Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 5

Praeambulum

1

Res tota, quam in hac q. D. Thomas tractat, fere explicata fuerat quaestione praecedenti; solum enim ostendit partes physieas et essentialBs humane nature assumptas fuisse a Verbo, quod fere ex superioribus constabat; quia non poterat humana natura assumi, nisi constans ex partibus essentialibus; tamen D. Thomas, ad refellendos aliquos errores, et uniuscujusque rei propriam rationem reddendam, hanc quaestionem movet, qua adeo clara est, ut circa litteram nihil fere commentari oporteat.

Articulus 1

2

Hic articulus clarus est, et nulla expositione indiget.

Articulus 2

3

COMMENTARIUS.

4

Tota littera D. Thomae est perspicua. Solum sunt duo breviter observanda. Primum est, D. Thomam suis rationibus directe concludere, corpus Christi Domini non fuisse confectum ex materia, seu substantia ccelesti; sed ex illa materia qua caetera corpora humana constare solent; consequenter vero, quamvis id diserte non dicat, convineit corpus Christi fuisse mixtum, et ex quatuor elementis coagmentatum; hoc enim intellexit in titulo, nomine terreni corporis. Pari etiam ratione concludit, habuisse corpus illud quatuor humores, quos in titulo, nomine sanguinis indicavit; in rationibus vero articuli, sub nomine corporis carnei illos complexus est, quia non est vera ae viva caro sine sanguine cui alii humores admisti sunt. Secundo est observandum, rationibus D. Thome recte quidem effici, Christi humanitatem constitisse hujusmodi corpore, et in illo fuisse sanguinem et alios humores; quomodo autem haec omnia fuerint unita Verbo, an, scilicet, immediate et proxime, seu secundum hypostasim, an vero tantum mediate, seu in hypostasi, ex his quae D. Thomas tradit, solum hoc potest convinei, haec omnia ita fuisse unita Verbo, ut necessarium est ad hoc, ut Verbum vere factum sit caro et homo, ex quo recte concluditur fuisse proxime et immediate unita, ut disputatione sequenti latius explicandum est; et ibidem tractabimus locum prime ad Corinth. 45, quem in solutione ad primum D. Thomas explicavit.

Articulus 3

5

Littera hujus articuli est facilis, atque ideo illum explicare necessarium non est,

Articulus 4

6

COMMENTARIUS.

7

Hujus articuli titulus intelligi potest, vel de potentia ipsa intellectiva, quae est aecidens anime superadditum, vel de ipsa substantiali anima, prout attingit gradum rationalem seu intellectualem, et interdum nomine intellectus significatur, ut idem D. Thomas docuit prima parte, q. 79, art. 14, qui non satis explicat quo sensu hanc quaestionem moveat; nec de errore Apollinaris salis constat quo sensu mentem seu intellectum Christo negaverit. Ea vero, quce» D. Thomas adducit in corpore articuli, ad utrumque sensum facile applicari possunt; nam duse prime rationes, quibus probat in Christo fuisse intellectum, scilicet, quia admirabatur, et quia fuit capax meriti, de potentia intellectiva immediate procedunt. "Tertia vero ratio, scilicet, quia alias caro Christi non esset vere humana, sed bestialis, solum probat de substantia et essentia anime rationalis. Quocirca videtur D. Thomas hoc potissimum intendisse in hoc articulo, praesertim eum hoc loco non tam de accidentibus, quam de substantia nature assumpte sermo sit; quanquam quoniam substantia rei ex accidentibus et operationibus recte cognoscitur, merito in prima et secunda ratione, ex operationibus oolligil facultatem, ut ex facultate etiam ipsa substantia anime rationalis Christo non defuisse intelligatur, quod argumentum praesertim ex operationibus vite efficacissimum sumitur; quia hsc operatio inseparabilis est a suo principio intrinseco, tam proximo, quod est potentia, quam principali, quod est ipsa anima substantia. Cetera clara sunt.

Disputatio 15

Quid verbum assumpserit per incarnationem prout facta est
8

DISPUTATIO XV. In octo sectiones distributa. QUID VERBUM ASSUMPSERIT PER INCARNATIONEM PROUT FACTA EST.

9

In praecedenti disputatione diximus quid sit assumptibile per quamcumque unionem hypostaticam possibilem; hic dicendum sequitur quid assumpserit Verbum divinum per unionem hypostaticam, quae facta est. Possumus autem ex his qui ibi dieta sunt, hic sine nova disputatione sumere quid Verbum non assumpserit. Primum est, Verbum non assumpsisse aliquam aliam naturam praeter humanam, et partes ejus, quod certum de fide est, quia Deus factus est homo, et non aliud. Unde in Scriptura sacra hoc praedicatur, tanquam singulare beneficium humane naturse eolatum; et de solo Christo dicitur esse Principem et caput omniuni, constitutum super opera manuum Dei, quia soli humanitati ejus concessa est tam ineffabilis gratia; unde nullus alius subsistens in ereata natura, potest secundum fidem diei verus et naturalis Deus, nisi solus Christus. Denique de angelicis naturis expresse dicitur ad Hebr. 2: Von Angelos apprehendit, quod tanquam manifestius et clarius supponitur de inferioribus naiuris. Hujus vero rei supra tradidimus congruentias, disput. 3. Secundo certum est Verbum non assumpsisse personam creatam, nec naturam habentem personalitatem ereatam. Hoc etiam est de fide, ut sufficienter explicatum est circa litteram D. Thom., et disput. 7 late contra Nestorium probatum est; dictum etiam est disputatione praecedenti hujusmodi assumptionem vel unionem esse imposeibilem ;salis ergo constat non esse factam. Superest ergo dicamus quid Verbum assumpserit;et prius dicemus de tota natura, deinde de partibus ejus, tam essentialibus quam integrantibus.

Sectio 1

Utrum Verbum assumpserit veram hominis naturam
10

SECTIO I. Utrum Verbum assumpserit veram hominis naturam.

11

1. Omissis erroribus, tam supra, disput. 1, tractatis, quam statim sectionibus sequentibus tractandis, dico primo, Verbum divinum assumpsisse veram et essentialiter perfectam humanam naturam. Est de fide, quae sufficienier probatur ex illo principio, supra, disput. 2, late probato, Christum esse verum Deum, et verum hominem; ex quo, disput. 7, conclusimus, in Christo esse duas naturas, veram, scilicet, divinitatem, et veram humanitatem, ex quibus et in quibus subsislit, et hine tandem concluditur veram assumpsisse humanitatem, quia per hanc assumptionem factum est ut in illa subsistat.

12

2. Dico secundo: haec humanitas a Verbo assumpta est unica, individua et singularis. Ita docent omnes Theologi, cum Damasc., lib. 3, cap. 11, et est de fide certum, quatenus de fide certum est, Christum esse quemdam singularem hominem ab aliis numero distinctum non tantum ratione persons, sed etiam ratione nature humane. Ratio vero est facilis, quia humanitas abstracta ab individuis, ut sie, non est res apta ad existendum; debuit ergonecessario assumi individuanatura; quod autem in una tantum, et non in omnibus, neque in multis facta fuerit hae unio, constat de fide, ex iis qui in principio hujus disput. diximus.

13

3. Prima objectio. — Responsio. — Sed contra primo, quia fructus hujus unionis futurus erat communis omnibus hominibus; ergo debuit natura communis omnibus sumi. Propter hoc fertur, quemdam doctorem Parisiensem asseruisse, assumptam esse humanitatem in communi. Sed est heretica et inintelligibilis sententia, et fundamentum ejus frivolum; ex quo potius concludi potest contrarium, nam fructus hujus unionis, qui est gratia, et gloria, et remissio peccatorum, fuit universalis causalitate et operatione, et ideo fuit necessaria singularis et individua natura, qui talium operationum principium esse posset.

14

4. Secunda objectio. — Responsio. — Sed contra secundo, quia suppositum supra naturam sSpecificam et communem non addit, nisi principia individuantia; sed individua natura includit hac principia; si ergo Christus assumpsit individuam naturam, assum- psit suppositum. Qui majorem propositionem admittunt, dicunt humanitatem Christi per assumptionem factam esse hanc, seu individuam. Sed hoc est impossibile, tum quia, quod assumitur, supponitur assumptioni; assumitur autem haec natura; tum etiam quia, si dimitteretur a Verbo, eadem numero maneret; tum denique quia nulla res potest formaliter constitui hae, seuindividua, per aliam rem a se distinctam, ut ex Metaphysica suppono, quia non potest esse res - vera et actualis, nisi sit singularis et individua. Respondetur ergo negando majorem, nam principia individuantia potius pertinent ad constitutionem hujus nature, suppositum vero addit specialem modum per se existendi. Hic vero sese offerebat quaestio, an propter assumptionem humanitatis possit etiam Verbum dici hominem assumpsisse; sed hee sufficienter circa litteram D. Thome explicata est.

15

5. Dico tertio: Verbum assumpsit hanc humanitatem, non omnino denuo creatam, sed ex ipsis hominibus a stirpe Ada descendentibus. Est de fide, ut constat Matth. 1, et Luc. 3; de illa traetat D. Thom. infra, q. 31 et 32; nonnulle vero congruentie illius supra, disput. 3 et 4, adducte sunt, et alias adduxit D. Thom., q. 4, artic. 6; summa omnium est, quia expediens fuit ut per eamdem naturam demonem vinceret, quam ipse in Adam vicerat.

16

6. Objectio. — Responsio. — Dices: hac ratione probaretur, debuisse ipsam Ads singularem naturam sumere. Respondetur id non fuisse conveniens, tum quia illa natura jam fuerat peccato maculata; tum etiam quia: jam erat terminata in propria persona; ac denique, quia ex Adamo generandi erant homines secundum carnem, quod non decebat Christum, maxime cum ab eodem Adamo originalem maculam tracturi essent. Lege D. Thom., in 3, d. 2, q. 4, art. 2, q. 3.

Sectio 2

Utrum Verbum assumpserit veram animam rationalem
17

SECTIO II. Utrum Verbum assumpserit veram animam rationalem.

18

1. Prima heresis fuit Arianorum, negantium in Christo fuisse veram animam, dicebant enim Verbum illi fuisse loco animse. Ita refert Epiph., heres. 69; et August., in 49; Nazianzenus, orat. 54, post medium; Cyril. Alexand., ep. 9 et 29, et in septima Synodo, act. 6. tom, 5, non longe a fine; idem error tribuitar Eusebio Cowsariensi, et aliis Arianis.

19

2. Secundus error fuit Apollinaris, qui in principio dicitur sensisse cum Arianis; postea vero, quibusdam Scripture testimoniis coactus, dixit in Christo esse animam sentienlem, non tamen mentem. Ita refert Epiph., heres. T1, ubi Epistolam Athanasii ad Epietetum eontra hanc heresim citat; August., heres. 55; Vincent. Lirin., in suo libel. contra her., c. 17; Nazian., orat. 46, quae est epist. ad Nectar.; Cyril., hom. 5, Ephes. dieta; Ruffinus, lib. 41 Hist., c. 205; et Socrates, in Tripartita, lib. 5, c. 44. Quid autem nomine mentis Apollinaris intellexerit, an, scilicet, potentiam intelleetivam, vel ipsam substantiam rationalis anime, non satis aperte explicant dicti auctores, quanquam Augustinus, et fere Epiphanius et Ruffinus non obscure indicent, eum non de sola accidentali facultate, sed de substantia ipsius anime fuisse locutum; sic enim Augustinus ait: JVegacit sentem, quae est rationalis anima hominis. Epiphanius vero refert, se interrogasse hereticos, quid nomine mentis intelligerent, ipsosque respondisse, esse substantiam seu spiritum.

20

3. Quid mentis nomine intelligat significari Epiphanius. — Ejus sententia perpeuditur.— Ex quo fit consequens, eos negasse partem quamdam human nature. Quo sensu heretici dici Dimerite, quorum auctor fuit quidam Timotheus, postea dixerunt, ex iribus partibus humane nature, corpore, anima et mente, Verbum duas priores tantum assumpsisse, ut constat ex Epiphanio supra, et heeres. 78, et ex epistolis Damasi, quas refert Niceph., lib. 12 Hist., cap. 17 et 18, et ex parte habentur tom. 2 Cone., et apud Theodor., lib. 5 Histor., cap. 10 et 11; quibus locis Damasus eontra hunc haereticum definit, assumpsisse Christum veram animam rationalem, non obscure indicans hoc negasse predictum haereticum, et in hoc fuisse secuium Apollinarem. Verum est tamen Epiphanium supra, primum contendere, mentem non esse spiritum, ex illo loco, 1 Cor. 14: Psallam, spiritu, psallam e£ ente; demde velle non esse substantiam, quia a/ias, inquit, qulliplem esset homo; ac tandem asserere mentem non esse substantiam, sed humane substanti: functionem, seu actionem (ait ipse) ez Deo nobis datam. Sed prior locus parum cogit, nam ibi nomine spiritus non significatur anima hominis, sed vel donum spiritus, linguarum videlicet donum, de quo ibi ser- mo est, vel certe aer, aut vox quae in aere formatur; unde est illud, quod ibi premittidur: Si orem lingua, spiritus meus orat, id est, vox vel lingua mea, eiens owtem mea sine fructii est; et deinde subjungit: Orabo spiritu, orabo ei menie, hoc est, non tantum verba proferendo, sed etiam animo et mente concipiendo. Unde etiam potest ibi nomine spiri£us affectus orandi significari; hic autem, cum mens dicitur esse spiritus hominis, spiritus pro anims substantia sumitur. Unde, quod in secundo dicto Epiphanius inferebat, solum probat mentem non esse substantiam ab homine separatam, eique assistentem, quia sic homo non esset unus, sed multiplex; hoc vero non sequitur, dicendo mentem esse substantiam rationalis anime eum corpore unum hominem componentem. Quod denique tertio loco ait, mentem esse actionem, fortasse interdum hac vox ita usurpatur. Apollinaris tamen non in hac tantum significatione de mente est locutus; nec nomine mentis sola actio ejus, sed etiam principium ipsius, vel proximum, vel principale et radicale, significari potest et solet, ut declaratum est, et amplius constabit ex his quae infra, q. 6, art. 9; in ejus commentario ostendemus. In hoc ergo sensu hac hwresis hoc loco refutanda est; de potentia namque intellectiva inferius suo loco, q. 9, tractabimus.

21

4. Conclusio de fide tenenda. — Dico ergo: Christus Dominus assumpsit veram animam rationalem, ejusdem speciei cum animabus aliorum hominum. Est de fide, quae suflicienler probari posset ex principio posito sectione precedenti, quia sine vera anima rationali vera humanitas esse non potest, nec verus homo, cum per illam formaliter et essentialiter constituatur. Probari etiam potest sufticienter ex priuciplo posito supra, disput. 7, sect, 9, ubi ostendimus unionem hanc non esse factam in natura. Sed praeterea probatur ex propriis. Primo, ex Scriptura, Joan. enim 12, dicit Christus: ZVuac anima mea turbata est, et Matth. 26: Z'ristis est anima mea; ubi non potest nomiue anims Verbum intelligi, tum propter verborum proprietatem, tum quia illi affectus non possunt ipsum Verbum afficere, sicut solent afficere animum; alias oporteret Verbum ipsum esse passibile, quod Ariani facile concederent, quia negabant esse verum Deum; contra quos sufficienter supra disputatum est; et q. 2, ostendimus Christum non esse passum nec mutatum in sua divinitate. Deinde non possunt illa testimonia ex- poni de anima sentiente tantum. Primo, quia non est sermo de quacumque passione tristiti:, sed de tristitia rationali et voluntaria, ut patet ex verbo illo: /Voz mea voluntas, sed (ua fiat; et ex eo quod ex voluntaria consideratione, et meditatione excitavit in se illam tristitiam, ut argumentatur sexta Synod., act. 18, in edicto Constantini, in quo antiqui Graci Patres contra hunc errorem referuntur. Denique, Joan. 10, ait Christus: Z/go ono animam meam, wt iterum sumam, eam; nemo tollit eum a «e, sed potestalem habeo ponendi animam meam, eb iterum. sumendi eam; ex quibus verbis satis constat, illam Christi animam habuisse libertatem arbitrii, et fuisse immortalem; unde de illa dictum est Psalm. 45: JVou derelinques animam meam an inferno, ut ab Apostolo Petro explicatur, Act. 2; et ideo Matth. 26, et Luc. 23, eadem anima $ piritus dicitur. Ex quibuslocis etiam constat, in Christi morte hanc animam fuisse a corpore separatam, cum tamen Verbum nunquam fuerit a corpore disjunctum.

22

5. Secundo, principaliter definita est hzc veritas a Damaso Papa, cum Concilio Romano, in professione fidei quae habetur inter decreta ejus; et refert etiam Theodor., lib. 5 Hist; cap. 9, 10; eb 14, et. lib. 9: Driparts cap. 15; et Niceph., lib. 12 Hist., cap. 18; idem habetur in Concilio Ephes., in Epist. Cyril. ad Nest., qua ibidem, can. 3, approbatur; idem Concil. Chalcedon., act. 1; quinta Synod., sess. 8, can. 4 et 11; sexta Synod., act. 11, in Epist. Sophronii, et sess. 18, in citato edicto Constantini; et Concil. Carthag. IV, cap. 4, et Concil. Tolet. I, IV et XI, in confessionibus fidei. Tradit etiam Leo Papa, epist. 114, 82, 95; Cyril. supr., et lib. de fide ad Theodos.; August., libr. de Agone Christiano, c. 10 et 21, et optime libro contra Felicianum Arianum, cap. 13, ubi dicit, prottermissis Scripturis, se velle ratione contendere; et prima ac potissima qua utitur, sumitur ex fine incarnationis, tum quia sine rationali anima non potuisset Christus orare,: mereri, nec satisfacere; tum etiam quia, cum incarnatus fuerit ad redimendum hominem lapsum, assumere debuit id quod potissimum in homine ceciderat, quodque maxime redemptione indigebat; hoc autem est rationalis anima. Qua ratio frequens est apud Patres, ut patet ex citato edicto Constantini; et ex Nazianz., orat. 51 et 52; Damasc., lib. 3, cap. 6; et Ambros., lib. de Incarnat. Domin: sacram., cap. 7.

23

6. Ultimo afferri possunt rationes philosophice. Prima, quia non potest Deus fieri forma corporis, ut supra etiam, disput. 7, declaratum est. Secunda, quia esto posse aliquo modo informare, tamen natura composita ex tali forma, non esset humanitas, et ita nec Christus esset verus homo, quia non potest Deus supplere effectum caus: formalis. Tertia specialis contra Apollin., quia in homine non est anima sensitiva distincta a rationali; -unde si Christus assumpsisset animam sensitivam sine rationali, necessario assumpsisset naturam alicujus bruti aut embryonis. Neque contra hanc veritatem aliquid ex Scriptura vel Patribus objici potest. Unde fundamentum h:reticorum solum erat, ut Athanasius refert, lib. de Incarnat. Verbi, prope finem, et et Ambrosius supra, quia si Christus habuisset animam rationalem, peccati capax extitisset; sed dicendum, illam animam, quae sibi relicta, fuisset capax peccati, per unionem impeceabilem evasisse, ut q. 45 explicabitur. Est autem hoc loco advertendum, conclusionem esse intelligendam de unione immediata; hic enim est clarussensus Conciliorum et Patrum, etest evidens per sese, nam aliquid debuit necessario immediate assumi; ergo maxime anima. Dices: tota humanitas. Sed contra, quia non potest humanitas immediate assunri,nisi essentiales partes, quibus conslat, immediate assumantur; quia entitas totius humanitatis non est alia ab entitate partium simul sumptarum et unitarum. Confirmatur, quiain triduo mansit anima unita immediate, et tamen non est facta nova unio, sed ex vi precedentis; de qua re plura infra, q. 6.

Sectio 3

Utrum Christus assumpserit verum humanum Corpus
24

SECTIO III Utrum Christus assumpserit verum humanum Corpus.

25

1. Primus error negavit Christum verum corpus assumpsisse, sed solum phantasticum et apparens. Ita erravit Marcion, contra quem multa seripsit Tertull., libris contra illum, et lib. de Carne Christi; referunt etiam Justinus Martyr, Apolog. 2 pro Christianis, non longe a fine; Epiphan., heres. 42; et August., har. 22; Irens., lib. 4, cap. 29, qui ait propterea hune hereticum prima capita Luce, qus sunt de humana Christi generatione, expunxisse. Eumdem errorem secutus est Lucanus quidam, et Cerdon, ut refert Tertull., lib. de Prescript. hbiret., circa finem; et Epiphan., heres. 41; August., in 21; item Manichsi, ut constat ex Epiphan., hseres. 66; et August., in 46; item Proclianitee apud August., haeres. 60, seu Prodianite, ut est apud Philastrium, lib. de Haresibus; ac denique Priscillianisto, ut refert Leo Papa, epist. 93, cap. 4 et 1T.

26

2. Secundus error fuit, habuisse Christum verum corpus, sed non ejusdem rationis cum nostro, in quo fuit varietas; quidam enim dixerunt fuisse formatum ex elementis, ut Apelles apud August., heres. 293. Alii habuisse corpus ccleste, ut Valentinus, teste Augustino, heres. 11, et Tertul., lib. de Prescript. har.; et Gnostici, apud Iren., lib. 4, cap. 5. Alii denique dixerunt habuisse corpus divinum, consubstantiale divinitati, vel certe ex ipsa formatum, ut Apollinar., referente Justino Martyre, Apolog. 2, ad fin., de quo salis multa dicta sunt supra, disp. 7, Sect. 2.

27

3. Dico primo: Verbum divinum assumpsit verum corpus. Est de fide, quae sufficienter probatur ex veritate incarnationis, supra late probata, etsimul cum sequenti evidenter ostendetur; infra etiam, quaest. 14, ex professo probandum est, Christum assumpsisse verum corpus passibile, et non tantum apparenter. Nune sufficit illa ratio, quia si Christus non habuit verum corpus, nulla est veritas in mysterüs vite ejus, quia nec vere mortuus est, nec vere resurrexit; vana erit ergo fides nostra, ut alias Paulus argumentatur, 1 ad Corinth. 16, et in huncfinem persequitur Augustinus, lib. 83 Qusst., q. 14.

28

4. Dico secundo, assumpsisse Verbum corpus humanum ejusdem materie et rationis cum nostro. Est de fide, et probari potest illis principiis generalibus, quod Christus est verus homo, conceptus ex muliere, de quo dicetur suo loco. Nune probatur ex propriis, primo ex Scriptura, Joan. 1: Verbum caro faclum, est, scilicet, per assumptionem et unionem, juxta illud ad Hebr. 1: S'emen Abrahe apprehendit; et cap. 2: Quia pueri comqwwnicaverunt carni e£ sanguini, e£. F'ilius Dei participavit eisdem; ad Roman. 1: Qwi factus est ei em semine David secundum. caruem; Petr. 4: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. Secundo deüniunt hoc omnia Concilia citata sectione praecedenti, el specialiter traduntur circa hoc multa in. Concilio Hispalen. II, cap. 13, et in Bracharen. I, cap. 4, et in decretis Eutychiani, Li-. berii et Damasi Pontificum, et a Leone Papa, in citatis epistolis, et aliis Patribus citatis, presertim Tertul.,lib. de Carne Christi; et. Ambros., lib. de Incarnationis Domini sacramento, cap. 7; et August., epist. 146, ubi ponderat verba quae Christus post resurrectionem dixit, Luc. 24: Videte quia spiritus carnem, e$ ossa non habet, sicut qne videtis haGere. Sunt etiam aperta illa Scripture testimonia: Verbum caro factum, est, Joan. 4. F'acíus est ex semine David secundum carnem, Roman. 4. Quia pueri communicaverunt carni e sanguini, et Filius Dei participavit eisdem, Hebr. 9; et similia, quae frequentia sunt. Ullimo sunt rationes. Prima, quia etiam corpus humanum de essentia hominis est. Secunda, quia tale corpus fuit necessarium ad finem - redemptionis, quia in nostro corpore pati debuit, et exempla virtutum nobis ostendere, et quia corpus nostrum debet configurari corpori claritatis ejus. Unde sumitur tertia ratio, quia Verbum non tantum erat redempturum animas, sed etiam corpora. Quarta denique, quia alias non fuisset Christus vere conceptus ex Virgine, nec verus filius hominis, contra Evangelicam historiam. De qua re plura in sequenti tomo. Est autem haec conclusio eodem sensu intelligenda quo conclusio praece-. dents sectionis, scilicet, de unione immediata, propter eadem testimonia et easdem raüones. Quibus addi potest, quod in propria persona habet corpus immediatam unionem eum subsistentia; Verbum autem supplet perfeetissime propriam subsistentiam; ergo uniiur immediate corpori. Et hoc a fortiori confirmabunt quae sect. 5 et 6 dicentur; et in quast. etiam 6 idem roborabitur.

29

5. Fundamentum Manicheorum fuit, quia putabant corpora esse mala ex natura sua, et a malo principio. Sed hoc processit ex stulto errore, qui in 4 part. ex professo refutatur,. et videri potest Athanas., lib. 3 de Íncarnat. Chrisü, aliquantulum a principio; Ireneus, lib. 4, cap. 29, lib. 3, cap. 18 et 32; et D. Thom., 4 contra gent., cap. 30.

30

6. Prima objectio. — Responsio.— Fundamentum aliorum haereticorum sumitur ex aliquibus Pauli testimoniis. Primum est illud, 2ad Corint. 5: .Z/. sí cognovimus Christum secundum carnem, sed jaun qon movinus; quae Faustus Manieheus ita exposuit, ut diceret, Paulum in principio existimasse Christum habuisse veram carnem, postea vero mutasse senlentiam. Et adjungebant illud ad Philip. 2: n similitudinem. hominum. factus, id. est, non in veritate. Respondetur, impiam esse illam Fausti expositionem; si enim ita licet sentire de Paulo, nihil est firmum in verbis - ejus. Sensus ergo duplex esse potest. Primus, ut Paulus de se loquatur pro eo tempore quo Christum persequebatur, et dicat: Etsi aliquando secundum carauem,id est carnaliter, judieantes, indignam sstimationem habuimus de Christo, sed jam non ita novimus seu existimamus. Vel secundo, ut loquatur de conditione carnis passibilis, in qua cognovimus Christum, dum hic viveret, sed nunc jam non novimus; qua expositio traditur in septima Synodo, act. 6, tom. 4 ad. finem. Et confirmatur auctoritate Chrysost. et Cyril.; et est etiam August., lib. 41 contra Faust., a principio; et est consentanea verbis quae Paulus postea subjungit: Uf qui vieunt, jam q02 Sibi vivant, sed ei qui pro illis moriuus est et resurrezit. De illo vero testimonio ad Philip. 2, jam supra, q. 2, diximus illam particulam, in similitudinem, non excludere veritatem; sicut patet Gen. 5, cum dicitur: Adam genuit fium ad imaginem et similitudinem suam; et ad hunc modum dixit Clemens Alexan., lib. 1 de Pedag., c. 2, venisse Filium Dei iu figura hominis. Vel si gratis demus illam similitudinem excludere veritatem, referenda est non ad homines ut homines, sed ad homines ut peccatores, ut Chrysost. ibi et alii notarunt; quomodo de Christo dicitur ad Rom. 8, habuisse carnem, 2» similitudinem carnis peccati, quamvis non habuerit carnem peccali.

31

7. Secundo, objicitur illud 1 ad Corint. 15: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de calo celestis; volunt enim Christum dici celestem hominem propter cecleste corpus. Sed non intelligit Paulus, qui statim etiam eos vocat homines coelestes, qui Christum imitantur. Primo ergo exponunt Patres, Christum dici celestem hominem, quia celestem vitam vixit, seu quia impeccabilis fuit; Adam vero dicitur terrenus, utpote subditus peecato, cui quadrat quod statim Paulus subjungit: Qualis terrenus, tales et terreni, qualis ealestis, tales et. celestes. Ita Tertullianus, libr. de Carne Christi, capite octavo; et Beda, in eum locum referens Augustinum.

32

8. Christus quo pacto dicatur celesiis homo. — Secundo, dicitur Christus homo coelestis propier gloriam, quam a principio habuit; quamvis enim in corpore illam non habuerit usque ad resurrectionem, illi tamen erat debita et connaturalis; primus vero homo dicitur terrenus, propter mortalitatem ex peccato contractam. Ita fere Chrysost., hom. 42, in 1 ad Corinth.; et August., 13 de Civit., cap. 23; Tertull.; lib. de Resur. carnis, cap. 49 et sequentibus. Tertio dicitur Christus 40omo calestis,vatione divini et coelestis suppositi, qua ratione etiam solet diei homo, qui de czlo descendit, Joan. 3 et 6; ita fere Nazianz., d. orat. 54, circa medium; et indicat Augustin., epist. 57 ad Dardanum, q. 2. Quarto, diciiur ccelestis propter ineffabilem modum conceptionis, supra totum nature ordinem, cclesti quadam virtute effectee; ita Ambr., 4 ad Gorinth. 15; et Hilar., lib. 40 de Trinit., non longe a principio; August., Dialogo 65 qusest. ad Orosium, q. 4.

33

9. Dices: hac ratione, etiam Adam dicendus esset homo coelestis, quia ab ipso Deo immediate creatus fuit. Respondetur primum, Adam fuisse productum eo naturali modo quo species humana in primo suo individuo produci poterat, Christum vero modo omnino supernaturali fuisse genitum. Secundo, in Christi conceptione, non solum, neque praecipue considerari corporis formationem, sed multo magis assumptionem, et inde vocari celestem, unde Augustin. supra: Colestem dico, quia vou ex hummno conceptus est semine, sed ex Maria Virgine pro nostra salute assumptus a Filio Dei.

Sectio 4

Utrum assumpserit Christus corpus et animam inter se unita
34

SECTIO IV. Utrum assumpserit Christus corpus et animam inter se unita.

35

1. Hanc brevem dubitationem supra, q. 2, art. 5, huc remisimus, quoniam praecedentes supponit, et de ilia fuitolim inter scholasticos dubitatum, quibusdam negantibus assumpsisse Christum has duas partes inter se unitas, quia necessario consequi videbatur, ex unione earum resultare personam humanam creatam; quam sententiam tanquam scholasticam opinionem refert Magist.. in 3,d. 6; et Hugo de S. Vietor., lib. 1 de Sacramentis, part. 2; et Scot., in illa d. 6, q. 3, dicit non fuisse hereticam, donec ab Alexandro III damnata est in cap. Cum Christus, extra. de Hzreticis. Et eodem modo de illa sententia loquuntur alii scholastici antiqui.

36

2. Dicendum vero est, Christum Dominum assumpsisse corpus et animam inter se unita ad componendam unam humanitatem. Est de fide, et contraria senteutia semper fuit hzretica, tanquam directe repugnans substantie mystlerü incarnationis. Unde in Concilio Ephes., can. 43, et Coneilio Chalced., act. 4 et 5, et in sexta Synodo, act. 11, in epist. Sophron., et act. 13, cap. 4, definitur, Christum assumpsisse carnem animatam anima rationali, quod perinde est ac dicere assumpsisse carnem unitam animae; et eodem modo loquuntur Concilia supra citata, et alia, quz docent Christum assumpsisse carnem miediante anima, quae disput. 97 tractabimus. Item, quae docent Christum constare ex corpore et anima, ut Lateranense, quod habetur in cap. Firmiter, de Sum. Trinit.; et Athanas., in symbolo. Et ita sentit aperte de certitudine hujus veritas Damascen., lib. 3 de. Fide, cap. 2; August., epist. 3; D. Thom., 4 contra gent., cap. 37, etloco supra citato. Ratio autem est, quia unio anim: et corporis est de essentia humanitatis et hominis. Verbum autem et veram humanitatem assumpsit, et vere factus est homo. Deinde nisi corpus et anima fuissent unila, non potuissent per mortem separari, unde nec Christus vere mortuus fuisset; et simili ratione, nec vere resurrexisset, nisi post mortem iterum conjuncta fuissent; nec a principio esset genitus ex matre, quia generatio formaliter terminatur ad unionem animas cum corpore. Ad fundamentum autem contrarii erroris, jam ex supra dictis patet responsio; per unionem enim anim: et corporis immediate resultat hec natura, et per hypostaticam unionem impediri potest, ne resultet haec persona.

37

3. Occurrebat hoc loco difficultas, an corpus et anima aliter fuerint unita Verbo ratione totius humanitatis, seu quatenus unite erant ad illam componendam, aliter vero secundum se, seu secundum entitates suas. Sed bzc dubitatio supponit nonnulla tractanda disputat. 17, et ideo usque in illum locum differenda est.

38

4. An Christus dicendus sit ex tribus naturis compositus. — Ex dictis vero expeditur facile aliud dubium, quod ad modum loquendi pertinet, an Christus dicendus sit compositus ex tribus naturis, divinitate, anima et carne, au vero ex duabus tantum, divinitate, scilicet, et humanitate; nam Damascen., lib. 3, cap. 46, ita posteriorem hunc modum loqueudi eligit, ut priorem non probet; quein imitatur Paulinus Aquileien., in libel. Sacrosyllabo, qui refertur in Concilio Francofordiensi, et habetur etiam in 5 tom. Biblioth. Sanct., quoniam videtur illo modo loquendi significari ita fuisse disjuncta inter se animam et corpus, sicut a divinitate, seu non magis fuisse unita inter se ad componendum unam naturam quam cum divinitate. Item, quia anima et corpus non sunt proprie duae natura, cum sint partes unius nature. Nihilominus prior loquendi modus est valde a Patribus usitatus; illo enim utitur Gelas. Papa, lib. de Duab. natur., circa finem; et Concilium Toletan. XI, ex August., 13 de Trinit., cap. 17, ubi utramque locutionem conjungit dicens: Ez duabus substantiis una persona, ac per hoc ám em tribus, Deo, anima, et carne; et Bernard., serm. 3 in Vigil. Nativit. Domini, et lib. 5 de Considerat. ad Eugenium, ubi ait, sicut in Trinitate suni tres person:in una natura, ita per hoc mysterium factum esse, ut sint tres nature in una persona. Et eodem modo loquitur Innoc., lib. 4 de Myst. altaris, cap. 14. Indieat etiam Leo Papa, epist. 11, dicens, Verbum, carnem et animam, unum esse Christum. Et quamvis magis proprie dicatur Christus constare ex duabus naturis, tamen alius modus loquendi non est rejiciendus, nam estin rigore verus, et introductus est ad explicandum, verum corpus et veram animam Christum assumpsisse; si enim purus homo dicitur ex duplici natura constare, corporali scilieet et spiritali, cur non poterit diei Christus constare ex tribus ? Regulariter vero nos priori modo loqui debemus, quia est proprior, magisque explicat Verbum non assumpsisse corpus et animam, ut duas naturas disjunctas, sed ut unam componentes. Posterior autem modus ad refutandas expresse hereses eontrarias usurpatus est a Patribus, et eodem modo possumus nos loqui, adhibita sufficiente declaratione.

Sectio 5

Utrum assumpserit Christus partes omnes qua sunt de integritate corporis humani
39

SECTIO V. Utrum assumpserit Christus partes omnes qua sunt de integritate corporis humani.

40

1. Dico primo, Verbum divinum assumpsisse corpus integrum, et omnibus suis parlibus constans. Hzec conclusio est omnino certa, et in ea conveniunt omnes Theologi et Patres, qui de hac materia loquuntur; et fundamentum est, quia Christus non est tantum homo verus, sed etiam perfectus et integer, et neque mancus aut mulilus, neque monsitrosus; quanquam enim hoc ultimum non habeatur expresse in Scriptura, tamen, cum fides doceat, Verbum factum fuisse hominem, assumendo nostram naturam, quam in adamo plantavit, satis indicat et docet, sicut creavit Adam integrum quoad omnes partes, ita etiam perfectam et integram humanitatem assum- psisse, ut bene explicuit Leo Papa, serm. 7 de Nativ., c. 2; et Damasc., lib. 3 de Fide, cap. 3 et 6; et idem est communis sensus omnium Patrum, et totius Ecclesie; ac denique hoe intendunt definire Concilia supra citata, cum statuunt assumpsisse Verbum nostrum corpus perfectum, quale creavit in Adam. Ralio vero facilis est, quia ita decebat et majestatem Verbi Dei, cujus illud corpus erat futurum, et omnipotentiam Spiritus Saneti, cujus virlute corpus illud fabricatum est, et excellentiam ipsius operis, quod, sicut est maximum omnium, qua a Deo perfecta sunt, ita debuit integro ac perfecto modo fieri.

41

2. Dico secundo: Verbum divinum assumpsit omnes partes corporis humani, eas prasertim quae anima rationali informantur, non tantum mediate et in hypostasi, sed etiam immediate et secundum hypostasim. Explicatio horum terminorum jam supra tradita est. Conclusio vero communis est, et certa; ut vero explicetur et probetur, advertendum estin corpore humano multa ad illius integritatem concurrere, ut ossa, carnem, sanguinem, et alios humores, dentes, ungues, capillos, barbam, ete., quae omnia fuisse in corpore Christi, indubitatum est ex dictis in precedenti conclusione; quia corpus illud erat perfectum et integrum, et naturali modo vivebat et nutriebatur, ete. Unde consequenler fit, haec omnia fuisse assumpta in hypostasi Verbi, de quo jam quaestio esse non polest; an vero fuerint etiam assumpta secundum hypostasim, illud potest in quaestionem venire. Secundo observandum est ex philosophia, quidam esse inter hae quae integrant corpas humanum, de quibus certum est informari ipsa anima rationali, ut sunt partes omnes organiee?, et ossa, caro, eic. Alia vero sunt de quibus dubitatur, ut sunt dentes, ungues, capilli, humores. De hoc posteriori genere partium nunc non agimus, postulat enim longiorem disputationem. De priori ergo partium genere probatur conclusio, quia corpus humanum unitum fuit Verbo immediate, et secundum hypostasim; neque enim sola anima immediate assumpta est, sed tota humanitas, sicut in propria humana persona, non sola anima subsistit, sed totus homo, seu tota humanitas; Verbum enim divinum totam subsistentiam creatam humanitalis impedivit, et per se ipsum illam terminavit; sicut ergo assumpsit animam immediate, ei seeundum hypostasum, ita et corpus, ut magis q. 6 declarabitur. Sed non potuit assu- mere corpus secundum hypostasim, nisi assumendo partes ex quibus corpus constat, quia ipsum corpus non est quiddam aliud a suis parlibus; ergo assumpsit saltem illas partes quae informantur anima rationali; tum quia hae sunt ex quibus maxime substantialiter et quasi essentialiter componitur humanitas; tum etiam quia omnes hae partes in propria persona subsistere solent subsistentia totius nature, quai in Christi humanitate fuit ipsa subsistentia Verbi; ac denique quia anima, qua informantur omnes hae partes, assumpta est; ergo et omnes hujusmodi partes corporis, quia fere eadem est ratio de omnibus, neque ulla probabilis ratio dubitandi hic occurrit.

Sectio 6

Utrum Verbum divinum immediate et secundum hypostasim assumpserit sanguinem ad subsistendum in sua persona
42

SECTIO VI. Utrum Verbum divinum immediate et secundum hypostasim assumpserit sanguinem ad subsistendum in sua persona.

43

1. Ratio dubitandi est, quia sanguis non est pars corporis humani, neque anima rationali informatur, ut est communis Theologorum, et multorum philosophorum sententia, quae fundamentum habetin Aristotele, lib. 2 de Part. animal.,cap. 3, ubi sanguinem dicit esse alimentum ultimum, et esse in venis tanquam in vase; et cap. 10, negat esse partem; et lib. 3, cap. 5, ubi dicit sanguinem esse materiam totius corporis, et esse quasi irriguum per venas; constat autem ex eodem Aristotele, lib. 2 de Gener., text. 297 et 38, et lib. 3 de Anima, text. 45, alimentum esse alterius substantie a vivente, quia nutritio est substantialis conversio, quae non habet locum inter res ejusdem forme; unde cum alimentum incipit informari anima viventis, jam desinit esse alimentum, et incipit esse pars; cum ergo sanguis sit ultimum alimentum, non informatur anima, sed ex illo fil proxima conversio, et animes» informatio; quomodo intelligi possunt verba qua ex Aristotele citari solent, 3 de Historia animalium, cap. 19, ubi dicit, sanguinem semper animari et fervere, quanquam haec codicibus greeis non habeantur. Habet etiam haec sententia fundamentum in D. Thoma infra, q. 314, ait. 5, ad 1, ubi dicit, sanguinem non esse aclu partem, et ideo, quamvis corpus Christi fuerit ex sanguine Virginis formatum, nihil fuisse ablatum ex corpore Virginis, quod actu esset pars ejus. Et 4 p., q. 109, art. 4, ad 3, dicit sanguinem nondum accepisse naturam speciei, sed adhuc esse in via, ut vivat; et alia simi- lia testimonia refert Capreolus, qui hanc defendit sententiam, in 9, d. 15, artic. 3, ad 3 contra 3 concl., et in 4, d. 10, q. 2, art. 3, ad 4 Scoti contra 4 concl., ubi etiam Seot., q. 1, art. 2, idem affirmat.; et Soto, quaest. 1, artic. 2, et d. A4, art. 3; ubietiam Bonaven., art. 15 q. 4,:ad:2: cet; bachard,, asi 45 qu Durand., q. 2, ad 2; Palud., q. 1, art. 2; n. 18; Alensis, 2 part., q. 26, membr. 6; et mediei etiam in eamdem conveniunt sententiam, cum Galeno, lib. 4 de Usu partium. Rationes omitto, tum quia facile ex dictis sumi possunt, tum quia res est aliena.

44

2. Ex hoc vero principio sequi videtur, Verbum non fuisse immediate sanguini unitum, primo quia Verbum non assumpsit corpus, nisi mediante anima, ut infra, q. 6, cum D. Thom. et antiquioribus Patribus dicemus; ergo, etc. Secundo, quia Verbum tantum assumpsit unam naturam, una autem natura constat una materia, et forma ultima; nam cum sanguis habeat suam propriam formam, ad gradum inanimatorum perlinentem, distincta natura est a natura animata; assumpsisset ergo Verbum duas naturas. Tertio, quia in aliis hominibus subsistentia creata humanitatis tantum terminat eas partes corporis, qua informantur anima rationali; neque enim potest sanguis illa subsistentia terminari,cum sit substantia re ipsa prorsus distincta ab humanitate. Quarto, quia partes, qui non informantur anima, non sunt de integritate humanitatis; ergo nec assumpta sunt a Verbo immediate; antecedens patet, quia humanitas est substantia per se una; ergo unicam habet formam; ergo. Quinto, quia nunc in ecelo non habet Verbum sibi unitas, nisi eas partes corporis quae informantur anima rationali; ergo signum est eas tantum a prineipio assumpsisse; patet antecedens, quia solas eas partes corporis assumpsit in resurrectione, cujus signum est quod sanguinem non assumpsit; dicitur enim adhuc manere separatum a Verbo. Sesto, alias sequerentur incommoda, scilicet Verbum esse sanguinem, et per communicationem idiomatum sanguinem esse hominem, quia Verbum est homo, et Verbum est sanguis; ergo sanguis est homo; sicat. dicebamus, quod si Verbum assumpsisset duas naturas, esset inter illas in concreto communicatio idiomatum; uude ulterius dici posset Verbum, vel Christum effusum in passione, et adhaerens cruci, etc.

45

3. Propter haec est prima quorumdam Theologorum sententia, qui simpliciter negat sanguinem Christi fuisse immediate unitum hypostatice Verbo. Ita tenet Durandus, in 4, d. 10, q. 4, n. 16; Franciscus de Maironis, d. 43, et serm. qui incipit Memoriam fecit, ete.; Gab., in Canonem, lect. 53, et Supplem. Gab., in 4, d. 44, q. 4, circa finem; indieabbichard:, m 3, d. 2, art. 9; q. 1, übi negat sanguinem Christi in triduo fuisse adorandum latria, quia 205, fuit, inquit, esseatialis pars corporis; et Abulensis, paradox. 2, cap. 2, 40 et sequentibus, dicit in triduo non fuisse sanguinem unitum Verbo; de sanguine vero existentein corpore vivo non expresse id negat, sed potius dicit fuisse consequenter assumptum, quomodo etiam loquitur de omnibus partibus humanitatis.

46

4. Secunda sententia distinguit duplicem sanguinem, alterum nutrimentalem, qui non informatur anima, neque est plene decoctus, aut dispositus, nec per se requiritur ad componendum integrum corpus, sed solum ad alendum illud; alterum perfectum, et per se requisitum ad integritatem humani corporis, eti non solum utsit alimentum, quamvis etiam possit ad hoc deservire secundum quamdam aceidentalem transmutationem, per condensationem, vel alio simili modo; nam substanBaliter totus hic sanguis dicitur informari anima. Qus distinetio fundamentum habet in D. Thom., Quodlibet. 5, art. 55; et ea utitur Cajetan. infra, q. 54, art. 2; et Sylvest., in Rosa aurea, q. 31. Qua distinctione supposita, dicit haec sententia Christum non assumpsisse hyposiatice priorem sanguinem, Scilicet nutrimentalem, propter fundamenta prime sententie; assumpsisse vero posteriorem ae perfectum sanguinem, propter generales rationes sectione praecedenti factas, et propter multa alia, quz: statim afferemus. Et heec videtur esse sententia Cajetani hic, q. 5, art. 2, juncto alioloco supra citato; et indicat etiam Sylvester supra; qui consequenter duplieem in Christo sanguinem distinguit, et alium vocat salubrem, quia ex vi proprie unionis habet infinitum valorem; alium tantum salubriter effusum, quia, licet ex se non sit ita efficax, quia non est unitus, tamen effusio ejus propter dignitatem suppositi fuit ejusdem valoris, sicut lacrymarum effusio.

47

5. Tertia sentenlia affirmat, sanguinem Christi fuisse assumptum proxime et immediate, propter testimonia Sanetorum siatim citanda; dicit tamen non fuisse assumptum ex vi assumptionis humane nature integre et perfectae, idque propter fundamenta primce sententie; unde concludit hoc faetum esse ex peculiari Dei ordinatione, ut esset condignum pretium nostre redemptionis. Pro hac sententia nullum invenio auctorem, quamvis in multorum ore feratur.

48

6. Dico primo: sanguis Christi Domini proxime et immediate fuit unitus Verbo Dei. Haec conclusio est hoc tempore ita certa, ul contraria non possit sine errore defendi. Eam sentit D. Thom. hic, art. 2, in corpore, juncta solutione ad 2, ubi eodem modo loquitur de assumptione carnis et sanguinis. Clarius id docet dicto Quodl. 5, art. 5; Capreol. supra, et in 4, d. 41, q. 14, art. 3, ad B contra4 conclus.; Soto, d. 10, q. 14, art. 2; Major, in 3, dist. 3, q. 2; Albert. Mag., tract. de Sacrif. Miss:; Turrecr., in cap. Invitat., de Consec., d. 2; Nicol. de Lyr., ad Hebr. 9, exponens illa verba, quanto snagis sanguis Christi; et Remigius, et alii in eumdem locum; late Sylvest., in Rosa aurea, traet. 3, quaest. 30, et seq.; Dominicus de Dominicis, in lib. de Sanguine Christi; et in Direct. Inquisit., 9 p., q. 10, refertur mandato Clementis VI fuisse retraclatam ut hsereticam, sententiam cujusdam, qui Barcinone asserebat, in triduo non fuisse sanguinem Christi unitum Verbo, ipsumque assertorem fuisse ab Inquisitoribus damnatum; quis historia a Sylvestro et Dominico de Dominicis late refertur, qui referunt etiam Pium II illam sententiam damnasse.

49

7. Et primo probari solet haec sententia ex illis locis Scripture, in quibus nostra redemptio tribuitur sanguini Christi, tanquam condigno pretio, ad Ephes. 1, ad Colos. 1, ad Roman. 3: Per fidem in sanguine ipsius; ad Hebr. 9: Quanto magis sanguis Christi; 4 Petr. 4: JVon corruptibilibus auro et argento, sed. pretioso sanguine, etc.; Joan. 4: Sanguis Jesu Christi Filii ejus emundat mos ab omni geccato; et Apoc. 1, dicuntur Sancti dealbasse stolas suas in sanguine Agni; et Luc. 22, ait Christus: Hie est calig novum testamentum, iu sanguine eo, qui gro vobis effuudetur.

50

8. Objectio. — Sed responderi potest, sanguinem Christi habuisse hanc efficaciam, quia effusus fuit a persona infinita, et consequenter dicentur eamdem vim habuisse laeryme, et quecumque alia opera Christi; lamen specialiter redemptionem tribui sanguini, sicut tribuitur passioni, quia statuit Deus redemplionem nostram passione sua, et effusione sui sanguinis consummare, sicut $i statuisset flendo tantum nos redimere, dici possent de laerymis Christi omnia qui de sanguine dicta sunt. Unde Augustinus, 13 de Trinit., cap. 15, in dignitatem suppositi hoc refert dicens: Sanguis ille, quoniam ejus erat qui ullum habuit omnino peccatum, ad remissionem mostro - vum fusus est peccatorum; et Leo Papa, serm. 19 de Passione, cap. 3: Z/fusio sanguinis justi tai potens fuit ad privilegium, tam dives ad pretium, etc.; eodem fere modo loquitur Bernar., serm. 3 de Circumcis. Sed, quamvis hzc testimonia, nude sumpta, possent hoc modo vitari, tamen, adjunctis aliis, et consideratis omnibus circumstantiis, satis in eis indicatur non solam effusionem propter dignitatem patientis, sed ipsummet sanguinem propter personam illi immediate conjunctam, fuisse infiniti valoris; praesertim cum Christus Dominus, eodem modo suo corpori et sanguini tribuat, quod data sint in remissionem peccatorum. Unde Augustinus, enarrat. in Psal. 65, circa id: Z'erribilis est. super omnes JDeos: Queritis, inquit, quid emerit. Videte quid dederit, e. invenite quid emerit; sanguis Christi pretium est, tanti quid valet ? quid, nisi lotus orbis ? quid, nisi omnes gentes? et serm. 128, de Tempore: Pretium vite nostre sanguis est. Domini, e£ totius mundi ncolumitas sempiterna: pecunia illa, totius dundi copiosa qossessio est. Sed optimum testimonium ad hoe confirmandum, est illud ad Hebr. 9: Quia ergo pueri comaunicaveruat carni et sanguini, et. ipse similiter participavit eisdem. Loquitur autem de Filio Dei, et de carne, et sanguine, ut significant substantiam humanitatis, juxta id Matth. 16: Caro et sanguis non vevelavit libi; nam corruptio culpe, quae interdum nomine carnis et sanguinis significari solet, ut 4 Cor. 45, Caro et sanguis regnum Dei «on possidebunt, in Christo locum non habuit, quamvis si illa corruptio significet solam pcenam, seu corporis passibilitatem, sic etiam de Filio Dei dici potest, sumpsisse carnem et sanguinem, id est naturam humanam, non in quocumque statu, sed in statu passibili et mortali; et hic est sensus Pauli, ut patel ex verbis subjunclis, w£ per ortem desirueret, ete.; ait ergo Paulus, Dei Filium participasse seu communicasse carni et sanguini, per unionem, scilicet, hypostaticam, quia Verbum nullo alio modo communicavit nostre naturae, et tamen hoc modo eque dicit, carni ef sanguini participasse; sicut ergo carnem proxime sibi univit, ila et sanguinem. Sic interpretantur hunc locum ibi Chrysost., Theoph., Theodor., Ambr.,Ansel., et apertiusD. Thom., et OEcumen., qui ex Cyrillo illam refert. Quam Cyril. significat in quadam homil., de eo quod Verbum factus sit homo; et lib. de Incarn. Unigen., circa finem, et lib. 4 de Fide ad Reg., longe post medium, ubi haec verba tractans inquit: Verbum ex Deo, particeps factum est carnis et sanguinis ;etlib. de Fide ad Theod., circa princ., et epist. 8 ad Nestor., circa finem, ita exponit illud Joan. 4, Verbum caro factum esi: Nihil aliud est, inquit, quam quod in carne ei sanguine nobiscum commmwunicaverit. Ex quo licet colligere, ubiceumque Scriptura dieit, Verbum sumpsisse humanitatem, carnem et sanguinem complecti, ex quibus constat humanitas.:

51

9. Secundo principaliter probatur conclusio auctoritate Conciliorum. Nam Goncilium Ephes., can. 5, dicit Verbum seque ac nos communicasse carni et sanguini; et in epist. Cyril., cum Concil. Alexand., quae habetur et probatur in Ephes., tom. 4, cap. 14, dicitur, verum naturalemque Deum, carnem et sanguinem assumpsisse; et haec omnia referuntur et confirmantur in quinta Synodo generali, act. 6, longe a medio; et in Concilio Chalced., act. 4, pag. 33, ad finem, refertur et approbatur illa explicatio Cyrilli: Verbum caro factum est, id est, Carnem et sanguinem sumpsit; et sexta Synodo, act. 16, damnatur quidam hereticus, qui dicebat carnem et sanguinem in cruce fuisse dimissa, ubi Patres omnes illus Concilii satis sentire indicant, utrumque fuisse eodem modo assumptum; et in aet. 8 ejusdem Synodi habentur haec verba in professione fidei cujusdam Macarii: Z' ac(us esl in assumptione carnis eb sanguinis, | mansit tamen quod erat. Nerum est, illum Macarium fuisse haretieum, quia negabat duas in Christo voluntates, ejus tamen professio in hoc solum rejicitur, non in aliis. Et confirmatur ex definitione Clementis VI, in extravag. Unigenitus, de Peenit. et remis., ubi dicii, unam guttam sanguinis Christi fuisse sufficiens pretium redemptionis nostrae, propter unionem ad Verbum; et loquitur aperte de unione ipsius sanguinis, non corporis, ita ut pretium fuerit infinitum ex parte rei oblatz, et non tantum ex dignitate offerentis. Unde in principio illius Extravagantis premittit, Dei Filiwm nostre mortalitatis substantiam divinitati suae conjuncisse, ui haberet unde hominem redimeret, et Deo satisfaceret; ubi per suóstantiav, nostre mortalitatis, carnem el sanguinem plane intelligit. Et hae ratione intelligi potest dictum fuisse a Petro, 4 epist. cap. 1: Non corruptibilibus auro et. argento, sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati. Quo testimonio usos fuisse quosdam ' Theologos, de hac re disputantes coram Pio II, refert Sylvest. supra, ex eoque collegisse, vocari Christi sanguinem non solum pretiosum, sed etiam incorruptibilem propter unionem ad Verbum. Quo etiam modo Dionys. Alexand., in epist. contra Paul. Samosat., dixit, sanguinem Christi non posse corrumpi, quia est sanguis Dei vivi. Refert ejus verba Turrian., lib. 4 pro epistolis Pontific., c. 19.

52

10. Tertio afferri possunt testimonia Sanctorum. Preter citatos, Leo Papa, epist. 10, cap. 5, multa dicit de infinito valore sanguinis Christi, et postea exponens illud 1 Joan. b, Hic est qui venit in aqua et sanguine, J esus Christus, dicit, per haec significari divinitailem, quae ab humanitate non separatur; et Nazianz., orat. 50: Verbum, inquit, caro factum. est, non putative, sed vere, quod explicans subdit rationem, quia assumpsit corpus eo carne, ossibus et sanguine constans. Beda, explicans illud Act. 90, quam acquisivit sanguine $40, dicit, sanguinem Dei dici propter unionem duarum naturarum in una persona; expressiora sunt verba Cyrilli, homil. 5, Ephes. dicta, ubi ait, Verbum carnem et sanguinem assumpsisse. Similiter Epiphanius, heresi septuagesima sepiima, prope finem, ait Verbum Dei non tantum animam humanam, sed etiam carnem et sanguinem participasse, id est, assumpsisse; et ibi longam refert epistolam Paulini, post epistolam Athanasii ad Epictet., ut ostendat Verbum assumpsisse perfectam humanitatem et corpus omnibus partibus constans, inter quas sanguinem numerat.

53

11. Quarto, confirmari hoc potest ex mysterio Eucharistie, nam Verbum divinum non minus est per concomitantiam sub speciebus vinij quam sub speciebus panis; ergo non minus est unitum sanguini quam corpori; patet consequentia, quia alias, cum ex verborum consecrationis calicis tantum sit sanguis sub speciebus vini, si sanguis ille non esset immediate unitus Verbo, non esset Verbum sub illis speciebus per concomitantiam, saltem immediate, sed ad summum media carne et anima. Atque adeo si in triduo consecraretur sauzuis, non esset ibi Verbum per concomitantiam; quod videtur omnino falsum, nam Christus, Joan. 6, sque de carne et sanguine dixit; Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus; qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem; in me manet, et ego in eo; ergo quandocumque ex vi consecrationis sanguis est sub illis speciebus, ibi est suppositum divinum; et ideo semper est idem qui offert, et quod offertur, quod totum est propter immediatam unionem ad Verbum.

54

12. Dices, Concilium Tridentinum, sess. 13, cap. 3, solum dicere divinitatem esse per concomitantiam in Eucharistia ex vi unionis ejus cum anima et corpore. Respondetur sub corpore sanguinem comprehendisse; loquitur enim de corpore humano integro et perfecto, quod sanguinem complectitur, ut statim declarabo.

55

13. Quinto, reddenda est ratio propria, quam statim in conclus. 3 melius proponemus.

56

14. Dico ergo secundo: totus sanguis, qui fuit in corpore Christi, quique ab illo pro nobis effusus est, fuit immediate unitus Verbo hypostatice. Hsec conclusio non est tam certa, sicut praecedens, sed mihi videtur omnino vera, et contraria, neque pia, neque secura est. Primum, quia Scriptura sacra, Concilia, et Patres citati, indefinite loquuntur de sanguine Christi, etin doctrinalibus locutionibus indefinita equivalet universali. Deinde, quia si non totus sanguis qui fuit in corpore Christi, fuit unitus, scilicet sanguis nutrimentalis, ergo neque totus sanguis qui fuit effusus, fuit unitus; nam sine dubio magna vel major pars ejus fuit nutrimentalis; et ita Cajetanus fatetur de sanguine effuso in horto, et idem dicere posset de sanguine Circumcisionis, et de aliis effusionibus; nam primus sanguis, qui videtur egredi e corpore, quando fit divisio, est sanguis nutrimentalis. Consequens autem est valde falsum, tum quia totus sanguis effusus a Christo ejusdem valoris censetur in Seriptura, et Patribus omnibus; tum etiam quia Clemens VI definit, quamlibet guttam sanguinis effusi fuisse infiniti valoris propter unionem. Confirmatur, nam ex vi verborum consecrationis calicis, totus sanguis Christi ponitur sub speciebus; nam verbum illud, sanguis «neus, totum includit; sed ubicumque est sanguis Christi, vel aliqua pars ejus, ibi est per concomitantiam totum suppositum Christi, ut probatum est.

57

15. Denique illa secunda sententia, quz contrarium asserebat, falso nititur fundamento, etiam philosophico; quia non est verisimile esse in sanguine ipso substantialem va- rietatem, quamvis quoad aeccidentalem perfectionem possit esse magis, vel minus purus; quia illa substantialis distinctio nullo probabili signo colligi aut discerni potest; quia quoad exteriora accidentia, totus sanguis est ejusdem modi et rationis; totus etiam est in corpore continuus; nullus est etiam usus ad quem unus sanguis possit deservire, cui non videatur utilis etiam alius; nam sanguis nuirimentalis, et nutritioni, et actionibus animalis vite deservit, et eo melius quo purior est. Denique, cum Scriptura, et Sancti de sanguiue Christi loquuntur, certe nomine sanguinis significant id quod omnes homines generaliter hae voce intelligunt; omnes autem nomine sanguinis intelligunt nutrimentalem sanguinem, qui est in venis tanquam in vase; hic ergo sanguis fuit unitus Verbo Dei hypostatice; sicut cum dicitur Christus conceptus ex purissimis sanguinibus Beatissime Virginis, de sanguine nutrimentali id intelligitur, ut ex D. Thoma supra manifeste colligitur; unde D. Thomas nunquam in partibus ea distinctione duplicis sanguinis usus est.:

58

16. Dico tertio, Verbum assumpsisse sanguinem, non solum ob extrinsecam rationem, scilicet, ut esset pretium condignum, sed etiam ob intrinsecam rationem, pertinentem ad perfectam et integram assumptionem totius humanitatis. Haec conclusio est contra ultimam sententiam supra citatam, et explieat propriam et intrinsecam rationem hujus assumptionis, quae non est fundanda in hoe, quod sanguis est actu pars rationali anima informata; illa enim sententia philosophica, vel est falsa, vel certe valde dubia, unde non videtur certa fidei veritas ad illas angustias redigenda. Presertim cum Aristoteles, lib. 7 Physie., text. 41, aliquas parles animantis fateatur esse anim:w expertes; potest ergo esse pars, lieet non informetur anima. Fundatur ergo conclusio, in hoc quod sanguis vere ac proprie pertinet ad veritatem et integritatem humane nature, ut docet D. Thomas infra, q. 54, art. 2, ad 3, et 76, art. 1, ad 2, et Quodl. 5, art. 5, et in 4, d. A4, q. 1, art. 2, q. 3, ad 3, ubi omnes Theologi, propter hanc causam, docent sanguinem futurum esse in corporibus resurgentium; imo, Concilium 'Tridentinum, sess. 13, cap. 3, videtur vocare sanguinem partem corporis, dum dicit sanguinem Christi esse sub speciebus panis, ex vi illius connewionis qua partes corporis inter se copulantur; quin etiam Aris- toteles, lib. 9 de Partibus animal., cap. 2 et 8, sanguinem inter partes animalis numerat. Idem, lib. 4 de Histor. animal., cap. 4, et lib. 3, cap. 2; Gal., lib. 2 de Elem., in principio, ut latius quaestione sequenti dicetur; et Seneca, lib. 4 Quest. natural., vocat illum quasi partem, quia pertinet ad veritatem humane nature, quia sine sanguine non solum integer homo esse non potest, sed neque omnino naturaliter esse potest.

59

17. Hanc etiam ob causam solet in sacra Scriptura totus homo caro et sanguis appellari, Matth. 46: Caro et sanguis von revelavit 7i). Idem ad Galat. 4, ad Ephes. 6, ad Hebr. 2, videlicet, per syneedochen, a parte totum nominando, ut Anselmus, D. Thomas, et alii ibi notarunt. Supponitur ergo his locis, sanguinem esse partem. Imo, cum caro et sqnguis conjunguntur, per sazguinem anima sienificari solet, ut expositores advertunt; et Philo, de eo quod deterius potiori insidietur; non qnia sanguis sit praecipua pars, sed quia quodammodo vivificat corpus, et ab eo maxime viia pendet. Ex quo etiam aliqui ita errarunt, ut sanguinem putaverint esse animam, ut refert Clemen. Alexand., lib. 4 Pedag., cap. 6; et Aristoteles, 1 de Anim., cap. 2. Et Levit. 17, dicitur anima esse in sanguine, id est, vila quae ab illo pendet, ut Augustinus exposuit, q. 17 in Levit. Ex quo signo intelligi tur, sanguinem non solum requiri per modum nutrimenti convertendi in substantiam aliti, sie enim posset animal, saltem brevi aliquo tempore, conservari sine sanguine; non autem ita est, sed simpliciter requiritur ad consistentiam corporis, et quasi ad fovendum omnia membra, et conservandum naturalem calorem, maxime vite necessarium. Deinde est veluti quoddam generale organum ad operationes anime praestandas, praesertim ad alfectus, ut sunt ira, audacia; et ad conservationem spirituum vitalium, et animalium, qui ad vite, conservationem et usum sensuum maxime necessarii sunt. Et haec omnia procedunt, sive sanguis informetur anima, sive non.

60

18. Quoniam ergo Verbum divinum factum est homo, quantum ad naturam spectat, ejusdem perfectionis, veritatis, et integritalis qua nos sumus, ideo assumpsit sauguinem ex vi hujus perfecte et integre sumptionis humane nature. Et hoc significavit Paulus cum dixit, ideo Filium Dei assumpsisse carnem et sanguinem, quia alii homines carne et san-. guine constant; et idem significat Concilium Ephes. cum Cyrillo et aliis Patribus, cum dicunt, in Scriptura saera, quando dicit Verbum carnem facium esse, nomine carnis sanguinem comprehendi, quia significatur tota humanitas, quae utrumque complectitur. Idem denique significant reliqui Patres, cum aiunt assumpsisse Verbum verum et integrum humanum corpus, quale a principio in nostra natura plantavit, ut patet ex Epiph., Nazianz., et alüs, in locis citatis; et Damasc., lib. 5, cap. 6; August., lib. 10 de Civit., cap. 27; et sunt optima verba Leonis, serm. 8 de Nativit.: Utriusque nature in suis proprietatibus permaonentis tanta est unitatis facta communio, qt quidquid ibi sit deitatis, non sit ab havmanitate disjuactum; quidquid autem est hominis, non $it a deitate divisum; constat autem ex dictis, sanguinem aliquid esse hominis. Non ergo ex sola ratione extrinseca, seu quasi ex privilegio, sed quasi naturali concomitantia assumptus est sanguis, simul cum aliis partibus humanitatis. Quod ita explicatur, quia, sicut hoe ipso quod de aliquo dicitur, esse verum hominem, dicitur habere carnem et sanguinem, ita, cum dicitur Verbum assumpsisse humanitatem, hoc ipso dicitur sanguinem assumpsisse. Denique si tantum ex privilegio esset sanguis assumptus, sequitur factas esse duas uniones hypostaticas, physice non connexas, sed tantum subordinatas ex intentione agentis; sicut si Verbum assumpsisset lacrymas, vel aliquid simile; quod esset sine ratione et fundamento dictum, nam ad solam dignitatem seu valorem pretii sufficeret unio mediata, seu in hypostasi, nisi intrinseca ralio perfecte assumptionis aliud requireret. Et rationes etiam pro prima sententia facte urgent contra has duas uniones hoc modo explicatas; quae tamen in nostra sententia facile solvi possunt.

61

19. Ad primum respondetur, Verbum assumpsisse carnem mediante anima; sub carne autem sanguis comprehenditur, ut dietum est; intelligendum autem est illud axioma, corpus assumptum esse ratione anime, ut infra dicetur, sive talis anima informet omnes partes assumptas, sive non. Et hoc modo etiam sanguis est assumptus mediante anima, quia licet concedamus non informari ab ipsa, tamen est propter ipsam, qua in corpore conservari non potest sine sanguine; et sanguis etiam ipse natura sua postulat conjunctionem aliquam ad animam, seu ad corpus humanum, sine quo esse aut diu conservari non potest.

62

20. Ad secundum respondetur, sanguinis naturam esse veluti incompletam, et ex natura sua ordinatam ad complementum humani corporis, cujus aliquo modo est; et ideo Verbum, assumendo carnem et sanguinem, non est dicendum assumpsisse duas naturas, sed unam completam.

63

21. Ad tertium respondetur, in puris hominibus, eo modo quo natura est una, ita et subsistentiam esse unam; natura vero ita una est, ut non sit omnino simplex, sed multa compleetatur, ad sui veritatem et integritatem pertinentia. Eodem ergo modo subsistentiaillius naturae est una, et subsistentia sanguinis respectu illius est veluti partialis. Verbum ergo divinum in humanitate Christi totam illius subsistentiam supplevit, ablata imperfectione et composilione ipsius subsistentie; quidquid enim creata subsistentia, composita ex multis partibus, intelligitur terminare, perfectiori modo terminavit Verbum sua simplici subsistentia.

64

22. Ad quartum respondetur, sanguinem esse de integritate humanitatis, sive informetur anima, sive non; qui autem negant informari, consequenter dicent corpus humanum esse per se unum, non mathematico modo, per continuationem perfectam, sed modo physico, ef per quamdam quasi continuationem physicam, quatenus omnes ille partes sunt ita conjuncte et subordinate, prout ad earum conservalionem necessarium est, et prout expedit ut anima possit illis uti, ad. sua munera exercenda.;

65

23. Ad quintum respondetur, certissimum esse, in resurrectione sanguinem iterum fuisse conjunctum corpori, et nunc etiam esse in Christi corpore glorioso; quia vero sanguis, quem Christus habuit in toto vitee tempore, potuit excedere quantitatem sanguinis, qua simul necessaria est ad conservationem et veritatem corporis humani, ideo fieri potuit ut non omnem sanguinem, quem in vita habuit, et quem aliquando effudit, in resurreclione iterum assumpserit, ut infra, in materia de resurrectione Christi, latius dicetur. Ubi etiam constabit sanguinem in passione effusum, et in resurrectione recuperatum, nunquam fuisse a Verbo dimissum, et ita quoad unionem hypostaticam, non fuisse vere reassumptum, eum nunquam fuerit a Verbo disjunetum; solum igitur quoad conjunctionem cum corpore, dici potest iterum in resurreelione esse sumptum.

66

24. Ad sextum, quanquam illa incommoda sint magis de modo loquendi, quam de re, negatur tamen eorum consecutio, quia sanguis est pars; et ideo ab illo non sumitur communicatio idiomatum.

Sectio 7

Utrum Verbum divinum assumpserit alios humores, ungues, dentes et capillos immediate, et secundum hypostasim
67

SECTIO VII. Utrum Verbum divinum assumpserit alios humores, ungues, dentes et capillos immediate, et secundum hypostasim.

68

1. In hoc dubio omnia sunt minus certa quam in praecedenti. Dico tamen primo, probabilius mihi videri, alios etiam tres huinores immediate fuisse unitos Verbo Dei, ut multi ex auctoribus citatis sentiunt, praesertim Cajetan., Sylv., Soto; et sumi potest ex Innoc. III, in cap. In quadam, extra. de Celebr. Missar., ubi dicit, de latere Christi exiisse sanguinem et aquam, ut esset signum, corpus illud constare ex quatuor elementis, et habere quaiuor humores, quod est de ratione et compositione veri corporis humani, quale Verbum assumpsit. Damasc. etiam, lib. 2 de Fide, cap. 12, dicit corpora animalium ex quatuor humoribus constare, et ita solent hi omnes humores nomine sanguinis comprehendi, quia in corpore humano fere semper sunt misti, etsese mutuo juvant ad conservationem corporis, et vitae operationes.

69

2. Unde Augustinus, Epist. 146, dixit: Quatuor humoribus naturam, carnis temperari, etiay, medicine disciplina testatur. Et ideo etiam lib. de Spirit. et anima, cap. 15 et 33, dicit humanum corpus quatuor humoribus constare. Quod expresse etiam docet D. Thomas, in 4, d. A44, q. 4, art. 2, quaest. 3, in corp., etad 3, et ibi reliqui Theologi. Idemque sentiunt philosophi supra citati, praesertim Galen., lib. 2 de Elem., in principio, ubi quatuor humores vocat elementa corporis hu90i; dixerat autem ipse, lib. 4, elementum vocari partem rei minimam. Item lib. 4 de Anatom., etlib. de Natur. hom., ubi Hyppocratem in eamdem sententiam refert. Lege Scaligerum, exercit. 280, cap. 1.

70

3. Ex his ergo sumitur ratio conclusionis, nam isti humores sunt etiam de veritate humane nature, et per se requisiti ad convenientem statum corporis humani, et ideo etiam in eorporibus resurgentium permanebunt. Nec refert quod Aristoteles interdumhos humores excrementa vocat; sic enim de bile loquitur, lib. 4 de Part. animal.,c. 2, et de pituita, primo de Gener.anim. c.418;non enim vocantur excrementa, quia perjse non sint ne- cessarii corpori humano, sed quia non per se ordinantur ad nutritionem, sicut sanguis. Vel cerle quia magna ex parte solent esse superflui, et tanquam excrementa; per se vero necessarii sunt ad debitum temperamentum ipsius corporis, et ut sanguis ipse sit liquidus, fluens, et humidus, ac debite temperatus.

71

4. Objectio.— Responsio.—Dices: ergo pari ratione spiritus vitales et animales fuissent assumpti; pertinent enim ad veritatem huma - ne nature, cum necessarii sint ad operationes vite, et ad naturalem statum, et conservationem humani corporis; unde etiam erunt in corporibus resurgentium. Respondetur primo, non esse omnino eamdem rationem, quia humores habent substantiam magis stabilem et consistentem, atque adeo magis intrinsece necessariam eorpori humano; spiritus autem sunt quasi in continua successione, et facillime transmutantur, et ita magis videntur esse extra humans nature integritateur.Secundo responderi potest satis pie et probabiliter concedendo sequelam, quia nullum habet incommodum, et quia veritas et integritas humani corporis hos spiritus requirit; unde non desunt, qui putent eos esse animatos. Ac denique, licet in vita mortali varientur per continuam actionem et reactionem, tamen in corpore glorioso iidem perpetuo manebunt incorruptibiles. Sed quid de illis substantiis mediis inter cibum seu alimentum et sanguinem, qua vocantur ros et cambium? cibus enim, priusquam in sanguinem vel in glutem convertatur, in has substantias convertitur, per quas paulatim transmutatio fit. Respondetur, has substantias non fuisse assumptas, quia non sunt de veritate humane nature, nec per se requisit:e ad perfectam consisten - liam ejus, et vilae operationes. Et majori ratione non fuerunt assumpte lacrymae, saliva, sudor, et similia excrementa, quae nullo modo ad humane nature integritatem spectant.

72

5. Dico secundo: probabilius etiam videtur, ungues, dentes et capillos assumptos fuisse secundum hypostasim Verbi Dei. Et quidem de dentibus et unguibus fere nil dubito, tum quia valde probabile est, informari anima ralionali, et augeri vitali modo; tum etiam quia sunt de integritate humani corporis, et per se necessariijnon solum ad ornamentum, sed etiam ad nonnullas actiones humanas. De capillis vero res est magis dubia; sumitur tamen ex Ambros., libr., de Incarn. Dom, sacram., cap. 6; et Athanas., Epist. ad Epictet., quam refert Epiph., heres. 17, qui dicunt, eos hereticos, qui afiemabant divinitatem et carnem Christi esse ejusdem substantie, consequenter fuisse dicturos, Verbum in carnem, capillos, sanguinem et ossa conversum esse. In quibus verbis manifeste supponunt, Verbum eodem modo fuisse unitum capillis, quo carni, sanguini et ossibus. Preterea, pertinent capilli ad quoddam eomplementum et ornamentum eorporis humani, propter quod futuri sunt in eorporibus resurgentium, teste August., 92 de Civit.,c. 19; et in Enchirid., c. 88, cum quo senüunt omnes Theologi, in 4, d. 44; ubi D. Thom., q. 4, art. 2, q. 3, ad 3, etiam sentit, illos informari anima rationali; quod etiam indicat 4 p., q. 27, art. 2; ergo eadem ratione, credibile est unitos esse Verbo Dei, przsertim cum in hoc nullum sit incommodum, et ad majorem quamdam Christi dignitatem, et majorem perfectionem hujus unionis pertineat. Dices, haec omnia facillime transmutari et resolvi, unde fit fere continue factam esse novam unionem ad Verbum, et novam separationem; atque adeo magnam materiae quantitatem fuisse temporis successione Verbo unitam, et postea omnino dimissam. Quod videtur inconveniens, et contra illud commune axioma: Quod semel assumpsit, nunquam dimisit, quod ex Damasceno sumpium est, lib. 3, cap. 27. Respondetur hoc nullum esse incommodum; ita enim necessario dicendum estaecidisse in continua nutritione et resolutione partium omnium, etiam perfectarum, et praesertim ipsius sanguinis. Illa ergo, quae per se fuerunt sumpta, scilicet, anima et corpus nunquam fuerunt dimissa; partes vero corporis materiales, quae continue resolvuntur, dimitti potuerunt, praesertim quoad illam materiam, qua in corpore Christi resurgenlis futura non erat necessaria, ut lalius in materia de Resurrectione Christi dicemus,

Sectio 8

Utrum Verbum divinum in humanitate assumpserit accidentia
73

SECTIO VIII. Utrum Verbum divinum in humanitate assumpserit accidentia.

74

1. Supposita distinctione supra data de assumptione in hypostdsi, vel secundum hypostasim, dico primo, assumpsisse Verbum in sua hypostasi, media humanitate, formas accidentales. Est certa; sumitur ex illis locis Scripture, qua dicunt Christum fuisse hominem visibilem oculis corporeis, manducasse, bi- bisse, tristem fuisse; ac denique ex illis in quibus dicitur habitu inventus ut homo. Ex quibus sumunt Concilia, assumpsisse naturam nostram perfectam, et quidquid in ea plantavit, et per omnia fuisse nobis similem, sine sorde peccati, ut loquitur Concilium Chalced., act. 5, in 2 definitione Fidei, et sexta Synodus, act. 4 et 11; et frequentissime Sancti Patres, Leo, serm. 8 de Nativitat.; Damasus, Epist. 4 ad Paulin.; Cyril., Epistol. 25; Epiph., heres. 77; August., lib. 10 de Civit., cap. 17, et Praefat. ad enarr. 2 Psalm. 29; Nazianz., orat. b1 et 52; Damasc., lib. 4 de Fide, cap. 44, et lib. 3, cap. 6, 22, 23; Ambros., de Incarnat. Domin. sacram., cap. 5 et 7; Fulgent., lib. de Incarn. et grat., cap. 6. Ex quibus sumitur ratio, quia habere formas accidentales pertinet ad naturalem statum, conservationem et perfectionem humanae naturae, ut per se evidens est; sed Christus assumpsit perfectam humanitatem, verumque corpus humanum, quod naturaliter posset esse, operari, videri, pati, etc.; ergo. Et haec conclusio, qua hie tantum in generali posita est, inferius evidentius constabit, cum agemus in specie de omnibus perfectionibus et defectibus in humanitate assumptis.

75

2. Dico secundo: Verbum non assumpsit accidentia immediate, et secundum hypostasim, sed tantum in hypostasi mediante natura. De hae conclusione nihil fere dicunt expresse Theologi, omnes tamen eam ut manifestam supponunt. Probatur autem ex principio posito disputatione praecedenti, sect. ultim., quia accidens non est immediate assumptibile, et praesertim dum in actu inharet, et non subsistit; forms autem accidentales, quz erant in Christo, actu inherebant corpori, vel anima ejus; non ergo immediate terminabantur subsistentia Verbi.

76

3. Objectio.— Responsio.— Objectio.— Responsio. — Sed contra, quia Concilia eodem modo et contextu dicunt assumpsisse Verbum animam et operationes; ergo intelligunt omnia immediate assumpsisse; alias etiam cum dicunt assumpsisse sanguinem, possent intelligi mediate et in hypostasi. Respondetur, necessario intelligendum esse, assumptionem esse factam accommodate, juxta capacitatem uniuscujusque rei, et ideo tota substantia, qua capax est subsistentis, intelligitur immediate assumpta, accidentia vero ut afficientia substantiam. Sed contra secundo, nam accidentia in Christo existunt ipsa existentia inereata Verbi Dei; ergo sunt illi immediate unita. Antecedens patet, quia in alis hominibus accidentia existunt eadem existenlia qua existit ipsa natura, cujus sunt; ergo et in Christo; sed natura ejus existit existenlia Verbi; ergo et accidentia. Respondetur argumentum procedere ex duobus falsis principiis, quia neque in Christo humanitas existit existentia increata Verbi, neque in ipso aut in aliis hominibus accidentia existunt eadem existentia qua existit substantia, sed habent propriam existentiam accidentalem.

PrevBack to TopNext