Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 19

Praeambulum

1

Hoc modo proponendus est titulus hujus quaestionis, quanquam communiter habeatur de pertinentibus ad virtutem Christi. D. enim Thomas in his quaestionibus non agit de virtute, sed de unitate, ut evidenter constat ex q. 17, in capite quaestionis, ubi ordinem harum quaestionum distincte explicat.

Articulus 1

2

COMMENTARIUS.

3

Una operatio quo sensu ab heereticis Christo triouatur. — In explicando sensu hujus tituli merito Cajetanus immoratur, quoniam, si ille intelligatur, et res tota facillime intelligetur, et haeresis tribuentium Christo unam tantum operationem aequa facilitate refelletur. Tribus ergo modis intelligi potest esse in Christo tantum unam operationem: primo, substantialiter, seu realiter et physice; et hoc sensu nullus potuit in Christo ponere unam operationem, nisi qui in illo ponit unam tantum naturam; nam, admissa distinctione naturarum, nullus negare potest quin locutio, intellectio, et aliae similes operationes, quae per animam, vel corpus Christi efficiebantur, sint distinctae actiones physice et realiter. Secundo modo intelligi potest esse in Christo unam tantum actionem divinitatis et humanitatis, non simpliciter et absolute quoad omnes actiones, sed tantum quoad actiones miraculosas, in quibus humanitas operabatur ut instrumentum Verbi; et in hoc sensu explicatur ab aliquibus dicta haeresis, et optime refellitur a D. Thoma. Quia, licet actio instrumenti, qua immediate attingit effectum principalis agenus, sit una et eadem cum actione ipsius agentis, tamen actio propria ipsius instrumenti distincta est ab actione principalis agentis; qualis erat in humanitate Christi tactus carnis suae, vel locutio, aut aliae similes. Quae doctrina vera est, sed non existimo hunc fuisse sensum illorum baereticorum, quia illi non tantum in actionibus miraculosis, sed simpliciter et absolute negabant in Christo duas operationes, et propterea simpliciter damnantur in Conciliis; si enim solum agerent de illo genere actionis miraculosae, cum non sit certum actionem propriam instrumenti necessario antecedere actionem principalis agentis, non fuissent fortasse propter solam illam causam ut haeretici damnandi, nisi quatenus incidere potest in tertium sensum jam explicandum. Tertio ergo modo dici potest, tantum esse unam operationem divinitatis et humanitatis Christi in genere actus moralis et liberi, quia, videlicet, tantum est in Christo una libertas, et una voluntas, in cujus potestate est reliquas omnes potentias ad operandum applicare. Et hoc sensu existimant aliqui, haereticos Monothelitas dixisse, tantum esse in Christo unam operationem et unam voluntatem; sed hoc incertum est; tamen etiam in hoc sensu est apertus error negare in actionibus Christi non fuisse aliam actionem divinitatis ac humanitatis, quia revera Christus per proprium actum voluntatis humana liberum, et in sua potestate existentem, volebat et perficiebat sua opera. Et hoc sensu intelligo, quod D. Thomas hic ait, humanam naturam Christi habuisse propriam formam et virtutem, per quam operabatur, scilicet, sua sponte et libertate operando. Et sic est facilis discursus D. Thomae. Et omnia, quae in solutionibus argumentorum dicit, quae magna ex parte esposita etiam sunt in iis quae circa q. 17 et 18 disputata sunt. Quapropter nec de re ipsa, nec de hac littera D. Thomae plura diceuda supersunt.

Articulus 2

4

COMMENTARIUS.

5

1. Una operatio humana Christi dupliciter intelligi potest. — Omnis operatio humanitatis Christi aliquo modo fuit humana. — In hoc titulo, una operatio ceodem sensu sumitur quo in praecedenti, ut D. Thomas in corpore articuli expresse declarat; unde quod D. Thom. hic definit, in Christo esse tantum unam operationem humanam, nihil aliud significat, quam secundum humanam naturam esse in Christo unum principium liberae operationis, cui omnis actio subjecta et subordinata fuit. Quo fit ut. explicatis terminis, nulla hic supersit nova quaestio quae ad rem pertineat; jam enim in superioribus disputatum est esse in Christo Domiro voluntatem humanam liberam; quod vero illa sit tantum una, ex principiis philosophicis communibus aliis honinibus constat. Et colligi etiam potest ex Conciliis definientibus in Christo esse duas voluntates, alteram divinam, alteram humanam; loquuntur enim de voluntatibus rationalibus et liberis; et ita constat ex parte principii fuisse in Christo unam humanam operationem. Potest autem hoc in duplici sensu intelliegi. Primus est, omnem operationem humanam Christi fuisse hujusmodi ex habitudine seu subjectione ad unum et idem principium humanae actionis et libertatis. Et hic sensus est clarus et sine ulla difficultate; hoc enim modo in quolibet homine est una operatio humana ex parte principii, non quia omnis actio hominis sit ab illo principio (sunt enim in homine multae actiones naturales, quae humanae proprie non dicuntur), sed quia omnis actio hominis, quae humana est, habet eam rationem ex habitudine ad unum et idem principium. Secundus sensus est, omnem actionem Christi fuisse humanam, et ita in illo non fuisse aliam actionem proprie dictam praeter unam operationem humanam; et hic sensus videtur esse a D. Thom. intentus.

6

2. Objectio prima, de actionibus naturalibus. —bifficultatem autem nonnullam habet, quia videntur etiam in Christo fuisse actiones naturales, quae non subjacent humanae voluntati seu libertati. Sed haec etiam ditlticultas facile potest ex iis, quae in superioribus tractata suut, expediri, nam de actionibus partis vegetativae et aliis, quae in nobis sunt mere naturales, jam supra, q. 14, diximus, etiam in Christo fuisse naturales, considerata naturali complexione et constitutione corporis passibilis, neque fuisse subjectas imperio voluntatis, propriis naturalibus viribus operantis; nihilominus tamen potuisse ab eadem voluntate ut Verbi organo seu instrumento sustineri et impediri; et hac ratione dixit hic D. Thom. illas actiones posse dici in Christo aliquo modo humanas. Similiter de actibus partis sentientis, supra, q. 15, ostensum est semper fuisse in Christo ex deliberaUuone rationis, et consensu voluntatis liberae; et idem paulo antca diximus de actibus ipsius voluntatis, sive operetur ut ratio, sive ut natura, sive actus sit efficax, sive inefficax, excepto solo amore beatifico, quem supra diximus esse necessarium.

7

3. Objectio secunda, de prima intellectione. — Responsio. — Solum de prima intellectione quidam dubitant. quia, cum illa necessario antecedat voluntatem, etiam in Christo, non videtur esse per se actio humana quia non cadit sub voluntatis motionem, seu electionem. Dici vero potest in Christo non fuisse aliam primam intellectionem praeter visionem beatam, qua supposita, omnis alia intellectio seu consideratio Christi potuit esse ex motione, seu consensu vcluntatis ejus, qui modus opcrandi perfectior cst, et ideo Christo Domi- no tribuendus; et ideo non oportet in eo fuisse aliquam aliam intellectionem mere naturalem.

8

4. De actibus beatificis.—An vero ipsa visio beata, et amor ac fruitio quae illam consequuntur, dici possint actiones humanae, quaestio fortasse est de modo loquendi; nam in re constat, in illis actibus consistere perfectissimum usum intellectus et voluntatis humanse, et illos actus esse perfecto modo voluntarios, et omnino proprios intellectualis naturae, quod multi satis esse putant ut actio dicatur humana, ut in prima secundae in principio disputatur. Quod vero ad libertatem attinet, ego probabilius censeo, ut supra dixi, hos actus non magis esse liberos in anima Christi, quam in aliis beatis, quia non oportuit illi communicari potestatem supernaturalem ad suspendendum illos. Et ideo, si sola actio libera dicatur humana, dicendum est illos actus non computari inter actiones humanas Christi, sed esse veluti divinas quasdam seu supernaturales actiones, illi connaturales ratione unionis; nec D. Thom. de hic actibus loquitur, sed de aliis inferioribus actionibus, ut evidenter patet ex littera, quae ex iis, quae dicta sunt, sufficienter manet exposita.

Articulus 3

9

COMMENTARIUS.

10

Quoniam meritum in actione liberae voluntatis consistit, ideo D. Thomas huic quaestioni. quae est de unitate operationis humanae Christi, adjunxit disputationem de merito Christi, quam in hoc et articulo sequenti brevissime expedit; supponit enim Christum mereri potuisse, et hic docet quid sibi, in articulo vero sequenti quid nobis meruerit. Hic igitur docet non meruisse sibi cas animae perfectiones, quas ab initio incarnationis habuit, scilicet, gratiam, gloriam, etc.; meruisse tamen gloriam corporis, et alia quae pertinent ad exteriorem exaltationem, quae a principio non habuit. Et utrumque breviter et clare probat in articulo; indigent tamen tam assertiones, quam probationes, magna examinatione et declaratione. quam sequentibus disputationibus commodius trademus.

Disputatio 39

De merito christi domini absolute et secundum se
11

DISPUTATIO XXXIX, In tres sectiones distributa. DE MERITO CHRISTI DOMINI ABSOLUTE ET SECUNDUM SE.

12

D. Thomas. — Haec materia de merito Christi gravissima est et amplissima, quam D. Thom. variis locis attingit in hac materia, supra, q. 1, art. 2, q. 2, art. 11, q. 8, art. 1, et sequentibus et infra, q. 34, art. 3, q. A8, 49, 56, et 57, art. 6, et 59, art. 3, et in 3, distinet. 18, ubi alii Theologi eamdem rem tractant. Nos vero quidquid ad hanc materiam pertinere videbitur, quod per occasionem aliquam in superioribus disputatum non sit, hoc loco dicemus, totamque hanc materiam quatuor disputationibus amplecteraur; et in hac prima, an et quale fuerit Christi meriium, et quo tempore, et quibus actibus perfectum tuerit, explicabimus; in sequentibus vero, quid sibi, quid nobis, quid denique Angelis Christus meruerit, tractandum erit.

Sectio 1

an in christo domino fuerit meritum, seu conditiones omnes ad merendum necessariae
13

SECTIO I. An in Christo Domino fuerit meritum, seu conditiones omnes ad merendum necessariae.

14

1. Quaestio haec de proprio et perfecto merito de condigno ac de justitia intelligenda est, de cujus natura et conditionibus ad illud necessariis in 1. 2, quaestione 114, tanquam in proprio loco disputatur, ex qua, ne materias confundamus, ea solum sumemus quae praesenti negotio fuerint necessaria, et indicabimus quae ad hoc meritum requisita sunt, ut ea, atque adeo perfectum meritum in Christo fuisse concludamus. Possunt autem aliqua ad meritum requiri ex parte ipsius ope- ris, alia ex parte personae merentis, alia ex parte ejus apud quem meretur. De quibus sigillatim ac breviter dicendum est.

15

2. Prima ergo conditio ex parte actus meritorii est, ut sit honestus, quae et per se nota est, loquimur enim de merito praemii apud Deum, et multo notius est inventam esse in omnibus et singulis actibus voluntatis Christi, ut ex iis, quae de gratia, sanctitate et innoceutia ejus in superioribus tractata sunt, satis constat.

16

3. Secunda conditio in opere meritorio necessaria est ut sit llIDberum, quoniam per ea, quae naturalia sunt, et quorum domini non sumus, nec meremur nec demeremur. Unde haec libertas, quae ad meritum necessaria est, non coactionem tantum, sed necessitatem etiam simpliciter excludit, quia illa sola nomen libertatis meretur, solaque illa in vero proprii actus dominio consistit. Unde Paulus, ad Philemon.: Sine consilio (inquit) tuo mhil volui facerc. ut ne veluti ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium: et 2 Corinth. 9: NNon eac tristitia aut necessitate; quibus locis id notant Patres. Hinc Methodius, lib. de Liber. arbitr.: Si factus esset homo (inquit) ut unus de numero eorum quai ea necessitate ser - viunt, non reciperet mercedem libera voluntate dignam; ct Hieronym., lib. 2, cont. Jovin.: Ubi necessitas, ibi nec corona. Hilar., lib. 1de Trinit., aliquantul. a princ., ita exponit illud Joann. 1: Dedit eis potestatem filhos Dei fieriEsse filios Dei non necessitatem esse voluit, sed potestatem, ut voluntas premium assequatur. Eademque est sententia Patrum et Doctorum, quos disp. 37, sect. 2, retuli, ubi etiam hanc conditionem locum habuisse in actibus voluntatis Christi, fuse satis disputatum est. Neque enim probo quorumdam Nominalium sententiam, qui conditionem hanc solum in puris creaturis dicunt ex lege Dei esse necessariam, illam vero legem Christum Dominum non comprehendisse, ideoque non fuisse illi necessariam libertatem ad merendum. Haec enim sententia primum nullo nititur fundamento; ostendant enim isti ubi haec lex pro hominibus puris lata fuerit, non autem pro Christo, aut ubi cum Christo Domino in hac lege dispensatum sit; aut quae fuerit necessitas hujus exceptionis seu dispensationis. Si enim existimant in Christo non fuissc libertatem, et ideo indiguisse hac exemptione a lege communi, valde errant contra communem doctrinam Scripturae, Conciliorum et Sanctorum; si autem de Christi libertate non dubitant, non est cur banc dispensationem seu exemptionem a communi lege confingant. Praesertim quia lex haec nullam imperfectionem Christo homini repugnantem supponit, sed ad perfectionem potius meriti spectat. Deinde falso videntur hi auctores supponere, libertatem requiri ad meritum ex lege extrinseca Dei et non ex intrinseca natura, et essentia ipsius meriti; sicut enim ad meritum, seu potius demeritum poenae, necessaria est libertas, non ex lege extrinseca Dei, sed ex intrinseca natura talis meriti, ita ut sine hac conditione omnino esse repugnet ita de vero ac proprio merito praemii sentiendum est, ut latius in materia de merito disputatur.

17

4. Tertia conditio, in actione etiam meritoria necessaria, est ut sit proportionata praemio, atque adeo ut habeat valorem condignum, et aliquo modo illi aequalem. Cum enim ratio meriti ad justitiam pertineat, aequalitatem aliquam inter meritum et praemium requirit; anc vero dignitatem seu valorem fuisse in actibus Christi respectu cujuscunque praemii, non est quod denuo probemus; superius enim, q. 1, art. 2, latissime ostensum est opera Christi Domini et ex se fuisse perfectissima et dignissima, et ex personae dignitate habuisse infinitum valorem ad satisfaciendum et merendum.

18

5. Quarta, ex parte personae merentis, necessaria est ut sit persona Deo grata. Quanquam autem certum sit, personam Christi fuisse Deo gratissimam, tam secundum se, quam ut subsistentem in humanitate, et ratione gratiae unionis, et ratione gratiae habitualis ab illa manantis; disputari vero a Theologis solet, an haec posterior gratia fuerit Christo necessaria ad meritum, atque adeo an illa fuerit Christo Domino principium sui meriti.Quidam enim existimant hanc gratiametiam in Christo fuisse ad meritum necessariam. Ita tenet Marsil., in 3, q. 10, art. 1; Bonavent., dist. 13, art. 1, q. 1; Durand., q. 1; Palud., q. 2, opinione 4, conclus. 3; indicant Capreol. ibi, q. unica, art. 3, ad argumenta Scoti contra 1 conclus.; et Dried., tract. 2, de Capt. et redemp. gen. hum., c. 2, p.3, art. 4, ad 3. Favet D. Thom., q. 29 de Verit., art. 5, ad 4, ubi ait meritum Christi habere rationem meriti a gratia habituali, sine qua meritum esse non potest. Fundamentum esse potest, quia si anima Christi careret hac gratia habituali, non esset intrinsece ordinata ad supernaturalem beatitudinem, quae in visione beata consistit; ergo nec posset actiones suas in illum finem referre; ergo nec mereri. Dicendum vero absolute et simpliciter est, hanc gratiam non fuisse Christo Domino necessariam ad merendum; duobus enim modts intelligi potest, hanc gratiam esse necessariam ad meritum. Primo, ut sit principium elevans potentiam ad eliciendum actum ipsum meritorium. Et hoc sensu diximus supra, cum S. Thom. et aliis auctoribus, solum fuisse hanc gratiam Christo necessariam ad supernaturales actus connaturali modo efficiendos. Unde fit primo hac ratione, neque ad omnem actum meritorium fuisse necessariam, quia, ut infra dicam, Christus non tantum meruit per actus supernaturales, sedper naturales etiam. Fit secundo, neque ad ipsos actus supernaturales fuisse simpliciter et de potentia absolutà necessariam, sed solum secundum ordinariam legem, seu ad eliciendum illos perfecto et connaturali modo. Et existimo nonnullos ex citatis auctoribus nihil aliud intendisse; etita etiam esse explicandum D. Thom. supra, q. 1, art. 4, et q. 20 de Verit.. art. 4, et ubicumque gratiam habitualem ad hoc meritum Christi requirit.

19

6. Secundo, potest requiri haec gratia praecise propter ipsam rationem meriti, seu ut actus ipse habeat valorem, et condignitatem coram Deo. Suppono enim ex materia de merito, hanc dignitatem seu valorem actus non solum pendere ex ipsa specifica ratione et honestate actus, sed ctiam ex conditione et sanctitate personae operantis; inde enim fit ut dispositio remota, aut proxima ad gratiam, non sit meritoria de condigno gratiae, neque augmenti fidei aut spei, cum tamen similis actus in persona jam grata et digna, sit meritorius de condigno augmenti gratiae, ct aliarum virtutum. Ex hoc ergo capite omnino certum et indubitatum existimo, non fuisse Christo necessariam accidentalem gratiam ad perfectum meritum, ut bene docuit Soto, in4, dist. 19, q. 1, art. 2; etlib.3 de Nat. et grat., cap. 6; Vega, lib. 7 in Trid., cap. 9; Tolet., in Joan;, cap. 1, annot. 47; Perer., in Daniel., c. 9, q. 15. Et ratio est evidens ex dictis supra, q. 9, quia hic homo Christus per se et substantialiter, ratione ipsius personae, est maxime gratus Deo, et similiter ejus bumanitas ipsamet unione ad Deum fuit sanctificata et grata; ergo haec sola personalis dignitas erat per se sufliciens ad valorem meriti, suppositis aliis conditionibus ex parte operis necessariis. Confirmatur, quia nunc opera Christi ex hac dignitate personae operantis habent intinitam quamdam rationem meriti, quatenus ipsamet opera ex vi unionis deificantur quodammodo, ut supra, q. 1, art. 2, late dixsimus; ergo multo magis sufficit per se haec dignitas ad rationem meriti. Ex nullo ergo capite fuit simpliciter requisita gratia habitualis ad Christi meritum. Sed contra, nam sola gratia unionis sine habituali non ordinat nec elevat hominem ad finem supernaturalem; ergo non potest sufficere ad condignum meritum ejus. Respondetur negando simpliciter antecedens, nam, licet non ordinet proxime, ordinat tamen radicaliter et principaliter, nam facit suo modo debitam. etiam ipsam habitualem gratiam. Addo vero ultimo, quamvis illa gratia non fuerit simpliciter necessaria, tamen de facto cum Christus illam habuerit, etiam ex illo capite habuisse opera Christi valorem et condignitatem ad meritum, quia illa gratia non fuit inferioris conditionis in Christo quam in nobis. Quocirca, quod Richard. dixit, in 3, dist. 13, art. 1. q. f ad ultimum, gratiam nabitualem fuisse principium quo Christi opera essent magis meritoria, si de augmento intensivo intelligatur, falsum est, quia diximus supra, q. 1, art. 2, opera Christi ex personali dignitate habuisse infinitum valorem meriti, et ideo sub ea ratione non potuisse intensive augeri; si autem solum intelligeretur de augmento quodammodo extensivo, id est, ut pluribus modis et rationibus illa opera essent condigna et proportionata ad meritum, in hoc sensu verum est illud dictum, ut explicatum est. Constat igitur hanc quartam conditionem perfectissimo modo inventam esse in Christo Domino. An vero indiguerit Christus aliqua alia gratia actuali, vel supernaturali cognitione, dicemus in fine sequentis sectionis.

20

7. Objectio.— Responsio.— Quinta conditio ex parte etiam personae merentis, est ut sit viator, quam necessariam esse saltem ex lege Dei ordinaria ( quidquid sit de absoluta potentia) omnes Theologi docent, ut latius videbimus statim, sect. 3, ubi simul ostendemus conditionem hanc etiam in Christo Domino fuisse necessariam. Quod enim viator aliquando fuerit, scilicet, eo tempore quo vixit in corpore passibili, demonstravit D. Thomas supra, q. 15, art. 10, et ideo saltem pro eo tempore fuisse Christum in statu merendi, quia cum haberet corpus passibile, secundum eam rationem aliquo modo tendebat in beatitudinem, et hoc est esse viatorem, et conse- quenter habere statum merendi, quia meritum est via ad praemium. Sicut ectiam fuit Christus eo temporc in statu satisfaciendi, propterea enim corpus passibile assumpsit. Unde fit, licet fuerit miraculosum, et praeter legem, Christum simul esse viatorem et comprehensorem, supposito tamen illo statu, conscquens fuisse ut esset capax meriti, non ex dispensatione, sed servata omni propria et rigorosa lege meriti; quia, licet esse viatorem miraculosum sit, tamen viatorem mereri non est miraculosum, sed quodammodo naturale. Sicut etiam Deum esse hominem fuit opus miraculosum, seu supernaturale; tamen, supposito illo opere, Deum hominem ambulare, videre, et alia opera exercere, naturale fuit. Neque est ullus Theologorum qui in hoc contradicat; quanquam enim Scoto soleat contraria sententia imponi, tamen immerito, nam in 3, dist. 18, eamdem habet doctrinam. Dices: ergo animae beatorum erunt nunc in statu merendi, quia carent gloria corporis. Respondetur negando consequentiam, tum quia illae animae, eo modo quo existunt, sunt omnino beatae, et extra statum viae; tum maxime quia terminus viae ex lege Dei ordinaria positus est in fine mortalis vitae, et ideo non solum animae beatae, sed etiam animae sanctorum Patrum, quae erant in limbo, et animae purgatorii, sunt extra statum merendi.

21

8. Sexta conditio, quae ex parte Dei assignari solet, ad quem pertinet et acceptare meritum, et praemium retribuere, est, ut intercedat pactum seu promissio Dei, ut sit veluti fundamentum hujus meriti, seu obligauonis justitiae, quae ex illo nasci potest. In hac vero explicanda conditione duas extremas sententias vitandas censco. Altera est, quae totum valorem operis meritorii, tam in Christo quam in aliis hominibus, ponit in quadam extrinseca Dei acceptatione; ita ut non ideo opus acceptetur ad praemium, quia illo dignum sit, sed, e contrario, potius ideo sit dignum praemio, quia ad illud acceptatur. Unde fit quodlibet opus posse esse meritorium majoris vel minoris praemii, prout voluerit Deus illud acceptare. Quae doctrina est Scoti, in 1, d. 11, q. 3, et in 3, d. 19, et in 4, dist. 15; quam Gabr. amplectitur in 1, d. 17, q. unica, art. 3, dub. 2, et in 2, dist. 2t, q. unica, art. 3, dub. 2, et in3, d. 19, q. 1, notab. 3, et conclus. 1; Almay. et fere alii Nominales iisdem locis. Sed est falsa sententia, quae veram et propriam rationem meriti tollit, ut latius in materia de merito demonstratur. Et indicatur breviter, quia verum meritum est opus dignum praemio; sola autem extrinseca acceptatio non potest operi conferre hanc dignitatem: sicut nec potest per extrinsecam imputationem fieri, ut opus sit dignum poena, nisi ipsum in se tale sit. Altera sententia omnino negat promissionem seu pactum Dei vel necessarium esse, vel posse aliquid ad meritum conferre. Quae videtur esse sententia Cajetani, et Thomistarum in 1. 2, q. 114, art. 3. Quorum fundamentum esse potest illud, quod paulo antea tetigimus, scilicetí, promissionem vel acceptationem Dei nullum valorem, vel dignitatem conferre operi, cum sit omnino extrinseca illi: meritum autem fundatur in dignitate et valore operis. Unde, stante hoc valore, ctiam si nulla promissio praecesserit, Deus ex sua justitia distributiva debet aliquod praemium ratione illius conferre: sed promissio non potest aliam rationem justitiae addere, nisi distributivae: ergo non est necessaria. Quod praesertim verum est de veroa merito ex perfecta justitia, quale fuit Christi meritum: cum enim acceptatio seu promissio Dei gratuita sit, quo magis fundatur meritum in hujusmodi acceptatione, eo minus habet de perfectione justitiae.

22

9. Inter has igitur extremas sententias, media via incedendum censeo; existimo enim de ratione meriti perfecti esse, ut opusipsum, de se seu moraliter consideratum, prout ab operante fit, habeat sufficientem proportionem, et condignum valorem respectu illius praemn, ad quod ordinatur: quia alias non servaretur aequalitas, quam justitia postulat: meritum autem, de quo loquimur, esse debet ex propria justitia, vel etiam ex perfecta, si in speciali sermo sit de Christi merito. Praeter hanc autem operis proportionem et dignitatem, existimo necessariam esse promissionem sub conditione operis, in qua tale opus nitatur: est enim meritum (ut omnes Theologi fatentur ) actus, cui debetur ex justitia merces, unde non satis est, ut de se sit condignus, et proportionatus praemio, sed etiam oportet, ut habeat vim inducendi obligationem es justitia, ex qua illi debeatur praemium. Nullus autem actus meritorius apud Deum potest respectu illius habere hanc vim, nisi in ipsius promissione, vel pacto fundatur: quia, cum Deus sit absolutus et supremus Dominus, nullus alius potest per se obligare illum ex justitia, seclusa promissione ejus: posita autem tali promissione sub conditione operis, recte intelligitur opus ipsum factum in virtute talis promissionis habere vim inducendi hujusmodi obligationem, ut supra q. 1, art.2, latius dixi. Quod vero perfectum meritum hanc vim justitiae requivat, variis modis ostendi et declarari potest. Primo, ex ipso nomine meriti, quod simpliciter dictum, dicit ordinem ad mercedem: merces autem uon est, nisi ubi intervenit justitie debitum, ut constat ex modo loquendi sacrae Scripturae, ex qua poüssimum sumenda est propria ratio raeriti apud Deum: in Scriptura autem merces justorum vocatur corona justitie, 2ad Timot. 4 et ad Heb. 6: IVon est injustus Deus, ut obliciscatur operis vestri; et Matt. 20, fit expressa mentio pacti: JVonne, inquit, ec denario convenisti mecum? tolle quod tuum est, et vade. Unde S. Th.. 1.2, q. 112. art. 3, dicit facturum Deum contra justitiam, quam ipse statuit, si; pramium merito denegaret; et q. 114. art. 6, requirit ad meritum divinam ordinationem, etiam respectu Christi: banc vero ordinationem nos declaramus, esse promissionem sub conditione operis. Quae insinuatur verbis Isai. 53: /Si posuerit pro peccato animam suam, cidebit semen longevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur: et eodem modo exponunt nonnulli Sancti, quos infra citabo, illud Ps. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam; et alia similia in hanc sententiam congerit Driedo supra art. 2. Ex quibus potest hoc secundo confirmari, nam opera, quae Christus nunc operatur in coelo, ut verbi gratia, amor Dei, et proximorum, oratio, etc. non sunt minoris dignitatis, quam essent similes actus, quos exercuit in statu viae: et tamen per illos actus meruit in via, et nunc non meretur in patria, quod referri non potest, nisi in promissionem et pactum Dei, quod solum pro statu viae fuit constitutum. Quod argumentum fieri etiam potest in animabus sanctis existentibus in sinu Abrahae, vel in purgatorio.

23

10. Objectio.—HResponsio.—Dicctur fortasse hoc non solum provenire ex pacto Dcei, sed ctiam ex naturali conditione animae humanae, cui veluti connaturale est posse proficere, quamdiu est in statu vitee mortalis. Respondeo habere quidem hanc legem aliquod fundamentum, et proportionem cum natura hominis; tamen per se non sufficere solam conditionem naturae, nisi promissio Dei interccderet: tum quia illa circumstantia temporis, vel status animae in corpore, vel extra corpus passibile, aut impassibile, non variat dignitatem personae, nec bonitatem operis; tum etiam, quia si Deus conccderet animae separatae tempus aliquod ad bene operandum promittendo illi praemium, nihil illi decsset ad perfectionem meriti, et e contrario potuisset non concedere totum hujus vitae iempus ad merendum, sed aetatem aliquam definire, pro illo tempore praemium promittendo, sicut verisimile est Eliam, et Enoch, etiamsi adhuc vivant in corpore mortali, non semper esse in statu merendi tam longo tempore. Quocirca, cum haec moralia sint, non possunt in sola rei natura fundari, nisi intercedat ordinatio divina; signum ergo est hanc esse necessariam ad justitiam meriti. Qucd etiam tertio declaratur, nam si homo in puris naturalibus crearetur, et Deum amaret, ac bene moraliter viveret, haberent opera ejus proportionem, et condignitatem cum naturali beatitudine, vel alio naturali praemio; et tamen non haberent illam propriam rationem meriti, quam nunc habent opera justorum, quia revera non deberetur iilis corona justitiae, sicut nunc debetur justis. Ac denique ex his, quae inter homines accidunt, idem explicari potest, non enim unus meretur ex justitia mercedem ab alio, nisi aliquod genus pacti intercedat, ut supra, citato loco, q. 1, art. 2, expositum reliqui. Quocirca, seclusa promissione sub conditione operis condigni, non esset tam propria et perfecta ratio justitiae, sicut est, illa supposita; nam sine illa esset tantum quaedam decentia aut congrua proportio, quae nomine justitiae significari solet; posita autem illa, intercedit necessitas justitiae, quae non repugnat Deo ex tali suppositione, et intercedit aliquod jus proprium ad tale praemium ex parte merentis, juxta superius dicta, q. 1, art. 2.

24

11. Pactum, seu promissio sub conditione operis nilal derogat perfectae justitie. — Haec igitur conditio nihil minuit de perfectione justitia, ut secunda sententia supra citata existimavit; aliud est enim loqui de acceptatione, aliud de promissione sub conditione operis, si proprie terminis utamur. Acceptatio enim intelligitur quasi posterior ipso meritorio opere, et quasi extrinsece et accidentarie illi advenire, et ideo nihil confert ad morates effectus, ut ratio supra facta probat; videtur enim haec acceptatio respicerc actum tanquam objectum quod supponit, et ideo - Ium neque physice nec moraliter mutat, sed talem illum acceptat qualis ipse est; at vero promissio sub conditione operis intelligitur antecedere opus ipsum, quod in tali promis- sione quodammodo fundatur et nititur, ct ut sic conferre multum potest ad moralem aestimationem et cefticaciam operis. Exemplum afferri potest ex Adae peccato; nam, si omne pactum et legem Dei'excludamus, illa transgressio soli Adamo nocere potuisset; postquam autem ex lege Dei constitutus est Adam veluti caput quod pro se et posteritate sua legem accepit, cuique eodem modo promissio justitiae vel comminatio mortis facta est, per transgressionem divini pacti et legis de condigno meruit non solum sibi, sed ctiam posteris suis odium et inimicitiam Dei. Et simili modo diximus supra, potuisse Deum constituere aliquem purum hominem, qui in genere gratiae esset caput aliorum hominum, et talem promissionem vel pactum cum illo constituere, ut posset homo in tali dignitate constitutus, vere aliis mereri ex justitia, quia illa conditio personae, et divinum pactum, moraliter loquendo, multum conferrent ad moralem aestimationem et efficaciam operum. Sic ergo, quando promissio sub conditione operis antecedit, et actio meritoria in illa fundatur, habet vim inducendi debitum ex justitia, quam alias non haberet. Et ratio reddi potest, quia morales actus a circumstantiis accipiunt valorem et efficaciam moralem; quod autem opus fiat ex dicta promissione, est quaedam circumstantia, ratione cujus tale opus ad justitiam pertinet, et ideo inducere potest obligationem justitiae. Quae fere omnia supra, citato art. 2, indicavi, ubi etiam explicui quae differentia sit inter promissionem simplicem seu absolutam, et onerosam, seu quae fit sub conditione operis; illa enim per se non inducit obligationemjustitiae, sed fidelitatis; haec vero, posita conditione seu expleto opere, infert justitiae obligationem. Explicui etiam eo loco, quomodo hujusmodi promissio nihil diminuat de perfectione justitiae; sicut in omni contractu, quod contrahentes libere paciscantur, non tollit quin obligatio inde orta ad perfectam justitiam pertineat, maxime cum opus ipsum proportionatum est mercedi ect praemio quod sub illius conditione promittitur.

25

12. Ex his ergo omnibus suftficienter concluditur, omnes conditiones ad perfectum meritum requisitas, in Christo Domino inventas esse, atque adeo potuisse mereri, ac denique de facto meruisse. Quae assertio de fide certa est, quam ex Scripturis melius infra demonstrabimus, ostendendo quid sibi, ct quid aliis meruerit. Nunc sufliciat definitio Conci- lii Trident., sess. 6, c. 7, docentis Christum esse causam meritoriam nostrae justificationis. Ratione etiam patet ex dictis, quia omnis viator gratus Deo, illi obediens, et studiose operans propter ipsum, et ex gratia ejus, meretur coram ipso. et haec est una ex masnis perfectionibus viatoris; sed Christus assumpsit statum viatoris, et erat gratissimus Deo, et optime operabatur, etc.; ergo meruit coram Deo; sine causa enim assumpsisset viatoris statum, et hac perfectione seipsum privasset.

26

13. Christus de potentia ordinaria non potuit non mereri, de absoluta potuit. — Ex hoc vero ulterius infert Alexand. Alens., 3 p., q. 16, mem. 2, non solum potuisse Christum mereri et meruisse, scd etiam non potuisse non mereri, quia non potuerunt virtutes ejus esse otiosae. Quae sententia, si de potentia ordinaria intelligatur, et supposito statu et modo operandi quem Christus habuit, verissima est; quia supponimus Christum habuisse liberum arbitrium, quod non potuit semper esse otiosum, et libera actione privatum; esset enim haec magna inordinatio, preesertim cum habuerit Christus praeceptum intcrdum libere operandi. Rursus libera Christi operatio non potuit non esse honesta, cum prava esse non potuerit, nec honesto fine privata. Deinde talis operatio in Christo non potuit non esse proportionata ad merendum, propter dignitatem personae, ut magis ex sequenti sectione patebit; non ergo potuerunt opera Christi non placere Deo, et eestimari digna praemio. Ac denique cum ex lege ordinaria supponantur promissio et pactum, consequenter habuerunt necessario illa opera vim ad obtinendum praemium ex justitia, atque ita non potuit in eis non esse completa ratio meriti. At vero si de potentia absoluta loquamur, potuisset Christus ut homo privari illibertate, et consequenter potestate merendi; potuisset etiam Deus nullum praemium promittere operibus Christi etiam liberis, et consequenter ad nullum praemium illa ordinare vel acceptare, quia hoc contra nullam est virtutem, neque aliunde implicat contradictionem; et tunc, licet opera de se essent digna, et magni valoris, non tamen haberent completam rationem meriti. Sed hoc loco insinuabat se quaestio alia, an potuerit Deus non acceptare Christi opera ad praemium. Haec tamen dubitatio et ex dictis facile expediri potest, et eam svfhicienter tractavi supra, queest. 1, art. 2, ubi videri potest cum aliis, quac hic possent desiderari; videlicet, an hoc Christi meritum fuerit infinitum; an ex perfecta justitia, et an ex commutativa vel distributiva; et similia, quae cum communia sint merito et satisfactioni, ibi praetermitti non potuerunt; cum vero ejusdem rationis sint in utroque, hic repetenda non sunt.

Sectio 2

per quos actus christus dominus meruerit
27

SECTIO II. Per quos actus Christus Dominus meruerit.

28

1. Haec quaestio solum tractanda est de actibus a voluntate elicitis. Suppono enim ex 1. 2, q. 20 et 21, proprium et formale meritum esse in actu elicito a voluntate; actus vero externos per se non addere meritum actui voluntatis, neque esse formaliter et intrinsece meritorios, sed solum per extrinsecam denominationem ab actu meritorio voluntatis, a quo imperantur, et extrinsece seu moraliter informantur, sicut etiam ab illo denominantur liberi et studiosi. Deinde suppono sermonem esse de voluntate humana Christi, nam voluntas divina non est capax meriti, ut per se constat, et saepe dictum est.

29

2. Ratio vero dubitandi in hac quaestione est, quia radix totius meriti apud Deum est charitas, et amor ipsius Dei; hic autem in Christi voluntate non potuit esse meritorius, quia non erat liber, sed necessario consequebatur visionem beatam; caruit ergo voluntas illaipotissimo actu meritorio, et consequenter videtur etiam caruisse merito in omnibus aclibus suis, quia, destructa radice et fundamento, caetera quoque destrui necesse est. Propter hanc difticultatem Theologi varie sentiunt. Quidam enim docuerunt Christum Dominum non meruisse amandc ipsum Deum, potuisse autem mereri amando proximum, vel alia opera virtutis exercendo. Ita tenet aperte Alexand. Alens., 3 p., q. 17, mem. 1, in solutione argumen.; et Scot. in 3, dist. 18, licet hanc sententiam non omnino sequatur, non tamen eam improbat. Et ratio esse potest, quam in principio tetigimus, addendo, meritum singulorum actuum virtutum non pendere ex merito ipsius actus amoris Dei; quia singuli actus studiosi, et praesertim supernaturales, per se sunt meritorii, dummodo supponant charitatem in operante, etiam si non supponant meritum in proprio actu ipsius charitatis. Haec sententia facile defendi potest; tamen imperfectum quemdam modum maeriti ponit in Christo, et facile superatur difficultate tacta. Quam si aliter expedire potuerimus, non est cur Christo negemus perfectum meritum in ipso actu amoris Dei existens, quod omnes Theologi statim citandi admittunt.

30

3. Secunda ergo sententia dicit, Christum meruisse per actum amoris Dei beatificum ut sic, id est, ut terminatur ad ipsum Deum. Ita tenet Altisiodorens., lib. 3 Sum., tract. 1, c. 7; Gabr., dist. 48, q. unic., concl. 2, et idem videtur sentire Scot., ibidem, S In ista quaestione, quanquam in solutione ad secundum, contrarium indicare videatur. Tenet etiam Capreol. ibi, in fine quaestionis, et existimat esse sententiam D. Thomae ibi, q. 1, art. 2, ad 2, et de Verit., q. 29, art. 6, ad 6. Sed haec sententia niti non potest, nisi alterutro ex duobus fundamentis, scilicet, vel quia ille amor est actus liber et non necessarius, vel quia ad meritum non est necessaria libertas. Utrumque autem existimo falsum, ut in superioribus dixi, et ideo non video quomodo possit haec sententia satis probabiliter defendi.

31

4. Dico ergo primo, habuisse Christum actum amoris Dei liberum, supernaturalem, et elicitum a charitate, et ab amore beatifico distinctum, et illo actu perfectissime meruisse. Ita intelligo sententiam D. Thomae hic, solutione ad primum, dicentis meruisse Christum per charitatem, non in quantum erat charitas comprehensoris, sed in quantum erat viatoris; ubi de charitate loquitur, prout terminatur ad Deum. Et non potest exponi de uno et eodem actu charitatis Dei, ut sub una ratione sit meritorium, et non sub alia; quia non potest idem actus numero, prout tendit in idem indivisibile objectum, atque adeo, secundum eamdem indivisibilem entitatem, esse liber et necessarius, quia hae duae proprietates includunt contradictionem; ergo non potest idem actus indivisibilis esse meritorius, ut est comprehensoris, et non, ut est viatoris. Praesertim quia ille actus, licet materialiter, ut ita dicam, potuerit dici viatoris, quia fuit in Christo etiam eo tempore quo fuit viator, formaliter autcm proprie non potest dici pertinuisse ad Christum ut viatorem; intelligendus ergo est D. Thom. de charitate operante per diversos actus, quorum alter consequitur visionem beatam, et ut sic dicitur charitas comprehensoris, alter vero versatur circa Deum, ut cognitum per scientiam infusam, quae ut sic dicitur charitas, ut viatoris. Et eamdem sententiam indicat D. Thomas infra, q. 34, art. 3, ubi inquit Christum fuisse sanctificatum secundum proprium mo- tum liberi arbitrii in Deum, qui mottus, inquit, neritoruts est. Idem colligitur ex q. 29, de Verit., art, 5, ad 6, et sequuntur Thomistae; Palud., in 3, d. 18, quaest. 2, art. 2; et sumitur ex Capreolo, in 1, dist. 1, q. 3, circa finem, ad argumenta contra 4 conclusionem; tenet etiam Ferrar., lib. 3 contra Gent., cap. 62, ad finem; Soto, lib. 3, de Nat. et grat., cap. 7; Viguerius, in Instit. Theol., cap. 20; Medina hic. Idem sentit Durand., dist. 18, q. 2. Et ratio, quae ex dictis colligitur, est, quia Cbristus meruit amando Deum, ut videtur indicari Joan. 14, inillis verbis: Ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mailhi Pater, sic facio. Sed non meruit per amorem necessarium; ergo per amorem liberum. Et confirmatur, quia Christus potuit habere hunc actum liberum amoris Dei; sicut enim duplici scientia supernaturali illum cognoscebat, ita poterat duplici actu amoris illum amare.

32

5. Objectio. — Responsio. — Dices, non esse eamdem rationem scientiae et amoris, quia actus scientiae differunt specie, quia per diversa media attingunt Deum, actus vero charitatis non videntur posse specie differre, cum sub eadem ratione summi et supernaturalis boni attingant Deum, prout in se est; si autem solo numero differunt, vel non possunt simul esse, vel saltem non est cur multiplicentur simul in eadem voluntate, alias cadem ratione possent in infinitum multiplicari. Sed hoc altero ex duobus modis probabilibus dissolvi potest. Primus est, dicendo actus illos differre specie, quia actus amoris beatifici tendit in Deum propter omnem perfectionem et rationem, propter quam amabilis est; nam tota illa per visionem beatam distincte et clare videtur, et proponitur voluntati; at vero amor, qui consequitur scientiam infusam, vel tantum fertur in Deum sub speciali aliqua ratione honi, ut justitiae, misericordiae, etc., vel solum sub rationc summi boni, quasi confuse cognita, et non distincte proposita quatenus in se continet omnem bonitatem, et perfectionem. Quae diversitas satis esse videtur ad diversitatem specificam illorum actuum. Secundus modus est, illos actus esse tantum numero diversos, quia tendunt in idem objectum diversis viis seu diversis modis applicatum, et modis etiam diversis, scilicet, necessario ac libere, idque non ex aliqua inadvertentia, seu accidente, sed per se et ex perfecta cognitione, et duplici modo intrinseco ac connaturali voluntatis; et quia illi modi tantum sunt duo, ideo illi actus amoris non plures multiplicantur. Quod autem duo accidentia solo numero distincta, possint saltem supernaturaliter esse in eodem subjecto, nulIum est dubium; quin potius etiam naturaliter contingere potest ut haec accidentia, quae respiciunt extrinsecum terminum vel objectum, possint multiplicari numero in eodem subjecto. Quis autem horum modorum probabilior sit, in materia de charitate ex professo disputandum est; pendet enim ex illa quaestione, an actus amoris Dei in via et in patria specie differant.

33

6. Dico secundo, meruisse Christum per actum charitatis prosimorum. Est communis Theologorum, et certa, quia in illo actu concurrunt omnia necessaria ad meritum.Solum est notandum, hunc amcrem proximi duplicem intelligi posse unum consequentem scientiam infusam, et de hoc nulla ratio dubitandi esse potest quin fuerit meritorius, praesertim suppositis his quae de amore Dei diximus. Alius vero potest intelligi amor prosimi consequens visionem beatam; nam cum anima Christi in Verbo videat omnia, videt etiam proximos, et omnes rationes amandi illos; unde non est dubium quin ex vi illius cognitionis illos amare possit ex charitate. Dubitari ergo potest an etiam hic actus fuerit in Christo meritorius; etratio dubitandi sumenda est ex conditione libertatis, quia nulla alia potuit illi actui ad meritum deesse, ut per se manifestum est. De libertate autem merito dubitatur, quia anima Christi, eodem motu charitatis quo ferebatur in Deum clare visum, ferebatur etiam in proximum visum in Deo; ergo secundum utramque rationem erat actus ille necessarius; ergo neutra ratione potuit esse meritorius. In hac re tres occurrunt dicendi modi. Primus est, illum amorem proximi fuisse eumdem actum cum amore beatifico Dei, et nihilominus fuisse meritorium, quia est liber, ut terminatur ad proximum, licet, ut terminatur ad Deum, sit necessarius. Quae opinio supponit quidem, eumdem actum dilectionisDei extendi ad proximos,non tamen secundum eamdem indivisibilem entitatem, quia hoc repugnat entitati createe et finitae, cum objecta sint diversa, et inter se non necessario connexa in ordine ad actualem amorem. Intelligi ergo debet actus ille extendi ad creaturas secundum reale augmentum, seu realem extensionem ejusdem actus; et hac ratione fieri posse ut ille actus, qui-secundum se, et ut terminatur ad primarium objectum, est necessarius, habeat augmentum, seu extensionem liberam ad secundarium objectum. Propter argumentum autem illud de immutabilitate illius actus, dicunt aliqui posse actum esse liberum et immutabilem, sicut videre licet in voluntate Dei, quae libere se determinat ad aliquod objectum, et in ea determinatione immutabilis est. Sic (inquiunt) intelligi potest, animam Christi in primo instanti suae creationis libere dilexisse proximos illo actu, et tamen in actuali dilectione immutabilem permansisse, solum quia natura illius actus talis est, ut sit immutabilis.

34

7. Nullus actus creatus liber, est immutahilis. — Sed licet hoc acute dictum sit, non tamen consequenter dictum videtur. Primo quidem, quia voluntas Christi non majorem necessitatem habuit perseverandi semper in illa actuali dilectione proximi, quam habendi ilam in primo instanti, quia neque ab objecto, neque a Deo ipso necessitatem patiebatur; referre autem hanc necessitatem in solam naturam illius actus, est gratis dictum, et est quaedam petitio principii; nam, cum ille actus sit quid creatum, ex hac parte non est immutabilis, in quo differt multum ab actu increato divinae voluntatis; et cum alias sit actus potentiae liberae, et versetur circa objectum, quod non infert potentiae necessitatem, neque etiam ex sua specifica ratione immutabilis est; non est ergo natura sua immutabilis. Deinde quia, si Christus in primo instanti libere dilexit proximos illo actu, ergo potuit non diligere; demus ergo sustinuisse pro aliquo tempore illum actum, seu extensionem ejus, nonne poterat postea incipere diligere proximos illo actu ? certe non videtur id probabiliter posse negari, quia si in principio id potuit, cur non postea, cum ille actus capax sit illius augmenti, et ipsapotentia semper retineat vim et libertatem ad efficiendum illum? Quod si potuit Christus post aliquod tempus incipere proximosdiligere perillum actum, ergo ille actus de se mutabilis est secundum illud augmentum; ergo, pariratione, mutari posset per cessationem ab actuali proximorum dilectione. Denique ille actus, prout terminatur ad proximos, non pertinet ad essentialem beatitudinem, neque habet necessariam connexionem cum actuali amore Dei; potest enim perfecte amari Deus, quamvis proximus non semper actu ametur, sed interdum tantum in habitu; non est ergo inconveniens (supposita illa sententia) admittere hujusmodi mutationem possibilem in illo actu. Nec sequitur necessario idem dici posse de visione beata, quia per illam videntur creaturae in Deo ex vi visionis ipsius Dei, unde non posset fieri mutatio in ipsa visione, ut terminata ad creaturas, quin fieret in eadem ut terminata ad Deum; actus vero amoris non extenditur ad creaturas ex necessaria connexione objectorum, sed ex libera efficacitate voluntatis, ut dictum est.

35

S. Objectio.— Responsio primu.— Sed adhuc objici potest, hoc non esse satis ut ille actus ut sic sit meritorius, quia non est actus viatoris, ut viator est, cum fundetur in scientia beata; de ratione enim meriti esse videtur, ut formaliter sit actus viatoris ut sic. hespondetur: hoc argumento probaretur, omnes actus fundatos in scientia infusa non esse meritorios, nec viatoris ut sic, quia ipsa sCientia infusa aliquo modo consequitur scientiam beatam. Dico igitur, ut actus sit meritorius, satis esse ut sit bonus, liber, et in persona grata in via existente; unde, supponendo eamdem personam simul esse comprehensorem et viatorem, non repugnat merito ut aliquo modo fundetur in ipsa visione comprehensoris, sed solum repugnat illi ut formaliter ac per se pertineat ad statum comprehensoris ut sic. Unde, sicut scientia beata existens in viatore potest esse ratio prophetandi, ita etiam potest esse principium vel fundamentum merendi. Et dici potest ille actus viatoris ut sic, quia ipsa visio non potest ad illum actum, ut meritorius est, deservire, nisi prout est in viatore.

36

9. Hic modus dicendi, supposito uno principio, in quo fundatur, satis probabiliter procedit, satisque consequenter, atque ita mihi aliquando placuit. Jam vero existimo principium illud esse falsum, quia in actibus voluntatis vel intellectus, non est extensio illa ad plura objecta materialia, per compositionem et unitionem reaiium partium distinctarum, sed aut actus terminatur ad unam tantum rem, vel, si terminatur ad plures, id habet ex perfectione et eminentia suae indivisibilis entitatis, quod supra, q. 10, tractando de visione beata Christi Domini, a nobis probatum est; et omnia ibi adducta, eadem vel majori ratione locum habent in hoc actu voluntatis, quia illae duae res, scilicet, Deus et proximus, minus necessariam connexionem habent in ordine ad amorem, quam in ordine ad visionem; unde, si illa entitas amoris, quae terminatur ad proximum, est in re distincta ab alia, quae terminatur ad Deum, non potest in- telligi quo uniantur, aut quomodo ad componendum unum actum conjungantur; non ergo distinguentur partialiter, sed erunt actus distincti. Hoc autem principio supposito, aperte sequitur non posse eumdem actum, secundum aliquid sui esse necessarium in ordine ad Deum, et secundum aliquid aliud, re ipsa distinctum et separabile, esse liberum in ordine ad proximum. Dicendum ergo erit, aut non amari proximum, etiam visum in Deo, eodem actu quo amatur Deus; quod est probabile, ut statim dicam; aut certe, si amatur eodem actu, illum esse indivisibilem, et consequenter esse secundum se totum necessarium, et ideo non esse meritorium, etiam prout ad proximum terminatur. Dices, eumdem actum entitative indivisibilem posse terminari ad unum objectum necessario, et ad aliud libere, nihii ei addendo, ratione liberae terminationis, ut constat in actu increato voluntatis divinaes. Respondetur hanc eminentissimam perfectionem esse propriam divini actus increati et infiniti, neque posse cum fundamento attribui actui creato et finito. Quod enim Deus illomet actu, quc se necessario amat, possit libere amare et non amare creaturas, nulla re illi addita vel subtracta, est unum ex difficilimis mysteriis divinae infinitatis, adeo ut nonnulli Theologi, quia ilIud non intelligunt, nec revelatum expresse inveniunt, illud non credant. Qui ergo credibile est, hanc perfectionem communicari actui creato, ut idem omnino manens possit terminari ad solum Deum ex necessitate, libere vero possit extendi vel non extendi ad proximos, nihil ei addendo, vel subtrahendo?

37

10. Propter haec ergo est secunda sententia, quae negat beatos amare Deum et proximum eodem actu numero, sed diversis, atque ita animam Christi ex vi solius visionis beatae qua videbat Verbum, et proximos in Verbo, habuisse unum actum quo necessario diligebat Deum, et aliun, quo libere proximos amabat, atque hoc modo meruisse per amorem proximorum consequentem visionem beatam; ita sentit Scot.. in 3, d. 18, q. unica, ad argum. ;.et sequitur Med. hic, dub. 2, et est probabilis opinio.

38

11. Teriia vero sententia est, Christi animam ex vi visionis Verbi et proximorum in Verbo, dupliciler potuisse diligere proximos: primo, ut objectum secundarium simul ac uno indivisibili atiectu cum Deo ipso directe ac primario amato eodem actu; secundo, ut objectum materiale adaeguatum talis actus. Quod enim prior modus sit possibilis, supponitur ex 1. 2, q. 12, et 2. 2, q. 26, et infra, q. 25, tractando de adoratione, constabit in motu adorationis similes actus rceperiri. Et declaratur breviter, quia, cum charitas inclinet ad amandum proximum, ut rem quamdam Dei, si intellectus simul proponat ut objectum summe amabile, tam in se quam in proximo, seu tam amando ipsum quam omne id quod est aliquo modo bonum ejus, nihil vetare videtur quominus voluntas unico impetu feratur in hoc totum objectum per modum unius; et hoc est ferri uno actu indivisibili. Quod si hic modus actus et dilectionis ex se non repugnat, exerceri poterit a beato ex vi visionis beatae, quia per illam perfectissime et unitissime praesentatur totum illud objectum. et aliunde voluntas perfectas habet vires ad talem actum eliciendum. Rursus, quod alter actus dilectionis proximi sit possibilis, qui solum versatur circa prosimum ut rem dilectam, et materiam circa quam, licet ratio sic amandi sit Deus, nullus fere dubitat, imo hic est frequens ct usitatus modus diligendi proximum ex charitate, quia non est necesse ut ratio amandi sit semper directe amata, sed solum ut terminus alicujus habitudinis, ut patet in fine, et medio quod propter finem diligitur; et aliunde constat proximum esse sic amabilem ex charitate propter Deum; est ergo hic actus possibilis ex se; ergo etiam in anima videnie Deum erit possibilis, non obstante priori actu, quia et distincti sunt, et unus alteri non repugnat. Primum patet ex dictis, quia non posset hic actus circa solum proximum directe versari, nisi esset distinctus; item quia hic actus aliquid entitatis addit; ergo non potest in eumdem actum cum priori coalescere. Item, quia hic actus supponit alium completum et perfecte terminatum ad totum suum objectum; cur ergo unietur illi ? Secundum vero patet, quia nulla ratio talis repugnantiae cogitari aut fingi potest.

39

12. Hoc ergo supposito, certum est postceriorem actum non esse necessarium, sed liberum, atque ita esse meritorium; de priori autem videtur probabile, esse necessarium simpliciter quoad totam suam entitatem, quia indivisibilis esse supponitur, et consequenter non potest secundum aliquid sui necessario elici, quin totus et secundum omnem suam habitudinem sit necessarius. Unde, licet proximus, spectata conditione talis objecti, non necessario diligatur, tamen ex parte talis actus necessario diligitur, quia simul cum Deo necessario dilecto amatur. Item per talem actum videtur Deus perfectiori modo diligi, sallem extensive seu entitative, quia non solum quoad intrinseca, sed etiam quoad extrinseca bona ejus, et quoad omne id quod ad ipsum pertinet, amatur; et ideo ratione perfectioris amoris Dei, poterit talis actus esse necessarius, quia, cum charitas beati naturaliter operetur circa Deum, agit quantum potest, et ideo perfectissimum actum clicit, tam intensive quam entitative. Atque ita fit ut talis actus, etiam ut terminatur ad proximum, meritorius non sit.

40

13. Dices: in quo ergo distinguitur prior amor proximi, ab illo quem exercere potest anima Christi ratione scientiae infusae, amando proximum propter Deum, prout per scientiam vel prudentiam infusam amandum esse judicat? Responderi potest dupliciter. Primo, negando hos actus esse distinctos, per se loquendo, si eodem tempore et circa idem omnino objectum, seu circa eumdem proximum exerceantur; quia nulla est ratio distinguendi illos, nam sola distinctio cognitionum, per quas idem objectum applicatur, non videtur sufficere, quando alias in objectis, et in modo tendendi, est omnimoda similitudo seu convenientia. Unde consequenter fit, non alia ratione dici posse, meruisse Christum per actum dilectionis prosimi consequentem scientiam beatam, nisi quia ad illum actum sufficere poterat scientia beata, quamvis etiam infusa satis esse possit; et fortasse Scotus non aliud sensit. In hoc autem sensu etiam est probabile, amorem Dei meritorium, qui consequebatur scientiam infusam, potuisse exerceri ex vi solius scientiae beatae, simul cum amore necessario, sub ratione tamen aliqua, aut modo minus perfecto. Secundo responderi potest, illos actus amoris proximi esse numero diversos, quia per illos tendit voluntas in objectum diversis modis applicatum; sed quia hoc difficile creditu est, prior responsio verisimilior videtur.

41

14. Assertio. — Dico tertio, meruisse Christum per actus omnes virtutum infusarum, quos libere exercuit. Est certissima, sic enim meruit per actum obedientiae, ut testatur Paul., ad Phil. 2, et per actum religionis, ut orationis, etc.; et ad eumdem modum meruit per passionem suam, quatenus illa erat actus charitatis Dei et proximi, et religionis ( erat enim sacrificium quoddam ) et misericordiae, justitiae, obedientiae, ac fere virtutum om- nium. Et ad eumdem modum philosophandum est de omnibus actibus Christi.

42

15. Per omnes actus liberos meruit Christus. — Dico denique quarto, meruisse Christum per actus liberos suae voluntatis, ctiam si illi fuerint ordinis naturalis, ut sunt amor naturalis Dei, et actus aliarum virtutum moralium acquisitarum. Probatur, quia omnes ili actus erant honesti, ct a Christo referebantur in supernaturalem finem, et quamvis non referrentur, sola dignitas suppositi deificantis illos, satis esset ut haberent omnem proportionem et valorem ad meritum. Sicut enim Christi humanitas per ipsam unionem ita deificatur et sanctificatur, ut ratione illius debeantur illi alia dona (etiam ipsa gloria) tanquam connaturales proprietates, ita omnis actus bonus humanitatis unitae, etiam si secundum se esset ordinis naturalis, tamen ratione unionis erat Deo gratissimus, et dignus quocunque praemio supernaturali; quia dignitas illius personae magis ad hanc dignitatem confert, quam quaevis alia conditio actus, et quam relatio operantis ad extrinsecum finem, quae simpliciter necessaria non est ad talis actus valorem et dignitatem.

43

16. Objectio. —Sed objiciunt quidam, nam praemium est in sua substantia supernaturale; ergo actus naturalis non potest esse condignum meritum ejus. Respondetur negando consequentiam, quia in nobis bona opera moralia, licet naturalia sint, sunt merita de condigno supernaturalis gloriae, non quidem ex se, sed quia per gratiam elevantur et dignificantur, vel immediate, ut quidam volunt, vel saltem media aliqua relatione supernaturali charitatis. In Christo vero, licet haec relatio de facto non defuerit, sola dignitas personae, et gratiae unionis, ob excellentiam ejus ad hoc sufficeret. Et ratio est in superioribus tacta, quia dignitas meriti non fundatur in physica dignitate, sed in valore morali, quem participare potest actus a gratia vel forma supernaturali, etiam si'ipse naturalis sit.

44

17. Atque hinc colligitur (quod supra huc remisimus), licet in Christo nullum esset donum gratiae creatum, nec supernaturalis cognitio, sed sola unio, potuisse in illo esse condignum meritum cujusvis supernaturalis praemii, intercedente sufticiente ordinatione divina, seu promissione sub conditione talis operis. Quia in illo opere revera esset sufficiens valor et dignitas. Nec oportet quod ipse operans semper cognoscat praemium quod suo actu meretur, nec quod speciali ac propria relatione suum actum referat in tale praemium. Nam, licet fortasse in humana justitia id necessarium sit, non tamen apud Deum, quia ejus ordinatio sufficit propter efficaciam et supremum dominium voluntatis ejus, quae, ut obligationem inducat, veljus conferat, non indiget alterius acceptatione vel consensu, sed solum ut conditio operis habentis sufticientem valorem impleatur. Atque in nostris meritis apud Deum saepe contingit, neque enim necesse est ut opus nostrum in praemium referamus.

Sectio 3

quo tempore christus meruerit
45

SECTIO III. Quo tempore Christus meruerit.

46

1. Tria in hoc dubio desiderari possunt. Primum, quando Christus mereri incepit. Secundum, quo tempore duravit in actuali merito. Tertium, quando posuit finem et terminum merito suo.

47

2. Circa primum, fere omnes Theologi conveniunt, Christum incepisse mereri a primo instanti suae incarnationis. Quanquam enim Durandus, in 3, d. 18, q. 2, et ex parte, PaIud. ibidem, q. 2, art. 2, in dubium hoc revocent, simpliciter tamen negare non audent. Et ratio, quae eos ad dubitandum movit, difficilis non est, ut statim ostendam. In explicando autem modo hujus inceptionis, nonnulla est diversitas: nam Alexand. Alens., 3 p., q. 16, memb. 2, a. 1, dicit meritum Christi incepisse in illo instanti, tantum extrinsece; quia in illo instanti Christus non meruit, et immediate post illud meruit. Quam sententiam non solum falsam, sed etiam impossibilem existimant Marsil. et alii. Sed an possibile sit actum immanentem seu meritorium illo modo incipere, philosophica potius quam theologica controversia est, etideo illam praetermitto, quanquam judico minime repugnare. Quidquid tamen de possibilitate sit, sine ullo tamen fundamento vel probabilitate tribuitur talis modus inceptionis merito Christi; quia cum actus meritorius in instanti perfici possit, si potuit Christus inchoare suum meritum statim post conceptionem suam, potuit etiam in ipso instanti conceptionis, non extrinsece tantum, sed intrinsece, efficiendo actum in illo instanti; quia quando operatio est momentanea, non oportet ut sit tempore seu duratione posterior quam sua causa.

48

3. Quocirca dicendum est primo, Christum Dominum intrinsece incepisse mereri a primo instanti incarnationis suae, ita ut in illo instanti habuerit perfectum meritum. Ita D. Thomas infra, q. 34, a. 3, etin 3, dist. 18, q. unica, a. 3, ubi Magister idem docet, et communiter Theologi; Bonavent., art. 1, q.1; Richard., art. 1, q. 2; Scot., Gabr. et alii; Marsil., q. 12, art. 1, concl. 4. Et colligi potest ex ad Heb. 10, ubi citantur, et de Christo exponuntur verba Psal. 39: Zfostiam et oblationem nolusti, corpus autem adaptasti mihi, usque ad illud: In capite libri scriptwn est de sne, ut faciam (Deus) coluntatem tuam; quae verba inquit Paulus dixisse Christum ingredientem mundum. Et concludit, in ea voluntate nos esse sauctificatos; ingressus autem Christi in mundum esse intelligitur in ipsa carnis assumptione, ut recte Anselm. et D. Thomas exposuerunt, juxta illud Joan. 26: Ecivi a Patre, et veni in nmundum, utique per incarnationem, per quam dicitur primogenitus antroduci in orbem terrarum, ad Heb. 1. Igitur in ipso ingressu, atque adeo in ipso puncto incarnationis, habuit Christus voluntatis actum ad nostram sanctificationem sufficientem, atque adeo meritorium. Ratione etiam convinci potest, quia in primo instanti, sicut habuit actum visionis beatae, ita potuit habere actum scientiae infusae (de quo sine causa dubitat Durandus), quia in usu illius scientiae non pendebat a corpore, neque a phantasmatibus, neque discursu aliquo, neque successione temporis, ut supra, q. 11, late ostensum est; ergo potuit in eodem instanti liberum actum voluntatis elicere circa objecia per illam scientiam repraesentata. Itaque, si actu consideravit Dei bonitatem, et beneficia suee humanitati collata, potuit ilum ex charitate libere diligere, eique gratias agere, et similiter, cognoscendo voluntatem Patris esse ut se in mortem pro redemptione hominum offerret, potuit statim obedire, acceptando mortem, ac voluntarie se pro hominibus offerendo. Fosita enim in intellectu sufficienti scientia et judicio, voluntas non indiget successione temporis ad libere amandum vel eligendum; potuit ergo Christus mereri in primo instanti; ergo meruit. Probatur haec ultima consequentia, tum quia quod perfectius est, Christo est tribuendum; perfectius autem est semper esse in actu secundo, quam in solo actu primo, ut per se constat; tum etiam quia habebat summam gratiam impellentem voluntatem ejus ad hujusmodi meritum, et nihil erat quod eam retardaret; tum denique quia Angeli hac ratione sese statim in primo instanti creationis suae converterunt in Deum, et per eam conversionem gloriam meruerunt, ut frequentius Theologi sentiunt. Et de hominibus docet D. Thomas debere se convertere in Deum, se et omnia sua in eum referendo, statim ac ratione et libertate uti possunt; quod sive in praeceptum cadat, sive non, tamen non est dubium quin sit melius et perfectius; ergo Christus, qui bene omnia fecit, quam primum potuit libere se convertere in Deum per amorem et obedientiam, statim sine mora perfecit; nescit enim tarda molimina Spiritus Sancti gratia. Denique, quia Christus nunquam profecit in statu virtutis aut meriti, ut supra, q. 7, late ex Patribus ostentimus; multum autem profecisset, si prius nullum habuisset meritum, et postea illud habere inciperet.

49

4. Christum toto vitae mortalis tempore, absque ulla intermissione meruisse.—Circa secundum dicendum est, Christum Dominum continue et sine intermissione ulla meruisse a primo instanti conceptionis suae, usque ad instans mortis. Hanc conclusionem indicant Theologi, cum Magist., in 3, d. 18; et Alens. supra; Bonav., in Brevil., p. 4, c. 7; Cajet. infra, q. 34, art. 2, qui bene explicat, ad perfectionem Christi pertinuisse, ut virtutes ejus nunquam fuerint otioscae, neque in actu primo tantum; quanquam enim non semper in eodem numero actu libero perseveraverit (id enim dicere non est necesse, nec verisimile), semper tamen transibat ab uno actu ad alium, et nunquam ab actu ad non actum; zd hunc enim modum operantur Angeli, quibus ipse similis fuit in operando per scientiam infusam. Unde etiam supra ostendimus, in q. 11, semper fuisse in actuali consideratione hujus scientiae; est autem eadem vel major ratio de actibus voluntatis, qui magis ad virtutis perfectionem pertinent. Cum igitur hoc sit magis consentaneum perfectioni Christi, et nulla sit repugnantia vel difficultas, ita de illo sentiendum est. Unde nullum invenio Theologum qui contrarium docuerit. Occurrebat vero statim quaestio, quia videtur sequi, merita Christi aucta fuisse per hujusmodi continuationem, seu multiplicationem actuum. Sed haec quaestio satis tractata est et expedita, q. 4, art. 2, ubi videri potest, ne earumdem rerum prolixa repetitione taedio lectorem affciamus.

50

5. Tempus merendi cum vita finitur. — ObJectio. — Dico tertio circa tertium punctum, Christuam Dominum ab instanti mortis suae, nihil aesnplius ultra meruisse. Haec conclusio est communis Theologorum et ita certa ut sine temeritate in dubium revocari non possit; eam docet expresse D. Thomas hic, ad 1, ubi inquit, Christum nunc non esse in statu merendi, quia non est viator; idem docet infra, q. 50, a. 6, ad 9; B6, a.4, ad 3; 51. a.9, ad 1; et in 3, d. 18, a. 2, ad2 et 3; etin 4,d. 15, q. 4, a. 6, q. 2, ad 3; Gabr., in 3, d. 18, q. unica, ad finem; Scot., Durand., Bonav., Fichar., Major et Marsil., locis supra citatis, qui inter conditiones necessarias ad Christi meritum ponunt statum viatoris. Idem docet Sotus, in 4, d. 1, q. 3, a. 5, ubi in particulari dicit non solum post resurrectionem, sed etiam animam separatam Christi in triduo non meruisse. Ratio autem prima et praecipua hujus conclusionis sumenda est ex generali lege a Deo statuta, ut homines, quamdiu in hac vita vivunt, mereri possint, tempus autem merendi cum ipsa vita finiatur. Est enim tempus hujus vitae hominibus concessum, ut in eo lucrari possint, et quasi in stadio currere, seu in agone contendere, ut postea possint comprehendere, et incorruptam coronam accipere, ut dicitur 4 ad Cor. 9; et ideo Eccles. monet Sapiens: Quodcunque potest agere manus tua, anstanter operare; quia nec opus, aec ratio, nec sapientia, nec scientia est apud infaros, quo tu properas; quod, ut Hieronymus expontt, intelligendum est de opere meritorio, et de scientia et sapientia, prout illi deserviunt. Cum enim loquatur Sapiens (ut idem Hieronym. notat) generatim de inferno, qui animas purgatorii, et eo tempore animas sanctorum Patrum continebat, negare non potuit, simpliciter esse in inferno charitatem et bona opera; necesse est ergo ut de opere meritorio loquatur. Et ideo ibidem ait mortuos non habere ultra mercedem; et ita exposuit hune locum etiam Gregor., lib. 4 Dialog., c. 39. Et ideo in Scriptura semper retributio operum dicitur esse in ordine ad opera hujus vitae, ut Eccles. 11: F'acile est coram Deo in die obitus retribuere unicwique secundum vias suas; et c. 14: Ante obitum operare justitiam; et c. 18: Ante judicium, quod, scilicet, in morte fit, para justitiam tibi; et ita inferius subdit: Ne vertaris usque ad mortem justificari, id est, in justitia crescere, ut exposuit Concilium Trident., sess. 6, c. 10, nec sine causa additum est: Usque ad mortem sed ut denotetur illum esse merendi terminum. Et ideo Matth. 25, in parabola de quinque talentis, unusquisque recipit prout lucratus fuerat ante rationem a Domino postulatam; postulatur au- tem in morte. Et simile videre est in parabola de villico iniquitatis, Luc. 16, ut ibi Theophyl., et Euthym., suo cap. 58, indicarunt; hinc etiam Paul., 2 ad Corinth. 5, unumquemque ait esse judicandum, prout gessit in corpore, ut August. notavit, lib. de Praedestin. Sanet., c. 19; et ideo monet, ad Galat. 6, ut, dum tempus habemus, operemur bonum, quia, nt ibi praedixerat, quae seminaverit homo, luec et anetet, ut recte Hieronym. advertit; et propter hanc fortasse causam vocavit Paulus, 1 ad Corinth. 6, tempus hoc, temptts acceptalile, et diem salutis, quia, ut Hieronymus inquit, tempus sementis est prasens vita quam currimus; cum ista vita transierit, operandi, id est, merendi, tempus aufertur. Est ergo sine dubio haec generalis lex a Deo statuta, ut homines possint in hac vita mereri, et non amplius, ut ex omnibus citatis Scripturae locis Patres illam exponentes docuerunt.

51

6. Evasio. — Objectio. — Responsio. — Picet vero fortasse aliquis, hanc regulam et legem positam esse pro puris hominibus, non tamen comprehendisse Christum, qui propter excellentiam personae suae videtur in omni statu posse mereri. Sed haec exceptio plus videtur esse quam temeraria, quia est contra torrentem Theologorum omnium, et contra generalem canonem Scripturae, sine ulla Ecclesiae vel Patrum auctoritate. Quin potius nonnulli Patres, exponentes ad hoc propositum verba illa Christi, Joan. 9: Me oportet operari opera ejus, qui misit me, donec dies est, venit noa, quando nemo potest operari, pernoctem, mortcem interpretantur, postquam nemo meritoric operari potest; et cum Christus loqueretur de seipso, seipsum sub negatione universali comprehendit. Quae expositio colligitur ex Chrysostomo, hom. 33 in Joan.; Aug., tract. 44 in Joan.; Hieronym., sup. Eccl. 9, et adGalat. 6; Greg., lib. 4 Dialog., c. 39; Orig., homil. 3 in Psal. 36, ubi ad hoc varia Scripturae testimonia in sensu mystico accommodat. Aliter dici potest, hanc legem, quod status merendi solum duret pro tempore hujus vitae, intelligendam esse, ut quis possit sibi mercri, non vero utpossit mereri aliis; cujus ratio reddi potest, quia post hanc vitam homo recipit praemium sibi debitum, et ideo non potest ultra sibi mereri, cum sit constitutus in termino. Hoc autem non obstat quin possit mereri aliis, qui nondum iutermino constituti sunt; poterit ergo Christus etiam nunc mereri saltem aliis; nam et nonnulli Theologi docuerunt posse beatos mereri saluem de congruo, quo modo interdum locutus est D. Thomas, in 4, dist. 21, q. 1, art. 3, ad 4, ubi de animabus purgatorii loquitur. Si ergo alii beati possunt de congruo mereri, poterit Christus de condigno. Sed haec evasio non est magis probabilis quam praecedens, quia Scriptura absolute et sine distincuone loquitur de merito, ct Sancti ac Theologi ita illam interpretantur, praesertim agentes de proprio merito de condigno et de justitia. Si autem distinctio data admittenda esset, non solum de Christo, sed etiam de caeteris beatis concedendum esset, esse nunc in statu in quo possunt mereri aliis, eo modo quo in via poterant; ergo pari ratione possent sibi mereri de condigno quidquid illis deesset; nam status beatitudinis et termini solum posset impedire meritum quoad ipsum terminum, seu quoad beatitudinem essentialem, non vero quoad accidentale complementum nondum comparatum. Sequeretur ergo primo, adhuc possc Christum sibi mereri exaltationem et manifestationem sui nominis, quam nondum est plene assecutus. Sequeretur secundo, posse animas beatas mereri de condigno gloriam accidentalem et resurrectionem, et gloriam suorum corporum, his enim bonis adhuc carent, et ea petunt ac desiderant. Sequeretur tertio, animas existentes in purgatorio posse per modum meriti consequi remissionem poenarum; quae omnia falsa sunt, et contra omnes Theologos. Illa autem locutio de merito de congruo, impropria est; interdum enim omnis impetratio, meritum de congruo appellatur, proprie tamen meritum non est. Et ita D. Thomas, 1 p., q. 62, art. 9, ad 3, simpliciter negat omne meritum in beatis, et eodem modo loquitur de animabus purgatcrii, q. 7 de Malo, art. 11; Bonav,, Scot., et alii Theologi, in 4, dist. 21.

52

7. Secundo, potest haec ratio amplius in Christo explicari, quia ut supra dicebamus, q. 1, a. 2, cum D. Thoma, Quodlib. 2, a. 2, licet quodlibet Christi opus per se sufticiens esset ad omne praemium obtinendum, tamen ex divino pacto et ordinatione factum est, ut tota Christi vita ordinaretur ad integrum jus obtinendum, quasi per modum unius meriti in morte Christi consummandi. Unde fit in ipsa morte obtinuisse plenum jus et perfectum ad omnia praemia, quae secundum legem ordinariam mereri poterat; et ideo nonoportuit ut postea mereretur; nam, postquam quis acquisivit perfectum et absolutum jus ad praemium, non est quod amplius mereatur, Et haec est ratio ob quam animae justorum non merentur unionem ad corpus gloriosum, quamvis illa careant, quia, scilicet, ex vi meritorum hujus vitee habent plenum et consummatum jus, propter quod illis ex justitia debetur. Sicut etiam inter homines mercenarius, qui operatus est quidquid ex pacto tenebatur, ut sibi ex justitia merces deberetur, non est quod illam ulterius mereatur. Quod autem in morte Christi ita fuerit meritum ejus consummatum, ut plenum jus ad omnuc praemium acquisiverit, constat ex modo loquendi Scripturae, quae meritum tribuit omnibus Christi actionibus et passionibus hujus vitae; consummationem vero ponit in morte, juxta illud ad Philipp. 2: Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus ealtavit illum; cui concinunt verba ejusdem Christi, Luc. 24: IVonne oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? Ubi Patres notant, prius tempus fuisse meriti, posterius praemii. Unde Cyprian., serm. de Ascens.: Hac, inquit, est merces cbedientie Christi, haec mortis et crucis stipendia, et infra: Solum ad hac, quae dicta sunt, restat judicium; de judicio et angustia sublatus est Christus, superest ut post misericordice tempora justitide seguatur judicium. Sic etiam exponitur illud Psalm. 2: Postula ame, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, ab August., qui notat illud, Postula a me, ad totam dispensationem temporalem, quae pro humano genere sumpta est, referri. Et ibidem Hilarius: Kesurgens, inquit, in caelo et in terra jus omne sortitus est; unde et ipse ait: Data est mihi omnis potestas in caeo et in terra; in eo autem quod data est, poposcisse se id quod accepit, ostendit; poposcit autem cum diait: Clarifica ine, Pater, claritate quam haoui prius quam qundus fieret apud te; et cium diait: Non pro eis tantum, sedpro iis qui credituri sunt per verbum eorum in me. FAS. Vigilius, lib. 5 contra Eutychetem, multa in hanc sententiam edisserens, inter alia attingens hunc locum inquit: Christus post resurrectionem suam dicit: Data est mihi omnis potestas in caelo et iu terra; quam gotestatem olim Pater promiserat, dicens: Postula a me, et dabo tili gentes hereditatem tuam; quam petitionem et largitionem Patris tempore passionis fuisse ecpletam testatur Isa., dicens: In tempore placito exvaudivi te, etc., c. 49; ct apud eumdem Isaiam, c. 53, ut supra dicebam, est pactum expressum: i posuerit pro peccato aniinam suam. videbitsemen longevum; et ideo Paul., ad Hebr. 10, sic de Christo loquitur: Unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, de cetero erpectans donec ponantur inimici sub pedibus ejus. Satis aperte doceus, Christum illa cblatione totum negotium suum et meritum consummasse; jam vero solum expectare veluti possessionem et executionem, ut cap. etiam 9 prius indicaverat. Quem locum tractans Cyril., in Exegesi ad Valerian., quae habetur in Concil. Ephes.. tom. 6, cap. 17, circa medium, inquit: Cum Christus incarnationis aconomiam consummasset, caelos ascendit, etc.

53

8. Et tandem confirmatur et explicatur, quia Christus usque ad mortem et per mortem suam nos redemit; jam vero nos non redimit, sed applicat nobis redemptionem suam; et ideo Scriptura sacra semper loquitur de praeterito, salvavit nos, redemit nos, quia jam redemptio est consummata; ergo et meritum consummatum est, neque jam amplius Christus meretur; nam si adhuc mereri posset, etiam posset satisfacere, quia sicut oratio meritoria est, ita et satisfactoria, neque passio aut poena simpliciter necessaria est ad satsfaciendum, praesertim pro culpa. Si autem adhuc mereretur et satisfaceret pro nobis, adhuc nos redimeret, quia non aliter nos redimit quam merendo et satisfaciendo pro nobis. Si autem adhuc nos redimit, nondum plane nos redemit, neque emit pretio magno sanguinis sui, neque consummavit meritum suum per mortem; nam, sicut ante mortem fecit opera per se condigna et sufficientia ad nostram redemptionem, et tamen illis contentus non est, sed multa alia addidit usque ad mortem, ita et his non fuit contentus, sed multa etiam addidit post mortem, scilicet, descensum ad inferos, reditum ad corpus, et post resurrectionem Apostolos revocavit et confirmavit in fide, et adhuc interpellat pro nobis; si ergo de toto hoc tempore et omnibus his operibus idem est judicium quoad meritum et satisfactionem, non magis consummata est redemptio per mortem Christi, quam per opera subsequentia; quod non solum falsum, sed etiam haereticum mihi esse videtur.

54

9. Objectio.— Responsio. — Sed contra primo, quia Christus nunc orat pro nobis, et ejus oratio est dignissima, et ex lege Dei non potest non exaudiri; ergo per illam meretur. Respondetur, an et quomodo Christus oret in coelo, intra, q. 21, explicandum est; dato vero antecedenti, negatur consequentia, quae ejus- dem formae fieri potest de orationibus aliorum beatorum, maxime quando sibi aliquid postulant, ut, verbi gratia, resurrectionem suorum corporum. Ratio vero est, quia Christus non orat nunc ut per ipsam orationem faciat sibi deberi rem quam postulat, sed potius tanquam exigens quod alias titulo justitiae sibi jam est debitum; itaque illa oratio nititur praecedentibus meritis, non denuo meretur; sicut inter homines quando mercenarius petit mercedem suam, quam promeruit, non ideo petit ut illam mereatur, sed ut illam exigat. Quocirca illa lex, in qua fundatur certa et infalliibilis impetratio talis orationis, est ipsa promissio, ex qua debetur retributio prioribus meritis, non specialis aliqua lex vel promissio, propter quam iili orationi retributio aliqua debeatur. Haec est doctrina D. Thomae 2. 2, q. 83, art. 11, ad 1, quam indicasse videtur Rupert. Abb., lib. 9, de Divin. offic., c. 3, sic iuquiens: Z/la interpellatio. Doctorum ommium vera, assertione, non submissa est postulatio, sed passionis ejus, que semel pro nobis in sacrificium oblata est, eterna commemoratio. Dices: ergo, cum Christus orabat in terra: Clarifica me, Pater, ec., non merebatur per illam orationem, sed exigebat rem sibi debitam ratione unionis. Respondetur negando consequentiam, quia per illam orationem simul cum aliis operibus, et passionem suam, acquisivit jus justitiae, quod est proprie mereri; quo modo non debebatur illi claritas, seu gloria ratione unionis, sed solum jure quodam filiationis, seu proportionis cujusdam; at vero per orationem quam habet it coelo, nullum novum jus acquirit, ut dictum est.

55

10. Objectio secunda: an per vulnus lancee Christus meruerit. — Responsio. — Contra secundo, quia vulnus lanceae inflictum est Christi corpori post mortem ejus, et tamen per illud maxime promeruit; sacramenta enim in Christi meritis fundantur, et tamen virtus eorum fluxisse dicitur a latere Christi pendentis in cruce, ut loquitur Leo Papa, ep. 4, c. 6, dicens: Tunc regenerationis potentiam sancit, quando de latere ejus profluserunt sanguis redemptionis, et aqua baptismatis. Et Aueust., tract. 15, ct 120 m Joan., inquit: O mors, unde anortui reviviscunt; quid sanguine isto mundius, quid culnere isto salubrius Similia habet lib. 2 de Symbolo ad catechum., cap. 6, lib. 15 de Civit., c. 26, lib. 12 contra Faust., c. 20; Chrysost., hom. 84 in Joan.; Cyri., hb, 12, c. 38, ac denique lib. 10 in Luc., c. de Commendatione Mariae: Ea illo, inquit, incorrupto corpore, sed defuncto, omniwn vita manabat; aqua enün et sanguis eaivit; illa, quee diluat, tste, qui redimat. Quidam haeretici dixerunt vulnus illud inflictum esse Christo adhuc viventi. Sed est haeresis contra expressum testimonium Joan., c. 19, damnata in Concil. Viennensi, Clementina unica de Summa Trin. Respondetur ergo, in illius vuineris susceptione, cum ipsum factum est, nullum fuisse novum meritum, quia neque ipsum corpus examine jam erat capax meriti, neque anima separata, quamvis intellieatur voluntarie acceptasse injuriam illam sibi factam in suo corpore, erat jam in statu merendi; intelligi tamen potest Christum ipsum dum viveret praevidisse, et libere acceptasse, et obtulisse pro nobis vulnus illud, et dedisse etiam in pretium redemptionis nostrae sanguinem qui de illo exivit. Et hac ratione posset virtus sacramentorum in hoc merito fundari, quanquam citati Patres non tam de merito quam de significatione loquantur, dicentes, aquam et sanguinem significasse sacramenta Ecclesia, quibus justificamur, praesertim baptismum et Eucharistiam, ad quae tanquam ad januam et consummationem omnium sacramentorum caetera revocantur; dicunt etiam significatum esse, virtutem sacramentorum a Christi morte manasse, ipsumque Christum fuisse veluti fontem ex quo sacramenta profluxerunt.

56

11. Objectio. — Responsio. — Instans morLis, sicut vitee, et viae, ita et merito eatrinsecum est. —Tertio objicitur, nam Christus Dominus per mortem suam nos redemit; ergo meruit in eo instanti in quo consummata est mors; sed in illo jam anima non erat in corpore, quia homo moritur per primum sui non esse; ergo. Qui dicunt hominem mori per ultimum sui esse, facile se expediunt ab hac difficultate, et ab aliis similibus, quae de martyribus tractari solent. Supponendo tamen communiorem philosophorum sententiam, Cajet., 1 p.. q. 63, a. 6, dicit in instanti mortis hominis esse meritum, non tanquam in pura via, sed tanquam in termino viae; unde pro iilo termino concedit meritum in anima separata; et in speciali loquens de Christi anima, infra, q. 50, a. 6, similiter sentire vidctur. quamvis obscurissime loquatur. Sed haec sententia mihi semper displicuit, quia illud instans mortis est terminus extrinsecus viee; unde sicut in illo jam non est via, ita nec meritum. Eodem ergo modo dicendum est de Christi Domini morte et merito; et hoc sensit D. Thomas in illa q. 50, art. 6, ad 1, cum dicit redemisse nos Christum per mortem, ut est in fieri, non ut est in facto esse; hoc enim est dicere Christum meruisse toto tempore quo passus est pro nostra redemptione; in instanti autem mortis, cum vita terminatum esse meritum eodem modo quo ipsam vitam.

Disputatio 40

De iis quae sibi Christus dominus meruit
57

DISPUTATIO XL, In tres sectiones distributa. DE IIS QUAE SIBI CHRISTUS DOMINUS MERUIT.

58

Explicato merito Christi Domini secundum se, sequitur explicemus quid et quibus meruerit; et ratio doctrinae postulat ut prius de ipso dicamus deinde de aliis. Supponimus autem Christum sibi aliquid meruisse, quanquam Calvinus haereticus id negare ausus est; quem confutabimus commodius sect. 2, ne eadem sacrae Scripturae testimonia repetere necessarium sit. Videamus ergo quid sibi meruerit; ubi statim occurrebat quaestio, an incarnationem suam sibi Christus meruerit. Sed quoniam ordo ac methodus D. Thomae id postulavit, eam disputatam reliquimus q. 2, art. 11. Superest ergo ut de aliis donis, quae praeter incarnationem Christo collata sunt, breviter disseramus.

Sectio 1

utrum christus mereri potuerit gloriam animae suae, et alia dona gratiae et scientiae
59

SECTIO I. Utrum Christus mereri potuerit gloriam animae suae, et alia dona gratiae et scientiae.

60

1. Scotus. — Gabriel. — Quaestionem hanc intelliso de potentia absoluta, nam de potentia ordinaria dicemus sectione sequenti, explicando an de facto habuerit tale meritum. Procedit autem quaestio, supponendo Christum habuisse gratiam, gloriam, et alia similia dona a primo instanti creationis animae suae; non enim existimo posse in dubium verti, quin de potentia absoluta potuerit illa anima, etiam unita Verbo, carere gloria animae aliquo tempore, et ita illam de condigno mereri; illud enim prius ostensum est supra, q. 7 et 9, et ex illo evidenter aliud sequitur, ut per se notum est, et ex dicendis constabit, quanquam contrarium videatur posse coliigi ex Scoto, dist. 18, q. unica, S Hoc viso ad primum; ubi dicit, tantam fuisse gloriam animae Christi, ut propter excellentiam suam non potuerit cadere sub meritum, etiam ipsius Christi, quem sequitur Gab. ibi, art. 3, dub. 2. Ratio enim illa, si vera est, procedit, etiam si supponatur Christum aliquando caruisse illa gloria. Sed si intelligant hi auctores illam gloriam non potuisse cadere sub meritum Christi ratione suae excellentiae et perfectionis intensivae, est ratio omnino falsa et indigna, quia Christi meritum de se non solum ad illam gloriam promerendam, sed ctiam ad quamcunque aliam perfectiorem, etiam si in infinitum procedatur, sufficiens tfuit, cum fuerit infinitum. Si autem sub illa perfectione gloriaa comprehendant modum habendi illam ab initio, sic non contradicunt nobis, sed pertinet eorum opinio ad quaestionem quam disputandam aggredimur; et ita videntur illi auctores intelligendi, qui etiam non loquuntur aperte de potentia absoluta, quamvis hoc magis indicent. Et ad eumdem modum dicendum est de gratia habituali, et aliis donis, potuisse, scilicet, Christum illa mereri, si eis aliquando caruisset, propter eamdem causam et rationem; quanquam de habituali gratia nonnulli dubitare videantur, ut Medina, q. 7, art. 13, dub. penult.: Quia principum, inquit, meriti non potest cadere sub meritum, gratia autem habitualis est principuum meriti. Quae ratio, si quid probaret, simpliciter et sine ulla suppositione probaret de gratia habituali; re tamen vera nihil probat, quia, ut supra ostendi, gratia unionis est sufficiens principium meriti, et ideo per ilam potuisset Christus mereri habitualem gratiam, si illa caruisset. Quaestio ergo haec solum procedit ex dicta suppositionc, an, scilicet, haec duo simul stare potuerint de potentia absoluta, ut, scilicet, Cnristus nunquam caruerit gratia et gloria, et nihilominus per propria merita ea fuerit consecutus.

61

2. Prima sententia negat hoc esse possibile, sed implicare contradictionem. Haec existimatur sententia D. Tbomae in hoc articulo, et ita videntur interpretari Cajet. et alii Thomistae; indicant etiamScot. et Gab.. paulo ante citati; tenet eiiaam Henri., Quodlib. 6, q. 6, qui, sicut absolute opinatur non potuisse etiam de potentia absoluta animam unitam Verbo carere visione beata, ita simpliciter existimat impossibile mereri illam. Fundamentum hujus sententiae ita explicari potest; quia implicat contradicuonem, camdem gratiam simul esse pertectam ct imperfectam, consummatam et non consummatam; sed gratia, quae est principium merendi gloriam, est gratia imperfecta, et non consummata; gratia vero, quae semper est conjuncta gloriae, semper est pertecta et consummata; ecgo impossibile est haec duo simul conjungi. Secundo, impossibile est moveri ad terminum, et esse in termino; sed mereri gloriam est moveri ad gloriam; ergo impossibile est esse in termino gloriae, et moveri ad illum. Tertio, quia vel posset esse tale meritum per opera, quae antecederent ipsam visionem beatam, et hoc non, quia supponimus animam nunquam caruisse illa visione; vel per opera subsequentia, et hoc cst contra rationem ipsius meriti, debet enim antecedere praemium, cum sit illius causa, et aliquo modo efticiens.

62

3. Secunda sententia est non implicare contradictionem, ut Christus beatus existens a primo instanti incarnationis suae, beatitudinem animae, et caetera dona gratiae et scientiae sibi meruerit. Haec est communis Theologorum, in 3, d. 18; expresse Albert. Magn., art. 4 et 7; Mai., q. 2; Guliel. de Rubio., q. 1, art. 2; Basol., art. 3; Francisc. de Mairo, q. 1. Alii vero tantum indicant, quos sectione sequenti referam. Indicat etiam Alens., 3 p., q. 16, memb. 1; tenet aperte Altisiod., 3 Summmae, tract. 1, c. 7. Et mihi videtur vera sententia, quae duobus modis tractari et probari potest.

63

4. Christus potuit mereri gleriam animae sue, eliaim per actum natura priorem.—Vrimo ergo possibile fuit Christum mereri haec bona per aliquod opus, quod prius natura antecederet illa, quamvis simul in eodem instanti darentur propter tale meritum. Quod etiam hoc nullam involvat contradictionem, ita declaratur: quia in genere loquendo non est necesse ut meritum tempore antecedat praemium, sed solum natura, ut de facto etiam videre licet in merito justorum, et aliquo praemio illius; meretur enim justus perfecte et de justitia augmentum gratiae; habet ergo ilud augmentum veram rationem praemii, meritum cnim et praemium correlativa sunt; et tamen in codem instanti in quo illud meretur, recipit illud, ut est indubitatum apud omnes Theologos. Ratio vero est clara, nam meritum vel comparatur ad praemium, vel ad Dcum, qui daturus est praeamium; si ad Deum, nulla est repugnantia, quia in codem instanti in quo meritum fit, Deus acceptat illud; et cum sit omnipotens, statim potest reddere praemium, si aliunde non repugnet; si autem comparetur ad praemium ipsum, intelligi facile potest, illam rem, quae est praemium, es- se talem ut non repugnet simul esse cum illo actu in quo fundatur meritum, nt aperte constat in exemplo posito de actu charitatis, et de ejusdem charitatis augmento; ergo ex parte ipsarum rerum, in quibus consistunt meritum et praemium, non semper est repugnantia. Nec denique esse potest ex ordine meriti et praemii, quia vel ille intelligitur esse per modum habitudinis causae ad effectum; et ex hac parte non est repugnantia, quia utrumque potest fieri in instanti, et in his quae hoc modo producuntur, si causa est petfecta, simul tempore est cum suo effectu; et eadem ratio est, si habitudo illa intelligatur esse per modum viae ad terminum, quia, quando via est momentanea, simul etiam est cum suo termino, ut philosophis notum est; et apud Theologos constat, ultimam dispositionem ad gratiam esse aliquo modo causam et viam ad illam, et nihilominus simul tempore infunditur. Ex quo obiter solutum relinquitur secundum argumentum primae sententiae.

64

9. Constat ergo ex generali ratione meriti et praemii non repugrasse Christi animam per aliquem actum prius natura elicitum meruisse gratiam et gloriam sibi, in eodem instanti infundendam; superest ut probemus non repugnasse ex speciali ratione talis praemii, quod colligi potest ex D. Thoma, Quodlib. 9, a.8, et in 2, q. 5 q. 9. a.9. et potost ostendi, quia si in hoc est specialis repugnantia, necesse est ut oriatur ex ipsis rebus vel actibus in quibus tale meritum et praemium consistit; nam, cum in caeteris omnibus eadem sit ratio de hoc praemio, et aliis, fingi non potest alia radix ex qua oriatur. Sed hinc etiam nulla repugnantia necessario nascitur; ergo; probatur minor, quia in merito Christi duo considerari possunt: aliud est cognitio intellectus, quae fundat meritum, et haec in illo non fuit fides, sed scientia infusa; aliud est actus voluntatis, in quo est formale meritum, qui sit, verbi gratia, actus liber amoris Dei; sed utrumque horum, etiam si prius natura habeatur, potest esse simul cum visione beata, et cum quibuscunque aliis donis gratia posterius natura infusis; de facto enim haec omnia habuit Christus simul in eodem instanti; ergo ex parte ipsarum rerum, quae sunt tale meritum et tale praemium, nulla est specialis repugnantia.

65

6. Objectio. — Responsio. — Dicetur fortasse, simpliciter non repugnare haec omnia simul fieri et haberi in eodem instanti, repugnare tamen simul fieri cum illo ordinc natu- rae, ut actus inferioris scientiae natura antecedat actum visionis, et actus amoris liberi gratiam ipsam consummatam, quia scientia infusa sequitur ex ipsa visione beata, et actus amoris ex ipsa gratia, quae proxime nascitur ex unione. Sed gratis et sine fundamento dicitur hoc esse impossibile, cum nulla vcl probabilis contradictio ostendi possit; quia nec necesse est scientiam infusam sequi ex beata, cum possit Deus sua sola virtute proxime et immediate illam donare; neque necesse etiam est, primum actum procedere ab habitu gratiae, sed potest fieri a sola potentia cum auxilio. Unde facile explicari potest modus quo tale meritum in Christo esse potuit; potuit enim Deus in instanti creationis animae Christi, primum omnium elevare intellectum ejus ad cognitionem aliquam Dei abstractivam, et per scientiam infusam; et similiter praebere auxilium voluntati, ut per liberum actum se disponeret ad susceptionem gratiae et aliorum donorum, ad eum modum quo nunc elevat voluntatem hominis in instanti justificationis, ut se disponat ad gratiam; unde, sicut, in justificatione nostra, dispositio natura antecedit infusionem gratiae, ita fieri potuit in prima sanctificatione animae Christi per gratiam accidentalem. Est tamen differentia, quia nos per dispositionem non meremur de condigno infusionem gratiae, quia non supponimur grati; Christus autem, quia per ipsam unionem est gratissimus, et perfectissimum principium meriti, ideo per talem dispositionem de condigno ex perfecta justitia mereretur ipsam infusionem gratiae; nam respectu Christi, haec non est prima gratia, sed secunda, quae aliam perfectiorem supponit; nihil autem repugnat, per primam gratiam, mereri secundam. Unde etiam fit, ut per eamdem dispositionem potuerit mereri camdem gratiam consummatam et perfcctam, atque adeo gloriam et caetera dona; quia valor et meritum illius dispositionis majus est quam haec omnia, et aliunde nulla est repugnantia, ut declaratum est. Ex quo discursu intelligitur, solum illum primum actum scientiae, et primum auxilium datum- voluntati Christi ad praedictum actum, non potuisse hoc modo cadere sub meritum ejusdem Christi, quia ante primam cognitionem et primum actum liberum impossibile est intelligere ut in eodem homine antecedat meritum, etiam ordine naturae, cum meritum necessario supponat cognitionem, et in actn libero fundetur.

66

7. Etiam per subsequentia opera a Deo pravisa, anereri potuit Christus dicta dona. — Sccundo modo intelligi potest fuisse possibile hoc meritum per subsequentia opera, ita ut propter illa praevisa data fuerit prima gratia et beatitudo; et extendi hoc potest ad primum auxilium, et primum actum cujuscunque scientiae. De hoc tamen modo, quia nunc necessarius non est, plura non dicam, sed judicandum de illo est juxta ea quae de possibili merito incarnationis diximus supra, q. 2, art. 11, et in sequentibus occurret occasio addendi nonnulla.

67

8. Gratia, ut sit principium meriti, non opus est ut sit aliquo modo imperfecta. — Ad argumenta, primo non existimo sensum D. Thomae esse quem explicat illa sententia, sed posse optime de potentia ordinaria explicari, ut sectione sequenti dicam. Ad primam vero rationem respondetur, gratiam, quae esset in Christo principium meriti in dicto casu, non esse gratiam imperfectam, sed ipsam gratiam unionis. Deinde etiam si demus (ut revera fieri posset) habitum gratiae infundi animae Christi sinc merito, ut per aliquem actum ab illo elicitum mereretur visionem beatam in eodem instanti dandam, adhuc argumentum ilIud non procederet; nam interrogo quid, intelligatur nomine gratiae imperfectae; nam si intelligitur gratia quae aliquo tempore non habet conjunctam visionem, sic petitur principium; nego enim esse de ratione gratiae, quae est principium meriti, ut sit hoc modo imperfecta; nulla enim ratione hoc probatur, et contrarium satis a me probatum est. Aut per gratiam imperfectam intelligitur gratia, quae per fidem operatur, et hoc sensu in aliis praeter Christum speciali modo repugnat, meritum visionis beatae simul esse cum ipsa visione beata, eo modo quo repugnat fidem et visionem esse simul, sive illa repugnantia sit in crdine ad absolutam Dei potentiam, sive solum ex natura rei, aut secundum legem ordinariam, quod fortasse probabilius est; at vero in Christo Domino neque hic modus repugnantiae reperitur, quia meritum ejus non fundatur in fide, unde neque gratia, quae fuit principium ejus, fuit in illo sensu imperfecta. Aut per gratiam imperfectam intelligitur gratia, quae non habet totum augmentum seu intensionem quam habitura est, et hoc sensu etiam facile negari potest hanc imperfectionem esse de ratione illius gratie, quae est principium meriti; nihil enim illa ad meritum confert; neque ulla ratio assignari potest pro- pter quam requiratur, praesertim cum possit habitus gratiae esse tam intensus in viatore, quam in comprehensore. Aut denique per gratiam imperfectam intelligitur gratia, quae est veluti in fieri et in via; et hic sensus vix potest distingui a praecedenti; unde neque haec imperfectio ad meritum est necessaria; posset enim gratia consummata et perfecta in intensione gratis alicui donari prius natura vel tempore, hac lege et conditione, ut quamprimum ab illa proflueret operatio libera et meritoria, statim in eodem instanti redderetur illi praemium visionis beatae. Secundum et tertium argumentum ex superioribus soluta sunt.

Sectio 2

utrum christus meruerit gloriam animae sua, et alia dona gratiae et scientiae
68

SECTIO II Utrum Christus meruerit gloriam animae sua, et alia dona gratiae et scientiae.

69

1. Prima sententia affirmat, quam tenent Altisiodoren., Albert. Magn., Guiliel. de Rubion, Bassolis et Mairo, praecedenti sectione citau. Et suaderi potest nonnullis sacrae Scriptura testimoniis, Psal. 44: Dilecisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unait te Deus, Deus tuus, oleo letitie. Quanquam enim interdum exponatur hic locus de gratia unionis, multi tamen Sancti illum intelligunt de gratia habituali, ut supra vidimus; et licet illud, pronpterea, possit denotare causam finalem, satis tamen commode videtur intelligi de causa meritoria. Praesertim tamen videtur urgere illud Isai. 53: Pro eo quod laboravit, videbit, et saturabitur. Visio enim, quae satiat, non est nisi visio beata, juxta illud Psal. 26: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Unde sanctus Vigilius, lib. 5 contra Eutych., hoc testimonio probat Christi animam vidisse lucem et fuisse saturatam scientia propter suum meritum; et ibidem de merito Christi exponit illa verba Joan. 10: Propterca me diligit Pater, quia animam meam pono. Meruit ergo Christus dilectionem Patris, atque adeo gratiam. Denique 1sai. 72 dicitur: Ecce Salvator tuus venit, ct imerces ejus cum illo.

70

2. Rationibus videtur urgentius confirmari haec opinio. Prima colligitur ex dictis in sect. praeced., juncto principio quo D. Thomas in hoc articulo utitur; quia si mcritum non requirit carentiam praemii, melius est habere illud ex merito quam sine merito; sed ostensum est hoc meritum gloriae in Christo non requirere carentiam ipsius gloriae; ergo perfeciius fuit habere illam ex merito, quam sine illo; Christo autem tribuendum est quod perfectius est. Major probatur, quia habere aliquid ex merito, perfectio est; unde, si non excludat majorem vel aequalem perfectionem, melius erit habere aliquid ex merito quam sine merito; sed nullaam majorem perfectionem excludit, quia non excludit hanc, scilicet, semper esse beatum; et nulla alia excogitari potest, quam excludat, nec D. Thomas alterius meminit. Dices excludere aliam, scilicet, quod ipsa gloria sit per se debita, ut proprietas connaturalis. Sed hoc falsum est, potest enim eadem gloria deberi, ut proprietas connaturalis ipsi unioni, et fieri debita ex justitia per meritum, si aliunde non sit repugnantia; nam illi duo tituli optime inter se conjunguntur, et perfectius est habere aliquid ex utroque titulo, quam ex altero tantum. Ut si regis filius regnum sibi jure haereditario debitum, suis etiam victoriis et facinoribus mereatur, major illi erit gloria et pertectio; ita enim sectione sequenti nobis philosophandum est in merito gloriee corporis Christi Domini. Unde, quod contra hanc sententiam objici solet, quia Christo gratia et gloria est connaturalis, tanquam naturali Filio Dei, juxta illud Joan. 1: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, et aá Roman. 8: Si flüi, et heredes; quod autem connaturale est, non cadit sub meritum. Haec (inquam) ratio parum urgere videtur contra hanc sententiam, quia illi duo tituli (ut diximus) non repugnant; praesertim quia gloria et gratia non est connaturalis humanitati Christi secundum se; humanitati autem ut unitae dicitur connaturalis, non quia sit proprietas physice manans ab ipsa unione, sed quia debetur secundum quamdam veluti connaturalem proportionem et congruentiam; hujusmodi autem proprietati multo minus repugnat ut possit simul per meritum obtineri; sicut nullus negat quin Christus Dominus potuerit obtinere gratiam habitualem per propriam dispositionem liberam, quod esset alienum a proprietate connaturali physice manante a suo principio, non vero a proprietate connaturali modo explicato.

71

3. Ex quo potest secunda ratio fieri pro hac sententia, nam Christus suscepit gratiam habitualem per propriam dispositionem ergo per illam meruit gratiam ipsam. Antecedens videtur esse communiter receptum, praesertim in schola D. Thomae, quia ipse docet infra, q. 36, art. 5, Christum sauctificatum esse per proprium motum liberi arbitrii, quia hic modus sanctificationis perfectior est; consequentia vero probatur, quia nccesse est ut illa dispositio fucrit actus supernaturalis ordine naturae antecedens gratie infusionem quia hoc est de ratione dispositionis, cum esse dispositionem sit esse causam, id quod docuit etiam D. Thomas, 1 p., q. 62, a. 2, ad3, et 1. 2, q. 109, art. 6, ad 3; sed dispositio ad gratiam est meritoria gratiae de condigno, si supponat personam gratam, ut in Christo supponebat; ergo in Christo illa dispositio, ut prior natura gratia, fuit meritoria gratiae, et consequenter ctiam gloriae, quia nullus meretur gratiam, quin mereatur ctiam gloriam, quia gratia est prior gloria. Et confirmatur, nam ideo dicitur Christus sanctificatus per propriam dispositionem, quia hic modus sanctificationis est perfectior; sed etiam pertinet ad majorem pertectionem, ut illa dispositio simul sit dispositio et meritum; ergo. Tandem, posito hoc ordine natura, quem requirit dispositio, ponuntur omnia quae necessaria sunt ad hoc meritum, ut evidenter patet ex dictis in sectione praecedenti; nam illa dispositio necessario includit cum actu voluntatis actum intellectus distinctum a visione beata, quia visio beata non est dispositio ad gratiam, sed consummatio ejus; habuit ergo Christus de facto totum id, quod de possibiii requirebamus ad meritum; ergo meruit.

72

4. Haec sententia est sine dubio probabilis, cum habeat graves auctores, et valde probabiles rationes, et speciem quamdam pietatis; unde, qui illi temeritatis notam inurunt, temere sine dubio loquuntur, praesertim cum nullum solidum fundamentum afferant, ut videbimus.

73

5. Nihilominus contraria sententia, quae negat, Christum haec dona animae sux mcruisse, sicut communior Theologorum est, ita simpliciter videtur mihi probabilior. Tenet ilam D. Thomas hic; Magister, ct alii Theologi, in 3, d. 18; Bonar., art. 2, q. 1; Richard., art. 2, q. 1; Palud., q. 2; Durand., q. 3, n. 6; scot. et Gab., quaest. unica; Marsil., quaest. 12, art. 1, concl. 3, qui pro hac sententia refert Augustinum, sed falso, quia Augustinus non loquitur de merito gratiae aut glorice, sed dc merito incarnationis; refert item contra hanc sententiam Alexandrum Alensem, sed male, aperte enim tenet eamdem, 3 p-, q. 16, memb. 3, a. 1; et Dried., de Captiv. et redemp. gen. hum., tract. 2, c.2, p. 3, 8. 3; Soto, in 4. d. 291, q. 1, art. 9; Cano, lib. 19 de Locis, c. 14, ad 6. Solet haec sententia fundari quibusdam rationibus invalidis, quas breviter attingere oportet. Prima est illa de proprietate connaturali, quae jam rejecta cst. Secunda, quia si Christus meruisset gloriam suam, obtinuisset gloriam infinitam, sicut meritum est infinitum. Sed haec minoris momenti est; idem enim argumentum fieri posset, ut non meruerit nobis gloriam, quia obtinuisset nobis gloriam infinitam, sicut meritum est infinitum. Simili etiam argumento probaretur non habuisse gloriam, ut proprietatem unioni debitam, quia unio est infinita, et consequenter illi danda esset gloria infinita; et sine dubio, si sola dignitas ejus pensetur, gloria perfectior, etiam si in infinitum augeretur, esset illi proportionata. Sicut ergo in hujusmodi exemplis dicimus infinitam gloriam non esse possibilem, et ideo datam esse Christo ratione unionis in certo termino, juxta dispositionem divinae sapientiae, ita dari potuisset ratione meriti; nam, licet meritum in se sit infinitum, tamen ab ipso Christo referri posset ad praemium finitum a Deo praescriptum, sicut de facto retulit sua merita, ut in nobis haberent effectum finitum. Tertia ratio est, quia alias Christus non obtinuisset gloriam usque ad finem vitae suae, quia non consummavit meritum suum, neque obtinuit perfectum jus ad praeemium usque ad finem vitae. Sed parum etiam hoc urget, quia non oportuit omne praemium meritorum Christ ita ditferri; multa enim petiit et meruit, ut statim fierent. llla ergo dilatio et complementum meriti potissimum locum habuit in ordine ad nostram redemptionem et completam satisfactionem pro reatu totius humanae natura; unde consequenter factum est, ut eo etiam tempore Christus caruerit aliquibus bonis, seu perfectionibus corporis, quarum carentia necessaria erat ad perficiendam nostram redemptionem, et ideo non ordinavit sua merita ad obtinenda ea bona ante mortem; de bonis autem animae non est eadem ratio, et ideo poterat facile ordinare suum meritum ad illa obtinenda statim, et sine dilatione ulla. Ex quo ruit quarta ratio, qua alii utuntur, scilicet, quia alias habuisset Christus spem beatitudinis animae suae; hoc enim non sequitur, quia spes requirit carentiam et dilationem praemii; Christus autem, si gloriam animae meruit, in primo instanti incarnationis illam meruit, et statim, ac sine dilatione ulla, illud praeemium obtinuit.

74

6. Quintam rationem addit Scotus, quam ipse aliter format; melius autem videtur hoc modo proponi: quia in beatitudine sunt aliqui babentes gloriam sine proprio merito, ex alieno tantum, sicut infantes; alii tantum habent ex proprio merito, sicut Angeli; alii ex proprio et alieno simul, ut puri homines adulti; ergo decuit ad perfectionem illius status, ut esset aliquis habens beatitudinem sine ullo merito. Sed imprimis, unde infertur hunc futurum fuisse Christum? cur enim id, quod ipsi habenti perfectio non est, accommodandum est potius Christo quam aliis, etiam si ad perfectionem totius communitatis pertinere videatur? Deinde negari potest partitionem illam ad perfectionem vel complementum status beatifici pertinere; major enim perfectio videri potest, ut tota beatitudo omnium beatorum in Christi meritis fundetur; unde et unum membrum illius enumerationis falsum est, quia Angeli non ita habent gloriam ex merito proprio, quin etiam habeant ex merito Christi, ut infra dicemus. Sexta ratio aliquibus videtur evidentior, quia, si Christus meruisset gloriam animae suae, propter illam praecipue venisset, et operatus esset potius propter comparandam sibi gloriam, quam nobis; quod non est modo loquendi Scripturae consentaneum. Hoc argumento utitur Calvinus, ut probet Christum nihil sibi meruisse: Alioqui, ait, frigeret confirmatio illa amoris, quam Paulus commendat, quod pro nobis mortem subierit, ad Rom. S. Unde ipse quasi sui oblitus, totum suum meritum ad nos traustulit, dicens: Pro illis sancLifico me ipsum, Joan. 17. Sed hoc argumentum frivolum etiam est, quanquam etiam sine dubio verissimum est, Deum magis amare gloriam solius animae Christi, quam omnium hominum et Angelorum, sive illam per se ac primario praedestinaverit, ut nos probabilius existimamus, sive oblata occasione peccati; quia quacunque ratione praedestinata sit, est majus bonum, magisque pertinens ad Dei gloriam, quam aliud. Deinde ctiam verissimum est, Cbristumni Dominum magis amare et velle gloriam suam quam nostram; quia juxta charitaus ordinem ita amari debet, quia ilud bonum et in se excellentius est, et magis conjunctum Deo et Christo. Nihilominus tamen verum est, Filium Dei non propter suum commodum, sed propter homines humanitatem assumpsisse, quia ipsa incarnatio fuit humanitatis exaltatio, non divinae personae; quia divinae personae nihil inde utilitatis accessit, sed potius se ipsam exinanivit, ut loquitur Paul., ad Phil. 2, id est, assumpsit naturam humanam passibilem, quae comparatione divinae naturae est quasi nihil, et sub ca majestatem suam occultavit, ut omnes Patres exponunt; et in hoc sensu utitur interdum illa argumentatione contra haereticos Cyril. Alex., lib. 3 Thes., cap. 2. Similiter etiam verum est, omnia, quae ad poenam, dolorem ct satisfactionem pertinent, ac denique quae in corpore passibili ut sic peracta sunt, tantum propter nos fuisse suscepta; ipsi enim Christo propter se non fuissent necessaria; at vero postquam illa assumpsit, consequenter potuit Christus aliquid per ea sibi acquircre in humanitate sua. Neque inde in aliquo minuitur charitas Christi, sed in eo apparet maxima, quod cum ad gloriam suam non indiguerit morte, ut nos copiose redimeret, voluit pro nobis mori; et ideo in Scriptura pas5o et mors, et similia, ad nos referuntur, quia occasione nostri peccati assumpta fuerunt.

75

7. Christus sibi neque gratiam creatam, neque alios halntus infusos merut. — Ut ergo aliquo probabiliori discursu hanc sententüaam confirmemus, dico primo: Christus Dominus non meruit sibi gratiam creatam, neque alios habitus infusos. Probatur, quia duobus modis intelligi posset haec meruisse. Primo, per opera subsequentia tempore vel natura, seu procedentia ab ipsis habitibus, et per haec uon meruit hujusmodi habitus. Primo, quia ex natura rei meritum debet antecedere praemium saltem ordine naturae, hoc enim postulat natura ipsius meriti, cum sit causa et via ad praemium. Quod si interdum aliter factum est, ex divina dispensatione fuit propter aiiquam necessariam causam, et supposita aliqua imperfectione, ut dicemus infra, agentes de gratia data antiquis Patribus ex meritis Christi; et ideo respectu sui ipsius, non oportuit, nec decuit esse in Christo talem modum meriti. Secundo, quia quod datur propter merita futura, datur dcpendenter a futuris operibus; Christus autcem semper habuit haec dona, tanquam proprietates sibi connaturales, et ut absolute sua sine aliqua dependentia a futuris, quia ille alius modus habendi haec dona imperfectus esset. Tertio, quia principium meriti de facto non cadit sub meritum, et ideo Christus non meruit incarnationem suam; ergo cadem ratione habitualis gratia non cadit sub meritum illius operis, cujus ipsa est principium. Quocirca omnes rationes, quibus supra probavimus, Christum non meruisse incarnationem, probant non meruisse gratiam per haec opera subsequentia. Secundo intelligi potest hoc meritum per opera ordine naturae antecedentia hos habitus; et quod neque hoc modo possit hujusmodi meritum convenienter Christo attribui, probatur, quia tale meritum primo et per se fundari deberet in actibus supernaturalibus; actus enim naturales non sunt secundum se proportionati ad merenda supernaturalia dona; Christi autem meritum fuit omni ex parte perfectum; et ideo non solum ex parte personae operantis, sed etiam ex .parte ipsorum operum habuit proportionem et condignitatem cum praemio. Tum praeterea quia Christi anima, in primo instanti suae creationis, vel non habutt cognitionem naturalem, ut quidam volunt, quia haec cognitio pendet a phantasmatibus; vel si habuit, non prius natura ilam habuit quam cognitionem supernaturalem, quia naturalis cognitio nullo modo fuit ratio et causa supernaturalis cognitionis. Quin potius supernaturalis cognitio dici potest ordine naturae antecessisse, quatenus per illam elevata est anima Christi ad statum supernaturalem et beatificum, in quo esse debuit omni ex parte perfecta, et independens in omni cognitione sua ab usu phantasmatum; ergo meritum supernaturalium donorum non potuit fundari in cognitione naturali, neque in actibus voluntatis qui illam consequuntur.

76

8. Denique certum est, omne meritum de condigno apud Deum, fundari in aliqua cognitione supernaturali; superest ergo ut probemus non meruisse Christum habitus supernaturales per actus supernaturales ordine naturae priores. Quod ita ostenditur, quia actus supernaturalis, qui est prior natura suo habitu, non elicitur ab illo, ut in materia de gratia late demonstravi, et infra, in materia de poenitentia. illud attingam, quia repugnat propriam causam efficientem esse effectum sui effectus in genere causae materialis, vel alio simili. At vero anima Christi nunquam operata est actus supernaturales, etiam in primo instanti, nisi es habitu, quia semper operata est perfecto et conpaturali modo; unde ad eliciendum primum actum scientiae infusae praeintelliguntur illi esse indita lumen et species; et primus actus charitatis intelligitur supponere habitum a quo eliciatur; ergo Christus non obtinuit hos habitus per meritum horum actuum ordine naturae antecedens, cum revera non anteccsserit; ergo ulterius nec gratia ipsa data est propter hoc meritum, quia haec gratia, quae est in essentia animae, et comparatur ad alios habitus infusos, ut forma principalis ad suas potentias, ordine naturae illis supponitur. Et eadem ratione concluditur, nullum alium habitum cecidisse sub hoc meritum, quia non est major ratio de uno quam de aliis, et quia, infusa gratia, omnes alii infunduntur, ut comitantes illam, unde alii habitus non cadunt sub meritum, nisi cadat ipsa gratia. Unde confirmatur, quia isti habitus consequuntur unionem ut proprietates illius; unio autem hypostatica, cum substantialis sit, proprie fit in substantia ipsius animae simul cum corpore; ergo ratione illius primo perficitur anima in essentia sua per gratiam habitualem, ex qua manant habitus ad potentias, et tandem anima sic perfecta in actu primo intelligitur connaturali et perfecto modo prodire in actum secundum. Non ergo dati sunt isti habiius animae Christi, quia supernaturaliter operata est; sed dati potius sunt ut supernaturaliter operaretur; non ergo sunt dati propter meritum, sed potius ad merendum.

77

9. Neque beatitudinem animae sue meruit sibi Christus.—Primus actus intellectus Christi ordine natura fuit visio beatifica. — Ex his dico secundo non meruisse Christum beatitudinem animae suae. Haec fere sequitur ex praecedenti, et fere eodem modo demonstratur, nam ex dictis, satis constat non meruisse illam per actus ordinis naturalis, neque per supernaturales posteriores, vel subsequentes ipsam visionem beatam. Quod vero neque per antecedentes seu priores ordine naturae ilam meruerit, probatur primo, quia nullus actus intellectus praecessit ordine naturae in Christo ipsam visionem beatam. Primo, quia est magna perfectio animae Christi, ut primus intuitus ejus ad ipsam divinam essentiam in se ipsam fuerit terminatus; quo enim illa anima intelligitur effecta similior ipsi divinae naturae, eo perfectior existimanda est; primus autem intuitus Dei intelligentis intelligitur terminatus ad se ipsum; ergo anima Christi erit Deo similior, atque adeo perfectior, si ad hunc modum visionem ejus participavit. Secundo, quia nullus alius actus intellectus est causa vel dispositio ad illam visionem, ut significat D. Thomas supra, q. 9, art. 3, ad 2. Ratio est, quia non est intelligendus Christus procedere in cognitione ab imperfecto ad perfectum, etiam ordine naturae; sed potius intellisendus est ab optimo et perfectissimo actu, utpote sibi intrinseco et maxime con- naturali, statim inchoasse. Tertio, quia lumen gloriae est quasi prima proprietas consequens gratiam consummatam, seu existentem in eo pertecto statu, in quo in fide fundata non est; sicut enim intcllectus est prima proprietas consequens rationalem animam, ita lumen supernaturale et divinum est prima proprietas comitans supernaturalem gratiam, quae in statu viee, propter imperfectionem ejus, fide utitur tanquam intellectuali virtute sibi proportionata, de se autem postulat lumen clarum et perfectum ad suam consummatam perfectionem. Quocirca, sicut non mervit Christus alias virtutes comitantes gratiam, ita neque lumen gloriae, quod est virtus quaedam per modum potentiae vel habitus, seu actus primi perficientis et elevantis intellectum ad perfectissimum actum secundum; quia, sicut aliae virtutes prius natura intelliguntur infusae animae Christi ante omnem actum secundum, ita et lumen gloriae. Ex quo ulterius concluditur, non meruisse Christum visionem ipsam beatam, quia prius natura intelhgit anima Christi per hoc lumen, quam per ullum aliud, quia est potentissimum et espeditissimum ad agendum, et habet conjunctam essentiam divinam per modum speciei scu objecti actu intelligibilis perfectissimi; unde necessario prodit in actum visionis Dei, qui est vel adaequatus illi, vel certe maxime proprius et connaturalis; unde, sicut intellectus angelicus prius natura intelligitur elicere cognitionem propriae substantiae, quam cujuscunque alterius objecti, ita intellectus informatus lumine gloriae. prius natura intelligitur elicere ipsam visionem Dei, quam alium quemcunque actum supernaturalem; ergo antecessit ordine naturae illa visio omnem cognitionem, in qua posset fundari meritum, atque adeo antecessit omne meritum; norm ergo per prius aliquod meritum comparata est. Quae ratio evidentius concludit, si lumen gloriae et scientiae infusae est unum et idem; hoc enim supposito, recte concludit illa ratio, primum actum illius luminis esse visionis beatae, et consequenter ordine naturae antecedere omnem actum scientiae infusae. Si vero dicamus illa lumina esse distincta, verisimilius diceretur comparari inter se, tanquam perfectum et imperfectum in eodem ordine, et statu beatifico; videtur enim lumen scientiae infusae veluti accidentalis perfectio illius status. Unde nulla ratione probabili videtur dici posse, actum scientiae infusae antecessisse ordine naturae actum visionis beatae, neque igitur aliquod meritum illam antecessisse credendum est. Quod tandem confirmatur, quia necesse est fateri aliquem actum cognitionis supernaturalis datum esse animae Christi absque ullo priori merito; ergo maxime hoc verisimile est de visione beata, quae et natura sua est prior et perfectior actus, et maxime debitus ac connaturalis unioni.

78

10. Ratio D. Thom. — Et juxta haec quae dicta sunt, explicanda est vis rationis D. Thom., quae in hoc fundatur, quod meritum beatitudinis non est simul cum ipsa beatitudine; quod nonnulli discipuli D. Thom.. propter primum argumentum primae sententiae, de ordine naturae interpretari conantur. Sed D. Thom. aperte loquitur de duratione temporis; intelligendus ergo est non de quocumque merito et praemio, sed de praemio beatitudinis, et secundum ordinariam potentiam seu legem; hujusmodi enim meritum fundatur in gratia opcerante per fidem, et hoc sensu dici solet fundari in gratia imperfecta, ut D. Thom. loquitur, 1 p., q. 62, art. 4; illa autem imperfectio repugnat cum tali praemio. Quod si datur aliquod meritum fundatum in altiori cognitione, ut fuit Christi meritum, repugnat illud esse simul cum beatitudine et ordinari ad illam, quia supponit illam, ut explicatum est. Et haec ratio probat etiam de gratia et scientia.

79

11. Ex fundamentis vero primae sententiae testimonia Scripturarum facilia sunt, et exponenda juxta ea quae statim sectione sequenti dicemus. Prima item ratio expedita jam est; ostensum est enim non potuisse Christum mereri haec dona, nisi vel carendo illis, vel imperfecto modo illa habendo, vel etiam cfhiciendo imperfecte et non connaturali modo aliquam operationem; et ita non procedunt reliqua, quae in illa ratione recte dicuntur, sed non.contra nostram sententiam, quia non nititur fundamento ibi impugnato, scilicet, quod illi duo tituli meriti et proprietatis connaturalis repugnant; hoc enim non dicimus, sed solum quod repugnaverit habere haec dona cum omni perfectione debita et connaturali, et habere ex merito. Ut autem recte supra notavit Scotus, quod Christus non meruerit uaec dona, solum quia perfectissimo modo illa praehabuit, nihil minuit perfectionem ejus; quia nihilominus vere habuit potestatem merendi haec omnia, seu quidquid perfectionis est in tali potestate; habuit etiam actuale meritum tanti valoris, ut ad haec omnia pro- merenda esset sufficiens. Quod ergo propter solam anticipationem unum non fuerit ordinatum ad aliud, nihil perfectionis simpliciter minuit. Possumus exemplum adhibere in ipsomet Christo, ut Deus est, cujus perfectionem non minuit, quod generare Deum non possit, quia in se habet quidquid perfectionis est in potentia generandi, et totam perfectionem actus quo Pater generat, et solum non convenit illi generare, quia secundum ordiiem originis quodammodo a Patre praeventus est.

80

12. Anima Christi non fuit sanctificata per proprium dispositionem preparantem. — Ad secundum, discipuli D. Thomae valde laborant, ut concilient has sententias quas ipsi tribuunt D. Thomae, scilicet, Christum sanctificatum esse per propriam dispositionem, et nihilominus non meruisse gloriam per taiem dispositionem; et qui melius effugiunt, respondent, licet dispositio sit prior in genere causae materialis, non tamen simpliciter, et ideo non esse meritoriam. Sed hoc non satisfacit, tum quia haec dispositio simpliciter est prior natura, ut in materia de gratia demonstravi; tum etiam quia, juxta doctrinamD. Thomae, ipsum meritum ad genus causee dispositivae revocatur, ut patet ex 1 p., q. 23, a. 5. Respondeo igitur negando animam Christi fuisse sanctificatam per dispositionem qua se ipsam ad gratiam praeparavit, ut recte docuerunt Bonav. et Richar. supra, et in cadem sententia fuisse Sotum refert Medina supra, q. 1, a. 13, in fine, qui non satis consequenter loquitur, tam in eo loco quam in prassenti; quia revera est eadem ratio in Christo Domino de merito et de dispositione, tum quia vera dispositio ad gratiam procederet ab auxilio et non ab habitu gratiae; tum etiamquia oporteret talem dispositionem fundari in aliqua cognitione priori visione beatifica. D. Thom. autem, in citato loco, q. 34, a. 3, solum dixit, Christum esse sanctificatum secundum proprium actum, quod non necesse est intelligi de actu, qui natura antecedat ipsam infusionem habitus, sed qui consequatur potius per modum liberi consensus, quo anima, quae sanctificatur, dilieit suum sanctificatorem, et gratias ei agit; qui actus, et si quis est alius similis, non est dispositio praeparans, sed veluti ornans et consummans ipsam sanctificationem, sicut actus secundus perficit primum; hanc enim duplicem dispositionem distinxit D. Thomas supra, q. 9, art. 3. ad 2, significans, dispositiones animae Chri- sti potius esse posteriori quam priori modo explicandas. Et conveniens ratio reddi potest, quia cum anima Christi nihil haberet repugnans sanctificationi, imo haberet ratione unionis veluti intrinsecum principium sanctificationis connaturalis, non indigebat libera dispositione praeparante ipsam ad gratiam, sed potius ex vi unionis gratia illi data est, ut per eam modo perfecto et connaturali statim operaretur. Quocirca haec Christi sanctificatio non in omnibus proprietatibus similis fuit sanctificationi aliorum, etiam ratione utentium; habuit enim quidquid perfectionis in aliis invenitur, et ideo simul habuit actum secundum cum primo. Quod vero in aliis sit dispositio praeparans, et natura prior, ad perfectionem non pertinet, sed potius imperfectionem supponit; quia vel sanctificatio fit ad removendum peccatum, vel saltem ad elevandam naturam ad supernaturalem ordinem; at vero Christi anima supponitur elevata per gratiam unionis, quam nulla potuit praecedere dispositio, ut supra demonstratum est.

81

13. Dubium. — Quorumdam opinio. — Impugnatur. — Sed, quanquam ea, quae diximus, vera sint de habitibus gratiae et scientiae per se infusis, dubitari adhuc potest primo, an meritus fuerit Christus gratiam actualem, seu actus supernaturales, aut valorem suorum actuum. Quidam enim formidant concedere hujusmodi meritum actibus Christi, quia alias toto illo tempore, quo sibi heec merebatur, nihil nobis mereri potuisset; et ita usque ad finem vitae, et fortasse usque ad extremum actum meritorium, quando jam nihil amplius sibi merebatur, nihil etiam nobis fuisset meritus; quod esse plus quam falsum constat ex his quae disp. 39, sect. 2 et 3. adduximus, et ex supra dictis, q. 1, art. 2, disp. 4. Sequela probatur, quia quilibet actus Christi erat infiniti valoris; ergo, si per priorem actum merebatur valorem actus subsequentis, illud erat adaequatum praemium talis actus; ergo per illum nihil amplius poterat de condigno mercri; ergo, si semper per actus priores meritus est posteriores gratias actuales, et valorem subsequentium actuum, nibil potuit per illos priores actus nobis mereri,donec perventum est ad actum quo nihil sibi meritus est, quod de solo ultimo actu dici poterit. Sed hic discursus fundatus est vano timore proveniente ex falsa existimatione meritorum Christi et infiniti valoris eorum. Ostendi enim supra, disp. 4, Christi meritum tam esse excellens et infinitum, ut quilibet actus ejus ad omnia praemia, tam divisive quam collective sumpta, sufficiat, etiam si in illis plura contineantur, quae infinitatem habeant, et cum eis alia conjungantur; namhaec omnia adaequat infinitas divinae personae, a qua sumitur infinitus valor meritorum Christi. Secundo, deficit ille discursus, quia, licet Christus meritus fuerit gratiam, actualem, non sequitur meritum etiam fuisse valorem suorum actuum, ut declarabo.

82

14. Aliorum placitum refutatur. — Aliinegant Chrisium meritum fuisse has gratias, quia erant sibi connaturales et debitae, tam ratione unionis, quam ratione habituum supernaturalium. Sed haec ratio non est sufhciens, ut ex dictis constat; quia diximus hos duos titulos, scilicet, debitum connaturalitatis et meriti, non repugnare, si aliunde non intercedat impedimentum, vel aliquid repugnans merito. Nam etiam in homine puro, qui per infusionem primae gratiae justificatur, reperimus, hoc ipso quod illi prima gratia infunditur, deberi ei gloriam debito connaturalitatis, ut haereditatem filio; et nihilominus, juxsta probabilem sententiam, eam sibi meretur per actum contritionis gratia formatum.

83

15. Per distinctiones varias dulio satisfit. — Distinctione igitur videtur utendum, et imprimis excludendi sunt actus beatifici, et omnia bona supernaturalia ad illos necessaria; de his enim jam satis dictum est. Nam quae de beatitudine animae diximus, procedunt de omnibus actibus necessariis ad illam beatitudinem, sive in eis consistat essentia beatitudinis, sive non; et afortiori procedunt de quolibet Dei concursu ad illos necessario; nam ille etiam omne meritum antecedit. Deinde omittendus est primus actus meritorius Christi, quia ex iisdem rationibus factis constat, neque talem actum secundum se potuisse esse ex merito, cum meritum non Supponat, neque etiam concursum ad talem actum, vel quicquid ad illum necessario praeexigitur, potuisse esse ex merito, propter eamdem causam. Difficultas ergo superest de reliquis actibus, qui tempore vel natura sonsequuntur primum actum meritorium. In quibus distingui potest id, quod erat ex solo Deo, ut Deus est, et quod erat ex humana Christi voluntate libere eliciente vel imperante, et quod erat ex Verbo divino, ut hypostatice unito humanitati. ADeo enim ut Deo erat actualis concursus gratiae, seu supernaturalis ad tales actus, et omnis actualis gratia praeveniens; ostendimus enim supra, q. 7, has etiam gratias fuisse interdum necessarias, interdum valde utiles animaeChristi. A voluntate humana Christi erant iidem actus, quatenus in eos influebat libere. A Verbo autem erat specialis dignitas et sanctitas, quae illis actibus communicabatur, et quantitas valoris infiniti, quem in genere meriti et satisfactionis habebant.

84

16. Ut ergo a clarioribus incipiam, actus Christi Domini, ut erant ab illius humana voluntate, non cadebant sub meritum ejusdem Christi. Patet, quia nemo meretur id, quod est suum, quatenus suum est; sed actus, ut sunt a propria voluntate, sunt ita proprii ipsius operantis, ut ea ratione dicatur maxime ipsorum dominus; ergo ut sic non cadunt sub meritum ipsius operantis. Haec autem ratio eeodem modo procedit in Christo. Secundo, quia ea tantum cadunt proprie sub meritum coram Deo, quae sunt dona ejus; sed actus liberi, ut sic, non sunt dona Dei, nisi ut sunt a Deo, non vero ut sunt ab ipso homine operante, nisi quatenus Deus facit illum operari, in quo jam consideratur operatio ut est a Deo, et non praecise ut est ab homine; ergo, absolute loquendo de actu sub hoc praeciso respectu ut est a voluntate libera, non potest esse praemium meritorum, et consequenter nec potest cadere sub meritum.

85

17. Addo ulterius, hos actus, quantum ad valorem infinitum, quem habebant ex conjunctione ad Verbum, non cecidisse proxime sub meritum Christi, non quia exhaurirent illud meritum, haec enim ratio (ut opinor) parvi momenti est; sed quia ille valor non pendet ex nova Dei voluntate, neque ad illum est novus concursus necessarius, imoneque impediri potest, etiam de potentia absoluta, supposita unione hypostatica in ipsa natura, quae est talis operationis principium; et ideo dixi proxime non cadere hunc valorem sub meritum, nam remote, si ipsa unio caderet sub meritum, posset aliquo modo talis valor attribui meritis, non in se, sed iuradice; sicut nunc dici potest de unione quoad conservationem ejus, ut supra dictum est. Sed hoc non saiis est ut valor operum in se dicatur cadere sub meritum; sicut nunc justus meretur augmentum gratiae, a quo augetur eliam subsequens meritum, et tamen non dicitur mereri posteriora merita, quod majori rationc in praesenti verum est.

86

18. Argumentor igitur in hunc modum, quia id solum cadit sub meritum respectu Dei, quod heus ipse conferre potest, et posset etiam non conferre non intercedente merito; sed, supposito quod Christus sic operetur, fieri non potest quin talis actus habeat infinitum valorem, et sanctificationem, ac dignitatem infinitam a Verbo; ergo, supposita incarnatione, talis actus, secundum talem specialem rationem, non potest cadere sub meritum Dices: videtur haec ratio coincidere cum alia de proprietate connaturali aut debito, quia hic valor videtur esse connaturalis proprietas moralis talium actuum prout sunt a Verbo incarnato. Respondetur esse quidem proprietatem connaturalem, sed talem quae sit a solo Verbo quasi formaliter, sine novo influxu aut causalitate Dei, quia non est proprietas physica, sed moralis. Unde etiam fit, ut impediri non possit de potentia absoluta, supposita unionc, sicut fieri non potest quin humanitas sanctificetur per unionem. Nec potest illa sanctificatio cadere sub meritum, si unio sub meritum non cadit. Non ergo procedit ratio de quacunque proprietate connaturaii, sed de illa quae est tantum formaliter a priori dono seu gratia unionis, et novam dependentiam a Deo non habet. Secus vero est de proprietate, debita quidem ex quadam proportione connaturali, quae tamen indiget novo influxu Det, et quam Deus posset negare, absolute loquendo; in hac enim proprietate est longe diversa ratio, ut per se constat.

87

19. Occurritur objectioni. — Sed objicies: nam supra, disp. 10, sect. 4, diximus meritum fuisse Christum partialem unionem hypostaticam illarum partium materiae, quas per continuam nutritionem acquirebat; ergo eadem ratione meritus est unionem in hypostasi convenientem actibus quos in discursu totius vitae exercebat; meritus est igitur infinitum valorem, quem tales actus ex hac unione habuerunt. Respondetur negando priorem consequentiam, quia partes materiae uniuntur immediate Verbo Dei; unde necessaria est nova actio, et quasi novum donum Dei, ut illa in se ipsis uniantur, et de absoluta potentia possent non uniri, etiam si humanitas, ut ex parvo corpusculo composita, esset unita; et ideo est in illis quidquid necessarium est, ut cadere possint sub meritum, supposita actus meritorii et sufficientis effectione et antecessione. At vero actus non uniuntur Verbo immediate, sed tantum mediate, et quasi denominatione extrinseca ab unione facta in ^alumanitate; et ideo talis unio non potest cadere sub speciale meritum, quia solum est veluti relatio resultans necessario, posito fundamento, et termino, quam impossibile est cadere sub proprium et distinctum meritum ab ipso fundamento et termino; maxime si supponatur (quod in praesenti verissimum est), ad illam resultantiam nullum novum Dei influxum esse necessarium.

88

20. Ultimo addendum est, meritum fuisse Christum omnes actus supernaturales, quos post primum meritorium habuit, quatenus sunt dona Dei, hoc est, quantum ad supernaturalem concursum quem ad illos eliciendos a Deo habuisset, et consequenter etiam fuisse meritum omnes gratias actuales, tam excitantes quam adjuvantes, omnesque supernaturalis providentiae effectus ac beneficia suae humanitati collata. Ratio est, quia respectu harum gratiarum fuerunt in Christo omnes conditiones ad meritum necessariae, sine ulla nova dispensatione, sed modo maxime connaturali; ergo nulla superest ratio ad negandum, haec meritum fuisse, cum aliunde procedant omnes rationes supra tactae, scilicet, quod hoc spectat ad quamdam majorem perfectionem, tam ex parte ipsius Christi ut hominis, quam ex parte Dei, et sapientissimae providentiae ejus. Antecedens probatur facile, quia primus actus meritorius Christi habuit sufticientem valorem ad haec omnia promerenda, ut constat ex dictis disp. 4; antecessit etiam tempore vel natura reliquos omnes actus, vel actuales gratias, ut supponimus. Hujusmodi etiam gratiae ex se sunt convenientia praemia meritorum; unde et nos, si justi simus, interdum illas meremur; nam bene utendo priori gratia, meremur posteriorem:; et ipse Christus illas nobis promeritus est; quid ergo obstare potuit quin Christus sibi fuerit illas meritus? Dices: quia erant sibi connaturales ratione unionis et status beatifici. At hoc nihil obstat, quia res uno modo debita potest fieri debita alio titulo, praesertim quando novus ille titulus est diversae rationis, et majus quoddam vinculum addit priori debito; ita vero est in praesenti, nam meritum addit debitum justitiae, quod diversum est a debito connaturalis proportionis, et aliquo modo majus, quia quod hoc modo debetur, negari non potest ex solo arbitrio et voluntate debitoris, quin violetur rectitudo alicujus virtutis; quod vero priori tantum modo debetur, negari potest, saltem per potentiam Dei absolutam, ex ipsius voluntate, sine defectu rectitudinis seu violatione alicu- - jus virtutis, Onamvis ergo hae gratiae actuales Christo essent illo priori modo debitae ratione unionis, nihilominus habuit locum in eis meritum, ut fierent debitae etiam ex justiia.

89

21. Respondetur objectioni.—Dices, hac ratione, ad summum probari, non repugnasse, ut hae gratiae caderent sub meritum Christi, non obstante priori debito, non vero quod de facto illas meruerit; unde cum hoc alias nulla sufficiente auctoritate aut ratione constet, non est cur sine necessitate asseratur. Praesertim cum non videatur verisimile, Christum ordinasse sua merita ad obtinenda haec auxilia, quae certo sciebat sibi esse parata et donata cum ipsa unione. Respondetur utrumque concludi sufficienter ex discursu facto: probatur enim illa ratione, potuisse Christum Dominum haec dona mereri, servatis omnibus legibus necessariis ad meritum, tam ex natura rei quam secundum ordinariam Dei providentiam, quia hae gratiae sunt ex his bonis quae proposita sunt hominibus viatoribus in praemium bonorum operum, et Christus viator fuit, et meritum ejus valorem habutit sufficientissimum, et antecessit collationem harum gratiarum. Huic autem principio adjungimus, Christum Dominum meritum fuisse, tam sibi quam aliis, quidquid sine dispensatione mereri potuit; quia, cum hoc sit majoris perfectionis, et in Christi operibus et dignitate habeat sufticientissimum fundamentum, non est cur ipsi denegetur. Accedit quod Deus in omni genere causarum et cffectuum operatur per causas secundas quidquid commode potest; ergo in genere causae meritoriae operabitur per Christum, praesertim in ipsomet Christo, ejusque humanitate, quidquid connaturaliter potest. Neque necesse est ut omnia in particulari sint revelata, sed satis est quod in principiis generalibus contineantur; alioqui multa alia essent a Christo jure excludenda, ut quod promeritus sit capitis dignitatem, vim miraculorum effectricem, et alia, de quibus sect. seq. dicemus. Sicut de puris hominibus non sunt in particulari revelata omnia quae merentur, et tamen ex principiis gencralibus, et ex quibusdam particularibus alia colligimus, ut quod bene utendo uno auxilio, mereantur aliud, etc. Quod denique attinet ad ordinationem meritorum Christi, ut fiebat per voluntatem ejus humanam, imprimis ad merendum aliquid, non est necesse ut is, qui meretur, ex propria intentione ordinet suum meritum ad obtinendum tale praemium, ut in nobis etiam constat; sed sufficit divina ordinatio et promissio sub con- ditione operis. Ac deinde, licet in particulari non fiat haec relatio, tamen in generali nullus est qui vel formaliter vel virtute non habeat intentionem consequendi vel merendi suis operibus quidquid potest, juxta illorum valorem, et leges a Deo statutas. Tandem in Christo, qui omnia distincte agnoscebat, verisimilius est actu ordinasse sua merita ad obtinenda omnia praemia quae sub meritum suum cadere poterant juxta divinam ordinationem; in hoc enim nullum est inconveniens, nec imperfectio, sed potius major perfectio, quia cum hac ordinatione habebat Christus optimos fines et motiva in suis operibus et meritis exercendis, et hanc ipsam ordinationem suorum meritorum ad majorem Dei gloriam tandem ultimate referebat.

90

22. Ultimus evadendi modus occluditur. — Sed dicet tandem aliquis: ergo meritus est sibi Christus Dominus impeccabilitatem animae suae, quia meruit illam divinae providentiae directionem, qua suae animae coliatum est, ut a bono declinare non posset; consequens videtur esse absurdum, quia Christus non suis meritis factus est impeccabilis, sed natura sua ita id habuit ut, secluso omni merito, illi denegari non potuerit, etiam de potentia absoluta. Respondetur negando sequelam, quia ante omne meritum fuit impeccabilis, sicut fuit sanctus per gratiam unionis; unde hoc non est ex donis quae subsequuntur, sed ex his quae antecedunt primum actum meritorium. Quod confirmatur, nam esse impeccabilem non dicit actum tantum, sed intrinsecum debitum et necessitatem carendi omni culpa; hanc autem necessitatem non habuit Christus per meritum, sed immediate ex vi unionis, et ideo non meritus est esse impeccabilis, etsi mereri potuerit particulare auxilium, quo voluntas ejus ad aliquod bonum operandum excitata vel adjuta est. Necessitas enim non peccandi tantum est necessitas quoad specificationem, et abstrahit ab hoc vel illo modo, quo potest executioni mandari; et ideo, licet hoc velillud auxilium cadat sub meritum, non tamen ipsa necessitas non peccandi. Eo vel maxime quod per visionem beatam facta est proxime illa anima impeccabilis, licet radicaliter jam esset impeccabilis per unionem, et tamen nec unio, nec visio beata, sub Christi meritum ceciderunt, ut in superioribus ostensum est.

91

23. Dubiola aliquot enodantur.—Ex his expeditur quaestio, an Christus meritus fuerit habitus scientiarum, et virtutum moralium suo genere acquisitarum; item concursum et auxilium ad omnes actus habituum recte et frequenter exercendos; item ministrationem specicrum intelligibilium accommodatam ad plenitudinem scientiee vel experientiae obtinendam absque defectu vel errore, et similia. Dicendum est enim imprimis non meruisse sibi Christum dictos habitus, quia illos habuit per accidens infusos a principio simul cum gratia, et in eodem signo, atque adeo prius ordine naturae quam actum meritorium exerceret; quia prius intelligitur perfecte constitutus in actu primo ad actus omnes exercendos, quam in actum aliquem secundum exierit. Tenendo autem, hos habitus discursu temporis fuisse comparatos, ex alio principio dici potest non cecidisse sub meritum, quia, scilicet, sunt naturalia bona, et in causis naturalibus sufficienter contenta, imo ex iliis necessitate quadam obtinenda; hujusmodi autem bona non sunt ordinata a Deo, per se loquendo, ut per meritum habeantur, sed soIum ea quae supernaturalia sunt, quod in Christo Domino intelligendum est modo statim declarando. Deinde, de ministratione specierum vel phantasmatum concursu, et aliis supra tactis, quando mere naturaliter fiebant per solas causas naturales suo naturali cursu operantes, nullum erat necessarium meritum, ob rationem dictam. Quando autem intercedebat singularis providentia, vel actio Dei, sive immediate, sive mediantibus Angelis, singulari et extraordinario modo Christo obsequentibus, multum verisimile est totum id fuisse Christo retributum, non soIum propter personae dignitatem, sed etiam propter sua merita. Nam iu hujusmodi bonis locum habent omnes rationes factae, et omnes leges et conditiones meriti; et illa bona, licet in substantia naturalia sint, in modo tamen sunt supernaturalia, et ad supernaturalem finem ordinata erant, nimirum ad unionem hypostaticam tanquam debitum ornamentum ejus, et ut Christus convenienter posset sua munera exercere, praesertim munus redemptoris et doctoris hominum, et supremi judicis, ac perfectissimi exemplaris virtutum omnium.

Sectio 3

utrum christus meruerit gloriam sui corporis, suique nominis exaltationem
92

SECTIO III. Utrum Christus meruerit gloriam sui corporis, suique nominis exaltationem.

93

1. Calvinus, ut supra retuli, negat Christum aliquid sibi meruisse, cujus sophisticum fun- damentum supra indicavimus et dissolvimus; ex Scholasticis vero Guilielmus de Rubion, in 3, d. 18, non negat simpliciter hoc Christi meritum; dicit tamen esse rem dubiam et incertam, et ideo non esse simpliciter affirmandum, quia neque ex Scriptura colligitur, neque ex certa aliqua ratione; quia cum Christus sit dominus omnium, non indiguit merito, ut perfectionem quamcunque, seu dignitatem obtineret. Scotus vero, eadem distinct. 18, dicit, indirecte meruisse Christum gloriam corporis, quia meruit ut removeretur impedimentum talis glorise; directe autem non meruisse ilam, quia ablato impedimento habebat intrinsecum principium, ex quo illa manaret. Et ad hunc modum videtur loqui Cyril., tib. 3 Thesaur., cap. 3.

94

2. Dico tamen primo, Christum Dominum meruisse gloriam corporis sui, neque hoc posse sine temeritate negari. Ita enim docent Theologi omnes cum D. Thoma hic, et Magistro, in 3, d. 18, et habet magnum in Scripturis fundamentum. Lucae enim 24 dicit ipse Christus: IVonne oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? satis aperte significans, per passionem parasse sibi viam ad gloriam, atque adeo illam sibi meruisse; quod magis explicuit Paul., ad Philip. 2, dicens: Propter quod et Deus evaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Ubi particula illa propter, si juxta vim et proprietatem suam, ut- debet, explicetur, non tantum consecutionem unius post aliud, ut haeretici exponunt, sed etiam unum fuisse causam alterius significat; nulla autem alia ratio causae hic intercedere potest, nisi meritoria; et ideo ad Hebr. 2 dicit idem Paulus: Vidisats Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum, ubi nomen corona satis indicat victoriam ct praemium. Unde Basil., lib. 4 contra Eunom., sub titul. Quod Filius creatura non sit, dicit, propter obedientiam datum esse Christo in humanitate nomen super omne nomen. Idem dicit Augustinus, lib. 2 contra Maximi., c. 5, etlib. 3, c. 2; Chrys., Ambr., Anselm., Beda, et alii explicantes citata loca Pauli; et late Vigil., lib. 5 contra Eutych.; Hugo Victor., lib. 2 de Sacrament., p. 2, c. 6. Ratio vero est, quia hic habuerunt locum omnes conditiones necessarie ad meritum, et, caeteris paribus, perfectius est habere aliquid ex merito, quam sine illo, ut recte D. Thomas hic argumentatur. Neque huic merito obstat, ut supra dicebamus, quod aliis titulis et nominibus esset haec gloria debita humanitati Christi, quia potuit illis adjungi ratio meriti, et hoc perfectius est.

95

3. Distinctio vero illa Scoti vix potest intelligi, quia in corpore Christi non fuit aliquod impedimentum gloriae, nisi vel naturalis conditio corporis passibilis, quae ex divina dispensatione cum gloria animae conjuncta fuit; vel ipsa divina dispositio, qua statuit non influere gloriam in tali corpore usque ad resurrectionem. Primum non petest dici proprie impedimentum, cum sit ipsa naturalis conditio, quae per gloriam perficienda erat; et quamvis ita vocetur, auferri tamen non poterat nisi per ipsam gloriam corporis; mereri ergo ut tale impedimentum auferatur, nihil aliud est quam mereri ipsam gloriam corporis; et idem est si dicamus, meruisse ut auferretur impedimentum ex parte divinae ordinationis, quia hoc ipsum est mereri ut Deus influat gloriam hoc tempore, quam antea non influebat. Et quanquam modum loquendi admitteremus, potius dicendum esset meruisse Christum directe gloriam corporis, et consequenter ut auferretur impedimentum; sicut qui redimit captivum, directe meretur libertatem ejus, et consequenter ut vincula vel impedimenta removeantur. Nec denique huic merito obstat connexio, quae est inter gloriam animae et corporis, ex qua fieri videtur ut nemo possit alteram sine altera mereri; hoc enim ad summum procedit in eo qui utraque caret; cum enim corpus non possit esse gloriosum nisi per animam (saltem de potentia ordinaria), non potest quis mereri gloriam corporis nisi vel gloriam animae habeat, vel illam mereatur; et hoc modo merentur omnes puri viatores; quia enim merentur per actus animae informantis corpus, ideo merentur gloriam animae, quae redundat in corpus. At vero, supposita gloria animae separata a gloria corporis, nihil est cur non possit ipsa gloria corporis directe sub meritum cadere; praesertim cum non omnino physice sequatur ex gloria animae, sed secundum Dei determinationem, qui voluit ui gloria animae communicaretur corpori, potuit tamen velle ut hoc ipsum per merita mandaretur executioni.

96

4. Ab instanti mortis anima Christi fuit wnpassibilis, meritis ejusdem Christi. — Et ex bac conclusione sequitur primo, meruisse Christum impassiblitatem animae suae, quam ab instanti mortis consecuta est; quanquam enim Magister, in 3, d. 18, in dubium revo- cet, an ab instanti mortis illa anima fuerit perfecte impassibilis, vel tantum a resurrectionis puncto, mihi tamen omnino verum et certum videtur statim fuisse impassibilem, ut Palud. ibi notavit, q. 2, a. 3, et dicemus latius infra, agentes de morte Christi, quia anima Christi Domini statim ac fuit separata a corpore passibili, fuit simpliciter et omni ex parte beata, quantum esse potest anima separata a corpore. Hoc enim commune est omnibus animabus justis, quae nulla indigent purgatione, post ipsius Christi mortem; cur ergo negabitur haec perfectio ipsi animae Christi? praesertim cum ipse promiserit latroni: Zode mecum eris in paradiso, ex qua promissione Patres omnes intelligunt, statim illo die animam latronis fuisse post Christi mortem in statu beatifico et impassibili; ergo a fortiori idem sentiendum est de anima Christi. Quod tandem confirmatur, quia cum jam consummasset nostram redemptionem, non indigebat statu viatoris; ergo statim coepit omnino esse in termino, et extra statum viee, atque adeo omnino impassibilis. Hanc ergo indolentiam seu impassibilitatem meruit Christus Dominus, sicut meruit gloriam corporis; illam enim merentur omnes isti, qui per sua merita gloriam consequuntur; et rationes supra factae aeque procedunt de hoc statu et de gloria corporis, et accommodari potest testimonium Isaiae 53: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semenlongevum, et coluntas Domnini in manu ejus dirigetur; illo enim loco Septuaginta interpretes legunt: Et vult Domints auferte de doloribus animum ejus; quae verba Hieronymus etiam juxta hanc lectionem de Christo exponit, sicut et Augustinus, lib. 1 de Consen. Evang., c. 31.

97

5. Propter quae (ut obiter hoc notetur) non mihi placet quod Vega dicit lib. 7 in Trident., c. 18, animam Christi usque ad resurrectionem fuisse propter nos viatricem, non ad merendum, sed ad satisfaciendum: Quia animee, inquit, separatee interdum esse possunt viatrices, quoad satisfactionen. Hoc, inquam, non mihi placet, quia anima separata nullo modo est in statu viatoris, nisi sit aliquo modo in statu passibili, et careat visione beata quam est aliquando habitura, ut constat inductione in omnibus aliis; anima autem Christi post separationem a corpore non fuit in hoc statu passibilitatis; ergo neque in statu viae; neque enim oportet fingere novum modum seu statum viae in anima Christi absque ullo testimonio, vel ratione efficaci. Adde, animam separatam nunquam esse in statu satisfaciendi, sed satispatiendi tantum poenam, quam in hac vita plene non persolvit; at vero anima Christi in hac vita plenissime solvit et consummavit redemptionem nostram, ut supra probatum est.

98

6. Secundo, infertur meruisse Christum resurrectionem suam, et omnes dotes corporis gloriosi, ut recte docet D. Thomas infra, q. 53, a. 4, ad 2, et eisdem rationibus et testimoniis supra allatis probari potest; quibus addi potest illud Psalm. 109: De torrente in via Dibet, propterea ecaltabit caput, quod in hunc sensum Augustinus exponit, sicut et illud Psalm. 40: Tu autem, Domine, miserere iei, et resuscita me. Denique alii justi merentur resurrectionem suorum corporum; multo ergo magis Christus. quandoquidem potuit illam mereri; unde ad Rom. $ dicitur, nos futuros esse haeredes, si compatimur, ut et conglorificenur.

99

7. Objectio. — Prima responsio. — Dices: ergo eadem ratione dicendum erit, meritum fuisse Christum augmentum corporis sui, et informationem seu unionem animae suae ad omnes partes materias quas per nutritionem acquircbat, sicut in superioribus diximus, meritum fuisse partialem unionem hypostaticam earumdem partium materiae. Consequens videtur absurdum, quia haec erant mere naturalia, supposito statu corporis passibilis et infantilis. Respondetur primo non esse necessarium hoc concederc, quia non habet rationem similem. Nam, ut nuper dicebam; supernaturalia bona sunt, quae in premium meritorum proprie sunt proposita, et ideo non est simile de resurrectione corporis, quae supernaturalis est, et de augmento naturali ejusdem corporis. Neque de unione partium materiae ad animam, et ad Verbum, quia prior crat mere naturalis, et per concursum causarum naturalium fiebat; posterior vero erat supernaturalis. Secundo, dici potest meruisse Christum naturalia haec bona, quatenus vel aliquo superuaturali modo fiebant, vel ex speciali aliqua Dei providentia procedebant, vel ad supernaturales fines erant necessaria, ut, verbi gratia, quod Ecclesia de Beatissima Virgine ait, lactasse Christum uberede caelo pleno, significat sane, etiamlac ipsum, quo Christus nutriebatur, fuisse singulari Spiritus Sancti providentia praeparatum ac dispositum, prout tali corpori et ad tales effectus, quales ipse intendebat, erat expediens. Haec ergo ratio providentie, omnisque alia similis, ac deni- que quidquid Deus cum Christo post primum instans conceptionis ejus propter dignitatem personae ejus specialiter operatus est, id totum propter meritum ipsius fieri potuit, et credendum est ita factum esse, propter rationes factas sectione praecedente, quas omiltto, quia eadem proportione hic possunt accommodari. Quocirca conceptio ex virgine, sine viro, et opera Spiritus Sancti, praevio angelico ministerio ac nuntio, quae tempore vel natura antecesserunt primum actum meritorium Christi ut in re ipsa exercitum, licetfacta fuerint ob dignitatem personae Verbi incarnandi, non tamen fortasse ob meritum Christi, quia nondum in re praecesserat; et licet praecesserit in praevisione Dei, tamen ordo ad meritum, re ipsa praeexistens in eadem persona, est magis connaturalis, et non est necesse alium ordinem extraordinarium fingere sine fundamento aut necessitate. At vero nativitas ex virgine, servata ejus integritate, Angelorum praeconia et laudes, adoratio Magorum, et similia omnia, quae Christi concepüonem subsecuta sunt non tantum in ejus personali dignitate, sed etiam in ejus infinito merito fundamentum habuere, quia jam antecesserat, et nihil aliud desiderabatur. Ordinatio enim divina non creditur defuisse; cum haec ratio providentiae altior sit, ejusque justitiae, misericordiae, ac sapientiae, Christique dignitati magis consentanea. Tertio, evidentius sequitur ex dictis meruisse Christum triumphum ascensionis suae, ut eisdem testimoniis et rationibus comprobari potest; indicatur ad Eph. 4: Qui descendit, ipse est qui ascenait; quid est quod ascendit, nisi quia et descendit prius et Apoc. 3: Ego vici, et sedeo cun Paítre meo.

100

8. Dico secundo: Christus Dominus meruit exaltationem nominis sui. Ita D. Thomas hic, qui sub hac exaltatione comprehendit omnia quae ad externam gloriam (quae est clara cum laude notitia) pertinent. Quae probatur, praeter citata testimonia, ex illa oratione Christi, Joan. 17: Z£go te clarificavi super terram, opus consummavi, quod deadisti milhi ut faciam, et nunc clarifica me, tu Pater, etc. Quae oratio fuit efficacissima et meritoria; unde Augustinus, ibidem, tract. 104: Zumilitas, inquit, claritatis est meritum, claritas humnilitatis est praamnium cui orationi similis est illa, Joan. 12: Anima mea turbata est, et quid dicam? Pater, clarifica me ex hac hora. Et venit vom de cailo dicens: Et clarificavi, et iterum gloriftcalo. Quae oratio aperte ostendit Christum non fuisse omnino sui oblitum, ut supra Calvinus dicebat, sed suam etiam gloriam apud Deum desiderasse, et petivisse eo modo et ordine quem charitas postulabat. Hoc etiam confirmat illud Apocalyp. 5: Dignus est Agnus qui occisus est, accipere divinitatem, id est, ut ab omnibus cognoscatur, et honoretur tanquam verus Deus. Testimonia etiam citata in principio sectionis praecedentis hanc conclusionem confirmant. Ratio denique est eadem, quia hic concurrunt omnia necessaria; et praeterea haec excellentia et exaltatio merito debebatur eximiae Christi humanitati.

101

9. Sequitur primo, meruisse Christum Dominum ea testimonia dignitatis et majestatis suae, quae illi data esse in Evangelio legimus, quale fuit testimonium Patris post baptismum, Matthaei 3; et post transfigurationem, seu in transfiguratione ipsa, Matth. 17. Et idem verisimile est de testimonio et laudibus Angelorum in die Nativitatis, et de manifestatione facta Magis per stellam, et similibus; quia, licet haec omnia propter utilitatem nostram facta sint, tamen ad exaltationem et gloriam Christi pertinebant; utraque ergo de causa, scilicet nosira et sua, meritis illius debita fuerunt.

102

10. Objectio. — Responsio. — Secundo, sequitur meruisse Christum aliquo modo regnum et dominium in universum orbem; quia hoc etiam pertinet ad externam gloriam et manifestationem nominis illius; et indicatur ab Augustino, lib. de Unitate Eccles., c. 7 et 8, ubi varia congerit Scripturarum testimonia, quale est illud Psal. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possesionein tuain terminos terra; et illud Psalm. 21, ubi post narratam Christi passionem subditur: Convertentur ad Dominwn universi fines terra; ct alia similia ponit praecipue ex Isai. et Psalmis. Est autem optimum illud ad Rom. 14: Christus in hoc mortuus est, et resurreait, ut vivorum ct mortuorum dominetur, quae verba imitatus Cyrill., lib. 11 in Joan., c. 17, dicit: Unum mori cportuit, sufficieontem pro omnim vita redemptionem, ut vivorum et mortuorum imperiuwn acciperet. Sed contra, quia hoc dominium et regnum habuit Christus a principio conceptionis ex vi unionis. Propter boc Soto, in 4, dist. 41, q. 1, art. 2, videtur negare hanc conclusionem, cum tamen affirmet meruisse dignitatem capitis, et cadem ratio de illa procedat; nam illam ctiam habuit a principio conceptionis, imo haec dignitas illam potestatem includit. Observandum ergo est, si loquamur de titulo supremi regis et domini, qui est proprius Dei, et per communicationem idiomatum homini communicatur, verissime dicitur Christum non meruisse ut summo Dei imperio potiretur, neque ut esset caput Angelorum, eo modo quo est caput in quantum Deus. Hos enim majestatis titulos non magis mereri potuit quam incarnationem ipsam; conclusio ergo loquitur de dominio et regno quod in humanitate assumpsit, ut latius, q. 22, explicandum est. De quo ulterius est observandum, Christum a principio habuisse hoc dominium et regnum, quasi in radice et proprietate, et sic illud non meruit; et eodem modo habuit dignitatem capiüis, quam similiter non meruit; caruit tamen vetuti possessione et usu hujus domini et dignitatis, et hoc modo dicimus illud postea meruisse, quomodo dixit recte Bernar., lib. 3 de Consider., Christum merito redemptionis vendicasse sibi possessionem coeli et terrae, juxta illud Matt. ult.: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Terto, sequitur meruisse Christum Dominum judiciariam potestatem, ut recte docet S. Thomas infra, q. 59, art. 3, et confirmat ex illo Job 36: Causa tua tanquam impii judicata est, causam judiciwnque recipies. Quae verba de omnibus justis injusta patientibus intelligit Greg., lib. 26 Moral., c. 25; D. Thomas autem recte illa Christo accommodat, quia in ilum principalius et quasi per antonomasiam conveniunt, quod etiam contirmat illud Joan. 5: Dedit illi judicium facere, quiam filius hominis est, ut late tractat Augustinus, serm. ult. de Verbis Domini; et Vigilius, lib. 5 contra Eutychetem. Sed de hac potestate in ultimis disputationibus sequentis tomi, fusius nobis dicendum est.

Articulus 4

103

Etsi D. Thom. de sola potestate videatur inquirere, respondet tamen Christum Dominum aliis meruisse, iu quos gratiam influit, sicut caput in membra. Et inlittera D. Thom., quae brevis est, nulla est difficultas, praeterquam in solutione ad tertium, quam in sequenti disputatione latius tractabimus.

Disputatio 41

De iis qua christus dominus hominibus meruit
104

DISPUTATIO XLI, In quatuor sectiones distributa. DE IIS QUA CHRISTUS DOMINUS HOMINIBUS MERUIT.

105

Quod Christus Dominus hominibus meruerit, non est quod in quaestionem vertamus, quia inter Catholicos de hac veritate controversia non est. Contra haereticos vero Pelagianos, Petrum Abailar., et alios, satis multa dicta sunt supra, q. 1, art. 9; et in tota hac disputatione, ostendendo quid nobis meruerit. simul constabit hominibus meruisse. Quatuor ergo sunt de quibus hoc loco disputare possumus, scilicet de prima gratia et gloria, de dispositionibus et auxiliis quae illam antecedunt, de merito et augmento quae illam consequuntur usque ad gloriae consecutionem, ac denique de tota hominum praedestinatione, de quibus sigillatim dicemus.

Sectio 1

an christus meruerit nobis primam gratiam, et gloriam, et remissionem peccatorum
106

SECTIO I. An Christus meruerit nobis primam gratiam, et gloriam, et remissionem peccatorum.

107

1. Multa sub hoc titulo comprehenduntur, quae breviter expediri possunt, quia non sunt admodum controversa, ut an Christus meruerit haec omnia hominibus qui illum subsecuti sunt, et an illis qui ipsum praecesserunt, et an primis hominibus in statu innocentiae, vel an simpliciter omnibus hominibus, vel tantum aliquibus.

108

2. Dico ergo primo: Christus omnibus hominibus sufficienter meruit remissionem peccati, tum originalis, tum etiam actualis. Est de fide, ad Rom. 5: Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum, etc., multo magis gratia Dei, et donmun, in gratia unius hominis Jesu Christó in plures abundavit; et infra: Gratia autem ex multis delictis in justificationem; et infra: Multo magis abundantiam gratiee donationis et justitiee aceipientes. in vita regnabunt per unum J esum Christum; et infra: Jta et per unius obDeditionem, justi constituuntur aulti; et ad Coloss. 2: Vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convitificavit cum illo donans vobis omnia delicta, usque ad illud: Empolians principatus et potestates tradumit confidenter, palam triumphans illos in semetipso; et frequentissime in suis epistolis hoc repetit Paulus praesertim tota epistola ad Rom., ad Galat., et ad Hebrae.; et Joan., 1 Canon., c. 2: 7pse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nosiris autem tantum, sed etiam mro totius mundi; et plura alia in hujus veritatis confir - mationem adduximus supra, q. 1, art.2, agentes de satisfactione Christi; sicut enim Christus sufficienter satisfecit pro peccatis omnium hominum, ita omnibus remissionem meruit; est enim eadem utriusque ratio, quia, sicut Christi satisfactio est infinita, ita et meritum, et utrumque oblatum est pro salute et redemptione hominum; ergo de justitia illam meruit, quia ratione suae personalis dignitatis, et gratiae capitis, quae illam consequitur, non solum sibi, sed ctiam aliis de justitia mereri potuit. Et confirmatur, nam hoc modo magis ostenditur divina justitia et misericordia in remissione peccatorum hominurm, ut agentes de satisfactione late diximus.

109

3. Objectio.— Responsio. —Dices: si Christus omnibus meruit remissionem peccatorum, quomodo non omnes illam consequuntur? Respondetur: ideo dixi, sufficienter omnibus meruisse; distinguunt enim Theologi duplicem rationem, seu considerationem meritorum Christi, scilicet, quoad sufficientiam, et quoad efficaciam; et quoad sufficientnam, dicunt meruisse Christum omnibus hominibus remissionem peccatorum, quia pro omnibus obtulit sufficiens meritum, quod esset universalis causa, scu generalc pretium quo omnes uti possent, ut a servitute peccati ct potestate daemonis liberarentur; non tamen meruit banc remissionem omnibus quoad efficaciam, quia non applicuit suum meritum, ut omnes infallibiliter talem effectum consequerentur, sed voluit per ordinata media applicari, media libertate, et voluntate humana, per quam interdum talis applicatio impeditur; et idco Paulus, quamvis 2 ad Corint. 5 dixisset: Erat Deus in Christo mundum reconcilians sibi, scilicet quoad sufficientiam, addit statim: ODsecramus pro Christo, reconciliumini Deo, scilicet quoad efficaciam; hoc enim pendebat ex eorum arbitrio; sic etiam Apoc. 1 dicitur Christus Zavisse nos a peccatis in sanguine suo; et tamen c. 7, quidam specialiter dicuntur lavisse stolas suas iu sanguine Agni, scilicet quoad efficaciam. An vero hanc ipsam efficaciam et applicationem suorum meritorum Christus illis meruerit, quibus confertur, infra dicetur.

110

4. Dico secundo: simili modo meruit Christus omnibus hominibus primam gratiam sanantem naturam a lapsu peccati. Est de fide, Joan. 1: Dedit eis potestatem filios Dei fieri; et statim subdit: Verbum caro factum est, et concludit: Gratia et ceritas per Jesum Christum facta est, quod testimonium in hujus veritatis confirmationem optime explicat August., lib. 13 de Trinit., c. 9. Eamdem convincit testimonium Pauli, ad Rom. 3: Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, qua est im Christo Jesu; et ad Eph.1: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum secundum divitias gratie ejus, quae abundavit in nobis. Et similia habentur ad Coloss. 1, et 1 ad Tim. 2, ad Tit. 2, et saepe alias; et definita est haec veritas in Conciliis fere integris, Milevit. et Aurausic. II, et expresse in Trident., sess. 6, cap. 7, quare superfluum est testimonia Sanctcrum Patrumr referre in re tam perspicua. cum praesertim complures supra retulerimus, q. 1, art. 2, et ex iis quae in sequentibus sectionibus afferemus, hoc a fortiori comprobari possit. Ratio vero eadem est quae pro priori assertione; haec enim conclusio ex illa necessario sequitur; namremissio peccati, tam originalis quam mortalis, non confertur homini, nisi per infusionem gratiae et justitiae, et ideo Christus unum sine alio mereri non petuit.

111

5. Objectio. — Responsio. — Sed contra. Ergo gratia non datur nobis gratis, sed ex justitia, quandoquidem jam Christus nobis illam meruit, et pretium dedit quo illam emeremus, quod repugnare videtur Paulo, ad Rom. 3, dicenti nos esse justificatos gratis per gratiam ipsius. Et confirmatur, nam Paulus, ibidem, c. 4, ait, mortuum esse Christum propter delicta nostra, resurreaisse autem propter justificationem nostram; per resurrectionem autem nihil meruit, ut supra diximus: ergo. Ad argumentum respondet hic D. Thomas ad tertium obscure; sed illius sensum infra expendemus; nunc breviter respondetur aliter, primam gratiam nobis gratis dari respectu nostri, id est, sine merito nostro de condigno, et hoc sensu dicere Paulum nos justificari gratis, ut etiam Concilium Tridentinum exposuit, sess. 6, c. 5; respectu vero Christi datur nobis gratia ex justitia, et ex perfecto merito; unde quando Augustinus, lib. de Praedest. Sanct., c. 15, dicit, tam gratis justificari hominem, quam gratis Deus factus est homo, non simpliciter, sed respective intelligendus est, id est, tam ex nullo merito peccatoris illi dari gratiam, quam ex nullo merito Christi humanitati ejus data est gratia unionis. Ad confirmationem respondetur, Christum per mortem suam tam remissionem peccatorum, quam justificationem et gratiae infusionem nobis meruisse; quia, ut dixi, non potest saltem de potentia ordinaria alterum horum cadere sub meritum sine altero; unde S. Thomas infra, q. 56, art. 2, ad citatum locum Pauli, respondet, in genere causae eemplaris mortem Christi dici esemplar destructionis peccati; resurrectionem vero, justificationis, per quam animae vita acquiritur. Dici ctiam potest Christum esse mortuum propter delicta nostra, id est, ut pro eis satisfaceret, eorumque remissionem quoad sufticientiam nobis mereretur; resurrexisse vero, propter nostram justificationem, non quidem ut per suam resurrectionem illam nobis mereretur, quam jam plene meruerat, sed ut meritum ejus posset nobis applicari; nam si Christus non resurgeret, nemo in ipsum crederet, existimaretur enim cana fides ejus, et inanis pradicatio ejus, ut dicitur 4 ad Cor. 15; si autem in eum non crederemus, non applicaretur nobis meritum ejus, nec re ipsa justificaremur, nemo enim nisi per fidem Christi justificari potest. Ita exposuit hunc locum Augustinus, 16 contra Faust., cap. 29; et Fulgent., lib. de Incarn. et grat., cap. 8.

112

6. Dico tertio: Christus Dominus eodem modo meruit omnibus hominibus gloriam et aeternam vitam. Est de fide, et ex praecedenti conclusione aperte sequitur; nam per gratiam acceptamur ad gloriam, et ideo Christus, merendo nobis gratiam, meruit etiam gloriam. Quam rationem satis indicavit Paul., ad Rom. 5, dicens: Justificati ergo ex fide, pacen. habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Chrisium, per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, ia qua stamus, et gloriamur in spe glorie filiorum Dei; et infra: Multo magis abundantiam gatie donationis et justitie accipientes, in vita regnabunt por unum, Jeswn Christum; el infra: Fía et gratia regnet per justitiam in ci- tam aeternam per Jesum Christum Dominum nostrum; et ideo, cap. 6, concludit, gratiam Dei esse vitam aeternam, scilicet semine et radice; seu vitam aeternam esse gratiam in Christo Jesu Domino nostro; et c. 8: Si filii, ct heredes, haeredes quidem Dei, coheredes autem Christi; et 2 ad Timoth. 1, dicit, promissionem aeternae vitae factam esse in Christo; et ad Titum 3: Ut justificatà gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae eternae; et hujusmodi testimoniis refertae sunt Scripturae. Et confirmatur, nam Christus Dominus sua morte aperuit nobis januam regni coelorum, quae antea fuerat hominibus clausa, ut infra, super q. 52 D. Thomse, late dicemus; ergo meruit nobis regnum coelorum, atque adeo eeternam beatitudinem. Ratio jam tacta est, quia meritum gloriae coniunctum est cum merito gratiae, non quia omnis, qui meretur gloriam, mereatur gratiam; hoc enim necessarium non est, potest enim gratia gratis dari, per quam quis ex justitia gloriam mercatur; sed quia qui meretur gratiam, etiam meretur gloriam; nam eo modo quo habet gratiam ex merito de condigno, debetur illi ex justitia gioria. Et hoc modo parvulis in gratia decedentibus datur gloria ex meritis Christi, et debita ex justitia, non propria, sed Christi. Addi etiam possuntrationes aliae et congruentiee, quia hic concurrunt omnes conditiones necessariae ad meritum, et valor operum Christi non solum condignus est, sed etiam superexcedens; pertinet etiam hoc ad dignitatem quamdam et excellentiam ipsius Christi, ct ad majorem perfectionem reparationis nostrae; ac denique ad meliorem divinae providentiae rationem, ad quam pertinet ut inferiora per superiora reducantur ad suos fines.

113

7. Ex his sequitur, nulli hominum fuisse unquam remissum peccatum, praesertim orizinale aut mortale, nec datam esse gratiam primam, aut gloriam, nisi propter merita Christi. Hoc sequitur evidenter ex dictis; quanquam enim meritum Christi dicatur causa sufficiens horum effectuum in nobis, prout causa sufficiens distinguitur a causa efficaci, seu actu efficiente, non tamen dicitur causa sufficiens, prout distinguitur a necessaria; ita enim Christus sufficienter nobis meruit praedicta dona, ut sine ejus merito obüneri non possint. Et hoc modo dicitur meritum Christi causa universalis istorum effectuum in omnibus hominibus. quia in quibuscunquc fiunt, per illud meritum fiunt, quamvis ex ip- sorum hominum defectu non in omnibus tiant. Et hoc convincunt omnes Scripturae citata,, quae Christo seu fidei ejus, tanquam causae aut medio necessario, hujusmodi effectus attribuunt; quia non est datum aliud nomen hominibus, in quo salvi fiant; etin particulari de hominibus qui ipsam incarnationem praecesserunt, de quibus nonnulla poterat esse difficultas, hoc late ostendimus supra, q. 1, art. 3.

114

8. Objectio prima. — Responsio. — Quod si objiciatur, meritum debere antecedere praemium tempore vel natura, respondetur: ex natura rei, et nulla interveniente dispensatione, fortasse ita est, quia meritum est aliquo modo causa efficiens, seu dispositio, aut via ad praemium (omnibus enim his nominibus illud appellat D. Thomas variis in locis, ut patet 1 p., q. 23, art. 5, et q. 62, art. 4, et q. 29 de Verit., art. 6; simpliciter tamen non est semper necessarium ut in re ipsa meritum antecedat praemium, sed satis est si praecedat in praescientia ejus, qui redditurus est praemium; cum enim meritum non sit causa per se physica praemii, sed moralis, excitans seu movens illum qui daturus est praemium, influere suo modo potest, antequam realiter existat, si per cognitionem moveat praemiantem, in quo similitudinem quamdam habet cum causa finali.

115

9. Objectio secunda. — Responsio. — Sed instabit aliquis, quod nec propter merita Christi praevisa potuerit dari gratia antiquis Patribus, nam prius intelligitur praevisa ipsa gratia antiquorum Patrum, quam Christi merita, quia per illam gratiam parata est via ad exequendum incarnationis mysterium; per illam enim electus et sanctificatus est peculiaris populus, ex quo Christus nasceretur; per illam impetrabant antiqui Patres filios, ex quibus Christus descenderet; per illam merebantur aliquo modo exhibitionem tanti mysterii; per illam denique ipsa beatissima Virgo disposita fuit, ut esset digna Dei Mater. Hac difficultate superatus, Driedo dixit, eas praeparationes, quas divina gratia effecit atque praemisit in populo suo, ut ex illo Christus nasceretur, esse quidem divinae gratiae dona, in Christum ut in finem ordinata, non tamen propter ejus merita collata. sed est intolerabilis sententia, alias nec prima gratia sanctificans, nec praeservatio Virginis ab originali peccato esset ex meritis Christi, quod erroneum est; sed de sententia Driedonis plura in sect. seq. Nunc praesens objectio, si meminerimus corum quae supra, q. 1, art. 3, tractata sunt, facile expediri potest; probat enim, ordine executionis illam gratiam fuisse priorem quam incarnationem ipsam; atque adeo, si consideremus Dei praescientiam, tantum ut intuentem res, prout in executione fiunt, sic merita Christi non fuisse prius secundum rationem praevisa, quam gratiam antiquorum Patrum; tamen secundum ordinem intentionis et divinae praedefinitionis, qua Deus statuit omnes homines redimere per Christi meritum, antecessit praescientia meritorum Christi, propter quae sic praevisa statuit dare gratiam antiquis Patribus, et merita congruentia, ut sese ad tantum mysterium suscipiendum disponerent, ut quaest. etiam 2, art. 11, explicatum reliquimus.

116

10. Objectio tertia. — Sed ulterius dicet aliquis, si gratia data fuit antiquis Patribus ex meritis Christi praevisis, potuisse etiam dari gloriam; ergo nulla est ratio cur expectatus fuerit Christi adventus, ut illis daretur. Respondetur potuisse quidem id fieri, factum tamen non esse; cujus propria ratio est, quia Deo non placuit; congruentia vero est, quia gratia est simpliciter necessaria ad remissionem peccati et amicitiam Dei, et ideo nc omnes illi homines, qui Christum praecesserunt, perpetuo perirent, conveniens fuit ut Deus provideret illis modum quo possent gratiam consequi et remissionem peccati, scilicet, per fidem vivam in Christum venturum, et per merita ejus praevisa; at vero respectu gloriai non occurrebat haec necessitas, quia illa temporalis carentia vel dilatio solum crat poena quaedam, quam non oportuit omni ex parte remitti, cum nondum esset pro reatu totius naturae Deo satisfactum. Quam rationem indicat D. Thomas infra, q. 49, art. 5, ad 1, de qua re ibi, et in q. 52 plura dicemus.

117

11. De prima gratia data Adae in statu annocentie. —Ultimo, quaeret aliquis an quod dictum est de gratia data antiquis Patribus ex meritis Christi praevisis, intelligendum sit etiam de prima gratia et justitia data Adae in statu innocentiae. Quidam enim simpliciter negant, ut Soto, lib. 1 de Natur. etgrat., cap. 6. Mihi tamen contraria sententia probabilior supra visa est, q. 1, art. 3, explicando solutionem ad 5 D. Thomae, ubi ipsius D. Thomae et multorum Patrum auctoritate comprobavi, Adam in eo statu habuisse fidem Christi venturi. Ex quo principio, juncta etiam auctoritate D. Thom. 2. 2, q. 2, a. 1, probabiliter elicui Adam fuisse justificatum in fide Christi venturi, et in spe meritorum ejus. Quae sententia est etiam valde consentanea ordini praedestinationis Christi, quem ibi explicuimus; pertinet etiam ad Christi honorem, et ideo mihi semper magis probanda videtur. Objiciunt autem aliqui, quod in Christo nullum fuit meritum quod non spectaverit ad nostram redemptionem; ergo nullum fuit quod Adamo in statu innocentiae prodesse potuerit. Respondetur antecedens esse valde aequivocum; unus enimillius sensusesse potest, in Christo nullum fuisse actum meritorium, qui ad nostram redemptionem non profuerit, ordinatusque fuerit, et sic est verum antecedens, sed consequentia mala, quia potuit idem actus esse utilis et ad redemptionem, et ad alios effectus. Alter ergo sensus est, nullum fuisse in Christo actum meritorium, nisi per modum redemptionis, seu ad solam redemptionem, et in hoc sensu est omnino falsa propesitio; nam constat, Christum sibi ipsi meruisse et non per modum redemptionis; constat etiam in quolibet actu Christi fuisse valorem ad totam redemptionem, et ad alios effectus. Ultimus sensus illius antecedentis esse potest, nullumfuisse in Christo meritum, quod non fuerit primario praeordinatum propter redemptionem, et dependenter ab illa, seu occasione illius, et hoc, licet probabile sit, non tamen verum, mea quidem sententia, ut circa art. 2, quaest. 1, satis tractatum est.

Sectio 2

utrum meruerit christus nobis dispositiones ad gratiam, seu suorum meritorum applicationem
118

SECTIO II. Utrum meruerit Christus nobis dispositiones ad gratiam, seu suorum meritorum applicationem.

119

1. Haec quaestio proprie est de merito Christi quoad efficaciam, et est valde controversa inter Catholicos. Duobus enim modis applicantur nobis merita Christi; uno modo, ex opere operato. ut parvulo per baptismum; alio modo, media dispositicne vel operatione operants, ut adulto per contritionem. Dicunt ergo aliqui meruisse Christum ut parvulo baptizato detur gratia; quod autem parvulus baptizetur, non esse ex meritis Christi; et similiter meruisse Christum ut homini contrito remittatur peccatum; quod autem illi detur auxilium efficax quo conteratur, hoc non esse ex meritis Christi. Cui sententiae videtur multum favere D. Thomas hic, solutione ad tertium. Cum enim proposuisset argumentum, quod fere est fundamentum Capreoli, et alio- rum qui hanc sententiam sequuntur, scilicet, quia, si Christus meruit nobis salutem, de justitia nobis daretur gratia, et non gratis, et injuste fieret cum his quibus non datur, respondet gratiam non dari nisi iis qui regenerantur in Christo, hoc autem ipsum esse gratiae, quod, scilicet, homini concedatur regenerari in Christo, et hoc modo salutem hominis esse ex gratia. Cujus solutionis sensus, ut argumento satisfaciat, esse videtur, applicationem sacramenti non dari ex justitia, sed gratis, et in hoc consistere, quod justificatio nostra gratis fiat, non solum respectu nostri, sed etiam respectu Christi; ergo ex sententia D. Thom. non meruit Christus nobis applicationem suorum meritorum. Eamdem doctrinam habet D. Thom., q. 29 de Veritate, art. 1, ad 4, ubi inquit meritum Christi aequaliter se habere ad omnes quoad sufhlicientiam, non vero quoad efficaciam, et subdit: Quod accidit partim ea libero arbitrio, partim ez divina electione, per quam misericorditer effectus mcritorun Christi quibusdam confertur, quusdam vero justo judicio subtrahitur; quibus verbis totam rationem efticaciae et applicationis meritorum Christi refert iu divinam misericordiam, et nullo modo in ipsius Christi merita. Et evidenter in solutione ad 13 inquit, hoc ipsum gratis alicui nostrum a Deo conferri, quod efficaciam meriti Christi consequatur, et idec gratiam non evacuari per Christi meritum.

120

2. Propter quae testimonia tenuit hanc sententiam Capreol., in 3, dist. 18, ad argumenta Scoti contra quartam conclusionem, quem ibi sequitur Paulus Soncinas, in Summa, q. unica, conclus. 3; sed latius hoc docuit Dried., de Captiv. et redemp. gener. hum., tract. 2, c. 2, p. 3, art. 4, ubi negat, ila dona gratiae, quae ante Christum data sunt ut praeparationes ad ipsam incarnationcm seu ad Christi adventum, fuissc impensa propter merita Christi; quamvis non neget justificantem gratiam, tunc etiam datam esse propter merita Christi fatura. Idem docet in tract. 4, c. 2, par. 8, memb. 3; et Ruard., art. 6, contra Luther., ante medium; Ferrar. etiam, lib. 4 contr. Gent.. cap. 55, circa responsionem D. Thomae ad 6 rationem, quamvis de applicatione sacramentorum vel mcritorum Christi nihil expresse dicat, tamen de dispositionibus ad gratiam docet, dispositiones remotas non esse ex meritis Christi, de dispositione autem ultima dicit, contra Capreol., dari ex Christi meritis, propter quae- dam D. Thomae testimonia, quae ad rem praesentem nihil mihi referre videntur. Fundamentum hujus sententiae est duplex. Primum, quia alias justificatio fieret omnino ex justiua, et nullo modo ex gratia, saltem respectu Christi, quod illis videtur inconveniens, et contra Pautum, ubicunque de gratia justificationis loquitur, quia jam gratia non esset gratia, sed justitia. Quod si objicias, quia idem sequi videtur in eorum opinione, quia ipsi concedunt, habenti contritionem, seu ei cui applicatur baptismus, ex justitia dari gratiam et remissionem peccali respectu Christi, respondebunt hoc non esse inconveniens, quia sufficienter salvatur ratio gratiae in ipsa gratuita applicatione, et ita conjunguntur pertfectissimo modo ratio misericordiae et justitiae in justificatione peccatoris; si autem totum fiat ex meritis Christi, prorsus nulla ratio gratie intercedet. Secundum, quia, quod huic potius quam illi applicetur Christi meritum, atque adeo quod hic baptizetur potius quam ille, non est ex merito Christi, sed ex sola divina electione et misericordia, juxta illud Pauli ad Ephes. 1: 7n quo nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus. qui operatur omnia secundum consilium voluntatis sue; et ad Rom. 8: Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Ialii sui, hos et vocavit, eíc. Quod totum statim, in c. 9, in solam Dei voluntatem et eiectionem refert; et similia sunt frequentia loca apud Paulum, sed praesertim videntur ad praesentem quaestionem accommodata illa uliima verba totius epistolae ad Hebr.: Deus autem pacis aptet vos in omnà bono, ut faciatis ejus coluntatem, faciens qm colis quod placeat coram se per Jesum Christum; ubi applicationem videtur referre in beneplacitum Dei, effectum vero in Jesum Christum.

121

3. Haec sententia, quamvis antiquiores Theologi nihil expresse circa illam asserant, quia quaestionem hanc in propriis terminis non attigerunt, mihi tamen nec probanda, neque in scholis audienda videtur; quia neque veritati, neque pietati consentanea est; impugnant illam late Vega, toto lib. 4 super Concil. Triden., et lib. 15, c. 9ct 10; Hosius in Confessione fidei, c. 41 et 42; Lindanus, lib. 3 Panoplise, c. 36; et alii qui nostra aetate contra Lutheranos scribunt. Ad explicandam ergo et definiendam veritatem,

122

4. Omne auxilium gratiae, ad justificationem ordinatum, Christi meritis datur. — Dico: omne auxilium gratiae excitantis et adjuvan- tis, quod datur homini, ut sc disponat ad gratiam, a prima vocatione usque ad dispositionem ultimam, est effectus et praemium meritorum Christi, qui haec omnia bona hominibus meruit. Haec, ut existimo, est aperta sententia D. Thoma supra, q. 7, art. 9, ubi inquit, Christo datam esse gratiam, tanquam cuidam principio universali in genere habentium gratiam, cujus virtus se extendit ad omnes gratiae effectus et operationes, quod art. 10 repetit, et in art. 11, et in q. 8 tota, praesertim art. 3, ad 2, ubi fidem etiam mortuam dicit esse ex influxu Christi capitis, et ita omnes recentiores discipuli D. Thomae hanc conclusionem amplectuntur. Quam satis etiam indicat Scot., in 3, dist. 19, q. unica. Probo ex Scriptura et sanctis Patribus, ad Ephes. 1: Qui benediait nos omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, ubi inquit Ambrosius: Omne donum gratie Dei in Christo est, et si quis, spreto Christo, benedici se a Deo putat, errare se sciat; ebt subjungit Paulus: In quo sorte vocatri sumus; quo testimonio abutebatur contraria sententia; nam espresse ibi Paulus ait ipsam vocationem dari nobis in Christo, ut notavit Aug., lib. de Dono perseverant., cap. 9; et evidentius docuit idem Paulus, 2 ad Timotheum 1: Vocacit nos vccatione sua sancta. non secunduwm opera nosira, sed secundum gratiam, qua data est moDis in Christo Jesu; ubi recte hoc exponit Anselmus, quod etiam confirmat Paulus, ad Ephes. 2, generatim dicens, creari nos in operibus bonis in Christo Jesu; ubi totum negolium gratiae et justificationis peccatoris. quia ex nullo ejus merito aut opere initium sumit, quaedam moralis creatio dicitur, quae tamen tota Christi meritis tribuitur, ut Chrysost. notavit; et cap. 4, inquit Paulus unicuique dari gratiam, secundum mensuram donationis Christi, qui in Ecclesiam suam influit diversas gratias, diversa ministeria, et auxilia ad illa perficienda. Et ad Philip. 1: Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut wn cum credatis, sed etiam ut pro ipso patiumini. Ex quo loco colligit Augustinus, tract. 3in joan., etiam ipsum initium fidei, et auxium patientiae dari propter Christi merita; et in bunc sensum exponit illud Joan. 1: De plenitudune ejus nos omnes accepimus; iia enim censet simpliciter esse legendum, ut sensus sit, ex plenitudine Christi accepisse nos, non hanc vel illam gratiam, sed simpliciter quidquid boni accipimus, quod ad salutem conterat; postea vero additur: Et gratiam pro gratia. id est, secundam pro prima, ut ipse exponit. Et ibidem Chrysost., hom. 13, in eumdem sensum exponit sequentia verba: Gratia et. ceritas per Jesum Christum facta est, dicens illum esse fontem gratiarum omnium. Ac denique Hieron. in eumdem sensum tractat illud Isai. 53: Si posuerit pro peccato aninam suam, videbit semen longaevusm, et voluntas Domini in mant ejus dirigetur, id est, inquit, au quidquid Deus disposuit, illius virtutibus impleatur; quod verbum est valde notandum, dissolvit enim fundamenta contrariae sententiae, et indicat punctum et occasionem deceptionis ejus.

123

5. Secundo probatur eadem conclusio testimoniis Conciliorum et aliorum Patrum, praesertim Augustini; Concilium enim Milevit., c. 3 et 4, et Concil. Arausic. II, c. 5, 6, 1, 19, 22. 24; Innoc. I rescripto ad Concil. Milevit., quod est epist. 26 ejusdem, et 93 inter epistolas Augustini; et Coelestinus Papa, epist. 1 ad Episcop. Galliae, loquentes de gratia Dei necessaria ad salutem, et ad opera pietatis, sub qua evidenter comprehendunt omnia auxilia excitantia et adjuvantia, et vocationes, et dispositiones, remotam et ultimam; loquentes, inquam, de hac gratia Dei, eamdem vocant gratiam Christi, quia per Christum datur, et perinde existimant esse, dicere, gratiam Dei, et gratiam Christi, esse necessariam ad haec omnia.TIn quo imitati sunt hi Patres Augustinum, l. de Praedest. Sanct., c. 2, ubi initium justitiae tribuit gratiae Dei et Christi, et lib. 4 contra duas epistolas Pelagianor., c. 9, eodem sensu affirmat, totam gratiam Dei per Christum dari; et similia habet epist. 106. Denique videtur jam haec expressa definitio Concilii Trident., sess. 6, cap. 5, ubi sic inquit: Declarat praeterea, ipsius juslificationis emordium in adultis, a Dei per Chrisiwn Jesum praveniente gratia sumendum esse, hoc est, ab ejus vocatione, etc. Et con5sirmatur ex usu et consuetudine Ecclesiae, quae omnem gratiam etiam praevenientem, et conversionem ipsam seu vocationem ad fidem, postulat per Jesum Christum Dominum nostrum; persuasa, omnia haec danda esse nobis per Christum, hoc est, per meritum ejus. Unde eleganter Augustinus, enarrat. 1 in Psalm. 108: Oratio, inquit, que non fit per Christum, non solum non potest delere peccatum. sed ctiam ipsu fit in peccatum; et Bernard., serm. 13 in Cant.: Quidquid sapientie, quidquid virtutis te habere confidis, Dei virtutis, Dei sapientie, deputa Christo; origo fon- tium et fluminum marve est, virtutum et scientiarun Dominus Jesus Christus.

124

6. Tertio, ut hoc ratione ostendatur, simulque fundamentum contrariae sententiae destruatur, distinguendus est in operibus divinae gratiae ordo intentionis ab ordine executionis, ut supra late explicuimus, q. 1, a. 3; quamvis ergo verum sit, ut infra latius tractabimus, Deum elegisse ad gloriam, vel gratiam, vel fidem, hos homines potius quam illos, ex sola sua voluntate, et non propter merita Christi, nihilominus voluit conferre ills omnibus necessaria media et infallibilia, per quae gratiam vel gloriam consequerentur per ipsum Christum. Quod evidenter docet Paulus locis citatis, et ostendemus iterum inferius, cum explicabimus quo modo praedestinatio nostra sit ex meritis Christi. Et quod non repugnet, perse manifestum est, quia, sicut Deus elegit Jacob potius quam Esau ad gloriam, sine meritis Jacob, et nihilominus voluit ut Jacob non consequeretur gloriam sine meritis, ita potest eligere hunc hominem potius quam illum ad gloriam, et consequenter ad omnia quae necessaria sunt ad gloriam, sine meritis Christi, et nihilominus non conferre illi aliquod medium, seu aliquam gratiam qua disponitur ad consequendam gloriam, nisi propter merita Christi. Quod autem ita factum sit, probatur, quia ante omnem hanc gratiam praevenientem et excitantem collatam hominibus antecessit meritum Christi, vcl inre ipsa, vel in praevisione divina, ut sectione praecedenti explicatum est; et meritum Christi dignum estomni praemio hujusmodi, imo est majus et excellentius illó; et hujusmodi ratio providentiae perfectior est, et magis consentanea divinae sapientiae, et cedit in majorem quamdam dignitatem ipsius Christi, et totius humanae naturae; ergo. Et confirmeatur, quia hoc pertinet ad perfectam Christi redemptionem; si enim non meruisset nobis omnes has gratias, non meruisset perfecte justificationem nostram, nec gratiam necessariam ad consequendam justitiam et remissionem peccati, ut per se constat, et magis ex sequentibus patebit. Unde contirmatur secundo conclusio, quia Adam, quod in ipso fuit, meruit nobis carentiam omnis gratiae, omnisque divini auxilii; ergo Christus, ut perfectissimus redemptor, haec omnia nobis promeruit, quia non sicutdelictum, ita et donum, sed longe efficacius, et in suo genere excellentius.

125

1. Responsio adversariorum. — Et ex hac conclusione sequitur primo, meruisse Christum omnibus adultis omnes dispositiones ad gratiam, quas de facto recipiunt, tam remotas, quam ultimam; probatur ex dictis. Primo, quia hi actus sunt aliquo modo supernaturales; crgo sunt dona Dei gratuita; ergo dantur nobis per Christi merita. Secundo, hi actus non alia ratione sunt dona Dei, nisi quia per illius gratiam excitantem et adjuvantem efticiuntur in nobis; ergo eadem ratione sunt dona Christi, et effectus meritorum ejus, quia totailla gratia adjuvans et excitans, est ex illius meritis, ut probatum est. Tertio, specialiter de ultima dispositione, quia cum illa infallibiliter conjuncta est justificatio, et remissio peccati; ergo si posset homo sinc meritis Christi habere hanc dispositionem, posset etiam sine eisdem meritis consequi justitiam et remissionem peccati; sicut si homo per solas vires naturae posset habere hujusmodi dispositionem, per easdem posset a se expellere peccatum. Responderi posset, actum, qui de facto est ultima dispositio ad gratiam, posse haberi sine meritis Christi; tamen, quod illa acceptetur ut sufficiens dispositio, et habeat secum conjunctam infallibiliter justiiam et remissionem peccati, esse ex meritis Christi; cum enim contritio de se sit insufficiens ad satisfaciendum Deo, tamen propter Christi meritum Deus illa contentus est, et habenti illam confert justitiam, et rcmissionem peccati; sicut in attritione manifestum est, respectu justificationis per sacramentum comparandae; illa enim de se non erat sufficiens dispositio, tamen propter Christi meritum acceptatur ut sufticiens. Justa quam responsionem dicendum esset, actum contritionis non haberi ex meritis Christi, tamen in esse ultimae dispositionis esse ex illis, quia abillis habet quod illam rationem induat.

126

8. Confutatur. — Objectio. — Responsio. — Sed haec responsio et doctrina omnino falsa est, tum propter rationes factas; tum etiam quia, ut verum sit, ilum actum, ut est ab homine, prius natura quam justificetur, non esse condignam satisfactionem pro peccato, tamen ex natura sua est actus maxime proportionatus ipsi justitiae et charitati, unde de se et natura sua est proxima dispositio ad infusionem justitiae, praesertim si includat amorem Dei super omnia, sicut actus fidei est proxima dispositio ad habitum fidei; si ergo hos actus posset homo baberce sine Christi meritis, non fuissent admodum necessaria talia et tanta merita ad remissionem peccati obtinendam; tum etiam quia Concilium Tridentinum totam justificationem nostram tribuit Christi meritis; unum autem ex praecipuis, et maxime requisitis in justificatione, est haec dispositio. Quarto et ultimo, quia perfectum agens non tantum inducit formam, sed ad illam etiam disponit; Christus autem per sua merita perfectissimo modo in nobis operatur, habet enim perfectum influxum capitis, unde non praerequirit membra conjuncta corpori, ut in illa possit influere; sed efficacitatem habet ad influendum in membra separata, quae tantum sunt membra in potentia, ut illa conjungat corpori suo, ut supra, cum D. Thoma, q. 8, notavi; et haec ratio tam de proxima quam de remotis dispositionibus procedit. Dices: hi actus sunt liberi; si ergo pendent a nostra libertate, quomodo possunt esse dona data ex meritis Chrisu? Respondetur: sicut sunt dona Dei, ita sunt praemia meritorum Christi; utrumque autem babent quatenus sunt actus supernaturales procedentes ab auxiliis excitante et adjuvante, sufficientibus et efficacibus.

127

9. Secundo, sequitur applicationem omnium mediorum, per quae homini infunditur prima gratia, et datur remissio peccati, esse ex meritis Christi. Hoc probatur ex dictis, primo ratione generali, quia haec applicatio est maximum donum Dei, et maxime necessarium ad salutem; sed Christus meruit nobis omnia Dei dona, et omnia media necessaria ad salutem, ut ostensum est; ergo. Secundo in speciali explicatur, quia haec applicatio meritorum Christi aut fit ex dispositione operantis, ut per contritionem; aut fit ex opere operato, ut per sacramenta: si fiat primo modo, jam ostensum est non solum contrito dari gratiam ex meritis Christi, sed ctiam contritionem ipsam, et quidquid gratiae ad ilam habendam confertur, propter eadem merita dari; sed merita Christi non applicantur hoc modo, nisi per ipsam contritionem; ergo talis applicatio etiam est ex meritis Christi. EL confirmatur, quia tunc applicatio fit per fidem Christi vivam; sed ostensum est hanc fidem esse donum datum propter merita Christi; crgo. Et ex hoc probatur alia pars, scilicet, cum applicatio meritorum Christi fit per sacramentum ex opere operato, etiam dari propter merita Christi, non solum eftectum sacramenti, sed etiam ipsum sacramentum, tum quia nulla est ratio cur applicatio meritorum Christi, facta uno modo sit effectus meritorum Christi, et non alio modo: tum etiam quia ipsamet applicatio est donum Dei maxime necessarium ad salutem; tum praeterea quia, sicut adultus vocatur ad fidem, et trahitur ad Ecclesiam per vocationem Dei efficacem, ita parvulus trahitur per baptismum, qui potest dici veluti quaedam efficax vocatio ejus; ergo, sicut in adulto ipsamet vocatio est ex meritis Christi, ita in parvulo ipse baptismus. Quod ita etiam explicatur, nam in adulto ipsa voluntas suscipiendi baptismum est ex Christi merito; ergo etiam respectu parvuli illa Dei providentia qua fit, ut prius quam moriatur, baptizetur, et quod parentes, vel aliquis loco eorum habeat voluntatem et curam ut ille baptizetur, est specialis gratia Dei, praeveniens ipsum; cur ergo haec non erit ex meritis Christi, sicut ostensum est de omni auxilio gratiae quod datur adultis? Ultimo, ratio fundamentalis est, quia, sicut Deus sua voluntate elegit hos potius quam illos ad gloriam, vel gratiam, vel alia supernaturalia dora, ita manifestavit Christo hanc suam electionem, et voluntatem; ergo, quamvis Christus omnibus meruerit, non tamen aeque pro omnibus obtulit sua merita, sed juxta electionem Patris, aliter obtulit pro electis, et aliter pro aliis, et pro hoc parvulo obtulit, ut illi infallibiliter applicaretur baptismus, pro alio autem minime, sed tantum generali modo, ut magis ex sequenti illatione constabit.

128

10. Christus et quoad sufficientiam merait, et quoad, efficaciam. — Tertio, sequitur Christum Dominum meruisse, non tantum quoad sufficientiam omnibus hominibus omnia dona gratiae, sed etiam quoad efficaciam meruisse aliquibus specialia dona, seu ut sua merita in illis haberent infallibiliter aliquem effectum gratiee. Hoc sequitur manifeste ex praecedentibus, quia Christus, quamvis meruerit omnibus quoad sufficientiam, quibusdam tamen meruit ut cum effectu illis applicarentur sua merita; hoc autem est mereri quoad efficaciam. Quod praeterea ex modo loquendi sacrae Scripturae confirmatur; Joan. enim 17 inquit Christus: Ego pro eis rogo, non pro undo ogo, sed pro iis quos dedisti mihi; et infra: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, wt sint unum sicut et nos; et infra: IVon rogo ttt tollas eos de amundo, sed ut serces eos a malo; et infra: Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint; ct infra: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. Quo loco aliter Christus orat pro Apostolis, et pro elec- tis, quam pro universo mundo, quia pro illis orat, ut efficaciter eis applicetur suum meritum, quo modo nunquam oravit pro omnibus hominibus, unde in eisdem verbis ostendit absolutam et efficacem voluntatem salutis illorum pro quibus orat. Unde Justin. Martyr, in q. 23 ad Orthodoxos, advertit, illam orationem Christi: Sanctiftica eos in veritate, non esse fusam pro Juda, quia fuit efficax, sed pro caeteris Apostolis; et Luc.22, dixit Jesus Petro: Zgo rogavi pro te, ut non defeciat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres iuos; quae oratio futt sine dubio efficax; meruit ergo per illam Christus ct Petri conversionem, et infallibilem perseverantiam in fide. Deinde, Luc. 21, dicit Christus Apostolis: Fgo dabo cobis os et sapientiam, cui non poterunt contradicere et resistere omnes adversarii vestri; sicut ergo Christus est dispensator horum donorum Dei, et quibusdam illa donat, et non aliis, ita etiam illa meruit nobis, et quibusdam ita applicuit sua merita, ut efficaciter illa consequantur, non vero aliis. Denique Paulus, ad Hebr. 5, sic inquit: Qui in diebus carnis sue preces, supplicationesque ad ewmn, qui possit illum salvum faucere a morte, cum clamore valido, et lacrymis offerens, erauditus est pro sua reverentia; et infra: Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis eeternae; est ergo oratio Christi efficax et infallibiliter exauditur, si ex voluntate absoluta procedat. Unde, sicut diversimode pro hominibus oravit, ita diversimode etiam meruit, aliis sufficienter, aliis efficaciter, propter quod licet omnium sit universalis redemptor, et sufficiens causa salutis, speciali tamen modo est causa efficax salutis eorum quos sibi facit obedientes. Et confirmatur tandem, quia incredibile est non aliter obtulisse Christum sua merita pro illis quos sciebat esse electos a Patre, quam pro aliis; cum videret voluntatem Patris esse ut illi infallibiliter salvarentur. et non alii, cui voluntati ipse se in omnibus conformabat.

129

11. Ad fundamenta contrariae sententiae: ad D. Thomam respondetur, male a citatis auctoribus referri, et pejus explicari, nam in illa q. 29 de Verit., art. 7, ad 8, expresse dicit, meritum Christi sufficienter operari salutem humanam, ut causam universalem; sed oportere hanc causam applicari singulis per sacramenta, et per fidem formatam, quae per dilectionem operatur: Et ideo, inquit, requiritur aliyuid aliud ad saluten nostram prater meritum Christi, cujus tamen meritum Christi est causa; docet ergo aperte D. Thomas meritum Christi esse causam etiam ipsius fidei vel cujuscunque alterius medii, per quod ipsum meritum Christi nobis applicatur. Et in hac 3 p., infra, q. 21, art. 4, ad 2, dicit Christum non absolute orasse pro omnibus, sed pro praedestinatis, ut vitam consequerentur aeternam; sentit ergo Christum praedestinatis meruisse efficacem applicationem suorum meritorum. Cum ergo hoc loco ad tertium dicit, regenerari in Christo, esse gratiam homini factam, intelligit respectu ipsius hominis, non respectu Christi; et eodem sensu dicit salutem hominis fieri ex gratia; et codem sensu loquitur in locis aliis citatis, ex q. 29 de Verit., ut ipse se explicuit in solutione ad 8 jam citata; imo, in eadem solutione ad quartum, ait meritum Christi aequaliter se habere ad omnes quoad sufficientiam, non quoad efficaciam; quod intelligendum est non tantum ex parte effectus qui in uno fit, et non in alio, sed etiam ex parte voluntatis qua ipse Christus meruit, et diverso modo obtulit sua merita pro diversis, ut explicatum est. Quia vero prima radix hujus diversitatis fuit electio et voluntas divina, cui se voluntas humana Christi conformavit, ideo absolute et simpliciter totum hoc negotium tribuitur gratuitae voluntati Dei, ut magisiin sectione ultima explicabimus. Et hinc etiam colligitur quo modo sit intelligenda comparatio inter Christum et Adamum, quam D. Thomas hic ponit in eadem solutione ad tertium; conveniunt enim in hoc, quod, sicut peccatum Adae fuit prima radix omnis mali culpae et peenae, ita meritum Christi est prima radix omnis boni, et gratiae humano generi collatae; tenet etiam in hoc similitudo, quod, sicut generatio carnalis ex peccato Adae habet (ut ita dicam) vim et efficaciam ad influendum originale peccatum, ita regeneratio in Christo, quae fit per baptismum, ab ipso Christo habet vim ad influendam justitiam; differunt tamen, quia peccatum Adae non est causa ipsius naturalis generationis, nec dispositionis ad illius effectum necessariae, nec denique est causa quod iste homo generetur, quamvis sit causa ut generatus contrahat peccatum; nam illud, quod naturale est, est per se bonum, et per se ordinatum a Deo, unde non trahit originem ex peccato; at vero meritum Christi, et est causa ipsius spiritualis regenerationis, et dat illi efficaciam, et influit in effectum ejus, et simuletiam causa est ut hic homo regenerctur, propter quem specialiter suum obtulit meritum; quod bene indicavit Scot., dicta dist. 19, dicens hoe fuisse potissimum in merito Christi, quod meruit non conjunctos conjungi.

130

12. Ad rationes ex dictis patet responsio; ad primam enim respondetur, quamvis omne opus gratiae, quod in nobis fit, propter merita Christi fiat, nihilominus veram salvari rationem gratiae, tum quia respectu nostri totum hoc fit mere gratis; tum etiam quia, includendo ipsum Christum, et meritum ejus, et modum merendi, et offerendi sua merita pro nobis, totum negotium nostrae salutis duxit originem ex sola gratuita divina voluntate et electione. Ad secundam vero respondetur, concedendo non esse ex merito Christi hoc totum, scilicet, ut huic potius quam illi applicetur ejus meritum, seu quod hic potius quam ille baptizetur; est tamen ex meritis ut hic baptizetur, et ut huic applicentur ejus merita; in illa enim comparatione includuntur duo, scilicet, ut hic baptizetur, et non alius; et hoc posterius Christus non meruit, licet meruerit primum; quia illud non pertinet ad remunerationem, sed potius ad poenam; unde non est opus gratiae, sed justitia, et occulti judicii Dei. Neque testimonia Pauli ibi adducta aliud ostendunt: imo, si recte expendantur, nostram sententiam confirmant, ut de testimonio ad Ephes. 1 tractatum jam est, et de ultimo testimonio ad Heb. ex ipsis verbis facile constare potest; dicitur enim Deus aptare nos in omni bono juxta beneplacitum suum, hoc tamen facere per Jesum Christum; quanquam ergo electio sit ex voluntate Dei, tamen executio est per merita Christi. An vero ipsa etiam electio fundata sit in Christi meritis, dicitur in sectione ultima.

Sectio 3

utrum christus dominus meruerit nobis omnia dona gratiae, quae post primam justificationem conferuntur
131

SECTIO III. Utrum Christus Dominus meruerit nobis omnia dona gratiae, quae post primam justificationem conferuntur.

132

1. Haec quaestio multa comprehendit, quia haec dona varia et multiplicia esse possunt; omnia tamen sub una quaestione comprehendimus, ut prolixitatem vitemus, et quia in omnibus fere eadem est ratio quaestionis. Primum tamen omnium hic jam non agimus de habitibus infusis, qui justificantem gratam comitantur, vel in illa aliquo modo continentur, ut sunt virtutes Theologicae et morales, et Spiritus Sancti dona; quia perfecta justitia omnes hos habitus complectitur; et ideo ubi probatum est primam justitiam dari es meritis Christi, demonstratum relinquitur omnes hos habitus infundi nobis propter cadem merita, unde Concilium Tridentinum, sess. 6, c. 1, definit, in justificatione accipere hominem per Christum fidem, spem et charitatem, ubi de habitibus loquitur, ut in superioribus tractatum est. Et inferius dicit, christianam justitiam, quam prius dixerat includere infusionem gratiae et donorum, dari per Christum Jesum. Secundo, non tracto de effectibus sacramentorum, in quibus variae includuntur perfectiones, praeter primam gratiam justificantem, ut augmentum gratiae, remissio venialium peccatorum, seu poenarum temporalium, varia auxilia seu gratiae sacramentales, characteres, seu spirituales potestates; nam haec omnia, et quidquid per sacramenta ex opere operato confertur, certissimum est esse praemium, seu effectum meritorum Christi; quia sacramenta ex meritis Christi habent virtutem, et nihil aliud sunt quam organa per quae merita Christi nobis applicantur, ut constat ex Concilio Tridentino, sess. 6, et trademus latius infra, agentes de sacramends. Relinquitur ergo quaestio de aliis donis, quae extra sacramentum homini conferuntur post primam justitiam, quae ad quatuor capita revocari possunt, scilicet, auxilia excitantia et adjuvantia, quae homini dantur ad bene operandum post acceptam primam gratiam. Secundo, meritum augmenti gratiae et gloriae, atque adeo ipsummet augmentum gratiae et gloriae. Tertio, satisfactio pro venialibus culpis et temporali poena. Quarto, perseverantia in gratia usque ad finem vitae.

133

2. Nullum auziliwm gratiae confertur justificatis, nisi per merita Christi. —Dico ergo primo: omnia gratiae ausxilia, quae hominibus jastificatis conferuntur, effectus sunt meritorum Christi. Haec conclusio ex eisdem principiis probanda est, quibus supra probavimus similem assertionem de auxiliis antecedentibus justificationem, quia testimonia Scripturae et Sanctorum generdliter de omnibus loquuntur. Et ratio est eadem, quae hoc modo potest commode explicari: haec enim auxilia, quaedam sunt, veluti connaturalia ipsi gratiae, ad eum modum quo concursus ad operandum debitus est unicuique facultati; et haec auxilia intelliguntur cadere sub idem Christi meritum, sub quo cadit ipsa prima gratia. Sicut enim cum meruit nobis Christus primam gra- tiam, meruit perpetuam ejus conservationem, quamdiu nos peccati impedimentum non objecerimus, ita etiam meruit illam aptam et expeditam ad operandum quantum necesse esset ex parte ipsius gratiae; quia non tantum meruit illam ut esset in nobis, sed etiam ut per illam operari possemus; meruit ergo auxilium, seu supernaturalem concursum simpliciter necessarium ad operandum. Alia vero sunt auxilia extraordinaria, et uberiora, et haec rursus interdum dantur homini justo ex beneplacito Dei sine merito suscipientis, atque adeo mere gratiss respectu illius; et de his etiam est certum semper dari propter merita Christi, ut evidenter probant omnia superius adducta, quae generaliter loquuntur de omnibus gratiae donis; hoc autem est speciale donum gratise distinctum omnino ab ipsa prima, et ideo non solum est ex meritis Christi, sed etiam est nova applicatio talium meritorum; et hoc optime contirmant illa verba Christi, Joann. 15: Sime me nihil potestis facere. Interdum vero aliquod ex his auxiliis confertur ex merito hominis justificati, qui orando, operando, et bene se disponendo, per primam gratiam et priora auxilia impetrat, et de condigno meretur alia majora sibi necessaria et valde utilia; et de his eadem est ratio quae de augmento gratiee, et merito de condigno illius.

134

3. Donum perseverantie semper est effectus meritorum Christi. — Ex his tamen obiter infertur, et dico secundo, donum perseverantiae semper esse effectum meritorum Christi, quia hoc donum includit specialia auxilia, vel specialem Dei providentiam, qua homini confertur ut infallibiliter in gratia moriatur, quod est sine dubio magnum donum gratiee, ut Concilium Tridentinum, sess. 6, illud appellavit, et est ita distinctum ab ipsa prima gratia, et illi non debitum, ut non possit cadere sub meritum de condigno hominis justificati; est ergo ex illis donis quae de condigno dantur, solum propter merita Christi. Et contirmatur primo, quia hoc donum est maxime necessarium ad salutem aeternam consequendam; ergo Christus, qui est auctor et perfectissima causa meritoria nostrae salutis, est etiam auctor et causa hujus doni. Confirmatur secundo, quia, ut infra ostendam, Christus meruit praedestinationem nostram; impossibile autem est mereri praedestinationem, non merendo hoc perseverantiae donum, quod est unus ex potissimis effectibus praedestinationis, et quasi complementum ejus. Item supra ostensum est meruisse Christum praedestinatis efficacem applicationem suorum meritorum ad primam justitiam, ct remissionem peccati consequendam, quia obtulit sua merita ut talis applicatio infallibiliter fieret; ergo eodem modo meruit praedestinatis eflicacem applicationem suorum meritorum, qua infallibiliter consequerentur vitam aeternam; quia pro illis hoc modo obtulit sua merita, quoniam sciebat esse ab aeterno Patre electos; ergo obtulit sua merita, ut illis daretur perseverantiae donum, quod necessarium est ad vitam aeternam consequendam. Denique unus homo potest vel sibi, vel alteri mereri de congruo hoc donum, petendo et obsecrando; sed Christus ita oravit pro electis; ergo ipse de condigno et ex perfecta justitia meruit illis hoc donum. Et juxta hanc doctrinam et similem traditam sectione praecedenti, intelligitur optime doctrina Concilii Valent., tempore Lotharrii, cap. 4, ubi damnat erroris sententiam quorumdam asserentium, Christum obtulisse sua merita, seu effudisse suum sanguinem pro impiis, et qui in peccatis moriuntur; ipsum autem Concilium definit, hoc pretium datum esse ad multorum exhaurienda peccata, illorum, scilicet, qui credendo in Christum non pereunt, sed vitam aeternam consequuntur; hoc enim intelligendum est de merito quoad efficaciam, et de illo speciali modo quo pretium sanguinis sui pro praedestinatis obtulit; nam quoad sufticientiam pro omnibus hon;inibus meruit Christus, et pretium obtulit, ut dictum est.

135

4. Christus nobis meruit augmeutum gratie, et glorie, et omnes actus quibus illam meremur. — Duplea sensus conclusionis positae. —LPico tertio: Christus Dominus meruit nobis augmentum gratiae et gloriae, et omnes actus quibus illam meremur. Probatur primo ex Joan. 15, ubi Christus se comparat viti, et justos palmitübus, et subdit: Sicut palmes v07, potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Et rationem subdit: Quia sine me nihil potestis facere, significans, sicut palmes non potest crescere sinc influxu vitis, ita neque justum sine influxu meritorum Christi. Unde Trident., sess. 6, c. 16, colligit, Christum influere virtutem in justos, tanquam caput in membra, et tanquam vitem in palmites: Quae virtus, inquit, 6ona eorum opera antecedit, comitatur et subseguitur, et sine illa nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent; ei idem significat sess. 14, c. 8, ut statim ponderabimus, Indi- cat etiam Concilium Arausicanum IlI, cap. 24, explicans eumdem locum Joannis. Et confirmari potest ex Paul., ad Eph. 2, dicente: Superedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis edificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. Et clarius cap. 4: Veritatem autem facientes in charitete, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ez quo trotum corpus compactum ct connezumn per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujyusque membri augmentum corporis facit, tn edificatuonem sui in charitate. Ex quibus testimoniis manifeste constat, omne augmentum spirituale, et consequenter omne meritum esse ex influxu meritorum Christi. Hoc vero ut ratione declaretur, observandum est duobus modis explicari posse: primo, ratione auxiliorum quae justis dantur ad bene merendum, et per merita crescendum in eratia; et in hoc modo nulla est difticultas, ostensum est enim haec auxilia dari propter Christum; declaratum etiam est quod, sicut actus nostri et merita nostra dicuntur dona Dei, quia sunt supernaturalia bona ad quae operanda nos trahimur et sublevamur per supernaturalia auxilia, ita etiam possunt dici dona Christi, quia propter ejus merita haec omnia conferuntur. Tamen ex vi hujus rnodi ipsum augmentum gratiae non dicetur dari propter merita Christi, nisi in radice, id est, in auxilio quod propter Christum datur ad promerendum tale augmentum.

136

5. Secundo modo hoc explicari potest ratione valoris et meriti illorum operum, quibus promeremur tale augmentum, ita ut propter Christum, non solum nobis conferatur auxilium ad efficiendum opus meritorium, sed etiam detur ipsi operi valor propter quem acceptetur, ut condignum meritum talis augmenti gratiae aut gloriae. Et hic modus est difficilior, quia opus supernaturale, a gratia procedens, intrinsece et natura sua habet proportionem et condignitatem cum tali praemio, et valorem sufficientem ad illud; ergo non est quod per Christi meritum conferatur. Imo nec conferri posse videtur, quia, ut recte notavit Durand., in 3, dist. 18, q. 3, n. 7, quamvis uni possit dari preemium propter meritum alterius, tamen meritum unius non potest fieri meritum alterius, quia neque operatio unius potest fieri operatio alterius, consistit enim meritum in propria et spontanea operatione; meritum ergo Christi non potest fieri meritum nostrum; ergo nec merita nostra habere possunt a merito Christi, ut sint merita, neque ut habeant valorem majorem quam de se nata sunt habere. Probatur haec ultima consequentia, quia neque nostris operibus aliquid additur intrinsecum, neque inhaerens illis propter Christi merita, a quo habeant valorem illum, nihil enim hujusmodi fingi potest; neque ipsa Christi merita per se ac formaliter possunt hunc valorem conferre nostris operibus, ut ostensum est; neque sola aliqua denominatio vel habitudo extrinseca ad hoc suffticit, alias nostra merita non essent vera merita, sed propter Christum acceptarentur ut talia, quamvis revera talia non sint. Nihilominus multorum sententia est, etiam hoc posteriori modo habere Christi meritum influxum in nostra merita, et in omnem effectum eorum, ita ut quidquid nos meremur, non solum detur nobis propter nostrum meritum, sed etiam propter meritum Christi; et nostra opera non habeant rationem meriti, quam nunc habent, tantum ex sua bontitate et qualitate, et proxima gratia a qua procedunt, sed etiam ex conjunctione ad meritum Christi in quo nituntur, et a quo habent vim et efficaciam, ut ex perfecta justitia illis debeatur praemium. Hanc sententiam late defendit Hosius, in confessione Polonica, cap. 13, ubi refert Albert. Magn., Bonav., Gab., et alios; multa etiam in eamdem sententiam congerit Vega, lib. 15 in Trident., a cap. 4, usque ad 10 et 18; indicant etiam Cajet., tom. 3 Opusc., tract. 10, c. 9; Soto, in 4, dist. 19, q. 1, art. 2, conclus. 3; et est opinio satis pia ct probabilis, et consentanea locutionibus Scripturae et Sanctorum, quas de hoc Christi merito, et de effectu quem in nos influit adduximus; et praesertim videtur illi multum favere Concilium Tridentinum ut statim referam.

137

6. Quo modo intelligenda sit conclusio in secudo sensu. — Oportet tamen convenienter illam explicare; non est enim negandum quin nostra merita sint vera merita, ita ut opera justorum ex gratia procedentia ex se habeant intrinsecam dignitatem, et proportionem cum praemio, quam haberent, etiam si intelligeremus hominem esse justum, et bene operari absque meritis Christi, sicut multi de Angelis existimant, et de homine in statu innocentiae; et hoc bene probant rationes paulo antea positae; nibilominus tamen, quia posset Deus haec opera, quantumvis digna et proportionata praemio, non ordinare ad meritum, nec acceptare ad praemium, quia infinitis aliis titulis sunt illi debita, ideo sancti Patres divinae gratiae attribuunt, quod voluerit nostra esse merita, quae sunt ipsius dona, ut Caelestinus Papa loquitur, ecpist. 1, cap. 12; et Trident., sess. 6, c. 16. Haec autem gratia confertur nobis propter merita Christi, et in illis fundatur; ipse enim est auctor nobis bonorum omnium et omnis gratiae. Unde August., lib. 13 de Trinit., c. 10, recte ad hoc propositum accommodat illud ad Ephes. 4: Ascendit in altum, dedit dona hominibus, dicens haec dona esse merita nostra, per qua ad summam beatitudinem pervenimus. Deinde dictum est supra, q. 1, art. 2, ad rationem meriti de condigno non requiri tantum proportionem operis, sed etiam promissionem, in qua opus ipsum nitatur, ut habeat vim et efficaciam ad exigendum praemium de justitia; haec ergo promissio facta nostris operibus referenda est in Christi merita, ut colligitur ex Paul., 2 ad Timot. 1, dicente: Paulus Jesu Christi per coluntatem Dei, secundum promissionem vitee, qua est in Christo Jesu. Et ex Concilio Tridentino, sess. sexta, c. 16, dicente: Bene operantibus usque in finem, et in Deo sperantibus groponenda est vita ceterna, tanquam gratia fliis Dei per Christum Jesum misericorditer promissa, et runquam merces em ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis ftdeliter reddenda. His ergo modis recte intelligitur, Christi merita influere in nostra merita, ut vera et efficacia merita sint. Quo sensu dixisse etiam videtur Concilium Trident., sess. 14. c. 8, de nostra satisfactione loquens: Nec cero ita nosira est satisfactio hec, quam pro peccatis nostris emvolvimus, ut non sit per Christum Jesumn. Quod infra magis explicans, inquit: Omnis gloriatio nostra in Christo est, in quo vivimus, in quo meremur, in quo satisfacamus, facientes fructus dignos panitentia, qui ec illo vim habent, ab illo offeruntur Patri, et per illum acceptantur a Patre; quae ullima verba sunt valde notanda; videntur enim aperte continere sensum a nobis explicatum.

138

7. Tertio addi potest probabile esse, nunc opera justorum, qui sunt membra Christi, referri ad majus praemium, quam de se postularent, ex sola proportione quasi connaturali, quam habent cum praemio, quo modo multi intelligunt pie illud Joan. 10: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Hoc autem verum esse potest, vel quia nunc justus, quia est membrum Christi, habet majorem quamdam dignitatem moralem apud Deum, quae redundat in ipsius opera, et confert illis majorem quemdam valorem et aestimationem moralem; vel certe quia propter Christi meritum, effectum est ut majus praemium sit illis promissum. Ultimo, sicut supra dicebamus Christum meruisse peccatori, et ut contritionem habeat, ct ut habenti contritionem detur prima gratia et remissio peccatorum, ita recte intelligi potest meruisse Christum homini justo, et ut bene operetur, et ut ipsi bene operanti detur tale augmentum gratiae et glorise; sicut ergo prima gratia respectu peccatoris datur gratis, et ad summum ex aliquo merito de congruo, respectu vero Christi datur ex perfecta justitia, ita ipsummet augmentum gratiae respectu ipsius justi datur ex merito et justitia, qualis esse potest in puro homine; respectu vero Christi dabitur ex perfecta et rigorosa justitia. Neque enim repugnat idem praemium dari ex duplici titulo, praesertim respectu diversorum, et quando illi tituli diversarum rationum existunt; quin potius etiam in ipsa prima gloria hoc ipsum necessario dicendum videtur; nam, quando adultus justificatur per actum contritionis, licet non mereatur primam gratiam, meretur tamen de condigno primam gloriam, et nihilominus illa eadem prima gloria datur propter merita Christi, sicut et gratia, ut expresse dixit Concilium Tridentinum, supra, et ex dictis in sect. 1 satis colligi potest; alias non meruisset Christus omnibus hominibus gloriam, sed tantum gratiam, qua ipsi mererentur gloriam, quod falsum est; sed utrumque ipse nobis meruit, quamvis nos etiam possimus adjungere nostrum meritum respectu gloriae. IGem ergo dicendum est de augmento gratiae et gloriae, ut totius salutis, et vitae aeternae justorum Christus sit perfectissima causa, et omnis Sanctorum beatitudo merces sit operum Christi; ad quem sensum accommodat Hilar. illud Psalm. 126: Zcce leereditas Domini, Flii merces, dicens, ipsam haereditatem Sanctorum esse mercedem Filii, id est, Chrisii, et meritorum ejus. His ergo modis, praesertim duobus primis, et hoc ultimo (nam tertius magis dubius est), recte intelligitur meruisse Christum nobis augmentum gratise et gloriae, et ipsa merita per quae illud consequimur.

139

8. Remissionem poe temporalis, et venialiuwmn peccatorum nobDis meruit Christus. — Ex quibus infero, et dico quarto meruisse nobis Christum remissionem poenae temporalis, etiam quae nobis datur per satisfactiones nostras. Et idem proportionaliter est de remissione venialium peccatorum. Ita docet et bene Andreas Vega, locis supra citatis, et lib. 4, c. 6, et colligitur non obscure ex verbis Concilii Trident. supra citatis, ex sess. 14, cap. 8; et favet sacra Scriptura, quae omnem hujusmodi remissionem sanguini Christi tribuit, ut Apocal. 7 dicuntur Sancti lavisse stolas suas, et dealbavisse eas in sanguine Agni; et 1 Joan. 2: Sanguis ejus emundat nos ab omni peccato; dicimur autem emundari et dealbari, non solum per remissionem culpae, sed etiam poenae; sicut in purgatorio dicuntur animae Sanctorum purgari, etiam si interdum solum habeant reatum paenae temporalis. Explicanda vero est haec conclusio sicut praecedens, quia etiam ad satisfactionem pro poena, necessaria est gratia et promissio Dei, et utrumque est ex meritis Christi; et quia, sicut ipse meruit ut justo sic bene operanti daretur tale praemium, ita meruit ut justo tali modo se affligenti, aut castiganti in hac vita, concederetur remissio tantae paenae; totum enim hoc optime cadit in perfectissimum Christi meritum, et commendat magis charitatem ejus erga nos, et perfectum intluxum quem in nos habet, ut caput in membra, et perfectiorem rationem justitriae continet; ac denique supra citatis Scripturis et Conciliis consentaneum est. Et confirmari etiam potest ex tractatis de satisfactione Christi, et nosira, quae in illa fundatur, supra, q. 1, art. 2. Sine causa ergo Palud., in 4, dist. 20, q. 4, n. 14, quem Antoni. sequitur, 1 part., tit. 10, c. 3, S 1, negat remitti nobis semper poenas temporales ex merito Christi, sed ex liberali remissione Dei: Quia alias, inquit, in nutlo esset Deus nobiscum liberalis. Quae sententia eo absurdior mihi videtur, quo ipsi loquuntur de remissione quae fit in sacramentis; nam certissimum est, omnem effectum sacramentorum esse ex Christi meritis, ut supra dixi. Et ratio eorum nullias momenti est, nam major liberalitas Dei est dare nobis Christi merita, et satisfactionem, et propterea remittere nobis poenam, quam eamdem poenam nobis gratis condonare.

140

9. Objectio. — Responsio. — Dicet aliquis: si meritum Christi simul concurrit cum nostra satisfactione ad eumdem effectum, vel utrumque imperfecto modo concurrit, vel alterum redundat. Respondetur negando consequentiam; concurrunt enim ut causae diversorum generum; meritum enim Christi per se sufficiens est; tamen in hoc maxime relucet ejus sutficientia et perfectio, quod et suum effectum habet, et non excludit nostra opera, merita et satisfactiones, sed illis potius vim et efficaciam tribuit, unde possunt dici concurrere, ut causae diversorum generum, universalis et proxima, quae in suo ordine perfectae existunt. Errant igitur nostri temporis haeretici, qui meritum Christi dicunt nostrum excludere, et, si nostrum asseratur, obscurari Christi meritum; potius enim meritum, Christi infert nostrum, tanquam causa effectum; et nostirum, ut Concilium Tridentinum dixit, manifestat et illustrat gloriam meritorum Christi.

141

10. De poenae purgatorii remissione.— Ultimo tandem quaeret aliquis an remissio paenae, quae fit in purgatorio, sit etiam effectus meritorum Christi. De hac re dictum est supra, disp. 4, sect. 11. Nunc breviter respondetur: quando poena ibi remittitur per indulgentias vel satisfactiones vivorum, sine dubio est effectus meritorum Christi, juxta dicta in conclusione ultima, est enim eadem ratio; illa vero, quae potius est solutio quam remissio poenae, quia fit per condignam satispassionem, non estcur sit effectus meritorum Christi, quia ibi homo solvit Deo quantum paenae debet. Aadit tamen Vega, lib. 15 in Trident., c. 10, etnram illis animabus prodesse meritum Ohristi, ut cum illis remissius agatur, et citra condignum puniantur. Sed non est intelligendum, praeter illam poenam quae interdum remittitur in purgatorio per suffragia Ecclesiae interdum etiam remitti aliquam poenam propier merita Christi immediate applicata ex voluntate Dei absque alio medio. Hoc enim neque fundamentum habet, nec verisimile mihi vyidetur; cur enim Deus postea remitteret illlam poenam, quam non remisit quando abstulit culpam, cum supponaturnullum aliud medium esse applicatum homini ad remissionem talis paenae ? Solum ergo intelligi potest in ipsa remissione culpae, quando reatus poe - nae aeternae mutatur in temporalem, propter merita Christi fieri ut mutatio fiat in minorem poenam, quam fieret caeteris paribus, si non esset fundata in meritis Christi. Et hic scnsus babet illam probabilitatem quam dixi esplicando conclusionem tertiam, et hoc moao, si fortasse paena purgatorii propter Christum mitior est, non est propter remissionem quae ibi fiat, sed propter illam quae in hac vita faeta supponitur. Et propter similem rationem, non vidco quid difficultatis habeat, vel quid sit, quod in eodem loco, c. 11, Vega contendit, postquam anima est perfecte purgata, indicere nova applicatione meritorum Christi, ut in beatitudinem introducatur; si enim contendat ipsamcollationem gloriae esse effectum meritorum Christi, illud quidem est verum, et a nobis jam probatum:; si vero contendat novam aliam applicationem meritorum esse necessariam, supervacaneum est, et sine fundamento assertum; illa enim applicatio tunc proprie facta est, quando homini datum est perfectum jus ad gloriam; incipit autem habere effectum quando beatitudo ipsa confertur.

Sectio 4

utrum christus dominus meruerit hominum electionem et praedestinationem
142

SECTIO IV. Utrum Christus Dominus meruerit hominum electionem et praedestinationem.

143

1. In superioribus dictum est de effectibus praedestinationis, et gratiae creatae, beneficiisque quae propter Christum Deus nobis confert; nunc dicendum est de praedestinatione ipsa, et electione quam aliqui (nec immerito) gratiam increatam vocant,eo quod non solum consistat in beneficio aliquo creato uobis collato, sed in ipsismet actibus increatis intellectus divini et voluntatis, prout ad electos et praedestinatos libere terminantur.

144

2. Prima sententia. — Medina hic, qg. 19, dub. ult.— Hinc modernus quidam Theologus hanc quaestionem attingens, non solum falsum, sed et improbabile, minimeque tutuin aut securum esxistimat esse, dicere hanc gratiam divinae clectionis aut praedestinationis, in hac proprietate sumptam, posse cadere sub meritum, quia alias dari posset causa actus divina voluntatis ex parte ejus, quod est impossibile, cum actus ille increatus sit, ut recte notavit D. Thomas, 1p., q. 19, a.5, et q. 24, a. 4, qui hac ratione docet, ex parte divini actus, praedestinatüionem Christi non esse causam nostrae praedestinationis, tum quia eodem actu praedestinamur nos, quo fuit Christus praedestinatus; tum etiam quia actus divini non potest dari causa.

145

3. Fertur de praedicta sententia judicium.— Objectiva causa alicujus decreti laberi voluntatis divina esse potest coreatura. — Innaturatlibus patet. — In moralibus etiam et a5 auctoritatc. — Verumtamen, quod ad quaestionem de possibili spectat, nemini dubium esse potest quin divina benevolentia et voluntas libera, quoad liberam determinationem ad aliquod objectum creatum, possit cadere sub meri- tum; et hoc supponunt omnes auctores, qui admittunt causam aliquam vel rationem clectionis divinae in praedestinatis; et qui hanc negant de facto, nunquam in eo fundant suam sententiam, quod sitimpossibile meritum electionis, sed aliis rationibus utuntur. Praeterea, omnes Theologi docent, et videtur per sc notum, posse dari ex parte objecti creati rationem aliquam per se motivam alicujus decreti liberi divinae voluntatis. Idque expresse docet D. Thomas, 1 contra Gentes, cap. S6 et 81, ubi idem sentit, et declarat Ferrar.; tenetque idem Greg., in 1, dist. 40, art. 2; Durand., dist. 41, q. 2; Gabr., q. unic., in init.; Gaspar. Cassal., lib. 1 de Quadripart. just., c. 4; et moderni scriptores, in 1 p. D. Thom., q. 19, a. 5, et q. 23, a. 5. Et ratio est, quia, licet decretum liberum voluntatis nihil addat reale ipsi actui necessario ejusdem divinae voluntatis, juxta veriorem sententiam, nihilominus per illud vere Deus vult libere tale objectum creatum; et, ut id velit, licet prima ratio sit bonitas cjus, ex parte tamen objecti potest interdum considerare priorem aliquam rationem, ob quam id velit; hoc enim imperfectionem nullam involvit, nec dependentiam, aut causalitatem veram alicujus rei, quae in Deo sit; et alioqui est necessarium ut aliqua conditio vel actio creaturae possit esse ratio vera alterius effectus divini, non solum per modum finis, cujus gratia aliquid fit, sed etiam per^ modum mreriti, aut alterius principii ex se postulantis talem effectum. Quod in eftectibus divinae providentiae frequenter inveniri certissimum est; sic enim Deus dicitur quamdam rationem justitiae servare iu connaturalibus rerum proprietatibus conferendis ac distribuendis; sol etenim, quem in tali natura Deus condere decrevit, quasi jure suo postulat a Deo lucem; ignis, calorem; calor, concursum ad calefaciendum; lux, ad illuminandum, etc. In rebus item et actionibus moralibus id clarius conspicitur: peccatum cnim ab homine commissum, exigit a Deo, postulatque vindictam; bonum autem opus postulat pramium. Dices, his rationibus solum ostendi, inter ipsas res creatas unam esse radicem aut rationem alterius. Respondeo, non hoc solum probari, sed etiam respectu voluntatis divinae haberce quamdam rationem motivi inclinantis, et allicientis illam ad volendum hoc vel illud. Quod patet primo ex modo loquendi Scripturae; Joan. enim 10 ait Christus: Propterea me diligit Patrer, quia ego pono animam meam; ubi Chrysost., Euthym., et alii exposi- tores advertunt, licet in Christo sint plures aliae rationes propter quas a Patre diligitur, propterhanc tamen rationem maxime diligi, quoda sponte sua mortem appetiit, ut Patri obediret. Huc etiam spectant illa Christi verba: Qui diligit me, diligetur a Patre nemo; et ila: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et adeum veniemus, etc. haec enim et similia non solum concomitantiam significant, sed etiam rationem divinae dilectionis erga nos.

146

4. Secundo, idem declaratur, quia Deus interdum confert creaturae suam dilectionem ac benevolentiam ex solo suo beneplacito ac liberalitate, et tunc non datur ratio dilectionis ex parte creaturae; interdum vero confert Deus hanc dilectionem aut benevolentiam per modum cujusdam justae distributionis, ut in naturalibus aliter vult ornare coelos quam terram, quia vult servare unicuique naturae id quod ei est aliquo modo debitum; et in moralibus, pro ratione melioris dispositionis, vel majoris meriti, majorem gratiam confert, atque adeo magis amat amicitiae amore; igitur aliqua voluntas vel amor Dei habet rationem aliquam ex parte creaturae, ob quam ipsa divina dilectio tali modo ad talem creaturam terminatur.Probatur haec ultima consequentia, quia voluntas justa, eo modo quo justitiae rationem habet, respicit jus alterius, et rationem ac motivum in quo fundatur, nec potest in alio distingui voluntas mere liberalis a voluntate justa.

147

5. Tertio, idem probatur ex effectibus divina voluntatis, et principio eorum; nam homo meretur a Deo majorem gratiam, vel alia similia dona; ergo meretur ut Deus velit corferre ei talem gratiam. Patet consequentia, quia Deus non confert hoc donum nisi volens, et eo modo quo vult, confert; crgo non potest quis mereri effectum ipsum, nisi mereatur ut Deus velit illum donare seu efticere; nam, si meretur effectum, merebitur etiam illius effectioncm; ergo et actum ad talem etfectionem terminatum, seu quod actus voluntatis ad talem effectionem terminetur. Sicut inter homines, si ego mereor ut rex conferat tale beneficium, certc mereor ut valit conferre; neque intelligi potest ut aliquis mereatur aliquod praemium, quin mereatur quidquid ad illud necessarium est, quando id non praesupponitur, ut superius etiam attigi, disput. 4, sect. 4. Et in merito paenae id clarius perspicitur; quando enim quis per peccata sua meretur aeternam poenam, non solum me- retur paenam ipsam, sed ctiam ut Deus velt illam conferre, quia Deus ex se neminem vult aperire, sed solum ob hominis demeritum, juxta illud: Deus non vult mortem peccatoris, seu: Deus mortem non fecit. Unde Damasc., lib. 2, cap. 29 et 30, recte distinguit, quaedam Deum velle ex se solo, quaedam vero ex nobis, seu nostris actibus et mcritis inclinatum. Non est ergo dubium quin possit dari meritum divinae voluntatis, ut libere terminatae ad creaturam; nam meritum non est causa propria ac physica, sed tantum ratio motiva, quae cognita a Deo illum movet metaphorice, seu inclinat ad hoc vel illud volendum. Neque D. Thomas in hoc sensu negat dari causam divinae electionis ex parte actus divini, sed loquitur imprimis de causa proprie et in rigore sumpta, quo sensu impossibile est dari causam divinae voluntatis, aut actus ejus, qui secundum se omnino increatus est et improductus; ut vero libere terminatur ad objectum creatum, nihil reale additur ei, quod propriam causam habere possit, sed eminenti ac mirabili modo sine ulla additione vel mutatione reali, atque adeo sine ulla vera causalitate, ad haec vel illa objecta libere terminatur. Deinde loquitur de actu divino secundum se, et ab eo excludit illam causalitatem, quae in nobis esse solet inter ipsos actus voluntatis, quatenus unus ab alio oritur, ut electio ab intentione; et sic negat D. Thomas Deum velle unum, quia vult aliud, quia haec locutio in rigore indicat causalitatem inter ipsos actus; non tamen negat D. Thomas quin actus divinae voluntatis, ut libere terminatae ad creaturas, possit dari aliqua ratio, interdum ex parte ipsius Dei, interdum vero ex parte creaturae; et in dicto lib. 1 contra Gentes, utrumque satis aperte docet, nam cap. 86 concedit dari rationem, cap. vero 87 ct 88 negat dari causam voluntatis divinae; una vero ex rationibus divina voluntatis potest esse meritum, ut satis declaratum est, et per se videtur notum, quia non est major repugnantia in hac ratione quam in caeteris. Et hinc etiam fit ut, licet secundum rem non possit unus actus divinae voluntatis esse alterius causa, secundum rationem tamen, sicut unum attributum est ratio alterius, verbi gratia, intellectus voluntatis, et immaterialitas immortalitatis, ita actus voluntatis divinae, ut terminatus ad unum objectum, est ratio cur terminetur ad aliud.,

148

6. Hac ergo veritate supposita de possibili, superest quaestio praecipue a nobis intenta, an de facto Christus nobis meruerit electionem et praedestinationem, id est, an Deus in aeternitate sua nos elegerit intuens ad merita Christi futura, jam provisa et praecognita. In qua re duae sunt sententiae: prior negat meruisse Christum nobis aeternam electionem aut praedestinationem. Ita tenet expresse Sonius, lib. 3 deDemonstratione religionis Christianas, tract. 3, cap. 19; et Adamus, exponens id ad Ephesios 1: ETegit nos in ipso, etc.; eamdem sententiam doceant necesse est, qui negant meruisse nobis Christum omnes dispositiones remotas ad gratiam justificantem; nam inde fit non meruisse nobis omnes effectus praedestinationis nostrae, et consequenter nec praedestinationem ipsam, nec electionem, quae (ut supponimus) anterior est secundum rationem, et radix totius praedestinationis omniumque effectuum ejus. Praedestinatio autem, ut minimum, includit rationem omnium mediorum particularium, seu propriorum, per quae electus infallibiliter producitur ad regnum coelorum; ideoque nemo potest mcreri totam praedestinationem, nisi hos omnes effectus seu media mereatur; et quia nos non meremur haec omnia beneficia, ideo neque nostram praedestinationem meremur; idem ergo necesse est de Christo sentiant, qui ipsum haec omnia bona nobis meruisse negant. Rursus, qui putant hominum electionem secundum rationem antecessissc preescientiam originalis peccati, Christi vero praedestinationem posteriorem fuisse, necesse est doceant hominum electionem non fuisse intuitu meritorum Christi, sed ex sola voluntate divina, quia in eo signo, in quo ponunt Deum elegisse praedestinatos, nondum intelligunt ut habentem in sua praescientia merita Christi praesentia. Atque ita sentit Capreol., in 3, dist. 1, q. unica, art. 3, ad 2 et 3 Scoti cont. 1 conclus., qui indifferenter loquitur de electione et praedestinatione nostra, potissimum tamen videtur intelligendus de electione; nam praedestinatio, cum sit ratio mediorum, non potuit ante praevisum originalc peccatum compleri, licct inchoari potuerit, ut mcre nostro loquamur. Denique hanc sententiam tenet Scotus, in 3, dist. 19, q. unica, ad quoddam argumentum, ante solutionem principalium argumentorum. Et fundari in eo videtur, quod electio praedestinatorum simul cum Christi praedestinatione antecessit originale peccatum Christus autem non est ordinatus ad merendum nobis, donec lapsus primi hominis praevisus est.

149

7. Secunda sententia absolute docet Chritum meruisse nobis praedestinationem et eleetionem ad gloriam. Hanc opinionem tenent ex modernis auctoribus Catherin., opusc. de Exim. Christi praed.; Vega, lib. 4 in Trid., c. 5; Albert. Pighius, lib. S de Liber. arbit., c. 1, 9et 3, et lib. 10, c. 1. Ex antiquis vero Scholasticis citantur pro hac sententia D. Thomas infra, q. 24, art. 4, et in 3, dist. 10, q. 3, et super ad Ephesios 1, lect. 5; Alen.,3 p., q. 3, memb.5; Durand.. 3, dist. 10, q.3; sed hi auctores obscure loguuntur, et facile possunt in utramque partem induci. Nihilominus haec sententia his temporibus receptissima est, et majorem habet pietatem et probabilitatem; ea igitur nobis probanda est et declaranda. Quia vero confuse tractari solet, eo quod non distinguitur preedestinatio, quatenus includit vel dicit actum intellectus, ab electione seu dilectione quam dicit vel supponit in voluntate, quae duo non ceodem modo et ordine rationis ab omnibus in Dco concipiuntur et constituuntur, ideo breviter supponere oportet id, quod in hac re probabilius existimamus. Ante omnem igitur actum ad praedestinatonem proprie pertinentem, ordine rationis antecedit scientia divina, tam simplicis intelligentiae quam conditionata, qua novit infinitos mundos quos procreare posset, et infinitos modos quibus in hoc mundo posset gubernare homines, eisque de medus ad vitam aeternam consequendam providere et in singulis agnovit quid omnes homines acturi essent, si cum his vel illis circumstantiis aut mediis crearentur vel gubernarentur. De hac igitur praescientia non potest quaestio praesens intelligi, quia haec non potest cadere sub meritum, tum quia, supposita veritate objecti, necessaria est in Deo; tum quia ex vi illius, Deus nullum bonum confert creaturae, nec videt aliquid ut absolute futurum; meritum autem et necesse est ut vel jam sit, vel saltem futurum praesciatur, et illi respondet beneficium aliquod, quod Deus confert ratione talis meriti.

150

8. Post hanc scientiam subsequitur decretum aliquod divinae voluntatis, quo hujus maundi creationem prae aliis elegit, vel quo voluit homines ad supernaturalem beatitudi1em ordinare suflicienter aut efficaciter, per haec vel illa media. Et in hoc actu censetur ab aliquibus consummata praedestinatio; alii vero, cum D. Thoma existimant post hanc voluntatem subsequi secundum rationem in divino intellectu imperium efficax, vel ai- cium practicum, praecipiens et dictans absolute de agendis, et ordinans totam seriem mediorum quibus preedestinatus perducitur. ad regnum, in qua intellectus ordinatione seu ratione praedestinationem constituunt. Dicendum ergo est primo de his quae in voluntate praecedunt, deinde de his quae in intellectu subsequuntur.

151

9. Distinguunt aliqui in voluntate divina duplices actus circa hominum salutem: quosdam dicunt esse generales, ut est voluntas ordinandi omnes homines per sufficientia media ad supernaturalem beatitudinem, quae voluntas ordine rationis intelligitur esse prima erga homines, et antecedere praescientiam originalis peccati. Alia item est voluntas generalis, quae subsecuta est praescientiam originalis peccati, qua Deus voluit omnes homines lapsos reparare, et, quantum in ipso est, salvos facere, juxta illud 2 ad Timotheum: Deus vult omnes homines salvos fieri, quod ad utramque voluntatem referri potest. Alios actus dicunt esse speciales et particulares, ut est electio et dilectio efficas Petri, verbi gratia, vel Pauli, qua Deus ante omnia ejus merita praevisa, ex sola sua liberali voluntate, illum eligit, et efficaciter definit ut salvetur. In prioribus ergo voluntatibus generalibus, dicunt non habuisse Deum respectum ullum ad merita Christi praevisa, in particulari autem uniuscujusque electione habuisse, atque ita propter Christi merita omnes praedestinatos elegisse. De hac posteriori parte dicemus postea. Prioris autem fundamentum est, quia voluntas illa generalis dirigendi homines per sufficientia media ad vitam aeternam, non supponit praescita Christi merita futura; ergo non potuit haberi intuitu ilorum, seu propter ila. Consequentia est evidens, quia causa meritoria, ut saepe in superioribus dictum est, supponi debet, vel re ipsa, vel saltem in praescientia praemiantis. Antecedens autem duplici ratione declaratur. Prima est, quia Deus in primo illo signo rationis, in quo vojiuit universum perfectum condere, et in quo voluit Christum ut caput, et cactera ut membra, vel] ut res quae illi deservirent, in illo (inquam) eodem signo voluit homines procreare propter supernaturalem beatitudinem assequendam, et ita in illo etiam habuit illam voluntatem generalem; sed in illo signo nondum intelligitur habere praescientiam meritorum Christi; ergo illa voluntas esse non potuit ex meritis Christi. Confirmatur et declaratur ex differentia inter causam finalem vel exempla- rem respectu causae meritoriae; nam finis non est necesse ut supponatur existens, neque in re, neque in praescientia causae operantis seu volentis; sed satis est quod praecognoscatur possibilis, ut aliquid possit in illum ordinari, vel ut ipse possit intendi per talia media, vel sufficienter, vel efficaciter, uno actu perfecto. Et idem est in causa exemplari quae in hac conditione finem imitatur. At vero causa meritoria, quae in hoc similior est efficienti, supponi debet existens, vel in se, vel saltem in praescientia ejus, qui ex praescientia meriti inclinatur ad aliquid volendum; et ideo Deus, licet uno actu voluerit Christum et alios homines vel Angelos ad esse vel ad gloriam ordinare, potuit nibilominus intendere Christum ut finem vel exemplar aliorum, non tamen potuit ex merito Christi illam generalem voluntatem erga homines habere. Secunda ratio est, quia meritum Christi respectu hominum supponit voluntatem illam generalem ordinandi homines ad gloriam per sufficientes causas, quarum una fuit meritum Christi. Atque ideo Christus nobis meruit, quia Deus voluit ut nobis mereretur; non ergo potuit Deus hoc velle propter meritum ejusdem Christi, cum omne meritum talem voluntatem supponat, praesertim cum supra, disp. 39, ostensum sit, omne meritum proprium de justitia coram Deo, supponere ordinationem divinam circa tale meritum; sed Deus voluit Christum nobis mereri, quia voluit, quantum in se est, nobis gloriam conferre; nam illud meritum comparatur ad hanc gloriam, sicut medium ad fiuem; nullo ergo modo potuit iila generalis Dei voluntas in hoc merito fundari, sicut prima voluntas finis non potest fundari in medio; et in hoc etiam est differentia inter finem et exemplar, respectu causae meritoriae. Nam, ut Christus sit finis gloriae aliorum hominum, non praerequirit aliam ordinationem divinam, sed illomet actu quo voluit Deus ordinare homines ad gloriam, id ordinavit etiam ad honorem Christi; et e contrario, volendo Christum, voluit cum ut finem et caput aliorum hominum. Similiter, ut Christus sit exemplar, non supponitur alia ordinatio, sed ex vi suae intrinsecae perfectionis, quam habet per gratiam unionis, et alias quae hanc consequuntur, natus est esse esemplar gloriae aliorum, et ita hac omnia habet ex vi suae primariae praedestinationis. At vero, quod sit causa meritoria de facto, habet ex speciali ordinatione divina, quae necessario est posteiior quam generalis ordinatio hominum ad gloriam, ut ostensum est; et ideo, licet haec generalis voluntas seu ordinatio potuerit respicere Christum ut finem et esemplar gloriae hominum, non tamen potuit in ipso, ut in causa meritoria, fundari. Itaque Christus sub ratione merentis hominibus habet rationem medii ad gloriam hominum, et ideo supponit in Deo aliquam intentionem hujus gloriae, saltem per voluntatem illam generalem; et ideo ficri non potest ut talis intentio seu voluntas in eodem Christi merito fundetur, nec quod supponat illud ut absolute futurum et praescitum.

152

10. Dices: quamvis hae rationes recte procedant de priori voluntate generali ordinandi homines ad aeternam gloriam, tamen de posteriori voluntate reparandi hominem lapsum non ita procedere, per se constat, quia haec voluutas jam supponit ordinationem meritorum Christi Domini, ect praescientiam eorum, praeserum juxta nostram sententiam, quod Christus fuerit primus omnium, et ante praevisum originale peccatum praedestinatus, et quod ex merito ejus praeviso fuerit data gratia hommibus in statu innocentiae; jam ergo intelliguntur sufficienter praescita merita Christi respectu hominum, ut propter iila potuerit Deus velle homines reparare per eumdem Christum. Respondent auctceres praedictae sententiae, verum quidem esse rationem factam praecise sumptam, non habere eamdem vim de hac posteriori voluntate; nihilominus, servata proportione, esse applicandam; quia ante praevisum originale peccatum, solum fuit Christus ordinatus ad merendum hominibus ea media gratiae, et supernaturalis providentiae, quae statui innccentiaefuissent consentanea, non vero ut esset universalis medecina peccati totius naturae; nam circa hoe nihil intelligimus voluisse Deum statuere ante praevisum originale peccatum. Hac ergo ratione posterior voluntas, quam Deus habuit redimendi hominem, non potuit in merito Christi ut praeviso fundari, sed Deus sua voIuntate ordinavit ut Christus veniret in carne passibili ad redimendos homines. Quod autem hoc ita sit, non potest evidenter probari, quia pendet ex libera voluntate Dei, qui variis modis potuit haec omnia intendere et providere; est autem consentancum divinae Scriptura, ex qua divina voluntas nobis innctescit. Nam divina Scriptura soli misericordiae, ac dilectioni et liberalitati Dei tribuit hoc decretum redimendi homines, non vero justitie Christi, ut Joannis 3: Sic Deus dilexit mundum, etc. Ad Ephes. 2: Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos. cum essemus mortui peccato, convivificavit nos Christo. Rom. 5: Commendat autem charitatem suam Deus, quia, cum adhuc peccatores essemus, eic. Quem locum tractans Augustinus, tractat. 110 in Joann., dicit: IVon ita Christus nos Patri reconciliavit, ut inciperet amare quos oderat, sicul reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici, et invicem diligant qui oderant invicem. Sed jam nos diligenti reconciliati sumaus ei, cum quo propter peccatum inimicitias habebamus. Igitur ex sententia Augustini, prius intelligitur Deus dilexisse nos quam Christus nos ei reconciliaverit; illa autem dilectio non est alia, nisi qua nos lapsos in culpam gratis voluit reparare; in qua re humana natura majorem gratiam a Deo recepit, quam angelica, ut in fine illius tractatus idem Augustinus declarat, docens non posse id nisi divinae gratice ac liberalitati attribui. Et confirmari tandem potest, quia vel Christus praedestinatus fuit primo in remedium peccati, et post illud in Adamo praevisum, vel per sese fuit primario volitus ac praedestinatus; si primum dicatur, manifeste concluditur, sicut Christus non fuit causa suae praedestinationis, ita nec illius voluntatis. qua destinatus est ad nos redimendum; ergo neque illius qua Deus voluit generatim nos redimere; haec enim aut antecedit illam, aut in ea includitur, seu non est alia quam illa. Deus enim, qui simul ac perfecte vult finem et medium, volendo nos redimere, voluit per Christum redimere. Si vero dicamus Christum absolute et per se fuisse prius praedestinatum, saltem fatendum nobis est, ad officium Redemptoris, et ad sumendam carnem passibilem, non esse destinatum nisi occasione peccati, et illo praeviso, quam secundariam (ut ita dicam) praedestinationem seu ordinationem Christus sibi non meruit; non enim sibi meruit ut haberet corpus passibile, sed ex divina tantum ordinatione id habuit, ut illis verbis colligitur; Corpus autcm adaptasti mihi, ad Hebraeos 10, Psalmo 39. Unde ipse Christus Dominus nunquam suis meritis, sed beneplacito Patris, ordinationem mortis suae attribuit; tota ergo haec mirabilis providentia, quam Deus habuit in hominum redemptione, quoad primam suam originem, primumque decretum divinae voluntatis, a quo tota processit, non habuit ortum ex Christi voluntate aut merito, sed solum ex voluntate divina.

153

11. Haec sententia sic exposita,. est satis probabilis, mihique aliquando placuit, et vera visa est. Nunc vero nonnullae difficultates circa illam occurrunt. Prima est, quia in toto hoc discursu suppont videtur habere Deum has voluntates universales, et quasi abstractas et confusas ex parte objecti; quod tamen falsum esse videtur. Quia Deus, sicut distinctissime omnia cognoscit, ita et vult; unde, sicut non cognovit ea quae communia sunt omnibus hominibus, aliquo communi et contuso conceptu, sicut nos, sed intuendo distincte omnia singularia, et quid in unoquoque est simile alteri; quia omnis alius coguitionis modus includit imperfectionem Deo repugnantem; item non vult ea quae sunt communia omnibus hominibus, nisi volendo simul singulis hominibus tale bonum, vel volendo aliquam causam individuam et particularem in suo esse, universalem vero in sua virtute et utilitate; volendo (inquam) illam, ut universalem in causando, et ut benefaciat omnibus; hic enim modus volendi est sufficiens et perfectus, alius vero et necessarius non est, et imperfectionem involvit. Quod autem in discursu facto id quod dixi de voluntate confusa et universali supponatur, satis constat ex ipsiusmet sententise expositione, quia alioqui non oporteret distinguere inter generalem illam voluntatem, et particularem, quas Deus habet circa singulorum hominum salutem; imo nec satis intelligi posset talis distinctio: in quo enim distinguuntur duae illae voluntates, si utraque circa singularia ista distincte versatur ? supponit ergo necessario illa sententia, priores illas voluntates versari circa homines in communi, seu circa naturam humanam universe sumptam. Deinde declaratur in hunc modum, nam circa Petrum, verbi gratia, quem suppono esse praedestinatum, Deus habuit efficacem voluntatem qua illum ad gloriam elegit; aut ergo habuit circa eumdem aliam priorem voluntatem, qua voluit illum ad gloriam ordinare, vel nullam aliam habuit. Si hoc secundum dicatur, sequitur non habuisse Deum illam generalem voluntatem circa omnes homines, et consequenter sequitur, circa nullum hominem habuisse talem voluntatem generalem, sed solum circa singulos habuisse voluntatem efficacem, vel antecedenten seu inefficacem de uniuscujusque statu et salute. Si vero dicatur primum, primo, id superfluum est, quia in voluntate efficaci includitur sufficiens; quid ergo necesse est actus multiplicare secundum rationem distinctos, ct unum fingere priorem alio ? Et deinde illa prior voluntas necessario debet intellisi, non ut particularis ex parte objecti, scilicet, Petri praedestinati, sed ut generalis erga homines, in quibus Petrus continetur; est ergo talis voluntas uniformis respectu omnium, et ex se indifferens, et aequalis ad omnes, et consequenter quasi confusa et universalis ex parte objecti, quod videtur impertinens, et alienum a divina perfectione. Tandem confirmatur, quia alias, etiam circa electos, intelligendum esset, prius Deum in communi et uniformiter elegisse etficaciter tot homines ad gloriam, deinde hunc in particulari elegisse ad talem gradum et dignitatem gratiae et gloriae, illum vero ad alium, et sic de singulis; quod si hoc est vanum et superfluum, ut revera est, idem erit dicendum de omnibus hominibus. Atque ita fit, Deum nullum generalem actum habuisse circa homines m communi, sed circa omnes et singulos sibi propositos distinctissime per suam intinitam cognitionem, habuisse tale decretum voluntatis dandi gloriam, quale ei placuit, et hoc modo voluisse omnes salvare vel redimere, non per actum universalem, seu confusum ex parte objecti, sed per actum distincte cadentem in singulos, non uniformiter, et eodem modo, sed juxta liberam distributionem divinae voluntatis. Quia vero actus ille, prout ad hunc vel illum hominem terminatur, ratione a nobis distinguitur in plures, qui inter se conveniunt in ratione voluntatis dandi gloriam, ideo de illa voluntate loquimur tanquam de uno actu terminato ad objectum universale et abstractum, et ab illo actu intelliguntur profecta media generalia, ad omnium hominum salutem crdinata. cum tamen in re non sit nisi Dei voluntas ut libere terminata ad singulorum hominum salutem, justa beneplacitum suum.

154

12. Quod si hoc verum esse convincitur, hinc ulterius sequitur secunda difficultas circa praedictam sententiam, nimirum, aut fundamenta, quibus nititur, inefficacia esse, aut probare Christum non meruisse praedestinatis etficacem electionem ad gloriam, quod nec ab illa sententia admittitur, nec verum est, ut ostendemus. Sequela probatur primo, quia Deus non habuit, circa electos, duos actus volendi eos ordinare ad gloriam, sed simul unico actu, et unica simplicissima terminatione libera voluit efficaciter et hunc et illum salvare, in tali gradu et perfectione; ergo, si Christus non meruit primam ordinationem talum hominum ad beatitudinem, neque etiam eorum electionem meruit. Rursus, in eodem signo in quo Deus elegit hunc et illum praedestinatum, voluit antecedenter seu ordinavit sufficienter singulos reprobos ad gloriam, et per hunc modum generaliter voluit omnes homines salvare; ergo si haec voluntas generalis, seu potius generatim a nobis concepta et declarata, non fuit ex meritis Christi, ergo nec illa voluntas, qua sufficienter ordinavit singulos reprobos ad gloriam, fuit ex meritis Christi, nam est idem omnino actus, et in eodem signo; ergo, pari ratione, non meruit praedestinatis electionem seu ordinationem efficacem ad gloriam, nam simul et in eodem signo rationis intelligitur ille actus, ut terminatus ad singula objecta, seu ad singulas personas, juxta beneplacitum Dei. Unde tandem argumentor a paritate rationis, nam tota ratio, ob quam negatur Christus meruisse nobis ordinationem ad gloriam, vel ad redempüonem, est, quia merita Christi non supponuntur praevisa, eo quod ordinatio Christi ad merendum hominibus praecedat visionem meritarum ejus, et ante illam ordinationem Christi ad meritum, praecedat ordinatio hominum ad gloriam; sed haec ratio, si est efficax, aeque procedit de efficaci electione praedestinaterum; ergo. Probatur minor, quia praedestinati simul eodemque actu cum Christo sunt efficaciter dilecti,et ad gloriam electi, et in eodem signo reprobi sunt sufficienter ad gloriam ordinati, per actum quo vere Deus voluit simplici seu antecedente voluntate eis dare gloriam, quantum in ipso esset, neque alio modo sunt omnes homines ordinati ad gloriam, quam per hujusmodi actus; sed in eo signo nondum erant praevisa merita Chrisii, nec Christus ipse intelligitur ordinatus ad merendum hominibus; imo haec ordinatio non intelligitur profecta ex alia voluntate salvandi homines, nisi ex illa quae respectu horum est electio efficax, respectu vero aliorum simplex affectus; ergo, si propter dictam causam Christus non meruit generalem ordinationem hominum ad gloriam, nec etiam electionem praedestinatorum mereri potuit. 13. Propter has ergo difficultates videtur certe, non oportere in praesenti quaestione distinguere secundum rationem in divina voluntate hos actus generales a particularibus, quia illi actus, prout a nobis universahter concipiuntur et significantur, non sunt formaliter in Deo, sed virtualiter, prout in ipsis particularibus includuntur, vel in mediis uni- versalibus quae Deus voluit propter salutem omnium hominum; unde fit, eatenus posse assignari rationem horum actuum universalium ex parte meriti Christi, quatenus potest assignari particularium omnium, ut ad singulorum hominum salutem terminantur. Sicut enim Aristoteles dixit, medicum non curare hominem, nisi in quantum curat Calliam, vel Socratem, ita nos dicere possumus, Christum non mereri homini, nisi in quantum meretur Petro, Paulo, etc., et Deum non velle salvare humanum genus, nisi in quantum vult salvare Adamum et Evam, et hos particulares homines qui de facto sunt ab eis propagandi; quapropter ratio motiva per modum meriti ad volendam hominum salutem, eadem necessario esse debet quae movit Deum ad hujus et illius salutem volendam; tota ergo quaestio revocatur ad particularem voluntatem, pront est electio hujus velillius, vel simplex affectus, seu conditionata voluntas, respectu aliorum. Videntur autem rationes factae simul conjunctae probare, non potuisse meritum Christi praevisum, esse rationem ialis voluntatis, etiam ut ad homines in particulari terminatur, quia ex una parte priores rationes recte videntur procedere de voluntate Dei universe concepta et significata; ex alia vero parte ostensum est illam voluntatem non exerceri in re, nisi circa particularia, et non uno modo circa omnia, sed pro divino beneplacito; concludunt ergo illae rationes non potuisse Christi meritum esse rationem elcctionis homimnum.

155

14. Electio eterna horum prae illus, non fait ez Christi meritis. —In hac re dicenduim est primo: iila singularis benevolentia et dilectio, qua Deus ante praevisa hominum merita praedestinatos elegit ad gloriam, ut est electio horum prae illis, non est ex meritis Christi, sed ex libertate divinae voluntatis. Probatur ex Paul., ad Eph. 1: Zlegit nos in ipso ante mundi constitutionem; et infra subdit: Secundum propositum voluntatis sue, ubi electionem illam in solum consilium voluntatis divina refert; quia, licet Deus electionem illam fecerit in Christo, quatenus eos, quos clegit, ad gloriam Christi ordinavit, vel fortasse etiam quia propter merita Christi illos dilexit, tamen, quod per eam voluntatem hi potius, quam illi fuerint clecti, non fuit Christi meritum, sed consilium divinae voluntatis. Ex eodem sensu infra iterum subdit: 7n quo etiam nos sorte vocati sumus. praedestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Ut enim significaret Paulus non fuisse hanc electionem ex ullius meritis, nomine sortis usus est. Propter hoc etiam Christus, Joan. 17. orans pro electis et praedestinatis, eos appellat datos sibi a Patre, scilicet per aeternam electionem, ut exponit Adrian. Papa, in epist. 1 ad Episcopos Hispaniae, et indicant August., tract. 106 in Joan; et Chrysost., homil. S80 in Joan.; cui consonat illud Isai. 8: Fcce ego et puera quos dedisti mihi, quod in persona Christi dictum esse exponit Paul., ad Hcb. 2; et hoc modo commode intelligitur illud verbum Christi, Matth. 20: Sedere autem ad dexteram meam tel sinistram. non est meum dare vobDis, sed quibus paratum est a Patre meo. Ratione probatur conclusio, quia Deus ab aeterno elegit hos prae illis; si ergo hanc electionem et comparationem fecit propter Christi merita. oportebit intelligere praevidisse Deum Christum per humanam voluntatem dilecturum fuisse hos potius quam illos, et efficacius oblaturum sua merita pro his quam pro illis, et ideo elegisse hos potius quam illos; nam si in meritis et voluntate Christi non praevidebat aliquam differentiam, seu personarum eicctio-. nem, non potest intelligi quomodo propter Christi merita praevisa, voluntas Dei fuerit magis determinata ad hos eligendos, potius quam illos; sed ille ordo seu modus electionis neque esi verus, nec conveniens, nec satis inteilgi potest, saltem circa omnes electos. Primum patet, quia non debuit voluntas divinae humanae conformari, sed potius humana divinae; non ergo ideo Deus elegit hos potius quam illos, quia Christus ut homo ita erat electurus, sed potius ideo Christus efticacius obtulit sua merita pro his quam pro illis, quia cognovit Patrem suum ita eos elegisse, ut es omnibus, quae in sect. 2 adducta sunt, comprobari potest, praesertim ex toto c. 17 Joan., et ilio dicto Hieronym. exponentis verba Isai. 35: Voluntas Domini in manu cjus dirigetur, scilicet, quia quidquid Pater disposuit, Christi virtutibus impletur. Et in hujus etiam confirmationem adduci possunt omnia quae supra, q. 18, tractata sunt, de modo quo divina voIuntas praedefinivit omnes actus humanae voluntatis Christi, et quo heec illi libere conformabatur. Secundum patet, quia eiiam si in aliis rebus admitteremus, non omnem actum voluntatis humanae Christi fuisse a Deo praedefinitum prius ratione, quam esset praescitus, incredibile tamen est negotium gravissimum divinae providentiae, nimirum electio- nem hominum, primo esse definitum per voluntatem humanam, et non perdivinam, praesertim cum Paulus hoc reputet esse unum ex altissimis mysteriis sapientiae et scientiae Dei. Tertium etiam facile constat, quia saltem circa homines, qui Christi incarnationem praecesserunt, non videtur posse intelligi ille modus electionis in humana Christi voluntate, sed solum conformitas cum divina electione; quia, circa praeterita quae jam non cadunt sub potestatem hominis, non potest proprie cadere electio; qui enim intelligi potest, ut Christus in quantum homo elegerit sibi matrem ex qua nasceretur ? Et sic de aliis.

156

15. Efficax predestinatorum dilectio,in Christi merita referri potest. — Dico secundo: pie et probabiliter credi potest, illammet voluntatem, qua Deus praeelegit praedestinatos, ut est efficax eorumdilectio, habuisse füindamentum et rationem aliquam in meritis Christi praevisis.

157

16. Prior pars declaratur, quia in hac divina electione duo intelliguntur: alterum absolutum et intrinsecum, quod est velle etticaciter bcatitudinem huic praedestinato, qui actus, ut sic, dicitur proprie dilectio praedestinati; alterum est respectivum, et quasi extrinsecum, nimirum, quod alius non eodem modo diligatur, et consequenter quod hic diligatur prae illo, quod includitur et connotatur in nomine electionis. Quanquam ergo Christus non meruerit electionem, quantum ad hoc connotatum, quia non meruit desertionem, vel, ut ita dicam, non dilectionem aliorum, neque quod in particulari hic potius diligeretur quam alius, potuit tamen Christi meritum esse ratio, propter quam Deus absolute dilexit praedestinatos. Quod probari potest ex citatis verbis Pauli, ad Ephes. 1: Zlegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemts sancti; ubi aperte loquitur de actu efiicaci divine voluntatis, quo ante praevisa electorum opera illos elegit, non quia futuri erant sancti, sed ut essent sancti, ut frequenter Augustinus et Hieronymus ibi, et cum eo alii expositores ponderarunt. Quod vero loquatur de ipsa dilectione, seu voluntate efficaci dandi gloriam praedestinato, constat ex subjunctis verbis: Ut essemus sancti et immaculati iun conspectu ejus in charitale; et ideo statim subjungit: Qui pradestinavit nos per Jesum Christum in ipsum; quam totam expositionem indicavit ibi Ambrosius, et clarius docuerunt Ansel., et D. Thomas, et August., lib. de Praedestinat. Sanct., c, 17 et 1i8, et lib. de Correct. et gratia, c. 7. Certum autem est, cum Paulus dicit nos esse electos in Christo, loqui de hac electione quatenus est dilectio, seu quatenus per illam efficaciter ordinatur praedestinatus ad summum bonum obtinendum; nam sub alia ratione comparativa non poterat in Christum referri, ut satis explicatum est. Quid autem significet illa particula in ipso, non satis constat ex dictis Patribus et expositoribus. Ansel. tamen indicat significare habitudinem causae finalis, quod est verissimum, quia omnes electi propter honorem et gloriam Christi secundum Deum electi sunt; unde statim Paulus subdit: Praedestinavit nos per Jesum Christum in ipsum, ubi particula, per, denotare videtur causam meritoriam; particula vero. i, causam finalem. Probabiliter vero exponi potest, particulam, in ipso, indicare causam meritoriam, nec sine causa prius dixisse, in ipso. postea, inipst', nam hoc posteriori dicendi modo, cum particula, in, accusativo adjungitur, recte denotat habitudinem ad finem; adjuncta vcro ablativo, magis videtursignificarefundamentum, et rationem illius dilectionis, atque adeo causam meritoriam. Unde eodem dicendi modo statim subjungit: /n quo habemus redemptionem, ubi evidenter significat causam meritoriam; sicut etiam inferius cum dicit: 7n quo nos sorte vocati sumus; et infra: Zn quo et vos credentes signati estis spiritu promissionis sancto; quod etiam confirmat illud 2 ad Tim. 1: Vocazit nos cocatione sua sancta, non secunaum opera nostra, sed secundum propositum suwum et gratiam, qua data est nolis in Christo Jesu ante tempora secularia. Ubi dilectionem hanc vocat propositum, et gratiam nobis in Christo ab aeterno concessam, ut D. Thomas expontt. Facit etiam illud Joan. 17: Dileaisti eos ( loquitur de praedestinatis) sicut, pro quia, sne dilevisti, ut August. notavit; et sensit Hieron., lib. 2 contra Jovin., dicens: /deo nos diligit, quia F'ilium dilecit Pater. Denique illa uni - versalis propositio Pauli, ad Ephes. 1: Benedicit nos omni benedictione spirituali am ceelestiLus in Christo, etiam dilectionem hanc potest comprehendere, quae masximum beneficium Dei est, et suprema benedictio, et veluti aliarum omnium fons et origo; unde Chrysost., hom. 1, super ad Ephes., inquit: Per quem nos benedivit, per eundem nos elegit. In quibus verbis indicat expositionem superius datam illius particulae, iz Christo, ut aequivaleat illi, per Christum, seu, propler meritum Christi; ct ita etiam legit et esponit OEcume- nius et Theophylactus. Est frequens phrasis Scripturae, ut Tren., 4: Captus est in peccalis nostris, id est, propter peccata nostra. Ratio vero solum est, quia, considerato valore meritorum Christi, sufticientissimus fuit ad haec omnia nobis promerenda; considerata vero ordine divinae praescientiae et voluntatis, facile etiam intelligi potest praescientiam meritorum Christi antecessisse hanc electionem praedestinatorum, ut statim explicabo. Non est ergo cur negetur hanc dilectionem habuisse fundamentum in meritis Christi, cum hoc ad majorem Christi gloriam pertineat, et magis ostendat in divina providentia perfectam justitiae et misericordiae rationem.

158

17. Objectio. — Responsio. — Sed contra, quia si Deus dilexit hos praedestinatos propter meritum Christi, ergo ante illam dilectionem supponitur praevisum illud meritum ut ordinandum, seu offerendum a Christo pro illis electis potius quam pro aliis. Consequens est falsum et contra dicta. Respondetur negando consequentiam; satis est enim quod in illo signo preeviderit merita Christi, ut sufficientem rationem diligendi homines. Quod facile potest exemplo declarari: si enim dux aliquis vel miles bene meritus apud regem offerat sua merita, ut alicui ex filiis suis praemium aliquod, vel dignitatem rex conferat, quamvis ipse non designet hunc filium potius quam illum, sed ex voluntate principis talis electio fiat, nihilominus verissime dicitur, regem voluisse illi benefacere propter merita patris. Et in reprobatione hominum, juxta probabilem sententiam Augustini, est evidens exemplum; aliquos enim propter solum originale peccatum voluit Deus excludere a regno, quia illa est sufficiens ratio, quanquam comparatione facta non potuerit esse ratio propter quam iste reprobetur potius quam alius habens simile originale peccatum.

159

18. Sed hic occurrunt difficultates omnes in superioribus tactae. Prima est, quia non potuerunt Christi merita praevideri a Deo, prius ratione quam vellet electorum gloriam efficaci dilectione; ergo non potuerunt illa merita esse ratio motiva ad talem electionem. Antecedens patet, tum quia simul omnino voluit Deus omnes praedestinatos cum Christo, in gloriam Christi; unde, sicut merita Christi non potuerunt esse ratio motiva ad volendum ipsum Christum, ita neque ad volendum alios praedestinatos. Tum etiam quia prius ratione quam Deus praesciverit Christi merita, voluit illa, et ordinare illa ad nostrum commodum seu praemium, seque obligare sub conditione talium operum, ad tale praemium illi reddendum in nobis; haec enim omnia praerequisita sunt ad meritum, ut supra visum est; quae autem sunt praerequisita ad meritum, supponuntur ad praescientiam meriti futuri, nec possunt sub tale meritum cadere. Rursus haec cadem voluntas meritorum Christi supponit electionem hominum praedestinatorum, quia comparatur ad illam, sicut voluntas mediorum ad voluntatem finis; ergo de primo ad ultimum electio praedestinatorum non potuit supponere praescientiam meritorum Christi.

160

19. Secunda difficultas est, quia, si Christus meruit praedestinatis electionem efticacem, ergo meruit reprobis eam dilectionem simplicem seu antecedentem, qua ad gloriam ordinati sunt, ex vicujus dantur eis sufficientia media ad gloriam consequendam; est enim aequalis ratio: hoc autem falsum est, quia unum ex mediis sufficientibus quae ratione illius voluntatis Deus confert omnibus hominibus, est ipsum Christi meritum infinitum quoad sufficientiam; non ergo potuit tale meritum esse ratio illius voluntatis. Tertia difficultas est, quia ex his ulterius sequitur, absolute et simpliciter loquendo. Deum ordinasse homines ad gloriam, sive efficaciter, sive sufficienter, ob Christi meritum; sequitur subinde illam Dei voluntatem, qua voluit reparare humanam naturam lapsam, fuisse ex meritis Christi praevisis, quia illa voluntas, vel includitur in priori voluntate conferendi gloriam hominibus, vel certe secundum rationem est posterior illa; et consequenter multo magis cadit sub meritum Christi quam illa; haec autem quae inferuntur, videntur falsa, satisque impugnata argumentis contraria sententiae.

161

20. Ad has difficultates, primum in genere concedo, omne Dei beneficium, omnemque Dei benevolentiam erga homines, cui non repugnet supponi Christi merita, saltem in aeternitate praevisa ut futura, fundari in eisdem meritis, seu ista merita ut praevisa fuisse rationem seu motivum talis beneficii ac benevolentiae divinae. Hoc enim principium est satis consentaneum Paulo, ad Eph. 1, ut supra tractatum est; estque valde consonum dignitati Christi et meritorum ejus. Deinde addo, non repugnare huic merito, quod Deus, uno actu indivisibili, simul sub aliqua consideratione nos et Christum ut hominem elegerit et praeordinaverit, illum ad esse Filii Dei na- turalis, nos ad gloriam et filiationem adoptivam. Namille actus, etsi in se sit unus et simplex, potest terminari ad unum objectum ra-

162

tione alterius; et ita prius ratione potest terminari ad unum quam ad aliud; et hoc satis est ut possit ad unum terminari ex praescientia alterius, ut per se constat, et supra, q. 1, art. 34, ad 4, D. Thomas attigit, et ibi late tractatum est. Ex hoc ergo capite non repugnat ut, licet Deus uno simplicissimo actu nos cum Christo elegerit, et simul duratione, vel subsistendi consequentia, quatenus haec omnia voluit cum aliqua connexione inter se, ut dicto art. 3 late tractatum est; non repugnat (inquam) ex hoc solo capite, quod Christi merita praevisa, sint ratio illius voluntatis, ut ad electos terminatur.

163

21. Solum ergo relinqui videtur diflicultas illa de ordine finis et medii, nam cum merita Christi, ut ad nostram gloriam ordinata, sint media, videntur supponere in Deo aliquam intentionem talis finis, cujus ipsa non sint ullo modo ratio aut motivum. Respondent aliqui, licet in nobis voluntasfinis sit prior voluntate medii, in Deo autem id non esse necessarium; in nobis enimideo voluntas finis praecedit, quia post illam volitionem excogitanda sunt nobis media, et facienda electio; in Deo autem non ita est, sed ante omnem voluntatem supponitur praescicentia omnium mediorum, simulcum fine, et ideo non est necesse ut voluntas finis antecedat absolute et simpliciter, sed sat estut in genere causae finalis antecedat, medium autem poterit praecedere in genere causae meritoriae. Sed hoc non recte dictum est, primo, quia, formaliter ac per se loquendo, non ideo voluntas f£nis antecedit clectionem mediorum, quia post illam voluntatem excogitantur media, et inquiruntur ac ponderantur, et ita paulatim ad electionem proceditur: tum quia, licet hic processus saepe intercedat, quando illa antecessio est in tempore ac duratione, tamen ad ordinem natura et rationis, quem nos inquirimus, non est; ccessarius; tum etiam quia interdum potest homo, prius quam eliciat voluntatem finis, habere praemeditata et optime cognita omnia media possibilia, et nihilominus si voliturus est finem et medium, necesse est ut a fine incipiat, vel ordine naturae, causalitatis, vel rationis, si simul et uno fortasse actuin utrumque tendit, vel certe ordine durationis, si pro sua libertate velit solum circa alterum, suum actum exercere.

164

22. Secundo, quia, loquendo de ordine cau- salitatis inter res volitas, vel de ordine rationis in ipso actu, haec enim tantum sunt quae in divina voluntate possunt considerari, juxta hunc (inquam) ordinem, finis non solum est prior medio, in uno genere causae, sed simpliciter in omni gerfere; nec intelligi potest quod medium, ut medium, in aliquo genere prius sit volitum; quia in quocunque signo et in quovis genere, solum est volitum propter finem, alioqui non est volitum ut medium; ergo, quocunque modo consideretur, necesse est ut voluntas finis ratione antecedat.

165

23. Tertio, videtur esse specialis ratio in merito, quia meritum non potest esse in suo genere ratio movens et alliciens voluntatem, si solum ut possibile, vel ut futurum sub conditione, praecognoscatur, sed oportet ut videatur jam exhibitum, vel saltem praecognoscatur ut absolute futurum; ergo praescientia illa, quae antecedit omnem liberam Deivoluntatem, non satis est ad rationem meriti, seu causae meritoriae, licet sufficiat ad rationem finis vel exemplaris, quia per illam scientiam non cognoscitur meritum, nisi ut possibile, vel, ad summum, ut futurum sub conditione; alioqui etiam posset proprium hominis meritum, sic praevisum, esse ratio suae electionis et praedestinationis, quod falsum est. Igitur, antequam meritum moveat in ratione meriti, necesse est ut antecedat aliqua voluntas Dei, qua ordinet tale meritum, et causas ac principia ejus; haec igitur voluntas etiam respectu Christi necessaria fuit, et antecessit simpliciter et in omni genere omnem causalitatem moralem meritorum ejus; sed in illa includitur vel supponitur voluntas dandi nobis gloriam, ut ostensum est; ergo.

166

24. Aliter ergo respondendum videtur, negando merita Christi tantum esse a Deo volita et ordinata, ut media per quae homines consequantur gloriam ad quam praeordinati supponantur; sed potius docendum est, sicut voluit Deus, Christum hominem Deum, per sese, propter gloriam suam, ita etiam voluisse ejus merita, et valorem operum ejus, propter perfectionem et excellentiam ipsiusmet Christi, ut ex se esset sufficiens causa, etiam iu genere morali seu meriti, cujus intuitu et ratione posset Deus velle supernaturalia dona conferre, quibus aut quomodo vellet, juxta suae divinae sapientiae dispositionem. Itaque in eo primo signo in quo Deus Christum voluit, non tantum voluit illum ut aptum ad merendum, sed ut actu merentem suo tempore, voluitque ut ipsius opera essent sufficienter ordinata ad rationem meriti, quantum est ex parte ipsius Dei; unde, hoc ipso quod Deus praedestinavit Christum tali modo, talique voluntate, in ea voluntate pra:- vidit futura ejus merita, propter quae voluit aliis benefacere magis aut minus, juxta beneplacitum suum. Rursus ante hanc voluntatem Dei ut sic terminatam ad Christum, non est necesse intelligere priorem voluntatem terminatam ad gloriam hominum, quia aliud est velle Christum ut medium, atiud velle ipsum ut primam causam in genere meriti; Deus autem hoc posteriori modo voluit Christum in illo primo signo, non priori, et ideo non oportet praeintellisere illam aliam priorem voluntatem, quia, licet voluntas medi supponat voluntatem finis, tamen voluntas causae quasi efficientis Iin suo genere non supponit voluntatem effectus, sed potest illam secum afferre. Sicut etiam in eo signo, inquo voluit Deus Christum, voluit illi communicare potentiam faciendi supernpaturalia opera et miracula, non quia supponeretur in Deo voluntas talium operum, et ideo volucrit communicare Christo illam potentiam ut medium ad illa opera, sed potius quia per se voluit communicare Christo illam perfectionem, ut esset, in omni genere causae, perfectissima, quoad posset, causa, ideo ex ea voluntate consecutum est, ut ea opera essent possibilia, aut aliquando futura. Similiter in eodem signo praedestinavit Christum ut caput quod haberct influentiam, non tamen ut medium, neque ex priori voluntate influendi in alios, sed ut causam praecipuam in eo ordine, ad quam consequuntur tales effectus; idem ergo dicendum censeo de ejus merito.

167

25. Atque hinc facile est ad singulas difficultates respondere. Ad primam enim negatur assumptum, nimirum, fon potuisse merita Christi praevideri ante electionem praedestinatorum. Et ad primam probationem respondetur, licet in quodam genere, seu in subsistendi consequentia, simul fuerint praedestinati omnes electi cum Christo, nihilominus in aliquo genere fuisse Christum aliis praeelectum, scilicet, in genere finis et exemplaris, et similiter in genere causae meritoriae, quia ita voiuit Deus simul Christum et alios, ut tamen voluerit Christum, ut rationem volendi aiios, et consequenter etiam voluerit prius ratione merita Christi, eorumque praevisionem, quam aliorum electionem, quod respectu dilectionis ipsiusmet Christi locum non habet, quia involvit repugnantiam quae non involvitur respectu aliorum. Ád aliam vero probationem jam declaratum est, quo modo voluntas meritorum Christi non supponat electionem hominum.

168

26. Dices: quanam merita Christi potuerunt in illo signo praevideri, cum non potuerint in eo signo praevideri actiones et passiones quas habuit in mortali corpore? De hacre scepe dictum est in superioribus: quidam sentiunt fuisse merita Christi in communi seu formaliter, non in particulari seu materialiter, prout per tales actus exercentur. Sed quia non recte attribuitur Deo hic modus confusae cognitionis, melius dicitur in eo signo fuisse praevisa merita per actum amoris Dei et proximi, qui non dependet a corpore paesibili.

169

27. Ad secundam difficultatem eader responsio adbibenda est; concedendum est enim ilatum, quod in ca infertur, imo ex illo sumitur praedictorum confirmatio. Eadem namque est proportionalis ratio dilectionis efticacis seu beneplaciti electorum, et dilectionis sufficientis seu antecedentis caeterorum; sicut ergo Christus meruit praedestinatis electionem, ita cacteris meruit eum amorem scu simplicem voluntatem, qua Deus, quantum in ipso est, vult eorum salutem. Unde, sicut propter Christum voluit Deus dare electis omnia media certa et efficacia quibus salvantur, ita caeteris voluit eiiam propter Christum dare sufticientia media quibus salvari possunt. Christi ergo meritum non tam est medium sufliciens ex se ad salutem reproborum, quam causa omnium mediorum sufticientium, quae reprobo tribuuntur; et respectu divinae voluntatis, est ratio seu motivum inclinans eam ad illam voluntatem. Vel potest meritum Christi dupliciter considerari, primo, secundum se et absolute, prout est quaedam perfectio moralis Christo conveniens, tum ex dignitate sua, tum ex praecrdinatione divina, ut ex se sit sufficiens ad obtinendum a Deo quodlibet supernaturale bonum gratiae sanctificantis, et istam Dei benevolentiam impetrandam; et ut sic, negatur esse medium, formaliter oquendo, sed objectum per se amatum, seu coamatum ipsi Christo, ut universali ac primae causae in genere meriti. Secundo, potest Chrisi meritum considerari ut peculiari aliquo modo ordinatum, et quasi applicatum ad salutem hominum sufficienter operandam, ct, ut sic, potest dici medium; tamen, quia haec ratio supponit priorem, ideo difficultas tacta non procedit,

170

28. Ad tertiam difficultatem concedo, omnem divinam voluntatem, qua ordinavit homines in supernaturalem beatitudinem, fuisse in Christi merito fundatam; haec cenim voluntas non est nisi vel electio efficax praedestinatorum, vel voluntas antecedens erga caeteros; utraque autem. fuit ex Christi meritis, ut ostensum est. Idemque consequenter fatendum est de voluntate reparandi homines lapsos; haec enim voluntas comparatur ad priorem, ut voluntas cujusdam particularis medii, ad voluntatem finis, et ideo multo magis supponit meritum Christi praevisum, ut rationem et motivum universale benefaciendi et bene volendi hominibus. Neque contra hoc urgent testimonia adducta in confirmationem alterius sententiae. Nam testimonia sacrae Scriptura, vel solum probant voluntatem redimendi genus humanum respeciu hominum redimendorum fuisse ex sola misericordia, quod verum est, etiamsi respectu Christi aliquam habuerit rationem justitia. Vel probant primam originem hujus beneficii fuisse Dei charitatem, qua voluit Unigenitum suum dare, ut in natura assumpta esset capnt ac princeps rerrum omnium; ex hoc enim beneficio caetera omnia manant, quatenus ad supernaturalem ordinem gratiae aliquo modo spectant. Et hoc posteriori modo potest etiam intelligi testimonium Augustini, quanquam eo toco solum intendit docere, Deum ita odisse in nobis culpam, ut tamen diligat naturam, ideoque eam dilectionem, quam nobis exhibet cum culpam remittit, supponere aliam priorem, qua nobis dat esse, nostramque diligit naturam. Ad rationem vero illius sententia dicendum est, nos supponere Christum esse praedestinatum per se primo, et ante omnes, et in omni genere primatum in divina mente ac voluntate habuisse, atque ita sine inconvenienti fieri potuisse, ut ipsamet ordinatio redemptionis nostrae in ejusdem Christi meritis fundamentum habuerit.

171

29. Potest autem hoc loco, ut res tota melius explieetur, solvaturque facilius diflicultas in illa ultima ratione tacta, applicari distinctioin praecedentibus conclusionibus insinuata. Nam remedium et medicina peccati hominum dupliciter potest considerari: uno modo, in generc et absolute; alio modo, in particulari, et secundum eum peculiarem modum quo a Deo ordinatum est, comparando illum ad infinitos alios modos quibus posset Deus homines redimere. Quamvis igitur meritum Chrisli praevisum, ex se fuerit sufficiens ratio ad inclinandam divinam voluntatem, ut vellet hominibus remedium ac medicinam peccati tribuere, et ex se fuerit etiam sufficiens medium ad quodlibet remedium, quantumvis perfectum et excellens, obtinendum, tamen, quod, praeviso illo Christi merito, Deus hoc remedium prae aliis elegerit, et quod hoc remedium per Christum exhibendum fuerit, per tales Christi passiones, et per illum modum quem ipse sua mirabili sapientia praefinivit, hoc non fuit ex Christi meritis, sed ex sola divina voluntate, quia non fuit admirabile inventum humano ingenio, aut voluntate Christi humana excogitatum aut dispositum, sed fuit divinitus inventum, et intuitu meritorum Christi dispositum. Atque hac ratione speciali jure tribuitur misericordiae divinae, ac beneplacito Patris, quod Christum nobis dederit, non solum in caput et principem. sed etiam in Redemptorem; et similiter in illius admirabile consilium et voluntatem referendum est, quod ordinaverit ut Christus in corpore passibile veniret, et per passionem homines redimeret; hac enim non sunt per Christi meritum aut humanam voluntatem definita, sed per voluntatem Patris, licet non absque intuitu meritorum Christi, ad ostensionem justitiae perfectae, quae in illis virtute continebatur, juxta illud ad Rom. 3: Quem proposat Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsus ad ostensionem justitie sue. Recte enim intelligi potest non solum cffectum remissionis peccatornm per Christum, sed etiam propositum ipsum dandi nobis talem propitiatorem fuisse ad ostensionem justitiae tam in remedio proposito ac definito, quam in ratione et motivo proponendi illud; et hactenus de electone.

172

30. Christus fuit causa meritoria nostrae praedestinationis. — Ultimo tamen dicendum est, etiam esse Christum causam meritoriam nostrae praedestinationis. Haec colligitur ex citato loco Paul., ad Ephes. 1: Prueedestinavit nos per Jesum Christum. Illa enim particula, per, causam meritoriam designat, ut declaratum est, et colligitur satis ex Concilio Tridentino, sess. 6, c. 3, 4, 5 et 6. Loquitur autem Paulus de tota praedestinatione; eo enim modo tribuit praedestinationem meritis Christi, quo tribui non potest meritis ipsius praedestinati; potest autem praedestinatus mereri unum vel alterum effectum praedestinationis suae. Christo ergo non tribuitur meritum praedestinationis propter unum vel alium effectum, sed propter totam praedestinationem: et ideo addit Paulus hanc praedestinationem factam esse secundum consilium voluntatis Dei. Quod proprie de integra praedestinatione dicitur, nec Paulus unquam usus est voce praedestinationis in alia significatione; quin potius, ad Rom. S, distinguit praedestinationem a singulis effectibus ejus; quae expositio est consentanea Augustino locis supra citatis, et aliis expositoribus. Ratione probatur ex dictis, quia Christus meruit dilectionem efficacem praedestinatorum; sed tota praedestinatio eorum ex hac dilectione nascitur; ergo meruit etiam praedestinationem. Secundo, quia Christus meruit omnes effectus gratiae, qui ex particulari Dei providentia fiunt circa praedestinatum; sed qui haec omnia meretur, meretur totam praedestinationem; et si aliquis posset sibi haec omnia mereri, mereretur praedestinationem suam; ergo.

173

31. Objectio. —Responsio. — Naturalia quae et quomodo Christus nobis meruerit. — Sed contra, quia Christus non meruit praedestinatis omnia media per quae consequuntur suam salutem, quianon meruit incarnationem, quae est potissimum medium; sed mereri praedestinationem, est mereri alicui omnia media suae salutis. Et confirmatur, quia multa bona naturalia, quatenus ad salutem conferunt, sunt effectus praedestinationis, ut nasci hoc tempore, hocloco, ex his parentibus, cum hac complexione; sed haec non oriuntur ex Christi meritis, sed ex ipsa dispositione et naturali cursu universi; ergo. Respondetur ad argumentum, incarnationem potius dici causam salutis praedestinati, quam proprie medium, quia incarnatio non est amata seu electa ex intentione efficaci dandi vitam eeiernam praedestinato, sed per se fuit primario amata. Et quamvis demus, vel incarnationem, vel passionem esse ordinatam ex intentione generali salvandi genus humanum, non autem ex particulari dilectione praedestinatorum, media autem praedestinationis dicuntur, quae ex hac dilectione procedunt. Quocirca illud armgumentum solum concludit, Christum non meruisse nobis omnes causas nostrae salutis, neque omnem supernatnuralem providentiam gratiae; non inde tamen fit non meruisse preedestinationem nostram, quia ad hoc satis est mereri praedestinato omnem gratiam, quae illi confertur, et omnia media particularia per quae generales causae vel remedia gratiae illi applicantur. Praedestinatio enim significat specialem rationem divinae providentiae, per quam electus infallibiliter perducitur ad vitam aeter- nam. Quapropter, qui negant Christum esse causam nostrae praedestinationis, solum quia non fuit causa suae incarnationis, non recte loquuntur, quamvis in solo modo loquendi a nobis differre videantur. Ad confirmationem respondetur, Christum Dominum etiam illa naturalia dona nobis meruisse, quae ad salutem aeternam conferunt, quatenus ex speciali intentione et electione praedestinati conferuntur; sicut enim possumus haec bona promereri et impetrare in Christo et per Christum, ita etiam, cum sine merito vel oratione nostra dantur, possunt propter meritum Christi dari. Quis etiam ueget, aut mori in tali tempore et loco naturale esse, aut non saepe dari propter Christi meritum, cum hoc sape ad donum perseverantiae pertineat? Licet ergo effectus naturales ex dispositione causarum naturalium proveniant, tamen, si ad praedestinationem pertinent, illamet dispositio causarum, sicut sub praedestinationem cadit, ita et sub meritum Christi.

Disputatio 42

De iis quae christus meruit angelis
174

DISPUTATIO XLII. In duas sectiones distributa. DE IIS QUAE CHRISTUS MERUIT ANGELIS.

175

In hac disputatione brevius quam in praecedentibus agendum est, quia res est minus certa, et ideo unica fere sectione, examinabimus an Christus meruerit Angelis, et quid iliis meruerit; nam haec duo vix possunt disputando sejungi; deinde tamen occasione hinc sumpta, videndum erit an possit Christus aliquo modo dici Redemptor Angelorum, vel, quod idem est, an pro illis satisfecerit.

Sectio 1

an christus meruerit angelis omnia dona gratiae et gloria
176

SECTIO I. An Christus meruerit Angelis omnia dona gratiae et gloria.

177

1. Prima sententia negat Christum Dominum Angelis aliquid meruisse, praesertim gratiam et gloriam. Ita videtur sentire Bonavent., in 3, d. 13, art. 2, q. 3, dum negat Christum influere gratiam in Angelos; Paludan., q. 1, art. 3; Durand., q. 2; Alens., 3 p., q. 12, memb. 2, art. 3, S 5, dum affirmant Christum habere influxum gloriae accidentalis, et aliquarum illuminationum in Angelos; de alio vero influxu gratiae omnino tacuerunt; D. Thomas etiam, hac 3p., q. S, art. 4, solum in communi dixit Christum aliquid influere in homines et Angelos, et q. 59, art. 5, negat Christum judicaturum Angelos quoad praemium essentiale, sed tantum quoad accidentale; quanquam hic locus parum urgeat, ut patet ex ratione quam ibi subjungit in corpore, et ad primum, scilicet, quia judicium illud consummatum est ante incarnationem, et non est iterandum; unde ad eumdem modum loquitur de judiciis particularibus hominum factis ante incarnationem, vel ante diem judicii, ut ibidem patet, art. 4, ad 3, et art. 5, ad 1 et 2. Expressius tamen in 3, dist. 13, q. 2, art. 2, hanc tenet sententiam, et q. 29 de Verit., art. 4, ad 5, et art. 1, ad 5: et in eamdem sententiam inclinat Dried., tract. 2de Captivit. et redempt. gener. human., c. 2, part. 3, art. 5, fol. 51, quamvis addat Christum non meruisse gratiam Angelis removendo ab illis peccatum. Et probatur primo, quia Scriptura sacra nunquam dicit Christum venisse propter Angelos, ut eis gratiam et gloriam mereretur; quin potius ipsemet Christus dicit se reliquisse nonaginta novem oves, et venisse ad quaerendam unam ovem perditam, Matth. ?8,. et Luc. 15; quibuslocis Ambros., Anselm., Beda, Theophyl.. et alii, et Gregor., homil. 34 in Evangelia, exponunt de divino Verbo, quod, relictis in ccelo Angelis, ad quaerendam humanam naturam lapsam descendit; non ergo venit ut Angelis mereretur, neque ut eos ad suum ovile aggregaret. Unde, Act. 4, de hominibus dicit Petrus, et non de Angelis, non esse sub calo aliud nomen nobis datum, in quo oporteat 718 salvos fieri; 4 ad Timot. 4, dicit Paulus Christum esse salvatorem omnium hominum, maxime fidelium; de Angelis vero nihil dicit. Confirmatur ex illo ad Hebr. 2: Qui sanctiftcat, el qui sanctificantur, er uno omnes; propter quam causam non confunditur eos fratres tocare; et infra: Quia ergo pueri communicavcerunt carni et sanguini, et ipse similiter participaviti eisdeim. Quibus verbis requirit Paulus inter sanctificantem et sanctificatos, vel originem ab eodem parente Adamo., vel (quod idem est) communicationem in eadem natura, ut exponit Adamus; et similiter inquit ideo induisse nostram naturam, quia futuri eramus fratres ejus, et spirituales filii; hoc enim est quod ait: Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, etc. Unde statim subjungit: IVusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Ex quo testimonio ita concludi potest ratio: nam qui sanctificantur per merita Christi, sunt pueri et fratres Christi, et communicant cum illo in carne et sanguine, ut Paulus dicit; sed Angeli non sunt hoc modo fratres Christi, non enim habent carnem et sanguinem, neque illis assimilatus est Christus; ergo non sunt illius merito sanctificati; et ita Chrysost.. Theophyl., et alii, ibi per sanctificatos a Christo solos homines intelligunt.

178

2. Secundo, videtur colligi haec sententia ex modo loquendi Patrum; ubicunque enim explicant quid profuerit Augelis Christi adventus, nihil aliud dicunt nisi per Christum esse reparatas sedes Angelorum, hominibus ad illas implendas assumptis, ex quo effectu magnum gaudium accidentarium ad sanctos Angelos redundavit, et novam quamdam ac singularem amicitiam cum hominibus contraxerunt. De merito autem gratiae et gloriae nihil omnino dicunt, ut videre licet in Chrysost., Theodoret., et Theophyl., Anselm., Beda, et aliis exponentibus verba illa ad Ephes. 1: /nstaurare omnia in Christo. que in calis, et quae in terra sunt; ct illa ad Coloss. 4: In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eunm reconcilare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quee in terris, sive que in calis sunt. Et ad eumdem modum loquitur August., in Enchir., c. 61, 62, 63 et 64; et Gregor., l. 28 Morai., c. 6 et 7, alias c. 14; et Ambrosius, serm. 10 in Psal. 118, p. 3, qui multum videtur favere huic sententiae, dicens: JTabemus aliguid quod fortasse Angeli non habeant; ubi enim abundavit peccatum, superabundavit et gratia; nobis est natus Christus ez Virgme; legimus enim: Puer natus est nobis, et Filuus datus est nobis; nobis carnem suscepit, àmo gotius nos in illa carne suscepit, quando Filium hominis in Dei sede constituit; non lego Angelos in Dei sede nisi stantes, nisi ministerium deferentes; non lego Angelos, sed homanes consepultos Christo, et in Christo resuscitatos. Denique ait Apostolus, quia convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvificati, et sumul suscitavit, simulque sedere fecit in cuelestibus cum Christo Jesu.

179

3. Tertio, possemus argumentari ratione sumpta ex ordine praedestinationis, si verum esset Christi meritum solum fuisse praeordinatum et praevisum post praescitum originale peccatum, quia totum negotium Angelorum intelligitur consummatum ante peccatum Adae praevisum. Nam prius intelligitur praevisum peccatum Angelorum quam Adeae, quia fuit aliquo modo causa illius. Denique gratia et gloria Angelorum independens fuit a pec- cato hominum; unde, si Christus praedestinatus fuit post praevisum peccatum hominum, et dependenter ab illo, non potuerunt habcre Angeli gratiam et gloriam dependenter a Christo. Quae ratio videtur sane urgentissima, supposita illa sententia; quanquam multi discipuli D. Thomae conentur illi respondere, ut concilient illam opinionem D. Thomae, cum ea, quam de merito Christi respectu Angelorum statim explicabimus. Sed vix possunt id explicare, nec rationi factae satisfacere; tamen non oportet ut in examinandis eorum subterfugiis nos immoremur, cum credamus rationem hanc falso niti fundamento, et supponamus Christum et ante praevisum peccatum Adae, et ante ipsos Angelos fuisse praedestinatum. Aliter ergo probari potest haec sententia ab inconvenientibus, nam sequitur primo Angelos non fuisse glorificandos ante Christi adventum, sicut nec hominibus antea eloria data est, quia non decebat prius coronari milites quam ducem, et ultimum praemium prius dari membris quam capiti, quod est fons et ratio totius meriti. Secundo, quia sequitur Christum redemisse Angelos qui non peccaverunt, saltem per modum praeservationis, sicut beata Vvirgo fuit redempta; patet sequela, quia per Christum receperunt gratiam, per quam a peccando praeservati sunt. Tertio, sequitur Christum mortuum esse pro Angelis, quod est contra communem modum loquendi Scriptura, in qua dicitur Christus esse mortuus propter delicta nostra. Sequela autem patet, quia merita Christi per passionem consummata sunt; si ergo Christus meruit Angelis, per passionem meruit illis; unde, in Apocal. 1, soli beati homines dicuntur / avisse, et dealbasse stolas suas in sanguine Agni. Ubi aliqui notant, de hominibus dici stare ente thronwn Dei et Agni, clamantes, et dicentes: Salus Deo nostro, sedenti super thronum, et Agno, tanquam redemptori suo; de Angelis vero solum dicit stare ante thronum Dai, et adorare eum, nulla facta mentione Agni, quia pro illis occisus non est.

180

4. Christus causa meritoria gratia et glorie Angelorum. — Dico tamen primo, Christum Dominum raeruisse Angelis gratiam et gloriam, quae illis data fuerat propter merita Christi praevisa. Ita docet expresse D. Thomas exponens illud Joan. 1: De plenitudne ejus nos omnes accepimus, scilicet, inquit, omnes Apcstoli, Patriarche, Prophete, et justi, qui fuerunt, sunt, et erunt, et etiam omnes Angeli; et infra: Quia plenitudo gratie. quee est in Christo, est causa omnium gratiarum que sunt in omnibus intellectualibus creaturis. In hac vero 3 p. consulto videtur noluisse satis explicare sententiam suam, in particulari aliquid affirmando vel negando; tamen, cum generaliter loquatur, et eodem modo dicat Christum influere in homines et Angelos, tanquam caput in membra, multum huic sententiae patrocinatur; in q. enim S, art. 1, absolute dicit Christum influere gratiam in omnia membra Ecclesiae; statim vero, art. 4, dicit hanc Ecclesiam, cujus Christus est caput et in quam influit, constare ex hominibus et Angclis; nisi ergo magna aequivocatione utatur, loquitur in utroque loco dec influxu gratiae. Praeterea, q. 7, art. 9, dicit, Christo esse datam plenitudinem gratiae simpliciter, quia data est illi ut universali principio in genere habentium gratiam, in quo genere sine dubio Angeli comprehenduntur. Unde cum subdit: Et ut eam ad alios transmitiat, Angelos etiam complectitur, quod necessario etiam videtur dicendum, ut ratio ejus efficax sit; vult enim concludere; in Christo esse plenitudinem gratiae simpliciter, tam respectu hominum quam Angelorum. Quod probat ex efficacitate ejus, scilicet, quia est principium universale gratiae; necesse est ergo ut hoc intelligat etiam respectu Angelorum. Statim tamen, art. 11, videtur hoc limitare, dicens, Christo datam esse gratiam, ut universali principio gratificationis iu humana natura. Sed imprimis Cajetan. ibi, qui nostram conclusionem tenet, explicat particulam illam. in hwmnana natura, designare subjectum necessitatis, ex quo sumpta est occasio meritorum Christi; non vero significare subjectum (ut ipse dixit) extensionis, quia meritum Christi, licet ex occasione peccati hominum ordinatum sit, extensum tamen est ad Angelos. Quod quam consequenter dictum sit, jam inter argumentandum indicavi. Facilius exponi posset D. Thomas, ut humana natura designet principium in quo, vel per quod Christus est universale principium gratificationis, non subjectum, seu terminum cui communicatur illa gratificatio. Denique, etiam si intelligatur ut jacet, D. Thomas in hoc posteriori loco solum affirmat particularem terminum hujus gratificationis, non vero negat universalem, quem in articulo priori posuerat. Hanc conclusionem tenet etiam Albert., in 3, distinct. 13, art. 2, ubi dicit Christum esse caput Angelorum, quoad influxum gratise et gloriaee. In eamdem inclinat Ruardus. art. 2, circa prin- cipium, ubi dicit renasci in Christo ex Spiritu Sancto, non solum hominibus, sed ctiam Angelis fuisse necessarium; art. vero 8, aliqnantulum a principio, expressius de hoe disserens, cunctando quidem, tamen hanc partem amplectitur; ex professo tamen detendunt hanc sententiam Catherinus, lib. 1 de Eximia Christi praedestinat.. et in opusc. de Gloria et peccato Angelorum; Galatinus, lib. 3 de Arcanis catholicae veritatis, c. 4; Joan. Arboreus, lib. 3 Theosophiae, c. 13; Viguer., in Institutionib.. c. 20. 81, versic. 4; Jacobus de Valentia, in id Psalm. 102: Benedicite Dominu omnia opera ejus; Neclantus, super ad Ephes. 1, et in lib. cujus titulus est: Medulla sacrae Scripturae, in tertia mundi aetate, c. 2; Melchior Flavius, lib. de Regno Christi. Et quanquam (ut verum fatcar) neque ex Scripturis sacris, neque ex sanctis Patribus possit haec sententia efficaciter convinci, possunt tamen ex illis adduci non contemnendae conjecturae, quae, conjunctae cum iis quae de Christi praedestinatione in superioribus dicta sunt, eam valde probabilem ostendunt. Principio igitur suppono ex materia de Angelis et de gratia, generalia principia, quae traduntur a Conciliis, et ex sacra Scriptura coliiguntur, de necessitate gratiae ad supernaturales actus, et ad promerendam vitam aeternam, non solum ad bomines, sed etiam ad Angelos pertinere. Quod uno exemplo satis declaratur. Dicit Paulus, ad Ephes. 2: Gratia estis salvati per fidem, et hoc non em vobis, domtm enim Dei est, ne quis glorietur. Haec sententia sine dubio de Augelis etiam vera est, quia neque ipsi gloriari possunt; dono enim Dei, per gratiam et fidem salvi facti sunt; ostensum est autem praecedenti disputatione, gratiam Dei necessariam ad salutem, et gratiam Christi, seu a Cbristi meritis manantem, ceamdem esse, seu ad convertentiam dici; sicut ergo Angelis zratia Dei necessaria fuit ad salutem, ita et gratia Christi. In quo sensu optime intellisi potest quod Fulgentius ait, libro secundo ad Trasimundum, capite tertio: Una est in utroque (scilicet, Angelo et homine) gratia operata; àn hoc, ut surgeret; in illo, ne caderet; in illo, ne vulueraretur; in isto, ut sanaretur; ab hoc infirmitatem repulit, illum infirmare non sinit; illius esca, istius med.- cina. Unde quod, Joan. 14, absolute et simpliciter Christus de se pronunciavit, Zgo sum via, veritas et vita, uemo venit ad Patrem nisi per me, tam de Angelis quam de hominibus merito intelligimus; neque enim illa vox, nemo, ita ad homines refertur, quin possit etiam Angelos comprehendere; ut cum Marci 10 ait Christus: Nemo bonus, nisi soluvs Deus, non solum homines, sed etiam Angelos excludit; et similiter intelligitur quod ait, Joan.10: Et neno potest rapere de mams Patris mei. Accommodari praeterea potest illud Joan. 17: Hoeec est vita eterna, ut cognoscant te solum Deun verum, et quem misisti Jesum Christum. Eadem enim est vita aeterna hominum et Angelorum; Paulus etiam, ad Ephes. 4, totum Ecclesias corpus dicit habere charitatem et augmentum ejus ex influxu capitis; docuerat autem idem Paul., c. 1 et 2, et ad Coloss. 1 ct 2, Christum non solum hominum, sed etiam Angelorum esse caput. Hlud denique ad Ephes. 1, ubi omnia per Christum et in Christo instaurari dicuntur. Ubi Hieronymus et alii, qui juxta lectionem graecam recapitalari vertunt, non parum favent; dicuntur enim, omnia recanitulari in Christo, vel quia cum inter se essent admodum distincta, sub uno Christo capite unum quodammodo effecta sunt, ut Chrys. et Theophyl. exponunt; vel quia in Christo omnia sunt nobilitata, et ad perfectionem deducta, singula juxta capacitatem suam, ut supra, q. 1, art. 3, explicatum est. Quo fit ut, quae perfectionis spiritualis vitee capacia sunt, per Christum illam consequantur. Vel denique quia omnia gratiae mysteria, quae tam in coelo quam in terra facta sunt, in Christo, et per Christum complentur, ut Claudianus exponit.

181

5. Secundo, probatur ex Patribus. Solet autem vulgo haec sententia tribui Bernardo, serm. 17 et 22 in Cantica; in priori enim loco dicit Angelos malos peccasse ob invidiam hominum. In posteriori vero dicit Christum redemisse Angelos sanctos praesentando illos. Sed ut quod verum est fateamur, Bernardi sensus alius omnino est ab hac sententia; nam in priori loco non de invidia in Christum concepta, sed in homines, eo quod ad eamdem beatitudinem cum Angelis evecti sunt, toquitur Bernardus; in posteriori vero loco manifeste agit de Christo, ut est Deus et Verbum Patris, et ut opcratus est gratiam et gloriam in Angelis, antequam esset homo. Et eodem modo de eadem re loquitur serm. 1 de Circumcisione. Afferri etiam solet Cyril., lib. 5 in Isai., tom. 2, in principio, ubi dicit, per Dei Verbum, seu sermonem, omnem fructificationem spiritualem, tam in sanctis Angelis quam in hominibus insitam essc; et statim explicat, hoc Verbum esse Christum, spon- sum Ecclesia, cui Ecclesia, ex gentibus congregata, per fidem desponsata est. Sed hoc etiam testimonium pcetest facile de Verbo secundum divinitatem intelligi, quanquam contemnendum non est. Sunt etiam optima verba Gregorii, lib. 1 Reg., c. 2, circa illa verba: Non est alius eatra te: Subauditur, inquit, sanctus, quia mullus hominun negue Angelorumn sanctus est, nisi per Christum. Et infra dicit, tam Angelos quam homines esse sanctificatos in Filio; rem vero magis deciarans, addit: Zt quia Unigenitus Dei Deus est, eaira eum non est aliguis, quia nemo electorum, nisi in ipso est, quod sic refertur ad divinitatein ejus, ut neguaquain intellectum humanitatis evacuet. Hactenus Gregorius, ubi aperte loquitur de omnibus electis hominibus et À Angelis, ut patet ex illa causali et universali locutione: Quia Unigenitus Deus est, entra illum non est aliquis, scilicet, neque homo, neque Angelus; quod ergo subdit ,. ita esse hoc de divinitate intelligendum, ut humanitas non excludatur, de omnibus etiam intelligit. Quod etiam confirmat ratio quam subdit, quia sine fide Christi nullus salvatur, quod tam de Angelis quam de hominibus verum habet. Ad eumdem modum loquitur idem Gregor., hom. 14 in Ezechiel., exponens illa verba c. A40: Etecce murus forinsecusin circuutu domus undique. Ubi sic inquit: Unigenitus Patris, qui sursum est firnitas Angelorum, inferius factus est hominum redemptio. Quod licet exponi possit de Christo secundum diversas naturas, tamen ipse loqui videtur de muro extrinseco, quem dixerat esse Verbum incarnatum. Laurent. etiam Justinian., serm. de Ascensione, dicit, Christum factum esse A2gelorum parietem et hominun. Et in serm. de Assumptione D. Virginis, de illius eximia gloria verba faciens, inter alia sic inquit: /Vemo invidebat illi, quoniam ab ejus beneficiis nullus inveniebatur inmunis, fructus quippe ventris ejus civitatem illam repleverat sanctitate. Rupert. etiam, lib. 3 de Process. Spirit. Sanct., c. 21, cujus sententiam late tractavimns q. 1, art. 3.

182

6. Angeli in via habuerunt fidem Christi — Tertio, probatur conclusio rationibus et conjecturis: quia Deus praevidit merita Christi prius quam gratiam vel gloriam Angelorum, juxta ordinem praedestinationis Christi supra a nobis explicatum; ergo credendum est Deum ordinasse Christi merita ad hunc effectum, quandoquidem ipsa habebant valorem et condignitatem ad hunc effectum, et ad ho- norem Christi pertinebat ut per merita sua haberet effectum gratiae et glorie etiam in Avngelis; ac denique hoc modo magis ostenditur perfecta ratio justitiae et misericordiae in hoc divino opere de sanctificatione et gloria Angelorum. Secundo, quia optimus ordo rerum postulat ut omnia, quae sunt unius generis, revocentur in unam causam in illo genere, quoad fieri possit. Item in uno corpore, quo major est connexio omnium membrorum cum capite, eo est constitutio perfectior; sed Angeli et homines conveniunt in uno genere gratiee, et sunt membra unius corporis Ecclesive, cujus Christus est caput; ergo erit perfectior et convenientior ordo, si totum hoc corpus habeat unum principium et unum caput, per cujus influsum omnia illius membra vitam et spiritualem sensum participent. Quae ratio fundamentum habet, ut dixi, in Paulo, ad Eph. 4. Et juvari potest illis principiis metaphysicis: Quidquid est tale per participationem, revocatur ad id, quod est per se tale; Christus autem solus est per se gratus; Angeli vero per participationem; et ideo ad Christum revocantur, ut ab illo et per ilum gratiam obtineant. Item, quia quod est supremum in uno genere, est causa caeterorum, eo modo quo esse potest; Christus autem est supremus in genere gratiae, et ideo est causa gratiae Angelorum finalis, exemplaris et meritoria; omnibus enim his modis esse potest et decet. Tertio, conficio argumentum quo supra, in simili quaestione de justitia Adae, usus sum, nam Angeli in statu viae habueruut tidem Christi Domini; ergo per eam fidem vivam sanctificati sunt; ergo per Christi merita sanctitatem et gloriam obtinuerunt. Antecedens est sententia D. Thom., t part., q. 64, art. 1, ad 4; et colligitur satis clare ex Augustino, lib. 5 Genes. ad Iit., c. 19; et ex Bernardo, serm. 97 in Cantica; et significat Rupertus, lib. 8 in Joan., circa finem, exponens verba illa Joan.8: /lle homicida erat ab initio. Et confirmari potest ex dictis supra, q. 4, art. 3, Adam in statu innocentiae habuisse hanc fidem; eadem enim est omnino ratio. Item quia dubitari non potest quin sancti Angeli vidcant in Verbo incarnationis mysterium, ut omnes Theologi docent cum August., lib. 9 Civit., cap. 21; ergo verisimilius est illud prius credidisse in via; fidel enim respondet visio, et quodammodo est proportionatum illius meritum, seu accommodata dispositio aut via ad illam obtinendam. Et ideo docent Theologi, homines ea mysteria supernaturalia videre in Verbo quae in via crediderunt. Denique apud Augustinum, notum est, Angelos de his mysteriis habere scientiam matutinam, de quibus habent, vel aliquando habuerunt cognitionem cespertinam, lib. 4 Genes. ad lit., c. 22; si ergo sancti Angeli Iumine claro vident in Verbo incarnationis mysterium, non est cur dubitemus, cum essent viatores, cognovisse illud lumine fidei. Consequentia autem factae in principali argumento satis probatae sunt, cum de justitia Adami disputaremus; est enim omnino eadem ratio, quia si per fidem est Chritus revelatus Angelis ab initio suae creationis, sine dubio est illis propositus ut caput eorum, cui subjicerentur, et in quo suam spem et fidem post Deum collocarent; hoc enim modo, et propter hanc causam, fides Christi in iis requiri solet, qui Deo placent. Ex quo verisinilis valde gravissimorum auctorum sententia est, malos Angelos ex revelatione Christi sibi facta occasionem sumpsisse peccandi, per superbiam, et invidiam humanae naturae, quod Rupert. supra indicat; et Hieronym., super ad Ephes. 1, dum inquit: Omnis dissensio, que et ante mundum, et postea esse caepit in mundo, tum visibilium, quam invisibiLuwm creaturarum, adventum Dei pollicebatur. Ergo multo magis verisimile est, sanctos Angelos in Christo et per Christum, in quem credebant, meruisse.

183

1. Quid Christus Angelis meruerit. — Ex hac conclusione colligitur secundo, Christum Dominum meruisse sanctis Angelis omnia dona gratiae, quae nobis diximus meruisse, proportione servata, exceptis iis quae ad remedium peccati pertinent, de quo infra dicemus. Itaque meruit Christus sanctis Angelis electionem, praedestinationem, vocationem, auxilia omnia excitantia, adjuvantia, sufficientia et efficacia, ac denique omne meritum et augmentum gratiae et gloriae. Quae omnia eisdem modis probanda sunt, quibus de hominibus probata fuerunt. Est enim eadem ratio, supposito modo praedestinationis Christi, et supposito etiam illo principio, quod gratia Christi et Dei eadem est, quia omnis gratia Dei per Christum communicatur.

184

2. Responsio ad argumenta. — Ad fundamenta contrariae sententiae. Ad Scripturae testimonia respondetur, frequentius loqui de eftectu passionis Christi per modum redemptionis, et liberationis a peccato, et ideo frequentius loqui de illa in ordine ad homines; cum vero loquitur de gratificatione, seu san- ctificatione quae est per Christum, vel cum ipsum proponit ut universalem auctorem gratie et salutis, nunquam excludit Angelos; quin potius cum de gratia Angelorum, et causis ejas perpauca Scriptura loquatur, intelligendum videtur sub his universalibus locutionibus illos comprehendere, ut dictum est. In particulari vero ad illam parabolam de centum ovibus imprimis dicitur, ca, quae in argumento afferuntur, magis ad spiritualem sensum quam ad iitteralem pertinere, nam hitteralis sensus solum esse videtur, per eam parabolam tantum explicuisse Christum, cur potius cum poenitentibus quam cum justis versaretur, ut late Jansen. ibi prosequitur, c. 94 Concordiae. Et in hoc litterali sensu fundatur commode mystica Sanctorum expositio, et hoc modo retorqueri potest ex illa parabola argumentum; primum, quia Christus vocat Angelos, oves suas, eeque ac homines; non ergo minus ad se pertinere censuit illorum salutem quam hominum, quamvis pro hominibus, qui plus indigebant, plus laboraverit. Deinde, sicut relinquere justos non est non mereri illis, neque non operari salutem illorum, sed est non ita conversari cum illis, neque illos tot mediis et modis quaerere, ita relinquere Angelos non fuit non mereri illis, sed fuit ad homines singulari modo descendere, relicto ad tempus Angelorum consortio et statu beatifico.

185

9. Ad testimonium Pauli, ad ifebr. 2, imprimis fieri potest vis in illis verbis: Qui sanctificat et sanctificantur. etc. Et sic duplex petest esse responsio, vel certe triplex. Prima est, non esse legendum, Qui sanctificat et sanctificantur, sed, Qua sanctificat et sanctiftcatur, ut hoc sit quoddam singulare nomen, et quasi epitheton Christi. Sic enim legisse videtur Dionys., cap. 4 de Ecclesiast. Hierar., circa finem, dicens, Christum, juta modum loquendi Scripturae, esse eum qui sanctificat et sanctificatur, quod nomen in nulio alio Scripturae loco Christo tribuitur, ut ibi Maximus notavit, exponens Dionysium. Eodemque modo legisse videtur alter Dionys. Alexandrin., in epist. contra Paulum Samosatenum, apud Turrianum in Oplotecha, ubi idem refert ex Cyril., lib. 3 contra Nestorian., qui idem habet lib. 1 de Fide ad reginas, cap. Quod Christus unus sit. Qua lectione supposita, nullum potest ex illis verbis sumi argumentum. Obstat vero huic responsioni vulgata lectio, quae in plurali habet, Qui sanctiftcantur; et eodem modo videntur legisse om- nes antiqui expositores; et Cyril. Alex., lib. 2 Ad reginas, cap. de Christi sanctificatione. Nec videntur illa scquentia verba, ez uno omnes, posse commodum habere sensum, nisi in plurali legatur, ut sensus sit, Tam qui sanctificat, quam qui sanctificantur, ex uno sunt omnes; nam, si Christus est qui sanctificat et qui sanctificatur, quomodo ex uno omnes? aut qui sunt hi omnes? Quamvis enim responderi possit, hos omnes esse illos filios quos Deus Pater in gloriam adduxerat, ut sensus sit, Christus et illi, es uno omnes, tamen revera est nimis coacta expositio. Et praeterea verba sequentia, scilicet, propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, non recte cohaerent, nisi illud relativum, eos, referat eos qui sanctificantur.

186

10. Retenta igitur vulgata lectione, est secunda responsio, qui sanctificat, et qui sanctificantur, esse ex uno Deo, ex uno conditore, ex uno aeterno Patre, licet diverso modo; ille ut naturalis Filius, et per se sanctus, et aliorum sanctificator; reliqui ut adoptivi, et sanctitficati ab illo; quae omnia, tam de Angelis quam de hominibus dici potuerunt. Ita vero legunt et exponunt Chrysostom., homil. 4; Theodor. et Theophyl., Ambros., Anselm. D. Thomas, Primasius, Cyrillus Alexand., loco proxime citato. Tertio vero possumus admittere probabilem expositionem, qui sanctificat, et qui sanctificantur, esse ex uno Adamo, seu ex una stirpe et natura, ut Adamus, Cajetanus, et nonnulli alii exponunt. Hac autem posita expositione, dicendum est ibi loqui Paulum de sanctificatione a peccato id est, redemptione. De hac enim a principio illius capitis sermonem instituerat, ut patet ex illis verbis: Quomodo nos effugiemus, si tantam neglemerimus salutem ? scilicet, quae nobis parata est per Christi mortem et redemptionem; unde inferius subdit: Videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Et addit: Decebat eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduaerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare, id est, decebat ut Deus Pater, per quem et propter quem sunt omnia, quique per suam proedestinationem multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis corum per passionem consummare, id est, in gloria et honore exaltare; ita enim communiter legitur et exponitur, ut patet ex citatis expositoribus, et optime ex Petro Maxentio, dialog. 2 contra Nestorium. Alii vero legunt passive consummuari, ut Ruffin., in Expositione Symbol., et, quod ad praesens spectat, eumdem reddit sensum, scilicet, decuisse Christum, per quem omnia et propter quem omnia, qui per sua merita praevisa multos filios in gloriam adduxerat, consummari per passionem in auctorem salutis eorum, id est, consummare ac perficere munus sanctificandi illos, per passionem et mortem, eos, qui indigebant, a peccato liberando. De hac ergo sanctificatione recte subdit, cum, qui sanctificat, et qui sanctificantur, esse ex una stirpe et natura, seu ex uno Adamo, licet non eodem modo; nos enim sumus per seminalem generationem, ille tantum secundum corpulentam substantiam. Et hinc etiam facile respondetur ad verba sequentia, si in eis vis fiat, scilicet, quod homines tantum vocat fratres et pueros suos; hoc enim non ideo est quia illi soli a Christo gratiam accipiant, sed quia speciali modo cum illo in natura conveniunt et in origine, et quia singulari modo sunt ab illo sanctificati et redempti. Unde, quod subdit Paulus: Quia pueri communicaverunt carui et sanguini, et ipse simdliter participavit eisdein, puerorum nomine solos homines intelligit, propter praedictam singularem cum Christo conjunctionem; nomine autem carnis, et sanguinis, non naturam tantum, sed etiam passibilem naturae conditionem intellexit, ut supra, circa a. 3, q. 1, disp. 5, latius exposui; et hanc vim habet particula illa, similiter, scilicet, quoad statum et conditionem passibilem, quod etiam sequentia verba declarant: Ut per mortem destrueret cum, qui habebat mortis amperium; ad hoc enim non sufficiebat sola natura carnis et sanguinis, sed necessaria etiam erat conditio passibilis.

187

11. Denique fieri potest vis in illis verbis: Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahe apprehendit, praesertim si juxta Chrysos., Ambros., Theophylact., D. Thom., Prima., et aliorum expositionem, emphasim ac mysterium intelligamus latere in verbo apprehendit. Nam proprie dicitur quis apprehendere eum quem fugientem insequitur, ac tandem assequitur; cum ergo humana natura, et angelica ex parte, a Deo fugerit, Christus non est insecutus Angelos, sed homines, et ideo dicitur non Angelos, sed homines apprehendisse. Responderi vero potest imprimis, expositionem illam ac ponderationem non cesse necessariam, quia nomine apprehensionis intelligi sufficienter potest ipsa assumptio humanae naturae. Verbum enim apprehendo, in rigore non requirit illam significationem, sed simpliciter significare potest, accipere, capere, et ad se trahere; et verbum graecum, inoap66vo, quod illi respondet, eamdem habet simplicem significationem, et ita simphiciter exponunt Theodoret., Cajet., et alii. Deinde, admissa illa ponderatione, nihil nobis obstant illa verba; fatemur enim Christum non redemisse Angelos, et ideo nec illorum naturam assumpsisse, nec fugientes ex illis fuisse insecutum ut eos apprehenderet, et ad se revocaret; nec etiam pro eis mortuum fuisse, nec eis similem in natura et conditione effectum esse. Hoc tamen nil obstat quominus sanctis Angelis gratiam et gloriam meruerit, ut dictum est. Quin potius illa rigorosa significatione verbi, apprehendit, recte confirmatur quod dictum est, Paulum ibi loqui de sanctificatione a peccato, et ideo tantum habere sermonem de hominibus, et de specialibus beneficiis illis concessis, et de singulari conjunctione et similitudine, quae est inter Christum et ipsos, non tamen propterca excludit propria beneficia quae Christus potuit conferre Angelis, et de facto contulit, quamvis illo loco eorum mentionem non fecerit, quia ad rem, de qua tractabat, non pertinebat.

188

12. Secundum fundamentum, quod ex auctoritate Patrum sumptum erat, difficultatem non habet, quia fere totum in auctoritate negativa fundatur. Concedimus ergo sanctos Patres in illis locis meminisse illorum effectuum, et non hujus, quia fortasse in hanc quaestionem non inciderunt, vel in re dubia noluerunt suam proferre sententiam. Ambrosius vero, qui nonnibd obstare nobis viaetur, primum dubitanter loquitur dicens, fortasse, etc. Deinde exponi potest juxta ea quae sequenti sectione dicemus.

189

13. Ad rationem ab inconvenientibus sumptam, negatur prima sequela, nam Christus nemini clausit januam regni coelorum, sed quantum in ipso est omnibus fuit semper paLens, neque enim debuit per sua merita retardare aliquem ab ingressu gloriae, vel susceptione praemii suis meritis debiti; et ideo si Angeli non habentes gratiam ex Christo, habituri erant gloriam statim post terminum suae viae, et meriti, multo magis eam sine mora recipere debuerunt propter Christum, eademque lex fuisset cum hominibus observata, si in statu justiuae et innocentiae permansissent; tamen, quia peccando januam regni coelestis sibi occluserant, quae aperta non fuit donec plene fuit pro tota natura, quae reatum peccati contraxerat, satisfactum, ideo ante Christi adventum nullus hominum ad illam beatitudinem admittebatur, ut latius inferius suo loco dicetur. Aliorum solutio patebit ex sectione sequenti.

Sectio 2

utrum christus redemerit angelos, pro iulisque mortuus fuerit
190

SECTIO II. Utrum Christus redemerit Angelos, pro iulisque mortuus fuerit.

191

1. Origenis error de Angelis. —Duobus modis intelligi potest Christum redemisse Angelos, et pro ilis mortem obiisse: primo, de peccatoribus Angelis, ut sensus sit, Christum per sua merita et satisfactionem liberasse eos, vel aliquando fore liberaturum ab eo statu in quem per sua peccata inciderunt. Secundo, de Angelis sanctis, ut, scilicet, Christus dicatur eos redemisse, quia per sua merita eos a peccatis praeservavit. Priori modo dicitur errasse Origenem, hom. 1 in Joan., post medium, circa illud: /n principio erat Verbum. Clarius vero hoc docet, hom. 1 in Levit., et hom. 24 in Numeros. Ejusque sententiam videtur usurpasse Hieronymus, super ad Ephes. 1, ubi inquirit cur Angeli, qui nunquam peccaverunt, dicantur subjici pedibus Christi, et ait: Potest quidem responderi quod sine peccato nullus sit, unde et cruxz Salvatoris, non tantum ea qua in terra, sed etiam ea quee in caelis erant, purgasse perhibetur. Quae verba exponi possent juxta alium sensum de praeservatione, quia nulla creatura ex se impeccabilis est, et ideo dici possunt Angeli sancti per Christum accepisse, ut peccatum non committerent, quo dicuntur omnino non caruisse, quia illud habere potuerunt; vel certe exponi possent juxta ea quae super cap. 2 scribit, circa illa verba: Qui fecit utrague unumn, dicens, Christum pacem attulisse caclestribus, et terrenis, quia in suo sanguine caelesLia et terrestria copulavit, que inter se dissidebant, atque ita factum esse ut crua Christi non solum terrae, sed etiam calo, nec solum haminibus, sed etiam Angelis profuerit, atque ita omnis creatura Domini sui cruore purgata sit. Verumtamen quae idem Hieronymus, c. 4, scribit, exponens illa verba: Za quo totun corpus, etc., non videntur pati posse hanc expositionem; dicit enim Christum venisse ut totum corpus Eccleside sanaret. Quod infra explicans, ita dicit: Ut Angelus refuga id esse incipiat, quod creatus est; e homo, qui de Paradiso fuerat ejectus, ad culturam iterum Paradisi restituatur; ista autem universa sic fient, ut invicem inter se charitate jungantur. Videtur ergo Hieronymus vel secutus Origenem, vel (quod verius est) simpliciter retulisse Origenis sententiam, neque approbando, neque reprobando illam, ut in praefatione illius Epistolae ipse indicat, et in Apologia contra Ruflin. generaliter se excusat; et in 2 tom., epist. 59, ad Avitum, idemmet Hieronymus inter Origenis errores ponit, quod docuerit damnatos Angelos aliquando revocandos esse ad statum sanctorum Angelorum; quem errorem damnatum esse contra Origenem in V Synodo refert Nicephor., lib. 17 Histor., c. 27 et 28; et contra eumdem videri potest late Theophilus Alexandrinus, in duabus epistolis quae referuntur in 1 tom. Bibliot. sanct.; et in aliis locis hic error ex professo impugnatur, ostendendo poenas inferni esse eeternas et immutabiles; in hoc ergo sensu certissimum est Christum non redemisse Angelos, nec mortuum esse pro illis, non quia id fieri non potuerit, sed quia Deus statuit ilis non parcere, nec remedium praestare; cujus potissima ratio est inscrutabilis Dei voluntas congruentias vero adduximus supra, quaest. 1, art. 2.

192

2. De posteriori ergo sensu versari potest quaestio inter Catholicos, quae, suppositis iis quae in praecedenti sectione dicta sunt, magis ad modum loquendi quam ad rem spectat. Oportet tamen proprie et caste loqui. Bernardus ergo, locis citatis sectione praecedenti, videtur probare illam locutionem, Christum redemisse Angelos sanctos, gratiam praeservationis illis conferendo. Dionysius etiam, c. S de Divin. nomin., in fine, dicit redemptionem posse appellari ex eo, quod non sinit, qua vere sunt, ad id cadere ut nom sint. Praeterea, Theod., ad Hebr. 2, dicit Christum pro creaturis omnibus mortuum fuisse; ubi enim nos legimus: Ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem, ipse legit, ut absque Deo pro omnibus gustaret mortem; et exponit: Deo ezcepto, pro omnibus gustavit mortem. Ubi Theophyl., licet lectionem illam non probet, quam a Nestorianis dicit esse inductam, illa tamen supposita, expositionem Theodor. approbat.

193

3.Christus non proprie pro Angelis mortuus. — Dicendum vero breviter est primo, Christum, proprie loquendo, non esse mortuum pro Angelis, ut recte docet Aug., in Enchir., c. 61 et sequent.; et eodem sensu dicit Bernard., serm. in fer. 4 hebdom. sanct., passionem Christi neque malis Angelis datam esse, sed tantum hominibus; multa etiam, quae in sec- tione praecedenti in primo argumento primae senteniiae adducta sunt, hoc confirmant. Quibus addi potest illud 2 ad Cor. 5: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes amortui sunt. Sed Angeli non sunt mortui; ergo nec pro illis Christus mortuus est. Ratio vero est, quia mors, ut mors, non est assumpta propter Angelos, sed solum propter homines lapsos, unde gratia non est data Angelis ex praevisione meriti fundati in morte Christi, sed fundati absolute in charitate et bonis operibus Christi hominis; ac propterea neque illis data est gratia dependenter a morte Christi; nam si homo non peccasset, Christus non esset mortuus, ut supra dictum est. Denique mors et aliae poenae per se primo assumptae sunt ad satisfaciendum, unde pro illis solis dicitur Christus mortuus, pro quibus satisfacit; non autem satisfecit pro Angelis, licet illis meruerit; sed satisfecit pro hominibus, ad quos expiandos se ipsum obtulit sacrificium. Nec vero, si Christus Angelis meruit, propterea sequitur pro illis mortuum esse; primum, quia non est necesse ut per ipsam mortem illis meruerit, sicut nobis, sed per alios actus charitatis, vel religionis, etc.; quanquam enim omnes actus Christi de se digni essent quolibet praemio, potuerunt tamen ab ipso quidam actus ordinari ad unum effectum, et non ad alios, ut ex supra dictis in hac quaest., et in quaest. 1, artic. 2, satis constat. Secundo et melius, quia, quamvis meritum mortis extensum sit ad Angelos, non inde fit mortuum esse pro Angelis, quia non pro illis ordinata et assumpta est mors. Exemplum evidens est, quia Christus per mortem suam sibi aliquid meruit; et tamen non propterea dici potest pro se mortuus; quin potius in Concilio Ephesin., can. 10, damnantur dicentes, Christum pro se obtulisse sacrificium, et definitur pro solis hominibus obtulisse.

194

4. Fulgentius.— Redemptio proprie quid sit. —Dico secundo, Christum non posse proprie dici redemptorem Angelorum. Hoc etiam colligitur ex August. supra, et ex communi modo loquendi Theologorum. Ratio est, quia nullus redimitur, nisi is qui sub peccato servit, ut ex Zosimo Pap. dicit August., epist. 157; sed Angeli sancti nunquam servierunt peccato. Neque satis est quod potuerint peccare, et propter merita Christi praeservati sint; hac enim ratione potucrunt dici divina virtute, seu propter Christi merita fuisse preeventi ne peccarent, seu defensi a peccato, ut loquitur Fulgent., lib. 2 ad Trasimund., cap. 2, circa finem, non tamen hoc sufficit ad propriam rcdemptionem, quia redemptio dicit iteratam emptionem. Supponit ergo, eum qui redimitur, esse aliquo modo captivum et venundatum sub peccato vel in se, vel in radice sua, ex qua necessario contrahenda esset servitus et captivitas peccati; Angeli tamen sancti neutro modo fuerunt captivi, et ideo non fuerunt redempti, neque a Christo meritorie, neque.a Deo ut principali auctore gratiae, sicut etiam mali Angeli non possunt dici quoad sufficientiam redempti, eo quod illis data est sufficiens gratia, qua possent vitare peccatum. Adde, Christum solum redemisse proprie pro quibus satisfecit, Christi enim redemptio hoc totum et hoc potissimum includit; certum est autem Christum non satisfecisse pro Angelis. Potest ergo Christus vere dici sanctificator, justificator et glorificator Angelorum, non vero proprie redemptor. Unde illae locutiones Bernard. et Dionys. supra citatae non sunt omnino propriae et rigorosae; omnem enim liberationem a peccato, redemptionem vocarunt, nos vero hic explicamus propriam et rigorosam significationem verborum. Et idem ad Theodoretum dicendum est, cujus locutio magis vitanda est, quia magis redolet errorem Orig., quanquam a "Theodor. in catholico sensu explicetur; dicit enim Christum mortuum esse pro omnibus, quia per ipsum omnia instaurantur, ut Paulus alio loco dixit.

Quaestio 20

195

QUAESTIO XX. DE CONVENIENTIBUS CHRISTO, SECUNDUA QUOD PATRI FUIT SUBIECTUS, IN DUOS ARTICULOS DI-

196

Deinde considerandum est de his quae conceniunt Christo per comparationem ad Patrem. Quorum quadam dicuntur de ipso secundum habitudinem ipsius ad Patrem; puta, quod est ei subjectus, quod ipsum oravit, quod in sacerdotio qwnistravit. Quedam vero dicuntur, vel dici possent, secundum habitudinem Patris ad ipsum; puta, si Pater eum adoptasset, ct quod cum pradestinavit.

197

Primo igitur considerandum est de subjectione Christi ad Patrem. Secundo, de ejus oratione. Tertio, de ipsius sacerdotio. Quarto, de adoptione, an ei conveniat. Quinto, de ejus predestinatione. Circa primum queruntur dito.

198

Primo, utrum Christus sit subjeclus Patri Secundo, utrum sit subjectus sibi ipsi.

PrevBack to TopNext