Caput 2
Caput 2
Utrum professus in societate possit ad aliam religionem transmitti, et quomodo?
1. Arguitur circa primam partem tituli. — In Bulla Gregorii XIII superiori capite allata, non solum concedit Pontifex potestatem ad expellendos professos, sed etiam licentiam eis dandam, ut ad alios ordines, ultra Carthusienses, transferri possint, justis de causis , seu judicio Praepositi generalis. Quae duo, scilicet, expulsio et transitus, diversa sunt; nam expulsio, ut ex praece- denti capite constare potest , habet rationem ponnae, unde habet pro causa adsequata culpam aliquam gravem, et regulariter incorrigibilem ; transitus vero non semper est poena, et fieri potest non propter culpam, sed ob alias causas. Dubitari ergo potest an ex vi illius Indulti habeat Generalis facultatem concedendi professo qui nihil peccavit, licentiam transeundi ad aliam religionem, ipso nimirum petente et efflagitante, vel saltem voluntarie acceptante ; nam si ipse nolit, ac resistat, certum est jure non posse cxpelli, nec cogi ut ad aliam religionem transeat, tum quia habet jus perpetuo vivendi in hac religione, et bonis ejus fruendi, quo jure sine culpa vel voluntate sua privari non potest; tum etiam quia nemo potest compelli ut aliam religionem profiteatur ; transitus autem ad aliam religionem, novam in illa professionem requirit, seu ad illam ordinatur. De consensu autem ejus, dubitari potest propter illa verba Gregorii XIII: Dubitari contingit an Prepositus pro tempore eaistens caleat eliam professos ec causis sic exigentibus a Societate emittere, aut eis sic emissis liberum sit de illius licentia se ad quemvis alium ordinem transferre. Et infra : Nos Societatis puritati atque incremento, et emissorum, saluti consulere volentes, etc.; et infra : Liceat dicto Preposito, quos judicaverit ab ipsa Societate emitlere , eosque de illius hcentia, etc. Ex his enim verbis omnibus colligi videtur Prapositum generalem solum posse dare hanc licentiam transeundi ad aliam religionem, his quos posset a Societate ejicere; nam quaestio solum mota erat de sic emissis, et ratio facultatis est consulere emissorum saluti. Et eosdem cmissos seu ejectos refert illa particula eosque, in ultimis verbis, quibus licentia Praeposito datur. Cum ergo nullus professus possit a Societate ejici sine culpa, et facultas haec transeundi ad aliam religionem solum possit dari juste ejectis, non vidctur posse a Generali propter alias causas, sed solum supposita sufliciente ratione ejiciendi professum a Socictate, etiam invitum; tunc enim ipso acceptante poterit ei concedi ut ad aliam religionem transeat.
2. Assertio affirmans bipartita.— Probatur prior pars, quoad transitum ad strictiorem religionem. — Nihilominus probabilius censco posse Praepositum generalem dare licentiam professo Societatis transeundi ad quamcumque aliam religionem ex justa causa, etiamsi illa propriam culpam vel incorrigibilitatem non includat. Quod quidem respectu strictio- ris aut aequaliter strictae religionis funudari posset in jure communi, quia, ut supra, tract. 8, lib. 3, vidimus, transitus hic licitus est de consensu Praelatorum utriusque religionis, a qua et ad quam transitur, sine dispensatione Papae, solo jure communi, quod etiam in Societate locum habet ; quamquam nonnulla ratio dubitandi in ejus professis oriri possit ex quarto voto obedientise, quod specialiter Pontifici faciunt; nam per professionem in alia religione necesse est hoc votum extingui, ut supra vidimus. Ergo ex hoc capite videri potest specialiter necessaria in his professis Societatis licentia Pontificis, propter speciale jus illi acquisitum. Sed nihilominus haec ratio non urget saltem respectu strictioris religionis, quia omnia hujusmodi vota censentur includere conditionem, dummodo majus bonum non impediatur. De aequaliter vero stricta religione est illa ratio apparentior; sed nihilominus solvi potest , vel quia commutatio in equale licita est in votis, jure communi, etiamsi talia vota respiciant tertiam personam, praesertim quando non intenditur commodum ipsius tertiae personae, sed potius voventis , vel Dei obsequium; vel quia hoc votum est annexum professioni , et scquitur conditionem ejus; unde si professio est commutabilis in aequalem, etiamsi una sit quatuor votorum, et alia trium , si omnibus pensatis, nihilominus est eaequalitas, fieri poterit commutatio, et accessorium sequitur naturam principalis.
3. Deinde quoad lagiorem.—bBt vero respectu religionis laxioris aliter probanda est eonclusio posita ex privilegio seu jure speciali Societatis, nam ex communi non licet, ut supra in citato tomo diximus, tractando de transitu ad religionem in geuere. Probari autem potest hoc speciale jus ex Bulla ultima Pauli HIE, ubi in generali prohibitione trauseundi ad aliam religionem additur exceptio , nisi de licentia Praepositi , aut Sedis Apostolicae. Idem habetur in Bulla ultima Pii IV, vel potius 1 Pii V, ubi illa refertur et confirmatur. Ergo sicut de licentia Sedis Apostolicae licet transitus ad laxiorem religionem absque culpa transeuntis, sed ob aliam causam, ita in Societate licct de licentia Praepositi generalis, quia aequaliter excipitur ejus licentia et Pontificis.
4. Evasio proxime probationis. — Remoretur.—hesponderi autem potest ibi non fieri directam concessionem, sed obiter illam facultatem poni per modum exceptionis, et ideo intelligendam esse secundum commune jus, et cum partitione accommoda ; excipiuntur enim Pontifex et Praepositus, sed cum distributione accommoda, ut utriusque licentia sufficiat, quatenus potest illam dare secundum jus commune, Pontificis quidem, respectu omnium religionum, Praepositi autem, in ordine ad strictiorem vel aequalem. Quae responsio est apparens, quia verba sunt secundum jus interpretanda, maxime quando non concedunt directe privilegium, sed solum explicant juridicam exceptionem ; sicut enim respectu Pontificis juridica est, cur non etiam respectu Praepositi generalis ? Ad minimum ergo erat res dubia, et ad tollendam dubitationem, Gregorius XIII expressam fecit concessionem, dans facultatem Praeposito generali concedendi professis licentiam transeundi ad religionem aliam laxiorem, ut illis verbis evidenter exprimitur , paris, lavioris, aut strictioris observantie ordinem, per ipsun Prapositum illis prescribendum. Per quae ultima verba videtur limitari hoc Indultum, ut, scilicet, non possit Praepositus licentiam generalem concedere transeundi ad quemcumque ordinem laxiorem, sed determinate ad hunc vel illum ; oportet enim ut ipse locum praescribat, et merito id factum est, ut prudenter fiat commutatio, et non detur generalis licentia, qua magis esset in destructionem quam in aedificationem.
5. Probatur deinde posterior pars assertionis. — Primo.— Secundo. — Quod autem haec facultas non extendatur solum ad illos professos, qui propter culpas solum possunt a Societate ejici, probatur primo, quia alias fere nullius utilitatis esset hoc privilegium, quod est manifeste contra intentionem concedentis expressam illis verbis : Nos, re pensata atque diligenter examinata, Societatis ipsius puritati ac incremento, emissorumque saluti pro tempore consulere volentes, eic. Sequela autem patet, quia religiosus, omnino ejectus involuntarie a sua religione, suo jure videtur posse quamcumque religionem laxiorem ingredi, ut in superioribus tractatum est, tractat. 8, l. 3, quia si potest tutus manere in seculo, cur non ingredi quamcumque religionem ? Sed quia hoc non est ita certum, probatur secundo. Quia Gregoriusnullam ibi fecit mentionem culpaeaut peceati, sed tantum dixit : Liceat Praeposito, quos judicaverit, ab ipsa mSocietate emittere. Verbum autem judicandi non restringitur ad judicium punitivum seu vindicativum, sed de se indifferens est, et magis indicat judicium prudentiale ex quibuscumque justis causis.
6. Tertio, ec ponderatione verborum Pontificis. —Deinde expendenda sunt illa verba: Societatis puritati atque incremento, emissorumque saluti consulere volentes. Nam primum illorum videtur respicere delicta, et peccata quae in his personis esse possunt ; nam puritas religionis in carentia talium peccatorum et personarum delinquentium consistit; tamen secundum verbum, scilicet, incrementumn, etiam potest respicere alias causas ; nam ssepe expedit ad incrementum religionis dare licentiam alicui, qui licet malus non sit, est tamen parum utilis. vel parum quietus, aut in perfectione remissus. Ultima denique particula magis hanc causam amplificat ; nam fieri saepe potest ut, licet aliquis culpas non commiserit ejectione dignas, majorem spiritualem profectum speret ex transitu ad aliam religionem quae licet in se laxior sit, sibi est magis proportionata propter minorem repugnantiam cum natura, vel minorem actionem externam, vel alias causas; ergo facultas haec ad hos casus extenditur, ut sit intentioni Pontificis proportionata. Denique, licet Pontifex de emissis loquatur, et de eorum transitu, non ideo necesse est ut de solis involuntarie et propter peccata ejectis loquatur, quia etiam illi, quibus licentia datur transeundi ad aliam religionem, ipsis etiam volentibus et petentibus, dicuntur proprie, et juxta usitatum modum loquendi, a Societate emissi ; nam hoc verbum non dicit necessario vim ex parte emittentis, aut repugnantiam ex parte emissi ; nec etiam dicit ordinem ad culpam, sed solum ad causam potestati proportionatam. Nec etiam necesse est ut emissio et transitus sint actus reipsa distincti, et quod praecedat emissio, postea vero sequatur transitus jam emissi; sed fieri optime potest ut simul, ac per modum unius, emissio, id est, exitus a Societate, propter iransitum et non alias concedatur ; ete converso transitus propter emissionem praecipue permittatur.
1. Resolvitur secunda pars tituli, professum ex culpa ejectum nou posse invitum transmnitti. — Potest tamen indirecte cogi. — Ex quibus omnibus amplius constat, non solum quod in fine superioris capitis promisimus , scilicet, quas ob causas fieri possit haec expulsio, sed etiam quis modus in ea servandus sit. Nam si sit expulsio punitiva et involuntaria, requirit delicta proportionata juxta exigentiam Constitutionum, ut praecedenti capite declaratum est, et tunc non est necesse ut exitus a Socie- tate concedatur cum transitu ad aliam religionem ; nullus enim cogi potest ad hunc transitum, nec aliqua religio invitum aliquem recipiet ; cum tamen conditio necessaria ad hune transitum sit alterius religionis consensus, ut in eadem Bulla Gregorii exprimitur ; tunc ergo cum Societas habet jus et causas expellendi professum, etiam reluctantem, et ille non vult transitum ad aliam religionem acceptare, poterit Societas illum cogere ut exeat, non tamen absolute praecipere ut religionem aliam ingrediatur ; sed semel dimissus poterit in seculo manere, sicut alii expulsi, ut statim dicetur capite sequenti, a n. 5. Si autem ille acceptet transitum ad religionem laxiorem poterit Societas illum permittere, quod cst peculiare privilegium ejus, adeo ut caeteris religionibus probibeat ibi expresse Pontifex participationem ejus, per viam generalis communicationis privilegiorum. Hinc etiam potest Societas delinquentem professum non excludere, sed aliter intra suam religionem punire, et consequenter illi optionem dare, ut vel in tali poenitentia' intra Societatem maneat, vel ad talem religionem etiam austeriorem, vel magis solitariam transeat, nam in hoc nullam facit injuriam, nec iniquam coactionem ; nam habet jus puniendi delictum illo modo intra suum ordinem, et potest juste nolle concedere libertatem vivendi in seculo propter vitanda scandala, vel infamiam religionis, vel majus malum ipsius religiosi ; ergo concedendo illam optionem , potius benigne agit quam severe.
8. Nequit professus etiam volens dimitti ad seculwn sine causa. — Nec etiam nolentem ad aliam religionem transmitti.— At vero quando non subsunt causae nec delicta ad expellendum professum invitum, nullo modo potest Societas illum a se expellere, ut in seculo uaneat, etiamsi ipse consentiat ; quia nec jure communi est haec potestas in religionibus, ut supra visum est, nec per hanc Bullam vel alias data est specialiter Societati; nam in omnibus fit mentio de transitu ad aliam religionem, non de exitu simpliciter. Item quia alio modo facta, esset irrationabilis talis ejectio, et in detrimentum status religiosi ; quod si subsit causa dispensandi, ad Pontificem pertinebit. Nec etiam potest in eo casu Societas cogere professum suum, ut ad aliam transeat religionem, si nolit, quia nec absolute potest directe cogere, ut a fortiori patet ex dictis in proximo puncto numeri praecedentis, nec indirecte, sub aliqua conditione onerosa qua ex- cedat suum regularem vivendi modum, quia nullum habet jus illam imponendi.
9. Igitur solum potest licentiam dare ei qui vult transire ad aliam religionem. Hanc vero respectu strictioris facile potest dare ; existimo tamen practice et ad hunc finem nullam debere judicare strictiorem vel severiorem, rebus ut nunc stantibus, prater Carthusiam, quia nec Pontifices aliam excipiunt, nec facile inveniri poterit, si omnia spectentur quae supra, de rigore regulae Societatis, lib. 1, c. 9, explicavimus. Ad dandam ergo licentiam transeundi ad quamcumque aliam religionem, magna causa necessaria est, tantoque major, quanto religio minus fuerit perfecta vel stricta. Quia in hoc consulendum imprimis est religioni, quae detrimentum patitur, dum privatur quodam membro jam consummato et perfecto, et omnibus laboribus et expensis cum illo consumptis. Deinde etiam bono ipsius religiosi, ne detur illi occasio ut deterius aut minus perfecte vivat. Igitur optima causa erit, et fere unica, si ad ministeria Societatis quispiam judicetur inutilis, quia, scilicet est inhabilis, vel quia non applicatur, nec moraliter applicari potest, sine majori suo detrimento ; tunc enim ex consensu utriusque partis poterit fieri divortium per transitum praedictum; et ad hoc est sufficiens auctoritas in Societate a Gregorio XIII concessa.
10. In Generali residet facultas cjiciendi vel iransnittendi professum ex causa. — Hanc facultatem delegare potest. — In quibus autem personis Societatis sit haec auctoritas, ex eisdem rescriptis Pontificiis manifestum est. Nam solus Praepositus generalis in eis nominatur, eique facultas haec conceditur ; nullus ergo alius Praepositus, sive provincialis, sive localis, jure ordinario hanc habet potestatem; quia vero in praedictis Bullis non restringitur haec facultas, ut necessario debeat per ipsum Generalem immediate exerceri, ita ut delegabilis non sit, ideo non est dubium quin possit illam aliis delegare, ut expresse supponitur secunda parte Constitutionum, c. 1, lit. C, ubi additur, rarius esse hanc potestatem communicandam inferioribus Praepositis, et non nisi in spsciali, et postquam res ad Generalem esset delata, et gravi consideratione expensa foret.
11. Arguitur esidere etiam in Congregaticne generali.—Solum dubitari potest an Societas tota habeat hanc potestatem, id est, an Congregatio generalis illam habeat, sive cogatur vivente Generali, sive sede vacante. Et ratio dubitandi est, quia in praedictis Dullis nunquam datur haec potestas Societati , sed Praeposito. In contrarium autem est, quia non videtur dari Praeposito, nisi in quantum suo modo repraesentat Societatem; et ab illa proxime habet potestatem. Quia enim communiter suprema Societatis jurisdictio per illum exercetur, et haec facultas datur ad ordinarium regimen, ideo illius facta videtur mentio, illique conceditur potestas ; tamen intentio Pontificis fuisse videtur illam dare Societati principaliter, cum ipsa sit Generali superior. Confirmatur, quia in eo casu, in quo generalis Congregatio posset Praepositum suum a munere deponere, et a Societate expellere, potest utrumque facere per seipsam, et antequam alium Generalem eligat ; ergo etiam poterit Praeposito sic ejecto facultatem concedere transeundi ad aliam religionem. Item si in Congregatione generali coram ipsomet Praeposito tractaretur de alterius professi ejectione, vel transitu ad aliam religionem, non videtur posse Praepositus contra sententiam Congregationis illum expellere, aut talem facultatem dare, quia cum Congregatio sit superior, verisimile non est datam esse hanc potestatem Praeposito, ita ut illa uti possit contra voluntatem sui Superioris. Item cum principaliter sit data in bonum Societatis, non videtur ejus usus concessus contra voluntatem totius Societatis. Igitur Praepositus in illis locis Societatem repraesentat. Unde videtur fieri consequens in potestate Congregationis generalis esse, hanc potestatem limitare Praeposito, ut nimirum illa uti non possit sine consilio, vel etiam sine suffragio unius vel plurium, aut alio simili modo. Quia ita intelligitur haec potestas concessa Praeposito, ut principalius sit concessa toti Societati, quae non nisi in Congregatione generali existit, vel repraesentatur; ergo potest dicta Societas, si judicaverit sibi expedire, sibi potestatem illam reservare, vel aliquem modum aut limitationem illi addere.
12. Huic autem ultimae illationi videntur obstare illa verba Gregorii XIII : Statuimus ut deinceps in perpeluum liceat dicto Preeposito, etc. Nam juxta eorum vim nullus inferior Pontifice potest Praepositum hac potestate privare, nec ponere modum quem Pontifex non posuit. Quis enim potest voluntatem Pontificis limitare aut impedire? ipse autem absolute et sine restrictione ait se concedere Praeposito hanc potestatem in perpetuum ; ergo nunquam potest illa privari nec immutari, nisi per alium Summum Pontificem. Dicere autem subintelligi subordinationem et dependentiam a Societate, propterea quod Congregatio sit supra Gencralem, voluntarium est, ideoque improbabile, utpote contra absolutam formam verborum ; et sine sufficiente ratione, siquidem, non obstante illa subjectione Generalis ad Congregationem, potuit Ponüfex concedere absolute et simpliciter hanc facultatem huic dignitati Praepositi, quia, lieet in casu possit habere Superiorem initra Societatem, scilicet quando generalis Congregatio actu coacta est, tamen regulariter et ordinarie illum non habet. Pontifex autem videtur attendisse ad ordinarium modum gubernandi, et ad dignitatem illius muneris Praepositi generalis. Ergo, licet Praepositus generalis a Societate emanet, et potestatem habeat ordinariam, nihilominus postquam semel clectus est, aliquam potest habere facultatem a Summo Pontifice, qua non potest privari per ipsam Societatem, quamdiu Generalis est, seu nisi munere Praepositi privetur. De qua re est optimum exemplum in Bulla ejusdem Gregorii XHI, concessa anno 1575, die 3 Maii, qua incipit : Decet Romaumn Pontificem, in qua distincte concedit plures facultates Societati et Praeposito ejus, et postea concedit ut aliae personae Societatis non possint uti gratiis concessis Societati, nisi per generalem Praepositum, et de ejus beneplacito. Ubi sine dubio loquitur de propria persona et munere Generalis ; nec posset universa Societas immutare hunc modum gaudendi privilegiis et gratiis a Pontifice praescriptum, quia Pontifex voluit hanc potestatem esse penes Generalem ; idem ergo in praesenti dicendum est.
13. Resolutio circa disputata in n. 11 et 12. —Ejectio unius Generalis supponit electionem alterius. — Ergo quod attinet ad hoc ultimum punctum seu illatum , non potest Praepositus per Societatem privari potestate sibi a Pontifice concessa ad expellendum professum, vel dandi ei facultatem transeundi ad aliam religionem justis de causis. Quod vero spectat ad superiora puncta, ex quibus illatum colligebatur, consequenter videtur probabile soli Generali hoc datum esse, quia verba Indulti hoc sonant, et interpretatio de repraesentatione Societatis in ipso Generali est nova et inusitata, ut patet ex alia Bulla citata, et muitis similibus. Unde, quamdiu Praepositus vivit, probabile est Congregationem etiam generalem non posse id facere sine consensu ejus, propter rationem factam, quia illi data est po- testas. At vero generalatu vacante probabile est Congregationem habere potestatem. quia capitulum succedit loco Praelati in omnibus potestatibus ordinariis ejus ; et haec potestas jam competit jure ordinario Praelato Societatis. Quidquid vero sit de hoc scholastico rigore, securius est non uti tali potestate ante electionem Generalis. Nam de Vicario generali, qui ad gubernandam Societatem eligitur mortuo Praeposito, dicitur in ejus reg. 9 non posse aliquem professum e Societate emittere ; et ibidem significatur rem hanc adeo gravem reputari, ut tentanda non sit in eo casu ante clectionem novi Generalis. Unde fit tandem ut in eo casu, in quo Praepositus ipse deponendus et expellendus esset, depositio ob officio praecedere debeat, non vero fieri possit a Societate expulsio, donec alius Praepositus electus sit, cujus auctoritate et judicio, simul cum tota Congregatione, si oportuerit, id fiat.
On this page