Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 3
Quaestio 12
Articulus 1
In hoc articulo explicat D. Thom. materiale objectum hujus scientiae, et supponit sententiam, quam supra docuit, nimirum, Christum non habuisse hanc scientiam a Deo infusam, sed propria industria et exercitatione, seu actione intellectus agentis comparatam. Unde concludit, cognovisse Christum per hanc scientiam omnia, quae per actionem intellectus agentis ab homine sciri possunt, non vero substautias separatas, nec singularia praete- rita, praesentia, aut futura, ut dicit in soluuone ad 3. Contra quam doctrinam objicit D. Th. argumenta non facilia. Sed quae in solatione eorum dicit, et tota haec sententia indiget prolixiori examine, ut videbimus disputatione sequenti.
Articulus 2
Quoniam in articulo praecedenti docuit D. Thomas aliquo modo cognovisse Christum omnia per hanc scientiam, in hoc explicat, quo tempore aetatis suae haec omnia sciverit. Et docet, non a principio conceptionis, sed paulatim hanc universalem scientiam acquisivisse, quia intellectus agens, cujus actione ad comparandam hanc scientiam usus est, non simul omnia, sed paulatim in temporis successione operatur. Quod si interroges quando incepit Christus hanc scientiam acquirere, et quo tempore ad ultimam ejus perfectionem pervenit, respondet D. Thomas, in solut. ad 1 et2, in singulis aetatibus habuisse Christum hanc scientiam cum tota perfectione unicuique aetati accommodata, unde cum primum coepit uti ratione, modo connaturali homini, statim videtur incepisse hanc scientiam acquirere (juxta hunc dicendi modum); postnodum vero intra breve tempus ilam consummavit, quam cito potuit ingenio et industria humana fieri; et juxta hunc sensum intelligendum censeo, quod D. Thomas dixit, in perfecta aetate habuisse Christum hanc scientiam consummatam.
Articulus 3
Christus nihil ab homine didicit. — Duplex est modus acquirendi scientiam, scilicet per inventionem, et per disciplinam, in qua magister et doctor esse potest homo, aut AngeIus; quamvis ergo D. Thomas, art. 1, solvendo argumenta, obiter dixerit, Christum inventione propria hanc scientiam acquisivisse, in hoc et sequenti articulo exponit, an etiam per disciplinam aliquid ab homine vel Angelo didicerit; et hic negat aliquid didicisse ab homine, quia non decuit supremum Doctorem a discipulis doceri; Christus autem est supremus Doctor hominum, Isa. 55, etJoan. 18. Sed dici posset Christum esse datum hominibus, ut eos doceret, et illummaret in doctrina, et veritatibus fidei ad salutem animae pertinentibus, non vero in aliis scientiis et doctrinis; nunquam enim homines docuit physicam aut mathematicam, etc. Non est autem inconveniens Doctorem in uno supremo genere scientiae, doceri a discipulo de aliquibus inferioribus rebus. Nihilominus conclusio D. Thomae recepta est ab omnibus Theologis, et eam indicant Patres omnes, ubicumque de scientia animae Christi loquuntur, quia, quamvis illud, quod in contrarium objicitur, non repugnaverit, hoc tamen magis decuit, praesertim propter diguitatem personae Christi, quae cum sit aeterna Dei sapientia, non debuit ab hominibus doceri, unde, Joan. 1, dicebant Judaei: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? EL Marci 6: Mirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic heec omnia, et qua est hecsapientia qua data est ili?
Articulus 4
1. Negat D. Thomas, Christum ab Angelis aliquid didicisse, et optima utitur conjectura, quia neque quoad naturalem cognitionem indiguit lumine angelico, proprium enim illi sufficiebat; neque ad supernaturalem seu infusam cognitionem, quia, sicut illa anima proxime fuit Verbo conjuncta, ita per illius immediatum influsum hujusmodi scientiam accepit. Adde, rationem praecedentis articuli etiam ad hanc conclusionem applicari posse, quoniam Christus non solum hominum, sed Angelorum etiam Doctor existit, teste Dionysio, c. 6, de Coelest. hierar., ubi ait, Christum Angelos illuminare; nunquam ergo ab illis illuminatus est.
2. Angelus qualiter in horto Christum confortat. — In solutione ad primum, tractat D. Thomas locum illum Luc. 22: Appanut autem illi Angelus de caeelo, confortans eun, qui dupliciter a Patribus exponitur. Primo, minus proprie, et quasi per quemdam metaphoram, ut, scilicet, illud confortare, non significet animare, 'seu ad fortiter agendum excitare, sed potius fortitudinem Christi praedicare, sicut nos dicimur magnificare Deum, cum magnitudinem ejus praedicamus. Ita exponit Chrysostomus, tom. 5, hom. de Trinitate; Epiph., haeres. 69, qui dicit Angelum confortasse Christum quasi admirando fortitudinem ejus, et laudando, et dicendo: Tua est potentia, Domine, tua, est fortitudo, etc.; sequitur Theophylact., Lucae 22. Secundo proprius, et (ut ego existimo) magis ad rem exponitur, Angelum confortasse Christum, proponendo rationes quae possent tristitiam ejus lenire, et inferiorem portionem confortare; unde non fit, Angelum docuisse Christum; non enim propterea ad illum eum sermonem habuit, quia Christus eas rationes ignoraret, vel illas per se considerare non posset, sed quia ita per rationem superiorem illas considerabat, ut nullum inde solatium communicari permitteret inferiori parti, et ut magis constaret veritas passionis ejus, voluit angelico ministerio rationes illas proponi, et quasi in memoriam revocari. Et hoc modo dicitur Angelus, quantum in se erat, confortasse Christum, quanquam ipse neque illud consolationis genus acceptare visus sit, statim enim factus an agonia prolivius orabat. Et hanc expositionem magis indicat D. Thom. hic, quam ex Beda refert, Luc. 22; sed est etiam Hieronym. dial. 2 cont. Pelagianos; Hil., lib. 10 de Trin.; Cyril. Alex., epist.9; Dam., lib. 3 de Fid., c. 20; et Bern., serm. 1 de Sancto Andrea.