum. Verumtamen idem dicendum est ; nam cum duae professiones sint repugnantes, si posterior valida est, extinguit priorem, et consequenter quidquid illi annexum est ; item propter alia qua statim dicam.
3. Non implens conditionem wec rediens, apostata est. — Si autem talis ejectus conditionem nonservet, sive omnino non ingrediendo aliam religionem, sive post ingressum, illam relinquendo ante professionem, tenebitur ad Societatem redire; quod si subterfugiat, jam non ut ejectus, sed ut apostata et fugitivus judicandus est ; quia non fuit absolute ejectus, sed sub conditione ; illa vero non impleta, ejectio est nulla, quia conditionalis, non impleta conditione, nihil ponit in esse ; ergo, eo ipso quod incipit esse in mora, incipit esse transfuga et apostata , et consequenter tenetur omnibus obligationibus suae religionis, et censuris apostatarum, de quibus supra in genere dictum est.
4. Dices : si ille redeat ad religionem , graviter puniendus est, et fortasse perpetuo carcere iucludendus, vel alia simili poena afficiendus ; nemo autem tenetur seipsum tam gravi poenae offerre ; ergo potest fugere, et non redire ad religionem. Quod maxime videtur procedere, quando bona fide aliam religionem probavit, et justis de causis illam non est ausus profiteri, quia tunc jam videtur fecisse quod in se est ad bonum prosequendum ( ut sic dicam); se autem tradere, ut gravibus ponis aftligatur, durissimum est, nec videtur ad hoc obligandus. Respondeo religiosum, sic seu sub tali conditione ejectum, semper teneri ad statum religiosum , nec posse tuta conscientia in seculo manere: et ideo teneri religionem susceptam, et in conditione positam atque acceptatam, profiteri , quod , moraliter ac regulariter loquendo , semper poterit ; si autem revera habet legitimas causas non profitendi, tenebitur eas proponere Praelatis Societatis, ut facultatem faciant aliam religionem faciliorem ingrediendi, quod semper facient ; alioqui tenebitur ad Societatem redire, nisi revera timeat graves corporales poenas diuturnas, ut carcerem perpetuum, et similes; nam tunc ad providentiam Praelatorum pertinebit ita reum custodire, ut redire ad suam obedientiam et correctionem cogatur ; obligare enim illum ut ipse se tradat , certus de hujusmodi poenis , difficile est. Quia vero poenae ordinariae non sunt adeo graves, neque excedunt modum disciplinae religiosae, quae magna ex parte pendet ex bona dispositione peccatoris ; nam si voluntarie emendetur, et satisfaciat religioni, facile aliae poenae temperantur ; ideo regulariter etiam verum est hunc teneri in eo casu ad religionem redire.
6. Secundus casus de professo absolute ejecto. — Ejus vota simplicia cessant. — Superest dicendum de alio casu, quando professus absolute dimitütur. In quo imprimis locum habent omnia quae de obligatione ad castitatem , paupertatem et obedientiam servandam dicta sunt, tract. 8, lib. 3, in communi de ejectis a religione, quia est eadem proportionalis ratio. In Societate vero sunt speciales difficultates de aliis votis, quae professi emittunt, imprimis de voto obedientiae ad Summum Pontificem in missionibus ; nam professio integra manet; ergo et votum illud, et obligatio ejus; talis enim est ut extra religionem impleri possit. Idem est de votis simplicibus, praesertim de voto non ambiendi, nec acceptandi dignitatem extra Societatem ; nam hoc per se est optimum, et potest in quocumque statu servari, et votum absolute factum est; unde etiam durat post ejectionem. De aliis autem votis simplicibus minor est difficultas; nam materia eorum manifeste requirit actualem vitam et conjunctionem in Societate, et ideo eorum obligatio cessat vel suspenditur in eo statu. Verumtamen id$m dicendum censeo de aliis duobus votis; imo generaliter de voto obedientiae existimo non posse professum ejectum ex vi illius obligari ad ministeria Societatis, ut ad docendam doctrinam Christianam, ad audiendas confessiones et similia. Nam religiosus ejectus non tenetur servare regulam, ut supra, tract. 8, lib. 3, suo loco dixi; ergo nec professus Societatis regulam Societatis; ergo nec potest obligari ratione voti ad servandam illam ; sed occupari in his ministeriis solum est ratione regulae, et in tantum possunt praecipi, in quantum sunt secundum regulam; ergo italia praecepta non habent locum circa ejectum, quamdiu extra Societatem manet.
6. Imo et quartum votum solemne. — Dicta vola reviviscunt, si professus revocatur. — Ita ergo dicendum censeo de obedientia Pontifici praestanda circa missiones; nam illa etiam promittitur secundum regulam et Constitutiones Societatis; qui ergo jam non agit vitam secundum regulam, neque ad id tenetur, ncn poterit obligari ad implendum illud votum, durante illo statu, quia revera cessavit materia ejus. Confirmatur, quia ita necessario interpretanda est intentio voventium, et instituentium talia vota, tum quia nemo promittit sustinere onera religionis nisi in ipsa religione, et adjutus spiritu, providentia, anctoritate, et aliis auxiliis ejus, quae omnia maxime necessaria sunt in re adeo diffticili et ardua, ut est obedire in hujusmodi missionibus. Tum ex illo generali principio, quod nulla promissio obligat, quando tanta fit mutatio in statu promittentis, ut verisimile non sit ejus intentionem fuisse pro illo statu se obligare ; de quo tractat. 6, lib. 4, de Voto, cap. 19, multa diximus ; talis autem mutatio in praesenti casu manifeste procedit, nam longe alia est conditio religiosi actu uniti suae religioni, qui ut membrum ejus movetur ; vel separati, qui nec a religione movetur, nec in ejus finem tendit. Atque hic discursus aeque probat de voto simplici non quaerendi vel acceptandi praelationem, nam usus ejus erat accommodatus religioni, durante unione ad illam ; mutato autem statu, minime. Unde etiam tunc cessat ratio talis voti in Constitutione expressa, quae mentem ejus et intentionem declarat. Est autem ratio in decima parte Constitutionum, § 6: Ut perpetuo felio status Societatis conserotetur. Postquam autem aliquis a Societate ejectus est, nihil ad statum ejus refert, quod dignitatem ambiat vel accipiat. Item ne Societas his hominibus, qui ad propositum sibi finem sunt ei necessarii, u a hic ejectus nec Societati necessarius est, nec illo privabitur, etiamsi Praelatus fiat, quia jam privata supponitur. Item ut unusquisque videat qua ratione animarum saluti juxta nostre professionis hnunilitatem et submissionem inservire possit. At ejectus jam non tenetur ad hane tinem aspirare, nec illi inenmbere. Cessat ergo in his ejectis talium votorum obligatio, vel potius necessarius usus, quamdiu in eo statu permanent ; nam si contingat iterum in Societatem recipi, vota integra manent, et statim obligare incipiunt.
1. Quae obligationes durent in professo mautato ad alterum statum. — Ex his infertur idem dicendum esse de omnibus translatis a Societate in alium statum altiorem; nam de transitu ad aliam religionem per prefessionem ejus dictum jam est ; idem ergo est si professus Societatis fiat Episcopus, vel Cardinalis ; non enim tenetur amplius voto obedientiae circa missiones, nec voto non ambiendi aut non acceptandi altiorem dignitatem, propter easdem rationes, ut etiam supra tetigi, de his votis tractando. Solumque manet ex votis simplicibus illud, quod per se, et ex materia sua ad hoc ordinatur, ut in eo statu obliget, ut ibi etiam exposuimus; unde fit utde his translatis a Societate ad Episcopatum vel altiorem dignitatem nihil nobis dicendum supersit, praeter ea quae communia sunt omnibus religiosis Episcopis, et quae de illo speciali voto diximus. Nec etiam de translatis ad aliam religionem, quia, facto transitu legitime et valide, ille perinde reputatur ac si in Societate nunquam extitisset.
8. Conditiones legitimi transitus ad aliam religionem.— Ut autem talis transitus legitime fiat, oportet ut jura et privilegia Societatis serventur; quae autem illa sint, attigimus supra, in lib. 3, tractantes de votis scholarium, et summa est, ut transitus non fiat sine licentia obtenta Praepositi Societatis, ordine Carthusiensiun dumtaxat excepto , juxta Bullam Pauli III, anni 1549, Licet debitum, ubi ingressus aliter factus irritatur, et persona ut apostata condemnatur ; et latius confirmarunt Pius IV, et V, in Bulla anni 1565, Zguum reputamus. Idem autem Pius V vivae vocis oraculo, et Gregorius XIIIT, in Bulla anni 1584, Dilecte fili, circa superiorem exceptionem de transitu ad Carthusianos limitationem addi- derunt, ut nimirum semel liceret, non aut bis, aut saepius, sine consensu Societatis Praepositi. Quam gratiam ita Societatis voluit Gregorius esse propriam, ut per viam communicationis non posset ab aliis religionibus participari. Cum licentia autem Praepositi fieri potest hic transitus etiam a professis, non solum ad arctiorem, sed etiam ad laxiorem religionem justis de causis, ut idem Gregorius XHI declaravit in Bulla anni 1582, Cwn alias, post quem transitum, si professio subsequatur in alia religione, liber (ut diximus) manet professus Societatis ab omnibus aliis votis specialiter in Societate emissis, sicut manet liber ab obedientia Societatis. Si autem non sequatur professio, redeundum illi necessario est ad Societatem, nam omnia vota omnisque eorum obligatio integra manet; nec de hoc transitu plura hic dicere necesse est.
9. Apostate nullas obligationes religionis ea se eaunt. — Ultimo colligitur ex dictis, per contrariam rationem longe aliter judicandum esse de professo apostata, vel etiam sine peccato apostasiae extra Societatem et cum exemptione etiam ab obedientia ejus ex dispensatione Pontificis commorante. In utroque enim omnium votorum obligatio integra perseverat; et de apostata quidem id patet, quia ligatus manet omnibus votis, et jure actu subjectus Sccietati, ad quam redire tenetur. Item quia omnis apostata tenetur etiam pro illo tempore ad observationem regula , quantum in se est, quia non debet iniquitas ei patrocinari, ut supra ostensum est; ergo multo magis tenetur ad specialia vota servanda, quae secundum regulam fecit. Denique rationes factae de ejecto non militant in profugo; imo si attente considerentur et applicentur, contra apostatas convincunt.
10. Quid de manentibus eatra Societatem de licentia Pape. — De aliis vero extra Societatem manentibus de licentia Papae, etiam si in ejus palatio et sub immediata obedientia ejus vivere contingat, certum est professionem et statum antiquum in eis manere integra ; ergo et omnis obligatio votorum, quantum in se est. Quod addo , quia si talis persona sit exempta ab obedientia Societatis, pro tunc non tenebitur ex vi quarti voti obedire Generali in missionibus, sicut non tenetur in aliis rebus. Votum tamen ipsius de obediendo Pontifici in missionibus integrum et speciale manet. Atque eadem ratione perseverat votum non ambiendi dignitatem intra vel extra Societatem, nec acceptandi illam extra Societa- tem, nisi praecipiatur, quia obligatio horum votorum non pendet ex actuali obedientia ad Praepositos Societatis, sed per se et recte obligat in tali materia, quae in illo etiam vitae genere locum habet. Item talis persona adhuc est membrum Societatis, substantialiter ( ut sic dicam) illi conjunctum, licet quoad actualem usum aliquo modo separata sit; illud tamen sufficit ut in eo locum habeant rationes omnes horum votorum, et praesertim ea quae respicit conservationem Societatis in sua puriveate, et felici statu, qui maxime perturbari posset. si tales personae possent in ea dignita- tem ambire, sine violatione sui voti. Imo facile possent illo modo dicta vota eludi, procurando prius exemptionem a Societate, et postea ambiendo ; non est ergo dubium quin maneat tunc integra obligatio. Neque difficultas alicujus momenti circa hoc occurrit. Atque haec de toto religioso statu atque instituto Societatis Jesu, si non quantum ejus dignitas, atque excellentia postulabant, certe quantum ingenii mei vires assecutae sunt, tractanda occurrerunt, ad laudem et gloriam ejusdem Jesu, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in secula saeculorum. Amen.
On this page