Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 9

Praeambulum

1

Post tractatum de gratia, aggreditur D. Thomas tractatum de scientia anima Christi, quem ab hac usque ad quaestionem 12 prosequitur, et in hae quaestione agere proponit in communi de hac scientia; tamen in discursu ejus tractat quaestionem, an est, de hujusmodi scientia tam in communi, quam in particulari; in sequentibus vero quaestionibus de singularum scientiarum perfectione disputat.

Articulus 1

2

COMMENTARIUS.

3

Divus Thomas nomen scientiae pro nomine cognitionis usurpat, ut ipse in articulo exponit, et generatim agit de cognitione, ut actum primum et secundum comprehendit; unde, cum respondet in Christo esse scientiam creatam, utrumque affirmat, scilicet, esse in illo cognitionem creatam, et principia ad illam necessaria. Et ita ex tribus rationibus quas affert, prima, qua fundatur in perfectione anima Christi, generalis est, et uterumque probat, scilicettam actum quam habitum seu facultatem intelhgendi. Secunda vero tantum procedit de operatione, et consequenter de facullate ad illam necessaria. Tertia autem, qua in hoc fundatur, quod habitus principiorum est homini naturalis, non tam de actu vel habitu proprie dicto, quam de ipso naturali lumine intellectus concludit, et ita est tota littera perspicua. Solutiones vero argumentorum faciles sunt; verum difficultas, que tangitur in solutione ad primum, in sequenti disputatione tractanda est. De opinione vero quae ponebat in Christo specialem scientiam unionis, quam D. Thomas tangit in solutione ad 3, dicemus commodius disp. 96, super q. 10 D. Thoma.

Disputatio 24

De intellectu creato animae Christi et eius actibus
4

DISPUTATIO XXIV, in quatuor sectiones distributa. DE INTELLECTU CREATO ANIMAE CHRISTI, ET EJUS ACTIBUS.

5

De tribus occurrit hoc loco disputatio, scilicet de intellectiva potentia anime Christi, et de actibus ejus, et habitibus in communi; omnia enim haec D. Thomas in hoc articulo atügit; et supra, q. 5, art. 4, quesivit an Verbum assumpserit intellectum; quam quastionem ibi diximus pertinere ad hunc locum, prout intellectus significat ipsam potentiam intelligendi.

Sectio 1

An in anima Christi sit intellectus creatus, et quantae perfectionis sit
6

SECTIO I. An in anima Christi sit intellectus creatus, et quantae perfectionis sit.

7

1. In anima Christi intellectus creatus. — Praeter errorem Apollinaris et Arii, et aliorum qui negarunt esse in Christo;animam rationalem, non invenio aliquem posuisse in Christo substantiam anima rationalis, et negasse potentiam intellectivam, quanquam aliqui voluntatem creatam negasse videantur, de qua eadem fere est ratio. Sed de eorum sensu et errore infra, q. 18, dicemus. Dico ergo, de fide certum esse habere animam Christi intellectum creatum. Probatur primo ex Scripture testimoniis, et Conciliorum definitionibus, quibus supra probatum est, assumpsisse Verbum mentem seu animam rationalem; quanquam enim subtilitate metaphysica anima rationalis distingui possit, et praescindi ab intelligendi facultate, tamen, communi loquendi modo, prout loquuntur Scripture, Concilia et Sancti, anima rationalis vocatur illa, qua proxime est apta ad ra- tiocinandum, atque adeo qua facultatem habet intelligendi. Secundo probatur ex generalibus definitionibus Conciliorum, que, licet in particulari non loquantur de intellectu, tamen in generali definitione illum comprehendunt; dicit enim Agatho Pap., in epist. Synod. (qua: VI Synod., act. 4, refertur, et in 8 suscipitur): Confitemur in. Christo omnia duplicio, quae ad naturas pertinent, duas. natuTGS ejus praedicamus, e£ unamquamque proprietates naturales habere confitemur: divi4Qm, omniam, quae divina, humanam. omnia, que hwunana sunt, absque wilo peccato. Et idem inferius repetit, et refert in eamdem senteniiam Concilium Chalcedonense, act. 5, dicens Christum, rationalem animam perfeclam assumpsisse, saloa omni ejus proprietate, et per omnia nobis similem, absque peccato; et V Synod., collat. 8, can. 7, ubi eodem modo loquitur. Idem Sophronius, in epist. quae refertur eadem VI Synodo, act. 11, ubi expresse videtur loqui de intellectu; dicit enim, a$ ssupsisse Verbum animam rationalem. animabus nostris coniribulem, et dentem nostre menti comparem; et ideo D. Thomas, hic, dixit in VI Synodo damnatam esse positionem negantium in Christo duas scientias, vel duas sapientias. Similis denique definitio habetur in Concilio Lateranens., sub Mart. I, can. 9, ubi dicitur, /wisse proprietates hwmanitatis in Christo indiminute, et sine deminoratione. Tertio, omnia, quibus statim probabimus in Christo fuisse actum intelligendi, hoc a fortiori convincunt, nam actus praesertim vitalis supponit potentiam. Idem etiam convincitur illis testimoniis, quibus infra probaturi sumus in Christo fuisse liberum arbitrium, quo argumento utitur Damasc., lib. 3 de Fid., c. 14: Quoniam, 6£xno:, inquit, appetitio est. cum vaLione conjuncta; et Theologi definiunt liberum arbitrium esse facultatem voluntatis et ratioAis, ut constat ex 1. 2, q. 4, art. 1. Ultima ratio est, quia est evidens verum hominem necessario habere intellectum, seu proximam intelligendi facultatem, quc: cum substantia anime rationalis necessario conjuncta est. 9. Objectio. — Responsio. — Dices: non est tamen evidens, non posse separari de potentia absoluta. Respondetur tamen: ex dictis est certum non fuisse separatum, imo et evidens fere est, quia assumere animam sine potentia intellectiva, nec dignitatem Verbi Dei decebat, quia illo posito non esset capax in humanitate assumpta visionis divina, nec ralionalis cognitionis, sed esset quasi brutum; unde contra finem incarnationis hoc fuisset, quia tunc nec mereri, nec satisfacere potuisset.

8

9. Dubium. — Responsio. — Perfectio naturalis intellectus Christi quanta. — Intellectus Ade inter hwmanos perfectissimus, excepto inLellectu Christi. — Sed queres quante perfectonis naturalis fuerit hic Christi intellectus. Respondetur, si cum intelleetibus angelicis conferatur, non dubium est quin fuerit inferior illis in naturali perfectione, quia intellectus Christi in naturali perfectione non trauscendit speciem humani intellectus, ut probant fere omnia quae in confirmationem positae assertionis adducta sunt; intellectus autem humanus essentialiter est minus perfectus quam angelicus; si autem intellectibus aliorum hominum comparetur, pendet comparatio ex quaestione physica, an unus intellectus sit perfectior alio secundum se, quam ego nunc neque tractare, neque definire intendo. $i tamen cum Cajetano et aliis id affirmetur, sine ullo dubio est consequenter dicendum, intellectum Christi esse perfectissimum inter omnes creatos in hominibus, atque adeo superare etiam intellectum Ade, quem credibile est inter alios homines optimam animam fuisse sortitum, eo quod fuerit lotius natur: parens ab ipso Deo solo immediate productus. Quod vero Christus illum superaverit, suaderi potest, tum ex dignitate persone, tum ex fine altiori, ad quem anima Christi cereabatur et assumebatur. Dico autem inter intellectus creatos, quia si comparatio fiat eum omnibus intellectibus humanis, qui creari possunt, non est necesse ut intellectus Christi sit omnium possibilium perfectissimus, quia, juxta hanc praesertim sententiam, sicut una anima, vel unus intellectus est in sua entitate individua perfectior alio, ita in hac perfectionis inzqualitate seu varietate potest in infinitum procedi; et ita semper Deus potest facere in hae specie perfectiorem intellectum; in hoc enim nulla potest assiguari repugnantia, supposita illa sententia, et est maxime consentaneum divine omnipotentia, ut constare potest ex his qua 1 p., q. 25, de hae materia tractantur. Si autem quis contendat unum intellectum humanum non esse perfectiorem alio seeundum se, cessat hac questio; non est tamen negandum, eo modo quo experimur unum hominem excedere alterum in facultate intelligendi, sive id proveniat ex ipsis animabus, sive ex sola corporis dispositione, hoc (inquam) modo Christum superasse reliquos homines, propter rationes easdem supra tactas, et quia (ut infra ostendemus) corpus Christi fuit optime dispositum ad rationalem animam suscipiendam.

Sectio 2

Utrum fuerit in Christo homine actus intelligendi creatus, et ex quo tempore
9

SECTIO II. Utrum fuerit in Christo homine actus intelligendi creatus, et ex quo tempore.

10

1. Constat, 1n Christo esse scientiam increatam, est enim verus et perfectus Deus, unde fit, per communicationem idiomatum vere dici, hunc hominem omnia scire per increatam scientiam, ut bene exponit D. Thomas quaestione sequenti, art. 1, ad 3; nune vero inquirimus an in humanitate, et anima, et intellectu creato, habuerit actualem scientiam, et quae illa fuerit.

11

2. In quo primus error esse potest negans, Christum per humanitatem aliquid actu coenovisse, et hujusmodi existimant aliqui fuisse Monothelitarum errorem, qui unam tantum dicebant esse in Christo operationem, eamque esse divinam; quod praecipue intelligebant de operatione interna voluntatis, atque adeo intellectus. Sed de hac heresi infra, q. 19, dicendum est.

12

3. Secunda sententia affirmat, Christum per animam suam actu intellexisse, non tamen actu creato, sed ipsa scientia increata unita intellectui creato Christi ratione actus intelligendi. Hanc sententiam ex parte tenet Hugo de Sanct. Vict., opuse. de Anima Christi et ejus scientia, etlib. 2 de Sacerament., p. 6, c. 15 dico autem ex parte, quia hic auctor, quamvis affirmet animam Christi cognovisse per scientiam inereatam, non tamen expresse negat esse in illa anima aliquem actum creatum; et in eamdem sententiam citat hic Cajetanus Joan. de Ripa, et Capreol., in 3, dist. 14, q. 1, art. 2, argumentis contra 92 concl., et Gregorius, in 2, d. 7, q. 9, refert aliquos ita sensisse de omnibus beatis. Fundamentum in praesenti esse potest, quia hoc non implicat coniradictionem, et pertinet ad maximam Christi perfectionem; ergo non est illi negandum, praesertim cum Paulus, 4 ad Colos. 9, dieat in Christo esse omnes tLhesauvos sapientie et scientiae Dei. Major probatur, quia essentia divina tam vere ae'formaliter est actus intelligendi, sicut est objectum actu intelligibile; ergo, sicut per seipsam uniri potest in ratione objecti, seu speciei intelligibilis, ita et in vatione actus. Idem argumentum et difficilius sumitur ex ratione subsistentic, quia, sicut anima formaliter intelligit per actum intelligendi, ita subsistitper actum subsislendi; at Verbum, quia est formalis subsistenlia, potest per se ipsum uniri, et supplere vicem subsistentie creat:; ergo similiter, etc.

13

4. Dico primo: certum de fide est, Christum ut hominem, per intellectum creatum habuisse actualem scientiam, seu cognitionem. Probatur primo ex Scriptura, Joan. 8: Scio unde veni; et infra: S'eio eum, et sermo^em ejus seroo; sicut ergo observat mandata in quantum homo, iia et sciebat in quantum homo. Simile est illud Joan. 13: Sciens Jesus quia venit hora, ejus; Matth. 92: Cognita J' eeus nequitia eorum, et similia, quae passim habentur in Evangelio. Secundo, in Scriptura tribuuntur Christo oratio, meritum, et similes actiones, qua vel sunt actus intellectus, vel voluntatis, qua supponit actum intellectus ejusdem anims, cujus est voluntas, quia non excitatur anima ad amandum nisi ea qua coguoscit. Tertio, confirmatur ex sermone et doctrina Christi, docebat enim quae intelligebat (loquebatur enim ut homo rationalis); sicut ergo docebat et loquebatur ut homo, ita etiam intelligebat; unde Joan. 1: Deum ne4no vidit unguam; Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit; et Joan. 8: Quod video loquor; et Agatho Papa, in citata epistola, dicit in Christo fuisse locutionem humanam habentem humanas proprietates, quarum una est, ut 3b humana intelligentia procedat. Quocirca definitiones supra adducte ad hoc ipsum confirmandum adduci possunt. Ultimo uti possumus ratione, ct optima est illa D. Thome, quia potentia est propter operationem (frustra enim assumpsisset Verbum rationalem animam et intellectum, nisi illa esset intellecturum), quare hoc esset contra finem incarnationis, et praeter dignitatem Verbi incarnati.

14

9. Dieo secundo: in intellectu Christi fuit actus creatus intelligendi. Hanc etiam conclusionem existimo de fide certam, et definitam in VI Synod., et aliis Conciliis, qua definiunt in Christo esse duas operationes, divinam et humanam; est enim universalis definiio, quae non minus locum habet in actu intellectus quam voluntatis. Item ex supra citatis generalibus locutionibus, quibus affirmant Concilia fuisse in Christo utramque naturam perfectam cum omnibus proprietatibus. Probatur autem breviter ex Scriptura, Isai. 11: Requiescet. super eum. Spiritus Domini, Spiritus sapientie, intellectus, scientiae, et consilii; quod esse intelligendum de donis creatis, supra ostendimus ex Sanctis, qui magis de actibus quam de habitibus loquuntur. Item Luc. 2: Proficiebat sapientia, etc. Nam, licet hic locus a multis Sanctis exponatur de demonstratione et ostensione sapientic (sicut supra diximus agentes de gratia), tamen, sicut ibi diximus hanc ostensionem non esse sine aliquo augmento in ipsis actibus gratic, ita nec fuit sine actibus scientiae, praesertim quia infra, q. 12, referemus multos Patres, qui locum hunc intelligunt de vero augmento scienli: ereate per proprios actus ejus. Ac denique ex contextu constat, sicut est sermo de state et gratia hominis, ita et de sapientia hominis, ut expresse docuit Ambr., lib. de Incarn. Dom. sacram., c. 7. Ultima ratio, sumpta ex proprietate et perfectione humans nature, quie estin Christo, hoc satis confirmat.

15

6. Anima Christi nihil formaliter iutellezit per scientiam. increatam divinitatis. — Actio vitalis ammanens cur necessario petit esse a potentia sui subjecti. — Dico tertio: anima Christi Domini neque Deum ipsum, neque quidquam aliud formaliter intellexit per ipsam scientiam increatam divinitatis. Heec est sententia communis Theologorum, D. Thom. hic, in 3, q. 4, art. 4, et q. 20, de Verit., art. 1; Cajet. et aliorum Thomistarum; Capreol. supra, dieta dist. 14, ubi Bonavent., q. 1; Marsil., q. 10, art. 9; Gregor. supra; et colligi polest ex Agathone Papa, dict. epist., inde enim probat in Christo non posse unam esse ope-, rationem utriusque nature, quia impossibile est propriam operationem unius nature fieri operationem alterius, et in hanc sententiam citat Augustin., 5 contra Julian., ubi nihil invenio; in libro tamen de Duabus animabus, contra Manicheos, c. 10, multa habet, ex quibus illud deduci potest; et Ambros., lib. 2 de Fide, c. 4, aperte dicit operationem unius potestatis non posse esse alterius: JVaze ubi est, inquit, substantia diversa, nequit esse operatio wa. Et ad eumdem modum argumentatur Damasce., lib. 3, c. 13, 14 et 15, et Leo Pap., epist. 10 ad Flavian., et 96 ad Leonem Augustum. fatio vero peculiaris ex hoc mysterio reddi potest, quia, si scientia increata divinitatis per seipsam esset ita unita intellectui creato anima Christi, ut redderet illam actu intelliventem, jam esset unio facta in natura, et esset communis toti Trinitati. Sed hee ratio non cogit; diceretur enim, hanc unionem non esse hvpostaticam, sed beatifi- cam, et vel esse, vel saltem posse esse communem omnibus beatis, atque adeo non esse substantialem unionem, sed accidentalem, seu potius intelligibilem, sicut multi loquuntar de unione divinitatis in ratione speciei intelligibilis. Ratio ergo propria est, quia actus intelligendi intellectus creati essentialiter dicit duplicem respectum ad intellectum, quem constituit intelligentem, ratione cujus repuenatactui increato, ut per seipsum constituat talem intellectum actu intelligentem. Primus respectus est actionis; nam, quia intelligere est actus vit:, oportet ut sit actio intelligentis, nam actualis vita consistit in actione, ut ex prima parte, seu materia de anima constat. Alius respectus est forme, est enim intellectio actus formalis intelligentis, cum sit actus secundus et immanens, et ideo per formalem unionem sui ad intellectum constituit illum intelligentem. Quod duobus modis fieri potest, scilicet, vel pér summam identitatem, ut contingit in Deo, quia est ipsum intelligere per essentiam, vel per informationem propriam, ut est in omni intellectione qua ab intellectu distinguitur; quia ergo intellectio increata nec fieri potest ipse intellectus creatus, neque ab illo effici, neque illum informare, ideo per seipsam non potest constituere illum actu intelligentem.

16

7. Responsio ad fundamentum. — Et haec ratio solvit fundamentum secunda sententie; ad priorem enim partem de specie, seu objecto intelligibili respondet hic Cajetanus speciem esse formam in esse intelligibili, intellectionem vero in esse naturali; essentiam autem divinam posse informare intellectum creatum, ut intelligibilem formam, non vero naturalem. Quod si interroges cur actus intelligendi creatus magis sit forma naturalis quam species intelligibilis, Cajetanus nullam rationem reddit, sed solum inductione probat intelleetionem esse formam naturalem, quia ila reperimus in omnibus intellectionibus creatis, cum tamen eadem fere fieri possit in speciebus creatis. Quare gratis mihi videtur confieta illa distinctio, ut omittam vix posse intelligi, si de vera forma sit sermo; nam ila, qua dicitur forma in esse intelligibili, vel formaliter dat aliquod esse reale, vel! nullum confert: si hoc posterius dicatur, vere non est forma realis, cum non habeat realem causalitatem forms, quae est dare formaliter aliquod esse reale componendo unum aliquod reale ens. Si autem dicatur prius, fieri non potest ut essentia divina ita informet intellec- tum creatum, quia nec potest dare illi esse substantiale, quia intellectus non est capax illius, nec accidentale, cum ipsa formaliter non sit accidens; neque posset alteri ex his modis uniri, quin esset vera forma substantialis, vel accidentalis, atque adeo forma physica seu naturalis. Et hae ratio applicari optime potest ad confirmandam conclusionem positam, quia, quamvis divina essentia sit formalis intellectio, est tamen intellectio substantialis, eujus non est capax intellectus creatus, qui solum accidentaliter, non substantialiter est intelligens.

17

8. Essentia divina cur uniri potest iutelleciui creato per se ipsam an ratione speciei intelligibilis, eb non actus. — Ad exemplum ergo de specie intelligibili respondetur, speciem intelligibilem ereatam per se non poni ut informet, sed ut efficiat, nam per se tantum est quasi semen objecti, ut suppleat absentiam vel efficaeitatem ejus: ut enim intellectus intelligat, requirit concursum sui objecti, qui non est concursus forme intriusece informantis, sed efficientis, aut termini specificantis; species vero ponitur, ut suppleat vicem ejus, presertim in ratione principii coeflicientis; quod vero inhzreat, convenit speciei accidentali eo quod accidens est, non ex vi concursus necessari ad intellectionem; essentia ergo divina, cum dicitur per seipsam supplere vicem speciei, non est quia vere informet, sed solum quia intime adest intellectui, et cum illo concurrit ad visionem sui, tam in ratione principii efficientis, quam objecti terminantis illam, ut latius 1 p., q. 42.

18

9. Subsistentia creata cur suppleri potest ger increatam, et mou intellectio creata per divinam. — Ad aliud vero exemplum: de subsistentia, negatur similitudo propter multa. Primo, quia subsistere non consistit in actione qua sit ab intrinseco principio vite, sicut intelligere, quae ratio etiam de specie intelligibili dari poterat. Secundo, quia subsistentia non est vera forma, sed tantum terminus nature, ut supra dictum est. Tertio, quia subsistentia etiam creata est actus substantialis, et ideo suppleri potest per subsistentiam increaiam etiam substantialem; at vero intellectio creata est actus accidentalis, et ideo intelleclio substantialis non potest vicem ejus subire. Et confirmatur haec responsio et conclusio, nam, si fundamentum illud aliquid valeret, sequeretur, quia essentia divina est formaliter sua misericordia et justitia et alice perfectioues similes, posse per se ipsam reddere for- maliter justam, misericordem, ete., animam humanam, quod est absurdum; alias posset etiam justificari homo formaliter per ipsam justitiam increatam Dei, quod est plus quam falsum, ut constat ex doctrina de justificatione.

19

10. Nulla perfectio existens in Deo potest per se uniri creatura, praeter subsistentiam. — Ex quibus exemplis licet intelligere, nullam perfectionem formaliter existentem in Deo, posse per seipsam formaliter communicari seu uniri creatura, praeter subsistentiam, quia omnis alia perfectio, ut est in Deo, pertinet ad ipsius nature (ut ia dicam) constituüionem; Deus autem non potest uniri ereature in natura, ut supra ostensum est. Ut vero talis perfectio esse potest in creatura, vel est essentialis, ut est perfectio substantis, prout de natura dicitur, et ita non potest conferri per ipsam essentiam Dei, quia non potest illa essentialiter constituere essentiam creatam; vel est accidentalis, et ita etiam non potest formaliter dari per substantialem perfectionem ipsius divinitatis, propter rationem factam.

20

11. Dubium. — Sententia Joan. Ripe qualis. — Sed quaeres primo quam sit certa ha:ec postrema conclusio. Quidam enim eam putant esse de fide, et contrariam hereticam; alii perieulosam et temerariam sententiam Ripe appellant, quia ex illa sequitur animam Christi comprehendere Deum, quia videret Deum eadem visione qua ipse se videt. Sequitur etiam animam Christi non indigere lumine creato ad videndum Deum, quod est damnatum in Concilio Viennen.,Clement. Ad nostrum, de Har. Sequitur denique animam Christi amare Deum ipso amore increato quo Deusse amat, et non per charitatem creatam illi infusam, quod supra hexreticum esse diximus. Denique, in Concil. Basil., sess. 92, damnatur haec propositio Augustini de Roma: Andina Christi tam clare ac intense videt Dewn, sicut. Verbum ipsum.

21

12. Responsio. — respondeo: ita asserere animam Christi cognoscere omnia quae intel: ligit, per ipsam increatam scientiam, ut nullum habeat creatum actum intelligendi, est plane hereticum; tamen, si non negetur habere actus creatos, asserere etiam cognoscere per inereatum, non est haereticum, quia neque conclusio nosira est definita in aliquo Concilio, neque aperte colligitur ex Scriptura, vel ex aliis principiis fidei; neque enim ex contraria sententia sequitur aperte compre- hensio Dei; dici enim posset illam scientiam increatam non totaliter uniri intellectui crealo, sed juxta eapacitatem ejus; et eadem ratione dici posset lumen glorie esse necessarium, non ad agendum, sed ad suscipiendam illam visionem, et ut. intellectus fiat capax illius. Merito tamen temerarius censendus esset, qui contrariam sententiam vellet defendere, quam Theologi fere omnes ut absurdam et improbabilem reliquerunt, cuique Agatho Papa et alii Patres citati fere aperte contradieunt; quae denique, licet non aperte repugnet, parum tamen consentanea est principiis fidei.

22

13. Dubium secundum. — Qusres secundo quo tempore inceperit anima Christi habere hos actus intelligendi, seu ratione uti. Gnoslici, quantum ex Irenzo colligitur, l. 4, c. 17, videntur asseruisse, Christum in infantia non habuisse rationis usum. Brentium etiam asseruisse Christum, sicut corpore, ita et animo adolevisse, refert Feuarden.,in Iren., l. 2, c. 49, n. 5. Et ibidem ait, Gallasium, in annotat. illius loci Irens;i, asseruisse Christum more aliorum hominum didicisse. Et alios similes hcretieos ibidem refert, quos variis Pairum testimoniis confutat, et ex his quae in discursu sequentium qusestionum dicemus, sufficienter confutabuntur a nobis. Nunc breviter dico, ex communi doctrina Theologorum, in 3, dist. 44, Christum, a primo instanüi conceptionis sue, usum fuisse ratione, et habuisse actus intelligendi. Haec est aperta sententia August., l. 2 de Peccat. merit., c. 29, et juxta illam intelligenda sunt qui idem traclaverat, l. 4, c. trigesimo septimo; idem docet Ansel.,lib. 2 Cur Deus hom., c. 13. Probatur ex illo Jerem. 31: Mulier circumdabit virum, id est, Virgo Christum, qui vir dicitur, non setate, sed sapientia, ut ibi Hieron. et alii Patres exponunt, et eleganter Bernard., homil. 29 in Missus est; deinde ex illo Joan. 4: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a. Patre, plenum gratiae et veritas, id est, scientiae, ut August. et alii exponunt; sicut ergo a primo instanti conceptionis fuit Unigenitus a Patre, Xa etiam fuit plenus Scientize, ita enim decebat tante persons dignitatem, ut in simili argumentatur August., 15 de Trinit., c. 26, et indicat Cyp., lib. de Cardin. Christ. oper.,capit. de Nativ. Christi; et melius Anselm., l. 2 Cur Deus hom., c. 13. Ex quibus confirmatur: nam Verbum in natura nostra eas tantum imperfectiones assumpsit, quae ita sunt connaturales naturae nostrae mortali, ut possent etiam ad nostram redemptionem conducere; at vero carentia actus intelligendi, seu usus rationis, nihil nobis prodesse poterat; non ergo assumpsit hane imperfectionem; sed haec veritas magis ex sequentibus disputationibus constabit et explicabitur. Sed objici potest contra hoc, illud Isai. 8: Antequam sciat puer vocare Patrem, etc., cujus propriussensus esse videtur, antea quam habeat usum rationis, cui consonat illud Luc. 2: Proficiebat, sapientia. Respondetur, Hieronymum ita exponere primum locum: 42ztequam. sciat vocare Patrem, id est, antequam fiat homo, et habeat Patrem quem vocare possit. Ambrosius vero,lib. de Incarnat., c. 1, et August., serm. 32, de Temp., exponunt, antequam sciat, id est, antequam propter infantiam possit vocare Patrem. Exponi etiam potest de scientia experimentali, sicut testimonium Luce, de quo quaest. 12.

Sectio 3

Utrum omnis actus intelligendi anima Christi fuerit verus, certus et evidens
23

SECTIO III. Utrum omnis actus intelligendi anima Christi fuerit verus, certus et evidens.

24

1. Nonnulli antiqui haretici docuerunt habuisse animam Christi cognitionem creatam admistam ignorantie, atque adeo ex aliqua parte incertam et inevidentem. Ita sensisse Gnosticos, colligitur ex Iren., 1 contra haeres., c. 16; de Arianis idem indicat Ambros., 5 lib. de Fid., c. 7; et idem docuit Themislius quidam, a quo Themistiani, ut refert Sophronius, in epist. quae habetur VI Synod., act. 11; et Liberatus, in Breviario, c. 19. Idem denique Agnoite, ut refert Gregor., lib. 2 Regist., c. 42; ct Isidor., lib. 8 Etymolog., c. 5. Fundamenta horum errorum sunt quaedam loca Scripture, quae in sequentibus quaestionibus a nobis explicanda sunt.

25

2. Suppono ergo in intellectu anima Christi fuisse actus, tum naturales, tum etiam supernaturales. Hoc ex sequentibus quaestionibus fusius constabit; nunc breviter explicatur, quia in Christo fuit perfecta natura humana cum omnibus suis proprietatibus naturalibus, ut Concilia definiunt; ergo habuit suos actus naturales, nam, licet hi actus non sint ad modum proprietatum manantium a natura, sed pendere possint ex voluntate operantis, lamen sunt proprietates seu perfectiones maxime consentanes ipsi natura, quibus privari non debet natura omni ex parte perfecta; quin potius, servato naturali ordine, impossibile est ut homo utens sensibus non interdum eliciat aliquem actum naturalem intellectus; unde, ut anima Christi caruisset, vel suspendisset omnem hujusmodi actum, oportuisset praeternaturali et miraculoso modo hoc facere; quod tamen sine fructu et sine causa fieret, quia neque ad perfectionem ejus, neque ad utilitatem nostram conferebat. Unde censeo hanc partem certam esse de fide; eamque colligo ex definitionibus Conciliorum supra citatis, et aliis, quibus tradunt esse in Christo duas operationes, et ex modo quo Seriptura de Christo loquitur, ut de homine sentiente et intelligente naturali modo.

26

3. Objectio. — Responsio. — Altera pars de actu supernaturali, etiam est de fide, quia si de fide certum est, in aliis justis et beatis esse supernaturalem cognitionem, multo magis de anima Christi, de qua infra ostendemus esse beatam, et cognoscere omnia divina mysteria, quae non nisi supernaturaliter cognosci possunt. Dices: quamvis haec cognitio aliis sit supernaturalis, tamen anime Christi erit naturalis propter unionem. Respondetur, si sit sensus ipsum actum in se esse naturalem, vel animam uniiam non indigere altiori lumine et auxilio ad illum eliciendum, quam ad alios aetus naturales, falsum omnino est; quia, sicut unio non immutat nec confundit naturas, iia nec proprietates earum, neque ipsa unio per se formaliter dat vires ad operandum, ut supra, disp. 18, late dictum est; si vero sit sensus illum actum esse connaturalem anime unite, quia ratione unionis de-- bita est illi tam perfecta cognitio, verum est quidem; non tamen est contra id quod dicimus; loquimur enim de ipsis actibus secundum se; sicut habere dicitur anima Christi amorem Dei naturalem, et supernaturalem, quamvis uterque possit dici aliquo modo connaturalis anims unite, et hoc exemplum confirmat positionem factam.

27

4. Dico primo: omnis actus supernaturalis, qui fuit in intellectu anime Christi, est verus, certus et evidens. Haec conclusio est omnino certa, nam primum de ratione omnis actus intellectualis supernaturalis est, ut sit verus; quia cum hujusmodi actus sit ex speciali Dei revelatione et influxu, non potest non esse verus, quia, si falsus esset, ejus falsitas in Deum redundaret. Quod explicatur et confirmatur, quia veltalis actus est evidens, vel obscurus: si evidens, hoc ipso necessario est verus; si obscurus et supernaturalis, necessario est actus fidei infuse, cui non potest subesse falsum. Denique rationes omnes, quibus hoc solet probari de actu fidei infusse, evidentius procedunt de omni actu supernaturalis cognitionis. Ex his vero plane efficitur, omnem hujusmodi actum debere esse certum; ostensum est enim necessario esse infallibilem; certitudo autem ibi est, ubi non potest esse falsitas. Quod vero etiam evidens sit, facile declaratur, suppositis iis quae dieta sunt quaest. 7; ostendimus enin ibi nunquam fuisse fidem in anima Christi, quia non fuit capax cognitionis obscure; ergo.

28

5. Omne judicium naturale anime Christi fuit infallibile.— Dico secundo: omnis actus naturalis intellectus Christi fuit etiam verus, certus et evidens. Hc conclusio etiam colligitur ex communi doctrina Theologorum in 3, dist. 414 et 47, et ex D. Thoma infra, q. 15, art. 3, et est omnino certa; Scriptura enim sacra ita loquitur de Christo, sicut de homine habente infallibilem auctoritatem, qui, in iis qua loquebatur, decipere alios non potuit, et consequenter neque ipse decipi; et in hoc fundatur maxima certitudo nostre fidei; ergo. omne judicium, quod fuit in anima Christi, fuit verum et infallibile, atque adeo certum et evidens; quia in actibus naturalibus certa veritas et infallibilitas assensus fundatur in evidentia, nec potest dari actus obscurus omni ex parte, verus et certus; hoc enim est proprium fidei infusse. Et confirmatur, quia error seu falsus assensus est magna imperfectio, qua per se utilitatem afferre non posset ad nostram redemptionem, quin potius posset obesse, valde enim imminueret loquentis Christi auctoritatem; ergo non assumpsit Verbum talem imperfectionem, neque ejus majestatem aut dignitatem decebat ut illam assumeret. Confirmatur tandem, quia omne judicium, etiam naturale, quod est in intellectu beati, est verum et infallibile; multo ergo magis in intellectu Christi, qui non solum beatus erat, sed etiam Deus.

29

6. In intellectu Christi qullus actus opiAionis. — Prima objectio. — Sequitur primo non fuisse in intellectu Christi actum opinionis vel fidei human de se fallibilis, quia his actibus potest subesse falsum; unde si illos exerceret, potuissef interdum habere actum falsum. Item hi actus sunt de se incerti; actus autem incertus non habuit locum in Christo, ut dictum est, quia incertitudo includit dubium, seu formidinem de veritate judicii; et ideo, qui assensum incertum habet, ex vi illius exponit se periculo falsitatis. Sequitur secundo, omnem actum intelleetus Christi fuisse aliquo modo actum scientice, quia generali quadam ratione omnis actus evidens, actus scientiae dicitur; et propter hanc fortasse causam D. Thomas hic, et alii Theologi, solum sub nomine scientiae agunt de cognitione creata intellectus Christi.

30

7. Sed contra primo, quia Christus per intellectum creatum multa ignoravit; ergo eadem ratione potuit in multis errare, quia non est major ratio de ignorantia privationis quam prave dispositionis. Antecedens patet ex Damasc.,l. 3 de Fid., c. 21, dicente, Verbum assumpsisse naturavi ignorantem; ck. Ambr., 2 de Fid., videtur tribuere Christo dubitationem ex ignorantia profectam, propter verba illa Matth. 26: Pater, si possibile est, transeat a. 1e caliz iste; et idem significat Augustinus, exponens verba illa Psalm. 21: Quare «e dereliquisti, etc. Et confirmatur primo, quia oportuit CAristum per omnia fratribus assivari,ad Hebr. 2, pro similitudine absque peccato, ad Hebr. 4. Sed error non est peccatum; ergo. Et confirmatur secundo, quia error intellectus sepe nascitur ex errore in sensu; sed in sensibus Christi sepe potuit esse deceptio; nam interdum a longe potuit res apparere minor quam erat, vel aliquid simile.

31

8. Christus nullam habuit ignorautiam. — Ad argumentum respondetur imprimis, non esse eamdem rationem de ignorantia privationis et de errore, quia haec multo major imperfeelio est, magisque contraria perfectioni virtutis, et infallibili auctoritati quae in Christo esse debuit. Secundo dicitur antecedens, proprie et in rigore loquendo, esse falsum, quia Chrisli anima nihil eorum nescivit, quae in aliqua temporis differentia existentiam habiturasunt; ct quamvis demus, ex rebus quae in sola divina potentia continentur, et ab ea fieri possunt, aliquas non cognovisse (de quo infra dicetur), tamen illa carentia seu negatio scienli: non potest dici vera ignorantia; quia ignorantia non significat quamcunque negationem cognitionis, sed privationem illius scientiae, qui inesse deberet, juxta conditionem vel statum proprie nature; ut non dicitur homo ignorans, eo quod careat scientia angelica; cognoscere autem omnia possibilia fortasse non pertinet ad statum vel conditionem intellectus creati, et ila Christus nihil eorum nescivit seuignoravit qua oportuit scire, considerata dignitate persons, conditione natur:, et ratione status seu officii, et ita, simpliciter loquendo, ignorantiam non habuit, sed plenitudinem scientiae, ut dicitur Joan. 1, e£ thesauros sapientie Dei, ad Colos.2, et hoc magis constabit ex quaestionibus sequentibus. Ad Damascenum ergo respondetur, sensum ejus esse, assumpsisse Christum naturam quee de seignorans esset, nisi in assumptione ipsa impleta esset sapientia, ut ipse postea exponit ibidem, et optime l. 2 de Fide, c. 22; Ambrosius vero non dicit Christum dubitasse vel ignorasse, sed ita se gessisse ae si dubitaret vel ignoraret. Et eodem modo potest exponi Augustinus, quamvis ipse addat Christum ibi locutum esse in persona suorum membrorum

32

9. Ad primam confirmationem respondetur oportuisse Christum esse similem hominibus peccatoribus in natura passibili et mortali, et hanc esse Pauli intentionem; non tamen decuisse illum fieri similem in culpa, vel in aliis defectibus, quia ita sunt cum culpa conjuncti, ut ad medendum illi prodesse non possint; et hujusmodi est error, et ideo nullo modo potuit esse, neque expediens, neque decens, ut illum assumeret; unde Paulus nunquam dixit oportuisse ut Christus esset nobis similis in omnibus praeter peccatum; alias etiam in modo nativitatis, et in aliis rebus omnibus debuisset esse similis; sed prius dixit debuisse, per omnia fratribus assimilari, ed qisericors fiere, etc. Itaque, in iis quae conferebant ad opus nostre redemptionis, quo factus est nobis misericors, oportuit ut nobis esset similis; in alio vero loco solum dicit fuisse £ eztatum per omnia, absque ullo peccato.

33

10. Ad secundam confirmationem respondetur, primum non recte inferre, quia Christus per sapientiam intellectus provenire poterat et corrigere sensum, ne saltem intellectui deceptionem pareret. Deinde negatur etiam minor, quia, licet deceptio sensus minor esset imperfectio, potuit tamen Christus Dominus, sua divina virtute, ita confortare sensus, ut semper viderent seu apprehenderent res prout ver: sunt, sive prope essent, sive distantes, et sive hoc, sive illo modo applicarentur.

34

11. Alii addunt etiam per superiorem rationem potuisse praevenire sensus, ne deciperentur. Sed non placet, quia sola ratio superior non poterat praecavere ne objectum immutaret sensum modo sibi proportionato. Unde neque etiam potuit praevenire ne sensus sentiret et apprehenderet juxta qualitatem speciei ab objecto recepte; et ideo, quamvis ratio per superiorem scientiam possit praeve- niri, ne ipsa sequatur apparentem cognitionem sensus, non tamen, ne sensus ipse tali modo apprehendat objectum, et ideo oportuit hoc fieri alia superiori virtute et potestate.

35

12. Objectio.— Responsio.— Sed contra seeundo, quia Christus Dominus intelligebat omnes rationes probabiles omnium opinionum, et credebat hominibus qui sibi aliqua narrabant; ergo poterat habere assensus opinionis et fidei humans, qui sunt incerti. Confirmatur primo, quia hujusmodi actus sunt connaturales homini. Sed Christus assumpsit naturam cum omnibus proprietatibus, alias neque potuisset per discursum cognoscere, quia hic modus est imperfectus. Presertim, quia, licet ita assentiret, posset vitare periculum falsitatis, ita per superiorem aliquam scientiam dirigendo haec judicia, ut nunquam nisi in vera materia versarentur. Respondetur, Christum evidenter semper cognovisse res omnes, qua vel ab hominibus narrari poterant, vel rationibus probabilibus confirmari; et ita nunquam utebatur testimonio humano ad assentiendum, sed per suam evidentiam judicabat de uniuscujusque testimonio, per rationes autem probabiles non judicabat de veritate, sed tantum de singularum opinionum probabilitate, de qua evidentiam habere poterat.

36

13. Ad confirmationem respondetur, oportuisse quidem ut intellectus Christi haberet actus sibi connaturales, non tamen omnes, presertim illos qui magnam imperfectionem includunt, ut sunt isti actus obscuri et incerti, quia (ut dictum est) habere hos actus, neque sux nature perfectionem, neque nobis utilitatem afferret. Quod ita etiam declaratur, quia in voluntate nullum actum habuit Christus, qui non sit actus virtutis ipsius voluntalis; ergo neque in intellectu habuit actus, nisi virtutis intellectualis; fides autem humana et opinio non sunt intellectuales virtutes, et ideo neque sancti Angeli, neque beati, hujusmodi actus exercent.

37

14. Unde ad ultimam confirmationem respondetur, potuisse quidem Christum modo ibi indicato vitare omnem assensum falsum, etiam si hujusmodi assensus praestare vellet; lamen non propter solam falsitatem vitandam non decuit illos exercere, sed etiam quia ex vi objecti formalis incerti sunt, et falsitati expositi, et ideo ad perfectionem intellectus non pertinent. Non deerunt etiam qui dicant, non potuisse ullo modo habere hos actus, supposita evidenti cognitione, quam de eis- dem rebus aliunde habebat. Sed quam verum hoc sit, alibi est disputandum.

38

15. Dubium. Sed queres ultimo an saltem de potentia absoluta posset Verbum in humanitate assumere, vel permittere falsum assensum, vel erroneum. Quibusdam enim ita videtur, nec sine probabili conjectura; posset enim Verbum assumere humanam naturam, nullum donum, vel speciale auxilium intellectus illi prebendo, quo posito, ille homo non posset certius aut verius judicare de rebus, quam posset purus homo cum eodem ingenio et eisdem sensibus, ut supra, disp. 18, demonstratum est; posset ergo decipi sicut purus homo. Primum antecedens probatur, quia illud neque physicam repuenantiam involvit, neque est contra aliquam moralem virtutem, neque contra sapientiam, aut aliud attributum ipsius Dei, ut Deus est; sicut ergo non repugnat Deum in assumpta natura mori, ita neque errare, neque falsum materialiter proferre; hoc enim nec peccatum esset, et ideo neque esset contra divinam bonitatem, quia Deus non vellet tale materiale mendacium, vel errorem, sed tantum permitleret; neque etiam esset contra veritatem vel auctoritatem Dei, quia ille homo tunc non sentiret, nec loqueretur auctoritate divina, sed humana.

39

16. Responsio. — Christus de potentia etiam. absoluta falli, errareve qon potuit. — Difficile quidem est, implicationem contradictionis in hoc ostendere; nihilominus tamen non possum ita de Christo, seu Deo homine sentire, ut existimem potuisse, vel in intellectum ejus cadere errorem, vel in sermonem mendacium, etiam materiale et sine culpa; quae videtur esse sententia Anselmi, 1l. 2 Cur Deus homo, c. 13. Et potest suaderi primo, quia, licet hoc nude consideratum in ordine ad solam potentiam quasi physicam non videatur contradictionem involvere, consideratum tamen in ordine ad potentiam conjunctam divine sapientie, et prudentie, videtur sane repugnare. Quia ad prudentem providentiam ralionalis persone pertinet non admittere falsitatem et deceptionem in propria natura, quando facile praeveniri et caveri potest; per unionem autem facta est humanitas vere ac proprie natura Verbi Dei; et Verbum, quod est persona illius nature, potest illam ita dirigere et gubernare, ut nunquam decipiatur; ergo. Secundo, quia in errore aut falsitate nulla potest esse ratio boni honesti, neque ad illud potest conferre; sed Deus non potest in propria natura admittere, nisi quod honestum est, vel ad honestum confert; qua ratione utitur Anselmus supra. Tertio, quia talis error, si esset possibilis in divina persona ratione assumptae nature, multum diminueret auctoritatem talis persone9, per assumptam naturam loquentis. Si enim ex hoc solum quod is, qui loquitur, est persona divina, non intrinsece sequitur ipsum nec decipi posse, nec decipere, etiam sine peccato, fere non haberet Deus homo majorem auctoritatem in loquendo, quam homo purus, quia uterque decipi posset, nisi ex divina revelatione loqueretur; et uterque posset illa carere, et decipi, etiam sine culpa, existimando verum esse quod non est, seu a Deo revelari, quod vera revelatione ostensum non est. Consequens autem videtur valde absurdum.

Sectio 4

Utrum in anima Christi fuerint habitus intellectuales
40

SECTIO IV. Utrum in anima Christi fuerint habitus intellectuales.

41

A. Habitus naturales in intellectu Christi. —Haec quaestio ex dictis facile definiri potest, nam ex actibus facile est habitus colligere; sicut ergo actum in naturalem et supernaturalem distinximus, ita pari ratione potest distingui habitus. Dico ergo primo, in Christi intellectu fuisse habitus naturales. Haec conclusio certa est apud Theologos, in 3, dist. 14, el patebit etiam ex dicendis disputatione sequenti, et infra etiam, quaest. 19. Nune solum adverto primo, simpliciter loquendo, non esse certius esse habitus naturales in intellectu Christi, quam aliorum hominum, quia hoc nullo modo revelatum est de Christo, et pendet ex principio generali de omnibus hominibus, non omnino certo. Si quis tamen hos habitus in aliis hominibus admitteret, in Christo autem negaret, certe, et temerarius esset, et suspectus in fide; et hoc modo intelligo conclusionem esse certam, supposito, scilicet, principio philosophieo, non solum probabiliori, sed fere evidenti. Secundo adverto, nomine habituum comprehendi hoc loco, tam species intelligibiles quam habitus scientiarum, atque omne id ( quidquid illud est) quod in intellectu manet per modum actus primi, et est principium recordationis, seu memorie, et reddit illum facilem et promptum ad naturales actus scientiae. Quanquam enim de his varie versentur opiniones, tamen in genere, quod aliquid sit in intellectu permanens per modum habitus, quo intellectualis me- moria generetur, fere nullus dubitat; negari autem non potest quin in anima Christi fuerit memoria intellectiva. Est enim haec naturalis proprietas et facultas anima rationalis, et ostensum est ex definitionibus fidei, fuisse in anima Christi omnes proprietates naturales humanitatis; fuit ergo in illa intellectualis memoria. Item haec facultas, et usus ejus, spectat ad perfectionem prudentie humans, teste Aristotele, 6 Ethic., c. 8, ubi ad prudentiam, experientiam requirit; experientiam autem memoria efficit, ut idem docet 1 Metaphys., in principio. Sic ergo in genere constat esse in intellectu Christi aliquid permanens per modum habitus naturalis. In particulari vero, quid illud fuerit, pendet ex opinionibus. In eis tamen ita loquendum est de Christo, sicut de aliis hominibus, ut supra dictum est, quia hoc pertinet ad consummatam humandv nature perfectionem, et ita constat probabilius esse habere species intelligibiles naturales, et habitus ab speciebus distinctos, etc.

42

2. Habitus infusus in intellectu Christi. — Dico secundo: etiam est in intellectu Christi habitus infusus intellectualis; nomine habitus intelligo quodcumque principium actus, quod sit qualitas infusa intellectui, et in eo permanens, sive sit per modum luminis, sive per modum speciei, et sive habeat actum secundum semper conjunctum, sive non. Et hoc sensu existimo conclusionem esse ita certam, ut sit fidei proxima, neque negari possit sine nota erroris. Probatur ex dictis supra de habituali gratia Christi. Illa enim seque fere generalia sunt perfectionibus intellectus, sive voluntatis; unde in locis Scripture quae de hoc loquuntur, ambe conjunguntur, ut Isai. AL: Aequiescet. super eun. Spiritus Domini, Spiritus sapientie et intellectus. Ubi verbum requiescet, indicat permanentiam per modum habitus. Et Joan. 1: Vidimus gloriam ejus, plenwm gratiae et veriatis. Item, quia tam certum est, lumen glorie datum esse animae Christi ad videndum Deum, sicut aliis beatis.

43

3. Denique ostensum est fuisse in anima Christi aclus supernaturalis cognitionis; sed ad eliciendos hujusmodi actus connaturali et perfecto modo, requiritur habitus; ergo. Confirmatur, nam hac ratione in quocumque Sancto est aliqua virtus intellectualis infusa; eur igitur non erit in Christo ? Nulla sane est dubitandi ratio, neque aliquid invenio quod contra has veritates objiciam, quod responsione dignum sit; quanquam Palud., in 3, d. 13, q. 2, multa in utramque partem objiciat. an vero hic habitus sit unus vel multiplex, in sequentibus disputabitur.

Articulus 2

44

COMMENTARIUS.

45

Affirmat D. Thomas, et probat, quia Christus est aliis beatitudinis causa; multo ergo magis eam habuit. Quas ratio est moralis demonstratio, non metaphysica; et ideo difü icultas, quam Cajetanus movet, necessaria non est, quamvis qua occasione illius dicit, et qui notat in solutione ad tertium, utilia sint; omnia tamen clara.

Articulus 3

46

COMMENTARIUS.

47

1. Dupliciter potest aliqua scientia esse infusa, vel per se, quia natura sua postulat illum productionis modum; vel per accidens, quia licet acquiri possit, ex accidente infunditur. D. Thomas ergo de scientia per se infusa loquitur, ut. constat ex tota quaestione sequenti, praesertim art. 4. Cajetanus vero nescio quam differentiam invenit inter nomen scientiae ézdiíe, velénfuse. Ait enim scientiam dici infusam, quando datur supra nature debitum, atque adeo diversa actione, qua illius subjectum creatum est, qualem dicit (et bene) fuisse scientiam infusam animse Christi; inditam autem scientiam vocari dicit, qua datur alicui simul cum ipsa natura, quia est connaturalis, et quasi debita ipsi nature, atque adeo, quae imprimitur eadem actione, qua ipsa natura creatur, ut est, inquit, scientia angelica. Sed, quod ad verba attinet, non immoror, quanquam existimem has voces apud "Theologos fere semper pro eadem usurpari, et latine idem significare, si tamen vox adita, latina est. Quod vero ad rem attinet, illud solum de productione scientie inditee per eamdem actionem, qua producitur subjectum, existimo esse falsum, quia, cum sit qualitas a subjecto distincta, et ab illo effective non resultet, ut in materia de Angelis ostendi, etiamsi connaturalis sit subjecto, necesse est ut ab agente distincta actione producatur. Vera ergo differentia solum est, quod scientia cum natura concreata, sive infusa, sive indita dicatur, interdum est supra naturalem capacitatem et debitum nature; interdum vero est illi consentanea.

48

9. Objectio. — Responsio. — Respondet D. Thomas esse in Christo scientiam infusam praeter beatam. Probat, quia intellectus Chrisli est in potentia ad species intelligibiles; ergo, ut esset perfectus, debuit habere actum. Sed contra, nam vel est sermo de potentia naturali, et sic non concluditur intentum, quia ad scientiam per se infusam non est intellectus humanus in potentia naturali. Vel est sermo de obedientiali, et hanc potenliam non oportet habere semper actum, quia neque est debitus, nec potest dari omnino adsquatus. Respondetur ex eodem D. Thoma, q. 41, art. 4, sermonem esse de potentia obedientiali. Sed (ut bene Cajetanus hic et ibi notat) non est intellizendum de potentia obedientiali in tota sua latitudine, prout ad absolutam Dei potentiam comparari potest, sic enim recte procedit argumentum factum; sed intelligendum est de hac potentia, ut pertinente ad perfectum statum gratiae, seu prout in eo statu secundum legem Dei ordinariam reduci solet in actum, ae si diceremus animam esse in potentia ad gratiam, vel ad caritatem infusam; eodem enim modo per intellectum estin potentia, ut in aliquo statu perfecte coenoscatres in proprio genere seu per proprias species; et ita optime procedit ratio D. Thomz, et multo magis in Christo quam in aliis, cui ratione unionis potest haec capacitas dici quodammodo naturalis.

49

3. In argumentis tractat D. Thomas, an cum scientia beata possit esse simul alia scientia de eisdem rebus per beatam cognitis; qua quaestio facilis est, et communis aliis beatis, et ita argumenta omnia clara sunt, et non indigent expositione. Notanda vero est solutio ad secundum, ubi D. Thomas sentit, actum opinionis esse posse simul cum scientia, et Cajetanus in re idem affirmare videtur, quamvis in modo loquendi neget. Sed de hoc alias.

Articulus 4

50

COMMENTARIUS.

51

1. Duplex potest esse sensus quaestionis hujus. Prior, an in Christo fuerit scientia naiura sua acquisita, sive ab ipso acquisita fuerii, sive aliunde habita, ut fuit in Adam. Posterior est, an inillo fuerit talis scientia, et tali modo, scilicet, per proprios actus paulatim comparata; et hic posterior est manifestus sensus D. Thome, ut patet ex corpore articuli. Quid autem nomine scientiae intelligat, non satis constat; potest enim intelligere, vel proprium habitum scientiae in rigore sumptum (ut Cajet. illum intelligit, et videtur sane mens ejus), vel generaliter quemcunque habitum in intellectu acquisitum, sive sit species, sive quidvis aliud, de quo magis videntur procedere probationes D. Thome.

52

9. Assertio ergo est, fnisse in anima Christi hujusmodi scientiam acquisitam, ne intellectus agens in Christo fuerit otiosus. Quae ratio, ut constat, summum probat comparasse Christum aliquas species intelligibiles per actionem intellectus agentis, eadem enim potest ad Adamum applicari. Sed de hac re infra disputandum est latius. Argumenta D. Thome solum procedunt contra priorem sensum questionis, et ideo difficultatem non habent.

Disputatio 25

De triplici scientia animae Christi, quoad quaestionem ad est
53

DISPUTATIO XXV. in tres Sectiones distributa. DE TRIPLICI SCIENTIA ANIMAE CHRISTI QUOAD QUAESTIONEM AN EST.

54

Ostendimus disputatione praecedenti, in Christo esse scientiam creatam. Sequitur ut videamus quotuplex illa sit, tractaturi postea quid unaqueque sit, ordinem D. Thom sequentes. In hae vero quaestione non distinguemus actum et habitum scientiv, supponentes eamdem esse de utroque rationem, ut ex fine praecedentis disputationis constat.

Sectio 1

Utrum anima Christi a principio creationis suae fuerit beata
55

SECTIO I. Utrum anima Christi a principio creationis suae fuerit beata.

56

1. Difficultas hujus quaestionis posita est in tempore quo Christus Dominus cepit habere hane scientiam. Nam, quod nune illam habeat, et saltem a tempore mortis suae illam habuerit, de fide certum est, neque aliquem qui in Christum credat, invenio in hoc dubilasse, cum per mortem Christi aliis etiam justis aperta sit janua coeli, ut infra ostendetur, et cum latroni ipse promiserit: ZZodie meeum eris i» paradiso, et cum gloriosa resurrectio corporis fuerit evidens testimonium glorice ipsius animes. Quod ergo in quaestionem verti potest, solum est an in tempore vite mortalis hac eadem scientia potitus fuerit. Heretici enim, qui Christo ignorantiam tribuunt mul- tarum rerum quas prius non cognovit, et postea paulatim didicit, consequenter negant habuisse semper hanc scientiam beatam; in quem errorem multi ex hereticis hujus temporis lapsi sunt, praesertim Lutherus, Calvinus et Zuinglius. Fundamenta eorum (si quae esse possunt) statim attingemus.

57

2. Dico ergo primo, animam Christi Domini, etiam eo tempore quo fuit conjuncta corpori mortali, habuisse scientiam beatam. [ta sentiunt Theologi statim citandi. Et probatur testimoniis Scripture sacre, quis, licet per se singula non cogant, tamen simul sumpta, et adjunctis Patrum testimoniis, magnam fidem faciunt. Joan. 4: Deum nemo vidit unquam. Unigenitus, qui est in siwu Patris, ipse enarl'avit; ae si apertius diceret: Unigenitus, qui videt, ipse enarravit. Et sicut per humanitatem et dum in mortali vita viveret, enarravit, ita per eamdem humanitatem et eodem tempore vidit. Ita fere Augustinus, tractatn 8 in Joan,; et colligitur etiam ex Cyrillo, libro 4 in Joan., e. 22; et Chrysostomo, homilia 14 in Joan., cui consonant verba Christi, Joan. 3: Quod scimus, loquimur, et quod vidimus testamur. Ubi aperte loquitur de se homine, et ad eumdem sensum exponitur quod statim subdit: JVemo ascendit in calum, nisi qui descendit de ccelo, P'ilius hominis, qui est in ccelo. Ubi verbum ascendit, non est praesentis temporis, sed praeteriti, ut constat ex verbo greco, avagégrnxsv; dicitur ergo Christus sceundum humanitatem ascendisse, et esse in ccelo, non corporeo ascensu, sed visione beata; quia priori modo nondum ascenderat, neque ille ascensus potuit convenire Christo secundum divinitatem, quia in illam non cadit ascensus, ratione sui. Neque obstat quod ait: ZVemo ascendit, nisi qui descendit, Quia non oportet ut ascensus et descensus secundum eamdem rationem vel metaphoram intelligantur; descendit ergo perincarnationem, ascendit per visionem. Unde non fuit piior ascensus quam descensus, sed, e contrario, prius descendit (scilicet, ordine nature) ut posset ascendere. Unde ibidem ait de. illo Joannes: Qwi de celo venit, super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur. Quo verba eamdem vim habent quam praecedentia. Quod autem dicit: Vidit e£ audivit, non sunt diversa, sed eadem visio, auditio dicitur, ut significetur non habere illam ex vi humanitalis, sed ex infusione divina; est ergo iila auditio longe diversa ab ea quam nos habemus per fidem. Unde, veluti hoc ipsum inter- pretans, ait Christus, Joan. 6: Omnis qui audivit a Paíre et didicit, venit ad me, non quia Patrem viderit quisquam, misi is qui est a Deo. Ac si diceret, non ita audiunt alii sicut Christus, qui videndo audit. Simile est illud Joan. 8: Ego, quae vidi apud Patrem, loquor. Et Joan. 19: Ubi ego swm, illic e£ minister meus erit, id est in gloria. Et c. 14: Ut ubi ego sum, et vos sitis. Accommodatur etiam illud Psal. 40: Beatum faciet illum an terra; nam Psal. ille de Christo exponitur Joan. 43. Et confirmari potest, nam gloria Transfigurationis signum fuit glorie latentis in anima, ut Patres omnes tradunt, exponentes illud mysterium, uf infra, suo loco, videbimus. Ex dictis etiam testimoniis sumitur bona ratio, nam Christus futurus erat auctor divine doctrine, et doctor praecipuus mysteriorum Dei; ergo oportuit ut non tantum audita, sed a se visa narraret. Sed haec assertio magis cum sequenti confirmabitur.

58

3. Christus a. primo suae conceptionis nstanti scientiam. el. visionem habuit beatam. — Dico ergo secundo: anima Christi vidit Deum a primo instanti creationis sus. Ita docent Theologi omnes, in3, d. 14; D. Thomas hicet infra, q. 15, art. 10, 34, a. 4; Can. late, lib. 12 de Locis, c. 14; et sequitur fere ex precedenti conclusione, quia non est major ratio de uno tempore vite mortalis, quam de alio. Nam visio béata non magis impediri poterat in infantili corpore quam passibili, cum supra utriusque statum sit, eta neutro statu corporis pendeat. Alioqui vero fons et primaria ratio illius visionis eadem fuit semper in Christo a principio conceptionis, scilicet, unio hypostatica. Et ita probatur optime hae conclusio ex illo Joan. 1: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi. Unigeniti a Patre, plenum gratie et veritatis. Ubi indicatur (ut supra cum D. Thoma et Theologis) gloriam et plenitudinem gratiae et veritatis datam esse Christo homini, quia est Unigenitus Patris; et ita esse veluti proprietatem manantem ab unione; ergo, sicut a primo instanti conceptionis ille homo fuit Unigenitus Patris,ita ex tunc habuit gloriam et gratiam consummatam in gloria et visione Dei. Ita colligitur ex Athanas., orat. 4 contra Arian., et in lib. de Salutari Christi adventu, et de humanitate Verbi; clarius et brevius, ex Damasc., 1. 3 de Fide, c. 92, ubi propterea, inquit, eos, qui dicunt Christum vorum Vncrementum, ium sopientia accepisse, conseguenler negare unionem factam. esse a. prito ilo carnis criu; nam si tunc, inquit, facta est, quid tandem afferri potest, quin omnibus prorsus sapientie gralueque opibus affluaeri etc. Confirmari potest ex illo Jer. 31: Femina circumdabit virum, scilicet, sapientia, utsupra, cum Hieronymo, exposuimus; in Scripturis autem non dicitur hoc modo vir, nisi qui videt Deum; reliqui enim, ut parvuli existimantur, juxta illud 4 Cor. 13: Postquam autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Confirmatur secundo ex illo Psal. 94: Inie projectus sum em wulero. Que verba de Christo intelligit Eusebius, libro 10 de Demonstrat. Evangel.,cap. ultimo. Et introducit Christum dicentem ad Patrem: Zz func Deum neum jam videbam. Denique accommodatur illud Psalm. 65: Peatus quem. elegisti et assumpsisti. Quod de humanitate Christi intelligit Augustinus, indicans in ipsa assumpüone plenam fuisse gloria et beatitudine. Idem sentit lib. 83 Question., q. 65, et libro 4 de Consensu Evangel., cap. ultimo, in fine. Ubi, cum dixisset nullum mortalem hominem posse in hac vita videre Deum, subdit: Qua «acne proprietate distat a cetevis homo cujus susceptione Verbum caro facQum est. Denique Richardus de S. Victore, lib. 4 de Emmanuel., c. 99: Quod aos, inquit, expectamus iq consummatione, illi datum est i sua conceptione. Ad hoc etiam confirmandum, afferri possunt omnia quae supra adduximus super art. 12, quaest. 7 D. Thome, ex Patribus exponentibus locum Luc 2, Proficiebat sapientia, et docentibus non ita inse profecisse, ut aliquid denuo didicerit, de quotestimonio dicemus plura infra, quaest. 19. Afferri etiam possunt quae disp. 18 et 92, de plenitudine gratiae Christi, attulimus, quam a prineipio conceptionis obtinuisse probavimus. Denique afferri possunt qua statim q. 10, art. 2 D. Thome, dicemus, de illo testimonio Matt. 13: De illa die nemo scit, neque Filius.

59

4. Ultimo addere possumus rationes. Prima, quae ex dictis testimoniis Scripture sumitur, est, quia Christus semper fuit Filius Dei naturalis; ergo heres; ergo possessor; neque enim tempore indigebat ad fruendum hareditate; neque interventura erat mors Patris, ut Filius in possessionem mitteretur; neque propter statem impediri poterat, ut supra ostensum est. Secunda, quia non est credibile divinam personam non statim ditasse naturam suam omnibus donis gratiae et gloriae, et omnem contrariam imperfectionem ab anima sua abjecisse; carere autem felicitate, magna est imperfectio quae nec nobis erat necessaria, nec divinam personam decebat.

60

5. Objectio. — Responsio.— Dices: imo fuit nobis et ipsi necessaria propter majorem perfectionem, scilicet, ut sibi et nobis mereri posset, et pro nobis dolere et tristari. Respondetur, quod ad ipsum attinet, melius ipsi fuisse semper fuisse beatum, quam beatitudinem mereri, praesertim cum beatitudinem quodammodo sibi connaturalem haberet ralione unionis. Adde, si oportuisset sibi mereri beatitudinem, potuisse hoc facere, etiam si nullo tempore ea caruisset, ut inferius, q. 19, osiendemus; unde, quod ad nos pertinet, potuit simul esse viator et comprehensor, et ita pro nobis mereri, et pro nobis satisfacere, et veram tristitiam et dolorem pro nobis suscipere, absque carentia beatitudinis. Tertia ratio sumitur ex D. Thoma hic, quia Christus est caput influens in omnes gratiam et eloriam; ergo debuit ipse multo magis esse ornatus gratia et gloria. Cui adde, quod a principio conceptionis fuit caput etiam Angelorum, quod statim ipsi jussi sunt adorare, ut dicitur ad Hebr. 1; ergo non est credibile fuisse caput in inferiori statu gratiae aut glorie quam Angeli erant. Unde confirmatur, nam Angeli sancti parum post creationem suam acceperunt gloriam, in tertio, vel (ut alii volunt) in secundo instanti; ergo anima Christi illos superavit, et a primo instanti Deum vidit. Tandem conjectura, qua ex D. Thoma hie colligitur, optima est, quia Christus de justitia meruit aliis gratiam et gloriam. Ergo decuit ut a principio ipse. haberet gratiam et gloriam, quia, licet visio Dei proprie et per se non requiratur ad meritum, tamen in eo, qui est perfectissimum principium omnis meriti, quique ad suam sanctificationem non indigebat merito, convenientissimum fuit ut gratia consummata esset illi principium meriti. Unde confirmatur, quia Adam, eo quod futurus erat naturale principium generis humani, creatus fuit a principio perfectus in naturalibus; ergo Christus, qui est supremus auctor gratiae et glorie, debuit a principio su: conceptionis habere gratiam et gloriam summe perfectam.

61

6. Dubium.— Responsio.— Sed quares qua certitudine hac doctrina tenenda sit. Aliqui existimant simpliciter esse de fide. Sed non videtur, quia Scripture testimonia non sunt adeo expressa, quin aliis modis explicari possint, et nulla etiam extat de hac re Ecclesise definitio, neque etiam traditio est satis aperta; nam, licet Theologi in hac veritate asserenda consentiant, nou tamen illam affirmant ut dogma fidei, et fere eodem modo loquuntur sancti Patres; et ideo alii solum dicunt esse opinionem ita veram, ut contrarium opinari temerarium sit. Et haec censura est mitissima omnium quae fieri potest; existimo enim contrariam sententiam, etiam erroneum et proximam heresi esse, quia Scripture testimonia, adjunctis expositionibus et testimoniis Patrum, et consensu Doctorum omnium Catholicorum, sufficiunt ad hanc certitudinem prestandam.

62

7. Objectio. — Responsio.— Sed contra hanc veritatem objici solent varia loca Seriplurarum, quae partim tractata sunt cum de gralia ageremus, partim attingentur in sequentibus. Nune solum objicitur illud Luc. 92; Nonne oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam, suam? Ergo ante passionem non intravit in gloriam. Unde Joan. 7 dicitur: Nondum erat Spiritus datus, quia nondum erat Jesus glorificatus. Et ideo, Joan. 17, orat ipse Christus: Clarifíca me, Pater, etc. Respondetur, haec testimonia intelligi de gloria resurrectionis et ascensionis, et de manifestatione et exaltatione nominis Christi, ut Paires omnes intelligunt.

63

8. Objectio. — Responsio. — Dices: Gloria corporis et anime conjuncta necessario sunt, si corpus et anima inter se sint conjuncta; manat enim gloria corporis ex gloria anime, ut Theologi docent cum Augustino, ep. 56. Respondetur fuisse quidem debitam gloriam corpori Christi a principio conceptionis, non tantum ratione glori? anims, sed etiam ratione unionis; tamen propter nostram redemptionem, divina dispensatione, illa ad tempus caruisse, cujus rei significationem quamdam in Transfiguratione tradidit, ut dictum est.

Sectio 2

Utrum in anima Christi sit scientia connaturalis animae humanae
64

SECTIO II. Utrum in anima Christi sit scientia connaturalis animae humanae.

65

1. In anima Christi scientia acquisita, seu connaturalis. — In hac quaestione, sicut in precedenti dixi, nulla est difficultas de hac scientia secundum se, seu absolute considerata, sed solum in tempore et modo quo Chrisli anima cepit habere hanc scientiam. De qua re nihil hoc loco dicam, quia pendet ex multis, qua circa quaest. 12 D. Thom. traclanda sunt, ubi hoc melius expedietur; et ideo hic brevissime dicendum est, cerium omnino esse Christum Dominum habere scien- tiam ceonnaturalem anime humane. Ita docent omnes Theologi, in 3, d. 13 et 14; quamvis Bonax. soleat in contrarium citari, quia negat fuisse in Christo scientiam acquisitam. Sed non est eredibile eum esse locutum de substantia ipsius scientiae (ut ita dicam), sed de modo acquirendi illam, ut ex sequenti sect., et magis ex disp. 28 constabit. Riehard. vero ibi, a. 3, q. 9 et 3, videtur hanc sententiam docere; quia sentit scientiam infusam anime Ghristi faisse superioris rationis a scientia eonnaturali homini, et tamen praeter illam negat in Christo fuisse aliam acquisitam; sed est sententia omnino falsa. Unde sine magno errore negari haec veritas non potest, quia ( ut supra late citatum est) in Christo est natura humana cum omni proprietate et perfectione illi connaturali; sed scientia humana esi una ex maximis perfectionibus humane natura; ergo. Deinde supra ostendimus fuisse in intellectu Christi actus intellectus naturales; ergo maxime actus scientiae; ergo. Tertio, quia habuit virtutes morales connaturales homini; ergo et prudentiam naturalem; ergo pari ratione alias scientias. Denique Anzeli habent scientiam sibi connaturalem, eamdem habent beati, habuit etiam Adam in statu innocentie, et in universum perfectio gratie non destruit perfectionem nature, quae imperfectionem non includit, perfectioni graij:]g repugnantem; erga. Neque contra hoc oecurrit nova objectio, prseter eas quae fieri solent de beatis, quas tetigit D. Thomas supra, art. 1 hujus quaestionis.

66

9. Quid nomine scientiae comuaturalis hic intelligatur.— In Christo ars factibiliwm fuit. — In Christo scientia ex perimentalis. — Sed observandum est primo, nomine scientiae hic intelliei omnes virtutes intellectuales, scilicet, intellectum seu habitum principiorum, de quo nulla potest esse dubitandi ratio, cum assensus principiorum sint maxime evidentes, et connaturales homini; sapientiam deinde ac scientiam. De quibus solum potest dubitari, quia in hominibus non sunt sine admistione opinionum et incerütudinis. Dicendum vero est in Christo fuisse quoad conclusiones evidentes, quae per lumen nature certe esse possunt. De iis vero rebus de quibus lumen nature consequi non potest evidenter cognitionem, assecutus est Christus quidquid ratio naturalis consequi potest, et omnes rationes probabiles, aut verisimilia judicia opinionum omnium; non famen per haec de veritate ipsa judicabat, sed vel suspendebat assensum, vel de probabilitate, quae evidens esse poterat, judicium ferebat.Preterea comprehendi etiam potest prudentia, de qua jam dictum est. Et ultimo etiam artem complectimur, quz, ut est intellectualis virtus, etiam pertinet ad absolutam perfectionem intellectus, et fortasse a scientia non multum distinguitur, nisi in materia factibili; ait autem D. Thomas infra, q. 13, art. 4, ad 3, fuisse in Christo scientiam omnium factibilium. Nee refert quod ars videtur esse eonjuncta cum usu; nam, licet ipsa dirigat usum, non tamen ab illo essentialiter pendet; tota enim perfectio artis, quc ad intellectum spectat, sine usu haberi potest.

67

3. Observandum secundo est, scientiam hane connaturalem generaliter dictam, prout comprehendit omnem naturalem cognitionem evidentem, duplicem distingui posse: est enim quaedam cognitio quae vocaiur experimentalis, ei polissimum versatur circa singularia, qua per sensum experimur, ex quo intellectus accipit evidentem cognitionem in ipsa experientia fundatam. Alia est cognitio evidens conclusionum ex propriis prineipiis naturali lumine evidentibus, qua proprie vocatur, seu meretur nomen scientiae; hic vero utrumque genus cognitionis sub hac voce comprehendimus, nam eum utraque harum cognitionum naturalis sit homini, et perfectionem afferat sine imperfectione, uuioni aut beatitudini repugnante, dubium non est quin utraque fuerit in Christo, ut latius q. 19 iractabitur.

Sectio 3

Utrum fuerit semper in anima Christi scientia rerum in proprio genere supernaturalis et per se infusa
68

SECTIO III Utrum fuerit semper in anima Christi scientia rerum in proprio genere supernaturalis et per se infusa.

69

1. Tractavi prius de scientia naturali quam de hae infusa, ut ratio dubitandi, et opinionum varietas, quae hic esse potest, melius intelligatur. Ratio enim difficultatis est, quia per scientiam beatam et naturalem habet anima Christi omnem cognitionem et perfectionem, quae vel ex Scripturis, vel ex dignitate persone, vel ex munere Redemptoris, vel ex capacitate intellectus humani, vel denique ex quovis alio indieio vel signo colligi potest. Habet enim per illas duas cognitiones, perfectionem nature dehitam et gratiae, et consequenier habet actum respondentem capacitati naturali intellectus, et obedientiali; habet cognitionem rerum omnium naturalium et supernaturalium, contingentium et liberarum; quorsum ergo meeessaria est alia scientia ?

70

2. Propter hoc quidam Theologi videntur aperte negare habuisse animam Christi hanc scientiam. Ita sentit Bonav., in 3, d. 14, a. 3, q. 1 et 2; quanquam enim concedat habuisse Christum scientiam infusam, aperte tamen sentit illam fuisse naturalem, et infusam per accidens; propterea enim negat ibidem, Christum aliam scientiam sibi acquisivisse, et illam scientiam dicit esse similem illi quam Adam habuit in statu innocentie, et idem sentit Alens., 3 p., q. 13, memb. 4 et 2, quia non aliter ponit scientiam infusam in Christo quam in Adamo; et fere eodem modo loquuntur alii Nominales, ut Almain., Gab., et alii, in 3, dist. 44; Scot. vero ibi, q. 3, et Durand., q. 3 et 4, mediam quamdam videntur habere opinandi rationem; nam circa res naturales, quae per naturalem scientiam humanam cognosci possunt, non putant habuisse Christum aliam scientiam per se infusam; circa alias vero res, quae naturalem eapacitatem humani intellectus superant, illam videnitur admittere, fortasse ut non tantum in Verbo, sed etiam in proprio genere cognoscantur. Sed hoc jam pertinet ad quaestionem de objecto hujus scientiae infusce, quae infra, q. 11, tractanda est.

71

3. Anima Christi habuit scientiam infusam. -— Dico primo, Christi animse datam esse scientiam per se infusam, distinctam a beata et a naturali. Hic est sententia D. Thome hic, et tota quaest. 11, quam ita intelligunt et sequuntur Thomiste» omnes, Cajet., Capreol., in d,:d. 14; qg. 1, art. 1,:60n6e.2,, eta. 3; ad argum. contra illam; Paludan. ibi, q. 9; Richard., a. 3, q. 2 et 3, si attente legatur. Idem Marsil., q. 10, a. 2, et alii. Ex Scriptura, et Patribus non potest haec conclusio efficaciter probari, ut ostendit ratio dubitandi in principio posita. Nam, licet ex Seriptura constet Christum. fuisse sapientissimum, sapientia plus quam humana, et infusa, quia cognoscebat cogitationes hominum, et revelabat divina et supernaturalia mysteria, et futura contingentia, et Luc. 2, adhuc infans. sedebat in «medio Doctorum, et stupebant omnes super prudeniia et vesponsis ejus; unde, Joan. 7, quidam interrogabant: Unde hic litteras scit, cum non didicerit? quamvis hoc (inquam) ita sit, quia tamen omnes hi effectus vel demonsirationes sapientie proficisci potuerunt ex sola scientia beata, ideo non potest ex illis efficaciter concludi alia scientia per se infusa. Arguitur ergo ratione probabili, et pro materi qualitate sufficienti. Primo, quia Christus non solum erat comprehensor, sed etiam viator; ergo etiam ut viator debuit habere cognitionem aliquam supernaturalem, quia visio est propria scientia comprehensoris. Secundo, quia haec scientia possibilis est, et expedit pluribus modis cognoscere creaturas, atque adeo non tantum in Verbo, sed etiam in ipsis per proprias earum species. Propter quam causam Augustinus, 4 Genes. ad lit., c. 23 et 24, duplicem scientiam in Angelis distinguit, matulinam, ek vespertinam; et huc etiam tendit ratio D. Thomse, in art. 3, pertinere ad perfectionem proportionatam intellectui ereaio, tam secundum se, quam elevato per graliam, ut cognoscat res per proprias species, ut ibi exposuimus. Et hac conclusio magis cun sequenti confirmabitur.

72

4. Scientia infusa Christi ab instanti conceptionis.—JDico ergo secundo: Christi anima habuit hanc scientiam a primo instanti sus creationis. Ita sentit D. Thomas, et omnes qui illam ponunt. Et probari potest ex praecedenii, addito testimonio Pauli, ad Hebr. 10, ubi de Christo dicit: Zugrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem moluisti, corpus autem adaptasti qiAi, etc., ex Psal. 395 et infra subdit: In qua eoluntate sanctificati swmnus, satis significaus, in ipso ingressu, atque adeo in primo momento conceptionis sue, cognovisse Christi animam voluntatem Pairis, et mysteria nostrae redemptionis, et voluntarie obtulisse vitam pro hominibus, et per illam voluntatem, nostram sanctificationem meruisse. Hinc ergo satis probabiliter colligitur, illam cognitionem ad hanc scientiam per se infusam pertinuisse; fuit enim sine dubio supernaiuralis cognitio, cum esset de supernaturalibus mysteriis; et cum illa fuerit fundamentum merili, credibile est non fuisse tantum visionem comprehensoris, sed cognitionem aliam scientiae infusae. Facit etiam illud Isai. 7: Zuigrwum et mel comedet, ut sciat reprobare maQum, et eligere bono; ubi Hieronymus: Z4 est, adhuc puer Loc sciet, quae scientia electiva melius accommodatur scienti: infuse. Denique faciunt illa communia testimonia Isaize 11: Egredietur virga, etc., eb vequiescet super illum, etc.; et Coloss. 9: Zu quo suni omnes, thesauri sapientie et scientiae Dei. Posset etiam hoc confirmari testimoniis Patrum, asserentium Christi animam a2 principio fuisse sapientia plenam; sed ea omitto, quia non de hac scientia in specie loquuntur, sed in communi de sapientia, et ita in superioribus sufficienter facta sunt, et videri possunt in Bellarm., lib. £4 de Christi anima, cap. 3. Ratio vero est sepe jam tacta. Primo, quia tota hzc sapientia data est Christo ratione unionis, quam a principio habuit, et neque illi fuit necessarium, nec nobis utile illa carere aliquo tempore. Secundo, quia haec scientia aliquo modo pertinet ad perfectum statum beatificum anima Christi, non quidem ut essentialis, sed quasi accidentalis perfectio; quae cum noa pendeat a corpore, statim dari debuit. Imo addit Marsil. supra, hanc scientiam infusam manare a beata, ut a causa efficiente, quod videtur gratis et sine fundamento dicilum; quia actus secundus amoris vel cognitionis non efficit aliquid, nisi fortasse interdum habitum, qui similes actus producat. Satis ergo est si dicamus, hanc scientiam esse convenientem dispositionem vel perfectionem intellectus beati. Tertio, argumentari possumus, quia in Christo etiam pertinuit haec scientia ad perfectum statum viatoris; quia, livet sit etiam perfectio comprehensoris, tamen, quatenus respectu Dei est abstractiva cognilio, est magis accommodata ad statum viatoris; Christus autem a primo instanti suae conceptionis fuit perfecte viator et comprehensor. Denique Angelis in primo instanti sus creationis infusa est scientia illis connaturalis; sed hae scientia est etiam connaturalis Christo ratione unionis; ergo.

73

9. Dubium. — Responsio. — Ratio dubitandi in principio posita ex dictis satis est expedita. Queret vero fortasse aliquis quo gradu certitudinis tenenda sit doctrina posita. Nonnulli enim Theologi temerarium esse dicunt negare hanc scientiam. Sed vereor ne hoc temere dictum sit, quia ubi nulla est auctoritas Seripture vel Patrum, quae mutum urgeat, et graves Theologi inter se dissident, solumque conjecturis utuntur, non video cur temeritatis nola inurenda sit. Negare igitur omnem scientiam infusam in anima Christi, esset plus quam temerarium et erroneum, quia scientia beata etiam est infusa; negare vero scientiam supernaturalem et per se infusam distinctam a beata, est quidem falsum, et minus probabile; nullam vero meretur graviorem censuram, praesertim in eorum opinione, qui asserunt habuisse Christum ab instanti conceptionis scientiam per accidens infusam. Nam, si quis negando hanc scientiam per accidens infusam, negaret etiam aliam, multo minus probabiliter loqueretur, et non sine temeritate, quia nullus Theologorum ausus est ita opinari; multum enim derogat ille modus dicendi perfectioni debite animae Christi, et eam in hoc facit inferiorem Angelis; quod nec veritati, nec pietati consentaneum est, nec Paulo dicenti, minoratum quidem esse ab Angelis propter passibile corpus, non propter defectum perfectionis, quae ad animam pertineat.

74

6. Dubium.— Responsio. — Ultimo, dubitari hic poterat an, praeter has tres scientias habeat aliam Christi anima. Alexand. enim, 3 p., quaest. 13, memb. 1 et 2, videtur addere quamdam aliam scientiam, quam vocat unionis, et indicat esse distinctam a beata. Idem Altisiod., lib. 3 Summ., tract. 1, c. 5. Sed, ut recte dixit D. Thomas, in hac quast., art. 1, ad 3, quamvis ipsa scientia beata, vel infusa, possit denominari scientia unionis, quia per ipsam scitur et cognoscitur ipsa unio, vel quatenus ratione unionis data est, tamen fingere distinctam scientiam a praedictis, omnino superfluum et praeter rationem est; quia scientia convenit Christo ratione nature, id est,in aliqua natura; unde necesse est vel creatam esse, vel increatam; si sit increata, non pertinet ad scientiam humanitatis, de qua agimus; si autem creata sit, vel est clara visio Dei in seipso, et haec est scientia beata; vel est scientia creaturarum per proprias species, et Dei tantum abstractiva, et haec esse potest vel naturalis, vel supernaturaliter infusa; non est ergo in anima Christi alia scientia praeter dietas. Et confirmatur, quia illa unio nullius scienti? principium est; non est enim operativa, sed ad subsistendum.

PrevBack to TopNext