Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 4

Praeambulum

1

Agit D. Thomas in hae quaestione de altero extremo hujus unionis, scilicet de natura assumpta, et fere in tota quaestione solum tractat de mysterio, prout factum est; obiter tamen indicat aliquid de possibili: in quas duas partes hanc et sequentem quaestionem dividemus, sicut in praecedenti quaestione fecimus. Premittenda vero esset hoc loeo disputatio de subsistentia, seu personalitate creata, quam Cajetanus, art. 2, latissime iractat, nisi de hae re, ut in superioribus dixi, in disputationibus metaphysicis tractatum esset.

Articulus 1

2

COMMENTARIUS.

3

1. Duobus modis dicitur natura assumnptibilis.— Ad intelligendam mentem D. Thom«e, oportet advertere, dupliciter naturam aliquam assumptibilem denominari posse: primo denominatione extrinseca ab omnipotenüa Dei, cui ex parte creaturarum solum respondet potentia obedientalis, seu non repugnantia; de qua ratione assumptibilis D. Thomas nec quaestionem movit, nec mentionem feeit iu toto articulo, ut ex sequenti constabit.

4

2. Alio modo potest haec denominatio esse intrinseca aliquo modo, id est, sumpta ex aliqua intrinseca proprietate rei, et hoc modo sumitur in hoc titulo, et eodem sensu dicitur in corpore articuli, dupliciter posse naturam dici assumptibilem, scilicet, vel secundum potentiam passivam naturalem, vel secundum aliquam congruentiam fundatum in aliqua proprietate vel conditione ipsius rei; qui divisio non esset sufliciens, nisi D. Thomas in dicto sensu loqueretur. Et eodem sensu negat D. Thomas, in solutione ad primum, naturam irrationalem esse assumptibilem, scilicet secundum intrinsecam congruentiam, et propterea in eadem solutione, praemittit creaturam denominari talem, ex eo quod competit ei secundum propriam causam, et non ex denominatione ab omnipotentia Dei, quando ex hujusmodi eausis diversis sumi possunt denominationes aliquo modo opposite, ut Cajetanus adnotavit, et D. Thomas optime explicuit exemplo morbi, qui dicitur curabilis, vel incurabilis, non per denominationem ab omnipotentia Dei, sed secundum aliquam intrinsecam conditionem ejus. Et eodem modo, in solutione ad quartum, negat totum universum fuisse assumptibile, scilicet, secundum intrinsecam congruentiam, nam seeundum extrinsecam omnipoientiam Dei, licet totum. universum non sit unum suppositum, non tamen repugnaret assumi in uno supposito Verbi, ut patet ex dictis disputatione praecedenti.

5

3. Respondet ergo D. Thomas humanam naturam fuisse maxime assumptibilem, non quidem secundum capacitatem | naturalem (hoc enim modo nulla natura assumplibilis est), sed secundum congruentiam ad unionem, quae ex duplici capite consurgit, primum ex dignitate intellectualis seu rationalis nature, qua sit capax ipsius Dei, et per operationem ipsum attingat; deinde ex necessitate et indigentia redemptionis, qua duo in sola humana natura ita concurrunt, ut reddant eam maxime assumptibilem.

6

4. Objectio. — Responsio. — Sed dubitabit aliquis, quia ad congruentiam simpliciter hujus assumptionis sufficit dignitas intellectualis nature, quia indigentia redemptionis non est simpliciter necessaria, ut supra, q. 1, a. 3, dictum est; sed illa dignitas multo major reperitur in angelica, quam in. humana naa- iura, adeo ut, licet necessitas redemptionis aliquid conferat ad hanc congruentiam, magis conferre videatur excessus perfectionis et dignitatis angelie: nature, quia haec dignitas perse magis confert ad hanc congruentiam. Et confirmatur, quia in Angelis etiam reperitur necessitas et indigentia ex peccato contracta. Sed hoc ultimum facile expeditur, peccatum enim angelicum non facit congruenliam ad unionem, quia juxta modum providenti: consentaneum illi nature, et considerata intrinseca conditione ejus, peccatum illius est irreparabile. Ad priorem vero partem respondetur, D. Thomam in hoc discursu supponere hanc congruentiam ad unionem consurgere ex utroque illo capite simul sumpto, prissertim loquendo de congruentia qua movit Deum ad perficiendum hoc mysterium, etideo, deficiente altera conditione, negat esse congruentiam simpliciter, etiamsi alia in suo genere major sit.

7

5. Objectio secunda. — Responsio. — Objec4i0.—Dices: ergo, juxta sententiam D. Thoma sic explicatam, natura angelica simplieiter dicenda est. inassumptibilis, sicut irrationalis natura; in utraque enim absolute loquendo deest intrinseca congruentia, quanquam iu altera tantum ex uno capite, in altera vero ex duobus. Respondetur ex D. Thome solutione ad tertium (et est explicatio solutionis prius date), ad congruentiam simpliciter non esse omnino necessarium ut duplex illa ratio congruitatis supra posita simul concurrat, quia utraque per se confert aliquam congruitatem, diverse tamen rationis; nam dignitas nature praecise confert congruitatem quamdam, indigentia vero redemptionis confert quodammodo congruentiam necessitatis; quia ergo prior ratio convenit angelice natu-- re, ideo potest simpliciter denominari assum- ptibilis, in. quo differt a natura irrational; humana vero natura dicitur simpliciter assumplibilior, id est, pluribus titulis et rationibus quam aliqua alia natura. Qui tituli cum sint diversarum rationum, ut dictum est, non sunt proprie inter se comparabiles, neque excessus in uno potest exequare alium, et ita facile procedit discursus D. Thome; de ipsa vero re latius infra dicemus. Solutiones ad primum, tertium et quartum argumentum ex dictis explicate sunt.

8

6. Argumentum secundum difficultatem non habet; quod vero D. Thomas occasione illius respondet, explicatione indiget; probat enim in creatura irrationali non esse congruentiam ad hanc unionem, quia quod deficit a minori, non habet congruitatem ad id quod majus est; sed creatura irrationalis deficitab unione ad Deum per operationem, qua minor est quam per unionem personalem; ergo non potest habere congruitatem ad hanc unionem. Ex quo discursu statim insurgit difficultas, nam eadem forma et proportione appliceando argumentum, concluderetur in natura irrationali non esse capacitatem, nec obedientialem ad hanc unionem, quia quod deficit a minori, sicut non habet congruitatem ad id quod majus est, ita nec capacitatem; nulla enim est major ratio de una quam de alia. Unde exemplum, quo D. Thomas confirmat hoc principium, non solum de congruitate, sed de capacitate procedit: Sicut corpus, inquit, guod 2on est, aptum perffci anima seasitiva, multo miuus aptum est. perfci anima intellectiva.

9

7. Responsio.— Duplex vatio subordinationis. — Respondetur, illud principium, Quod non potest in minus, nec potest in majus, solum habere locum in iis qui sunt subordinata, non vero in reliquis, ut constat ex philosophia, et potest breviter exemplis declarari; materia enim elementalis non est capax formee colestis, et est capax superioris forms, scilicet, rationalis; et homo non potest generare leonem, potest tamen generare hominem, quod majus est. Fieri autem potest ut quadam sint per se subordinata quoad capacitatem, alia vero solum quoad congruitatem, ut cognitio et amor sunt per se subordinata quoad capacitatem, quia nullus est capax unius, qui non sit alterius; at vero visio Dei et unio personalis sunt per se ordinata quoad congruitatem,non quoad capacitatem, et ideo qui deficit a minore unione, qua est per operationem, nou habet congruitatem ad major rem unionem, scilicet, personalem, ut D. Thomas arguit. Nec in objectione facta de capacitate est eadem proportio, quia illa duo non sunt per se ordinata quoad capacitatem, sed tantum quoad congruitatem; seepe enim accidit defectum minoris perfectionis facere incongruitatem quamdam ad majorem perfectionem suscipiendam, quamvis non faciat incapacitatem, ut mulier ignobilis non habet congruitatem ut fiat uxor regis, non tamen propterea habet incapacitatem.

Articulus 2

10

COMMENTARIUS.

11

1. Tribus modis dici potest assumi persona: primo, proprie et formaliter, ut si ipsamet personalitas, atque adeo persona ut persona intelligatur assumi, atque iterum terminari. Secundo, minus proprie, et tantum concomitanter, ut si.assumatur natura existens in propria persona, conservata propria ejus personalitate.

12

2. Tertio adhue minus proprie, et solum quasi extrinsece, ut si assumatur natura existens in propria persona, ita tamen ut per assumptionem in illa esse desineret, et propriam personalitatem amitteret: tunc diei posset assumi persona quasi extrinsece, quia esset lerminus a quo, praexistens assumptioni; sicul per transsubstantiationem dicitur pauis vel vinum consecrari, tanquam materia ex qua fit transsubstantiatio. In hoc ergo titulo omnes hos sensus videtur D. Thomas complecti; omnibus enim in corpore articuli satisfacit, quamvis primus sensus tanquam magis proprius potissimum intendi videatur.

13

3. Respondet ergo D. Thomas Filium Dei non assumpsisse personam. Probat, quia hac assumptio non supponit personam, sed ad illam potius terminata est; ergo non fuit as- sumpta persona. Antecedens probat, quia si in Christi humanitate praecederet persona creata ante assumptionem, vel illam personalitatem amitteret per assumptionem, vel eam relüineret: si primum dicatur, sequitur non potuisse humanitatem illam in eodem instanti assumi, in quo fuit creata, quia non potuit in eodem instanti habere personalitatem propriam, et illa carere; si vero dicatur secundum, sequitür in Christo esse duas personas, creatam et inereatam, quod est contra fidem; quae ratio probat personam creatam nec formaliter nec concomitanter mansisse faeta assumptione. Primam vero consequenüam argumenti probat D. Thomas, quoniam id, quod assumitur, supponilur assumptioni; qui propositio est valde notanda in hae materia, quam adeo per se notam D. Thomas existimavit, ut nulla probatione, sed sola terminorum explicatione indigere putaverit, sicut quod movetur, inquit, preintelligitur motui, est enim assumptio mutatio quaedam ejus nature, qua assumitur, et ideo eam supponit, sicut mobile motus.

14

In solutionibus argumentorum nihil notandum occurrit, tum quia per se clare sunt, tum quia similia argumenta sepe in superioribus tractavimus.

Articulus 3

15

COMMENTARIUS.

16

1. In hoc articulo non tractat D. Thomas rem novam, sed illum proposuit ad explicandas nonnullas Sanctorum loculiones, qua interdum non adeo proprie et rigoroseinveniuntur.

17

9. Responsio. — Respondet igitur, non proprie dici Deum assumpsisse hominem, quam assertionem, in argumento Sed contra, probat testimonio Felicis Pape, quod habetur, inquit, in Concilio Ephesino; ubi notandum est, neque in Concilio Ephesino, quod habetur 1 tom. Conciliorum, neque in alio Concilio Ephesino nuper edito, reperiri hoc testimonium Felicis; tamen in Concilio Chalcedonensi, act. 1, p. 81, post fidem Synodi Niccena, referri varia Patrum testimonia, qua recitata fuisse dicuntur in Concilio Ephesino, et octavo loco ponitur hoo testimonium. In quo tamen est ulterius observandum, illum non simpliciter negare Verbum assumpsisse hominem, sed verba ejus sunt: Credimus in Dominum nostrum. Jesum. Christum ex Maria Virgine natum, quoniam ipse est eternus Dei Filius et Verbum, et won homo a Deo susceptus, ui alter esset prater ipsum; neque enim. hotni«0, assumpsit Dei Filius, ut esset alter praeter ipsum. Quibus verbis non videtur simpliciter negare illam propositionem, sed cum illo addito, ut esset alter praeter ipsum; quanquam dici possit, hoc verbum non esse additum ad limitandam illam locutionem, sed potius ad indieandam rationem, quare Christus non possit diei homo assumptus, quia in hae loculione significatur, Christum esse alterum ab assumente, quia assumptus est alter ab assumente.

18

3. Quam rationem indieavit Cyrillus, anathematismo 8 recepto in Concilio Ephesino, can. 8, ubi damnantur, qui hominem assumptum, una cum Dei Verbo adorandum dicunt, tanquam alterum in altero existentem. Et defendendo illum anathematismum ab objectione Orientalium, dicit idem Cyrillus non esse faetam connexionem hominis cum Deo; et in defensione ejusdem contra Theodor. dicit: Von hominem assunptum dicimus a Deo Verbo, et copulatum ili secundum habitudinem quamdam, quae ectrinsecus iutelligatur, sed hoqnem factum esse dicimus. Et eamdem rationem indicat B. Joannes Maxen., dialog. 1 contra Nestorium, tom. 5 Bibliot., circa finem, dicens: Z'go a Deo susceptum hominem nullatenus dicere audeo, sed. Dewmn factum. homineya fateor, ne sa susceptum a Deo hominem dixero, duas videar. praedicare personas. Et ad hane tendit etiam ratio D. Thom in articulo, quia homo significat humanitatem ut subsisientem; sed Christus non assumpsit humanilatem ut subsistentem; ergo neque hominem; minorem probat, quia quod assumitur, supponitur assumptioni; sed humanitas ut subsistens non supponitur assumptioni, sed polius per assumptionem trahitur ad subsistendum; ergo. Qus ratio ita etiam explicatur, quia quod assumitur, terminatur subsistentia Verbi; non terminatur autem homo, sed humanitas, quia homo significatur ut subsistens, et ut persona.

19

4. In primo argumento objicit D. Thomas testimonium Augustini, ex lib. de Agone Christ., c. 11, ubi ita loquitur: Filius Dei hominem assumpsit, que. locutio frequens est apud illum, ut videre est l. 9 de Civit., c. 17 et 21, et 1. 10, c. 22 et 29, et ep. 66, et enarratione Psalmi 4 et 29, et sepe alias, quem imitata sunt Concilia Tolet. VI et XI, in confessionibus fidei; et Anselm., lib. de Incarn., c. 55; citari etiam solet haec locutio ex Concilio Ephes., et ex sexta Synodo, Act. 11, sed male, in illis enim locis non reperitur. Indicat autem eam locutionem lIrenz., lib. 5 contra haeres., c. 4; et Damasc., 1l. 3, c. 6. Ac denique in Cantico Te Deum laudamus, quod ab universa Ecclesia receptum est, dicitur: 7'z ad liberandum suscepturus hominem, non horvuisti Virginis uterum.

20

9. Propter quae nonnulli, et inter eos Ludovicus Vives, 9 de Civit., c. 17, reprehendunt D. Thomam qui negat, eam locutionem in rigore et proprietate sermonis esse veram. Sed D. Thome sententia communis est Theologorum, in 3, d. 6; et eamdem sequitur Alensis, 3 p., q. 4, memb. 7, ad finem, et sufficientissime probata est; et ideo ad Augustinum ( et idem est de aliis Patribus ) respondet D. Thomas in hac solutione, eam loeutionem, ubi inventa fuerit, non esse extendendam, sed pie explicandam. Adhibet vero duas explicationes: prima est, ut homo dicatur assumptus, quia ejus natura assumpta est, et hanc indicavit supra Anselmus, qui tamen addit hanc esse veram, Deus assumpsit hominem, quia terminus communis solam naturam significat; hanc vero falsam, Deus assumpsit hunc hominem, quia jam designatur persona. Que tamen differentia non videtur admodum necessaria, quia in proprietate ser monis etiam homo significat naturam, vel subsistentem; si autem improprie loquamur, etiam hic homo potest significare hanc humanitatem. Secunda explicatio D. Thome est, ut Deus dicatur assumpsisse hominem, quia assumplio terminata est, ut Deus sit homo; in qua significatione verbum assumendi non significat actionem, ut est mutatio rei assumpte, sed ut est veluti productio termini resultantis ex unione. Alis expositiones adhiberi solent, sed illas omitto, utpote non ita proprias.

21

6. Alia argumenta, et solutiones eorum clare sunt, et a Cajetano sufficienter explicantur. Collige tamen obiter ex solutione ad secundum, cum expositione Cajetani, magis impropriam esse hanc locutionem, Homo assumptus est a Verbo, quam hanc, Verbum assumpsit hominem, quia subjecta magis stant materialiter quam praedicata, et ideo magis in priori locutione significatur suppositum vel personam hominis esse assumptam, quam in posteriori hoc indicetur, si proprie verbo assumptionis utamur, quod in rigore supponit, ut subjectum, totum id quod assumi dicitur.

Articulus 4

22

COMMENTARIUS.

23

1. Cajetanus exponit, in hoc titulo non quari an hoc fieri potuerit, sed an fuerit expediens, unde explicando litteram articuli dicit, propterea D. Thomam non tantum docuisse fuisse impossibile humanitatem sic abstractam assumi, sed etiam non debuisse ita assumi, etiamsi fuisset possibile. Sed ego existimo D. Thomam voluisse docere illum modum incarnationis, et secundum se fuisse impossibilem, et ad finem incarnationis, qui est redemptio nostra, esse ineptum et disconvenientem, et ideo titulum articuli sub illis verbis proposuisse.

24

2. Ex qua tituli intelligentia, tam clara relinquitur responsio D. Thom, ut fere nulla indigeat expositione. Quoniam vero Cajetanus quaedam circa illam commentatur parum vera, minus utilia, valde autem obscura, ut ea intelligatur, et non sit deceptionis occasio, pauca notanda sunt, praesertim circa primam ejus dubitationem. Probat enim D. Thomas hanc conditionalem propositionem: etiamsi natura humana esset separata ab individuis, non esset conveniens, ut a Verbo assumeretur: quia assumptio terminatur ad personam; est autem contra rationem forme communis, ut in persona sit. Sed contra, inquit Cajetanus, quia si talis forma existeret, necessario esset indjvidua, et non esset universalis in essendo, sed in causando, seu in ratione causae exemplaris; ergo non esset contra rationem ejus, ut assumeretur in persona. Quod confirmat exemplo form: angelice, quae licet sit forma separata, nihilominus est in persona. In quo dubio, et solutione ejus, supponit Cajetanus, in naturis perfectis seu completis et spiritualibus, existere naturam specificam quasi separatam et abstractam, et nihilominus esse lerminatam per subsistentiam, seu personalitatem, quod dicit repugnare materiali naturG; fortasse quia existimat in rebus materialibus individuam naturam addere aliquid supra naturam specificam, non vero in spiritualibus. Unde concludit, rationem D. Thomas non probare esse impossibile, formam separatam assumi in persona, sed solum non esse eonveniens, quanquam statim videatur contrarium docere; constituit enim differentiam inter naturam humanam abstractam, et naturam angelicam, quia in Angelis, inquit, licet natura sit abstracta, lamen in eis non tantum est natura, sed etiam habens naturam; si autem humanitas esset abstracta, esset solum natura et humanitas, et non posset respectu illius esse aliquod habens naturam, et ideo esset impossibile assumi. Quc responsio, ut dixi, videtur contraria priori, et omnino voluntaria, nam qui fingit speciem humanam existere abstractam ab individuis, non lantum fingeret humanitatem, sed etiam hominem abstracte existere.

25

3. Dicendum est ergo D. Thomam in hae parte arüculi voluisse ostendere, impossibi]em esse assumptionem talis nature abstracte, non solum quia impossibile est naturam ilam sic existere (hoc enim jam egerat in prima parte artieuli), sed etiam quia haberet specialem repugnantiam cum assumptione, qiia natura in communi, etiamsi fingatur existens, tantum posset esse subsistens subsistentia in communi, et non certa ei deter- minata personalitate; quia in persona individua non potest esse nisi natura individua, assumptio autem terminata est ad certam et determinatam personam. Neque contra hunc sensum procedit dubitatio Cajetani, nam, posita hypothesi, illa natura esset universalis, non tantum in causando, sed etiam in essendo et praedicando, et consequenter, licet sequatur fore individuam quia existentem, tamen etiam sequitur non fore individuam, quia abstractam et universalem; haec enim implicalio sequitur ex illa hypothesi; et ex posteriori membro sequitur, illam naturam ut sic non esse assumptibilem, nec personabilem, nec principium operationum particularium, ete. Denique contra hoc nihil facit objectio de angelica natura, supponit enim falsam doctrinam, cum illa revera non existat separata seu abstracta a singularibus, sed sit quedam individua et singularis natura, non minus quam hae humanitas; quoad enim nulla est differentia inter naturam spiritualem et materialem, ut in alio loco latius disputandum est.

Articulus 5

26

COMMENTARIUS.

27

Littera non eget explicatioue, de ipsa vero re sufficienter dictum est supra, disputatione prima.

Articulus 6

28

COMMENTARIUS.

29

Respondet D. Thomas affirmando, et coneruentie, quas adducit, sunt optimc. Argumenta autem in contrarium facilia sunt, et ideo nihil in explicanda littera immorari oportet. Rem vero ipsam tractabimus infra, quaslio 31, ubi de Christi genealogia ejusque conceptione disseritur.

Disputatio 14

Quid poterit a deo assumi per quamcumque unionem hypostaticam possibilem
30

DISPUTATIO XIV, In quatuor sectiones distributa. QUID POTERIT A DEO ASSUMI PER QUAMCUNQUE UNIONEM HYPOSTATICAM POSSIBILEM.

31

Quoniam ea, quae pertinent ad naturam assumptam per incarnationem jam factam, et facilia sunt, et cum his connexa qua sequenti quaestione tractat D. Thomas, ideo illorum disputationem differimus, et hanc de possibili praemittimus, quae nonnihil etiam conferet ad intelligendum ea quas jam facta sunt. Quatuor vero sunt quae hic possunt in disputationem venire. Primo, suppositum creatum,seu naLurain proprio supposito existens. Secundo, natura integra substantialis. Tertio, partes ejus. Quarto, accidentia; praeter haec enim nihil est in rebus creatis, de quo hic disputari possit. De natura autem, vel persona increata nihil dicendum est, cum per se notum sit non posse assumi.

Sectio 1

Utrum natura existens in propria persona potuerit assumi
32

SECTIO I. Utrum natura existens in propria persona potuerit assumi.

33

1. Suppositis variis sensibus hujus quaestionis, quos circa articulum secundum D. ' Thomo explicavimus, duo sunt certa. Primum est, personam creatam formaliter, et ut persona est, non esse assumptibilem, in quo conveniunt omnes Doctores, in 3, d. 4 et 5; Scotus, in Quodlib., quaest., 19, art. 3; Aureol., apud Capreol.. in 3, d. 5, art. 2, in arg. conira secundam conclusionem. Est enim clara implicatio contradietionis, quia vel persona in suo conceptu formaliter includit negationem existendi in alio ut supposito, ut Scot. et alii volunt; vel certe includit modum per se existendi incommunieabiliter, ex quo modo immediate oritur illa negatio; etideo illi modo directe repugnat in alio esse, seu ab alio terminari, est enim manifesta implicatio contradietionis; sicut in accidenti quamvis possit Deus accidens per se constituere, tamen quod ipsa actualis inhaerentia accidentis in subjeeto per se sit, est manifesta repugnanlia, quia ille modus inhaerentie includit formaliter vel radicaliter negationem modi essendi per se; et hac ratione dicitur personalitas ultimus terminus nature, quia in suo conceptu includit, ut persona per illam constituta in se et perse sit, cui directe repugnat quod ab alio sustentetur vel assumatur. Praterea hac ratione non potest esse unio substantialis inter duas personas, quia non polest fieri ex illis una persona, et ideo etiam neutra potest aliam assumere. Confirmatur, quia, ut. supra dicebam, disp. 11, sect. 3, de ratione personalitatis est incommunicabilitas, imo ad hoc potissimum poni videtur, ut ita terminet naturam, quod eam sic terminatam reddat incommunicabilem, et ideo dicitur esse ultimus nature terminus; ergo est aperta implicatio, talem terminum amplius terminari, seu constitutum per talem terminum alteri hypostatice uniri. De ratione enim hujus termini, ut supra dicebam, non est quod sit incommunicabilis nature ut sic; nam potius est modus ac terminus ejus; est ergo incommunicabilis persone, et interminabilis altero simili termino. Sicut etiam linea non potest terminari alia linea, nec punctus alio puncto, nec unum ubi formaliter alio ubi, nec una actio alia actione; et in universum una forma non potest suum veluti formalem effectum per aliam formani recipere, ut calor fieri nequit calidus alio calore; ita ergo nec personalitas ut sic potest alia personalitate personari seu terminari,

34

2. Secundo est certum, naturam praexistentem in propria persona posse assumi, si per assumptionem et unionem ad aliam personam, privetur propria personalitate; hoc videtur per se evidens, quia non involvit majorem repugnantiam, si assumatur natura preexistens in propria persona, et privetur personalitate propria, quam quod a principio assumatur, impediendo personalitatem propriam; illa enim unio, quae impedit personalitatem propriam, potest etiam formaliter expellere praexistentem; virtus autem Dei, cum sit infinita, non minus potest elfective expellere praexistentem personalitatem, quam, ne sequatur, impedire. Et confirmatur, nam potest Deus accidens prius inherens in subjecto privare modo inherentie, et per se constituere, et humanitatem jam existentem in Verbo posset privare modo unionis, et propriam personalitatem illi conferre; ergo et e contrario. Neque ullam rationem video quare possit de hoc dubitari; quanquam D. Thomas, 4 contra gent., c. 4, videtur contrarium indicare, dicens non posse naturam humanam in propria persona praexistentem assumi, nisi per corruptionem talis personae; et ideo, inquit, oportuisset illum hominem corrumpi, quia unioni praextitis- set, et per consequens humanam naturam in eo existentem. Sed haec ratio parum concludit: oportuisset enim personam corrumpi, seu desinere esse formaliter quoad modum personalitatis; inde tamen non fit, ipsam humanitatem quoad substantiam suam corrumpi, sed mutare tantum modum existendi; sicut e contrario, si Verbum nunc dimitteret humanitatem, destrueretur in humanitate modus unionis, non tamen substantia ipsius nature. Unde etiam proprie et in rigore non sequitur necessarium fore, tunc corrumpi hunc hominem, sed tantum hanc personam humanam, ut, ex supra dietis disputatione 13, constat. Et ita existimo Div. Thomam hic art. 2 mutasse sententiam, non enim dixitimpossibile esse humanitatem preexistere in propria persona, sed dicit frustra id futurum fuisse.

35

3. Tertio est certum, ad humanitatis assumptionem ex natura rei sequi ut propria personalitate privetur, et hoc, ut minimum, probabunt rationes statim adducenda. Quod etiam sufficienter persuadet incarnationis mysterium. Cur enim privata fuisset Christi humanitas propria personalitate, nisiid saltem ex natura rei ad assumptionem esset consecutum ? Tandem humanitas ipsa, cum limitata sit, propria personalitate adequate terminatur; ergo saltem ex natura rei non admitlit aliam; ergo, hoc ipso quod ei datur alia, ex vi illius actionis consequitur ut altera privetur.

36

4. Quartum ergo disputandum relinquitur, utrum natura terminata propria personalitate possit assumi, conservata propria personalitate, ita ut nec personalitas assumatur, sed sola natura, nec tamen corrumpatur, sed. concomitanter maneat terminans eamdem naturam. Sicut natura divina, cum per eternam generationem communicatur Filio, in illo terminatur propria Filii personalitate, non amittendo personalitatem Patris; vel sicut, si eadem humanitas, quae nunc est assumpta a Verbo, conservata unione assumeretur etiam a Patre. Et hoc exemplum est, quod difticilem reddit hanc quaestionem, quia eadem natura existens in una persona aliena, potest assumi et terminari in alia, non amittendo priorem personalitatem; ergo eadem ratione natura existens in propria persona potest assumi et terminari ab aliena persona, conservata propria personalitate. Quam illationem ita constantem existimavit Scol., in 3, d. 4, quest, 2, ut, ne concederet consequens, ne- gaverit antecedens, et ex contradictorio antecedentis intulerit contradictorium consequentis. Alii vero, qui nullam etiam sufficienlem rationem differenti:te assignari posse existimant, de praesenti quaestione opinantur, non esse impossibile eamdem naturam simul esse in supposito proprio et alieno, sicut non repugnat simul esse in duobus alienis, vel sieut eadem natura divina simul esse potest in tribus propriis, nulla enim hic specialis contradictio assignari potest. Quam sententiam non invenio apud aliquem auctorem, solum audivi doctos aliquos viros ita sentientes et publice docentes, et revera non possunt ralione convincente impugnari.

37

5. Contraria vero sententia est communis Theologorum, supponentium eam magis quam probantium, ut videre est in Scoto supra, et Durand. 4, q. 3, ad 2; Palud., q. 3, art. 2; Mars., in 3, q. 2, art. 3, dub. 4, ad 5; Capr. d. 4, ad 4 Scoti contra secundam concl.; Cajet. supra, q. 3, art. 6; Palacios, in 3, d. 1, disp. 3, ad finem; Henr., Quodl. 6, q. 7; qui tamen in assignanda ratione et implicatione contradictionis multum inter se discrepant. Prima sumitur ex Scot., quia natura creata non potest simul esse in multis personis, vel quia finita est, vel quia pendet a personis in quibus existit, et non potest simul pendere a multis. Sed hic ratio supponit falsum, et supra soluta est, cum definivimus eamdem humanitatem posse simul assumi a duabus personis divinis, cujus contrarium illa ratio probaret, si efficax esset. Et ideo alii auctores conantur repugnantiam ostendere,assignando differentiam inter naturam terminatam propria personalitate, et assumptam a Verbo.

38

6., Secunda ergo ratio ex Cajetano sit, quia natura assumpta terminatur ab aliena persona intensive, non tamen extensive; al, vero per propriam personalitatem terminatur intensive et extensive, et ideo h:oc personalitas propria non-admittit consortium alterius personalitatis. Sed haec ratio, nisi aliud addatur, potius est petitio principii quam probatio; per illa enim verba nihil aliudfit quam obscuriusrepetereipsam conclusionem; dicere enim naturam terminari personalitate propria intensive et extensive, nihil aliud est quam dicere ita terminari, ut non possit simul ab alia persona terminari; haec autem est assertio eujus rationem indagamus. Addit ergo Cajetanus naturam existentem in propria persona constituere illam vi sua, quia secum affert propriam personalitatem, velut a se manan- tem; et ideo non potest hoc modo constituere nisi unam personam; unde fit consequens, ut dum ita subsistit, non possit ab alia persona assumi, quia sequitur implicatio contradictionis, nimirum, quod esset una persona, et non esset una persona cum assumente. Sed neque vim hujus rationis satis percipio, quia ex illa solum habetur, naturam creatam solum posse constituere unam personam, tanquam proprium et connaturale principium, atque adeo ut sibi intriusecam et connaturalem. Quod vero natura constituens hoc modo unam personam non possit assumi ut alio modo componat cum assumente aliam personam humanam, non potest illa ratione concludi; quia, hoc posito, non sequitur illa contradictio, sed tunc esset una persona connaturalis, et alia assumens, et persona assumens esset una et eadem cum persona composita resultante ex unione seu assumptione, quod solum est de intrinseca ratione unionis hypostaticee; non tamen esset una et eadem cum persona qua concomitanter tantum supponitur assumptioni; quod non videtur esse contra rationem unionis hypostatiee, ut suo modo patet in casu supra posito de natura assumpta a duobus personis.

39

7. Et ideo addit ulterius Cajetanus, ex illo modo, quo humanitas terminatur propria personalitate, sequi ut, dum sic terminata est, non possit assumi quin assumatur talis personalitas, propter naturalem connexionem quam inter se habent; hoc tamen non sequitur, quando natura est terminata in aliena persona, qua est quodammodo extrinseca, et non connexa cum ipsa natura. Sed adhue non cogit ratio, quia cum personalitas Sit, vel res, vel modus ex natura rei distinctus, nihil videtur repugnare humanitatem assumi, qu:e est capax assumptionis, manente personalitate non assumpta, quia est incapax talis, assumptionis; sicut supra dicebamus naturam unitam uni persone posse assumi ab alia, non assumpto modo unionis cum priori persona, quia ille modus est inassumptibilis, et licet sit in ipsa natura, tamen distinguitur ab illa ex natura rei. In Trinitate etiam videmus eamdem naturam, ultimo terminatam in persona Patris, rursus terminari per relationem Filii, quamvis una personalitas non terminet personaliter aliam; ad hunc ergo modum potest facilius intelligi, Verbum assumere et terminare naturam personatam, et non personalitatem ejus, cum inter haec sit distinctio ex natura rei, quae non reperi- tur inter essentiam et personalitates divinas.

40

8. Preterea, licet in eodem Christi corpore sit praesentia localis in coelo, et sacramentalis in Eucharistia, et unaqueque afficiat Christi corpus, illudque faciat alicubi praesens, tamen neutra afficit alteram, neque facit praesentem, quia et ex natura rei distinguuntur a corpore, et inter se habent oppositionem, neque una est capax effectus formalis alterius; atque idem erit quotiescumque opposita vel disparata in eodem tertio conjuncta fuerint; ut si albedo et nigredo essent in eodem subjecto, illud quidem afficerent, inter se autem nihil commmniearent quoad suos effectus formales; sic ergo esset in praesenti casu, si subsistentia propria et aliena eamdem naturam terminarent, non ideo sequi quod una alteram affieeret autterminaret. Ratio denique a priori est, quia posset natura pendere a pluribus et singulis personalitatibus, licet una personalitas ab alia non. penderet; quia neque una personalitas indigeret alia, neque haberet influxum ullum vel habitudinem ad ilam, sed mere concomitanter se haberent.

41

9. Quare addit ultimo Cajetanus, personam

42

divinam esse infinitam, et supra capacitatem nature humans, personalitatem autem creatam esse finitam, et quasi ade quatam ipsi humanitati. Sed hoc nihil ad praesentem quaestionem referre video; quanquam enim humana natura existens in propria persona suflficienter et adequate terminetur, ita ut neque natura sua appetat aliam personalitatem, neque habeat naturalem capacitatem ejus, non inde fit implicare contradictionem, ut supra naturam excellentiori modo terminetur per infinitam personam Verbi. Cur enim non dicemus hoec posse Verbum propter infinitatem suam ? Etenim cum persona Verbi non solum adcequate, sed etiam excellenter terminet naturam humanam, et nihilominus possit simul terminari ab alia persona, cur eadem natuca, lieet adequata terminetur propria personalitate, non poterit simul terminari ab excellentiori persona ?

43

10. Tertia ergo ratio sumitur ex Durando et Capreolo, scilicet, quia una natura non potest simul terminari duabus personalitatibus, quae non tantum in propria ratione personalitatis et incommunicabilitatis, sed etiam in ralione subsistendi distinguantur, quia non potest una natura, nisi unica subsistentia subsistere; jet ideo natura divina potest tribus relationibus terminari, quia ille» non distin- guuntur in ratione subsistendi, sed in sola incommunicabilitate; et propter eamdem causam potest eadem natura creata eisdem relationibus divinis simul terminari, non vero potest simul terminari propria personalitate el divina, quia hae non solum in incommunicabilitate, sed in ratione subsistendi distinguuntur. Sed hae ratio primum supponit falsum, quia relationes divinae re vera distinguuntur in propria ratione subsistendi; et quamvis conveniant in communi et absoluta subsistentia, possunt tamen proxime et immediate assumere eamdem naturam, et terminare illam, solum per proprias subsistentias. Deinde non ostendit repugnantiam, cur non posset eadem natura pluribus subsistenliis subsistere, vel propriis, vel alienis, vel altera propria, et altera aliena, sicut potest ignis simul esse calidus duplici calore, altero innato, altero adventitio.

44

11. Quarta ratio sit, quia natura existens in propria persona, existit existentia creata, in persona autem Verbi existit existentia increata; repugnat autem eamdem naturam simul existere per creatam etincreatam existentiam. Sed haec ratio et falsum supponit, quia natura nunquam existit extra causas, nisi per existentiam creatam; et illo admisso, non ostendit cur repugnet eamdem naturam illis duabus existentiis simul existere; vel enim repugnaret solum quia duc sunt, et hoc non, alias nec posset eadem natura simul existere duabus existentiis relativis increatis; vel repugnat, quia una est creata et altera increata, et oporteret ostendere specialem implicationem qua hinc sequatur, nulla enim apparet.

45

12. Quinta ratio additur a quibusdam, quod personalitas propria est intrinseca, et ideo non secum compaltitur aliam extrinsecam; dus autem personalitates connaturales et intrinsece, ut sunt in natura divina, vel dus etiam extrinsece, ut essent respectu humanitatis duae personae divinae, si illam assumerent, non habent praedictam repugnantiam. Sed haec ratio, ex hoc praecise quod una sit intrinseca, et alia extrinseca, nullam sufficientem repugnantiam declarat. Nam, si intrinsecum dicatur, quod est intime conjunctum,etiam personajassumens naturam est intime conjuncta, et unio ad illam est maxime intrinseca. Unde inter uniones ad plures personas esset eadem repugnantia. Item hoc modo dux forme inherentes sunt intrinsecs subjecto, et duo ubi seu duae praesentiae, et tamen Deus conjungit hee, etiamsi alioqui disparata sint, vel opposita in eodem subjecto. Si autem intrinsecum dicatur quod est connaturale, extrinsecum vero quod adventitium est, sicut Deus conservat in eodem subjecto duas formas, vel duo ubi praeternaturalia et extrinseca, ita potest conservare unum naturale, et aliud adventitium. Neque hoc refert quicquam ad repugnantiam, si alioqui inter effectus formales talium formarum vel modorum non declaretur repugnantia.

46

13. Sexta ratio sumitur ex Paludano et Durando, quia personalitas relativa non excludit consortium alterius personalitatis relalive ab eadem natura; at vero personalitas absoluta excludit conjunctionem seu consortium cujuscumque alterius personalitatis; quia ergo personalitas propria est absoluta, ideo natura, qua per illam terminata est, non potest per aliam personalitatem simul terminari; quia vero natura assumpta ab una persona divina solum per relativam personalitatem terminata est, ideo potest simul ab alia persona divina assumi. Haec ratio est probabilis, tamen non satis ostendit cur implicet contradictionem, personalitatem absolutam simul conjungi in eadem natura cum relativa; quia, licet verum sit personalitatem absolutam esse limitatam, et natura sua non admittere aliam, non tamen inde sequitur hoc non posse fieri virtute divina. Nam etiam una forma natura sua non admittit aliam in eodem subjecto, et tamen Deus potest facere ut simul existant. Et confirmatur, quia si fieri posset ut suppositum creatum, verbi gralia, angelicum, terminaret humanam naturam, illo posito, naiura humana terminata ab Angelo posset simulassumi a Verbo, et lamen personalitas Angeli absoluta est. Antecedens quamvis a Paludano consequenter negetur, videtur per se satis elarum, et contrarium non esse verisimile, supposito quod eadem natura potest esse in duplici supposito alieno, quia non potest ibi ostendi specialis repugnantia.

47

14. Responderi potest ex Henrico supra, personalitatem relativam non excludere consortium alterius relatives personalitatis ab eadem natura per identitatem cum illa, que non potest esse cum personalitate absoluta. Sed hoc non videtur referre, nam illa duo supposita relativa realiter distinguuntur ab humanitate, quam terminare simul possunt; ergo, quod in alia natura sint idem, nihil refert, cum non terminent per id in quo sunt idem, sed in quo distinguuntur. Item illa ratio ad summum probat, duas personas abso- lutas, vel absolutam et relativam, non posse esse connaturales eidem nature, non vero quod de potentia absoluta non possint illam ierminare, quia ad hoc non est necessaria identitas persone terminantis vel assumentis cum natura terminata vel assumpta; ergo omnis alia identitas est impertinens et per accidens. —

48

15. Ultima ergo ratio, quae mihi maxime satisfacit, est, quia propria et creata subsistentia solum est modus quidam intrinseeus per se existendi; hic autem modus habet formalem et immediatam repugnantiam cum illo modo unionis, quem habet natura assumpta in alieno supposito, quia esse per se, et in alio, sunt modi ita repugnantes inter se, ut unus proxime includat negationem alterius. Quod exemplo sumpto ex aliis modis similibus bene explicari potest; fieri enim non potest quod eadem virga simul sit recta et curva, quia illi modi, licet positivi sint, includunt immediatam repugnantiam. Et simili ratione, idem accidens non potest simul per se esse, et actualiter inhzrere, et sic de aliis. Et ex hac ratione facile sumitur ratio differentiae, cur eadem natura possit simul esse in duabus personis extrinsecis, non vero in propria et aliena; quia, scilicet, magis repugnant inter se modus existendi per se et in alio, quam duo modi existendi in alio, quia illi duo modi ita se habent, ut unus includat negationem alterius, isti vero minime, sed sunt prorsus disparati; sicut idem accidens potest simul esse in duobus subjectis, non tamen simul per se et in alio. Et eadem ratione intelligitur facile cur possit eadem natara divina esse in tribus personis, scilicet, quia in omnibus illis est per se, et omnes illae personalitates sunt veluti modi per se existendi, et non dicunt unionem ad extrinsecam personam; modi autem per se existendi inter se comparati non includunt illam repugnantiam, et negationem mutuam, quam includunt modi per se et in alio.

49

16. Dices: etiam humanitas assumpta a Verbo per se existit in Verbo, quia in illo subsistit. Cur enim magis dicetur esse per se per propriam subsistentiam, quam per alienam, cum ab utraque distinguatur, et in utraque suo modo nitatur vel sustenletur? Nam quod alteri uniatur per modum distinctum, alteri vero non, videtur nihil referre. Respondetur, longe aliter esse naturam in propria persona etin aliena, nam in propria est quasi sibi ipsi innitens, in aliena est quasi sustentaía ab illa, et ideo modus proprie subsistentis oppositam omnino rationem habet cum modo unionis. ac denique in hoc sensu natura assumpía non est proprie per se, nec subsistit in se, sed in alio quod proprie dicitur subsistere in illa.

50

17. Objectio. — Responsio. — Potest denique hae ratio, et simul communis haec Theologorum sententia confirmari ex doctrina, et modo loquendi Conciliorum et Sanetorum de hoc mysterio; quia enim in Christo Domino facta est substantialis unio hypostatica inter humanam naturam, et divinam personam, definiunt omnes esse in Christi humanitate unicam tantum personam increatam et divinam, illamque solam in illa humanitate subsistere; sentiunt ergo illum modum unionis humanitatis ad Verbum repugnare cum persona creata, illamque formaliter excludere; quomodo interdum Saneti dicunt, personam consumpsisse personam, ut supra vidimus. Dicetur fortasse, ex natura rci verum esse illos duos modos inter se repugnare, et hoc satis esse ut in Christi humanitate non permanserit personalitas creata, non tamen necessarium esse ut contradictionem implicet. Sic enim in materia de Eucharistia, ex prasentia corporis Christi sub speciebus inferunt Concilia absentiam substantie panis, quia ex natura rei sequitur, licet oppositum non repugnet. Sed hoc mihi non satisfacit, quia cum hoc mysterium omnino sit supernaturale, et in eo tota ratio facti sit potentia facienlis, si de potentia absoluta fieri potuit, ut humanitas assumeretur sine privatione su: personalitatis, non esset ratio sufficiens ad negandum ita factum esse, cum illud non repugnet alicui perfectioni Christi, vel hujus unionis. Et deinde, quia si illi duo modi ex natura rei repugnant, inde fit (non ratione form, sed saltem ratione materie) ut simpliciter et de potentia absoluta repugnent; scilicet, quia illi duo modi non repugnant ut forms contrarie, sed ut modi proxime includentes necationem mutuam, seu contradictioném, ut explicatum est.

51

18. Neque exemplum de Eucharistia est ad rem: quia Concilia non colligunt absenliam panis ex naturali repugnantia cum prasentia corporis Christi, quae fortasse nulla est, sed colligunt ex veritate verborum quibus fit consecratio, ut suo loco dicetur. Cum qua veritate, supposita signilicatione verborum, quam propriam et genuinam esse intellexit ac declaravit Ecclesia, omnino repugnat sub- stantiam panis manere cum corpore Christi, Sie ergo in praesente, ex locutionibus Scripture, quibus de Christo Deo homine loquiiur ut de una et eadem persona, intellexit Ecclesia non esse in Christo Domino personam humanam creatam; ergo intellexit veritatem illarum locutionum non posse consistere cum persona creata. Ai vero, si esset possibile humanitatem assumptam simul subsistere in propria persona, ille omnes locutiones essent vere, etiamsi in Christo esset duplex persona; non ergo habuisset Ecclesia sufficiens fundamentum ex quo veritatem persone Christi colligeret. Non ignoro conjecturam hanc posse habere probabilem respousionem, nimirum ex illis locutionibus immediate inferri, personam ipsam increatam in humanitate subsistere, et quia in Scriptura vel tota fidei doctrina nulla fit mentio alterius persons in illa humanitate subsistentis, hane esse virtualem exclusionem seu negalionem alterius persone, sicut quia non revelantur nobis nisi tres persone Trinitatis, ibi virtute revelatur non esse quatuor. Sic ergo Scriptura cum nobis tantum revelet unam Christi personam, virtute negat plures esse in Christo personas. Et ad hoc etiam conducit naturalis repugnantia, etiamsi de potentia absoluta non esset. Quare etiam oppositam sententiam censeo probabilem, quam video doctis viris non displicere; ratio etenim a nobis facta non est demonsiratio, sed. solvi etiam potest. Nihilominus sententia proposita magis probanda videtur, tum quod communis sit; tum etiam quod bd aptior ad fidei Srcierium declarandum; tum demum quod ratione satis probabili suadeatur.

52

19. Una vero superest difficultas, quia hac raiio facta ad summum probat, humanitatem, in uno et eodem loco existentem, non posse simul habere illos duos modos existendi; tamen si constituamus humanitatem esse in duobus distinctis locis, nulla videtur repugnantia quod in uno habeat personalitatem propriam, et per se existat, in alio vero illa careat, et existat in Verbo. Dici potest primo, humanitatem iia uniri Verbo, ut ex vi illius unionis necessario maneat illi unita, ubicumque existit, idque propter summam Verbi simplieitatem, et ineffabilem modum illius unionis, qua» abstrahit ab hoc et illo loco, et fit ad ipsum Verbum secundum se; propter hanc enim causam, quamvis Christus secundum humanitatem localiter moveatur, ipso Verbo secundum se immutato manente, sem- per humanitas, ubicumque existit, manet eodem modo unita Verbo ex vi ejusdem unionis. Et in mysterio Eucharistie, per quod humanitas Christi quodammodo iu multis locis constituitur, in omnibus est unita Verbo ex vi ejusdem unionis.

53

20. Sed nihilominus hoc mihi non satisfacit, quia, licet ex natura rei verum sit humanitatem unitam Verbo, ubicumque constituatur, ferre secum suam unionem, quia est intrinsecus modus ejus, et a loco non pendens, tamen cum hic modus ex natura rei ab ipsa humanitate distinguatur, non videtur implicare contradictionem, ut existente humanitate unita in uno loco, constituatur in alio quoad substantiam suam, et non quoad modum unionis; sicut non videtur contradictionem involvere, quod eadem anima, quae in uno loco est unita corpori, in alio ponatur sine corpore, et sine modo unionis; et similiter quod idem accidens alicubi inhereat subjecto, alibi vero sine subjecto sit. Admisso ergo hoc casu ut possibili, non videtur inconveniens concedere totum quod argumentum intendit; quia illi duo modi non repugnant, nisi respectu ejusdem subjecti, ut habet ralionem unius; at vero humanitas constituta in duobus locis habet vicem, seu modum duplieis subjecti. Deinde contradictio, seu repugnantia, quae includitur in illis modis, solum est servatis omnibus circumstantiis ad contradietionem requisitis, et consequenter requiritur ut sit in eodem tempore et loco; unde, sicut pro diversis temporibus non sibi repugnant, ita nec pro diversis locis videntur pugnare. Quod denique exemplis supra positis declaratur, quia unum accidens potest in uno loeo inhaerere, et in alio per se esse, et una linea in uno loco esse recta, et in alio curva. Neque contra hoc video quod objici possit; argumentum enim supra factum ex unitate persone Christi, et locutionibus Sanctorum, contra hoc non procedit; loquuntur enim de mysterio, ut factum est; nune autem humanitas Christi, ubieumque est, est unita Verbo, non quia contrarium implicet contradictionem, sed quia ubieumque est hic homo, est verus Deus; et quia facta unione hoc est illi debitum et connaturale, et maxime pertinens ad perfectionem ejus. Sieut etiam ubicumque nunc est caro Christi, est unita animae, non quia contrarium implicet contradictionem, sed quia hoc pertinet ad majorem perfectionem, et esi magis connaturale.

54

21. Alia hic posset esse quaestio, an possit Deus eamdem naturam conservare in duplici persona, non aliena, sed propria; faciendo, videlicet, ut natura habeai duos proprios modos subsistenticte. Et ratio dubii est, quia in eis non procedit repugnantia posita, nam per eos non esset per se et in alio, sed per utrumque esset per se; ergo ex hoc capile non est repugnantia. Nec vero ex sola pluralitate, quia non repugnat has subsistentias multiplicari in eadem natura successive; posset enim Deus subsistentiam, quam nunc habeo, a me auferre, vel aliquo tempore impedire, aliamque loco illius tribuere; ergo etiam simul posset utramque ponere in mea natura. Tandem accidenti posset simul conferre duplicem inherentiam, vel in diversis, vel etiam in eodem subjecto. Nec vero hine sequitur infinitas in natura, tum quia non esset ille modus subsistendi, in pluribus suppositis propriis, connaturalis,nec debitus; tum etiam quia non esset per identilatem in illis, sed per unionem. Fateor me nune non invenire in hoc repugnantiam, nec inconveniens aliquod, sed fortasse in Metaphysica praessius dubitationem hane examinabo. Hoc enim loco, non expedit in ea diutius immorari.

Sectio 2

Utrum alia substantialis natura praeter humanam sit assumptibilis a persona divina
55

SECTIO II. Utrum alia substantialis natura praeter humanam sit assumptibilis a persona divina.

56

1. Hic non agimus de natura assumptibili solum ex intrinseca congruentia, sed simpliciter de potentia obedientiz:, seu non repugnantia; neque agimus de humana natura, satis enim ex mysterio facto constat assumptibllem esse. Neque audiendus est error Wicleph, quem refert Walden., lib. 4 Doetrinalis Fidei antique, c. 44, qui asseruit, nullam aliam humanitatem fuisse a Verbo assumptibilem, praeter eam singularem et individuam quam assumpsit. Est enim hoc plane absurdum, et sine fundamento dictum, quia non est major ratio, vel repugnantia in una quam in alia, cum in substantia et specie ejusdem rationis sint, et consequenter eamdem capacitatem habeant substantialem, ut Verbo uniantur. Et ideo Augustinus, 13 de Trinit., c. 18, ut per se notum supponit, potuisse Verbum assumere humanitatem aliunde quam ex stirpe Ada, et ideo de Predest. Sanct., c. 15, dicit ex sola Dei gratuita elecfione, et non ex alicujus meritis, factum esse ut illa potius humanitas quam alia Verbo jungeretur. Itaque in boe nullus unquam Catholicus dubitare potuit. Omissa ergo humana natura, quaetio esse potest vel de natura superiori, ut est angelica, vel de inferiori, ut est irrationalis, vel insensibilis natura.

57

2. Prima sententia esse potest, negans angelicam seu spiritualem naturam esse assumptibilem. Ita tenet Albertus, in 3, dist. 2, art. 9. Et fundamentum esse potest, quia in natura immateriali suppositum nihil addit supra naturam ipsam, sed ipsa natura per se ipsam formaliter est quo est, et quod est; inde enim fit non esse magis assumptibilem talem naIuram quam suppositum. Quod fundamentum videtur doceri a D. Thoma, A contra gent., e. 55, ad 4, et 1 part., q. 3, ad 3, ubi generaliter dicit, in separalis a materia non distingui suppositum a natura.

58

3. Secunda sententia negat irrationalem naturam esse assumptibilem, nisi aliquem ordinem habeat ad rationalem. Heec iribuitur Alexand. Alens., 3 p., q. 2, memb. 7; et Bonay., in 3, dist. 9, art. 1, q. 1. Sed his locis non agunt de possibili simpliciter, sed de eo quod maxime decet. Magis hoc insinuat idem Alensis, q. 11, memb. 1, et quaest. 12, memb. 1, artie. 1. Et sequitur ex alia ejus doctrina, in q. 7, memb. 2, art. 1, scilicet, naturam non esse assumptibilem, nisi mediante gratia habituali, cujus eum irrationalis natura capax non sit, sequitur neque hujus unionis esse capacem. Expressius tenuit hanc sententiam Henrie., Quodlib. 13, q. 5; Carthus., dist. 2, q. 2, articul. 3; Pieus Mirandol., in Apolog., conclus. 4, et eam ut probabilem defendunt Richard., dist. 2, art. 14, q. 25; Gabriel, dist. 2, q. 2; Marsil., in 3, q. 3. Fundamenta infra videbimus.

59

4. Dico primo, potuisse Deum assumere, sibique hypostatice unire naturam angelicam. Hoc est D. Thome hic, art. 1, ad 3, et 4 contra gent., cap. 55, ad 3 et 4, quibus locis Cajet, Ferrar., et alii Thomiste id docent; et est communior sententia Doctorum, in 3, dist. 2; et sumi potest ex verbis Pauli ad Hebr. 2: Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahe apprehendit; quae verba celare supponunt utrumque fuisse possibile, gratiam vero Dei erga humanum genus in hoc commendari, quod in hac unione humanam naturam angeliec praetulerit; et hoc modo expositores omnes et Sancti haec verba interpretantur. Et confirmatur, quia anima separata mansit unita Verbo hypostatice; ergo, pari ratione, etc. Ratio vero a priori sumenda est ex fundamento illi contrario, quod prima sententia sumebat, scilicet etiam in naturis spiritualibus suppositum ex natura rei a natura distingui, quod in Metaphysiea, tractando de natura et supposito, sufficienter disputatum est. Unde quod Ferrarius, citato loco, dicit, quamvis in Angelis non sit distinctio nature a persona, non sequi esse impossibile assumi naturam angelicam, et privari sua personalitate, sed solum non esse congruum, non video quomodo intelligi possit. Nam si persona Angeli non distinguitur a natura, ergo personalitas Angeli nihil est praeter ipsam naturam; quo. modo ergo illa privari potest? Denique si ad hane assumptionem non esset necessaria disünctio suppositi a natura, nunquam propter hoc mysterium sancti Patres et Theologi hane disunctionem docuissent, et quoad hoc non. est major ratio de natura angelica quam humana: et ideo melius Cajetanus hinc colligit etiam in Angelis personalitatem distingui a natura.

60

5. Objectio.— Responsio.— Dices: ergo posset nune Deus assumere naturam Angeli corrumpendo personam ejus, quod videtur repugnare, quia persona Angeli est incorruptibilis. Respondetur, concedendo primo, posse Deum assumere naturam Angeli praexistentem in propria persona, juxta supra dicta, sectione praecedenti. Secundo, necessarium esse talem naturam privari personalitate, et consequenter eamdem personalitatem, seu personam ut sic,desinere esse, juxta dicta etiam sectione praecedenti. An vero illa desitio dicenda sit corruptio, quiestio est de nomine; magis vero proprie diceretur mutatio quaedam in modo existendi, salva substantia ipsius nature; sicut quando accidens separatur a subjecto, mutat modum existendi, non tamen proprie corrumpitur; quod si inhzerentia ipsa, vel in nostro proposito ipsa personalitas corrumpi dicatur, non propterea persona angelica dieenda est corruptibilis, quia ex natura sua non est subjecta huic mutationi, sed solum per divinam potentiam, ilam potest suscipere.

61

6. Dico secundo: simpliciter loqueudo, non implieat contradictionem, naturam irrationalem vel insensibilem uniri Deo hypostatice. Hec est sententia communior Theologorum, in 3, dist. 2, ubi D. Thomas, q. 1, art. 1; et Scot., q. 1, art. 2; Palud., q. 1; Durand., q. 4; Almai., q. 2; Marsil., q. 3, art. 1; Okam, q. 1, articulo tertio et nono; Capreol., Cajet, et omnes Thomistae. Et videtur aperta senientia Augustini, libr. de Vera relig., c. 16, tom. 4, ubi ait, per hoc mysterium demonsirasse Deum, quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, quod non solum visibiliter, 42» 2d, inquit, poterat ei in aliquo ethereo corpore, ad wostrorum aspectuum, tolerantiam temperato, sed etiam, hominibus in vero homine apparuit; ipsa. enim na£ura suscipienda erat, quae liberanda. Idem sentiunt Tertullianus et Gregorius Nyssen., infra citandi. Et ex his, quae facta sunt, potest haec sententia suaderi, primo, quia corpus humanum et terrenum Verbo unitum fuit. Dices, fuisse unitum mediante anima, sine qua uniri non posset, ut expresse affirmat Origen., 2 Periarch., c. 6, dicens: ZVon enim possibile erat Dei naturam, corpori sine 4iedio, scilicet anima, «misceri. Sed contra: nam, licet anima dicatur medium utl quo, seu in ordine intentionis, non tamen fuit medium physice, ut ita dicam, seu in ordine executionis, ut q. 6 explicabitur. Verbum enim ipsum immediate fuit unitum corpori et materiae secundum se, quamvis in ordine ad animam, et propter animam. Deinde in triduo mansit corpus sine anima, et tamen vere ac substantialirler mansit unitum hypostatice Verbo; ergo informatio anime non erat simpliciter necessaria ad hanc unionem. Unde illa verba Origenis vel rejicienda sunt, vel pie explicanda secundum quamdam congruitalem. Sed respondent aliqui, etiam corpus fuisse unitum mediante anima, per disposilionem qua in illo mansit. Sed hoc nihil refert, quia in corpore non manent, nisi vel accidentia, quae per se non referunt ad unionem hypostaticam, ut ex supra dictis patet, vel ordo aut habitudo ad animam, quae in corpore fuit, et postea iterum futura erat per resurrectionem, quax potius est habitudo ralionis, vel denominatio extrinseca, quam aliquid intrinsecum ipsi corpori; ergo intrinsece ipsum corpus ratione suae substantie tuit capax hujus unionis; ergo, pari ratione, quelibet natura substantialis habet eamdem capacitatem. Tertio hoc suadetur, quia sanguis et alii humores, ut infra dicetur, sunt uniti Verbo hypostatice, cum non informentur anima juxta probabiliorem sententiam; ergo eodem modo poterat assumi quzlibet alia substaniialis natura inanimis. Quod si dicatur sanguinem esse assumplum, ut partem pertinentem ad veritatem humane nature, hoc quidem referre potest ad congruitatem, seu decentiam unionis, non vero ad capacitatem simpliciter, quia haec est intrinseca ipsi substantie, qua unitur, et proxime oritur ex hoc quod est natura capax subsistentie. Unde arguitur quarto (et haec est propria ratio conclusionis), quia unio hypostatica proxime et per se terminatur ad subsistentiam; sed quaelibet natura substantialis est capax subsistentiae ergo est capax hujus unionis. Denique nulla contradictio, vel repugnantia potest vel probabiliter ostendi, ut patebit objectionibus satisfaciendo.

62

7. Objectio. — Responsio. — Prima objectio est, quia irrationalis natura non est apta ad constituendam personam; ergo non potest in divina persona subsistere. Respondetur, personam et suppositum non differre in modo incómmunicabiliter subsistendi, sed solum differre in dignitate nature, quia persona dicit illum modum subsistendi, quasi extrinsece limitatum, et contractum ad naturam rationalem. Quocirca, respectu hujus unionis hypostaticz nihil refert quod terminus per illam resultans denominetur suppositum, vel persona, hoc enim pendet ex conditione tantum naturae assumpte; per se vero solum necessarium est ut sit unio in subsistentia; et ideo omnis natura capax subsistenti: est capax hujus unionis. Ex quo expeditur facile, quod a quibusdam quaeri solet, si Verbum uniretur nature irrationali, an uniretur in ratione persone, ut Okam supra contendit, vel tantum in ratione suppositi, ut alii volunt. Dicendum est enim, quod Verbum in eo casu uniretur tali nature per suam personalitatem, sicut nunc unitur sanguini, vel sicut nniebatur cadaveri in triduo; compositum tamen resultans ex illa unione, licet esset suppositum talis nature, ut sic tamen non denominaretur persona, quia illa natura non esset rationalis, sicut cadaver Christi ut sic non erat persona, quanquam illud idem supposiium, ut subsistit in natura divina, persona sit.

63

8. Objectio. — Responsio.— Objectio.— Jesgonsio.—Secunda, et communis objectio est, quia natura irrationalis non est capax unionis divine, neque alicujus operationis diviné; ergo nec divini esse, quod per hanc unionem communicatur; cum enim esse sit propter operari, teste Aristotele, quod est incapax operationis alicujus naturae, est etiam incapax esse, seu subsisientie talis nature. Unde Damascenus, lib. 3 de Fide, c. 17, dicit carnem Christi simul cum divina substantia actiones divinas participasse. Et c. 48: Mens, inquit, sapientia et operatione destituta, nulla unguam esse queat; uam si torpida, alque immobilis est, mec quidem, omnino est. Respondetur negando consequentiam; quia visio beata non est propria operatio consequens hane unionem; communicatur enim sine illa, et per se, ac ex natura sua solum in gratia fundatur; est enim gratia participatio diving nature, cui respondet participatio divin: operationis. Unio vero hypostatica, si proprie ac physice loquamur, non habet operationem hoc modo propriam, quia gratia unionis non est formalis communicatio ipsius nature divine, qua est principium operationum divinarum; sed est communicatio subsistentis divine, qua constituit personam operantem, non vero est principium formale operandi. Debetur autem naturse assumpte, ratione hujus unionis, perfectus modus operandi juxta ipsius nature capacitatem, et consequenter debetur gratia creata, et visio Dei, si natura sit capax ejus; non tamen sunt he perfectiones accidentarie, simpliciter necessari? ad hanc unionem, ut supra, q. 2, dictum est, et in sequentibus sepius dicetur. Cum - ergo dicitur esse communicari propter operationem, proprie et formaliter intelligendum est de esse nature seu essentiali, et de esse existentie, quod est proprium operationis nature; esse autem subsistentie?, proxime et intrinsece solum est propter subsistendum, remote vero eL extrinsece potest ordinari ad operandum, juxta nature capacitatem; et ita posset Deus, si assumeret irrationalem naturam, illam elevare ad actiones miraculosas, quas Dionysius et Damascenus divinas vocant; quamvis hoc etiam extrinsecum sit ipsi unioni, et ex voluntate Dei pendeat. Cur autem irrationalis natura sit capax hujus unionis, non autem visionis beate, cum iamen illa sit major perfectio quam hsc, tractatum est supra, disput. 9, sect. 2. Ratio enim est, quia haec unio ordinatur ad quamdam substantiae seu subsistentie compositionem, et ideo capacitas ejus solum fundatur in communi ratione nature substantialis; visio vero est operatio vit:e, cujus sola natura intellectualis est capax per facultatem, qu:xe non consequitur naturam substantialem ut sic, sed certum gradum ejus. Tertia objectio est, quia natura irrationalis est incapax sanctificationis, propter quod est etiam incapax gralie habitualis. Respondetur, in hac voce sanctificationis posse multa includi, qua faciunt sensum ambiguum et equivocum, ut infra, q. 7, latius exponam. Si ergo nomine sanctificationis intelligatur rectitudo aliqua et perfectio in actibus studiosis, vel meritoriis, seu liberis, non est de ratione hujus unionis ut conferat hanc sanctificationem cuicumque nature, sed solum nature libere, et capaci illius; non est enim hic effectus quasi formalis hujus unionis, sed solum ex illa resultat juxta nature capacitatem. Si autem nomine sanctificationis intelligitur deificatio quedam nature assumpte, per intimam unionem et presentiam divin: persone, sic omnis natura unita Verbo Dei, etiamsi irrationalis sit, est deificata et sanctificata; unde et speciali adoratione digna est ratione unionis, et, ut dietum est, illi debetur perfecta operatio juxta suam capacitatem.

64

9. Objectio. — Responsio. — Quarta objectio, quia videtur per se indignum et indecens divinam personam, ut his imperfectis et inferioribus naturis uniatur; quod autem hujusmodi est, absolute repuguat fieri a Deo, qui summa prudentia et sapientia omnia operatur. Qua ratio fundata est in Ansel., lib. 2 Cur Deus homo, c. 4 et 5. Respondetur primo, solum probari hoc argumento, quod D. "Thomas, supra dixit, non esse in natura irrationali intrinsecam congruentiam, ut assumatur, et ideo Deus nunquam aliquid hujusmodi assumpsit, nisi in ordine ad rationalem naturam, Secundo vero dicitur, quamvis nature irrationali desit haec congruentia, non tamen propterea esse vere ae proprie indecens ut assumatur, quia si Deus hoc faceret, contra nullam virtutem faceret, nec deesset illi modus et ratio propter quam decenter et sapienter id faceret; ad ostendendam, verbi gratia, potentiam suam, et sapientiam humanam confundendam, ut in simili dixit Tertul., in lib. de Carne Christi, e. 4, arguens contra Marcion., qui Deo indignum judicabat, ut de femina carnem assumeret: 7Zoc enim, inquit Tertullianus, (a cidebitur, si ves humano seusu ponderetur, non autem si divino, quia siulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. JE t idem esset, inquit, si de lupa seu de cacca prodire voluisset. Et ad eumdem modum loquitur Gregorius Nyss., in Oratione magna catechetica, c. 97, ubi inquit, posse Deum sine indecentia quamcunque naturam sumere, quia omnes a Deo infinite distant, unde respectu ilius fere nihil inter se distant. Quamvis negandum non sit, in una natura majorem congruentiam reperiri quam in alia, ut diligenter consideranti non apparet obscurum.

65

10. Responsio.—Ultima et obscurior diffieultasin hac sententia est, an hac unio ad irrationalemnaturamsit possibilis ratione solius maLteri:, veletiam ratione forms, seutotius nature composite ex materia etforma. Et est ratio dubitandi, quia forma hujusmodi nature non est forma subsistens, cum in suo esse pendeat a materia, tanquam a sustentante; ergo illa non est capax hujus unionis, quae tantum est ad subsistendum; ergo unio solum potest fieri in materia, ratione cujus iste res materiales subsistunt, ut sumitur ex D. 'Thoma infra, q. 6, art. 1, ad 2, et clarius q. 2, de Potent.Dei, art. 1. Haec dubitatio pendet ex metaphysicis quaestionibus, de modo subsistentie harum naturarum, quae ex materia et forma materiali constant, an sit idem cum sola materia, seu illam tantum proxime et immediate afficiat, et ab illa denominetur totum compositum; an vero sit idem cum tota natura constante materia et forma, et illam adequate afficiat, atque adeo veluti partialiter identificetur realiter cum materia et forma, et utramque afficiat. De qua re dixi in Disputationibus Metaphysieis, agens de natura et supposito, et infra, in q. 6, iterum occurret. Supponendo ergo posteriorem modum tanquam probabiliorem, dicendum consequenter est, naturam irrationalem ita esse assumptibilem a Verbo, ut per unionem Verbum proxime et immediate uniatur et toti naturse, et materie, et forme ipsi; quamvis forme non uniatur secundum se, sed solum ut componit totam naturam. Ita enim omnino censendum est fuisse unitum sanguini, et de cadavere Christi in triduo estid probabilius, quamvis non sil ita certum, quod pertinetad unionem ipsius forme cadaveris. Ralio vero est, quia tota natura est quae trahitur ad subsistendum, et non tantum materia.

66

11. Neque obstat quod forma hujus nature non sit subsistens, inde enim solum habetur non uniri secundum se, sed prout componit unam naturam aptam ad subsistendum; differt autem inter formam unitam secundum se, vel solum ratione totius nature, quod quando priori modo unitur, ex vi illius unionis manebit unita Verbo, etiamsi intellimatur non componere totam naturam; quomodo dicemus infra uniri animam rationalem, quia est subsistens; at vero quando unitur ratione totius, habet modum unionis pendentem a toto, et ideo non unitur ut quod subsistit, sed solum ut quo tota natura constituitur, et est apta ad subsistendum.

Sectio 3

Utrum partes substantiales possint hypostatice uniri divine persona
67

SECTIO III. Utrum partes substantiales possint hypostatice uniri divine persona.

68

1. Questio haec intelligi debet de partibus precise sumptis, an assumi possint absque unione totius nature, nam de unione ipsarum in toto satis dictum est in praecedenti sectione. Versari autem potest quaestio de partibus integralibus vel essentialibus physicis; metaphysiee enim partes nihil ad rem pertinent, quia cum ille in re non habeant distinetam entitatem nec inter se, nec a toto, non aliter possunt assumi quam in tota natura.

69

2. Materia prima dupliciter ger se assusplibilis sine forma. — Dico primo: materia prima per se assumptibilis est sine forma, atque adeo sine natura integra et completa. Duobus modis potest intelligi hoc fieri; primo, conservando materiam existentem in rerum natura sine ulla forma, et hoc modo uniendo illam Verbo; et hic modus supponit illam quaestionem physicam, an materia possit conservari sine forma, in qua ego sentio, multo probabilius esse, posse hoc fieri; quia re vera nulla est repugnantia, nec probabilis contradictio, quod breviter declaro: quia materia prima omni forma substantiali carens, licet. non habeat actum formalem, et hoc sensu dicatur pura potentia, habet tamen suum actum enlitativum, ef partialem existentiam, in qua potest conservari sine forma, quia, licet fortasse secundum ordinem nature a forma pendeat, non tamen pendet ab ipsa, ut causa intrinsece ac formaliter constituente entitatem ejus. Et ideo potest Deus effective supplere illam dependeniiam, sicut supplet in accidente dependentiam a subjecto, quando separatum illud conservat. Posito autem hoc casu, per se evidens est materiam sic existentem posse uniri hypostatice Verbo, quia talis materia esset subsistens, quamvis subsistentia partiali; hoc autem satis est. ut póssit hypostatice assumi, sicut anima rationalis separata assumi potuit, quia subsistens est, licet per modum parlis. Imo non desunt qui putent ita factum esse in corpore Christi in triduo; quod ego non probo, ut suo loco dicam.

70

3. Secundo modo posset intelligi casus hujus conclusionis de ipsa materia existente in toto, et actu informata per formam, ita ut quamvis materia sit actualiter pars alicujus nature, nihilominus Deus uniatur soli materie, et non immediate ipsi forme, nec toti nature ut sic, sed tantum ratione materic. Et hoc etiam existimo esse possibile, quia materia, etiam cum actu componit totum, et informatur forma, est entitas subsistens propria subsistentia partiali, quam semper retinet, quamvis forma varietür; sicut retinet suam partialem existentiam, quae non est existentia in alio sustentante, sed in se et per se; talis enim modus existendi fuit necessarius ipsi materie, ut posset eadem substare transmutationi formarum; cum ergo materia sit distincta a forma, etiamsi sitilli conjuncta, nulla est repugnantia quod Deus solam materiam assumat ad subsistendum, non assumpta forma, et consequenter non assumpta tota nalura. Quin potius in corpore Christi in triduo existimant aliqui, non improbabiliter, ita factum esse, quia non videtur illis necessarium ut forma cadaveris imperfectissima, et qua statim abjicienda erat, immediate uniretur hypostasi Verbi Dei, sed tantum ratione materie, de quo infra dicetur.

71

2. De assumptione forme sime aleria.— Dico secundo: forma substantialis separata a materia uniri potest hypostatice Verbo Dei. Hsec conclusio explicari potest illis duobus modis, quibus praecedens explicata est. Primo, ut forma substantialis actu informans materiam praeise assumatur, non assumpia materia proxime et immediate, et consequenter nec tota natura; et hic modus est quidem possibilis in anima rationali, quia est forma subsistens, etiam cum actu informat corpus, ut infra dicam, et ita procedit illa ratio superius facta de materia; at vero in aliis formis materialibus est res difficilior, et videtur certe probabile non posse iia assumi, quia, cum non sint per se subsistentes, non possunt per se assumi ad subsistendum, nisi per se constituantur separate a materia, ut infra dicam; quamdiu autem sunt unit? materie, non videntur capaces subsistenti:|, quia ile modus unionis et informationis intrinsece et essentialiter includit dependentiam forme informantis a materia, tanquam a sustentante, et ideo non potest forma materialis simul ita informare materiam, et per se subsistere, sicut. supra dicebam non posse accidens simul per se esse et inherere; pari ergo ratione, hac forma actu informans non videtur per se capax propriae unionis hypostatice, sed tantum in toto, seu ratione totius nature. Et haec sententia est satis probabilis, quamvis opposita eiiam possit probabiliter defendi, eo modo quem statim subjiciam.

72

5. Secundo ergo potest conclusio intelligi de forma substantiali, separata a materia, et perse constituta, et sic de anima rationali omnino certum et de fide est, separatam posse uniri hypostatice Verbo; ita enim in iriduo factum est, quia illa, natura sua, est per se subsistens; quod vero illa non subsistat ut perfecta natura, sed ut pars tantum, et consequenter quod ejus subsistentia natura]is imperfecta sit, et quasi partialis, non impedit quin Verbo uniri possit, quia illa imperfectio est per accidens ad rationem subsistendi ut sic, et solum se tenet ex parte ipsius nature. Et hinc probabilius concluditur, idem fieri posse de potentia absoluta in quacumque forma substantiali, si per se conservetur extra materiam, ut omnes fieri posse concedunt, multo facilius quam accidentia conservantur extra subjectum. Et ratio est, quia forma substantialis sic separata haberet modum per se existendi, qui modus substantialis esset, atque adeo ejusdem rationis cum subsistentia; quamvis ergo haec forma natura sua non sit subsistens, tamen, de potentia absoluta, separata, est capax ver: subsistentiae; ergo eadem ratione posset uniri hypostatice Verbo. Et hinc fit, si eadem forma in diversis locis constituatur, posse in uno, actu informare materiam, in alio vero, per se esse, vel hypostatice assumi. Addo denique, quia for-: ma vel natura assumpta non omnino per se est, sed habet modum unionis ad personam assumentem, ideo probabile esse hanc unionem non ita repugnare cum actuali informatione materie, sicut repugnat modus per se essendi; et ideo probabile est hanc formam, hoc ipso quod capax est hujus unionis hypostaticze, posse ad illam assumi, etiam si actu informet, quamvis fortasse propriam subsistentiam, seu per se existentiam habere non possit, dum actu informat, in eodem, scilicet tempore et loco, etc. Sic enim supra diceeba-- mus, non posse eamdem naturam simul per se esse, et uniri alteri persone, quamvis possit simul duabus personis uniri; et hoc modo potest facile defendi prior sensus hujus conclusionis.

73

6. Dico tertio: pars integralis, ut cor, caput, etc., assumi potest sine aliis partibus. Hee conclusio intelligi debet de parte actu unita; nam si sit actu divisa, jam non est pars, sed aliqua completa natura, unde non est dubium quin possit assumi. Probatur ergo conclusio, quia hac pars subsistit in tolo, saltem partialiter; habet enim suam partialem modum per se essendi, qui solum propter continuationem cum alia parte non est integra subsistentia; ergo potest illa pars uniri Verbo, et amittere illum partialem modum per se essendi; et Verbum poterit terminare, et quasi sustentare partem illam, non terminando reliquas. Neque propterea Verbum esset pars, sicut nec dicitur esse anima aut sanguis, quia denominatio partis non est denominatio suppositi, sed natur: incomplete. Neque etiam subsistentia Verbi denominaretur partialis, quia ipsa non continuaretur, nec per se uniretur cum subsistentia aliarum partium; sed solum esset subsistentia unius partis, quae continuaretur et uniretur cum aliis partibus, ad componendam unam naturam, non ad componendam unam subsistentiam. Contra has conclusiones nullas video objectiones alicujus momenti, et ideo praetermitto nonnulla, qua hic inculcari possent; sunt enim parum utilia, et non difficile expediri possunt, perceptis his quas dicta sunt.

Sectio 4

Utrum forma accidentalis possit uniri Verbo hypostatice
74

SECTIO IV. Utrum forma accidentalis possit uniri Verbo hypostatice.

75

1. Duplex ratio unionis, secundum hypostasim et n hypostasi. — Duobus modis intelligi possunt accidentia assumi: uno modo proxime et perse, ita ut vel immediate existant per ipsammet existentiam persons assumentis, vel saltem ipsum Verbum per se terminet aliquo modo immediate et proxime existentiam ipsorum accidentium. Secundo modo possunt assumi tantum mediate, quia, videlicet, insunt in natura assumpta, quamvis non habeant immediatam aliquam unionem cum Verbo; et hic modus vocari potest, ut supra, q. 2, dicebamus, unio in hypostasi, prior vero secundum hypostasim; de unione ergo in hypostasi, non est dubium quin sit possibilis, quia de facto ita fuit in Christo, ut infra dicetur; quaestio ergo hic est de unione secundum hypostasim, et communiter tractatur de accidente separato a subjecto; et hoc sensu prius definietur, et inde facile constabit quid dicendum sit de accidente actu inheerente.

76

2. Prima ergo sententia affirmat posse Deum sibi hypostatice unire accidens separatum a subjecto. Tta tenet Marsil., in 3, q. 3, art. 4, quamvis sub dubio. Idem Almain., dist. 2, q. 2; Major, q. 3; Gabriel, dist. 4, q. 2, art. 2, ad 7, dicit, si Deus potest assumere irralionalem naturam, posse etiam assumere accidentalem. Fundamentum est, quia accidens separatum habet modum per se essendi, similem subsistentic; ergo potest Deus accidens sibi unire ad supplendum illum modum, non per inherentiam, sed per modum hypostatice unionis; sic enim sustentare accidens, nullam imperfectionem dicit in sustentante, sed supponit potius perfectionem. Nec potest facile assignari repugnantia, vel implicatio quam hic modus involvat. Et confirmari hoc potest in opinione eorum qui existimant hanc unionem fieriad existendum; si enim Deus facit ut anima existat existentia increata, cur non poterit facere ut eadem albedo existentia existat? Neque enim propterea existentia divina fieret accidentalis, sicut neque fit existentia creata aut materialis, etiamsi formam creatam vel materialem assumat. Nec sequitur in eo casu Deum denominari album, vel quid simile, sicut nec denominatur animatus, etiamsi animam hypostatice unitam habeat, quia illa denominatio sumitur a forma, utinformante vel inherente, non ut subsistente. Neque etiam diceretur albedo, quia hoc est nomen naturse, non suppositi, sicut supra in simili dicebamus.

77

3. Accidens separatum quamvis per se sit, «on, subsistit neque assumi potest. — Nihilominus probabilius mihi videtur, formam aceidentalem non posse uniri hypostatice Verbo. Hanc sententiam tenet Basolis, in 3, dist. 2, q. 4, art. 2; et Palacios, q. 14, qui afferunt plures rationes, quibus omissis, ita breviter illam probo: quia imprimis non potest forma accidentalis assumi ad existendum existentia Verbi, quia hic modus unionis omni nature repugnat, tam accidentali quam substantiali, ut infra, q. 17, late probabitur; quanquam fortasse quoad hoc non sit specialis repuenantia in forma accidentali, ut quzedam confirmatio supra facta probabiliter ostendit. Deinde accidens existens non potest quoad modum existendi terminari subsistentia divina; quia quamvis accidens separatum per se aliquo modo constituatur, tamen ille modus per se essendi non est vera subsistentia, sed est modus in se accidentalis, quia entitas accidentalis non est capax modi substantialis; ergo forma accidentalis est omnino incapax subsistentivae et consequenter etiam est incapax substantialis unionis; ergo nou potest ad illam fieri unio secundum subsistentiam, qua intrinsece et essentialiter substantialis est. Et confirmatur et explicatur variis modis. Primo, quia accidens non potest uniri ad componendum unum per se, et multo minus ad componendam unam personam; at vero unio cujuscumque nature create cum Deo tantüm esse potest per modum unius subsistentie vel person:. Secundo, quia substantia non potest ulla ratione poni in alio per modum inhzrentis, quia hoc pugnat cum natura substantia, qua omnino est incapax talis modi essendi ( et ideo licet humanitas sit in Verbo divino, non tamen iuhsrendo, sed alio modo accommodato substantie); ergo, pari ratione, natura accidentalis non potest trahi ad subsistendum. Tertio, intelligi non potest punctum immediate terminare corpus et superficiem, quia non est proportio nec capacitas; ergo, simili modo, etc. Et per haec satisfactum est fundamento contrari: sententie, jam enim ostensum est hypostaticam unionem repugnare accidenti, quia non est capax substantialis unionis. Quod autem ibi dicitur, sustentare pertinere ad perfectionem, respondetur hoc esse quoddam commune et analogum, quod in re poni non potest, nisi in aliqua specie, seu particulari modo sustentandi; si ergo unum sustentet aliud per modum subjecti, imperfectum quid et potentiale esse necesse est, et ideo non potest hic modus convenire divin? persone; si autem sustentet per modum suppositi, est quidem hic perfecius modus, excedit tamen imperfectam naturam aecidentis, qua non est capax illius; alius autem modus sustentandi, qui sit per veram unionem et intrinsecam, nec intelligi, nec fingi potest.

78

4. Et ex his a fortiori colligitur accidens actu inhserens subjecto multo minus posse immediate uniri persone divine, quia et ralione imperfect: nature non est capax hujus unionis, ut dictum est, et ratione actualis inherentie habet majorem quamdam repugnantiam cum hujusmodi unione.

PrevBack to TopNext