Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 14

Praeambulum

1

Postquam disseruit D. Thom. de perfectio- nibus humanitatis assumptae, disputare agsgreditur de defectibus ejus, tum in corpore, quod in hac quaestione agit, tum in anima, quod expedit quaestione sequenti. Dici autem videntur hoc loco defectus corporis, non omnes qui in corpore fiunt seu recipiuntur; hoc enim modo omnes defectus sensibiles ad corpus pertinent, et tamen quaestione sequenti inter defectus animae numerantur; sunt ergo defectus corporis, qui de se corpori conveniunt, et non per animam, nec per proprias potentias ejus, eas praesertim quae ad cognoscendum et amandum deserviunt.

Articulus 1

2

COMMENTARIUS.

3

Responsio. — Affirmat D. Thomas assumpsisse Christum hos defectus, cujus assertionis tres rationes assignat es fine ipsius incarnationis desumptas. Primam, ex fine satisfaciendi pro nobis. Secundam, ex fine confirmandi et ostendendi magis veritatem incarnationis. Tertiam, ut nobis esset exemplum; quae omnes clarae sunt. Solum circa primam dubitare potest aliquis; quia enim hi defectus corporis sunt in nobis paenae peccati, infert D. Thomas fuisse conveniens ut Christus in se assumeret eas paenas quae nobis erant debitae. Quo argumento posset etiam concludere, fuisse conveniens ut assumeret poenam purgatorii, vel inferni, ut quidam hujus temporis haeretici blasphemant; quia etiam hae paenae sunt debitae hominibus peccatoribus, et pro illis omnibus Christus satisfecit. Respondetur tamen non esse eamdem rationem, tum quia illae poenae non decebant sanctissimam Christi animam, ut suo loco dicetur; tum etiam quia illae poenae non sunt proprie ordinatae ad eum modum satisfactionis voluntariae, qui viatorum est proprius, et exercetur per modum condignae recompensationis, sed sunt ad propriam vindictam ipsius peccati, quae ab ipso judice sumitur, seu imperatur; pcenae autem hujus vitae, quales sustinentur per defectus et infBrmitates corporis, sunt accommodatissimae ad proprium moedum satisfaciendi per voluntariam recompensationem, quam Christus viator exhibere debuit. Tum denique quia poena inferni vel purgatorii non est necessario subeunda peccatoribus, sed solum quasi sub conditione, scilicet, si mortalis peccati veniam non fuerint in hac vita consecuti, quoad poenam inferni; velsi pro peccato non plene satisfecerint in hac vita, loquendo quoad paenam purgatorii. At vero corporis defectus seu poenalitates omnino sustinendae sunt hominibus a Christo redemptis, neque per aliquam satisfactionem propriam possunt illas vitare, quamvis illis uti possint ad satisfaciendum pro peccatis, et ideo maxime decuit ut Christus in his paenis fieret similis hominibus peccatoribus, et per eas pro illis satisfaceret. Sed in hac ratione cavendum est aliud extremum; quidam enim existimant, supposito hoc fine incarnationis, scilicet, satisfaciendi pro homi- nibus, non solum conveniens, sed omnino necessarium fuisse, Christum assumere hos corporis defectus. Ita indicat Bonav., in3, dist. 16, art. 1, q. 3; Durand., in 3, dist. 13, q. 1, n. 6, qui in eam sententiam citant Anselmum, in lib. Cur Deus homo. Sed tamen revera hoc non sequitur necessario ex fine redemptionis. Primo quidem, quia uno solo actu amoris posset nos per modum meriti sufficienter redimere, ut constat ex supra tractatis, q. 1. art. 2; potuisset autem exercere hunc actum in corpore impassibili, etiamsi corporis defectus non assumpsisset. Et simili modo potuisset pro culpa et injuria in Deum commissa satisfacere per actum reverentiae et obsequii ad Deum, et veniam hominibus deprecando, et per alios similes actus divini cultus. Ac denique per actum doloris vel tristitiae in sola anima conceptae, absque passione corporali, potuisset satisfacere pro qualibet poena hominibus debita; quanquam praeter naturalem ordinem rerum esset habere animam passibilem in corpore impassibili; ergo simpliciter non fuerunt necessarii defectus corporis ad satisfaciendum pro nobis, fuerunt tamen aptissimi et accommodatissimi, propter rationes dictas. Solutiones argumentorum clarae sunt, sed valde notandae.

Articulus 2

4

COMMENTARIUS.

5

Defectus corporis, de quibus hic agit D. Thomas, considerari possunt, vel in actu primo, ut esse passibilem, mortalem; vel quasi in actu secundo, ut pati, mori. D. Thomas ergo in corpore articuli praecipue tractat quaestionem de his defectibus posteriori modo consideratis, scilicet, quatenus in actuali aliqua passione positi sunt, ut ex illis explicet ipsam dispositionem, et quasi potentiam quam in suo corpore Christus suscepit ad has passiones sustinendas. Unde proprius sensus hujus quaestionis est, an Verbum in tali dispositione assumpserit corpus, ut ex illa necessario consecuti fuerint hi defectus, qui sunt per modum actus secundi, seu passionis actualis. Et hoc sensu respondet divus Thomas assumpsisse Christum necessitatem naturalem his defectibus subjacendi, quia assumpsit corpus ita dispositum, et carens superiori dono gloriae, ut, suae naturae relictum, non posset non subjacere his defectibus, supposita intrinseca compositione, et natura corporis humani, et extrinsecis agentibus; et hoc sensu dixit Damasc., lib. 3, cap. 15, corpori Christi permissum esse a divinitatis agere et pati quae propria. Ex quo infert ulterius D. Thomas assumpsisse Christum necessitatem coactionis, quae naturali appetitui opponitur; multa enim contra naturalem corporis propensionem ex quadam naturali necessitate patiebatur, quae tamen absolutae et deliberatae voluntati coacta non erant. Reliqua clara sunt in textu.

Articulus 3

6

COMMENTARIUS.

7

Titulus articuli.—Haec tota quaestio posita est in significatione verbi contrahendi; hi cenim defectus, si nudam hominis naturam consideremus, necessario consequuntur ad humanam generationem, et naturalem hominis conditionem et compositionem; et hoc modo dixit Durand., in 3, dist. 15, q. 1, n.8 ( ut illi imponi solet), Christum contraxisse hos defectus, quamvis revera ipse non dicat contraxisse, sed ex necessitate quadam naturali illos habuisse; quanquam neque hic modus loquendi placeat, ut statim dicam, licet res, quam ipse intendit, vera sit. Si autem consideremus humanam naturam, prout a Deo est condita, non habuit hos defectus, neque habuisset unquam, nisi intervenisset peccatum, propter quod dorio justitiae privata est, quod illam ab his defectibus immunem reddebat; et ideo in his hominibus qui ab Adamo naturali generatione descendunt, non dicuntur absolute hi defectus esse ex naturali necessitate, sed ex peccato contracti; et hoc sensu certissimum et de fide est non contraxisse Christum hos defectus, quia non est conceptus ex semine viri, sed Spiritus Sancti opere, et ideo nec peccato originali obnoxius fuit, neque defectus ab illo manantes contraxit. Neque etiam simpliciter dicendum est, ex necessitate naturali subditum fuisse his defectibus, quia, propter conditionem et dignitatem personae, debita illi erat talis naturae perfectio, quae omnes hos defectus impediret; et ideo nec contracti, nec simpliciter naturales dicendi sunt, sed voluntarie assumpti. Quae tota doctrina sumpta est ex Augustino, lib. 5 contra Julian., c. 9, versus finem; et Damasc., lib. 3 de Fid.. c. 20; et Anselmo, lib. 1 Cur Deus homo, c. 10, et lib. 2, c. 10, 11 et seq.

Articulus 4

8

COMMENTARIUS.

9

1. Objectio. — Responsio. — Tribus assertionibus D. Thomas respondet. Prima est, non assumpsisse Christum illos defectus, qui cum scientiae et gratie perfectione pugnant. Haec satis constat ex iis quae supra de gratia et scientia Christi dicta sunt, et ex parte tractanda est late quaestione sequenti. Non immerito tamen percontatur Cajetanus quare D. Thomas horum defectuum mentionem hic fecerit, qui ad animam potius quam ad corpus pertinent, ut sunt ignorantia, propensio ad malum, difficultas in bono. Responderi tamen potest, obiter tantum haec attigisse D. Thom., ut illam generalem regulam statueret, scilicet, praeter eos defectus, qui ad veritatem humanae naturae pertinent, illos tantum defectus Christum assumpsisse, qui ad finem incarnationis utiles esse poterant; non vero qui ad hunc finem nihil conferunt, ut sunt ignorantia, etc. Vel certe dici potest non loqui hic D. Thom. de his defectibus, prout formaliter ad animam pertinent, sed prout ex dispositione corporis originem trahunt, ut sensus sit, non assumpsisse Christum corpus ita dispositum, vel ita praedominans animae, ut perfectionem scientiae et gratiae posset impedire.

10

2. Secunda assertio, non assumpsisse Christum particulares defectus corporis, qui non sunt toti naturae communes, ut sunt aegritudo, et deformitas. Ratio est, quia in Christo non sunt inventae causae ex quibus hi defectus oriri solent, quae sunt, aut imperfecta virtus formans corpus, aut imperfectum regimen ipsiusmet corporis.

11

3. Tertia est, assumpsisse Christum defectus communes omnibus hominibus, quos Damascenus vocat naturales et irreprehensibiles hominis affectiones. Circa quam conclusionem et caeteras nihil notandum occurrit, praeter ea quae statim disputabimus. Solum est observandum illud principium positum. a D. Thom. in principio corporis articuli, et in solutione ad 2 repetitum, scilicet, perfectionem omnem humanmae naturae convenientem per se debitam esse humanitati ratione unionis; defectus vero tantum esse assumptos propter nos. Hoc enim principium, et pro qualitate materiae per se notum est, et illo in superioribus saepe usi sumus, et in sequentibus utemur.

Disputatio 32

De perfectionibus et defectibus corporis christi.
12

DISPUTATIO XXXII, In quatuor sectiones distributa. DE PERFECTIONIBUS ET DEFECTIBUS CORPORIS CHRISTI.

13

Quoniam defectus carentiam quamdam perfectionis indicat, idem enim defectus nomine quod voce imperfectionis significari videtur, ideo ad explicandum quos defectus Christus in corpore suo assumpserit, a perfectionibus assumptis inchoandum est, ut per habitum privatio facilius cognoscatur. Advertendum autem est duplices esse posse perfectiones in corpore humano: quaedam sunt connaturales, et debitae tali corpori secundum debitum statum ejus, ut suntpulchritudo, sanitas et similes; aliae sunt supra debitum naturae, ut sunt dotes, quas corpus habebit in gloria, et ad has revocari possunt perfectiones quas haberet in statu innocentiae, in quo esset aliquo modo impassibile et immortale; quarum quidem perfectionum carentia, defectus quidam est, qui, solum consideratus secundum id quod naturae humanae de se debitum est, solum est veluti negatio quaedam, seu negativa imperfectio; tamenrespectu naturae humanae elevatae ad superiorem quemdam statum, et praesertim ad unionem hypostaticam, cui omnis illa perfectio debita est, magis habet rationem privationis et proprii detfectus, seu imperfectionis. Praeter hos vero considerari possunt in humano corpore alii defectus omnino connaturales illi, qui non privant illud aliqua perfectione, inaliquo statu sibi debita, sed solum negant perfectionem propriam alicujus naturae superioris, ut sunt circumscribi loco, et esse loco mutabilem, et ali similes, de quibus breviter sigillatim dicendum est.

Sectio 1

utrum verbum assumpserit in corpore humano perfectiones corporis gloriosi, vel potius defectus illis repugnantes, ut esse passibile, mortale, etc.
14

SECTIO I. Utrum Verbum assumpserit in corpore humano perfectiones corporis gloriosi, vel potius defectus illis repugnantes, ut esse passibile, mortale, etc.

15

1. Sensus hujus dubii est de principio temporis quo facta est assumptio, et de toto tempore viae. Nam, quod postresurrectionem habuerit Christus in corpore suo omnes has perfectiones, et caruerit omnibus his defectibus, dubium non est, de qua re infra in proprio loco disputabimus. Est ergo primus error eorum, qui negarunt assumpsisse Christum corpus passibile, etiamsi non negarent assumpsisse verum corpus humanum. Auctor hujus fuit Julianus Halicarnassaeus, et Caianus, ut refert Damascenus, haeres. 84; et Nicephorus, lib. 17 Hist., c. 29, etin eumdem errorem dicitur incidisse Justinianus imperator, ut est apud Evagrium, lib. 4 Hist., c. 19, et Nicephorum supra, c. 31, qui tamen excusat imperatorem, eo quod per ignorantiam lapsus fuerit, ut non propterea sit inter haereticos reputandus, praesertim quia in VI Synodo, in praefatione ejus, et aliis locis in qui- bus fit mentio Justiniani imperatoris, inter Catholices et justos numeratur. Fundamentum hujus erroris solum fuit, quia non existimabant isti haeretici Verbum divinum corpus passibile decuisse. In quorum favorem adjungi potest illud Psal. 15, et Actorum 2: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Secundus error hic referri potest quorumdam, qui negarunt assumpsisse Christum corpus grave quod natura sua deorsum ferretur. Ita sensit Theodorus quidam, ut refert Beda, lib. 9 in Marc., c. 28; et D. Thomas, in Catena, Matth. 14; Clictov., super Damascen., lib. 3, c. 15. Fundamentum fortasse fuit quia Christus super aquas ambulabat.

16

2. Dico tamen primo, assumpsisse Verbum corpus humanum vere passibile ac mortale, atque adeo carens dotibus seu perfectionibus gloriae. Est de fide, quae satis constat ex illo Luc. 22: NNonne oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? constat etiam ex toto Evangelit discursu, in quo affirmatur Christum passum fuisse famem, Matth. 4, sitim, Matth. 271, corporis defatigationem, Joannis 4, quae vera esse non possunt, si corpus vere passibile non habuit. Dicere autem, specie solum, et non veritate haec passum esse, contra fidem Scripturae est, praesertim cum Isai. 53 dicatur: Vere languores nostros ipse tulit; est etiam contra veritatem redemptionis. et fidei nostrae, quia si non vere mortuus est, nec vere nos redemit, nec vere resurrexit; vana esset ergo fides nostra, ut in simili argumentatur Paul., 1 ad Cor. 15. Denique Paulus, ad Hebr. 2, propter corpus passibile dicit, Christum paulo fuisse minoratum ab Angelis, et causam reddit dicens, quia pueri communicaverunt carni et sanguini (per quae corpus passibile significatur), oportuisse Filium Dei, eisdem participasse, et fieri fratribus similem, ut misericors fieret; et c. 12 aliam reddit rationem, quam etiam docuit Petrus, prima canonica, c. 2, dicens: Christus passus est pro nobis, vobis relinguens exremplum, etc. Denique contra hos haereticos faciunt omnes Scripturae, quae supra contra Manichaeos et alios adductae sunt. Ilud enim inter hos hereticos convenit, quod solum specie et apparentia Christum passum esse dicebant, propter quod Phantasiastae dicti sunt, ut Nicephorus refert, lib. 18, cap. 45. Secundo, definita est haec veritas in toto Concilio Ephesino; Chalced., act. 5; V Synodo, act. 8; VI Synodo, act. 11, 13 et 18; Lateran., sub Martino, et aliis; et tradit Dama- sus Papa, in epist. et in professione suae fidei ad Paulinum; et Eutychianus Papa, epist. 1; Leo Papa, epist. 11; Ambrosius, lib. 2 de Fide, c. 4, et lib. de Incarn. Dom. sacram., c. 6 et 7; Augustinus, epist. 146; Damascenus, lib. 3, c. 28; et Tertullianus, lib. de Carne Christi; et alios in sequentibus referam. Tertio, ratio potissima snmenda est ex fine redemptionis; nam, licet corpus passibile non fuerit conveniens Christo secundum se, propter unionem ad Verbum. et propter animae gloriam, tamen, supposito lapsu humanae naturae, et necessitate redemptionis nostrae, expediens omnino fuit Christum hujusmodi corpus suscipere, ut exponendo textum D. Thomae satis declaratum est, et supra etiam, q. 1, art. 2, et dicetur infra, q. 46 et AT. Utuntur etiam Patres interdum illa ratione, quia alias corpus Christi non esset ejusdem naturae cum nostro, ut constat ex Damasceno, Nicephoro, et aliis supra citatis. Quae ratio per se sumpta non videtur efficax, quia potuit esse corpus Christi Domini ejusdem naturae specificae cum corporibus aliorum hominum, et tamen non habere eamdem conditionem, seu statum corruptionis. Solum ergo potest procedere illa ratio, supponendo ex fide, Christum a principio, dotes gloriae suo corpori non communicasse. Unde fit, si corpus illud fuit impassibile, id non habuisse ex dono superiori, sed ex natura sua; quo pacto recte sequeretur esse alterius naturae a corporibus aliorum hominum.

17

3. Dico secundo, assumpsisse Verbum in corpore humano illos defectus, qui sunt veluti naturales proprietates, comitantes conditionem corporis mortalis seu passibilis. Est certa conclusio, quae ex D. Thoma hie colligitur, et ex aliis Scholasticis, in 3, dist. 15, et sequitur aperte ex praecedenti, et ex tractatis supra, q. 5 et 6, ubi probatum est assumpsisse Christum omnes proprietates humanme naturae, et quidquid in illa plantavit; et in speciedeclaratur contra secundum errorem supra citatum; quia, sicut corpus Christi caruit gloriae immortalitate, impassibihtate, ita etiam caruit claritate et agilitate; fuit ergo corpus ejus grave, sicut sunt nostra; sequitur enim haec proprietas naturaliter ex humani corporis compositione, nisi supernaturaliter impediatur; non est autem impedita in corpore passibili, cujus signum certissimum est, quia corpus illud ambulando fatigabatur, ut constat Joan. 4; illa enim defatigatio ex gravitate et corporis corruptione provenit. Ea- dem autem ratio est de similibus proprietatibus.

18

4. Ad fundamentum primi erroris ex dictis patet responsio; quid enim Deum deceat, non ex humano sensu, sed ex divina sapientia et bonitate judicandum est; passibile ergo corpus, quamvis de se non esset conveniens Deo, tamen neque per se fuit indecens, et ad redemptionem nostram, virtutisque exemplum, fuit maxime decens. In verbis autem illis: Non dalis Sanctum tuum videre corruptionem, non est sermo de passione aut morte humani corporis, sed de corruptione corporis jam emortui per putrefactionem, vel resolutionem in elementa; haec enim corruptio in corpore Christi locum non habuit.

19

5. Ad fundamentum secundi erroris respondetur: sicut in transfiguratione communicata fuit ad breve tempus humanitati Christi quaedam claritas, vel ejusdem rationis, vel aliquo modo similis claritati corporis gloriosi, ut infra, suo loco, dicemus, non tamen propterea putandum est Christum habuisse illam claritatem toto tempore vitae suae, ita, cum aliquando ambulavit super aquas, communicavit corpori suo quoddam vestigium agilitatis corporis gloricsi, non tamen propterea existimandum est toto tempore vitae suae illam dotem habuisse. An vero pro illo parvo tempore communicata sit illi corpori propria agilitas corporis gloriosi, quanquam Abulens., Matth. 14, q. 153, id affirmet, incertum est tamen; disputatione enim praecedenti assignavimus duos alios modos, quibus id fieri potuit absque qualitate alia, vel mutatione facta in ipso corpore Christi, qui eo probabiliores videntur, quo faciliores sunt. An vero effectus ille dicendus sit miraculosus, vel potius connaturalis illi corpori ratione unionis, vel ratione gloriae ipsius animae, dicemus latius infra, quasst. 46, de transfiguratione tractantes. Nunc breviter dicitur, supposita dispositione illius corporis, et priori miraculo, quo factum erat ut ex gloria animae gloria ad corpus non redundaret, illud fuisse simpliciter miraculosum opus, ct praeter naturalem conditionem talis corporis, ut loquuntur Hieronymus, Chrysostomus, et alii, Matth. 14; et Dionys., 2 cap. de Divin. nominib., et epist. 4 ad Caium; et Augustinus, sermon. 183 de Tempore; et Hilar., 10 de Trinit.

Sectio 2

utrum assumpserit verbum omnes perfectiones connaturales humano corpori, vel potius defectus aliquos illis repugnantes
20

SECTIO II. Utrum assumpserit Verbum omnes perfectiones connaturales humano corpori, vel potius defectus aliquos illis repugnantes.

21

1. Duplex potest esse haec perfectio aut defectus, scilicet aut per modum actus primi, seu permanentis formae, vel habitus, vel passibilis qualitatis, aut per modum actus secundi, seu actionis et passionis transeuntis.

22

2. Dico ergo primo, assumpsisse Christum corpus humanum, perfectum, et bene dispositum juxta conditionem et statum ex natura rei debitum tali corpori; unde non assumpsit defectus huic dispositioni et perfectioni repugnantes. Haec est mens D. Thomae hic, art. 4, et aliorum Theologorum in 3, dist. 15; et Bonavent., art. 1, q. 1 et 2; Richard., q. 2 et 3; Durand., q. 1. Et ratio generalis reddi potest, quia hae perfectiones, cum pertineant ad debitam compositionem humani corporis, per se decebant et conveniebant corpori humauo perfecto; aliunde vero defectus repugnantes huic perfectioni, cum non consistantin aliqua actione, vel passione, non conferebant ad meritum vel satisfactionem; non ergo oportebat illos assumi. Sed in particulari hoc melius explicatur: sequitur enim ex hac conclusione, assumpsisse Christum optimum temperamentum seu complexionem humani corporis, vut ex ratione facta constat. Et praeterea, quia tale corpus debetur perfectissimae animae, habenti perfectam intelligendi vim; hujusmodi autem erat anima Christi, ut supra ostensum est; ac denique quia defectus hujus perfectionis nihil ad redemptionem nostram deservire poterat.

23

3. Secundo, ex eadem conclusione colligitur, assumpsisse Christum perfectam corporis pulchritudinem, quam in corpore humano ac virili esse oportebat; quod sine causa ac temere negare ausus est Michael Medina, lib. 2 de Rectain Deum fide, cap. 7. Est enim haec communis sententia Sanctorum, ad quam accommodari potest illud Psalm. 44: Speciosus forma pra filiüs Lomiram; nam, licet Basil. ibi, et Cyrillus, lib. 5 sup. 53 c. Isai., de pulchritudine divinitatis hunc locum intelligant, Theodoretus vero, Remigius, et Arnobius ibi, et Gregorius, lib. 1 Regum, c. 1. de pulchritudine gratiae exponant, tamen de pulchritudine corporis interpretantur Augustinus ef Cassiodor. ibi, et Bernardus, serm. 1de Omnibus Sanctis; Chrysostomus, hom. 18 in Matt.. ubi de hac pulchritudine Christi pulchre loquens, inter alia inquit: Sicutinsignis perficiendis miraculas fuit, ita visu gratiosissimtts fuisse dicitur; inferius vero tractans illud Isai. 53: Non erat ei species, neque decor, dictum esse exponit, vel quia pulchritudo divinitatis sub mortali corpore occultabatur, ut etiam Cyrillus supra citatus exponit; vel quia ipsa corporis pulchritudo, per ejusdem macerationem, passionem et tormenta, quasi deformata et abolita fuit, vel potius occultata, juxta id, quod statim subjungitur: Et quasi absconditus vultus ejus; quam expositionem probavit etiam Tertullianus, lib. contra Judaeos, c. de Claritate gentium, et 3 lib. contra Marcion., et Vigilius, lib. 2 contra Eutychem; et in eumdem sensum tractat utrumque locum Hieronym., tom. 2, epist. 160, ad Principiam, ubi inquit: Absque passionibus corporis, universis pulchrior est, virgo de Virgine, qui non em sanguinibus, sed ex Deo natus est. Et ad eumdem sensum dicit Nazianz., orat. 9 Paschae, inresurrectione fuisse Christo Domino pulchritudinem restitutam, non quod naturalis corporis fonma, membrorum proportio, et nativus color mutata fuerint, sed quia perfectum statum suum habuere, et per corporis gloriam quasi illustrata sunt, ut D. Thomas infra dicit, q. 54, art. 1, ad 3. In hac denique sententia est Clemens Alexand., lib. Paedag.. c. 1; et Abulens., Parad. 1.

24

4. Ratione ita declaratur, quia, ut D. Thomas docet, 4 p., q. 39, a. 8, et 2. 2, q. 155, a. 2, ex Dionys., c. 4 de Div. nomin., et Augustin., 22 de Civit., cap. 19, pulchritudo ex tribus consurgit: primo, ex omnium membrorum integritate, quam fuisse in corpore Christi Domini certissimum est; non enim accepit corpus mutilum aut monstrosum, sed in naturali sua integritate, sic enim docent Patres assumpsisse omnia quae in nostra natura plantavit. Secundo, ex eorumdem membrorum debita proportione, ct hanc fuisse etiam in corpore Christi facile persuaderi potest, tum quia tale corpus debebatur perfectissimae animae ejus; tum etiam quia oportuit ut corpus illud esset aptissimum ad omnia opera vitae exercenda, quae aptitudo multum ex dicta proportione pendet; denique hoc facile colligitur ex forma ejus, quam describit Nicephorus, lib. 1 Hist., c. ulum. Tertio, requiritur ad pulchritudinem conveniens color nativus, qui oritur ex optimo temperamento ct complexione; sicut ergo baec fuit optima in Christi corpore, ita illi erat connaturalis perfectus color, et ad pulchritudinem corporis humani maxime accommodatus. Et confirmatur primo, quia corpus Christi Domini Spiritus Sancti virtute fabricatum est; sed opera, quae Deus per se ipsum facit, sunt pulcherrima et perfecta; ergo. Confirmatur secundo, quia Adam, eo quod ab ipso Deo immediate effectus est, fuit pulcherrimus et optime dispositus; multo ergo magis Christus. Confirmatur tertio, quia corpus Christi futurum est veluti objectum beatitudinis corporis nostri, ut supra, disputatione 5, cum Augustino et Cypriano dicebamus; est etiam futurum exemplar pulchritudinis omnium corporum beatorum; ergo est ipsum pulcherrtmum. Tandem confirmatur, quia nec per se fuit expetibile ut Christus hac perfectione careret, nec defectus illius nostrae deserviebat redemptiont.

25

5. Objectio. — Responsio. — Dices, imo per se decuisse, et ad quandam reverentiam Deo debitam pertinuisse, ne pulchritudinem affectaret, quia quamvis neque oportuerit illum esse deformem, tamen virum religiosum, et Evangelii praedicatorem nec pulchritudo decebat, sed quaedam mediocris gravisque venustas. Respondetur: naturalis et virilis pulchritudo, cum summa virtute et modestia conjuncta, maxime decet et ornat quemcunque sanctum virum, et incitat ad reverentiam et dilectionem; praesertim quando propter labores et afflictiones corporis ita est moderaia, ut per se ostendat, solum ab ipsa naturali compositione et formatione perfecta proficisci, non ex humana curiositate seu atfectatione.

26

6. Dico secundo, non assumpsisse Christum omnes perfectiones naturales commodas corpori humano, quae in actione aliqua, vel passione, seu in actuali dispositione consistunt; sed potius defectus contrarios, cujusmodi sunt fames, sitis, defatigatio corporis, et similes. Haec conclusio, hoc sensu explicata, est certa secundum fidem, et probatur satis ex testimoniis Scripturae citatis sectione praecedenti. Et ratio est qua D. Thomas est usus, quia hi defectus sunt poenae accommodatae ad satisfaciendum pro nobis, et praebenda exempla virtutis. Solum superest explicandum quos ex his defectibus assumpserit; constat enim non assumpsisse omnes possibiles humano corpori, quia neque oportuit, neque convenienter fieri potuit. In quo breviter dicendum est primo, suscepisse passiones illas, quae intrinsece oriuntur ex corpore mortali, et toti naturae communes sunt; pertinebat enim hoc ad veritatem corporis mortalis, et ad fidem ejus comprobandam. Suscepit deinde aliquas passiones, vel defectus ab extrinseca causa naturali vel violenta provenientes; sic enim interdum passus est frigus vel calorem, flagella et crucem. Regula autem seu mensura harum passionum fuit aeterna Dei sapientia, qua definitum fuit quid n hoc genere expediret suscipere. Unde tandem dicitur non accepisse quosdam defectus, qui vel indecentiam aliquam continent, vel communes non sunt toti naturae, sed ex aliqua speciali imperfectione oriuntur, ut hic D. Thomas, et cum illo omnes Theologi docent.

27

7. Nullum morium nueque eegritudinem assunpsit Christus.— Ohjectio. — Responsio. — Ex quo expeditur commune dubium, an in Christo fuerit morbus aliquis, ut febris, aut morbus caducus; non enim defuerunt, qui assererent Christum assumpsisse hujusmodi eeeritudines, ut in omnibus fratribus assimilaretur. Sed est sententia temeraria, et piarum aurium offensiva, eo magis quo aegritudo Christo attributa majorem imperfectionem vel indecentiam continuerit. Dicendum ergo est. neque morbum, neque aegritudinem assumpsisse, ut sensit D. Thomas hic, et alu, in 3, dist. 15 et 16; et docuit ctiam Abul., Paradox. 3, c. 21; Cajet., 2 tom. Opusc., opusculo 13; Glossae, Lyra, et alii expositores Matth. 8, ubi citatur illud Isai. 53: Vere languores mostros ipse tulii, qui exponunt, id est, non in se accepit, sed a nobis abstulit et depulit; quod multi referunt ad virtutem miraculorum, per quam morbos hominum sanabat, ut videre est in D. Hieron. super Isai.; et August., tract. 91 in Joan.; et Basilio, in regulis brevioribus, in 177; quamvis locus ille Isai. alium etiam litteralem sensum habere possit, ut constat ex 1 epist. Petri, c. 2. Juxta praedictum vero sensum, videtur dixisse Athanasius, libro de Incarnat., ante medium, non decuisse ut is, qui ad tollendas infirmitates nostras veniebat, aegritudines susciperet; unde cum Isaias Christum vocat virum dolorum, et scientem infirmitatem, infirmitatem vocat ipsam passionem et corporis afflictionem, ut omnes Patres exponunt, non aliquem morbum vel corporis aegritudinem. Ratio redditur a D. Thoma, quia morbus vel aegritudo non oritur nisi vel ex imperfecta corporis formatione, quae in Christo locum non habuit, ut constat; vel ex aliqua immoderatione in cibo et potu, aut ex alia simili causa, quae quam longissime etiam a Christo abfuit. Dices: interdum potest etiam provenire ex causa extrinseca, ut ex inclementia aeris, vel ex influentia coeli. Respondetur corpus optime temperatum, quale fuit corpus Christi, facile resistere et superare hujusmodi injuriam vel intemperiem coeli, praesertim quia hujusmodi causa nimium violentae facile poterant ab ipso Christo vitari, quod et expediens fuit, cum hujusmodi defectus nec per se divinam personam decerent, neque nobis essent necessarii vel utiles.

28

8. Objectio. — Responsio.— Christus absque ulla aegritudine tandem moreretur, si per vcin non esset interfectus.—Sed dicet aliquis: ergo si Christus non fuisset per vim interfectus, nunquam fuisset mortuus, quod repugnat conditioni corporis mortalis. Sequela vero patet, quia nunquam contraheret morbum aut aegritudinem; ex sententia autem medicorum, non potest homo senio confici aut naturaliter mori, nisi in illo aliqua aegritudo intercedat. Respondetur, nos tantum fuisse locutos de facto; nam de possibili, si Christus usque ad senilem et decrepitam aetatem viveret, fortasse non repugnaret ut in aliquam segritudinem incidere posset levem, et ad breve tempus, qualem eam medici describunt accidere in iis qui, naturaliter senio confecti, quasi sponte sua occidunt. Secundo vero dici pctest esse disparem rationem de morte et eegritudiue; mors enim habet intrinsecam et sufticientem causam in ipsa naturali compositione et conservatione humani corporis, ex qua fit ut naturalis calor et humidum radicale paulatim remittantur et debilitentur, et tandem deficiant; morbus autem vel aegritudo non habet sufliciens principium intrinsecum in ipsa natura, si corpus ipsum bene formatum sit, et convenienter gubernatum. llla enim remissio vel debilitas, quae paulatim fit in ipsa naturali virtute, non habet rationem eeeritudinis, sed naturalis dispositionis, in tali aetate convenientis humano corpori. Quocirca sententia illa medicorum, si vera est, juxta communem usum vitae humanae interpretanda est; per se autem et intrinsece non repugnat corpori humano usque ad mortem pervenire per actionem mutuam caloris naturalis, et alimenti, etc., absque propria aegritudine intercedente; nam dispositio naturalis, in qua potest humanum corpus conservari, habet certum terminum saltem extrinsecum, et statim ac illum attingit, deficit, et unio corporis et animae dissolvitur. Potest autem remissio naturalis caloris usque ad illum terminum paulatim pervenire absque aegritudine, quia in singulis aetatibus potest corpus illud in convenienti dispositione conservari. Nam, sicut pueritiae conveniens est talis dispositio, sic etiam senectuti et aliis aetatibus; morbus autem proprie consistit in defectu naturalis et convenientis dispositionis corpori humano in tali statu vel aetate debitae. Poterat autem corpus Christi nunquam carere hujusmodi dispositione, et nihilominus naturaliter mori, ut explicatum est.

Sectio 3

an hi defectus fuerint necessarii vel voluntarii christo domino
29

SECTIO III. An hi defectus fuerint necessarii vel voluntarii Christo Domino.

30

1. Dubium hoc solum habet locum, proprie loquendo, in his defectibus qui in aliqua actione vel passione consistunt. Et ratio dubii sumi potest ex Damasc., lib. de Haeret., in 84, ubi inter haereses Juliani et aliorum ponit, quod dicerent has passiones non fuisse in Christo sicut in nobis, quia in nobis necessariae, in Christo autem voluntariae extiterunt. In contrarium vero est, quia ipse Damasc., l. 3 de Fid., c. 20, dicit has passiones fuisse in Christo voluntarias, imo et supernaturales eas vocat, quia non praeveniebant voluntatem, quamvis etiam appellet illas naturales, quia sunt secundum naturam.

31

2. Supponendum vero est sermonem esse de voluntario, prout ab actu voluntatis humanae denominatio haec sumi potest, nam secundum voluntatem divinam constat, hos defectus fuisse voluntarios, tum in ipsa assumptione voluntaria corporis passibilis, tum etiam in se ipsis; quia dum Christus patiebatur, hoc ipsum divina voluntas volebat et efticiebat; loquimur enim de innoxiis et poenalibus defectibus, ut erant omnes Christi passiones. Respectu vero voluntatis humanae, dupliciter potest aliquid dici voluntarium, scilicet, vel ut effectus seu actus cujus principium est voluntas, vel ut objectum tantum quod voluntas ipsa amat, seu acceptat, quamvis illius principium non sit. Denique voluntas humana Christi considerari potest, vel secundum naturales vires suas, vel ut instrumentum Verbi, habens vim ad efficienda opera quae naturam superant.

32

3. Hi defectus quomodo Christo necessarii fuerint. — Dico ergo primo: supposita dispositione naturali, in qua corpus Christi pas- sibile formatum est, et positis etiam aliis naturalibus causis, necessitate quadam naturali patiebatur Christus hos defectus, ut famem, sitim, etc., nec poterat eos per vires naturales humanae voluntatis impedire; et hoc modo dicitur Christus assumpsisse necessitatem subjacendi his defectibus, et eodem sensu dicuntur necessarii. Hic est sensus D. Thomae hic, art. 4, et praeced. q., art. 3, in quo consentiunt Theologi, in 3, dist. 15 et 16; Marsil., q. 11; Alexand. Alens., 3 p., q. 17, memb. 1; et hoc sensu videtur Damasc. contrariam sententiam ut haereticam damnare; videntur enim illi haeretici dixisse, tale fuisse corpus Christi, taliterque dispositum,ut etiam ab igne sibi applicato non necessario calefieret, etiam secluso miraculo, et ideo dicebant non paruisse naturae legibus. Quae sententia eo haeretica est, quod in re negat corpus Christi vere fuisse passibile; unde ex contrario principio fidei sufficienter probatur conclusio. Quae confirmatur, nam corpus Christi vere et naturaliter indiguit cibo et potu; quando ergo haec deerant, famem et sitim naturali necessitate sentiebat. Quare, quod quadraginta diebus fuerit sine cibo, in miraculis ejus a Patribus numeratur. Unde etiam confirmatur; nam augmentum et decrementum, et diversarum aetatum successio ex naturali necessitate inventa est in corpore Christi; ergo alteratio ex calore naturali, vel ex alimento, et aliae similes naturali necessitate fuerunt in ipso; ergo et naturales defectus, qui hinc sequuntur, ut fames, sitis, defatigatio, et denique mors naturaliter esset secuta, nisi per violentiam anticipata fuisset, ut Augustinus docuit lib. 2 de Peccatorum merit. et remis., c. 29. et D. Thomas, in 3, d. 16, q. 1, art. 2.

33

4. Quomodo fuerint voluntarii.— Dico secundo: nihilominus hi defectus fuerunt Christo homini voluntarii: primo, per modum objecti voluntarie acceptati et amati, vel in ipsamet assumptione corporis passibilis, juxta illud: Corpus autem adaptasti mihi, tunc diai Ecce venio, in capite libri scriptum est de ine, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus. volui; vel in singulis occasionibus, cum se offerebat opportunitas vel necessitas sustinendi hujusmodi defectus. Secundo, per modum effectus aliquo modo procedentis ab ipsamet voluntate Christi, vel quia occasiones, et causas hujusmodi defectuum voluntarie assumcbat, ut cum jejunabat, et usque ad defatigationem ambulabat; vel quia saltem ut instrumentum Verbi poterat has passiones impe- dire, et nolebat; et hic est sensus Damasceni. secundo loco supra citato, et Sophronii, in Epistola Synodali, quae refertur VI Synod., act. 11; D. Thomae hic, et aliorum. Quae doctrina et per se satis probata est, et confirmari potest, quia Christus assumpsit hos defectus, ut per eos pro nobis satistaceret; oportuit ergo ut essent voluntarii, alias non fuissent ad satisfaciendum idonei.

34

5. Et ex his sequitur primo, hujyusmodi detectus seu passiones non fuisse Christo simpliciter coactas, quia, licet essent contra appetitum naturae, et interdum contra naturalem aliquam displicentiam voluntatis, ut natura est, fuerunt tamen consentanei deliberatae atque absolutae et efficaci voluntati, a qua habet actio, ut sit voluntaria simpliciter, quamvis sit involuntaria aut violenta secundum quid, ut constat ex 3 Ethic., c. 1, et 1. 2. q. 6, art. 6, de qua re plura dicemus inferius, quaestione 18. Secundo, ex his intelligi et conciliari possunt varia Theolocorum dicta; affimant enim aliqui, Christum Dominum non fuisse ita subjectum necessitati harum aftectionum, quin fuerit in ejus voluntate positum illas non sentire, etiamsi contraria agentia essent sufficienter applicata, quomodo loquitur Abulensis supra. Alii veroomnes contrario modo loquuntur. Sed primum est verum, considerata Christi voluntate, ut Verbi instrumentum est. Secundum vero, consideratis solum naturalibus viribus humanae voluntatis. Deinde dicunt aliqui, passiones has fuisse Christo voluntarias, solum voluntate concomitanti, ut Bonav., Almain. et alii loquuntur, quod quidem est verum in aliquibus passionibus, et considerata voluntate Christi, solum juxta vires naturales; nihilominus tamen, considerata illa voluntate ut instrumento Verbi, omnes defectus possunt dici voluntarii, etiam antecedenter, et multi eorum fuerunt eodem modo voluntarii, etiam respectu voluntatis per vires suas naturales operants, ut explicatum est.

Sectio 4

utrum assumpserit christus sui corporis localem circumscriptionem et mutationem
35

SECTIO IV. Utrum assumpserit Christus sui corporis localem circumscriptionem et mutationem.

36

1. Haec quaestio in superioribus est virtute definita, et ideo fortasse a D. Thoma et aliis antiquis Scholasticis praetermissa est, quia eo tempore non erat in dubium revocata; nunc vero propter novos nostri temporis haerelicos necessario disputanda est, breviter tamen juxta scholasticum institutum. Dicunt ergo isti haeretici, non assumpsisse Christum Dominum corporis sui circumscriptionem, seu definitionem ad unum locum, sed ex vi unionis illi communicatum esse, ut sit ubique sicut ipsa divinitas, quamvis non in omnibus locis visibili modo apparuerit. Unde fit, consequenter eos esse dicturos, illud corpus nunquam fuisse vere et in re ipsa localiter motum; quanquam enim in hoc loco interdum se ostenderit, et in alio occuitaverit, nunquam tamen vel priorem locum reliquit, vel novum occupavit. Hujus erroris primus auctor censetur fuisse Jacobus Faber Stapulensis, super 4 ad Cor. 12, ubi dicit, corpus Christi replere caelum et terram, et idem habet in cap. 14 Joan. Et ab hoc creditur hausisse hunc errorem Lutherus, quem secutus est Brentius, Kemnitius, et alii hujusmodi, ut refert Prateolus, sub eorum nominibus; Lindanus, Dialog. 2; Sanderus, lib. 7 de Visib Monarch., haeres. 2085 et 655; et Claud. de sainct., in lib. de Eucharist., repetitione 4; et ex nostris optime et nuperrime Robertus Bellarminus, lib. 3 de Incarnat., c. 1. Fundamentum horum haereticorum fuit, quia ex unione bypostatica consequi neccssario putant, ut proprietates unius naturae alteri communicatae sint, non solum in concreto, respectu personae, per communicationem idiomatum, sed etiam in abstracto, pcr realem communicationem proprietatum et naturarum inter se. Sed observandum est, haereticos non eodem modo neque constanter hunc errorem asserulisse: principio enim dixisse videntur, Christi humanitatem ab ipsa incarnatione, ct ex vi unionis habuissc hanc, quam ubiquitatem vocant; postea vero, quia videbatur hoc Scripturis repugnare, dixerunt hanc ubiquitatem dupliciter haberi posse, primo, quast in radice, vel in actu primo, et hoc modo habuisse illam ab initio incarnationis; quod nihil aliud esse videtur quam fuisse illi debitam hanc perfectionem ratione unionis, quanquam propter statum corporis passibilis re ipsa non statim communicata fuerit. Secundo ergo modo haberi potest haec proprietas actu, et in se ipsa, quod vocant ipsi, illam habere in actu secundo; non enim possunt hi termini in proposito habere alium sensum; quia, in attributis quae non consistunt in operatione, neque in principio illius, sed in aliqua formali perfectione, ut est hoc de quo agimus, scilicet, immensitas, vel ubiquitas, actus secundus nihil aliud esse potest quam ipsum esse actuale et formale talis perfectionis; hoc ergo modo dixerunt postea, ubiquitatem non esse communicatam humanitati Christi usque ad resurrectionem, vel, ut alii tandem dixerunt, usque ad ascensionem.

37

2. Hereticorum responsio confutatur.— Haereticorum responsio secunda. — Confutatur.— Dico tamen primo, Christi humanitatem non esse nunc, neque unquam fuisse ubique, atque adeo corpus ejus loco circumscribi, sicut alia. Quae veritas, simpliciter loquendo, de fide est, et probatur primo, nam de tempore quo fuit viator, dicitur Joan. 6: Cum vidisset turha quod Jesus non esset ibi, et c. 11: Ut sciatis quia non eram ibi. De tempore vero post mortem et resurrectionem dicitur Joan. 16: ARelinguo mundum et vado ad Patrem; Marc. 16: Surreait, non est lhic; et Act. 1: Assumptus est in celum; et infra: Sic veniet, quemadmodum vidistis emn eunten in celum. Quod testimonium etiam de tempore post ascensionem procedit; et Act. 2 dicitur, animam Christi aliquando fuisse in inferno, non tamen semper ibi mansisse; non ergo erat ubique; et eodem modo dicitur in Evangeliis, corpus depositum esse de cruce, et positum in sepulcro; et satis significatur tunc alibi non fuisse. Respondent haeretici in his locis sermonem esse de existentia visibili corporis Christi in loco, et ideo negari fuisse alicubi, quia ibi non erat localiter, seu visibiliter; et eedem modo exponunt ascendisse vel descendisse, etc. Sed haec fuga primo est contra vim et proprietatem verborum; secundo, contra communem expositionem et traditionem Patrum; tertio, contra veritatem mysterii incarnationis Christi; sequitur enim, non vere, sed secundum apparentiam quamdam fuisse factam. ut, verbi gratia, sequitur non vere fuisse inclusum Christi corpus in utero Virginis, neque vere ex illo per humanam nativitatem exivisse, neque vere fuisse ingressum ad discipulos januis clausis; et alia similia, quae sine vcra loci mutatione, et reali existentia in uno et non in alio, proprie ac vere intelligi non possunt. Quarto est in rigore contra veritatem illarun locutionum; non enim vere dici potest Christum non esse hic, signata hostia consecrata, solum quia ibi non est visibiliter, seu localiter. Sed retorquent hoc argumentum haeretici, nam Joan. 16 dicit Christus, se relinqguere mundum et ire ad Patrem, quamvis revera manserit in Eucharistia; ergo dicitur relinquere, solum quia visibiliter in mundo non mansit. Rhespondetur, illa verba proprie et vere, et cum toto rigore intelligi, nam Christus, ascendendo in ccelum, vere reliquit mundum, illi auferens suam realem praesentiam, non solum secundum visibilem apparentiam, sed secundum realem existentiam in mundo; reliquit autem Christus mundum, seu existentiam in mundo, quod erat ex vi illius motus et ascensionis; quod vero aliunde, scilicet, per aliud mysterium, et alio modo in mundo manserit, est accidentarium ad illorum verborum veritatem, et fortasse, quando Christus ascendit, pro illo tempore in nullo inferiori loco mansit, quia nulla tunc erat hostia consecrata; quanquam etiam hoc sit per accidens. Adde, illa verba satis proprie intelligi de morte, per quam Christus proprie ita reliquit mundum, ut in eo non manserit secundum humanitatem.

38

3. Secundo, argumentor traditione Conciliorum et Patrum; in VI enim Synod., act. 11, expresse dicitur assumpsisse Christum corporis circumscriptionem, et in VII Synod., act. 6, tom. 6, ubi damnatur nonus canon Conciliabuli Constantinopolitani, et ex professo variis testimoniis Scripturae probatur, Christum, ante et post resurrectionem, fuisse loco secundum humanitatem circumscriptum; et inferius, act. 7, post fidei definitionem, anathemate feriuntur qui hoc negant; et in Concil. Lateram, sub Martin. 1, can. 4: Si quis non confitetur Christum circunscriptum corpore, et incircumscriptum deitate, condemnatus sit. Preeterea ex Graecis Patribus, Athanas. contra Arium, disputatione coram Probo, tom. 4, ex hac proprietate, corporis Christi veritatem confirmat; Cyril. Alex., lib. 9in Joan., c. 21, dicit Christum corpore nobis abesse, et divinitate esse praesentem. idem repetit lib. 11, c. 21; et similia habet Cyril. Hierosol., catech. 14; et Theodor., dialog. 2, qui refert in eamdem sententiam Gregor. Nyssen., orat. contra Eunom.; etDamasc., 3 lib. de fidc. c. 7: Carne, inquit, minuitur et contrahitur, nam secundum divinitatem, omnem refugit circumscriptionem; ueqgue enim corpus una cum divinitate, qua incircunscripta est, se porrigit et evtendit. Idem Damasc. orat. de Transfig.: Corpus, inquit, illud sane circumscriptun et definitum erat; negue enim cum in Thabor staret, ectra montem pertingebat, at deitas captum omnem eacedebat, atque ultra omnia eraz. Ex Latinis, Aug., serm. 58 de Verbis Domiui, circa illud Joan. 14: lado ad eum qui misit ane: Ibat, inquit, per id quod in uno loco erat, nanebat per id quod ubique erat; et tractat. 50 in Joan., dicit Christum nunc nobis esse absentem et praesentem, quia suum, inquit, corpus intutit in celum, majestatem non abstulit mundo. Idem, epist. 57 ad Dardanum; et Ambros., lib. 2 de Fide, c. 4, in princ.; Hieron., 3 tom., epist. 148, ad Marcellam, quae incipit: Magnis nos provocas quastionibus; et Greg., hom. 28 in Evangelia, tractans illud Joan. 4: Erat quidam regalus, etc.: Corporalem, inquit, presentiam Dominà quaerebat, qui per spiritum nutsquam deerat; minus itaque in illum credidit, quem non putavit posse salutem dare, nisi preesens esset et corpore. Idem docet Fulgent., lib. 2 ad Trasimundum, c. 17; et Vigilius, lib. 1 et 4, contra Eutychetem, et alii Patres frequenter, tractantes de ascensione Christi Domini, et descensu ad inferos, et aliis similibus mysteriis.

39

4. Ubiquitas, ut ab haereticis ponitur, regugnat rei creatae. — Ultimo arguitur ratione, quia, vel haec proprietas communicata esset humanitati necessario ex vi unionis, vel voluntarie; ncutrum dici potest. Primum probatur primo, quia unio hypostatica non requirit ut proprietates unius noaturae communicentur alteri, nam hoc esset confundere naturas, et in errorem Eutychetis incidere, ut patet ex distis quaest. 2, disp. 7, et in quaestione praecedenti, disp. 31, in principio. Et probatur aperte, quia alias ex vi unionis, humanitas etiam esset aeterna, sicut dicitur esse immensa, et necessario existeret in omnibus temporibus, praeteritis et futuris, sicut dicitur esse in omnibus locis; similiter esset omnipotens, et alia. quae plane sunt impossibilia. Secundo, quia alias fatendum esset haereticis, humanitatem a principio conceptionis esse ubique, non tantum aptitudine, sed actu, quod multi eorum non audent concedere, quia repugnat veritati mysteriorum ad humanitatem pertinentium; quomodo enim vere inortuus esset, et descendisset ad infernum secundum animam, et non secundum corpus, Jjacuisset vero in sepulcro secundum corpus, et non sccundum animam, nisi secundum eas partes circumscriberetur aut definiretur loco, ita ut partesillae inter se loco distarent? Tertio, declaratur exemplo naturali, nam, licet materia capitis, verbi gratia, sit substantialiter conjuncta tou animae, non inde necessario sequitur illam esse ubicumque est anima. Secundum de voluntaria communicatione fa- cile excluditur, primo, quia communicatio hujus ubiquitatis, prout ab ipsis haereticis intelligi vidctur, et contradictionem involvit, et ipsi mysterio incarnationis repugnat; volunt enim ipsammet immensitatem divinitatis formaliter communicari humanitati, et per se ipsam ita illam perficere, ut faciat ilam ubique existere; quod plane intelligi non potest sine naturarum confusione, talique unione ut ex eis una natura resultet. Quod si intelligant humanitatem constitui ubique per quamdam participationem creatam immensitatis -Dei, ita tamen ut aeque sit ubique ac ipse Deus, adhuc mihi videtur omnino impossibile quod affirmant; nam Deus ita est ubique, ut substantia ejus sit quasi infinite diffusa, quod a nobis explicatur, vel in ordine ad spatia imaginaria, vel ad corpora quae in majori et majori quantitate in infinitum creari possunt, in quibus omnibus Deus esse potest sine ulla sui mutatione; hinc enim aperte constat ipsam divinam substantiam ita in se esse, ut ita dicam, dispositam seu immensam, ut sit actu veluti infinite diffusa; hic autem modus immensitatis et existendi ubique, cum in suo ordine sit actu infinitus, non minus repugnat corpori quam infinita quantitas vel extensio.

40

5. Ubiquitatem, prout dicit esse àn omnibus creaturis, humanitati Christi tribuere luereticum est. — Quod si tandem intelligant humanitatem Christi ex speciali et voluntario dono Dei esse ubique, id estin omnibus rebus creatis quae intra finitum spatium terminantur, non intelligo hoc esse impossibile, aut implicare contradictionem, ut aperte ostendit Eucharistiae mysterium; sicut enim nunc Christi humanitas realiter est praesens multis locis, ita potuisset toti universo fieri praesens; nullam enim majorem repugnantiam involvit; imo ex illius mysterii vi posset in universo orbe existere, si in omnibus partibus universi esset materia ex qua illud mysterium conficitur, et a debito ministro convenienti intentione forma applicaretur. Dicere autem de facto ita esse, non solum esttemerarium, quia est contra Patrum auctoritatem et Theologorum omnium, et sine fundamento sed etiam haereticum, quia est contra Scripturam, ct contra alia mysteria fidei, ut explicatum est, et specialiter contra mysterium Eucharistiae, pront ab universa Ecclesia intelligitur, quia, posita illa ubiquitate, non magis esset prasens corpus Christi in speciebus panis quam in aliis rebus; neque quoad realem praesentiam magis sumeretur a nobis in Eucharistia quam in communi cibo; unde ad illam efticiendam nulla esset necessaria conversio sen transubstantiatio, quae omnia sunt contra fidem. Unde concludo Christi corpus tantum esse in coelo et in Eucharistia; seclusoque eodem Eucharisiae mysterio, non solum non esse corpus Christi ubique, sed neque etiam esse alibi quam in coelo; et contrarium asserere esset magna temeritas, sine fundamento, et contra omnes Theologos, in 3, d. 22; D.Thom. infra, q. 52, art. 3, et 4 contra Gent., c. 49.

41

6. Objectio. — Responsio. — Haec propositic, Christus ubique est homo, quomodo intelligenda. — Sed conira primo. Verbum est ubique; ergo et Christus est ubique per communicationem idiomatum, ut Patres communiter loquuntur, August., serm. 14 de Verb. Apostoli, et Cbrys., hom. 17 in ad Hebrae.; Ambr., lib. 7 in Luc.; Hierony., contra Vigilant., et alii communiter; ergo et ipsa humanitas est ubique: probatur haec consequentia ultima, quia Christus ubique est homo. Respondetur ex S. Thoma, dist. 22, q. 1, art. 2, et aliis Theologis ibi, ut Christus dicatur esse ubique, per idiomatum communicationem, satis esse ut ipsa persona sit ubique; sicut, ut dicatur aeternus, satis est ut ipsa persona aeterna sit. De illa autem propositione, Christus ubique est homo, si illud, ubique, cadat supra praedicatum, 5omo, D. Thomas dicit, in ricore esse falsam, quia praedicata formaliter tenentur; et ideo illud, ubigtue, cadit supra humanitatem ipsam, et significat illam esse ubique, seu ubique copulari tali supposito. Sicut haec etiam est falsa propositio: Christus ab eterno est homo, propter eamdem rationem; et haec similiter: Antma, ubicumque est, informat manum; et si unus homo esset in pluribus locis, et in eis haberet proprietates diversas verbi gratia, in uno albedinem, et in alio nigredinem, talsum esset dicere illum ubique esse album; et nunc falsum est diccre, corpus Christi, ubicumque est, esse extensum in ordine ad locum, Quae omnia vera sunt, intellecta propositione in illo sensu, qui videtur maxime formalis et rigorosus; si tamen adverbium praecise conjungatur cum subjecto, admitti potest illa locutio; sensus enim erit, hoc suppositum, quod est ubique, esse hominem, et de illo, ubique existente, vere dici posse esse hominem.

42

7. Objectio. — Reesponsio. —Sed contra secundo, quia Matth. ult. dicit Dominus: Data est mihi omnis potestas in celo et iuterra; ergo saltem ex tunc accepit hanc ubiquitatem, seu praesentiam in coelo et in terra. Respondetur: jam supra diximus illam potestatem, humanitati Christi communicatam, non esse ipsammet omnipotentiam Dei, sed quamdam potestatem excellentiae in omnes creaturas, quae non requirit realem praesentiam in omnibus creaturis; existens enim in coelo potest omnibus imperare, easque immutare, ut supra declaratum est.

43

8. Objectio. — Responsio. — Sed contra tertio, nam ad Ephes. 4 dicitur Christus ascendisse in coelum, ut adimpleret omnia; ergo saltem ex tunc caepit esse in omnibus rebus. Respondetur, satis ineptum esse exponere hunc locum dc corporali praesentia, ita ut Christus dicatur omnia implevisse, quia omnibus rebus coepit esse localiter praesens. Ut quid enim Christus ascendisset in coelum, ut inde veluti localiter se diffunderet omniaque repleret? vel si jam hoc modo replet omnia, non vere postea descendet ad judicium, ut dicitur Act. 1. Ascendit ergo Christus ut adimpleret omnia, id est, ut suam peregrinaticnem concluderet ac terminaret, ut ait S. Thom.; vel, ut adimpleret omnia quae de illo praedicta erant, ut Chrys. ct Hieronym. exponunt, juxta communem phrasim Scripturae, ut Luc. 24: Necesse est impleri omuia quae scripta sunt de me. Vel, tertio, ut rerum omnium testimonio se dominum universorum ostenderet, ut exponit Bernard., serm. 2 de Ascensione. Vel, quarto, ut inde impleret Ecclesiam donis gratiae et Spiritus Sancti, ut dicit Ambr., epist. 16. Vel denique, si velimus hoc ad localem praesentiam referre, exponi potest, ut impleret omnia non simul, sed successive, neque existendo in omnibus individuis locis, sed in omnibus partibus mundi, nunc in terra, postea in aere, ac tandem in caelo, ut videtur OEcumenius exponere.

44

9. Dub., quomodo Christus motus fuerit lacaliter, nulla facta àn Verbo mutatione. — Dbico secundo, Christum secundum corpus vere fuisse localiter motum. Haec conclusio habetur in terminis in VI Synod., act. 11, et sequitur evidenter ex praecedenti, et eisdem testimoniis et rationibus probanda est; solum eam distinguo, ut eponam difficultatem hic occurrentem, scilicet, quo modo potuerit Christus secundum humanitatem substantialiter unitam Verbo mutare locum, nulla facta in Verbo mutatione. Dicetur fortasse hoc ideo fieri potuisse, quia Verbum est ubique, non autem humanitas. Sed in hoc est difficultas. quia, cum humanitas sit substantialiter unita Verbo existenti in hoc loco, non videtur fieri posse ut haec humanitas transferatur ab uno loco in alium, nisi vel simul secum quasi deferat Verbum sibi unitum, et consequenter Verbum ipsum per accidens moveatur, vel ipsa unio ad Verbum quasi continue dissolvatur ab ipso Verbo, prout est in illo loco; et iterum fiat in eodem Verbo prout est in alio. Exemplo res explicatur: nam, licet tota anima sit in singulis partibus corporis, si tamen intelligamus partem unam moveri ad locum alterius per penetrationem, nihilominus intelligimus animam per accidens moveri simul cum parte mota, propter unionem substantialem indissolutam, quamvis in alia parte tota anima existeret. Aliud exemplum est, nam si hostia consecrata circulari motu intra suam sphaeram movetur, corpus Christi per accidens movetur, propter unionem cum speciebus, quamvis totus sit praesens in toto illo loco, et totus in qualibet parte. Respondetur, sicut Verbum divinum ubique est unum et indivisibile, ita unionem humanitatis ad ipsum, ubicunque existat. eamdem omnino esse; unde, sicut corpus vel humanitas mutat locum, ita secum defert illam unionem ad Verbum, et ita, immanente prorsus eadem unione, intelligitur fieri mutatio in humanitate, nulla facta mutatione in Verho. Et exempla adducta potius valent ad hoc confirmandum quam ad impugnandum, quia anima non potest moveri ad locum in quo antea erat, cum non intelligatur in eodem loco bis esse, etiam si fortasse in eodem loco informet duas materias se penetrantes secundum locum. Et eodem modo corpus Christi Domini, in casu posito, non movetur per accidens, quia semper retinet eamdem praesentiam secundum se totum, et secundum omnes partes suas ad species, et ad omnes partes earum, et eamdem relationem distantiae et propinquitatis ad caetera corpora.

45

10. Objectio. — Responsio. — Dices: ergo per communicationem idiomatum concedi posset, Verbum aut Deum esse mutatum, quando Christus mutatus est. Aliqui respondent hoc posse et debere concedi in determinatis seu specificis mutationibus; sic enim dicimus Deum ambulasse, passum esse, ascendisse, etc., quia istae locutiones nihil inolvunt aut requirunt ad suam veritatem, quod repugnet Verbo secundum se; quia satis est ut illa praedicata conveniant personae ratione alicujus natura, et ex ipsis terminis satis indicatur illa non dici de Verbo secun- dum se, sed ratione naturae assumptae; at vero sub generali nomine mutationis negant illam locutionem; quia non est usitata a Patribus et Conciliis. Mihi tamen videtur esse ambiguam et distinguendam, ne videatur signitcare Deum in se ipso mutatum esse ratione hujus mysterii, nam in hoc sensu falsa est, et negatur a Patribus; si tamen sit sermo de sola communicatione idiomatum, propter mutationem factam in humanitate jam unita Verbo, vera est propositio, ut argumentum probat, neque habet majus inconveniens quam quod Deus sit mortuus, vel genitus ex virgine.

PrevBack to TopNext