Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 3
Quaestio 8
Praeambulum
Disputavit D. Thomas de gratia Christi prout est formalis perfectio ejus, nunc de illa tractat prout est principium gratificandi alios; et quoniam haec efficacitas convenit Christo quatenus est caput Ecclesie, ideo duo D. Thomas inquirit in hac quaestione. Primum est, an hac dignitas capitis conveniat Christo, et quoniam caput dicit respectum ad membra, simul inquirit quorum sit caput. Secundum est, qua sit gratia per quam influit seu operatur ut caput, haec enim proprie gratia capitis dicitur.
Articulus 1
1. Quid D. Thomas nomine Ecclesie in£ elligat a» hoo articulo. — Quoniam haec capitis appellatio metaphorica est, non potest pro- prie de ea disputari, nisi prius constet, quid per ilam metaphoram significetur; et ideo merito D. Thomas in hoc articulo ad ires conditiones reduxit rationem capitis, in quibus hoc caput mysticum naturale caput imitatur, scilicet, ut sit aliquo modo primum in ordine, ei excedat perfectione, et in alia membra influat; querere ergo an Christus sit caput, nihil aliud est quam quesrere an habeat has tres conditiones, et praecipua difficultas est de tertia, tum quia illa est que precipue attenditur in capite, praesertim mystieo seu morali; tum etiam quia de aliis duabus conditionibus satis ex superioribus coustat, eas in Christo reperiri. Quid vero nomine Ecclesie in hoc titulo D. Thomas intelligat, non satis manifestum est, an, scilicet, intelligat solam Ecclesiam militantem in hominibus, an vero simpliciter totam Eoeclesiam, ut ex Angelis et hominibus constat, et partim militat, partim triumphat; doctrina enim articuli in utroque sensu vera est, et ad utrumque accommodari posse videtur; si tamen D. Thomas attente legatur in hoc et sequentibus articulis, non obscure intelligi poierit, eum de Ecclesia in posteriori sensu fuisse locutum; ex hoc enim principio hic stabilito, scilicet, quod Christus est caput Eeclesim, infert in sequentibus esse caput hominum et Angelorum, ut expresse videri potest in art. 4; et hoc modo loquitur Paulus de Ecclesia, loco hic citato in argumento Seg conira est, ad Ephes. 1, cum inquit: Z7 ipsum dedit caput supra omnem Hcclesiam; praemiserat enim Christum esse constitutum supra omnes prineipatus, ete.
2. Explicato titulo, responsio est facilis, Christum, scilicet, esse caput totius Eeclesic, cujus asserlionis probatio in articulo clara est. Solum in prima conditione advertere oportet, quod D. Thomas ait, gratiam Christi esse priorem non tempore, sed secundum propinquitatem ad Deum, per quam propinquitatem non videtur intelhgere specialem conjunctionem per gratiam unionis, sed prioritatem in ordine intentionis, quia, scilicet, gratia Chris in mente et intentione divina fuit prior; hoc enim probat ratio, quam sí atim subdit, quia omnes alii, nimirum Angeli ei homines (juxta expositionem datam), receperunt gratiam per respectum ad gratiam ipsius. Unde fit etiam tertiam conditionem, scilicet, quod habeat virtutem influendi in omnia membra Ecclesie, eodem modo esse intelligendam, quanquam testimonia, quibus D. Thomas utitur, de solis hominibus sufficienter exponi posse videantur, scilicet ad Rom. 8: Quos praescicit et. prae destinavit; et Joan. 4: De plenitudine ejus omnes accepimus. Sed primum testimonium D. Thomas intelligere videtur de omnibus praedestinatis; in posteriori vero intelügi potest, Joannem loqui non ut hominem tantum, sed ut membrum Ecclesie, qua iota ex plenitudine Christi sanctificatur.
Articulus 2
1. Sensus hujus quaestionis, juxta dieta in precedenti articulo est, an Christus ut auctor gratie aliquid influat in corpora nostra.
2. Et respondet affirmando, nam quamdiu hic vivimus, influit virtutem et auxilium, ut corpora nostra justiti:e organa efficiantur, et ut non solum cor,sed etiam caro in ipsum exultet, ut sic facilius et virtutem operetur, et passiones vel erucem sustineat; denique omnia bona corporis, quae sunt media ulilia ad salutem aeternam, propter Christum dantur, et ad hunc influxum pertinent; in futura autem vita influet corporum resurreciionem, et vitam immortalem, et alias dotes corporis gloriosi; est ergo Christus caput etiam corporum, quamvis secundario, quia bona gratis, quibus corpus es! capax, secundaria sunt, et minus principalia in illo ordine. Unde etiam fit Christum secundum eorpus suum habere rationem capitis, quia per corpus suum nos redemit, et sanguine suo nos lavit, et in statu gloriae per corpus suum beatificabit corpora nostra, et per modum efficientis, et per modum objecti; non est tamen necesse ut semper per actionem corporis influat in corpora, et per actionem animae in animas, nam etiam per actionem corporis potest influere in animam, ei per actum anime in corpus; quod quidem de influxu morali manifestum est, nam per passionem corporis satisfecit, et liberavit animas a pomna, et per actus anime meruit ipsis corporibus gloriam. De influxu vero physico dicetur infra, q. 13, et hae videntur sufficere ad hujus articuli expositionem.
Articulus 3
1. Distinguit D. Thomas omnes homines qui a principio mundi usque ad finem futuri sunt, in tres ordines, beatorum, viatorum et damnatorum.
9. Christus est capul beatorum et viatorum omniwn. -— Objectio.— Responsio.— Objectio. — Responsio. — Et respondet Christum esse caput beatorum et viatorum omnium, in quocumque statu sint, non tamen damnatorum. Cajetanus beatorum nomine comprehendi putat antiquos Patres, qui in sinu Abrahe existebant. Sed melius eos intelligimus sub nomine viatorum, quia per fidem adhuc ambulabant,et temporalem poenam damni, seu carentiam visionis Dei, saltem propter culpam totius nature sustinebant; etin eodem ordine comprehenduntur sine ullo dubio anime purgatorii, et ómnes qui in hac vita mortali vivunt, sive sint praedestinali, sive reprobi, sive justi, sive injusti, fideles vel infideles; omnes enim, dum hic vivunt, possunt salvari, et Christi influxum suscipere. Dices: qui fide carent non sunt membra, sunl enim bis mortui, ut Judas dicit in sua Canonica, quia neque spiritualem vitam, neque aliquem illius motum participant. Dicetur fortasse haec esse membra in potentia, sicut ea, quae fidem habent, etnon charitatem, sunt membra mortua actu, viva autem in potentia. Sed contra, ergo Christus erit caput illorum in potentia, non in actu. Respondetur negando consequentiam, duo enim in capite considerari possunt: aliud est ipsum esse capitis, aliud est actualis unio membrorum ad ipsum. Christus igitur actu habet quidquid ad esse seu constitutionem capitis pertinet, et de se potens est ad influendum in omnia membra, et sine ulla sui mutatione omnibus uniri potest, si ipsa illi conjungi velint; interdum etiam habet aliquam influentiam in eos qui tantum sunt membra in potentia, in mittendo aliquas illustrationes, seu inspirationes, ut eos paulatim ad suam fidem et amorem trahat; est enim hoc caput ita efficax, ut possit agere in membrum separatum, seu in potentia tantum, ut illud sibi tandem conjungat.
3. Christus non est. caput damnatorum. — Objtctio. — Responsio.—In tertio ordine constituuntur damnati, et in eo comprehenduntur, tam illi qui propter actuale, quam qui propter solum originale peccatum a regno ceelorum exclusi sunt, et horum omnium negatur Christum esse caput, quia nullum gratie influxum illis tribuit, neque illi sunt in statu quo possint illum participare, quia pro illis, ut in eo statu existentibus, Christus nec sua merita, nec satisfactionem obtulit. Dices: damnati in inferno puniuntur citra condignum; sed hoc beneficium confertur illis propter Christi merita; ergo jam sentiunt aliquem influxum a Christo. Pueri etiam qui in solo originali mortui sunt, recipiuntaliquando (ut credibile est) aliquam Dei cognitionem et amorem, et aliquem modum felicitatis; sed hoc totum non immerito in Christum revocari potest. Respondetur, hos omnes nullum beneficium sentire aut recipere ex meritis Christi perfectum, quia meritum Christi non communicatur alicui nisi per fidem, vel saltem remote propter dispositionem aliquam ad fidem obtinendam ordinatam, quai omnia tandem ad charitatem et gloriam consequendam referuntur; isti autem omnes sunt jam incapaces fidei, et aliorum supernaturalium bonorum qua in illa fundantur, vel per eam obtinentur; illa ergo, si qua est, remissior pcena in damnatis, non est ex meritis Christi, sed ex quadam generali providentia, et benignitate Dei; et simili modo, si bonum aliquod conferendum est iis qui in solo originali decedunt, illud solum erit naturalis ordinis, et ad generalem providentiam pertinebit.
Articulus 4
Affirmat D. Thom. et tota littera perspicua est. Solum adverto, si doctrina hujus articuli cum doctrina articuli primi conferatur, satis ex mente D. Thom. constare Christum habere influentiam gratiae in Angelos, nihil enim aliud hic facit, quam respectu Augelorum applieare Christo tres conditiones capitis, quas art. 1 posuerat. Cum ergo hic concludit de influentia Christi, non tantum homines, sed etiam Angelos recipere, nisi valde ambigue et aequivoce loquatur, de influentia gratie eum loqui necesse est. Ne vera quis existimet eum locutum esse de influentia pertinente ad ordinem gratiae, non tamen de primaria influentia ipsius gratiae, sed de secundaria alicujus accidentalis perfectionis, hoc excludit D. Thomas solutione ad primum, ubi, ut ostendat Christum secundum humanam naturam esse caput Angelorum, etiamsi natura humana corporea sit, inquit primariam influentiam hujus capitis super homines esse quantum ad animas, in quibus sunt aliquo modo similes Angelis, et ideo posse Christum eamdem influentiam in illos habere, atque adeo esse illorum caput; certum autem est illam influentiam principalem, quam habet Christus super homines quantum ad animas, esse ipsius gratiae influxum seu donationem. Et hee quantum attinet ad mentem D. Thom.; nam de re ipsa non est animus disputandi usque ad q. 19, ubi de Christi merito agendum est.
Articulus 5
Peccatum originale proprie non fuit in Adamo, sed in filiis. — Affirmat D. Thomas, quia eadem est forma qua agens in se perficitur, et agit in alios; et littera corporis articuli clara est. Solum argumentum primum cum solutione indiget aliqua explicatione. Est ergo argumentum, quia in Adamo aliud est peccatum actuale ipsiusAde, aliud peccatum originale, quod traduxit in posteros; ergo et in Christo alia est gratia capitis, et alia gratia persone. Respondet D. Thom. negando consequentiam. Sed inantecedenti adverto peccatum originale proprie non fuisse in Adamo, sed in filiis, ad quos peccatum primi parentis per originem derivatur ;et hoc modo sicut distinguitur peccatum originale a personali Ads, ita distinguitur justitia baptismalis seu Christiana, quo per Christum ad nos derivatur, a propria gratia et justitia, quae est in ipso Christo capite; sed non hoc sensu procedebat argumentum; quanquam enim in Adamo non fuerit peccatum originale, id est, per originem contrac- tum, fuit tamen peccatum quasi habituale, cul simile est originale peccatum, quod nos ab illo trahimus, et hoc vocavit D. Thom. peccatum originale in Adamo; quod tamen etiam dici potest personale, quia per actum proprium ipsius persone fuit contractum, et ita in hoc proportionaliter convenit cum gratia Christi; quia sicut gratia capitalis in Chrislo necessario est etiam personalis, ita peccatum illud simul et capitale fuit et personale; lamen D. Thomas ipsum actuale peccatum Ade videtur proprie vocare personale, ei hoc distinguit ab ipso habituali peccato, et hoc modo constituit differentiam inter Adamum et Christum, quod in Adamo peccatum ipsum habituale, quod fuit veluti totius nature deordinatio, ortum est ex peccato actuali, et ita corrupla est natura per actionem persone; natura vero sic corrupta communicatur filiis Ade,et cum natura communicatur etiam culpa; et hoc modo distinguitur in Adamo peccatum nature a peccato persona; at vero in Christo gratia communicatur humans nature assumpte, non per aliquam actionem ipsius nature, sed immediate a Deo propter dignitatem persone; ipse vero Christus communicat nobis gratiam, non per actionem seu communicationem nature, sed per propriam personalem actionem suam; et ideo iu eo non distinguitur personalis gratia a capilali. Potest etiam alia differentia inter Adamum et Christum excogitari, quia in Adamo solum unum peccatuin, scilicet, esus cibi prohibiti, fuit, ut ita dicam, capitale; alia vero, si que commisit, fuerunt tantum personalia; at vero in Christo omnis gratia personalis fuit etiam capitalis, et omne opus ab illa procedens fuit non solum in se bonum, sed etiam utile ac meritorium aliis, quo sensu dici potest omne opus Christi fuisse opus capitis. Ratio vero hujus differentie est, quia Christus per se propter excellentiam persone sus est caput hominum, et ideo omnis gratia illius est gralia capitis, quia est diffusiva sus virtutis ad alios. Et similiter omnis actio illius est sufficiens ad perficiendum alios; at vero Adain non habuit ex intrinseca suce persone conditione, ut peccatum ejus esset peccatum totius nature, sed quatenus ex peculiari lege et pacto Dei acceperat illud peculiare praeceptum veluti nomine totius nature, et tanquam principium totam illam in se continens, et ideo illa transgressio fuit, ut ita dicam, capitalis, non tamen omnis alia. Reliqua argumenta clara sunt.
Articulus 6
1. Titulus articuli. — Hoc quaestio, ut ex superioribus constat, solum movetur de influentia capitis, nam de duabus aliis conditionibus, satis ex superioribus constat inventas esse in Christo, proprio quodam et singulari modo: et ita D. Thomas in hoc articulo solum de influentia respondet.
9. Responsio. — Dicitur igitur internam gratie influentiam esse propriam Christi capitis; externam vero, qua est per gubernationem seu jurisdictionem, interdum communicari aliis secundum quamdam capitis participationem. Qua distinctio difficultate non caret; nam, si est sermo de influxu externo ejusdem perfectionis et excellentie cum influxu ipsius Christi, hoc modo nullus habet influxum capitis, nisi Christus; si vero sit sermo de influxu participato, et dependente a Christo, sic etiam internus influxus gratiae communicatur aliis; nam remissio peccatorum ad hune influxum pertinet, et haec sacerdotibus communicatur. Respondetur primo, sermonem D. Thom: esse praecipue de influxu gratie, qui est per modum meriti et redemptionis; hic enim est qui proprie convenit in Christum, ut est caput Ecclesie, et hic non communicatur aliis, qui aliquam rationem capitis participant. Deinde potestas regendi Ecclesiam, quie communicaturaliis, qui aliquo modo sunt capita, licet sit inferior potestate Christi, ef ab illa manans, tamen, in suo genere, est propria et quasi principalis, sicut potestas aut virtus causae secunde, vel sicut potestas regia et dominativa, est in suo ordine propria et principalis, quamvis a Deo derivetur; et ideo per hanc potestatem vere constituuntur Pastores Ecclesie, superiores, et veluti capita in suo genere, quoad hunc influxum externum; at vero potestas influendi gratiam vel dandiremissionem peccati, omnino est quasi instrumentaria, et ideo non censetur proprie exerceri a ministro ut capite, sed ut ab instrumento ipsius capitis; Christus vero habet. potestatem hanc tanquam caput, quia, licet ejus humanitas non possit gratiam eflicere nisi ut instrumentum Verbi, tamen nihilominus hoe illi est debitum ratione sus excellentis personalis, et propter suum infinitum meritum; et ideo est veluti causa principalis hujus influxus, ut quaestione 13 explicabitur.
Disputatio 23
De dignitate et gratia capitis, quae est in Christo
Si hoc loco tractanda essent omnia quie sub hac metaphora capitis comprehendi possunt, oporteret quaestiones multas, quas D. Thom. insequentibus tractat, huc revocare; quia (ut diximus) hoc nomine praecipue indicatur potestas Superioris ad influendum in omnes eos qui sunt veluti partes ejusdem corporis mystici seu politie1; unde in praesenti materia ad dignitatem capitis Christi pertinere potest potestas ferendi leges, condendi Ecclesiam, illuminandi, sanctificandi, etc. Et ita sub dignitate capitis continetur non tantum dignitas Redemptoris et Sanctificatoris, sed etiam dignitas Sacerdotis summi, regis, legislatoris, Doctoris, et si qui sunt ali:e similes. Hoc vero loco non agimus de dignitate capitis Christi sub tota hac amplitudine, sed solum in ratione Sanetificatoris, seu Justificatoris, quia solum agimus de hac dignitate in ordine ad gratiam Christi explicandam. Quia vero haec quaestio hoc sensu explicata omnino pendet ex cognitione meritorum Christi, ideo, ne materias confundamus, brevissime illam expediemus, duo tantum explicando, scilicet, hane dignitatem convenire Christo respectu omnium creaturarum, eo modo quo ille sunt capaces effectus hujus potestatis, et quae sit gratia quae Christo ut capiti conveniat.
Sectio 1
Utrum Christus sit totius universi caput, praesertim hominum et Angelorum1. Sensus quaestionis est de Christo homine, ut homo est, seu secundum humanitatem specificative, ut aiunt, id est, an inipsa humanitaie habeat hanc dignitatem, et per eam munus capitis exerceat; de qua tres senteutie referri possunt. Prima affirmat Christum esse caput. hominum tantum, non Angelorum, nec aliarum creaturarum. Ita Altisiod., lib. 3 Sum., tract. 4, e. 4, q. 2; Gabriel indicat in 3, dist. 13, art. 3, dub. 2, ubi dicit Christum ut hominem non esse caput Angelorum, nisi quoad excellentiam.et perfectionem gratie. Idem tenet Driedo, tract. 2, de Captiv. et redemp. gen. human., c. 2, p. 3, art. 5, prop. 4, fol. 514; Soto, in 4, dist. 49, - q. 4, art. 2, in fine, cui sententic videntur fa- vere multi Patres, qui, ubieumque Paulus dicit Christum esse caput hominum et Angelorum, explicant hominum esse caput secundum humanitatem, Angelorum vero secundum divinitatem, quos infra adducam. Fundamentum vero hujus sententie potest esse duplex. Primum, quia Christus, ut homo, non est ejusdem nature cum Angelis; caput auiem debet esse homogeneum. Secundum, quia Christus non meruit gratiam Angelis. Secunda sententia est, Christum esse caput omnium hominum et Angelorum, quia in omnes potest influere gratiam vel supernaturale aliquod donum, non vero aliarum creaturarum, quia ille non sunt capaces hujus influxus. Hac videtur esse D. Thome sententia in his articulis, nam primam illius partem aperte docet, secundam vero satis indicat, art. 2, ad 9. Idem Alexand. Alens., 3 p., q. 12, m. 2, art. 1; et alii Doctores, in 3, dist. 13; Richard., art. 2, q. 3; Palud., q. 4, art. 3; Durand., q. 2; Turrecrem., lib. 1 Sum. Eoccles., cap. 45 et sequentibus. Tertia sententia est, Christum esse caput non solum hominum et Angelorum, sed etiam creaturarum omnium. Hanc late iraetat Galat., lib. 7 de Arcanis cathol. verit., c. 9 et sequent.; et Catherin., lib. de Eximia Christi praedest., quibus favere videtur Orig., hom. 2 in Ps. 36, col. 2, dicens: Christus cujus omne hominum genus, imo fortasse totius creature universitas corpus est, etc. Et Hilar., in lib. de $ynodis, ubi ex Conc. Sirm. refert, Christum esse caput omnium, caput autem Christi esse Deum. Quod necessario videtur intelligendum de Christo homine, nam Christus, ut Deus, licet habeat principium, scilicet Patrem, non tamen potest dici caput ejus, cum non sit quid perfectius.
9. Prima conclusio. — Objectio. — Solutio. Hesse caput. Ecclesiae proprius accommodatur Christo, guam esse cor illius.— Dieo primo, Christum esse caput totius Eeclesie, qua ex hominibus constat, sive in terra militantis, sive in ccelo regnantis. Haec conclusio est de fide; probatur ex Paul., ad Ephes. 1: 7psum dedit cagué super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius. Ubi constat sermonem esse de Christo homine; premiltit enim: S'uscitans eum a moriuis,et constituens ad dexteram suam in calestibus, el. omnia subjecit sub pedibus ejus; Christus enim non ut Deus, sed ut homo suscitatus est, et illi non tantum ut Deo (quod jain per se habebat), sed etiam ut homini omnia subjecta sunt. Unde Anselm. non incommode, ibi inquit significatam esse humanita- tem, quia sicut pes, inferior pars corporis est, ita humanitas est inferior Christi natura. Ac denique Ecclesia non dicitur corpus Christi ut Dei, sed ut hominis; ergo similiter Christus est caput ejus, non tantum ut Deus, sed ut homo; unde c. 4: Veritatem facientes ia charitate, erescamus dn illo per omnia, qui est caput Christus; et c. 5: Vir caput est auLieris, sicut. Christus caput est .Eoclesiee, ipse S'aleator corporis ejus, etc. Et ita interpretantur haecloca Chrysost., Hierony., Ambros., '"Theodoret., Theophyl., et alii Patres. Simile est illud ad Colos. 1: E pse est caput corpovis Ecclesie, quem locum tractans Hilar., 8 de Trinit., sub fine, inquit: O0 dispensationem corporis mosiri ipse esi caput; et idem. docet Basil., lib. de Spiritu Sanet., c. 5; Auguslin., optime, prefatione ad 2 Enarrationem Psalm. 29, et ad Psalm. 139, et serm. 50 de Verbis Dom., et epist. 50, in fine, et 57, in fine, ubi ait, aliter habitare Deum in Christo ut in capite, et aliter in caeteris membris, et lib. 4 de 'Trinit., c. 19, dicit Christum secundum formam servi esse caput Ecclesie. Ratio vero est quam supra, circa art. 1 D. Thome, explicatam reliquimus. Et potest confirmari ex Paulo, 4 ad Cor. 19, et aliis locis, ubi Ecclesiam dicit esse unum corpus habens diversa membra, quorum diversa sunt munera seu ministeria; ergo oportet ut hoc corpus unum habeat caput, non tantum quasi extrinsecum, quod est Deus, sed etiam veluti intrinsecum, et quasi homogeneum; hoc autem non potest esse nisi Christus, qui inter omnia hujus Ecclesie membra eminet, et in omnia influit. Dices: pari ratione posset dici cor Ecclesie, quia etiam cor influit, et est membrum principale. Respondetur: quanquam concederetur totum, non esset magnum inconveniens; negatur tamen consequentia cum D. Thoma art. 1, ad 3, quia cordis influentia est occulta et invisibilis, et ideo in Ecclesia potius Spiriiui Sancto accommodatur; caputautem habet eminentiam inter alia membra, et influentiam magis visibilem; et ideo hsc metaphora magis accommodatur Christo homini, qui in natura assumpta est caput visibile. Sed objicies, quia Christus, ut homo, non habuit sufficientem vim ad intfluendum in alios; ergo ut sic non potest esse caput. Antecedens palet, tum quia alias omnes homines haberent hane vim; tum etiam quia sola humanitas non potestesse principium tam perfecti meriti. Respondeturnon esse sermonem de Christo ut homine reduplicative, sed specificali- ve. Unde non excluditur dignitas suppositi divini, sed illa est veluti radix hujus dignitaüis, quae in humanitate et per humanitatem exercetur.
3. Christus solum in hac vita est caput veproborum, perpetuo iamen pradestimatorum. — Et ex hac conclusione infertur, Christum esse caput omnium hominum, qui recipiunt, vel possunt recipere influxum ejus, ut circa art. 3 satis explicatum est; et quia omnes homines pro aliquo saltem tempore sunt in staiu in quo possunt recipere hunc Christi influxum, ideo simpliciter omnium illorum caput est; aliquorum quidem solum ad tempus, quamdiu in hac vita degunt, scilicet reproborum; aliorum vero perpetuo, scilicet praedestinatorum, quamvis ipsi non semper illi eodem modo conjungantur; aliquando enim sunt membra illius viva, aliquando mortua, donec ad statum patrie perveniunt, ubi perfectissime illi conjunguntur.
4. Sed dubitari hic potest primo de infantibus qui in uteris maternis moriuntur, quia illi nunquam videntur esse membra Christi; non enim postquam moriuntur, ut supra dictum est, nec vero dum vivunt in utero materno, quia etiam ibi non possunt recipere influxum a Christo capite. Hoc dubium tangit gravem difficultatem, alienam vero ab hoc loco, et in materia de baptismo vel de praedestinatione disputandam. Ideo breviter dico, statim ac homo incipit vivere etiam in utero materno, posse dici membrum Christi, quia, per se loquendo, potest recipere influxum ejus, quamvis per accidens interdum impediatur; aliqui etiam in utero sanctificati sunt per merita Christi, et aliqui etiam, praesertim predestinati, recipiunt aliquod auxilium per specialem providentiam, saltem mediis parentibus; hoc ergo satis est ut Christus vere sit eorum caput.
9. Secundo, dubitari potest an Christus sit vel fuerit caput Ade pro statu innocentic. Nonnulli enim Thomistae negant; D. Thomas auteni, art. 3, expresse dicit Christum esse caput omnium hominum, accipiendo generaliter secundum totum tempus mundi; sub hoc vero tempore includitur etiam Adam in statu innocentis, et est expressa sententia Augusüni, cujus verba statim referam. Dico igitur etiam in eo statu fuisse Adam membrum Christi, quia tunc habuit fidem ejus, ut supra, q. 1, art. 3, late ostendi.
6. Secunda conclusio.—Dico secundo: Chrisius ut homo etiam est caput Angelorum. Hanc docent Theologi supra in opinione secunda citati. Et probatur primo eisdem testimoniis citatis ex Paulo, praesertim ad Eph. 1, ubi dicit Christum esse constitutum caput super omnem Ecclesiam; ita enim legit nostra Vulgata Latina, et frequentius Latini expositores, et Gregor., hom. 7 in Ezech. Igitur si super omnem Ecclesiam, ergo super angelicam et humanam, vel super totam universalem Ecclesiam, ex Angelis et hominibus constantem, ut manifeste ibi exponit Hieronymus. Preterea, ad Colos. 2: Z's£is, inquit, in al/o repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, etc.; aperte loquitur de Christo homine in ulroque loco, ut in superioribus, praesertim disp. 5, satis ostensum est. Tertio, est heec communis sententia Patrum. Áaug., conc. 3 in Psal. 36, inquit: Caput nostrum Christus est, corpus capitis illius mos sumus, numquid solü nos? Et non etiam illi qui fuerunt aute 10s? Omnes qui ab initio seculi fuerunt justi, adjunclis etiam legionibus et exercitibus Angelorum, ut illa una civitas fiat sub uno Rege, et wna provincia sub uno Imperatore; Hilar., Psal. 139, circa illa verba: Caput circuitus eorum - Ul in, omnibus, inquit, Sanctis caput Christus est, $n, omnibus iniquis caput diabolus est. Et similia habet Aug., in Expos. ejusdem Psalmi, circa illa verba: Qui cogitaverunt supplantare gressus meos, etc. Unde potest sumi confirmatio, nam demon, eo modo quo est caput malorum, non tantum est caput malorum Angelorum, sed etiam malorum hominum .; ergo multo magis Christus non tantum est caput bonorum hominum, sed etiam Angelorum.
7. Ratio vero est, quia ex Angelis et hominibus una Ecclesia, qu:e est veluti una spiritualis respublica, constituitur; sed huic Ecclesie toti Christus praeest, et poiestatem habet super omnia membra illius; ergo est caput omnium, tam Angelorum quam hominum. Major receptissima est, ut constat ex Hieronymo supra, et August., in Ench., c. 56, et collatione 3 contra Donat. Et in ejus confirmationem nonnulla congerit Turrian., lib. 2 de Dogmat. caracter., non longe a principio, ubi adducit canonem Concilii Niceni dicentis, unam esse Ecclesiam in ccelis et in lerra. Hinc etiam Sancti frequenter dicunt, homines assumptos esse ad sedes Angelorum reparandas, utpote unum cum eis regnum, unamque Ecclesiam componentes. Minor etiam est certa, nam imprimis per sese ma-- xime decet ut unum politicum corpus unum habeat caput a quo regatur, ut Augustinus citatis verbis egregie declaravit; et alia similia refert Turrianus supra, ex Theophane, Episcopo Nyss. Denique est hoc maxime debitum Christo Domino, et humanitati ejus, tum ratione unionis, tum ratione infinitorum meritorum. Tandem probatur ex ipso usu, namimprimis Angeli obediunt Christo, et sunt ministri ejus, unde in Evangelio legimus illi ministrasse; et Paulus ait, omaes esse admiaisiratorios spiritus, propter eos qua hereditatem capiunt salutis; in hoc autem ministerio Christo homini parent, qui est nostre salutis auctor, et totius Ecclesie gubernator. Unde D. Thomas infra, q. 56, art. 6, dicit Christum judieaturum Angelos, sallem quoad ea que pertinent ad gubernationem Ecclesise. Deinde Christus homo illuminat Angelos, ut Theologi fatentur cum Dion., 7 c. de Cel. hierar. Denique quod illis meruerit gratiam et gloriam, et consequenter quod in illis habeat perfectum influxum capitis in genere gratis, ostendemus infra, q. 19.
8. Objectio. — Solutio. — Sed contra, nam August., in Enchirid., c. 56, solum dicit Christum esse caput Ecclesie, quae est in hominibus. Sed hoc difficultatem non habet, quia, licet Augustinus ibi hoc tantum affirmaverit, non tamen aliud negavit, quod aliis locis expresse asseruit, ut vidimus. Major difficultas est in Chrys., homil. 14, super ad Ephes. 1, circa finem, quem Theophylact. sequitur, qui exponunt Christum esse caput hominum et Angelorum; hominum, secundum carnem, Angelorum vero, ut est Deus Verbum. Unde quod ibi dicit Paulus, Christum datum esse caput super omnem Ecclesiam, intelligunt de Ecclesia hominum, quie omnis Ecclesia dicitur, vel propier partiales Ecclesias, vel propter illam quae ex Gentibus et Judeis congregatur. Quanquam alii non legant: Super omnem Ecclesiam, sed: Super omnia Ecclesie, id est, super omnia Eeclesi:e membra; vel certe dieitur datus caput Eeclesie? super omnia, id est, utomnibus bonis eam repleat, ut Anselm. exponit. Denique quod ad Colos. 2 dicitur, Christum esse caput principatuum, etc., de Christo ut Deo ab eisdem Grecis exponitur. Respondetur: propter hujusmodi testimonia ei expositiones conclusio non est de fide, est tamen multo probabilior propter ea quae adduximus. Et fortasse Chrysostomus non intendit negare, Christum esse caput Angelorum in humanitate ipsa, sed assignat causam propter quam est eorum caput, scilicet, quia est Deus; hominum enim posset esse caput, etiamsi tantum homo esset, quamvis non tam perfecte et proprie sicut modo esl; respectu vero Angelorum, cum natura humana sit inferior illis, elevata est ad dignitatem capitis solum ratione divine naturse, seu persone infinite illi conjuncta.
9. Tertia conclusio. — Dico tertio: Christus aliquo modo dici potest caput creaturarum omnium, non vero eo modo quo Angelorum et hominum. Prior pars declaratur breviter ex illo ad Colos. 4, ubi Christus dicitur, Pi4nogenitus omnis creature, quia dignitate et propinquitate ad Deum antecedit omnes, nam et in mente et voluntate Dei fuit primus omnium, ut supra, q. 4, art. 3, ostendimus; et perfectione etiam ac dignitate primus est, ut per se constat. Quod vero ad influentiam altinet, quidam existimant Deum per humanitatem Christi, et ob illius merita, influere in res omnes ipsum esse et naturalem perfectionem. Sed non est hoc verisimile, nec probabili fundamento niti potest; quia, si intelligatur de influxu physico, non est cur fingamus Deum per humanitatem conservare res omnes, aut ad omnium actiones concurrere, quia hocnec pertinet ad dignitatem assumpti humanitatis, nec est necessarium ad manifestationem nominis Christi, ut dicetur q. 13. Si vero sit sermo de influxu per modum meriti, solum meruit quae ad sanctitatem vel beatitudinem pertinent, aut conferunt; nam haec sunt bona ad quae merita ordinantur, non ad naturalia bona, ut talia sunt; unde Aug., epist. 105, circa med.: Meruit, inquit, nobis Christus ut justi essemus, non ut homines vel Liberi essemus.
10. Qua ratione dicitur Christus influere iu ves omnes.— Solum ergo potest dici Christum inffuere in res omnes, et omnium esse caput, vel quatenus omnibus dominatur, et omnia subjecta sunt sub pedibus ejus, ut Psalm. 8 dicitur, et de Christo exponitur a Paulo, ad Ephes. 4, et ad Hebr. 2; et hoc modo dixit Hier., ad Ephes., Christum esse caput etiam daemonum, quia est illorum dominus et princeps, et illis potest imperare; vel quatenus per Christi incarnationem res omnes quamdam dignitatem aut nobilitatem suscipiunt, ut supra, q. 1, explicatum est; vel certe quatenus omnibus uti potest ad bonorum salutem; et praesertim quia post diem judieii per Christum omnia renovabuntur, et quemdam splendorem et incorruptionem accipient, propter quod dicitur ad Rom. 8, quod expectatio creatura revelationem filiorum, Dei expectat, nam liberabitur a. servitute corruptionis in liberiatem, glorie filiorum. Dei. Propter quod heodoret. et OEcum., exponentes illud ad Hebr. 2: Uf pro omnibus gustaret morlem, dicunt, Christi mortem omnibus creaturis attulisse emolumentum. Et ex his facilis est. secunda pars conclusionis, nam influxus, quem habet Christus in creaturas rationales, multo est alterius rationis et excellentior, quam sit influxus in creaturas irrationales. Deinde Ecclesia tantum ex Angelis et hominibus constans dicitur proprie corpus mysticum Christi, ad quod non pertinent res alie inferiores tanquam membra vel partes ejus, quia non vivunt spirituali vita hujus corporis, nec ad finem ulümum hujus reipublice ordinantur, quia revera non sunt capaces ejus, sed sunt quasi res vel bona externa huic corpori seu Reipubliee deservientia. Proprie ergo Christus est caput hujus Ecclesie, aliarum vero rerum dicetur dominus aut princeps magis quam caput; sicut rex in regno, vel paterfamilias in. domo, proprie dicitur caput hominum regni, vel familie, aliarum autem rerum, quibus illi homines utuntur, potius dicitur dominus vel gubernator.
11. Sed hoc loco non immerito dubitabit aliquis an, sicut Christus dicitur caput hujus corporis, ita etiam possit dici membrum ejus. Solet enim caput esse membrum toiius corporis. Quidam Theologi ita loquuntur, quia, considerando totam Ecclesiam ut constantem ex omnibus aliis membris, et suo capite, nihil obstare videtur quin Christus vocetur membrum hujus corporis primum et principale; sic enim videtur loqui Paulus, 4 ad Corint. 12, dicens: Vos estis corpus Christi, et membra de membro, id est, de principali membro, quod est Christus. Ita D. Thomas ibi, et in 4, d. 49, q. 4, art. 3, ad A4; Altisiod., lib. 3, lract. 4, c. 4, q. 65; Turrecrem., lib. 1 Sum. Eccl., c. 4T. Aliis autem non placet ille modus loquendi, quia ratio membri videtur quamdam imperfectionem includere, quam non includit ratio capitis, nimirum dependentiam aliquam ab aliis membris, et participalionem alicujus virtutis seu influxus, sicut naturale caput recipit ab aliis membris alimentum et alia subsidia; Christus vero ita est caput, ut nihil a suis membris recipiat, neque ab illis ullo modo pendeat. Neque est inconveniens in his metaphoricis locutionibus aecommodari unum nomen, quod imperfectionem non includit, non vero aliud, propter imperfectionem importatam; et hic modus loquendi mihi magis probatur cum D. Thoma, in 9, dist. 13, q. 2, art. 4, ad ult.; Alens.,3p., q. 12, memb. 2, art. 1; Marsil., in 3, q. 10. Nee Paulus alio modo loquitur in illo loco ad: Corinth.; tribus enim aliis modis exponitur. Primo: Zstis membra Christi de membro, id est, per ministerium alterius membri, scilicet, ipsius Pauli, per quem Christo uniti fuerant. Ita Anselm. ibi, quamvis non ad litteram. Alia ergo et magis litteralis expositio est: Vos estis corpus Christi, e membra ad invicem, seu vicissim; hanc enim vim habet vox graca, x uépovc; ita indicant ibi Ambros. et Hieron., Claud. et Gagne., et consonant verba séquentia, scilicet: .Z£ quosdam posuit Apostolos, etc. Tertia expositio et satis etiam consentanea litter: est: Z'stis corpus Christi, et membra em parte, id est, non integrum corpus, neque omnia membra, sed ex parte: Ecclesia enim Corinthiorum non erat inteerum corpus Christi, nec continebat omnia Christi membra, sed ex parte, et hoc significat magis proprie vox greca, éx uégovc. Et ita etiam vertit Vulgata, ut in margine notatur; sieut ad Rom. 15: Si vobis ex parte fruitus fuero, greece habetur, apo merous et ita exponunt Chrys., Theoph. et Greci, quos Cajetanus sequitur.
12. Ad duo fundamenta prioris sententie respondetur breviter: ad primum dicitur, non oportere caput mysticum esse omnino ejusdem speciei cum omnibus membris; nam demon caput est malorum hominum, et Deus, ut Deus, est caput Christi hominis et Angelorum; non ergo oportet ut caput mysticum sit ejusdem nature specifice, sed satis est ut in gradu intellectuali conveniant, et in fine seu beatitudine ad quam tendunt; ita vero conveniunt natura humana et angelica, quas in ordine ad supernaturalia bona quasi ejusdem nature sunt, eamdemque gratiam et gloriam participant; et ideo dicuntur homines futuri in beatitudine sicut Angeli; hoc ergo satis est ut. verissime Christus sit caput Augelorum.
13. Dices: esto non sit necessarium ut caput sit ejusdem nature, necessarium tamen videtur ut sit vel equalis, vel superioris nature, quod Christo ut homini non competit; nam in hoc minoratus est ab Angelis, Psal. 8, ad Hebr. 2. Respondeo, neque id esse necessarium, quando exeellentia persone ianta est, ut naturam sibi unitam ad superioris perfectionis ordinem elevet. Imo, sola excel- lentia grati: create posset sufficere, quia Ecclesie perfectio magis ex gratia quam ex natura pensatur.
14. Ad secundum, quod est de merito Christi respectu Angelorum, primo negatur assumptum, de quo infra dicetur. Secundo etiam qui hoc negant, non propterea negabunt Christum esse caput; dicent enim sufficere quod influat aliquid pertinens ad accidentalem gloriam, vel supernaturalem cognitionem. Hi vero, qui ita opinantur, non dicent fortasse Angelos fuisse membra Christi etiam ante incarnationem ejus, quia pro eotempore nihil in eos influebat, quia tunc tantum influere poterat ratione meriti; hoc autem mihi non probatur, quia tota Ecclesia in omnibus membris suis semper fuit Christo conjuncta per fidem vel charitatem, et illius influxum participavit.
Sectio 2
Quae fuerit in Christo gratia capitis4. Duplex influxus gratiae in Christo. —Ex dictis in praecedenti sectione, constat hanc dignitatem capitis non esse distinctam a dignitate Redemptoris vel Sanctificatoris, quia solum consideramus nunc rationem capitis quoad influxum gratiae, qui convenit Christo, prout est aliorum Sanctifieator. Duplex autem influxus gratiae intelligi potest in Christo: primus est proprie ac physice effectivus, qui pertinet ad potestatem faciendi opera supernaturalia, de qua dicemus q. 13; alius est per modum meriti, et qui per se ac proprie pertinet ad rationem hujus capitis; unde, quia principium omnis meriti est gratia, ideo gralia Christi, qua est principium hujus meriti, dicilur gratia capitis; quam propterea omnes "Theologi supponunt esse in Christo, tanquam certum, quia necessario sequitur ex dignitate capitis, et ex dicto merito, si tantum vocis signifieatio, ut jam explicata est, intelligatur.
9. Dubium. — Dubitant vero quid sit ista gratia; in quo iriplex potest esse dicendi modus. Primus est hanc gratiam esse formam seu rem aliquam distinctam a gratia unionis, et gratia habituali. Sed hic modus neque ullum habet auctorem, nec probabile fundamentum; et ideo omnino rejiciendus est; gratia enim, qua est principium meriti, non est alia ab illa per quam homo sanctificatur, et operatur; imo, ideo requiritur gratia ad meritum, quia requiritur ad sanctificandam personam, quod necessarium est ut sit capax meriti, vel ad operandum; ergo in Christo eadem gratia, per quam humanitas ejus sanclificatur et operatur, est principium merendi; illa vero est gratia unionis, vel habitualis, ut in superioribus ostensum est; eadem ergo fuit principium merendi; ergo illa fuit gratia capitis, quia (ut dixi) nihil aliud est gratia capitis quam gratia quae est principium merendi aliis, et in Christo eadem gratia fuit principium merendi sibi, et aliis, quia quodlibet meritum Christi habuit valorem et efficaciam ad utrumque.
3. Secundus modus dicendi est, hanc gratiam capitis esse ipsammet gratiam habitualem, quae secundum essentiam suam, et prout sanctificat animam Christi, et est principium operandi, dicitur gratia habitualis seu personalis; prout vero fuit principium sanctificandi alios, dicitur gratia capitis. Haec est communis sententia Theologorum, D. 'Thom. hic, art. 5, et aliorum, in 3, dist. 13, ubi Bonav., art. 2, q. 2; Richard., art. 3, q. 95; Gab., art. 3, in fine; Almai., q. 4, in fine; Marsil., q. 10, art. 1, dub. 3; Alens., 3 p., q. 11, memb. 3; et fundamentum est supra tactum, quia eadem est gratia sanctificans, et qua est principium meriti.
4. Tertia vero sententia esse potest, gratiam capitis esse ipsam gratiam unionis. Qus sumi videtur ex D. Thoma, art. 6, ubi dicit proprium esse Christo esse caput Ecclesie simpliciter et proprie secundum influxum gratiae, quia ejus humanitas, ex hoc quod est divinitati conjuncta, habet virtutem justificandi; et videtur etiam sequi ex his quae supra diximus, animam Christi per gratiam unionis perfectissime sanctificari; sed gratia illa est principium meriti, quae est forma sanclificans; imo ut D. Thomas dixit, art. 4, sicut non quzlibet forma, quae dat esse, est principium perficiendi alios, sed illa quae est forma excellens et perfecta, ita non quaslibet gratia sanctificans personam est principium merendi aliis, seu justificandi alios, sed illa quae est excellens et perfectissima; sed hujusmodi est in Christo gratia unionis, potius quam habitualis. Unde confirmatur, nam gratia habitualis secundum se, quantumvis sit intensa et perfecta ex suo genere, non est principium merendi aliis, neque ad hoc ex natura sua ordinatur; si autem in Christo habet hanc vim, est propter conjunctionem ad gratiam unionis, et propter dignitatem quam in esse gratiae inde accipit, ut supra declara- tum est, et videtur intellexisse Cajetanus, in art. 5; ergo, etc.
5. Gratia capitis quid sit. — Inter has opiniones non invenio differentiam, quae ad disputationem de re ipsa pertineat; rationes enim facte in favorem ultima sententie concludunt, hanc dignitatem capitis potissimum deberi Christo ratione unionis, atque adeo gratiam unionis per se, et ratione excellentis quam de se habet, esse sufficiens principium sanctificandi alios, gratiam vero habitualem participare hanc virtutem ex conjunctione ad unionem. Unde non immerito dici potest gratia unionis quasi principium principale meriti, nam ab illa oritur pricipuus et infinitus valor, ac efficacia, et influxus in alios, ut ex dictis in 4 disp. satis constat; gratia autem habitualis est quasi principium proximum ejusdem meriti, unde fit utramque posse dici gratiam capitis, unamquamque in suo ordine. Unde posset etiam distingui gratia, qua caput ipsum constituitur in esse capitis, a gratia qua datur capiti, ut eliciat actiones capitis, per quas iniluat in alios; prior est gralia unionis, qua sine dubio potest hoc modo vocari gratia capitis; posterior vero est gratia habitualis, quae proprie etiam vocatur in sua ratione gratia capitis. Et de hac potissime loquuntur D. Thomas et alii Theologi; supponunt enim tanquam clarum, Christum, ex vi suae unionis esse et singularem hominem, et caput aliorum hominum; et inde inferunt indigere accidentali gratia, qua et naturam ejus bene disponat et perficiat, ut sit principium operandi ad sanctificationem al1orum, quia gratia unionis (ut supra dictum est) non est principium proximum, seu ratio operandi; et hoc sensu recte concludunt eamdem gratiam kabitualem esse personalem et capitis; loquimur autem generatim de gratia habituali, ut includit totam anime justitiam et habitus etiam potentiarum.
6. Gratia capitis Christo propria. — Ex his intelligitur, gratiam et dignitatem capitis ita esse Christo propriam, ut nulli alteri communicata sit, imo nec communicari possit pure creature, saltem quoad perfectionem, et modum influendi gratiam in alios ex perfecta justitia, quia hoc non convenit nisi ratione gratie unionis, ut dicta disp. 4 late dictum est. Quoad alia etiam quae ad potestatem excellentie pertinent, ut est sacramentorum institutio, etc., nemini etiam communicata fuit hiec dignitas, ut infra q. 22, latius explicabimus,
7. Quod vero hic aliqui disputant, an alius praeter Christum possit dici caput Ecclesise, ad hunc locum non pertinet; constat enim eo modo, quo est Christus, nullum aliud esse caput; tamen sub Christo, et dependenter ab illo, Vicarius ejus potest dici caput Ecclesia militantis, tanquam supremus gubernator, et dispensator mysteriorum Dei ab eodem Christo constitutus.
Articulus 7
1. Hic et sequens articulus tantum per occasionem a D. Thoma positi sunt, et ideo, praeterea qui ad mentem ejus intelligendam pertinent, nihil de re ipsa disputabo. Cajeta- nus ergo circa finem articuli sequentis non bene exponit hunc titulum; dicit enim nomine diaboli hoc loco non intelligi aliquem singularem Angelum malum, scilicet Luciferum, sed tolum ordinem diabolicum, et consequenter nomine omnium malorum tantum intelligi homines malos, quia articulus sequens ita necessario intelligendus videtur, et de eisdem malis est sermo in utroque, ut ex contextu patet.
2. Quid nomine diaboli D. Thomas intelligat. — Sed mihi non videtur hoc verisimile, sed D. Thomam loqui de principe demoniorum, qui per antonomasiam solet in Scriptura vocari diabolus, eumque comparare ad omnes malos, tam demones quam homines; omnium enim est caput, quia omnes superat malitia, et omnes aliquo modo ad peccatum induxit, vel per se, vel per alios, ut traditur partim in 4 p., q. 63, art. 8, et q. 109 et 114, partim in 4. 2, q. 80, propter quod Princeps hujus mundi dicitur, Joan. 12 et 14; et hic sensus aperte colligitur ex argumento secundo cum solutione, ubi D. Thomas declarat quomodo diabolus fuerit causa peccandi et demonibus, et hominibus. Cetera, qua hic dici possent de modo quo demon est causa peccandi aliis, in citatis locis tractanda sunt, et videri potest Gregorius, 32 Mor., c. 24 et 25; et Cassian., collat. 8.
Articulus 8
1. Dubium. — Responsio. — Respondet D. Thomas Antichristum posse dici caput solum quoad perfectionem et abundantiam malitiae. Ubi statim occurrit inquirendum, quomodo possit hoc esse verum respectu demonum. Propterea Cajetanus dicit in hoc titulo, nomine omnium malorum intelligendos esse solos homines, quia fieri, inquit, non potest ut Antichristus malitia superet demones, cum illi sint ita obstinati in malo, ut nec converti possint, nec bene operari, Antichristus autem futurus sit viator. Quae ratio (si quid valet) etiam probat, neque omnes malos homines posse in hoc titulo intelligi, quia etiam damnati homines habent voluntates obstinatas, sicut demones. Ratio ergo inefficax est, quia, licet probet, ratione status, damnatorum statum excedere in malitia statum, etoc., cujuslibet viatoris, tamen in intensione, vel multitudine malitie superare interdum potest viator damnatum. Et ideo probabile videtur hunc articulum intelligi de omnibus malis, etiam comprehendendo demones preter Luciferum, ut titulus hujus articuli et precedenlis eodem modo intelligantur; tum etiam quia ita D. Thomas insinuat in solutionibus argumentorum, ubi dicit Antichristum esse quasi primarium membrum diaboli, et caput aliorum malorum. An vero hoc ita sit, incerta res est. Sed de Antichristo integra disputatio tradenda est infra, in fine hujus materise, ubi de secundo Christi adventu disputa-. bimus.