Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 3
Quaestio 20
Articulus 1
1. Nomen subjectionis quid unportet. — Iu corpore articuli explicat D. Thom., tria sub nomine subjectionis, atque adeo sub hoc ü- tulo comprehendi, scilicet, inaequalitatem, subjectionem et servitutem; unde hic quaeritur an Christus sit inaequalis aut minor Patrc, an sit subjectus illi, et an sit servus illius; haec enim tria diversa sunt, nam esse minorem consistit in inaequalitate iu bonitate, seu perfectione; esse subjectum consistit in obligatione parendi praeceptis alterius; esse aulem servum est esse sub dominio alterius; quae omnia comprebendit D. Thom. sub uno titulo, quia eadem ratio quaestionis vel dubita- tionis est in omnibus, et quia sub hoc nomine, subjectus, omuis inferior comprehendi potest.
2. Affirmat igitur D. Thomas haec tria in Christum convenire, quod satis clare et distincte probat testimoniis Scripturarum, et rationibus quae expositione non indigent. Quoniam vero de re fere nulla hic est difhicultas, supposita catholica fide de vera divinitate et humanitate personae Christi; sed tota difficultas est de modo loquendi; ideo D. Thomas, in solutione ad primum et secundum, hunc explicat. Inquirit enim in illis argumentis, an simpliciter dici possint haec praedicata de Christo, vel solum cum illa determinatione, in quantum homo. Et sentire videtur convenientius esse hauc determinationem adjungere, propter vitandum periculum erroris, simpliciter tamen non esse necessarium, quia etiamsi non ponatur determinatio, intelligitur tale praedicatum tribui Christo, secundum eam naturam, secundum quam potest illi convenire; neque in hoc ponit D. Thomas ullam differentiam inter illa tria praedicata; quae omnia proprias difficultates habent infra tractandas.
3. Tertium argumentum fundatum est in verbis Pauli, 4 ad Corinth. 15: Cum autem sub;ecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subjecit omnia; quibus significari videtur, Filium nondum esse subjectum Patri. Et respondet cum Augustin., lib. 1 de Trinit., c. 8, nunc quidem Filium ut homincm (ita enim intelligendum est) in propria humanitate sua esse perfecte subjectum Patri, tunc autem futurum etiam subjectum in membris suis; quia, licet nunc omnia sint subjecta Patri quoad potestatem, non tamen quoad plenam participationem, et perfectam obedientiam, et conformitatem cum illius voluntate, quam subjectionem tunc habebunt. Et hanc expositionem latissime prosequitur Greg. Nyssen., orat. propria de hac re, ubi circa medium his paucis verbis illam concludit: Quee F'ilii dicitur subjectio, per nos fit, quippe cum ea, quae in corpore ejus perfecta fuerit subjectio, ad eum referatur, qui in nobis gratiam subjectionis effecit. Eamdem habet Ambros.. lib. 5 de Fide, c. 6, ubi interdum de Christo in humanitate sua pro nobis subjecto, interdum de corpore mystico, seu de Christo in nobis subjecto Patri, locum illum explicare videtur. Clarius Origenes, hom. 2 in Psal. 36, in principio. Ac denique Damasc., lib. 4 de Fide, cap. 19, post medium, ubi ita videtur hanc subjectionem ad nos referre, ut videatur negare Christum posse dici subjectum, sic enim inquit: Nec Patri subjici aecesse habet; etenim qua ratione Deus est, Patri cequalis est, non autem adversarius, nec subJectus; qua autem homo nunquam Patri contumaz fuit, ut ei subjectione sit opus; sed, ut ex ipsa ratione, qua utitur, constat, loquitur de nova subjectione, per quam prior inobedientia vel contumacia correcta sit: Talis enim, inquit, subjectio non cadit iu Christum secundum propriam huwnanitatem; et ideo de hac subjectione loquens, recte concludit: Za quo intelligitur eum, personam nostram usurpantem, ac sese in ordinem nostrum aggregamtein, his verbis usum esse. Quae expositio optima et facilis est. Addit vero Augustinus, dicto lib. 1 de Trinit., cap. S, specialiter dixisse Apostolum, ipsummet Christum tunc esse futurum subjectum Patri, ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura susceptus est, conversum iri postea in ipsam divinitatem; ac si Apostolus diceret, ita fore Christo omnia subjicienda, ut tamen ipse semper futurus sit subjectus ei, qui omnia subjecit, non quod denuo sit ei subjiciendus; sed quod in subjectione, quam nunc habet, semper perseveraturus sit. Denique addit idem Augustinus, lib. 83 Quaest., quaest. 69. et significat Hilarius, lib. 11 de Trinitate, post medium, illam locutionem Pauli intelligi posse juxta usitatam phrasim Scripturae, in qua plerumque, quod semper est, tunc fieri dicitur ab aliquo, cum in eo cognosci coeperit. Tunc ergo erit Christus subjecus Patri, quia tunc perfecte omnibus innotescet quam eximia fuerit ejus subjectio et obedientia ad Patrem, ex qua immortalitas et Sanctorum omnium beatitudo manavit. Sed hoc testimonium accuratius tractabimus in sequenti tomo, disputatione 58, sect. 4.
Articulus 2
1. Quaestio hujus articuli fere eadem est cum quaestione articuli praecedentis, solumque est a D. Thoma proposita, tum ad concilianda diversa Sanctorum dicta, tum ut doceret, majorem circumspectionem in locutione hac servandam esse, quoniam hae relationes, subjecti, minoris aut servi, videntur distinctionem suppositorum requirere et indicare. Et ideo respondet, has locutiones simpliciter non esse usurpandas, propter dictam causam; et ita exponit Cyrillum et Damascenum, quos citat; cum illo vero addito, in qguantum homo, dicit esse admittendas, cum Augustino, lib. 1 de Trinit., c. 7 et 8.
2. Dubium. — Responsio.—sSolum potest circa litteram hujus articuli dubitari de sensu cujusdam regulae, quam in fine corporis D. Thomas adjungit. Dicit enim, relationes, quae conveniunt Christo ratione suae personae, simpliciter et sine addito esse de illo praedicandas, ut esse dominum, superiorem, etc.; relationes vero quae illi conveniunt ratione humanae naturae, esse praedicandas cum determinatione praedicta: aut enim D. Thomas hoc intelligit de his praedicatis, quando simpliciter dicuntur sine explicatione alicujus termini; et hoc modo nulla est differentia, quia, sicut Christus dicitur simpliciter dominus, ita potest dici simpliciter subjectus, juxta dicta articulo preecedenti; autloquitur de his praedicatis, quando in illis explicatur terminus, qui sit ipsemet Christus, ut in praesenti articulo tractatur quaestio; et in hoc sensu nulla est differentia, quia, sicut Christus non potest simpliciter dici subjectus sibi sine addito, ita nec potest dici dominus sui sine determinatione; est enim eadem ratio, quia non minus una relatio quam altera indicat distinctionem suppositorum, et ideo necessaria est determinatio naturae, per quam hic error excludatur. Respondetur cum Cajetano, regulam iatelligendam esse in priori sensu, nam in pos- teriori nulla est differentia, ut ratio facta concludit, in priori autem sensu potest variis modis intelligi. Primo, ut illa differentia non fundetur in necessitate simpliciter, seu inrigore propositionum, sed ut convenienti modo loquamur ad vitandum periculum erroris, et hoc quidem est verum, sed non satis rem explicat. Secundo, ut semper, et in omnibus locutionibus necessaria sit illa differentia, seu determinatio, ut propositio in rigore vera sit. Et hoc non videtur necessarium, nec ad mentem D. Thomae, ut ex articulo praecedenti colligitur, et ex dicendis constabit. Tertio, sensus esse potest, praedicata significantia relationem convenientem Verbo ratioue divinitatis, seu personae suae, semper et in universum posse dici simpliciter et absolute de Christo; alia vero, quae significant subjectionem, vel aliam similem imperfectionem, non semper dicenda esse simpliciter de Christo, sive hoc sit propter rigorem sermonis, sive propter vitandum periculum; utroque enim modo contingere potest, ut dicemus.
Disputatio 43
De subiectione et obedientia christi, et praeceptis quorum est capaxDISPUTATIO XLIII. In quatuor sectiones distributa. DE SUBIECTIONE ET OBEDIENTIA CHRISTI, ET PRAECEPTIS QUORUM EST CAPAX.
1. Christus quomodo minor sit Patre. —Ex tribus illis praedicatis, quae D. Thomas in his articulis attigit, scilicet, minor, subjectus, sertiis, primum nullam difficultatem habet, quae in re posita sit, et ad praesentem disputationem pertineat. Quod enim Christus, ratioue personae suae et propriae naturae divinae, non sit minor Patre, sed aequalis illi, non hoc loco, sed in materia de Trinitate ex professo tractandum est, et in disp. 2hujus materiae, quae praesenti negotio sufficere videbantur, diximus; quod autem Christus, ratione humanitatis, et secundum illud esse quod ab illa habet, sit minor Patre, et seipso ut Deo, nullus dubitare potest. Quandoquidem constat humanam naturam esse inferiorem divina, ut ipsemet Christus confessus est, Joann. 14: Pater major me est, juxta veriorem et communiorem expositionem. Alia enim expositio quorumdam Graecorum, qui de persona divina ratione originis hoc intelligunt, minus propria est, et pie explicanda, ut latius in materia de Trinitate dicendum est. Quod vero pertinet ad modum loquendi, existimo illam locutionem, Christus est minor Patre, non esse sine sufficienti determinatione usurpandam; in illo enim loco Joan. 14 satis ex circumstantiis constabat, Christum de se ut homine loqui; sic enim inquit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est; discedebat enim ab eis secundum humanitatem, et secundum illam ad Patrem ibat; et eodem sensu illum, majorem se appellat; requiritur ergo determinatio, non solum propter vitandum periculum erroris, sed etiam in rigore sermonis; quia si simpliciter fiat comparatio, in rigore fit inter personas, vel inter illud totum, quod Christus est, et Patrem; in quo sensu non potest dici simpliciter minor. Item, quia haec locutio: Verbun aut Filus est aninor Patre, simpliciter falsa est, sine ulla dubitatione; ergo nec Christus dicendus est simpliciter minor, quia nulla est ratio cur dicamus hoc praedicatum, minor, habere eam vim limitandi subjectum, ut formaliter pro Christo tantum ut homine supponat. Addatur ergo determinatio, quae multo magis necessaria erit, si comparatio fiat ad personam Verbi seu Filii, ut ex dictis circa art. 2 constat. Solum potest obstare auctoritas D. Thomae hic, art. 1, ad primum, ubi tantum ait, convenientius esse apponere determinationem ad evitandum errorem Arii, qui posuit Filium minorem Patre. Ac deinde sumi potest argumentum, quia nulla apparet specialis ratio ob quam non possit de Christo simpliciter dici esse minorem Patre aut Deo, sicut alia praedicata ab humanitate sumpta simpliciter de illo enunciantur. Respondetur ad D. Thomam, asserere quidem esse convenientius determinationem apponere, non negare autem, ex vi et rigore sermonis esse necessarium, neque hoc examinasse, sed omisisse tanquam rem minoris momenti. Vel certe ita locutus est, quia non semper est necessarium explicite addere determinationem illam, sed satis est quod ex antecedentibus et consequentibus colligatur; nam illa est quaedam virtualis et implicita determinatio; tamen, quia hoc interdum est ambiguum, ait D. Thomas convenientius esse, regulariter loquendo, determinationem addere. Ad rationem, ex his quae diximus, facile colligi potest differentia inter hoc praedicatum et alia. Quae dupliciter potest declarari. Primo, quia hoc praedicatum, min0r, est relativum et comparativum; unde absolute Christo attributum respectu Patris comparat totum id quod est Christus, cum Patre, et affirmat esse aliquid minus illo, quod simpliciter falsum est, quia in Christo aliquid est, quod non est minus quam Pater. Secundo, et clarius (quamvis in re idem sit) quia praedicatum minor, includit negationem repugnantem supposito Christi; praedicata autem, quae sunt hujusmodi, vel nullo modo attribui possunt Christo, etiam cum determinatione, ut homo, si fortasse illa non sufficiat ad impediendam vel tollendam illam negationem, sicut contingit in hoc praedicato, fflius adoptiviis, ut suo loco dicetur. Vel saltem non enunciantur de Christo sine determinatione, ut homo, quando illa sufficit ad limitandam negationem ad esse humanum, ut contingit in hoc praedicato, incepit esse, vel in hac voce, creatura, rigorose sumpta. Ita ergo est in praesente, nam minor includit negationem aequalis; imo illa negatio est veluti fundamentum aut proxima conditio fundans illam relationem; haec autem negatio repugnat Verbo divino; unde nullus, ut existimo, concedet hanc locutionem simplieiter, et sine addito, Christus non est equalis Patri; cum determinatione autem, in quantum homo. recte conceditur, quia limitatur negatio ad esse humanum; idem ergo est de praedicato minor. Alia vero praedicata, ab humanitate sumpta, non semper includunt negationem similem, ut constat ex supra dictis, q. 16. Et signum, quod supra adduxi, recte declarat hanc differentiam, nam alia praedicata, quae dicuntur de Christo simpliciter sub nomine Christi, dicuntur etiam sub nomine Verbi, aut Fili Dei, vel Dei, regulariter loquendo, ut esse passum, mortuum, etc. At vero in praesente, de Verbo aut Filio Dei non potest absolute dici non esse aequalem, aut esse minorem Patre. Quis enim audeat ita loqui? Signum ergo est, inter haec et alia praedicata humanitatis esse aliquam differentiam, ob quam non possint illa in rigore dici de Christo simpliciter, sed tantum cum determinatione, ut homo.
2. Omissa ergo rclatione minoris, seu inaqualis, de aliis duabus, subjectionis, et sercitutis, sigillatim disputandum est, quia aliquo modo distinguuntur, et proprias difficultates habent, ut videbimus. Quia vero subjectio relationem quamdam dicit ad praeceptum et obedientiam, consistit enim subjectio in capacitate praecepti, et ad illum proprie dicit relationem qui potest praecipere, unde proprius actus personae subjectae, ut sic, est obedirc; ideo de his omnibus hoc loco dicendum est, et prius erit res ipsa explicanda, scilicet. quo modo Christus capax praecepti fuerit, et quibus praeceptis fuerit subjectus, et deinde modum loquendi breviter explicabimus.
Sectio 1
utrum christus dominus fuerit capax praecepti cui esset subjectus1. Ratio dubitandi est, quia praecepta habent vim coactivam, unde illud directe cadit sub praeceptum, ad quod lex cogit, ut D. Thomas docet, 1. 2, q. 90, art. 3, ad2. et q. 100, art. 9; et ideo nullus potest imponere legem, nisi qui potestatem habet coactivam, ut efficaciter possit inducere ad observationem legis; ergo solus ille est capax praecepti, qui subdi potest virtuti coactivae; hoc autem Christo repugnat; ergo. Confirmatur primo, et explicatur, quia obligatio praecepti includit hanc divinam comminationem, Si hoc non feceris, eris mihi inimicus. Sed haec moraliter fieri non potest nisi ad eum qui potest fieri inimicus, quod Christo repngnat; ergo similiter illi repugnat vera ac propria oblisatio legis et praecepti. Unde confirmatur secundo, quia Christus est impeccabilis ab intrinseco, et ex natura sua; ergo non est capax praecepti. Patet consequentia, quia praeceptum oblicat sub reatu culpae; haec vero obligatio non cadit nisi in eum qui est capax culpae. Tandem confirmatur, quia Christus est supremus dominus; habet ergo potestatem dispensandi in omni lege; poterat ergo secum dispensarc; non ergo obligatur.
2. Propter haec nonnulli opinati sunt, Christum non esse capacem praecepti. Distinguunt tamen inter praeceptum et mandatum, ut praeceptum sit vera lex, veram obligationem inducens, cujus transgressio justitiae seu obedientiae contraria sit; mandatum vero latius patet, et sienificat non solum rigorosum praeceptum, sed etiam quamcunque directionem, seu regulam, quae aliquid mandat, seu potius ordinat, aut commendat tanquam conveniens, seu melius; quae distinctio fundamentum habet in D. Thom. 1. 2, q. 99, art. 5; ubi ex Hieron. refert, in praeceptis esse justitiam, in mandatis charitatem; quod dictum habetur in Glossa ordinaria, in procemio in Marcum. Dicitur autem praeceptum continere justitiam, quia continet jus superiori debitum, et ejus observantia ad rectitudinem morum necessaria est; mandatum vero dicitur continere charitatem, quia ejus observantia non est in rigere necessaria, nec fundatur in jure supe- riori debito, sed in quadam amicitia seu perfectione. Habet etiam haec distinctio fundamentum in Chrys., Theophyl., et aliis sectione ultima citandis. Dicunt igitur Christum non esse capacem proprii praecepti, quia non est capax propriae obligationis, ut rationes factae videntur probare; dicunt tamen fuisse capacem mandati, tum propter testimonia Scripturarum infra citanda; tum quia per modum directionis potuit intelligere quid Deo esset gratius, ut illud quasi conmendatum haberet ad volendum et exequendum.
3. Quid discriminis inter consilum et praeceptum versetur. — Ut tamen certo constet de quo sit disputatio, suppono quaestionem hanec tractari de proprio praecepto. ut a consilio distinguitur, et est vera lex superioris; hoc enim vox ipsa in rigore significat; et idem significat vox, mandatum, ut constat ex omnium Latinorum usu; alia enim significatio minus propria est et non adeo usitata. Est autem de ratione proprii preecepti et legis ut obligationem inducat, quae obligatio necessitatis interdum appellatur, et debitum, ut constat ex D. Thoma 1. 2, q. 90, art. 4, ubi ait esse proprium legis habere virtutem obligandi, et 2. 2, q. 104, art. 4, 5 et 6, ait praeceptum includere quamdam justitiae necessitatem; et idem significat hac 3 p., q. 47, art. 2, ad secundum. Idem Cajet. 2. 2, q. 104, art. 1. ad finem; Durand., in 1, dist. 37, q. 40, n. 14 et 15. Et a posteriori declaratur, quia non est aliud in quo possit praeceptum a consilio distingui, praesertim quando ab eodem legislatore vel consultore, Deo nimirum, manant. Nam per consilium Deus dirigit alium ad id faciendum quod consulit, eique suum judicium manifestat, quod id melius esse judicat; imo et suam voluntatem ad id magis propensam ostendit; solumque deficit a ratione praecepti, quia per consilium non intimat Deus homini talem voluntatem suam, qua velit illum obligare ad id faciendum quod consulit; ergo haec voluntas est de ratione legis, sive in illa consistat formaliter, sive tantum sit radix ct quasi anima legis; vis ergo obligandi, et inducendi debitum scu obligationem est de ratione legis. Atque hoc modo distinguere videtur consilium a praecepto Paulus, 1 Cor. 7; cum enim dixisset: De virginibus preceptum Domini non habeo, cousilum autem do, subdit inferius: Qui statuit in corde suo, non habens necessitatem, scilicet, quam praeceptum inducit, potestatem autem sua voluntatis. scilicet, eligendi id quod con- sulitur, servandi, verbi gratia, virginitatem. Atque ita hunc locum et hanc differentiam declararunt Cypr., serm. de Nativ. Christ., in fin.; Aug., l. de Sancta Virgine, c. 30, et lib. 1 de Adult. conjug., c. 14 et 15; Amb., ep. 82, longe ante med.; Hieron., ep. 22 ad Eustoch., de Servand. virgin., parum ante med., et lib. 1cont. Jovinian., aliquantulum a principio; Chrys., hom. 63 in Mat., et omnes Pauli expositores, loco citato.
4. Ac denique a priori declaratur: nam actus consilii per se non est actus superioris, quia non est actus jurisdictionis; et idem est de quacunque voluntate vel desiderio, quo unus velle potest ut alius hoc faciat aut velit; sola autem voluntas obligandi, et praeceptum ab ea manans, et intimans seu inducens obligationem, est proprie actus superioris habentis jurisdictionem in subditum, ad determinandum illum moraliter ac politice ad aliquid faciendum; hoc autem non facit, nisi obhgando et quasi coarctando illum ad id quod praecipit, ut non possit aliud jure seu honeste facere.
5. Illatio ex dictis. — Ex quo infero, de ratione proprii praecepti esse ut ejus transgressio vel omissio, libera ac sufficienter voluntaria, peccaminosa sit et prava. Loquor autem de proprio praecepto, ut omittam legem pure poenalem, vel regulam pure directivam, formaliter vel virtualiter obligantem ad poenam; quia vel hae non sunt proprie leges, sed pacta quaedam seu conventiones quibus subjiciuntur tali poenae, qui hoc fecerint, etiamsi eo in non peccent; vel, si leges sunt, non obligant determinate ad talem actum, sed ad hoc disjunctum, vel ad faciendum actum, vel, si non fecerit, ad poenam impositam acceptandam et solvendam. Illis autem praemissis, quae inChristo locum non habent, non potuit illi verum praeceptum imponi, quin veram obligationem induceret, et necessitatem moralem talis actus vel bonitatis ad bonos mores, ut quaest. etiam 18 tractatum est. Quapropter fieri non potuit ut imponeretur praeceptum verum, quin consequenter induceretur necessitas servandi illud ad vitandam culpam, ac Dei inimicitiam, si praeceptum intelligatur esse. de re gravi, et in hoc consistit difficultas tacta, quod in hoc praecepto includitur comminatio, Nisi hoc feceris, privaberis divina amicitia, quae videtur indecens respectu Christi.
6. Christus quomodo capam praecepti. — Nihilominus tractando de praecepto in hac pro- prietate sumpto, dicendum est Christum hominem proprie et vere fuisse capacem praecepti quoad vim directivam ejus, et obligationem faciendi quod lex praecipit, et vitandi quod prohibet. Haec est sine dubio sententia D. Thomae, hoc loco, et infra, q. 41, et communis, ut ex iis, quae in sequentibus dicemus, plane constabit; et videtur posse sumi ex sexta Synod., act. 17, in definitione fidei, ubi definiuntur duae Christi voluntates non contrariae, quia voluntas humana nou resistebat nec reluctabatur, sed subjecta erat divinae voluntati: Oportebat enim, inquit, carnis voluntatem moveri, subjicique voluntati divine, Jucta sapientissimun Athanasium. Potest etiam ex sacra Scriptura probari. Psalm. enim 39 de Christo dicitur, ut Aug., Euthym., et alii, imo et Paulus ad Hebr. 10, exponunt: In capte libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam, Deus aneus, volui, et legem tuam in anedio cordis mei; et alia plura et urgentiora afferemus infra, agentes de speciali praecepto moriendi pro hominibus. Ratione probatur primo, quia voluntas Christi humana non erat sibi regula suorum actuum, habebat enim superiorem, a qua poterat dirigi et gubernari; ergo Christus, secundum hanc voluntatem humanam, poterat a superiorisrecipere talem regulam suorum actuum, ut ad honestatem morum necessarium esset illi se conformare; haec autem regula est lex, seu praeceptum; ergo. iSecundo, Christus, ut homo, est subjectus Patri; ergo subjici potest legibus ejus. Quo argumento tacite concedit et concludit D. Thomas 1. 2, q. 93, artic. 4, ad 2, Christum ut hominem esse subjectum legi aeternae; antecedens probatur a D. Thoma hic, et inferius tractabitur. Nunc breviter declaratur: quia Christus ut homo est creatura; ergo subjecta creatori; illud enim dicitur subjectum, quod est sub potestate alterius; nihil autem magis est sub alterius potestate, quam creatura sub creatore. Rursus, non est quaecunque creatura, sed rationalis; ergo subjicitur ut creatura rationalis, et libera libertate creata; propria autem subjectio hujus creaturae est, ut praecepto superioris subdatur. Tertio, in Christo Domino fuerunt virtutes creatae, etiam illae quae respiciunt superiorem; habuit enim veram religionem, qua Patrem colebat, et ad illum orabat, veram humilitatem, verum timorem, et similia, ut in superioribus ostensum est; ergo et veram et propriam obedientiam, est enim eadem ratio, praesertim cum Sceriptura sacra hanc virtutem in illo masime commendet; quae proprie intelligenda est, cum commode possit; vera autem ac propria obedientia non est nisi ubi potest intervenire praeceptum.
Responsio ad argum. — Vis coactiva non est de necessitate praecepti.— Neque contra veritatem hanc obstant rationes factae. Ad primam enim respondetur primo, de ratione praecepti tantum esse ut faciat actum necessarium ad rectitudinem et honestatem virtutis, et haec proprie dicitur vis directiva praecepti; vis autem coactiva, quae respicit comminationem poaenae, non est per se ac simpliciter necessaria ad praeceptum. Quia in praecepto per se tantum est intenta moralis determinatio et directio ad actus morales; haec autem sufficienter fit per intimationem voluntatis superioris inducentis obligationem. Igitur comminatio per se necessaria non est ad praeceptum, sed, ad summum, secundario ad illud pertinet; et accommodari debet juxta capacitatem ejus cui imponitur praeceptum; unde. si ille non est capax transgressionis, nulla coactione aut comminatione poenae indiget, et ideo in eo potest habere locum praeceptum quoad vim directivam sine coactiva; sic enim interdum princeps obligatur suis legibus quoad vim directivam, non tamen quoad coactivam; et in beatis sunt praecepta sine ulla comminatione.
8. Secundo dicitur ad argumentum, simul cum prima confirmatione, in praecepto praesertim divino contineri in virtute illam comminationem, quae per illam conditionalem explicatur, JVisi hoc feceris, eris mihi inimicus; non est tamen necesse ut formaliter et et directe fiat talis comminatio. Ut autem Christus sit capax praecepti virtute continentis comminationem illam, satis est ut natura ejus humana, secundum se considerata, et prout esse posset in proprio supposito, sit capax illius status, et posnae quae per illam conditionalem explicatur; vel certe satis est ut talis natura habeat aliam superiorem, cujus voluntatem respicere debeat tanquam regulam suae voluntatis. Nam ex hoc fit ut a superiori illa voluntate praescribi possit aliquid, ut necessarium ad honestatem morum, seu ad charitatem conservandam, in quo in virtute continetur illa conditionalis; quamvis ipsa ratio praecepti melius et formalius explicetur per hanc affirmativam et absolutam propositionem: Hoc praescribitur per praeceptum tanquam necessarium ad virtutem seu charitatem, quam per illam conditionalem, seu negativam: Si hoc non feceris, non eris mihi amicus.
9. Unde ad secundam confirmationem respondetur, Christum esse impeccabilem ratione suppositi, voluntatem autem humanam ejus ex se et ex natura sua non esse impeccabilem, et hoc satis esse ut sit capax praecepti; quamvis enim sit unita Verbo, semper tamen manet inferior et subdita, licet per ipsammet superiorem voluntatem ita gubernetur, ut non possit a bono deficere.
10. Ad ultimam confirmationem primum dicitur, quaedam praecepta esse omnino indispensabilia; deinde non sequi: Potest secum dispensare; ergo non tenetur legibus. Princeps enim suis legibus obligatur, et tamen potest secum dispensare sicut cum aliis; imo ex dispensatione possibili, potius infertur obligatio legis, quia non habet locum dispensatio, nisi ubi intercedit obligatio. Tandem (quod ad rem spectat), licet Christus, ut Deus, sit supremus omnium dominus, et ideo ut sic non sit capax praecepti, tamen Christus, ut homo, non habet supremum dominium per voluntatem humanam; imo secundum illam non potest non esse sub potestate alterius, et ideo ejus legibus subdi potest.
Sectio 2
quibus legibus fuerit christus subjectus. vel subjici potuerit1. Lex divina quotuplex. — Haec quaestio praesertim tractanda est de divinis legibus; nam hoc loco praecipue agimus de subjectione Christi ad Deum; tamen per occasionem, et ad complementum materiae, dicendum etiam erit de legibus humanis; lex autem divina duplex est, altera naturalis, altera positiva, quae dividi ulterius potest in legem communem, seu generaliter Ecclesiae aut populo Dei propositam, ut fuit lex vetus, et est nunc lex gratiae; et in specialem, ut si Christus habuit aliquod speciale praeceptum sibi impositum. De hoc dicemus sectione sequenti; caetera hic breviter expediri possunt.
2. Dico ergo primo: Christus Dominus subjectus fuit legi Dei aeternae seu naturali. Ita docet S. Thom., 2. 2, q. 93, art. 4, ad 2, ubi de aeterna lege loquitur; sed est eadem ratio de naturali. Et eam docet late Joan. Medina, codice de Poen., tract. 3, q. 1, ubi, licet in aliis multis de merito et satisfactione Christi minus digne sentiat, in hoc tamen bene loquitur; immerito tamen existimat hanc oblt- gationem repugnare cum perfecta satisfactione de rigore justitiae, ut satis dictum est Íin q. 4, art. 2. Probatur ergo conclusio, quia Christus tenebatur amare Deum, et non mentiri, et vitare alia quae sunt intrinsece mala.
3. Objectio. — Responsio. — Dices: etiam mentiri, vel esse infidelem in promissis servandis, est intrinsece malum respectu divinae voluntatis, et tamen non propterea Deus obligatur praecepto, sed voluntas ejus natura sua abstracta est, et omnino aliena ab omni hujusmodi malo. Respondetur, hinc recte sequi, voluntati Christi ex vi et natura talium objectorum necessarium esse, ad honestatem morum, ea vitare quae sunt intrinsece mala, etiamsi per intellectum praescindamus omnem legem superioris, quod communc est Christo cum aliis omnibus qui ratione utuntur, ut latius in 1.2 tractatur. Ex hoc tamen ulterius sequitur, voluntatem Christi humanam, eo quod inferioris ordinis est, et superiorem habet, teneri ex praecepto superioris, quod per naturalem rationem illi manifestatur, haec omnia mala vitare, vel contraria bona facere, quia haec obligatio est quasi proprietas intrinseca et connaturalis rationali naturae, quae superiorem habet, cujus gubernationi et providentiae subdita sit. Et haec conclusio procedit tam de pura lege naturali, quae consideratur respectu humanae naturae praecise sumptae, quam de lege supernaturali, quae connaturalis est gratiae, seu naturae ut elevatae per gratiam et supernaturalem cognitionem; est enim eadem ratio de ntraque. Nec vero est quod inquiramus an potuerit Christus non obligari hac lege naturali, vel an potuerit cum eo in hoc dispensare; non enim magis potuit haec obligatio a Christo homine, quam ab aliis hominihus sejungi, quia (ut dixi) est quasi naturalis proprietas consequens humanam naturam. An vero naturalis lex simpliciter auferri possit aut dispensari, non est hoc loco disputandum, cum in materia de legibus proprium habeat locum.
4. Christus immunis legum humanarum. — Dico secundo: Christus Dominus nullis humanis legibus subjectus fuit, quamvis de absoluta Dei potentia subjectum esse non repugnaverit. Prior pars probatur optime illa ratione, quia Christus etiam in humanitate sua habuit dominium et jus superioris ordinis super omnes homines per potestatem excellentiae, ut latius infra, q. 22, dicturi sumus; non ergo magis potuit humanis legibus obli- gari, quam possit rex lege lata ab aliquo sibi subdito obligari. Unde, Matth. 17, de legibus tributorum agens, ipse conclusit: Ego liberi sunt filii; quem locum Patres omnes de Christo intelligunt, et ex illo colligunt Theologi in 2. d. 44, Christum non fuisse subjectum regibus temporalibus. De quo videri potest D. Thomas ibi, q. 2, art. 2; Bonav., art. 3, q. 1; Soto, in4, d. 25, q. 2, art. 1; Turrecremata, lib. 4 Sum., p. A, c. 37, ubi refert, Joannem XXII, contrariam sententiam, quae fuit Marsilii Patavini, erroris damnasse. Et haec conclusio magis constabit ex dicendis in conclusione sequenti.
5. Objectio. — Responsio. — Christus quomodo matri subjectus. — Sed contra, quia Christus tenebatur obedire Matri, cut erat subditus, Luc. 2. Respondetur, sponte sua se illi subdidisse sicut Josepho, jure tamen et in rigore non fuisse obligatum, quia potestas excellentiae et jurisdictio, quam Christus habebat, etiam in matrem suam, erat superior et altioris ordinis. Dices: ergo non tenebatur Christus illa lege naturali qua obligantur filii colere parentes, et obedire illis, quod est contra praecedentem conclusionem. Respondetur simpliciter negando consequentiam; tenebatur enim Christus pietatem servare respectu matris; tamen, quia hoc praeceptum affirmativum est, non semper obligat, neque eodem modo neque ad eosdem actus, sed juxta occurrentes circumstantias; et quia hae in Christo erant multo alterius rationis quam in aliis hominibus, ideo diverso modo obligari potuit illo praecepto.
6. Legislator quomodo obligatur lege sua.— Dico tertio: Christus Dominus non fuit subjectus illis divinis legibus positivis quae pro universa Ecclesia aut Israelitico populo datae sunt. Declaratur, quia haec lex tantum est duplex, nova et vetus; de nova facile probatur, quia ipsemet Christus fuit auctor et legislator hujus legis. Considerandum vero est legislatores humanos interdum obligari legibus suis, quando illae versantur in materia aeque ad ipsos legislatores pertinente, sive hoc sit quia sub hac conditione censentur accepisse potestatem ferendi leges; sive quia lex naturalis eos subjicit talibus legibus, eo ipso quod sunt ejusdem status et conditionis cum aliis, ad quos leges feruntur; in Christo autem Domino hoc non habet locum respectu legis novae a se conditae, tum quia non sub hac conditione accepit potestatem legislativam, quae in ipso fuit alterius et excellentioris rationis; tum quia non habuit statum ejusdem rationis cum subditis, ut ad illum talislex pertinere potuerit. Quod ita etiam declaratur, quia quando lex principis respicit subditos, ut subditi sunt, ut est, verbi gratia, lex de solvendis tributis, talis lex non obligat principem; sed ad hunc modum proportionaliter est in praesenti, nam lex gratiae a Christo lata respicit homines ut peccatores, seu ut viatores, atque adeo existentes in inferiori statu.
7. Igitur solum superest ut de veteri lege hanc conclusionem probemus; non enim defuerunt qui dicerent Christum fuisse legi veteri obnoxium, atque adeo obligatum ad servandam illam. Ita tenet Joan. de Medina, supra, cui videntur favere verba ipsius Christi, Matth. 5, de se dicentis: IVon veni solvere legem, sed adimplere; ct Paulus, ad Galat. 4, dicens, amisisse Deun Filium suum, factum sub lege. Favent etiam Athan., disputatione cum Ario, circa finem, quae habetur tom. 4; et Cyril. Alexand., lib. 2 dc Fide ad Regi., longe post medium, et epistol. ad monachos Zgypti, sub finem, quae habentur in 1 tom. Concil. Ephes., cap. 1 et5, qui dicunt Christum fuisse subditum legi. Et probatur ratione,quia illa lex generaliter fuit lata pro omnibus hominibus Israelitici populi, per circumcisionem ad Dei populum aggregatis; unde est illud Pauli, ad Galat. 5: Testificor omni homini circuncidenti se, quia debitor est universaelegis facienda; sed Christus fuit de illo populo, et circumcisus; ergo fuit sub illa lege comprehensus; nullibi enim legimus illum fuisse specialiter esemptum, aut cum illo dispensatum, ne illa lege teneretur.
8. Christus non subjectus legi veteri.— Soto. — Nihilominus verissimam censeo assertionem positam, quae videtur esse sententia D, Thomae infra, q. 37, art. 3 et 4, ubi simpliciter negat Christum fuisse obnoxium veteri legi; et idem dicit de D. Virgine quoad ea quae ad Filium pertincbant, et q. 40, art. 1, licet dicat Christum Dominum semper servasse legem veterem, non tamen ex obligatione, sed propter alias congruentias quas ibi adducit. Pro eadem sententia multa congerit Joannes Arboreus, lib. 3 Theosoph., c. 6. Idem docuit Soto, in 4, dist. 2, q. 1, art. 3, in fine, qui optimam rationem indicat, nam illa lex data est populo Judaeorum pro se et sua posteritate, sub qua solum comprehenduntur posteri, qui via ordinaria et per seminalem rationem a primogenitoribus descendunt; ergo Christus, qui hoc modo genitus non est, non est sub illa lege comprehensus. Quod explicatur et confirmatur a simili, quia praeccptum datum Adae pro se et posteritate sua, in illo, ut in capite contenta, non comprehendit Christum, sicut nec transgressio ejus, quia Christus non continebatur in Adamo secundum seminalem rationem, sed solum secundum corpulentam substantiam; ergo similiter praeceptum de circumcisione datum Abrahae et posteritati ejus, non comprehendit Christum, quia in lumbis ejus non continebatur secundum seminalem rationem; ergo pari ratione non fuit Christus obnoxius universae legi Mosaicae.
9. Objectio. — Responsio. —- Dicet fortasse aliquis, argumentum recte concludere simpliciter, et absolute loquendo, non tamen supposita circumcisione, quam Christus assumpsit; nam per eam videtur sese obnoxium reddidisse universae legi faciendae, juxta testimonium Pauli supra citatum. Respondetur tamen, eodem modo posse applicari rationem, quia, sicut lex circumcisionis data est Abrahae, et filiis ejus, qui naturaliter ex illo generabantur, ita lex vetus solum fuit posita pro hominibus ex eadem stirpe progenitis, vel etiam pro aliis puris hominibus, si circumcidi vellent, praesertim quia, cum illa lex esset imperfecta, et ad ostendendam imbecillitatem naturae imposita, solum hominibus imperfectis, et ex origine sua peccato subjectis imposita fuit. Unde ad Galat. 3, ait Paulus legem propter transgressionem esse positam; et intra dicit legem fuisse paedagogum in Christo, ut ex fide justificarentur qui sub illa tenebantur; et idem colligi potest ex tota epist. ad Rom., et preesertim c. 6, ubi distinguuntur es8e sub lege, et esse sub gratia; multo ergo magis condistinguentur, esse sublege, et esse ipsum auctorem gratiae; non ergo fuit sub lege Christus, qui fuit auctor gratiae. Item cum esset umbra futurorum, et illius finis et complementum futurus esset Christus, per quem abroganda erat, non debuit Christo imponi; unde ad Galat. 3 dicitur, illam legem positam esse, donec veniret semen, quod est Christus. Deinde Christus erat dominus legis, ct ideo non fuit decens ut etiam secundum humanitatem illi subderetur; unde Matth. 12, cum Judaei illum calumniarentur, quod sabbathum non servaret, respondit: Dominus est filius hominis, etium sabbathi. Quod explicans Augustinus, lib. Quaest. in Matt., q. 10, dicit, illis verbis ostendisse Christum, sc non esse subjectum legi, quia erat Filius Dei naturalis, et dominus legis. Et ad eumdem sensum trahi possunt verba Joann. 5: Pater ineus «tsque modo operatur, et ego operor, quibus Christus ad similem calumniam respondit; quasi diceret se cum Patre omnia fecisse et facere, et ideo non esse subditum legi, ut indicant Cyril., lib. 2 in Joan., c. 33; et Aug., tract. 11in Joan.; quanquam D. Thomas aliter et satis bene explicet infra, q. 40, a. 4, ad 1. Aliqui hoc confirmant ex verbis Pauli, ad Galat. 3, dicentis legem veterem datam esse per Angelos in manu mediatoris, id est Christi, ut ipsi exponunt. Ac si sit sensus, illam quidam legem ordinatam esse per Angelos, tamen totam positam esse in potestate Christi, et illum non obligasse. Sed est expositio aliena omnino a sensu Pauli, et omnium Doctorum interpretatione; mediator enim illo loco appellatur Moyses, qui inter Deum et populum internuntius et sequester fuit, ut dicitur Deuter. 5; dicitur ergo lex data in manu mediatoris, quia Angeli non immediate promulgarunt, ét dederunt legem populo, sed Moysi, per quem lex data est, ut dicitur Joan. 1; ex hoc ergo loco nihil probari potest. Alia vero, quae adduximus, satis hanc veritatem confirmant.
10. Argumenta vero conirariae sententiae ex dictis fere soluta sunt; dicitur enim Christus non venisse ad solvendam, sed ad implendam legem, primo, quia licet non fuerit legi obnoxius, plene tamen ac perfecte illam servavit, ut eleganter D. Thomas explicuit in illo art. 4, q. 40. Secundo, quia Christus implevit legem sicut veritas figuram, vel sicut donatio promissionem, ut bene Augustinus, lib. 16 contra Faust., c. 6, et lib. 18, a princ., et lib. 19, cap. 24. Tertio, implevit legem, quia quidquid perfectionis legi deerat, ipse addidit et complevit, ut idem dixit Augustinus, lib. 1 de Ser. Dom. in monte, c. 14. Et ad eumdem modum dicit Chrysost., hom. 16 in Matth., Christum implevisse legem dando gratiam, quam lex dare non poterat. Denique dici potest implevisse legem, quia per passionem et mortem suam illam consummavit, ut D. Thomas infra explicat, q. 47, art. 2, ad primum. Quod vero Paulus ait, Christum factum esse sub lege, non jus, sed factum, non obligationem, sed usum significat, ut indicarunt Hieron., Aug. et Ambros., et clarius Anselm. dicens: Subditus est legi, 10n quia ipse legu quidquam deberet, sed ut nos redimeret. Et S. Thomas, q. 37, art. 1: Factum, inquit, sub lege, quia pondus legis in se sustinuit. Et idem est sensus Athanasii et Cyril., loeis superius allatis, qui simul asserunt Christum et fuisse liberum, et subditum legi; liberum, scilicet, quoad obligationem; subditum vero quoad observationem.
Sectio 3
utrum habuerit christus aliquod speciale praceptum divinum cui fuerit subjectus1. Hoc dubium praecipue tractari solet de praecepto moriendi pro hominibus, an Christus illud habuerit, et quale illud fuerit. Quidam enim Theologi negant Christo Domino impositum fuisse hoc praeceptum. Ita sentit Palud., in 3, d. 12, q.2, a. 3, solum quia princeps (ut inquit) solutus est legibus. Quod fundamentum insufficiens est, ut ex dictis patet. Eamdem sententiam tenet Dionys. Cisterciens., in 3, q. 3, art. 2, concl. 6, qui existimat obligationem praecepti repugnare cum perfecto merito de condigno, Quod tamen in superioribus jam a nobis rejectum est. Videtur autem hanc eamdem sententiam docuisse Chrysost., hom. 59, et 14in Joann.; docet enim illud mandatum, quod Christus dicit habuisse a Patre, non fuisse verum et proprium praeceptum, sed solum mandatum in illa latiori significatione, in 1 sect. explicata; et hom. 7 in epist. ad Philip., explicans obedientiam Christi contra Arianos, iuquit: O insensati et amentes, nam et amicis nos obedimus, et nihil nos hoc dejicit, ut Frilius obedivit Paítri, non in servilem conditionem decidens; sentit ergo illam obedientiam non fuisse in ordine ad praeceptum proprie sumptum, sed in ordine ad divinam voluntatem sibi simpliciter insinuatam et commendatam, cui Christus per humanam voluntatem maxime conformis fuit. Unde sumi potest probabilis ratio, quae, ut Christus in omnibus exequeretur voluntatem Patris, non indiguit praecepto, sed sola voluntatis paternae cognitione; perfecta enim obedientia non expectat praeceptum, sed ad nutum superioris voluntatis movetur, ut D. Thomas docet, 2. 2, q. 104, a. 2. Unde Theophyl., exponens verba illa Joan. 15: S pracepta mea sercaveritis, manelitis in dilectione mea, sicut et ego praecepta Patris mei servati, et maneo in ejus dilectione, inquit: Foc temperans se audientium infirmitatà dicit, non enim qui omnium est legislator, mandatis obnoaus, et sine paternis mandatis vivere mow potest, hoc enim cogilare fuerit absurdissumum; et in fine c. 14 exponit illud: Sicut manda- tumn dedit mihi Pater, sic facio, hoc modo: Quod complacitum est illi, et decretum ab eo, suscipio et perficio; et infra: Mandatum dedit, hoc est voluit, divit, approbavit, decrevit. Et confirmatur primo ex verbis ejusdem Christi, Joann. 10: Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, ut iterum suiam eam; nemo tollit emnm a me, scd ego pono eam a ine ipso; potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sunendi eam; hoc iandatum accepi a Patre meo. Ubi imprimis eodem modo loquitur Christus de morte sua et resurrectione, utriusque dicens se habuisse mandatum a Patre; non potest autem dici habuisse proprium praeceptum resurgendi, tum quia illud magis erat opus divinitatis quam humanitatis; tum etiam quia alias semper Christus operatus esset ex praecepto, quia de omnibus sciebat Patris voluntatem; ergo neque moriendi habuit proprium praeceptum. Deinde in illis verbis insinuat Christus totum hoc negotium positum fuisse in suo arbitrio et voluntate, quod etiam Chrysost. notavit, hom. 24 super ad Heb., circa verba illa c. 12: Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinut crucem, confusione contempta. At vero si habuisset proprium et rigorosum praeceptum, non esset simpliciter positum in ejus arbritrio et voluntate. Ubi etiam insinuatur ratio illa supra tractata, quia si Chritus habuisset hujusmodi praeceptum, non libere, sed necessario illud implevisset,quia est impeccabilis. Tandem confirmatur, quia vix intelligitur quomodo fuerit possibile tale praeceptum moriendi, quia praecepta sunt de iis quae sunt in nostra potestate; sed mors illa non fuit omnino posita in voluntate Christi, quia profecta est ex prava voluntate Judaeorum; ergo.
2. Dicendum nihilominus est, Christum babuisse verum et proprium praeceptum redimendi genus humanum per passionem et mortem suam. Ita sentit D. Thomas infra, q. 41, art. 2, et 1 p., q. A1, art. 6, ad 2. Et fundamentum est, quia Christus ut bomo potuit obligari, et subjici huic praecepto, ut ex supra dictis satis constat; sed Scriptura sacra, proprie et juxta communiorem Patrum sententiam intellecta, significat habuisse hoc praeceptum; ergo intelligenda est de vero et proprio praecepto, cum facile possit, et sufficiens congruentia non desit; minor constat ex citatis verbis Joan. 10: Zoc mandatum accepi a Paítre. et 14: Sicut mandatum dedit mihi Pa- ter, sic facio; ct 15: Patris mei praecepta servavi, quae omnia proprie intelligit August., tract. 79 in Joan., l. 13 de Trinit., c. 14, et q. 58 super Deuteron., quibus locis interdum vocat hoc mandatum, Patris voluntatem, non quia propiium praeceptum non sit, sed quia ita loqui solemus de superioris praecepto, dicentes hanc esse superioris voluntatem. Et ceodem modo loquitur Christus, Joan. 4, cum dicit cibum suum esse, ut faciat voluntatem Patris, id est, ut sanctificationem nostram operaretur, sicut sibi erat a Patre praescriptum, ut exponit Gregor. Nyss., l. de Beatitudinibus, circa illud: Peati qui esuriunt, et stliunt justitiam. Et de eadem voluntate recte exposuit Paul., ad Hebr. 10, illud Psal. 39: In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, quam voluntatem statim legem appellavit, subdens: Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei, ut notavit Agatho Pap., in ep. 1, quae refertur in VI Synod., act. 4. Acdenique propter eamdem Patris voluntatem ait Christus, Matth. 96: Pater mi, si non potest hic calia transire nisi bibum illum. fiat voluntas tua; dicit enim non posse, quia jure non poterat; intelligebat enim necessitatem praecepti urgere, ut indicavit Damasc., lib. 3 deFide, cap. 24. Secundo, principaliter hoc colligitur ex Paulo ad Philip. 2: Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, quod de propria obedientia intelligendum est, cum facile possit; propria autem et vera obedientia non est nisi ubi intervenit praeceptum, quod est veluti formale objectum ejus, ut constat ex 2. 2, q. 104. Et optime confirmatur (ut bene notavit Origenes, hom. 2 in Cant.) ex illo ad Rom. 5: Sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem, justi constituti sunt multi; obedientia ergo Christi, inobedientiae Adae opposita fuit; sicut ergo illa fuit vera inobedientia praecepto contraria, ita haec fuit vera obedientia praecepto conformis; quam collationem seu comparationem Christi cum Adamo recte ponderavit Cyril., lib. 10 in Joan., cap. 11. Tertio, hinc reddi potest conveniens ratio hujus praecepti; fuit enim expediens ut, sicut homines per inobcdientiam perditi fuerant, ita per obedienliam repararentur. Item etiam quia opus, ex obedientia factum, caeteris paribus perfectius est, et Deo gratius. Praeterea, potuit hoc expedire ut Christus nobis esset omni ex parte perfectum humilitatis et obedientiae exemplar. Congruentias alias, et alia Patrum testimonia in hujus veritatis confirmationem adducit Cardinalis Toletus, Joan. 10, annotat. 14.
3. Dubium. — Responsio. — Quaeri vero non immerito potest, quale fuerit hoc praeceptum, an mere positivum, vel omnino naturale. Dupliciter enim intelligi potest Deum imposuisse Christo Domino hanc obligationem, uno modo directe, praecipiendo illi ut per mortem suam homines redimeret. Alio modo solum revelando illi hoc esse medium necessarium ad hominum redemptionem, quia ipse decreverat nullam aliam satisfactionem pro hominibus acceptare; multi enim existimant, ex hoc solo posteriori modo, absque alio positivo praecepto, ex ipsa lege naturali charitatis, statim ortam esse in Christo obligationem sustinendi passionem et mortem; quia lex charitatis obligat ad ponendam corporalem vitam pro salute spirituali proximi, et multo magis obligatad pouendam illam pro salute spirituali totius naturae. Quod si dicatur hoc esse verum inpuris hominibus, quorum vita corporalis non tanti momenti est quanti spiritualis vita proximi, at vero in Christo non videri eamdem rationem, quia ejus vita, eo quod esset vita Dei, erat infiniti valoris, certe hoc non videtur multum obstare, quia, quamvis illa esset vita Dei, tamen non amittebatur simpliciter, sed ad tempus breve propter aeternam proximorum vitam exponebatur. Unde negari non potest quin, secundum ordinem charitatis, praeferendum fuerit illud bonum spirituale proximorum illi corporali damno proprio; ergo eadem ratione recte intelligi potest eamdem charitatem ex se obligasse ad subveniendum proximis in tanta necessitate constitutis. Neque enim refert dicere, potuisse Christum alio modo, scilicet, unico actu suo, sufficienter succurrere hominibus; supponimus enim ex ordinatione divina, hoc medium fuisse necessarium ad reparationem hominum. Et confirmatur et declaratur, quia, si fingamus Christum cognovisse, esse sibi medium necessarium ad promerendam gloriam et resurrectionem sui corporis et resurrectionem ad vitam immortalem, sustinere passionem, ct alios hujus vitae labores, etiam si non haberet aliud praeceptum positivum, ex ipsa lege naturali cha - ritatis propriae, teneretur ca mala sustincre propter tantum bonum sui corporis, seu humanitatis suae; ergo ad eumdem modum potest intelligi similis obligatio propter aeternam gloriam animarum. Nec dissimile argumentum colligi potest ex obligatione charitatis ad Deum, in cujus gloriam et honorem redundat hominum gloria et redemptio; ipse igitur Dei amor veluti natura sua potuit obligare ad sumenda omnia illa mala propter Dei honorem et gloriam. Et hoc modo videtur defendere hanc sententiam Anselm., lib. 4 Cur Deus homo, c. 8 et 9, et videtur mihi valde probabilis, quanquam in re non sit magna diversitas. Et facile intelligi potest, utrumque modum praecepti in hoc negotio intervenissc, cum simul esse non repugnet, et utrumque charitatem Dei et Christi erga homines commendet.
4. Responsio ad argumenta. — Ad argumenta, ad Chrysostomum primum dicitur, eum propter vitandos Arianos eo modo fuisse locutum; illi enim de Filio, ut Deo, intelligebant habere mandatum a Patre, et essc illi obedientem; ipse vero, ut hunc errorem radicitus evelleret, explicare voluit haec omnia, et convenire Christo secundum assumptam naturam, et non includere imperfectionem repugnantem divino supposito. Et ideo ( ut D. Thomas supra, dicta q. 47, a. 2, ad 1, notavit) addit Chrys. illa verba: IVon est antelligendum quod prius ezpectaverit audire, et opus ei fuerit dicere; sed voluntarium monstra vit processum. et contrarietatis ad Patrem susgicionem destrucit. Itaque non intendit negare praeceptum, sed negat fuisse impositum Christo propter imperfectionem aliquam. Ex quo simul respousum est ad conjecturam ex verbis Chrysostomi desumptam. Secundo, dici potest Chrysost. et Theophyl. docuissce, Christo non aliter fuisse impositum hoc praeceptum, quam ostendendo illi divinam voluntatem, et decretum de iis omnibus quae ad redimendos homines facere oportebat, non tamen negare hinc ortam esse Christo obligationem charitatis ad redimendos homines; quin potius indicant non indiguisse alia positiva lege et obligatione, ut hoc faceret, quod per se bonum et necessarium erat, supposita Patris voluntate; et ita videtur sententia eorum coincidere cum sententia Anselmi supra tractata; vel certe volunt Christum propter summam perfectionem suam non indiguisse praecepto expresso, sed tantum tacito, et insinuato in ipsa voluntate Patris.
5. Ad primam confirmationem ex loco Joan. 10, respondetur, ex ipso contextu aperte colligi aliter tieri sermonem de morte, et aliter de resurrectione; sic enim inquit Christus: Propterea me diligit Pater, quia ego pono anian meam, ut iterum swnam eam; illud ergo intelligitur esse ut medium, hoc ut finis; de illo ergo medio intelligitur accepisse mandatum, ut per illud talem finem consequeretur. Quod vero ibidem dicitur, totum negotium mortis et passionis Christi positum fuisse in ejus voluntate, non excludit obligationem, sed ostendit liberam et spontaneam voluntatem qua Christus morti se obtulit; ostendit etiam superiorem quamdam, et excellentem voluntatem quam habuit, ut posset, cum vellet, morti tradi, non antea. Quomodo autem cum hoc praecepto potuerit haec libertas conjungi, supra, quaest. 18, laussime tractatum est.
6. Ad ultimam confirmationem respondet supra Anselmus, Christo non fuisse directe praeceptum ut moreretur, sed ut veritatem praedicaret, et in justitia perseveraret usque ad mortem, propter quod aliqui imponunt Anselmo, quod negaverit hoc praeceptum. Sed immerito, ipse enim aperte illud admittit; explieat tamen modum quo intelligendum est; non enim ibi praeceptum est ut ipse cfficerét mortem suam, sed ut illam sibi obiatam sustineret et amplectcretur, ut bene etiam notavit Scot., in 3, d. 10, q. 2, ad 2. Et hoc modo dicit AnselIm., Christo fuisse pracceptum ut non desisteret a servanda justitia, et veritate praedicanda, etiam si mortem sustinere oporteret; et quia Deus praeviderat pravas voluntates Judaeeorum hoc fuisse operaturas, ideo absolute et simpliciter dicendum est, habuisse Christum praeceptum moriendi pro hominibus, quod his tandem verbis bene exposuit Anselmus: Potest tandem dici, quia pracepie illi mori Pater, cum hoc pracepit unde incurreret mortem.
Sectio 4
an simpliciter dicendus sit christus subjectus patri, vel solum illa determinatione, ut homoSECTIO IV. An simpliciter dicendus sit Christus subjectus Patri, vel solum illa determinatione, ut homo.
1. Hic jam non est quaestio de re, sed tantum de modo loquendi; nam in re certissimum csi ex omnibus dictis, Christum ut hominem esse subjectum Deo, et jure, et facto; jure quidem, quia tenetur praeceptis ejus parere; facto vero, quia et semper illi obedit, et promptissimam et paratissimam habet voluntatem ad parendum illi; unde in Concilio Alexandrino, quod habetur in Epist. 10 Cyrilli, sic legitur: IVon ignoramus quod cum Deus sit, et homo sub Deo factus sit, secundum legem humnanitatis nature competentem. In quibus verbis etiam ratio hujus veritatis continetur, quae etiam ex dictis est satis manifesta, et alia Patrum testimonia, ex dictis in commentario art. 2, circa sol. ad 3, et ex sequenti disputatione peti possunt. An vero haec locutio: Christus est subjectus Patri, simpliciter proferenda sit, vel solum cum addito, D. Thom. recte dicit melius esse determinationem ponere ad tollendam omnem ambiguitatem et suspicionem Ariani erroris; quod maxime verum est, si de Verbo aut Filio sub his nominibus sermo sit. Simpliciter tamen, et in rigorc sermonis, non videtur necessaria illa determinatio, ut etiam D. Thomas indicat, quia esse subjectum nihil aliud est quam habere voluntatem subjectam voluntati alterius; unde hoc praedicatum convenit supposito ratione natura, et nihil includit repugnans supposito secundum se; ergo in rigorc potest absolute ct simpliciter de Christo affirmari, quia, sicut simpliciter est homo, ita simpliciter habet voluntatem humanam, quee natura sua subjecta est voluntati divinae. Et confirmatur, quia Christus simpliciter dici potest obediens Patri sicut dicitur simpiiciter mortuus; unde et Scriptura ita absolute loquitur; sed esse obedientem idem est quod esse subjectum; ergo.
2. Objectio. — Responsio. —bices: qui est subjectus alteri, est minor illo; sed Christus (ut diximus) non potest simpliciter dici minor Patre, sed solum cum addito, in quantum homo; ergo nec poterit dici simpliciter subjectus. Respondetur negando consequentiam, quia per illud praedicatum, minor, fit comparatio absolute et simpliciter in perfectione, quae absolute et simpliciter aequalis est in Christo, et Deo seu Patre, et solum secundum quid, id est, secundum assumptam naturam est minor; at vero praedicatum, subjectus, solum significat proprietatem quamdam, seu relationem convenientem personae, rationc assumptae naturae; unde non est necesse ut is, qui est subjectus, sit simpliciter minor, sed solum ut habeat voluntatem aliquam minorem, seu inferiorem alteri.
3. Advertendum vero est haec omnia potissimum intelligi, si haec subjectio referatur ad Patrem, vel ad Deum; si autem referatur ad Verbum, seu ad Filium, sic erit simpliciter necessaria determinatio; quia, si absolute Christus diceretur subjectus Verbo aut Filio, significaretur distinctio suppositorum inter Verbum et Christum. Et ideo ut hic error caveatur, addenda cst determinatio qua suffticienter denotetur, hanc subjectionem tantum esse secundum diversas naturas; et ita traditur in dicta Epist. 10 Cyrill., ex Concilio Alexandrino. At vero, si locutio fiat per relativum reciprocum, dicendo Christum esse subjectum sibiipsi, minus necessaria videri potest determinatio, quia illudmet relativum includit suppositi identitatem; nihilominus tamen illa locutio rejicienda est, quia simphciter prolata, quamdam in se repugnantiam involvit; nemo enim sibi ipsi subjicitur, sicut nec est inferior aut minor se ipso; et ita in dicto Concilio Alexandrino absolute rejicitur.
Disputatio 44
De servitute christiQuanquam servitus subjectionem includere videatur, aliquid tamen importat praeter subjectionem; servus enim relationem dicit ad dominum, unde de ratione servi est, ut non solum sit subditus alteri, sed etiam omnino sit sub dominio alterius. Propter hanc ergo rationem, disputationem diversam a praecedenti propono, et quia ex diversis Patrum locutionibus singularis et propria difficultas in hac materia orta est; primo ergo rem ipsam, deinde modum loquendi explicabimus.
Sectio 1
utrum christus, ut homo, vere ac proprie sit et dici possit servus dei1. Prima sententia. — Fundamentum ea Conciliorum testimonio.—Prima sententia negat Christum, etiam cum illo addito, ut Aomo, vere posse dici serrum Dei secundum propriam ac legitimam significationem hujus vocis sercttus, et consideratis omnibus conditionibus et imperfectionibus quas vera ac propria servitus includit ac requirit. Hanc sententiam sic expositam apud nullum antiquorum Scholasticorum invenio. Non tamen desunt novi Theologi, qui non solum censent hanc sententiam esse veram, sed etiam de fide definitam. Praecipuum ac fere unicum fundamentum hujus sententiae sumitur ex definitione Concilii Francofordiensis, contra Elipandum, qui Christum, sicut adoptivum, ita et servum appellare ausus est; quem aeque utroque titulo Concilium reprehendit ac damnat. Unde Adrianus Papa in sua epistola sic ait: Tanta nimirum vos temeritatis dementia deludit, ut adoptivum ewn filhum, quasi purum hominem, calamitati Iummawe subjectum. et (quod pudet dicere) servum eumn impii et ingrati tantis beneficiis, liberatorem nostrum non pertimescitis venenosa fauce susurrare. Cur non veremini, queruli obtrectatores, Deo odibiles, ilum servum nuncupare? In quibus verbis (si quis recte perpendat parenthesim illam, quod pudet dicere) magis damnat Pontifex servi quam filii adoptivi appellationem. Et infra subjungit: Etsi in umbra Prophetiae dictus est servus, propter servilis forme conditionem quam sumpsit ev Virgine, etc., numquid propterea nomen servi ei amponere debemus ? Unde concludit, postquam cessavit umbra, et manifestata est veritas quae sub allegoria latebat, non esse vocatum Christum ab Apostolis et Evangelistis servum, sed dominum. Ac tandem: JVostrum (inquit) opus est ut simus servi per conditionem, et filii per gratiam adoptionis; opus ejus est, ut sit unicus, proprius et dilectus Filius Dei. Similia multa habentur in epist. Concilii ad Episcopos Hispaniae; nam eodem modo damnat dicentes Christum esse servum, et dicentes esse filium adoptivum, ut videre licet praesertim in (ine epistolae. Ubi ratio redditur, quia alia est persona proprii flii, alha servi, qua significatur, servitutem non minus, imo magis requirere personam alienam et extraneam, quam adoptionem. Ac denique exponuntur Scripturae, quae interdum Christum appellant servum, ut intelligantur non de conditione servitutis, sed de humilitatis obedientia, qua factus est obediens usque ad mortem. Huic Concilio ad. jungi solet aliud antiquius, Alexandrinum, scilicet, quod habetur in epist. 10 Cyrilli. Sed Concilium illud nihil ad rem praesentem facit, ut inferius videbimus.
2. Auctoritas Patrum. — Secundo, fundatur haec sententia in Sanctorum dictis. Primum sit Chrysostomi, hom. 13 in epist. ad Hebraeos, ubi ait Christum, nunc sursum sedentem ad dexteram Patris, non esse ministrum nec servum, sed hoc cujusdam concessionis fuisse pro statu viae. Unde subdit: Sicut factus servus, qnon mansit servus, sic et minister factus, non mansit minister, non enim ministri est sedere, scd stare. Quorum verborum sensus idem esse videtur, qui in Concilio Francofordiensi insinuatur, nimirum Christum in statu viae assumpsisse ministerium ct humilitatem servi, cum tamen secundum veritatem et propriam conditionem servus non sit; alioqui etiam in gloria servus mansisset, cum camdem naturae conditionem rctineat. Secundum testimonium sit Athanasii, serm. 3 cont. Arian., ubi ait, Christum interdum vocari servum appellatione, non ceritate, ad eum modum (inquit) quo fttius se solet servum nominare; et ad hoc inferius adducit differentiam a Paulo inter Moysem et Christum constitutam, ad Heb. 3, dicente: Zt Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tanguam famnulus, Christus eero tanquam filius in domo sua. Tertium, Eusebii Emissen., qui in homil. 6 de Pasch., dicit oblatum esse pro nostro peccato hominem justum, qualem nostra regio non habet; quia nec subvenire peccato poterat simili peccato obnomius, nec intervenire pro servis astrictus legibus servitutis. Unde infra concludit offerendum fuisse cum, qui esset cj usdem generis, sed non ejusdem conditionis, et longe alterius libertatis. Quartum est Leonis Papae, serm. 1 de Nativit., ubi sic inquit: Assunpta est de matre hominis natura, non culya; creata est forma servi sine conditione servili, quia novus homo sic contemperatus est veteri, u et vcritatem susciperet generis, et vitium eagcluderet vetustatis. Quintum, ex Augustino, tractat. 3 in Joan., circa illa verba: Lec per Moysem data est, etc.: Per servum (inquit) lez data est, per inperatorem indulgentia. Et infra: Servus agere secundum legem potest, solvere a reatis legis non npotest. In Concilio etiam citato afferuntur alia verba Augustini, ex quadam ejus homil. 36: Dominus noster etiam in forma servi non sercus, sed in forma etiam servi dominus fuit. Sextum sit Cyrill. Alexand., in Expositione Symboli Niceni, circa medium, dicentis: Accepit autem (scilicet Verbum) formam servi ut liberi, non servus eaistens ad libertatis redit gloriam. In similitudine hominum factus est, qui, in forma el in Patris equalitate non homo ecistens, ut fieret in similitudine Dei secundum participium locupletatus est. In quibus verbis ultimis significat radicem ob quam Christus ut homo non est servus, scilicet, quia humanitas ejus secundum participium divinitatis locupletata est. Septimum sit Theodoreti in impugnatione sexti anathematismi Cyrili dicentis: Quainvis Apostolus naturam a Verbo assumDtam, formam servi appellet, quia ez se et ut prior assumptione talis est, tamen, unitate facta, non ultra locum hnabet servitutis nomen. Unde inferius ca loca Veteris Testamenti, in quibus Christus servus vocatur, indicat esse intelligenda ratione naturae assumptae, ad explicandam conditioncm quam ex se habet, non statum quem habet post unionem.
3, Octavum et praecipaum testimonium est Damasc., lib. 3 de Fide, c. 12, inquo, tractans de ignorantia et servitute respectu Christi, codem modo de illis loquitur, et aeque illas excludit ab hoc mysterio; et in summa ait, si natura humana assumpta secundum se sumatur, et mente praescindatur a Verbo, inveniri ex se ignorantem et servam, verum ob personae identitatem atque indivulsam conjunctionem, futurarum rerum notitiam consecutam esse. Unde subjungit: Quin illud quoque sciendum est, eum ne servum quidem dicere nobDis licere; servitulis enim ac dominationis vocalula non naturas indicant, sed ez eorum sunt genere que ad aliud referuntur, quemadmodum et paternitatis et filietatis voces; hae enim non essentiam, sed affectionem et relationem ostendunt; nam quemadmodum de ignorantia a nobis dictum est, st evilibus quibusdam cogitationibus, id est, subtilibus mentis imaginationibus, id quod creatum est ab eo quod increatum est sejunaeris, sane servilis ordinis esset caro, nisi Dei Verbo copulata esset; at cum semel ei personaliter unita sit, quonam jam pacto in sercilem classem redigetur ? et adjungit rationem aliam, dicens: IVam cum unus Christus sit, sui ipsius profecto et servus et dominus esse nequit; haec enim non em eorum numero sunt que simpliciter dicuntur, sed quee cum aliquo conferuntur. Cujusnam igitur servus erit? Patrisne? ergo non omnia quae Pater habet, Fili quoque sunt; siquidem Patris servus est, sui ipsius autem minime. Ex quo in fine concludit: Qui servum eum dicunt, unum Christum instar Nestorii in duos dividunt. Et ad testimonia in quibus appellatur servus, ceamdem expositionem adhibet, scilicet, quod appellatione tantum ita interdum vocetur propter assumptam passionis humilitatem, et eamdem doctrinam indicat, lib. 4, cap. S et 19, quam etiam transcripsit Nicetas, lib. 3 Thesauri, c. 38.
4. Scripturarum testimonia.—Lertio, possumus argumentari ex Scriptura, quae primo loco afferenda fuissct; tamen, quia nihil ex ea potest firmum afferri, nisi aliquo modo fundctur in Patrum auctoritate, ideo hoc loco melius collocatur. Adrianus ergo argumentatur ab auctoritate negativa Scripturae, quia nunquam in Testamento Novo Christus, servus appellatur. Quod est signum cam appellationem, ubi in Testamento Veteri reperitur, fuisse figuratam, cum in Novo, eo quod in eo jam sit revelata veritas, fuerit praetermissa. Ponderat deinde Adrianus, etiam in ipso passionis et mortis articulo, Christum non vo- casse Deum, dominum, sed Patrem suum, dicens: Pater, si fieri potest, transeat a ae caliz iste. Et in cruce: Pater, dimitle illis, non enim sciunt quid faciunt. Et iterum: Pater, in manus tuas commendo spiritun meum. Si enim Christus sce servum agnosceret, ccrte aliquando verbis suis hoc esset professus, et maxime in eo tempore in quo summam imbecillitatem assumptae naturae experiebatur; et tamen id non fecit; quin potius in eodem articulo passionis sese dominum et regem ostendit, latroni paradisum promittens. Nec refert quod in cruce Patrem, Deum suum appellaverit, quia distincta est Dei et domini appellatio, ut sumitur ex Damasc., lib. 4de Fide, c. S et 19; ubi, tractans verba Christi, Joann. 20: Ascendo ad Deum meum, et Deum cestrum, significat ita Christum distinxisse quia ahltter est Deus noster, aliter ipsius Christi; noster enim ita est Deus, ut sit etiam dominus; non sic autem Christi, sed tantum Deus. Possumus etiam addere, ,quod in Novo Testamento non solum Christus non vocatur servuis, verum etiam differentia in hoc constituitur inter ipsum et alios Prophetas, quod imprimis potest sumi ex parabola, Matth. 21, de Patrefamilias habente vineam, ad quam iterum atque iterum servos misit, tandem vero filium et haeredem, ltcc est, Christum, qui jam non servus appellatur. Sumi etiam potest ex illo Pauli, ad Heb. 3: Amplioris glorie iste pre Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illan. Et Moyses quidem fidelis erat in domo ejus tanquam famulus, Christus vero tanguam filius iun domo sua. Unde Augustinus, tract. 14 in Joaunem, expendens illa verba: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manmta ejus, ut nosses (inquit) qua distinctione dictum sit, Pater diligit Filium. Quare emm ? Pater non diligit Jonnnem? Et tamen non omnia dedit im manu ejus. Pater non diligit Paulum? Et tamen non omnia dedit in man ejus. Pater diligit Filium, sed quomod gater filium, non quomodo dominus seroum; quomodo unicum, non quomodo adoptatum.
5. Rationibus probatur prima sententia. — Quarto, afferre possumus rationes quas praecipue Damascenus et Adrianus indicant. Prima est, quia Christus, ut homo, non est filius adoptivus; ergo neque servus. Patet consequentia, quia magis aliena est a filio naturali conditio servitutis quam adoptionis, magisque extranea est persona servi quam filii adoptivi. Unde Christus etiam ad filios ado- tivos dixit: Jam non dicam vos serves, sed amicos, quia vera amicitia cum Deo, et filiatio adoptiva ita perficit hominem, et elevat ad consortium divinae naturae, ut denominationem servi quasi expellere aut superare videatur; ergo multo magis filiatio naturalis hujusmodi denominationem auferet.
6. Secunda: Christus, ut homo, nullam habuit conditionem servi, nisi obedientiam et subjectionem ad Deum; sed haec non suftieit ad constituendum servum; ergo. Totum antecedens sumitur ex epist. Concilii Francofordien., ubi sic dicitur: Ztsi Christun Propheta servum noiinavit, non tamen conditione sercitutis, sed ex humilitatis obedientia, qua factus est Patri obediens usque ad mortem; in his enim verbis et conditionem servi a jure subjectionis et obedientiae distinguit, docens, posterius hoc non sufficere ad proprium servum constitucndum; quod certe per se manifestum est; homo enim ingenuus subditus et obediens est ei cujus non est servus; et deinde negat in Christo fuisse eam conditionem servitutis, quae praeter subjectionem ad propriam servi rationem requiritur. Hoc autem neque ibi probatur, nec declaratur quaenam sit haec conditio servitutis. Unde quidam ita utrumque praestant, quia ratio et conditio servitutis praeter subjectionem includit negationem quamdam communicationis in propriis bonis ipsius domini, et consequenter etiam includit negationem illius intimae unionis et conjunctionis, ad quam illa bonorum communicatio consequatur; sed Christus, ut homo, ita fuit subjectus Deo, ut non fuerit distinctus personaliter a Deo; ex quo ortum est ut summam cum illo habuerit communicationem in excellentia et majestate et omnibus bonis; hac ergo ratione fuit Christus subjectus sine conditione servili. Major supponitur ut manifesta ex Aristotele, 1 Polit., c. 3, et ex ipsomet nomine servi; nam, si in bonis, in honore et sede cum domino communicat, quid est cur possit servus appellari?
7. Et potest praeterea in hunc modum explicari, quia omnis alia conditio servi potest in non servo reperiri; si haec vero cum aliis adsit, servus necessario constituitur; ergo signum est hanc esse necessariam et quasi propriam conditionem servitutis: antecedens patet, quia quod servus non sit capax dominii, sed quidquid adquirit, adquirat domino, commune potest esse filiis, si humana jura id statuant, et aliis subditis ingenuis, si hac conditione subjiciantur. Similiter, quod dominus habeat potestatem in servum, ut eo utatur in omnem usum, commune ctiam potest esse non servis; nam pater posset similem potestatem habere in filium; imo etiamsi Deus daret patri facultatem interficiendi filium, non ideo esset servus, quia semper communicaret cum patre in honore et in bonis, quia esset haeres ejus; praeter haec autem nihil aliud reperitur in servo quod sit proprium servi ut sic, praeter illam negationem communicationis in bonis. Confirmatur apposito exemplo, nam, si quis ancillam in uxorem ducat, hoc ipso desinit esse ancilla, ut indicavit Leo Papa, epist. 92 ad Rusticum, dicens, nuptiarum foedera tunc esse legituna, si sint inter ingenuos; id autlem non est nisi quia matrimonii vinculum quodammodo facit unum ex duobus, ita ut eisdem bonis et honoribus ac titulis fruantur; et idco Arist., 1 Polit., cap. 4, barbaros appellat eos, apud quos uxores in servorum gradu habentur; ergo signum est illud consortium et communicationem in bonis repugnare servituti. Multo ergo magis personalis unio inter humanam et divinam naturam exclusit a Christo ut homine rationem servi, et ab humanitate assumpta statum seu conditionem servilem; nam in eodem throno cum Deo collocata est, ut constat Apoc. 5 et 7, et ipsamet divinitate est sanctificata et deificata, ut supra, q. 7, late vidimus, et cadem latriae adoratione cum Deo colitur, ut q. 25 videbimus. Ac denique eisdem honoris titulis gaudet; nam hic homo est vere Deus et creator, ut q. 16 late visum est; qua ratione dixit Cyril., ep. contra libidinosos, citata in VI Synod., act. 6, tom. 5, Verbum propria gloria carnem illustrans, Deum decentibus dignitatibus illam implevisse; et Athanas., ibidem citatus, in epist. ad Eupsichium ait, carnem propter unionem ad Verbum cognomine dignitatem accepisse.
8. Secunda sententia. — Fundamentum ab auctoritate Scripture.— Evasionis modus reJicitur.—Secunda opinio est, Christum ut hominem esse et appellari posse servum Dei. Hanc docuit expresse D. Thomas, in hac quaest., art. 1, ad 2, ubi tam proprie ait Christum ut hominem appellari servum Patris, sicut subjectum Patri, quod late prosequitur toto art. 2. Et infra, q. 23, art. 4, ad 3, in hoc constituit differentiam inter servitutem ct filiationem adoptivam, quod illa non tantum respicit personam, sed etiam naturam; et ideo potest Christo ut homini attribui. Quibus locis manifeste supponit D. Thomas unionem hypostaticam non exclusisse ab humana natura eam conditionem servitutis quam habet connaturalem; et ab ea ut sic ait Christum ut hominem denominari servum. Eamdem sententiam tenet Palud., in 3, d. 12, q. 3, in primo dicto tertiae opinionis; et Cajet. hic, art. 1 et 2, et omnes Thomistae. Ex quibus quidam recens auctor scripsit, veram Theologiam, imo et ipsam fidem, docere Christum ut hominem esse servum. Ex antiquis etiam hoc tanquam certum supponit Bassol., in 3, d. 9, arg. 1; et in solutione id plane admittit. Durandus etiam (quamvis hoc expresse non attingat), cum admittat Christum ut hominem esse filium Dei adoptivum, a fortiori hoc dicet; et idem censendum est de Ricardo et Scoto. Imo, cum D. Thomas hoc ex professo docuerit, et reliqui Theologi antiqui sine disputatione id transegerint, videntur sane tanquam certum et indubitatum id supposuisse. Probatur autem primo ex Testamento Veteri, in quo frequentissime Christus nomine servi appellatur, ut Isaiae 42: Fcce serveus meus; suscipiam eum, etc. Qui locus de Christo exponitur Matth. 12, ut infra latius dicam. Idem Isai. 435, 49, 52 et 53; et Zachar. 3, est insignis locus: Adducam servum aeum Orientem; ct Ezechiel. 34: Suscitabo super eas pastorem unun servum meum David. Sed ad haec et similia testimonia responderi solet ex Adriano et Damasceno supra, Christum illis locis esse dictum servum appellatione, non veritate, id est, allegorica et metaphorica appellatione; nam, quia in Scriptura veteri nondum erat Evangelica veritas propalata, idea ad humilitatem Christi et obedientiam praedicendam, sub aenigmate servus appellatur. Verumtamen contra hanc expositionem objici potest primo generalis regula interpretandi Scripturam, quia, ubi potest sine inconvenienti cum proprietate intelligi, non est facile ad metaphoras recurrendum, quod maxime est in hac materia observandum, ne occasionem demus haereticis similiter respondendi, quando, ex simili verborum proprietate, contra eos ostendimus et hominem esse verum Deum, et Deum verum hominem, vereque passum, mortuum, etc. Nam quod in proprietate hujus appellationis nullum sit majus inconveniens quam in reliquis, patebit ex dicendis. Secundo, quod in his locis nullum est metaphorae indicium, quia non agitur in eis specialiter de obedientia aut humiliatione Christi per passionem, sed potius de excellentia et potentia ejus, ut patet ex verbis illis Isa. 49: Fece sereus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritun meum super eum, jndicium gentibus proferet, et caetera, usque ad illud: Et legem ejus insulee evpectabunt; ubi Hieronymus notat: JVec mirum si servus vocetum, factus em muliere, factus sub lege, qui cum an forma Dei esset, humiliavit se, formam seri accipiens, et habitu inventus ut homo. Ubi consulto videtur tacuisse humiliationem passionis et mortis, ut significaret, ob incarnationem solam dictum esse servum. Similiter Isaiae 52: Fcce (dicitur) intelliget servus meus, ezaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. Unde non alia ratione videtur Christus appellari scrvus his locis, nisi ut denotetur sermonem esse de illo ut homine, et ratione assumptae naturae. Unde Cyrillus, lib. ad Evoptium: i quis (inquit) dicat servum eum appellari,propter vocem sanctorum Prophetarum. nullo modo offendi decet; cognoverunt enim per revelantem eis Spiritumn Sanctum, quod Verbun em Deo Patre fieret homo. Ubi primum expendo, quod solam incarnationem reddit ut sufficientem causam illius appellationis. Deinde, quod satis significat illam appellationem esse propriam, cum sine offensione dicat posse a nobis usurpari, quod non semper licet in metaphoricis locutionibus. Unde et statim declarat appellationem hanc cum naturali filiatione non repugnare, dicens: Erat quidem et sic liber tanguam filius, negue sic tamen mensuram ecinanitionis optime facte faciebat contemptibilem, configuratus nolis, sercitutis jugo subditus. Nec refert quod ibidem enumerat Cpyrillus aliquos actus hujus servitutis, qui non conveniebant Christo ex debito servitutis, sed ex dignatione et humilitate, ut solvere tributi didrachma, et subdi legibus et tributis. Non enim haec affert Cyrillus, ut significet appellationem servi ab his vcl similibus actibus essc desumptam, cum aperte dixerit humanationem seu incarnationem Filii Dei fuisse propriam ejus causam; sed adducit illa ad exaggcrandam exinanitionem, et extensionem (ut sic dicam) servitutis Christi, quomodo dicere etiam Patres solent, Christum non solum Dei, sed etiam hominum servum factum esse, ut videre licet apud Augustinum, conc. 3 in Psal. 103, ubi illud Isai. 55: Justificabit ipse justus servus meus multos, citat juxta translationem Septuaginta, ustificare yustum bene servientem multis.
9. Secundo, principaliter probari potest haec sententia ex Novo Testamento, cx quo imprimis afferri potest citatus locus Matth. 12, ubi de Christo exponuntur verba Isaisee 42. Sed hic locus non omnino convincit, tum quia Evangelista non tribuit Christo appellationem illam, sed tantum refert quid de eo dixerit Isaias; non tamen declarat, an proprie vel metaphorice ita Christum nominaverit; tum etiam quia Matthaeus non citat, Ecce servus meus, sed, Ecce puer meus, graece, moic, juxta Septuaginta. Quae vox est magis ambigua, quamvis ubi non commode potest referri ad eetetem, servum tantum significare soleat, et ideo in praesenti hoc discrimen non multum referat, ut indicavit etiam Hieron., epist. 151 ad Algasiam, q. 2, et ad Tit. 1, ubi ait vocem hebraicam ibi proprie significare servum. Sumitur etiam ex Aug., lib. 20 de Civit., c. ult., et lib.. de Unit. Ecclesiae, c. 7, ubi inditferenter his vocibus utitur, pueri, scilicet, et servi. Possumus etiam afferre illud Matth. 11: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et Lerra, etc.; in his namque verbis Christus appellans Patrem suum Dominum, seipsum servum profiteri videtur. Responderi autem potest, potius ex hoc loco oppositum colligi;ita enim distinguenda sunt verba illa, ut Patrem suum vocet, Dominum autem non suum, sed coeli et terrae. Sed quanquam haec interpunctio bona sit, nihilominus Athanasius, serm. 3 contra Arianos, ex hoc loco probat, Verbum, postquam venit ad opus Patris absolvendum, et formam servi accepit, Patrem suum Dominum vocasse, quia, quando illum appellat Dominum ceeli et terrae, res omnes, ab ipso conditas, nomine caeli et terree complectitur, inter quas Christus ut homo enumeratur; non ergo seipsum excludit, sed suum etiam Dominum, Patrem appellat. Sicut ibidem exponit illud Proverb. 8: Dominus possedit me in initio viarum suarum, etc. Nam ibi interpretatur loqui Sapientiam incarnatam, et ideo vocare Deum, Dominum. Ex quibus et aliis testimoniis sic Athanasius concludit: Merito igitur, quia nos servi, cum talis effectus erat, quales nos eramus, servus appellatur, atque id studio humani generis ita fecit, quae nobis ec natura sercis, uli suscepissemus spiritum Filii, fiducia, esset, eum, qui naturalis Dominus noster erat, Patrem ev gratia nominare. Ceterum, quemadmodum nos, cum Dominum mnostrum Paítrem vocamus. non inficiamur nostram naturalem servitutem, quippe qui ejus opera simtts; ipse enim fecit nos, et non ipsi nos; ita, cun Filius, servi specie suscepta, has voces edit: Dominus creavit me, inftciari non debent divinitatis in illo eternitaten, aut eum in grincipio Verbun fuisse. In quibus verbis nonnulla continentur, qua: non parum huic sententiae favent: unum est, sicut in nobis non repugnant sibi naturalis servitus Dei et filiatio adoptiva, ita in Christo non repugnare naturalem filiationem Dei cum servitute in assumpta natura. Aliud est, ad universale Dei dominium pertinere, ut sit dominus Christi, quatenus homo est, quandoquidem sub ea ratione inter res conditas continetur. Ultimum denique est (quod nunc agimus) interpretatio praedictorum Christi verborum, quae sane non est proprio et genuino sensu aliena, nam propter naturalem filiationem Christus ita distinxit, ut specialiter Patrem suum appellaverit; propter generalem autem omnipotentiam et actionem, dominum vocaverit coeli et terrae, in quo non quidem expresse, et quasi speciali titulo, tamen saltem implicite et confuse, ac generali ratione, se ipsum ut hominem sub illo dominio comprehendit. Ac denique (quidquid sit de formali sensu verborum) tamen mediate (ut sic dicam), non est dubium quin ex illo optimum sumatur argumentum; quia certum est in nominibus coeli et terrae continens sumi pro contento; atque adeo illis comprehendi quidquid sub Deo coelhi et terrae ambitu continetur; Christus autem ut homo sub Deo est, cum sit minor Patre, et sub coeli ac terrae ambitu continetur; est ergo Deus, dominus ejus, et consequenter ipse servus, cum haec duo correlativa sint.
10. Potestque hoc testimonium seu argumentum confirmari ex verbis illis Pauli, 1 ad GCor. 3: Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus vero Dei; nam Christus Dei esse dicitur, quia Deus in suum honorem ipsum fecit Christum, ut Paulus ait, ad Hebr. 3, et Petrus, 1 Canon., c.3; ergo ut sic sub Dei dominio continetur. Item confirmari potest ex illis verbis Christi, Joan. 20: Ascendo ad Patrem meun, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum; nam, ut hic D. Thomas, art. 2, in arg. 3, Sed cont., notavit, Christus his verbis se ipsum Patris servum professus est; atque adeo idem est dicere Deum meum, ac, Domintm meum. Respondent autem aliqui, ex Damasc., lib. 4 de Fide, c. S et 19, non sine causa, non dixisse Christum, Deum nostrum, sed divisissc, dicendo Deum meum, et Dewmn vestrum; sicut non dixit, Patrem nostrum, sed divisit, dicens, Patrem meum ct Patrem vestrum; significavit ergo in illa divisione, aliter Patrem essc Deum suum quam nostrum; nam ita est noster Deus, ut sit etiam dominus; ita vero est Deus Christi, ut non sit dominus ejus. Sed imprimis haec interpretatio, seu quod Christus in ea divisione hanc diversitatem indicaverit, nullum habet fundamentum in textu evangelico, ut per se patet, quia nullum ibi est verbum quo Christus indicet, Deum non esse dominum suum. Unde Euthymius, ibi quaerens cur Christus ita distinxerit, et non dixerit, Deum nostrum, non reddit illam rationem, sed quia, licet hoo factus sit (inquit) et frater eorum natura humanitatis, honore tamen plurimum ab eis differebat, et divinitatis unione, atque impeccabilitate. Augustinus vero, tract. 121: Veque hic (inquit) divit, Deum nostrum; ergo et hic aliter meum, aliter vesirum; Deum meun, sub quo et ego homo sum; Deuwn vestrum, inter quos et ipsum mediator sum. Rupertus vero, l. 14 inJoan.: Deus meus est (inquit), quia craaturam ejus, id est, lhominem assumpsi; Deus atem itlorum est, quia non aliud quam homines sunt. Non ergo evangelicus textus illam differentiam requirit. Neque etiam habet fundamentum in Damasceno; verba enim ejus sunt: Non diait, Deum nostrum, sed Deum meum, si subtili mentis agitatione id, quod oculis cernitur, ab eo quod mente solapercimtur, distinguas, et Deum vestrum, ut opificem ac dominwmn.In quibus verbis potius Damascenus sentit Deum non alia ratione dici alicujus Deum, nisi quia est ejus opifex ac dominus; ideoque Christum Dominum non simpliciter dixisse Deum nostrum, sed divisione praedicta usum fuisse, ut denotaret non esse opificem suum ac dominum simpliciter ct absolute, secundum omnia quae in ipso sunt, sed solum secundum humanitatem assumptam; hoc enim est quod ait: S subtili mentis agitatione id quod cernitur, ab eo quod mente concigtur., distinguas; esse autem opificem ac dominum nostrum, secundum omnia quae sumus. Et ita intellexit illum locum Scholiastes Damasceni Clichtovaeus, dicens: Humanam naturam insinuavit Christus, cum Dewn Patrem, Deum swmn appellat; nam, secundum divinam, non recte Deus Christi diceretur, siquidem ipse cum Z'ilio suo unus est Deus; sed secundum hwnanam naturam, Deun Patrem Christus suun vocat Deuwn, quoniam ut homo, formatus est ab eo, factus et productus; et consimili quogue ratione Deus Pater, noster Deus dicitur, quoniaum ab eo creali sumus, atque ad esse perducti. Et adducit optimum locum Cyrilli, lib. 12 in Joan., c. 51, ubi, eadem verba tractans, inter alia inquit: Quamvis Dei secundum naturam sit Filius, Deum tamen swmn nuncupavit; ut quemadmodim nos ad supernaturalem dignitatem per ipsum ascendunus, sic et ipse, quoniam hoao factus est, Deum nostrum in Deum suum habeat, licet vere ac secundum naturam Filius sit. Non ergo conturberis cum Patrem Deum nomiuct suum, sed diligenter considera, Patrem quidem suum esse natura, Deum autem nostrum ut creatorem et dominmum; sed, quod sibi natrura inest nobis largitur, ut communiter Patrem appellemus, et quod nostrum est, quoniam naturam nostram assumpsit, sibi rursus accommodat, cum Deum nominet suwum, ntique ut creatorem et dominum suum quatenus homo est; hoc enim titulo dixerat Cyrillus appellari Deum nostrum, cumque titulum Christum ut hominem sibi accommodasse seu usurpasse. Neque ab hac expositione discrepat Concilium Alexand., in epist. ad Nestor., qua est 10 inter epistolas Cyrilli, et recepta in Concilio Ephesino, et habetur tom. 1 iiius, c. 14, ubi ait, Verbum ut Deum, Deum Patrem suum appellare, hominem tamen factum esse, proindeque secundum legem bumance vature congruentem, Deo suójectum esse; et infra: Ut homo igitur, et ad evinanitionis conditionem quod spectat, eque ac nos, se subditum fatetur. Notandum sane est verbum ilIud, eque ac nos, etc., nam imprimis docet Concilium, hac professione qua confitemur Deum nostrum, profiteri nos esse subjectos Deo, et consequenter ipsum esse nobis superiorem et dominum; et hoc ipsum professum esse Christum ut hominem, appellando Deum suum, et sub ea ratione esse aeque Deo subjectum; ergo et Deum aeque esse dominum ejus; et in eumdem fere modum tractat hunc locum late Hilar., lib. 11 de Trinit., aliquantulum a principio, cujus verba statim referam.
11. Ratione denique hoc declaratur, quia, quamvis verum sit nomina Dei ct Domini in rigore esse diversa, et illud esse proprie nomen naturae, hoc potestatis, tamen ita sunt conjuncta et aequalia (ut sic dicam), quatenus in Deum conveniunt, ut aeque late pateant, si sub aliquo respectu ad creaturas respiciant, vel potius a creaturis respiciantur; ergo, hoc ipso quod Deus dicitur alicujus Deus, necesse est ut sit etiam illius dominus, et e contrario; ergo, hoc ipso quod Christus ut homo vocat Deum suum, virtute vocat dominum suum. Quis enim sibi persuadeat Deum alicujus esse Deum, cujus non sit dominus? ac si divina dominatio non tam late pateat, quantum quaelibet alia habitudo, sub qua possit Deus dici alicujus Deus. Etenim, cum Deus per sese et absolute sit Deus, quidnam addi potest, cum dicitur esse alicujus Peus, nisi vel habitudo ultimi finis, vel primi principii, vel alia similis? Ad hunc enim modum dixisse videtur Jacob, Genes. 28: Si fuerit Dominus Deus mecum, ctc., erit mihi Dominus in Deum; id est, illum venerabor et colam ut supremum numen, in eo fidam, ei gratias referam, tanquam supremo auctori bonorum omnium; nullus autem ita recognoscit Deum suum, quin etiam recognoscat illum dominum suum, et se servum ejus. Quia non potest Deus non esse auctor illius cujus est ultimis finis, nec potest non esse dominus ejus cujus estauctor. Hinc Hilarius, d. lib. 11 de Trinit., col.S8, a principio, ex hoc locoJoannis quem tractamus colligit, per assumptionem carnis factum esse ut is, qui erat Pater Filii, incepcrit esse Deus Christi: Dum qui in forma Dei erat, repertus est in forma servi; servus enim non erat, cum esset secundum spiritum Filius Dei, et secundiin commune judicium, ubi non est servus, negue dominus est. Deus quidem et Pater nativitatis est Unigeniti Dei, sed ad id quod sercus est, non possumus nisi tunc dominum deputare, cum sercus est. Quia cum ante per naturam non esset servus, et postea secundum naturam esse quod non erat capit, non alia dominatus causa intelligenda est, quai quae eatitit servitutis; Lunc habens er naturae dispensatione doaninum, cum prabuit ev hominis assumptaone se servum. Manens igitur in forma servi, gui ianebat ante in Dei forma, homo Christus Jesus locutus est: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrun, Deun meum et Deum vesirun. In quo discursu evidenter supponit Hilarius, Christum, appellando Deum suum, eum, ut hominem, dominum recognovisse; et in hoc solum incumbit, ut ostendat dominatum illum non convenire Patri ab aeterno in Filium quem genuit, sed in tempore in Christum servum factum, ratione humanitatis assumptae; atque hoc modo respondet Arianis, qui haec verba ad Christi divinitatem referebant. Unde ita concludit: Si igitur heec servus ct ad servcs locutus est, quomodo professio ista non servi sit, el ad eam magis naturam, quae non in natura servi sit, transferetur, cum et, qui in forma Dei manens formam serva assumpsit, quasi servo ad servcos communio, qon nisi ev eo tantum possit esse quod servus est? Pater igitur sili ita ut hominibus Pater est, et Deus sibi ita ut servis Deus est. Etcum hec omnia ad homines servos homo in servi forma Jesus Christus loguaturi, non ambigitur quin Pater sibi ut cateris sit ex ea garte qua homo est, et Deus sibi ut cunctis sit ez ea natura, qua sercus est. Quae ultima verba nimium fortasse probare videbuntur, propter id quod insinuat de [paternitate; sed non oportet intelligi seeundum omnimodam aequalitatem et specificam rationem, sed secundum proportionem et rationein communem, ut infra, quaest. 23, latius explicabo.
12. Quod si hac, quae diximus de interpretatione horum verborum Christi, satis ftundata sunt, ex eis ulterius colligere licet, Christum ut hominem in morte sua non solum Deum ut Patrem, sed etiam ut dominum invocasse, illis nimirum verbis: Deus meus, Deus aneus, ut quid dereliquisti me ? Ostensum cst enim perinde esse confiteri aut invocare Deum suum, quod dominum suum. Nen ignoro divinum nomen, Z, quc ibi usus est David, Psal. 21, cujus verba Christus usurpavit, juxta proprietatem hebraicam, sumptum esse ex attributo fortitudinis divinae; ut idem fuerit Christo dicere, Eli, Eli, ac si diceret, l'ortis meus, Fortis meus, seu, F'ortitudo mea. Hoc tamen nihil obstat; quin potius deservire potest ad declarandam rem de qua tractamus; nam, licet nomina divina ex diversis attributis sint desumpta, ut sub ea ratione nominetur vel invocetur a nobis, quae pro negotii vel occasionis opportunitate maxime videtur accommodata, ut Christus in praedictis verbis usus est nomine fortitudinis, quia pro humanitatis imbecillitate, ea tunc maxime indigere videbatur, nihilominus tamen per hujusmodi confessionem vel invocationem recognoscitur Dcus ab homine, ut supremum principium a quo pendet, ct cujus est dare auxilium et fortitudinem, et caetera bona; hoc autem idem est quod recognoscere Deum ut supremum dominum, etiam si non invocetur nomine a dominio sumpto, vel dominium formaliter significante; ergo perinde fuit Christo dicere: Eli, Eli, ac si diceret: Domine, fortitudo mea, esto mihi in Deum protectorem, quoniam fortitudo mea et refugium meuwn es tu, Psal. 17 et 30.
13. Tandem adjungere hic possumus verba illa, quae Christus daemoni tentanti respondit, Matth. 4: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum; quanquam enim haec gene- ratim de omnibus scripta sint, Deut. 6, tamen a Christo sunt usurpata, ut ad se etiam pertinentia; ergo in illis confessus est non tantum Deum, sed etiam dominum suum. Nec dici potest Christum illa verba attulisse, quae de puris hominibus dicta sunt, quia daemon nihil amplius de illo quam de puro homine sentiebat. Nam, ut Hieronymus ibi ait, falsas de Scripturis diaboli sagittas, veris Scripturarum frangit clypeis. Non ergo attulit ibi Christus testimonia Scripturae, quae secundum falsam tantum daemonis existimationem, sed vere ac proprie ipsum comprehenderent. Unde rectc ibi Jansenius, cap. 14 Concord.: Scripturam (inquit) male citatam, alia Scriptura recte adducta, seu clavum clavo retudit. Et quamvis nonnulli Patres, ut Hilarius et Hieronymus, dicant Christum his verbis se indicasse dominum ac Deum, quem daemon adorare potius quam tentare debuisset, tamen planus et litteralis scnsus est, Christum repulisse tentationem, ostendentem ex Scriptura, ea quae daemon petebat, contra divina esse praecepta, quod a quovis gio homine responderi poterat, ut Jansenius ait. Denique, ex re ipsa quae his verbis continetur, potest sumi non inefficax argumentum; nam certum est Christum ut hominem debuisse tribuere Deo illud genus adorationis et cultus, quod verbis illis omnibus praescribitur: Dominum Deum tuum adorabis; ille autem cultus non tribuitur tantum Deo ut Deo, sed ut domino, ut verba ipsa prae se ferunt; imo in recognitione supremi ac divini dominii hic divinus cultus magna ex parte consistit; ergo Christus ut homo Deum ut dominum confitetur et adorat.
14. Epiphonema. — Ex his ergo omnibus videtur haec Christi servitus ex Novo Testamento sufficienter probari, et non sine fundamento dixisse Eliam Cretensem, in scholiis ad Greg. Naz., orat. 1, versus finem, circa illa verba: Pacis, justitiae, sanctifticationis,redem - ptionis, hominis servi, dixisse (inquam): Quod autem servus etiam et homo factus sit, totum Evangelii et apostolicarum epistolarum voluinen plenumn est, ubi ipse adducit testimonium aliud in hac materia vulgare, ad Philip. 2: PFormam, servi accipiens, in similitudinem hominum factus, ctc., ubi per forrnam servi sine dubio intelligit Paulus naturam humanam, ut in superioribus a nobis explicatum est. Sed nihilominus hic locus aliquibus non videtur convincere, quia ex eo solum habetur, Christum assumpsisse formam quae de se est ser- vilis conditionis, non tamen quod constituerit Christum servum; quia potuit unione impediri. Sed imprimis, si infra ostenderimus unionem non potuisse hoc impedire, neque excludere ab humanitate naturalem conditionem servitutis, constabit etiam hoc Pauli testimonium esse satis efficax. Et deinde Paulus non solum ait assumpsisse Christüm. formam servilem, sed formam servi, id est, qua servus ipse constitutus est, sicut dicitur assumpsisse formam hominis, id est, qua homo factus est, ut recte ibi intellesit Adamus, cum caeteris expositoribus.
15. Tertium ex Patribus fundamentum. — Tertio, principaliter probatur haec opinio ex sanctis Patribus. Primus sit Cyrillus, quem jam adduximus in lib. ad Evoptium, in defensione sexti anathematismi, et in epist. 10, cum Concil. Alexand. suscepta in Ephesino; et praeterea lib. 12 Thesauri, cap. 15, circa finem: Serci (inquit) Dei nos sumus secundun naturam, ipse dominus quidem secundum naturam, quia Deus, sed servus factus est, quia vere homo; ubi notanda est illa causalis, non enim fundat hanc servitutem in humilitate, vel ministerio aliquo, sed in veritate humanae naturae; et quia de ratione veri hominis est ut sit etiam servus Dei. Praeterea idem Cyrillus, dialog. 6 de Trinit., ante medium: Nonne (inquit) quando factus est homo, tunc et in servi forma venisse dicitur ? Proinde necessario intelligendum est, ante adventum in carne, non in servi forma fuisse Verbum, quod er Deo apparuit, sed in denominatione naturah, et iu propriis sublimitatibus, in quibus manere noi, agnà fecit propter charitatem in nos, appellatusque est servus. Paulo autem inferius quaedam verba subdit, quae videri possunt huic sententiae obstare, dicens: Quoniam autem secundum naturam est Deus et Dominus, permaittit et offensam et ignobilitatem servitutis eccellentia glorite victam aboleri. In quo insinuat, eam servitutem solum fuisse in apparentia et humilitate passionis, ideoque esse abolitam per gloriam resurrectionis. Sed, si quis accurate advertat, non ait Cyrillus abolitam fuisse servitutem, sed ignobilitatem et offensam servitutis, quod inferius clarius dicit, dispensationi secundum carnem ad Lreve tempus permisisse servitutis aodum, postea vero ad claritatem naturalis dominii redisse; hunc ergo modum servitutis prius vocavit ienobilitatem servitutis, eumdemque dicit esse ablatum seu mutatum per gloriam resurrectionis; ignominia autem servitutis in hoc posita fuit, quod non solum servus Dei ratione assumptae naturae factus est, sed etiam tractari voluit ut vile mancipium non aliter quam si ratione culpae esset obnoxius servituti. Aliud testimonium ejusdem Cyrilli, ex Dialog. 4, espendemus inferius commodiori loco.
16. Secundum testimonium sit Athanasii, cujus apertum locum supra attulimus, ex serm. 3 contra Arianos. Sed alius est manifestior in serm. 3, fol. 4, ubi inquit: Quateants im confesso est eum hominem esse factum, nihil discriminis attulerit, sive servus, sive filius hominis appelletur. Omnes enim istiusiodi vocule in ratione lunanitatis bene et proprie competunt; illague omnia non substantiam Verbi, sed hominem eum fuisse demonstrant. In quo testimonio expendendae sunt illa duae voces, bene, et proprie, quibus satis declarat Athanasius se non metaphorice esse locutum. Est aliud testimonium apud eumdem Athanas., tom. 2, in epist. contra Eusebium pro Nicaena Synodo, ubi tractat locum illum Proverb. 8: Dominus possedit me; sed non oportet verba referre, quia sunt fere eadem cum superius adductis.
17. Tertium testimonium sit Nazianzeni, cujus verba quaedam ex orat. 1 superius citavimus, quae videri possunt non adeo urgentia, quia cum nomine servi alia enumerat, quae non proprie, sed per metaphoram Christo conveniunt. Tamen, in orat. 35, qua est1 de Filio, et 3 de Theolog., circa finem, enumerat fere omnia praedicata quae ratione humanitatis proprie de Filio Dei dicuntur; et inter ea ponit nomen serv?; imo, sentit abjectiora esse illa nomina quae humanitatis mortalitatem indicant, quam servi nomen: Tu (inquit) mihi contra, illas ingratitudims tuee voces enumera, has, videlicet, Deus meus, et Deus cester, major creavit, facit, sanctificavit; sercum etiam (si ita lubet) et obedientem adjunge; et infra: 4dde etiam, si ita placet, que his abjectiora sunt, dormire, esurire, fatigari.
18. Quartum testimonium sit Chrysostomti, serm. 7, in id ad Philippen. 2: Formam servi accipiens, ubi declarat, accipere formam servi non fuisse opus servi facere, sed naturam servi induere, seu assumere. Unde concludit: S icut in forma Dei perfectus est Deus, ita in forma servi perfectus est servus. Idem homil. circa illa verba David: Quis ego sum, Domine Deus ? 4 Paralipom. 17, inquit: Quid hunilius servo ? tamen hoc fieri dignatus est, ut mos liberos faceret. Chrysostomum imitati sunt Graeci expositores, Philippen. 2, Theophylact., Theodoret., et alii, qui performam servi intelligunt substantiam servi.
19. Quinto, Theodotus Ancyranus, in homil. habita in Concil. Ephesino, et refertur in tom. 6 ejus, c. 9: Zfficitur (inquit) consercus, ut dominium suum olim declaret. Hinc magnus ille Paulus: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, et caetera usque ad illud: Forman servi accipiens, quem locum optime ad rem praesentem exponit, sentiens ita sumpsisse naturam servilem, ut secundum eam factus fuerit servus. Unde et in alia homil. ejusdem quae habetur in appendice ad eumdem tomum sextum ecjusdem Concilii, c. 2, interrogat, quomodo Unigenitus servus factus est, manens quod erat, et factus est quod mon erat; quod late prosequitur tota illa homilia. Et Achatius, homil. in eodem Concil. recit., tom. 6, c. 11, ubi inter alia ait: Inferne servus, superne ftlius.
20. Rejicitur ad testunonium Ambrosii vesponsio. — Sexto, inter Latinos Ambrosius frequenter hanc sententiam docet, non obiter illam attingens, sed ex professo, l. 7, epist. 47, quemdam reprehendens, quia negabat Christum pro nobis servitutem suscepisse, eumque dicit Apollinaris errore fuisse infectum; et inferius, de Christo exponens illud Ps. 108: Adjiuca me, Domine Deus meus, oit: Secundum formam servi locutus, dominum appellavit, quem Patrem noverat, servitus enim carnis dominatus divinitatis est; et hb. 5 de Fide, c. 6, sic inquit: JIVon igitur praejudicat quod subjectus dicitur, cui non prajudicat quod servus legitur; et c. 4 habet multa similia; et praefat. in Psalm. 35, de Christo exponit titulum Psalm., qui est, 7n finem servo Domini Psalmus David: Nam ea utero (inquit) sercus erivit et dominus. Respondent, his locis asserere Ambros., Christum appellari servum, non tamen proprie ac vere esse servum; quo modo possunt eludi multa ex dictis testimoniis. Sed imprimis incredibile videtur, tot Patres, tam frequenter, et absque alia explicatione vel limitatione ita esse locutos in re ad fidem pertinente, si non esset propria et in omni rigore vera locutio. Praesertim cum non tantum pro concione, sed disputantes contra haereticos ita loquantur; et maxime contra Arianos, qui ex Christi servitute inferebant esse creaturam, quibus Patres nunquam respondent impropric esse servum, quod facere oportuisset, si cum divinitate personae propria servitus in assumpta natura esse non posset. E con- trario vero Ambrosius, primo loco citato, ad crrorem Apollinaris negantis assumptae naturae veritatem pertinere credit, negare in Christo ut homine veram servitutem, quia esset negare veram obedientiam, veramque subjectionem, ut tetigit etiam Theophylactus, ad Philip. 2.Unde in secundo loco, tam proprie ait Ambrosius Christum esse servum sicut subjectum, alioqui non recte subjectionem ex servitute colligeret. Ac tandem in postremo loco ita fatetur Christum factum esse servum, sicut hominem, aut doloribus subditum. Et plane caeteri Patres citati eodem modo loquuntur.
21. Septimo, ex Hieronymo nonnulla in superioribus adduxi. Sed notandus imprimis maxime videtur locus ille ad Tit. 1, ubi exponens illud verbum: Paulus servus Dei, ait: Hmec servitus non est illa de qua ipse Apostolus ait: Neque enim accepistis spiritum servitutis iterum iu timore, verum nolilis servitus, de qua et David ad Deum logwitur: Ego servus tuus, et filius ancille tua; et infra: Nec mirum, quamvis sanctos homines, Dei servos nobiliter appellari; cum per Isaiam Prophetam Pater loguatur ad Filuum: Magaum tibi est vocari te seruum meum; et caetera quae late prosequitur.
22. Octavo, August., epist. 178, circa fin., sic ait: Zu qua infirnitate hunanitatis non solum subditum, sed etium servum evidentissime confitemur, àpso dicente: Ego servus tuus, eic.; et serm. 5, alias 6 de Temp.: Secundum hanc (inquit) regulam (id est, secundum communicationem idiomatum, aut secundum diversas naturas), modo pauper, modo dives, modo equalis, modo dominus, modo servus.
23. Nono, Gregor., 2 Moral., c. 22, de Christo exponens illa verba: IVunquid considerasti servum mewum Job? Bene (inquit) servus dictus est, qui formam servi suscipere dignatus est. Sic etaim Fulgent., de Fide ad Petr., c. 29: Formam servi accepmt, ut fieret servus. Atque ad eumdem modum loquuntur Vigilius, lib. 5 cont. Eutych., col. 8; Petrus Diac., lib. de Incarn. et grat., c. 6; Bernard., in serm. de passio.; et Rupertus Abb., inc.3 Zach. Multa etiam et valde notanda supra ex Hilario retulimus. Denique optima sunt verba Isidori, lib. 1 de Sum. bon., c. 16: Christus et in forma servi servus, et in forma servi non servus; in forma quippe servi, Domini servus, et in forma servi Lominum dominus.
24. Rationibus stabilitur secunda sententia. — Qnarto, principaliter probatur ratione haec sententia; nam, ut recte Damascenus dixit, attributum servi ex his est, quae ad alterum dicuntur, et in relatione consistunt; sed in Christo ut homine invenitur sufticiens fundamentum ct terminus relationis servitutis; ergo et relatio servitutis; ergo ab illa vere ac proprie dicctur servus. Probatur minor, nam relatio scrvitutis ad Deum, si generaliter sumatur, non habet aliud fundamentum in creatura, praeter essentialem dependentiam et subordinationem quam habet ad Deum, ratione cujus et est sub potestate et dominio Dei, ut possit illa uti prout sibi placuerit, et ex se nata est obedire Deo. Unde Cyrillus Ales., lib. 4, dialog. de Trinit., col. 6: Servile (inquit) factum est, quidguid productum ex nihilo; ita et divinus ucbis clamavit David ad dominum universorum Deum: Quoniam omnia serviunt tibi. Unde infert, Verbum divinum non esse creaturam, cum sit extra omnem servitutem. Et inferius, col. 8: Quod locatur (inquit) cum crcatura, nec Deus, nec lilits, nec dominus vere esse potest, sed ut eciaius inter ministros et subditos; et inferius, agens de Verbo: Solus (inquit) ipse liber et libertas, cum omnis creatura Deo servilem cervicei submitlat; ergo, ex sententia Cyrilli, fundamentum hujus servitutis est dependentia et subordinatio intrinseca, quam creatura habet ad Deum; terminus autem est Deus ipse, quatenus potestatem habet dominandi creaturae, et praecipiendi illi, vel ea, suo arbitrio, utendi. Constat autem, in Christo ut homine esse dependentiam et subordinationem ad Deum, ut ad habentem supremam potestatem in ipsum; ergo est in illo fundamentum et terminus relationis servitutis.
25. Quid ad pracedentem rationem respondeant aligui. — Refutantur. — Sed ad evertendum hoc fundamentum, quod sane videtur efficacissimum, excogitatum est aliud fundamentum hujus relationis, quod non tantum includat illam rationem positivam a nobis declaratam, sed simul requirat condi:ionem illam privativam, seu negativam, communicationis in bonis. Sed qua facilitate haec conditio inventa videtur, solum ad fugiendam vim argumenti, cadem facilitate rejicienda est et neganda talis conditio, quia neque a philosophis aut Theologis de scrvitute tractantibus posita est; nec Patres citati, qui de servitute Christi disseruerunt, aliquam hujus conditionis mentionem fecerunt; neque etiam ex sola rei natura colligi potest. Nam, si communicatio in bonis talis sit, quae non auferat subordinationem ct supremam potestatem, non est cur auferat relationem servitutis. Quod declaratur primo, nam haec relatio servitutis in aliqua positiva habitudine consistit; imo, si loqui volumus prout commuuiter Theologi loquuntur, relatio servitutis ad Deum ex parte creaturae est realis, ut sentit D. Thom., 1p., q. 12, art. 1, et ibi expositores, et alii Theologi quos ipsi citant; haec ergo relatio, quatenus in positiva habitudine consistit, non potest in negatione fundari, sed in positiva subordinatione aut dependentia, quia negatio ut sic non fundat habitudinem positivam. Neque etiam esse potest conditio necessaria, si non sit etiam necessaria conditio ad totum id quod est positivum in fundamento et termino relationis positivae. Nec poterit assignari aliqua alia relatio positiva, quae similem negationem in fundamento requirat. Neque etiam assignari poterit ratio, ob quam negatio, quae nihil destruit positivum in fundamento et termino positivae relationis, possit tollere aut impedire relationem ipsam. Ut, si tanta quantitas utriusque extremi est sufficiens fundamentum et terminus positivus relationis aequalitatis, quaecunque negatio convenientiae in alia forma, vel qualitate, vel perfectione, non poterit relationem aequalitatis impedire; aut, e contrario, si ad quantitates tantae magnitudinis sequitur relatio inaequalitatis, etiam si in aliis formis vel perfectionibus sit summa convenientia et unitas, non impeditur praedicta inaequalitas; sic ergo in praesenti, si communicatio in bonis talis est, quae non tollat veram dependentiam et subordinationem positivam ex parte unius extremi, et supremam potestatem ex parte alterius, non poterit illa impedire relationem servitutis. Neque negatio illius communicationis potest rationabiliter assignari ut fundamentum vel necessaria conditio ad talem relationem.
26. Responderi potest, quanquam hoc argumentum procedat de relatione illa physice considerata, quae fortasse alia non est a relatione creaturae, non tamen moraliter de servitute, quae potius est moralis quam physica denominatio. Unde non pendet tantum ex physica forma vel relatione, sed etiam ex moralibus conditionibus ad talem statum et conditionem servitutis necessariis, quarum illa videtur esse potissima, quod inter dominum et servum sit quaedam distantia in excellentia et honore, quae declaratur per illam negationem communicationis ia bonis. Ve! aliter dici potest, et fere in idem redit, aliud esse formam inhaerere, aliud denominare; sicut philosophi dicunt, si calor remissus cum intenso frigore subjecto insit, non denominare calidum propter excellentiam formae contrariae; sic ergo in praesenti, quamvis in Christo ut homine reperiatur quidquid est positivum in relatione servitutis creaturae ad Deum, nempe dependentiae, subordinationis, ctc., esse tamen quasi vestitum scu impeditum tot excellentiae et majestatis titulis, ut absolute et simpliciter non possit Christum, etiam ut hominem, servum denominari. Sicut dicemus inferius, q. 23, relationem effectus ad causam, quae sequitur respectu Dei ex infusione gratiae habitualis, eamdem esse physice loquendo in Christo, quae est in caeteris hominibus, et nihilominus in Christo non habere rationem filiationis, nec denominare filium, praesertim adoptivum, quia impeditur excellentiori filiatione, et gratia unionis. Quod si dicatur nomen filii adoptivi non esse mere positivum sed ex parte, et quasi praesuppositive, esse privativum aut negativum, cur non idem dicetur de nomine servi?
271. Sed haec omnia, si recte expendantur, non enervant vim fundamenti positi; ita enim responsionem retorqueo, quia, vel haec denominatio servi physice consideranda est, ut ab aliqua reali ac physica forma sumpta; et sic argumentum factum ostendit, hujusmodi formam esse in Christo ut homine, et consequenter ab illa denomminari servum. Vel moraliter consideranda est; et sic illae tantum conditiones sunt ad illam exigendae, quae communi vel doctorum ve! prudentum hominum arbitrio ad hujusmodi denominationem necessariae sunt; nam morales denominationes ex communi hominum aestimatione maxime pendent; sed illa negatio communicationis in bonis non est hactenus existimata necessaria ad hanc denominationem, ut patet ex omnibus Patribus citatis, ct amplius statim declarabitur; ergo etiam scecundum moralem loquendi modum est in Christo ut homine sufficiens fundamentum hujus rclationis seu denominationis. Imo, si quis recte consideret, quaestio haec, ad hos terminos et ad hoc fundamentum revocata, erit potius de nomine quam de re; omnes enim in hoc convenimus, quod Christus, in quantum homo, est non solum Deo subjectus, sed ctiam ab eo pendens, et sub illius potestate constitutus. hursus, quod humanitas Christi est Deo substantialiter unita, et per eam unionem admirabili mo- do sanctificata, et consequenter quod Christus homo habet maximam quamdam communicationem cum Deo in bonis ejus, in honore, in sede, ac titulis majestatis et gloriae; igitur solum videtur ad modum loquendi pertinere, an propter priores rationes dicendus sit servus, in quantum homo; vel an posteriores rationes hanc denominationem impcediant. In quaestione autem de modo loquendi nemo certe errabit, si communem modum loquendi Sanctorum sequatur; illi autem ita locuti sunt, et existimabant se proprie loqui, ut ex multitudine testimoniorum, et ex circumstantiis, et modo loquendi, etiam in disputationibus contra haereticos, et ex multis verbis eorumdem Sanctorum, plusquam verisimiliter conjectare licet; ergo non potest illa locutio ex vi sermonis, neque ut falsa, neque ut impropria, rejici.
28. Solvitur objectio. — Dices, etiam in modo loquendi potius esse sequendam definitionem Pontificis, quam plurium Sanctorum testimonia. Respondetur hoc argumentum supponere, definitionem Pontificis esse contrariam torrenti Sanctorum, quod incredibile est; concedo ergo definitionem Pontificis omnino esse veram; et si dictis omnium Sanctorum esset contraria, illis fore praeferendam; imo, etiam si Angelus de coelo ei opponeretur, etiam esset ejus testimonio definitio Pontificis praeferenda, ea exaggeratione, qua Paul. dixit: Zicet nos aut Angelus de calo, etc; nego tamen definitionem Pontificis, aut fuisse unquam, aut fore aliquando communi sententiae Patrum contrariam, cum communis Patrum consensus, praesertim fundatus in Scripturis ita ab eis intellectis ac declaratis, certam possit faccre fidem de ea re in quam conspirant. Quis autem fuerit sensus Pontificis Adriani, dicemus solvendo argumenta.
29. Roboratur proposita ratio. — Urgeo tamen amplius praedictam rationem, et gratis admitto, aliquam bonorum communicationem posse relationem ac denominationem servitutis impedire. Interrogo autem quacnam et quanta illa futura sit; non enim est hoc cujusque arbitrio committendum, et pro libito definiendum, sed aliqua certa regula adhibenda est, alioqui nibhil firmum statui poterit de hac relatione ct denominatione servitutis. Certum est enim, non quamcunque communicationcm cum Deo iu bonis ejus impedire veram ac propriam rclationem servitutis; alioqui homincs justi ct bcati non essent verc ac proprie scrvi Dei, quia cum Dco commu- nicant in visione et fruitione ejus, et in aliis supernaturalibus donis; constat autem id esse falsum, quia vera divina servitus inseparabilis est, saltem a pura creatura. Unde etiam in die judicii ad Sanctos et electos dicitur: Euge, serve bone et fidelis, ut notavit August., tract. 85 in Joan.
30. Neque obstat quod Christus dixit, Joan. 15: Jam non dicam vos servos, sed amicos; nam idem August., cit. loc., intelligendum hoc censet de servitute servili (ut sic dicam) quae ex timore nascitur, non vero excludi servitutem filialem, quae cum charitate et filiatione adoptiva conjuncta est, nam timor et reverentia filiorum in aeternum manet. Alii vero, cum Irenaeo, lib. 4 cont. haeres., c. 27, intelligunt locum illum de servitute legali, quae per libertatem legis gratiae exclusa est; nam inlege veterinon tam clare et aperte revelabantur emnibus divina mysteria; in lege autem nova quasi revelata facie gloriam Domini speculamur, et ideo dicitur agere Deus nobiscum tanquam cum amicis. Quae expositio parum a priori differt, nam servitus legis veteris ideo potissimum in lege nova exclusa est. quia jam non accepimus spiritum servitutis iterun in timore, sed spiritum adoptionis filiorum Dei, iu quo clamamus, Abba, pater, ut dicitur ad Rom. S8. Deinde Christus illo loco non dicit, Non estis servi, sed, JVon dicam vos servos, id est, non agam vobiscum tanquam cum servis, quia non solet dominus cum servo familiariter agere, et sui cordis secreta ei revelare; et hoc est quod subdit: Quia servus nescit quid fuciat dominus ejus; vos autem diei amicos, quia omnia quacumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
31. Et sic etiam posset intelligi illud Joan. 8: Servus non manet in domo in aternum, filius manet in eternum; inde enim non licet inferre, beatos, qui manent in domo Dei in aeternum, non esse servos; nam, licet servo, ea ratione qua servus est, non debeatur ut maneat in domo in aeternum, tamen si alioqui filius sit, poterit manere in domo patris in aeternum. In quo est ctiam differentia inter servitutem ad Deum et ad homines, quod haec per filiationem adoptivam excluditur, ut constat ex S ult. Instit., de Adopt.; illa vero non excluditur, sed perficitur; imo ipsamet filiatio adoptiva ad Deum intrinsece ct quasi essentialiter est altior quaedam ac perfectior servitus divina; et ideo non omnis servus excluditur ab aeterna habitatione in domo Dei, sed ille qui non est filius. Proprie vero et ad litteram, in illo loco Joan. 8, non est sermo de servitute ad Deum, sed de servitute peccati; praemiserat enim Christus: Omnis, qui facit peccatum, sercus est peccati; etsubdit: Servus autem non manct in domo in eternum; intelligit ergo de servo peccati, nam servus Dei in eeterna ejus domo manet; imo huic servituti, si perfecta sit, illa debetur haereditas.
32. Igitur (ut rationem concludamus) non omnis communicatio seu participatio divinorum bonorum excludit servitutem ad Deum. Quae est ergo communicatio quae illam excludit? Certe de nulla communica - tione id affirmari potest, quae in pura creatura reperiri possit; quia, in specie loquendo, fortasse nulla major participatio divina excellentie ac haereditatis fieri potest cum pura creatura, quam nunc fiat per gratiam et gloriam; major autem vel minor intensio sola non potest quicquam conferre ad hunc effectum. Maxime quod in Beatissima Virgine est illa bonorum communicatio in excellentissima quadam perfectione; neque hoc solum habet, sed etiam conjuncta est cum dignitate matris Dei, qua nulla major et excellentior videtur communicabilis personae creatae. Unde ratione illius quodammodo communicantur Beatissimae Virgini divini tituli, ut Regina coeli et terrae, et domina omnium dicatur; et nihilominus tota illa communicatic non excludit veram denominationem, et relationem servitutis ad Deum; ergo nulla communicatio divinorum bonorum, possibilis fieri personae creatae, excludit ab illa propriam relationem et denominationem servi Dei. Quae ergo communicatio illam impedit? Reliquum itaque erit, solam communicationem hypostaticae unionis illam impedire; quod, cum non sit in aliqua communi et recepta ratione servitutis fundatum, solum videtur inventum ad hanc quaestionem definiendam, et receptam a Patribus locutionem negandam.
33. Unde, ut aliquam certam regulam et ceneralem in hoc statuere possimus, illa sola communicatio in bonis impedire videtur rationem servitutis, quae constituit aequalitatem inter eos qui in bonis communicant, quia servus, hoc ipso quod servus est, inferior esse debet; atque hoc modo recte col'igunt Sancti Patres, Verbum divinum non posse esse servum Patris, quia est illi equale. Et fortasse ob cam causam servitus humana per adoptivam filiationem tollitur, cum tamen non tollatur divina, quia, cum inter homines sit aequalitas in natura, et per adoptionem addatur quaedam aequalitas in statu, honore ac haereditario jure, eo fere modo quo solet illam habere fiiius naturalis, consentaneum est ut talis adopiio servitutem humanam expellat; et idem fere est de vinculo conjugii, facit enim inter conjiuges quamdam aequalitatem, et ideo merito relationem servitutis unius ad alterum excludit; quanquam posset etiam harum Icgum alia ratio reddi, quam infra attinzam. At vero adoptio divina nullo modo facit tilium Deo aequalem, sed relinquit iuferiorem ac subditum, totumque sub potestate Der ut supremi domini constitutum; et eadem ratione maternitas divina non excludit veram servitutis seu ancillas rationem, quia semper manet persona omnino inferior; maxime cum non sit mater Dei ut Dei, sed ut honinis. Juxta hanc vero regulam verius colligimus, etiam communicationem bonorum Dei per unionem hypostaticam non excludere a Christo ut homine veram et propriam relationem seu denominationem servitutis. Nam, licet humanitas unita, sit ipsamet divinitate sanctificata, tamen non est effecta aequalis divinitati, neque aeque sancta et excellens ac ipsa divinitas; ergo, non obstante unione, manet in ea sufficiens fundamentum, seu conditio ut servum constituat. Vel aliter (et iu idem redit) Christus ut homo non est aequalis Deo, sed minor et inferior, ut patet ex Joan. 14, et supra dictum est; ergo ex vi unionis non fit Christus, ut homo, incapas servitutis ad Deum.
34. Et confirmatur ac declaratur, nam tota ila communicatio bonorum, quae est inter Christum ut homiuem, et Deum, non est cum eequalitate, sed cum quadam inferioritate; ergo non est cur omnino servitul repugnet. Antecedens patet, discurrendo per omnia bona hujus communicationis, quia Christus ut homo non est tam sanctus sicut Dcus, quia uon est sanctus per essentiam, sed per unionem humanitatis ad sanctitatem per essentiam. Item non est aeque beatus ac Deus, ut per se constat. Item, quod attinet ad titulos magestatis, non attribuuntur Christo ut homini, ctiam si Christo simpliciter tribuantur; quod forte sufficict ut Christus non sit simpliciter dicendus servus, de quo postca dicemus; tamen, cum determinatione specificante vel reduplicante, Christus, in quantum homo, neque est omnipotens, neque infinitus, nec deniquc Dcus, nisi extrahendo illam determinationem ad suppositum, quo modo nunc non loquimur. Similiter in hoc sensu, Christus, in quantum homo, non est Filius Dei naturalis, quatenus haec filiatio consurgit per generationem aeternam, et dicit omnimodam aequalitatem, sed alio inferiori modo dicitur Filius naturalis per gratiam unionis; ergo nequce ista communicatio aut filiatio, cum in inferiori ordine maneat, necessario excludit veram servitutem a Christo ut homine. Cujus etiam signum esse potcst, quia per cam non habet Christus, ut homo, jus ad totam, seu ad aequalem Patris haereditatem, quia non habet jus ad beatitudinem per essentiam, seu ad comprehendendam divinitatem per humanitatem suam; ergo non est cur hoc jus haereditarium excludat abilla natura relationem servitutis. Tandem, si consideremus communicationem in honore seu adoratione, licet verum sit eadem latria, qua Verbum colitur, adorari humanitatem ejus, tamen, si mente distinguamus illam adorationem ut humanitatem attingit, inveniemus inferiori quodam modo ad illam pertinere, quam ad Verbum; et respectu humanitatis esse respectivam, ad Verbum autem esse absolutam. Colitur enim Verbum propter se ipsum, humanitas vero non propter se, sed propter Verbum. Sicut quando adoramus sanctum hominem, eodem actu corpus et animam cjus veneramur, et nihilominus non aeque, quia animam propter se, corpus autem propter animam, et ideo corpus semper manet inferius, et quasi aliquid servile respectu animae. Sic ergo philosophari licet de humanitate respectu divinitatis, quantumvis sit ei substantialiter conjuncta. Unde, si reduplicative sumatur. ila determinatio, Christus in quantum ho7n0, non est adorabilis aequali adoratione ac Deus in quantum Deus, sed inferiori alio cultu, ut q. 25 videbimus. Imo ipse Christus ut homo adorat Deum eodem genere cultus ct submissionis, quo nos Deum colimus et adoramus; nam ci sacrificium offert, ut iufra, q. 22, et latius in 3 tomo videbimus; in quo actu suprema ratio hujus cultus manifestatur, ut ibidem dicemus; ergo recognoscit se ipsum ut servum, et Deum ut dominum suum; hoc enim genere cultus nos Deum adoramus.
35. Ultimo, potest tota haec ratio amplius confirmari et urgeri ex parte Dei, nam, ut ex Hilario supra citavimus, dominus ad scrvum dicitur. Unde recte infert D. Thom. 2. 2, q. 81, art. 1, ad tertium, ubi est spccialis ratio dominii, ibi esse debere specialem rationem servitutis; sed Deus est vere ac proprie do- rinus Christi ut hominis; ergo etiam Christus ut homo est servus Dei. Minor probatur, quia dominium omnium rerum inferiorum seu conditarum tam est intrinsecum et connaturale Deo, ut ipsemet non possit se ipsum illo privare; Christus autem ut homo inter res Dco inferiores et ab ipso conditas numcrandus est. Respondent aliqui, si per dominium intelligatur potestas dominandi seu utendi re in omnem usum, sic verum esse habere Deum dominium in Christum ut hominem; si vero intelligatur de relatione dominii, sic non esse verum reperiri in Deo respectu Christi. Sed haec distinctio difficultatem non evacuat, nam haec relatio dominii in Deo non est realis, sed rationis, ut omnes Theologi docent; unde proprium ac verum dominium, quod est intrinsecum et connaturale Deo, supposita productione creaturae, in ejus potestate et voluntate consistit; ergo, si in Christum ut hominem habet Deus praedictam potestatem, habet verum et reale dominium, quale in Deo esse potest. Ac deinde, supposita tali potestate, respectu Christi ut hominis, cur non poterit mens nostra, conferendo illa extrema, respectum inter ea invenire? aut confingere quod si id potest, is non erit alius ex parte Dei nisi respectus dominii, nisi novum aliquod nomen excogitetur ad vim argumenti eludendam. Denique in hunc modum hoc ipsum declaro, nam Deus, quantumcunque bona sua communicet cum creatura, non amnittit in illam dominii potestatem; ergo neque est cur nomen seu denominationem dominii amittat, et consequenter nec respectum aut rationem dominii. Unde inter homines, nunquam 1s, qui dominus alterius antea erat, amittet relationem vel appellationem dominii propter solam bonorum communicationem, nisi etiam privetur aliqua potestate, quam antea habebat in eum qui erat servus. Ethoc modo per conjugium uxor desinit esse ancilla, et per adoptionem amittetur servitus, quia potestas utendi tali re, aut tollitur, aut mutatur. Si autem cadem potestas maneret integra juxta civilia jura, quantacunque beneficia dominus in servum conferret, non propterea dominus esse desineret. Cur enim? Sic ergo contingit in Deo, cujus potestas in opus suum nec tolli, nec minui potest; et ideo, quantumvis bona sua communicet, quod nihil aliud est quam beneficia conferre, non propterea desinet esse aut dici dominus. Imo (si ita loqui fas est) eo est magis alicujus dominus, quo pluribus bonis cum cumulavit.
36. Nec vero dici potest communicationem bonorum Dei cum Christo, non esse ex beneficio Dei, sed esse connaturalem, ex personae dignitate. Nam hoc est verum respectu Christi ut Deus est, et consequenter respectu etiam Christi simpliciter et sine determinatione sumpti, quia Christus, absolute dictus, non est Deus ex beneficio, sed ex natura; non est tamen id verum respectu Christi ut hominis, quia omnis divinorum bonorum communicatio, quae in illo ut homine reperitur, orta est ex beneficio et gratia suae humanitati collata, ratione cujus nec potestatem nec nomen dominii Deus amisit respectu illius. Quo factum est ut Christus ut homo per eam humanitatem vere ac proprie sit sub dominio Dei constitutus, et quod ex beneficio Dei habeat omnia bona quae illi ut horaini communicata sunt; haec ergo communicatio bonorum nihil obstat quominus et Deus sit vere ac proprie dominus Christi ut bominis, et consequenter ut e contrario etiam Christus ut homo sit vere ac proprie servus Det.
37. Approbatur secunda sententia. — Haec, quae in hujus posterioris sententiae confirmationem adduxi, tantum apud me habent pondus auctoritatis et rationis, ut nullatenus ncgandum existimem, quin sit in Christo ut homine aliqua vera et propria ratio servitutis ad Deum, ac proinde vere ac proprie possit suh aliqua ratione dici servus Dei; quatenus, nimirum, est sub potestate ejus, et non solIum illi in omnibus parere tenetur, sed etiam ab illo in omnibus pendet; et e contrario Deus potest illo uti prout sibi placuerit. Imo ulterius addo, juxta communem usum hujus vocis, servus Dei, sine ullo periculo vel suspicione erroris posse de Christo ut homine praedicari; quia revera. haec servitus nullam ignobilitatem importat aut requirit, praeter eam quae in ratione naturae creatae includitur; nullo autem modo exigit creatam personam, praesertim quando non de aliquo simpliciter, sed cum illa determinatione, «t homo, praedicatur.
38. Quod si aliquis a me inquirat quam certam posteriorem hanc sententiam esse existimem, libentius aliorum in hoc judicium audiam, quam meum proferam. Non dubito tamen quin, si Adrianus Papa et Concilium Francoford. specic tenus oppositam sententiam docuisse non viderentur, posterior haec opinio certa et dc fide a Theologis existimarctur; si ergo ostenderimus Adrianum et Con- cilium illi non repugnare, nam de ceeteris Patribus id facillimum est.satis fundata ac fere certa illius veritas relinquetur.
39. Quaestiuncule. — Prima opinio. — Ad definitionem igitur Concilii Francoford. prima responsio esse potest, illam epistolam, quae sub nomine Adriani circumfertur, non constare fuisse illius, quia nuper iu lucem prodiit, et ignoratur quo loco inventa sit, etqua certa auctoritate vel traditione Adriano tribuatur; si autem illa epistola authentica non est, tota illius Concilii auctoritas fit incerta, tum quod generale non sit, et ideo sine Pontificis auctoritate infallibilem definitionem non habeat; tum etiam quod in decretis seu epistolis, quae nomine illius Concilii circumferuntur, eadem sit incertitudo quae in Adriani epistola. Sed haec responsio, quicquid alii sentiant, nobis probanda non est, et jam hoc tempore nonnihil temeritatis habere videtur, quia illa decreta, magna consensione recepta sunt, de qua re latius infra dicam, q.23.
40. Secunda opinio.— Secunda responsio est, Adrianum et Concilium ex instituto non tractasse de servitute Christi, sed de adoptione tantum. et ideo, quae de servitute dicunt, non babere infallibilem auctoritatem, quia haec in decretis Pontificum et Conciliorum solum est circa ea quae per se et ex instituto definiuntur, non vero circa ea quae obiter attinguntur, neque in rationibus, aut testimoniis, aut aliis hujusmodi quae afferuntur. Sed haec responsio est etiam nimis libera et praeceps, nam plane concedit, eos Patres errasse in his, quae de servitute docent, quod mimis derogat eorum auctoritati; nam, licet verumsit. in omnibus historiis quae Felicianae haeresis meminerunt, quam Elipandus secutus est, referri errorem circa adoptionem Christi, quem dicunt fuisse damnatum, nulla fere mentione facta de servitute, ut latius infra, q. 23, referemus, et interim videri potest apud nostrum Joannem Marianum, lib. 7 suae historiae de rebus Hispaniae, c. 8, nihilominus, qui attente et sincere legerit epistolam Adriani (et idem est de Concilio), plane conspiciet ilum aeque damnare sententiam Elipandi in articulo servitutis, atque in articulo adoptionis, et fere eeque ex professo de utroque disputare, nam magnam ejus epistolae partem in persuadendo ac probando hoc puncto de servitute consumit. Quocirca, quamvis ingenue fatear non omnia argumenta, quibus utitur, esse solida, ut facile ex probationibus posterioris sententiae supra positae intelligi potest, tamen, quod in conclusionc, intenta eo sensu quo illam profert, erravcrit, nulla ratione censeo esse adrnittendum.
44. Tertia opinio. — Tertia responsio esse potest, Adrianum non reprehendisse Elipandum in hac parte, co quod falsum diceret, sed eo quod indigne et irreverenter de Christo loqueretur; quod quidem ex multis ipsius Elipandi verbis colligi potest, nam in confessione ejus quae ex libro Beati et Heterii refertur, Christum non solum servum, sed etiam servulum appellat, dicens, cum parculo parculi. et cum servulo servuli. Item non tantum servum, sed etiam leprosum vocat, quod merito reprehendit Adrianus, quia Christus nec lepram corporis habuit, nec animi, quae non est nisi peccatum; nam poena peccati, et praesertim propter aliena peccata voluntarie suscepta, lepra dici non potest. Et ideo Isaiae 53, etiam juxta vulgatam lectionem, non dicitur, Fuit leprosus, sed, Putavimus ewn quasi leprosumn, id est, dignum illis poenis pro peccatis suis, cum tamen ipse vulneratus fuerit propter iniquitates nostras. Denique in epistola Concilii, praesertim in fine, hoc indicatur illis verbis: Cur eum servum nominare debcmus, qui nos amicos maluit nominare, quam servos etc. Sed, licet verum sit Adrianum et Concilium reprehendere insolentiam et audaciam Elipandi, tamen non est dubium quin etiam falsitatem et erroneum sensum ejus damnent. Neque ad hoc persuadendum oportet plura verba referre, quam in principio citata sunt, quia illa videntur expressa, et, si attente legantur illa decreta, res est tam clara, ut non egeat probatione.
42. Quarta opinio. — Quarta ergo responsio est, Concilium loqui de servitute spirituali fundata in conditione servili, qua is, qui servus est, non ex amore paret, et reveretur dominum suum, sed ex timore paenae, et quasi coacte. IItaque hoc modo negare Christum esse servum, nil aliud est quam negare obediisse aut serviisse Deo spiritu servili et timoris. tíanc expositionem adhibuit quidam modernus interpres D. Thom., et ad hunc sensum inducit illa verba Concilii in sua epistola: Et si eum Propheta servum nominasset, non tamen ex conditione servili, sed ex lumnilitatis obedientia, ubi per conditionem servilem, spiritum timoris intelligit. Haec vero expositio dicit quidem quippiam verum, tamen sine fundamento illud attribuit Adriano aut Concilio. Verum namque est, in Christo non fuisse illum scrvitutis spiritum seu timo- rem cum conditione servili; hunc enim perfecta charitas excludit, ut 1 Joan. 4 dicitur; fuit autem in Christo perfectissima charitas. Tamen, quod Concilium hoc sensu de servitute loquatur, eamque in Christo neget, voluntarie excogitatum est, solum ad eludendam Concilii auctoritatem; re tamen vera nulIum habet fundamentum, aut in verbis Adriani et Concilii, aut in causa de qua tractabant. Primum patet. quia in toto illo Concilio nulla fit mentio de spiritu servitutis, qui procedit ex timore; si autem eo tantum sensu definiretur Christum non esse servum, sufficiens fuisset ostendere illum ex chbaritate et filiali reverentia obedivisse Deo, et non ex servili seu poenali timore; nihil vero de hoc ibi dicitur, sed aliis rationibus ostenditur Christum non esse servum, ex majestate personae ejus. Secundum patet, quia nulla historia aut conjectura constat, Felicem aut Elipandum appetlasse Christum servum, ea significatione quae ab spiritu servili sumitur. Neque ex verbis aliquibus quae de illorum sententia in eo Concilio referuntur, colligi potest; neque ex confessione Elipandi, quae ex libro Beati et Heterii profertur; nam ibi tantum dicit factum tuisse servum, sicut dicit factum fuisse hominem. Imo, dum simul ait Christum fuisse filium adoptivum, et habuisse charismata Spiritus, in quo clamabat: Abba Pater, et esse servum, sicut sunt alii Sancti, indicat potius sensisse, non habuisse Christum servilem spiritum, sed filialem. Neque enim omnes justi et fil adoptivi habent illum spiritum servilem, praesertim si perfecti sint. Neque est verisimile Elipandum sensisse, Christum fuisse fililum adoptivum minus perfectum quam sint alii justi.
43. Quanta opinio. — Quinta responsio esse potest, solum voluisse Adrianum et Concilium docere, Christum non esse servum servitute poenali ex peccato contracta, non tamen voluisse ab illo excludere servitutem naturalem, quam omnis creatura ex vi creati onis habet ad Deum. Quod enim praeter hanc naturalem servitutem sit alia in puris hominibus per peccatum introducta, certa res est. Imo servitus ex prima sua introductione et significatione, eo modo quo est inter homines, non significat naturalem conditionem, ut notavit Augustinus, 19 de Civit., c. 9, sed conditionem vilem et poenalem jure Gentium introductam, qua is, qui liber erat, inpoonam delicti captivus efficitur, et desinit esse sui iuris, totamque libertatem suam et actiones omnes sub dominio et potestate alius constitutas habet. Unde fit, ut neque bona propria possideat, neque cum suo domino in propriis ejus bonis communicet, neque habere possit jus ad illius haereditatem obtinendam. Quod servitutis genus in bellis primum introduci caepit, nam, qui morte plecti poterant, scervabantur ut in captivitatem redigerentur, et inde servi vocati sunt, ut notavit Isidor., lib. 5 Originum, c. ult., ubi sic ait: Zec est sola malorum omnium postrema, quee liberis omni supplicio gravior est, nam ubi libertas periit, una ibi perierunt et omuia. Ad hunc ergo modum dicitur homo per peccatum contraxisse servilem quamdam conditionem, non quidem naturalem, sed poenalem, non solum respectu peccati, quomodo qui peccat, dicitur fieri ipsiusmet peccati servus, quia quodammodo ilii subjicitur, et ad illi parendum trahitur; sed etiam respectu Dei, quia homo ex natura sua aptus est ut per Dei gratiam ad ejus amicitiam sublevetur, ut cum ipso in bonis ejus communicet, et jus ad illius haereditatem accipiat, et in hunc finem a Deo creatus est; per peccatum autem fit indignus his omnibus bonis, et quantum est ex merito peccati, in perpetuam captivitatem sub Deo redigitur, et ideo merito servilem conditionem contrahere dicitur, et peculiari modo fieri servus vili et ignobili servitute, quae ab hominibus excluditur, cum justi fiunt; ad quod possunt non male accommodari verba Christi: Jam non dicam vos servos, sed amicos. Quod vero in Christo Domino non fuerit haec servitus, certius est quam ut nostra probatione indigeat, quia sicut in Christo peccatum non fuit, ita nec vilis servitutis status, qui ex peccato originem ducit, ut bene declarat Ambros., sermon. 6 in Psal. 118.
44. Dices: quamvis Christus non fuerit obnoxius huic servituti ob propriam culpam, tamen ob nostram fuisse videtur, nam vere ac proprie sumpsit pro nobis debitum satisfaciendi pro peccato; ergo, sicut vere factus fuit mortalis, ita et vere servus hoc genere servitutis. Sicut qui loco alterius se tradit in servum, ut sanctus fecit Paulinus, vere manet servus, etiamsi non sit ob propriam culpam. Respondetur hinc solum probari assumpsisse Christum pro statu viae speciem quamdam et statum hujus servitutis, non tamen veram servitutem hujusmodi, quae sinc peccato et debito perpetuae paenae proprie ac vere non existit; et ideo sub hac ratione certum existimo non posse Christum etiam ut hominem appellari servum, nisi tantum per metaphoram, seu secundum speciem externan; quomodo etiam peccatum dicitur pro nobis factus.
45. Denique, quod mens Adriani et Concilii fuerit de hac servitute loqui, nonnullae sunt conjecturae. Prima sumi potest ex verbis quae in praecedenti responsione afferebantur, ex epist. Concilii: Zt si eum Propheta servum nominasset, non tamen eau conditione servitutis, sed ev humilitatas obDedientia, etc. Quod enim ibi conditio sercitutis pro spiritu timoris accipiatur, nullum habet fundamentum; quod autem sumatur pro conditionc peccati et culpae, habet maximum, tum quia servitus, ut dixi, ex primaeva institutione sienificat aliquid poenale, et ideo conditio servitutis merito dicitur ipsa culpa; tum etiam quia conditioni servitutis opponitur humilitatis obedientia, quia, nimirum, non passus est Christus tanquam debitor poenae ex conditione peccati, sed tanquam humilis et obediens filius. Tum maxime quia in illius sententiae confirmationem adducit Concilium Leonem Papam, serm. 2 de Nativitate, hunc in modum dicentem: Assumpta est de matre hominis natura. non culpa; creata est forma servi sine conditione servili; certum autem est, apud Leonem eo loco, conditionem servilem, culpae statum significare, nam illud ipsum quod dixerat, assumptam esse de matre hominis naturam et non culpam, per hoc declarat, quod creata est forma servi sine conditione servili. Quod si legamus sine conditione tirili, ut aliqui codices legunt, aeque bene quadrat; nam etiam ex hoc quod Christus non ex viro, sed ex Spiritu Sancto conceptus est, maculam culpae contrahere non potuit. Quod amplius declarat sequentibus verbis: Quia novus homo sic contemperatus est veteri, ut et veritatem susciperet generis, et vitium eacluderet vetustatis, id est, ita Christus assumpsit humanitatem ex veteri Adamo, ut veritatem naturae ejus assumpserit, non vero vitium; hoc ergo fuit accipere de matre naluram et non culpam, formam servilem sine conditione servili; conditio ergo servilis apud hos Patres est vitium naturae. Quidam auctor ad vitandam hujus testimonii vim sic citat et distinguit verba Leonis: Suscepta est de matre hominis Domini natura, non culpa; et super hanc lectioncm fundat expositionem voluntariam, scilicet, quod cum in illis verbis: Assumpta est hominis Domini natura, non culpa, duo contineantur, primum, scilicet, quod sit assumpta natura hominis Domini, explicatur per hoc, quod creata est forma serci sine conditione servili; secundum autem, scilicet, quod non fuerit assumpta culpa, declaratur per illud, quia novus homo sic contemperatus est veteri, ctc.; et ita congluditur, conditionem servilem ibi absolute et simpliciter sumi, et non pro conditione culp:e. Sed imprimis illa lectio neque in codicibus Leonis reperitur, quod ego viderim, neque in Concilio ita citatur, sed codices Leonis frequentius legunt: Assumpta est de matre hominis natura; in Concilio vero justa ultimam Romanam editionem, ita citatur: Assumpta est de matre Domini natura, non culpa; a vero conjunctio Aominis Domini, et reperitur nullibi, et fere inusitata est. Deinde illa partitio et accommodatio verborum non habet fundamentum in verbis Leonis. Imo, si attente consideremus priores duas propositiones, scilicet: Assumpta est natura, non culpa, creata est forma servi sine conditione servili, positas esse sine ulla causali nota, imo etiam sine ulla conjunctione, facile intelligetur eamdem rem diverso modo ac diversis verbis in eis declarari; cum vero postea additur nota causalis, quia novus homo, etc., manifeste redditur ratio utriusque partis contentae in quacunque ex prioribus propositionibus. Qui sensus revera est adeo clarus et perspicuus, ut mirum sit potuisse de illo dubitari.
46. Secundo confirmatur et suadetur amplius haec expositio, verbis quae proxime subjungit Concilium: JVonne secundum seculi noLilitatem Beatissima Maria Virgo ea regali et Libera prosapia processit? Huic vero Virgini regice dignitatis Spiritus Sanctus accessit, et Filium ex ea grocreari fecit. Mirum, si Sparitus Sanctus hominem ez ea non potut facere perfectum et ingenuwm ? Quibus verbis hoc soIum intenditur et probatur, Christum ex vi conceptionis suae servitutem peccati non contraxisse, non solum quia Deus erat (quod in hac ratione non tangitur), sed quia non ex viro, sed de Spiritu Sancto conceptus est. Unde hoc ipsum tertio declarart verba quae statim in eodem Concilio sequuntur: Sed et hoc volumus a vobis audire, an Adam, primus hamani generis pater, qui de terra virgine creatus est, liber esset conditus, sive servus. Si servus, quomodo tuxc imago Dei Si liber, quare et Christus quogue non ingenwus de Virginc? ct infra: Unde Adam fuit servus factus, nisi em peccato ? etc. Constat igitur Concilium loqui de servitute ex peccato contracta. Nam, si sit sermo de servitute Dei connaturali homini titulo crcatiouis, certum est Adamum cliam ante peccatum fuisse Dei servum. Video responderi posse, his quidem verbis praecise excludere Concilium servitutem peccati, non tamen snde sequi in tota epistola loqui de sola illa, nam etiam ibi excludit a Christo servitutem respectu aliorum hominum et respectu Angelorum, et tamen non de illis solis loquitur, sed discurit per singulas, ut ita concIudat nullam servitutem propriam in Christum convenire; nam, licet illa enumeratio necessaria non esset, ad amplificandum sermonem et ad exaggerandam Christi dignitatem fieri potuit. Quae responsio (ut verum fatear) multum enervat vim praedictorum verborum, saltem ut non cogamur dictam expositioncm admittere, non tamen ut cogamur cam repellere. Accedit quod cum Concilium in ea enumeratione nunquam enumeret aliam servitutem respectu Dei ortam ex titulo creationis, sed semper insinuet servitutes quae vilem conditionem et poenalem indicent. adhuc relinquitur probabile argumentum, in ordine ad Deum non agere Concilium nisi de servitnte ex peccato contracta. Quod potest quarto confirmari ex illis verbis, quae in epistola cetiam Adriani leguntur: JIVos per illum adoptivi sumus, non ille nobiscum adoptivus; nos per illum a servitute liberati, non ille nobiscum sercus. Non sumus autem nos per Christum liberati ab illa servitute Dei, quae nobis est intrinseca et connaturalis, sed a servitute quam ex peccato contraximus; ergo hoc modo negatur Christus esse nobiscum servus. Quinto addi potest conjectura, quia de hoc genere servitutis verum babet, quod Adrianus saepe dicit, Christum esse a Prophetis vocatum servum per tropum et figuram, quia assumpturus erat carnem in similitudinem carnis peccati, et subiturus paenam peccatis debitam, factus obediens, et humiliatus usque ad crucem. Quamvis ctiam illa testimonia Scripturae aliam patiantur expositionem, tamen, quia accommodari etiam possunt ad hanc servitutem, ideo secundum illam non proprie, sed per metaphoram et similitudinem dicitur Christus hoc modo nominari servus. Solum relinqucbatur in hac expositione declarandum, Elipandum hoc sensu appellasse Christum servum; hoc cnim satis videtur incertum; sed nihilominus fiet aliquo modo verisimile in ultima interpretatione Concilii. Est ergo haec expositio probabilis, quam solam ego in priori editione adhi- bui, sed nunc non videtur simpliciter necessaria, nec per se sola sufüciens, quamvis fortasse sit etiam vera, ut in sequentibus declarabo.
47. Sexta ergo expositio est, Concilium non negare, Christum cum determinatione, in qnantum homo est, posse dici servum, sed simplicitcr et sine ulla determinatione prolatum. Ita enim fere loquuntur Adrianus et Concilium in suis epistolis; et suaderi potest, nam hoc modo fit verisimile quod Adrianus ait, in Scriptura Novi Testamenti non appellari Christum servum, scilicet absolute et sine addito, nam cum determinatione humanitatis, vel expressa, vel subintellecta in verbis antecedentibus aut consequentibus, satis videtur in superioribus probatum, etiam in Novo Testamento saepe fuisse significatam servitutcm Christi ut hominis. Ncque contra hanc expositionem multum me movet, quod interdum in iito Concilio additur determinatio, secuadum humanitatem, quia non est necesse quod illa determinatio intelligatur adjungi ex parte natura, sed ex parte suppositi, scilicet, ut desiguetur suppositum in tali humanitate subsistens. Et hunc sensum esse magis a Concilio intentum, constat ex dicendis hic et latius infra, q. 3. Nihilominus tamen haec expositio per se sola non mibi satisfacit, tum quia existimo Concilium non tantum de modo loquendi, sed etiam de ipsa re tractasse ac definivisse; tum etiam quia, eo modo quo est verum Christum, in quantum hominem, essc servum, non est certum et de fide, etiam sine ullo addito, non posse sic appellari; si tamen haec expositio cum his quae dicemus adjuugatur, aliquid verum continet, ut patebit.
48. Quastiuacula solutio. — Vera ergo intentio Concilii ex sensu erroris Elipandi sumenda est, nam solum illum errorem directe damnare intendit; Elipandus autem, ut opinor, re ipsa Nestorianus fuit in eo errore quem de Christo habuit; distinxit enim illum a Filio Dei naturali, non tantum natura, sed etiam supposito; et hoc sensu dizxit illum esse servum, id est (ut ita dicam) purum servum, ct nullo modo filium; ideoque addebat ex servo factum esse filium per adoptionem; in contrario ergo sensu docet Concilium, Christum non esse servum, sed, etiam ut hominem, id est, ut subsistentem in humanitate, esse supremum dominum, ipsumque Filium Dei naturalem. Quod autem Elipandi error hic fuerit, ex variis historiis, et signis, ac conjecturis ostendemus infra, q. 23. Nunc, quod ad historiographos attinet, sufficiet referre verba Joannis Mariani. et in inquirendis antiquitatibus diligentissimi, et in rebus ac disputationibus theologicis versatissimi. Ile ergo, lib. 7 suae histor. de Reb. Hispan., c. 8, sic scribit: Nestorii placita Concilii pridem Ephesini diligentia sopita, quasi veteris incendii scintillae in Hispania, illis auctoribus (scilicet, Felice et Elipando) suscitatae sunt, Christum affirmantibus, qua parte certe homo est, Dei filium adoptione esse, etc. Deinde ex epistola totius Concilii hoc licet colligere ex ilis verbis, quae habentur col. 6: JVeque vero alium Jesum Christum, ahum Verbum dicemus, ut noca haeresis calumniatur. Et infra, adducens locum ad Hebr. 3: Amplioris gloric iste pre Moyse dignus est habitus: Quoaodo (inquit) amplioris gloriee, si servus sicut et Moyses, vel ex servo adoptivus? ubi considero primum verbum, sicut et Moyses, id est, purus servus, etsolum per adoptionem filius. Deinde considero verba illa, ezm servo adoptivits; haec enim verba manifeste indicant suppositorum distinctionem. Quod clarius inferius declaratur illis verbis: Sed nescio em quo servo adoptatus in fiietatem, ut vos dicitis. Dicebant ergo isti, Christum hominem prius, vel natura, vel fortasse etiam tempore (ut saepe in illo Concilio insinuatur), fuisse quemdam servum, et deinde fuisse factum'filium Dei per adoptionem; ergo errarunt in sensu explicato; ergo in eodem, et non in alio damnavit Concilium hunc errorem. Unde omnes probationes ejus ad hoc praecipue tendunt, ut ostendant hunc hominem Christum non esse alium a Filio Dei, et ex utero Virginis fuisse verum Filium Dei naturalem, et non servum, servitute, scilicet, excludente hanc filiationem, atque adeo purum servum, ut nos sumus. Et hoc modo ait Adrianus in sua epistola: Opus nostrum est ut simus servi per conditionem, et fllii per gratiam adoptionis, opus ejus est ut sit unicus, proprius, et dilectus I'ilius Dei. Atque hincfortasse ortum est, quod haec duo, scilicet, affirmare Christum esse servum et adoptivum, non referantur et notentur in Felice et Elipando ut duo errores, sed ut unus, quia eamdem habuere radicem et connexionem in eodem principio, scilicet, quod hic homo Christus, ut conceptus de femina, non fuit verus et naturalis Dcei Filius, nec sanctus ex vi suae conceptionis; ex quo plane sequcbatur, illum et ex se esse omnino servum, et filium solum per adoptionem. Unde illud fundamentum est, quod prae- cipue evertitur in toto illo Concilio. Accedit tandem vehcmens conjectura, quia, si Elipandus dixisset Christum, ut hominem, essce servumsolum propter assumptam naturam servilem, licet fateretur, et suppositum assumens esse verum Deum, et assumptionem per veram unionem hypostaticam factam esse. in re nihi! dixisset contra veritatem mysterii incarnationis, et in modo loquendi ab antiquis Patribus non discordasset; cur ergo propter eam locutionem posset ut haereticus damnari, et tam acerbe reprehendi ? maxime cum Adrianus fateatur, Ambrosium, ad esprimendam in Christo naturae humanae veritatem, interdum Christum, ut hominem, servum appellasse. Neque enim tenebatur Elipandus credere aut scire unionem hypostaticam excludere a Christo, ut homine, omnem veram servi appellationem, aut ab humanitate omnem conditionem servitutis respectu Dei, quia neque hoc verum erat, neque, si fuisset, tunc erat in Ecclesia declaratum; imo nec Adrianus aut Concilium Francoford. hoc unquam declararunt. Quod etiam est signum, non in eo sensu, sed in alio, quem diximus, rem hanc tractasse ac definivisse.
49. Quis fuerit Elipandi error. — Atque hinc ulterius fit verisimile, Elipandum, non solum asseruisse Christum, ut hominem, esse purum servum Dei, sed etiam ex se fuisse obnoxium cuicumque vili servituti, etiam peccati, quia, si semel concipiatur ut purus homo, facile est, haec et similia de iilo sentire. Unde in verbis Elipandi, quae partim ex ejus confessione supra retulimus, partim in discursu illius Concilii indicantur, multum significatur, tamin rationeservitutis quam adoptionis, nihil amplius de Christo quam de caeteris hominibus sensisse, quod fortasse etiam indicare voluit, appellando Christum leprosum; potius enim ab spirituali quam a corporali lepra appellationem illam sumpsisse videtur. Item ob hanc causam magis admiratur Adrianus, graviusque illum reprehendit, quod Christum appellaverit servum, quam filium adoptivum, quod certe sine causa fecisset, si Elipandus in alio sensu locutus fuisset, cum Sancti communiter vocent Christum, ut hominem, servum, non autem adoptivum. At vero in dicio sensu jure admiratur quod servitutem, etiam ut ex peccato oriri potest, Christo attribuerit. Et forte ctiam ob hanc causam saepe declaratur in illo Concilio, Christum, non solum quia Deus est, sed etiam quia es Spiritu Sancto conceptas est, non fuisse servum, quod est verum dc servitute ut includit omnem ilam imperfectionem, non vero de servitute ad Deum, quae ex sola creatione scu effectione oritur. Quod si cui incredibile videatur, Elipandum in tam apertum et blasphemum errorem incidisse, ut crederet Christum aliquando habuisse peccatum, respondetur imprimis, si semel credidit illum esse purum hominem, facile potuisse in eum errorem labi. Deinde nobis hoc non constat, nec necessarium est hoc illi imponere, sed solum credimus asseruisse, Christum fuisse pure servum, antequam fuerit in filium adoptatus, itaque de illa servitute fuisse locutum, ac si illee homo Christus ejusdem esset conditionis et originis cujus nos sumus.
50. Atque hinc tandem probabile mihi est, ad eliminandum et detestandum hunc errorem, voluisse etiam Adrianum dicere, Christum simpliciter et absolute non esse a nobis appellandum servum; et hac ratione totis viribus conatum esse explicare Veteris Testamenti Scripturas, ut non nisi per metaphoram in eis Christus, servus appelletur; nam, licet illa testimonia possint alio modo exponi, uta Pairibus declarantur, sicut in superioribus visum est, tamen Adrianus vel noluit alia interpretatione uti, quia ea visa est accommodatior ad rem, de qua tunc agebat, ne aliquam oecasionem relinqueret haereticis abutendi in Christo illa servi appellaticnc; vel certe, si eam interpretationem aut unicam aut omnium optimam existimavit, id ad fidem non pertinet, sed ad privatam ipsius Pontificis opinionem. Et similiter, quod Adrianus ait, in Novo Testamento nunquam Christum, ut hominem, appellari servum, aut Deum dominum ejus, in aliquo sensu verum est, scilicet, has expressas appellationes, et sub his nominibus in Novo Testamento non reperiri, quod est certe verum, et merito fuit a Pontifice observatum ad obstruenda haereticorum ora, qui male appellatione servi utebantur. Non potuit tamen negare Pontifex quin, eo modo quo in vero et catholico sensu Christus, in quantum homo, servus dicitur, aequivalenter saltem ea appellatio in Novo Testamento reperiatur, ut ex variis locis, et Sanctorum interpretationibus ostendimus. Neque est cur credamus, Pontificem voluisse hoc negare, quamvis id tacuerit, quia eo tempore ad cam causam, de qua tractabat, judicavit tunc magis expedire. Quanquam, licet in sensu et expositione illorum testimoniorum aliter sentiret, ejus expositio ad fidem non pertineret, quia (ut saepe dixi, et est communis doctrina) in his decretis solum pertinet ad fidem definitio intenta, seu damnatio erroris, non vero omnia quae in causae discussione vel probatone afferuntur. Atque haec sunt quae dicenda occurrunt de sensu illius definitionis, et totius doctrinae illarum epistolarum Adriani, et Concilii Francoford., quae magis confirmabuntur ex his quae de adoptione inferius dicemus.
51. Unum vero hic adjicere non omittam (quod, quaeso, lector animadvertat), non commendari, sed detrahi potius auctoritati Adriani et Concilii, si dicamus voluisse damnare locutionem illam, in eo sensu quo ab innumeris Patribus asseritur, nullo vel ex Scripturis sacris, vel ex aliis principiis fidei adducto fundamento. Existimare autem eos motos fuisse ad damnandam illam sententiam, quae nunc ab Scholasticis docetur, aut Elipandum in eodem sensu, ex sola illa ratione, quod unio hypostatica excludat servitutem, propter communicationem bonorum quam inter Deum et hominem facit, valde alienum est a gravitate ecclesiasticae definitionis. Nam, licet hujus infallibilitas non ex humanis rationibus, sed ex Spiritus Sanceti assistentia oriatur, tamen Spiritus Sanctus non vult, vel ex parte sua miraculose hoc facere, neque ex parte hominum permittere ut temere fiat; et ideo nunquam infallibilis et ecclesiastica definitio fit, nisi aut ex apertis testimoniis Scripturae, aut ex sufficiente traditione, aut certe ex rationibus ita urgentibus, ut evidens sit, quod definitur, inrevelatis et antea definitis contineri. In praesenti autem haec omnia concurrebant ad damnandum errorem Elipandi in sensu explicato; ad negandam autem Christo ut homini omnem propriam servitutem respectu Dei, ex Scriptura vel traditione nihil juvabat, nam potius docet contrarium. Ratio autem illa quam sit inefficax, satis (ut existimo) constat ex dictis. Non est ergo verisimile, in eo sensu cansam hanc esse tractatam a preedictis Pontifice et Concilio.
52. Ad Patrum testimonia pro prima sententia responsio. — Hactenus responsum est ad primum fundamentum contrariae sententiae. Nunc dicendum est ad singula testimonia, quae in secundo fundamento adducuntur. Ad primum, quod est Chrysost., respondetur cum non loqui de naturali conditione servi, sed de usu et ministerio servi. Unde ex illo loco. si integre legatur, potius confirmatur nostra sententia. Ad quod primum expendo illa verba: Sicut servus factus est, sic et Pontifer et minister. At Christus non putative tantum aut metaphorice Pontifex factus est, sed vere ac proprie, ut q. 22 videbimus; ergo eodem modo factus est servus. Rursus, Christus ascendens in caelum non amisit dignitatem Pontificis, neque condiüonem ministri, in actu primo (ut sic dicam); nam et est Pontifex in aeternum, et quautum est ex se Christus ut homo semper est aptus ad ministrandum Deo, in omnibus quae Deo placuerint; sed. quantum ad usum, dicitur in caelo non exercere munus ministri, aut Pontificis, scilicet, quantum ad ea ministeria quae inferioris sunt ordinis, vel ad statum viae et carnis passibilis pertinebant. Igitur eedem modo, quantum ad conditionem humanee naturae, semper manet servus; tamen quantum ad usum carum actionum quibus non tantum Deo, sed etiam hominibus dicitur Christus aliquando serviisse, reliquisse dicitur servitutem. Hanc autem esse mentem Chrys. patet ab illis verbis: Noli igitur putare, cum Ponlificem eum audis, quod semper Pontificali fungatur officio, etc.
53. Secundum testimonium erat Athanasil, cujus verba, in eodem serm. 3 cont. Arianos, satis sunt expressa in nostrae sententiae confirmationem, ut vidimus. Quocirca in reliquis locis illrus sermonis solum intendit, Christum neque esse neque posse appellari servum ratione suae personae, sed tantum ratione assumptae naturae; illa autem verba, scilicet, dici Christum, servum appellatvone, non veritate, in Athanasio non reperio; quod si reperirentur, referenda essent ad suppositum, quod secundum se revera non est servus, sed in quantum homo ratione assumptae naturae illam suscipit denominationem. Tertium testimonium est Eusebii Emisseni, quod in his homiliis Eusebii, quas apud me habeo, non invenio; tamen ubicunque illa verba inveniantur, satis ex eis colligitur auctorem loqui de servitute peccati. Quod enim dixerat illis verbis: Subvenire peccato non poterat, simili peccato obnozius, explicat per illa: NVec subvenire pro servis subjectus legibus servitutis. Et ab hac servitute et conditione, concludit debuisse esse liberum eum, qui pro aliis offerendus erat.
54. Quartum erat Leonis, de quo satis dictuin est et ostensum, cum loqui de servitute peccati. Quintum erat Augustini, qui in priori comparatione Movsis ct Christi loquitur plane de puro seu omnino servo, qui ita sit servus, ut non sit etiam dominus. Et probabiliter ex eo loco et similibus colligi potest, Christum non simpliciter, sed- solum cum determinatione, ut homo, posse servum appellari, de quo dicemus sectione sequenti. Sextum erat Cyrilii Alexandrini, de cujus sententia satis ex dictis constat. In citato autem loco aperte loquitur contra Nestorium, et in virtute contra Elipandum, et contra omnes qui audent dicere (haec enim sunt verba Cyrilli), quod ea semine Abrale hominem sibi ipsi adaptavit Deus, et communicavit illi dignitatem glorie et honoris ac ftliationis. Et infra: IVon enim ex Lhomine Deus factus est Christus, ut diai, sed Deus ecistens Verbum factum est caro, hoc est Lhomo. Eainanitus vero esse dicitur, eo quod ante ecinanitionem plenitudinem halnit in propria nalura secundum quam inteligitur Deus; non enim ev eo quod inanis quispium sit, ad plenitudinem pervenit (quod aiebat Elipandus, ex quodam servo factum esse filium Dei), sed magis em divinis dignitatibus, et ineffabili gloria lumiliavit se ipsum, non humilis emistenus homo, ecaltatus et glorificatus. In hoc ergo eodem sensu subdit citata verba: Accepit autem formam servi ut liberi. Ita enim est servus, in quantum homo, ut tamen ipsum suppositum sit liberum, et dominus omnium, unde suhdit: IVon servus eaistens ad libertatis redat gloriaun. Haec enim erat propria, et fere in eisdem terminis sententia EKlipandi, quae illis verbis refutatur; nam hic revera est planus sensus verborum Cyrilli, ut ex contestu citato constat. Etenim non aftirmat in hac ultima propositione, Christum non servum ad libertatis rediisse gloriam, ita ut illa particula, non servus, intinitanter sumatur, ut sophistae dicunt; sed negat Christum prius fuisse servum, et per incarnationem, ad quamdam gloriae participationem fuisse assumptum, quod Nestorius aiebat: Et hoc ipsum est quod subdit: 7n similitudine hominum factus est, qui au forma, et in Patris equalitate (supple, erat); non homo eaistens, ut fieret in similitudine Dei, secundum participium locupletatus est; ubi non affirmat Cyril. Christum fuisse secundum participium locupletatum, sed potius negat Christum fuisse hominem secundum participium locupletatum, ut fieret in similituaine Dei; quia potius fuit ipsemet Deus in similitudinem hominum factus, ut proxime antea dixerat.
55. Damasceni difficile testimoniwm eaplanatur. — Septimus erat Theodoretus, in cu- jus verbis nulla vis fieri potest, quia Nestorianus erat, cum illa scripsit; et in eodem loco ait, quod formatum est in ventre Virginis, non fuisse Deum Verbum, sed servi formam, id est, servum hominem, quod aiebat Elipandus. Cum ergo dicit, post unionem cessasse servitutis nomen, appellatione tantum intelligit, eo modo quo Nestoriani aiebant hominem Christum vocari Deum. Solus Damascenus aliquid negotii nobis facessit. Cujus sententia, si communi sententiae Patrum contraria existeret, non esset certe illi praeferenda. Praesertim quia ratio, qua Damasc. utitur, parum momenti habere videtur; sic enim coliieit: Servitus est ex his quae dicuntur ad alterum; si ergo Christus est servus, alicujus erit servus; sed Christus nullius est servus. Quod probat, quia non est sui ipsius servus; ergo nec Patris; ergo nullius. Qui discursus in eadem forma fieri posset de appellatione subj ecti.nam exillo sequitur, Christum non esse subiectum: nam ctiam subieclio est ex his quae ad alterum dicuntur; sed Christus non est subjectus sibi, quia hoc est dividere personam ejus, ut dicitur in Concilio Ephesino, in epist. ad Nestorium, quae est 10 Cyrilii; ergo neque est subjectus Patri; alias non omnia, quae habet Pater, haberet Filius; ergo nulli est subjectus. Et constat Christum, vel simpliciter, vel saltem ut hominem, vere dici subjectum, ut supra ostensum est. Sicut ergo de relatione et denominatione subjecti dicendum necessario est, Cbristum hominem esse subjectum Patri, sibi autem ipsi non dici subjectum, non quia aliquid subjiciatur Patri quod non subjiciatur Filio, ut Deo, sed propter distinctionem personae, quae in illa locutione absolute prolata indicatur; unde cum addito vere dicitur Christus ut homo subjectus sibi ut Deo; ita dici poterit de relatione servitutis; non ergo apparet efticax ratio Damasceni. Vel certe, si e contrario ex ratione auctoris colligendus est ejus sensus, alterum e duobus dicendum est. Primum est, Damascenum, ad summum, docuisse Christum non esse simpliciter servum nominandum; hoc enim probabiliter suadet illa ratio, non vero cum determinatione in quantum homo, cum, illa adhibita, vere dicatur Christus, in quantum homo, servus sui ipsius, ut est Deus, neque sit inconveniens eumdem esse sui ipsius servum secundum diversas natuaras. Secundum est, Damascenum eodem sensu negasse Christum esse servum, quo id negavit Adrian. Papa, et quo id affirmabant Nestoriani, et postea Elipandus, scilicet, quod Christus sit omnino aut purus servus. Et hoc modo exposuit Damasc. D. Thom. hic, articulo secundo, in corp., et ad primum. Quare, cum de humanitate Christi Damasc. ait: At cum semel ei personaliter unita sit, quonam jam pacto in servilem classem redigetur ? per servilem classem, nihil aliud intelligendum puto, nisi existentiam in servili persona, seu constitutionem ejus, qui ex se sit pure ac simpliciter servus. Et in hoc sensu bene probat ratio Damasceni christum non esse servum sui ipsius, et appellationem servi in hoc sensu dividere Christi personam.
56. Ad Scripturae loca pro prima sententia responsio. — Ad rationes primee sententie. — Tertium argumentum ex Scripturis, quod ncgativum tantum erat, satis est ex dictis solutium, cum ostenderimus et in Veteri Testamento reperiri, et in Novo satis insinuati. Quid vero ad Adrianum, qui aliter ea loca interpretatur, responderi possit, jam diximus. Alia vero loca Damasceni ibi citata non recte exponi, et quis sit eorum sensus, inter confirmandam nostram sententiam ex Novo Testamento declaravimus.Denique quonam modo etiam in alus locis ibi citatis distinguatur Christus ab aliis servis Dci, jam etiam diximus, distingui, scilicet, ut a pure servis. Ad quartum ex rationibus respondetur. Ad primam negatur consequentia, quae ex adoptiva tiliatione fit ad servitutem. Ratio autem a D. Thoma citatis locis redditur, quia filiatio respicit solam personam; servitus autem etiam naturam. Sed est ratio difficilis, praesertim quia idem D. Thomas hic, art. 1, ad 2, dicit, etiam naturam non dici proprie dominam aut servam, sed personam secundum naturam seu ratione naturae. At idem est de filiatione; nam, licet natura etiam non dicatar fiha, tamen persona secundum illam, seu ratione illius, dicitur filius; ergo quoad hoc parva aut certe nulla est differentia. Addendum ergo est, adoptionem dicere, non quamcunque filiationem, sed talem quae repugnet supposito divino, etiam in assumpta natura, quia intrinsece requirit personam extraneam, dicitque filiationem omnino ab extrinseca benevolentia provenientem; et hac ratione includit negationem repugnantem divinae personae, ut late q. 23 videbimus; at vero relatio servitutis non requirit nec ccnnotat necessario aliquam imperfectionem vel negationem repugnantem divinae personae secundum se, et maxime si non simpliciter, sed cum deter- minatione assumptae naturae ei attribuatur.
57. Ad ultimam rationem concedo imprimis, ad propriam servitutem non sufficere solam obedientiae subjectionem, quamvis certe Isidor., lib. 2 de Propr. ser., n. 5, servitutem nihil aliud esse dicit, quam necessitatem serviendi; obedire autem, servire est; si ergo obedientia ex necessitate nascatur, servitus dici potest, aut certe servitutem supponere; Christus autem ut homo ex necessitate seu debito obedire debuit; potest ergo illa dici quaedam servitus; et ita videtur loqui D. Th. hic. Sed, esto aliquid amplius ad servitutem requiratur, illud certe non est negatio communicationis in bonis, in qua totus discursus ralionis illius fundatur, qui a nobis satis refutatus est, quia communicatio non impedit servitutem, nisi ad aequalitatem perveniat, quae in Christo quidem simpliciter reperitur, non tamen in Christo ut homine, ut satis declaratum est. Unde retorqueri potest argumentum, quia Christus ut homo non est supremus dominus, vel aliarum rerum, vel suae humanitatis, vel suarum actionum; ergo ut sic est sub supremo domino; atque adeo est servus ejus. Si quid ergo stricta servitus ultra subjectionem addit, solum est quod non solum is, qui servus dicitur, alteri ut superiori parere tenetur, sed etiam quidquid est et habet, sub illius dominio et potestate esistit; ideuoque eum ut dominum revereri ac colere tenetur; loquimur enim de rationali servo. Haec autem conditio vere convenit Christo ut lomini, ut per se constat, et nihil derogat divinitati ejus, magis quam quod, ut homo, sit a Deo conditus, et a Deo pendeat in omnibus, tam physice quam moraliter, ut sic dicam. 98. Ad replicam autem in illa ratione insinnatam, scilicet, quod haec conditio reperiri potest in subdito non scrvo, negatur assumptum, quia, hoc ipso quod aliquis est omnino sub dominio et potestate alterius, et in omnibus tenetur illi parere, et dominus illo uti potest pro suo arbitrio in omnem usum, est vere ac proprie servus. Unde, si inter homines fingamus patrem habere omnem hujusmodi potestatem et dominium in filium naturalem, ille esset servus; tamen, sicut pater non haberet illam potestatem a natura, sed ex aliquo pacto vel jure positivo, ita talis filius non esset servus patris naturali servitute, sed humana vel civili, quae introducta quidem non est, non repugnat tamen excogitari aut introduci; neque etiam repugnat eumdem esse naturalem filium et servum civi- lem; tunc autem, quamvis in illo filio maneret radicale jus, ut sic dicam, ad bona patris, vel potius fundamentum, quod a natura habet ut patri succedat in bonis, si aliunde non impediatur, tamen proxime non haberet morale civile jus ad haereditatem paternam, quia ex vi servitutis posset hoc jure privari; tamen, quia hoc non est consentaneum naturali juri, nec illi conjunctioni et aequalitati naturae et originis, quae est inter patrem et filium naturalem, ideo talis servitutis modus non est positivo jure introductus, neque permissus. 59. Tacite objectioni satisfit. — Et hinc responderi potest ad objectionem, si in hunc modum fiat: Nam servo repugnat habere connaturale et intrinsecum jus ad bona et haereditatem domini, propter quod, ut supra dicebam, etiam jure civili, statim ac servus adoptatur in filium, desinit esse servus, quia incipit habere jus ad haereditatem, quod repugnat servituti; sed Christus, ut homo, habet intrinsecum et naturale jus ad divinam haereditatem; ergo non potest ut sic esse servus. Unde ctiam Joan. 8 dicitur: Serveus non mauet in domo in eteruum. Sed ad hoc testimonium jam supra diximus ibi esse sermonem de servitute peccati. Ad argumentum vero, primum in genere dici potest, habere jus ad bona domini, quae sint omnino eadem vel aequalia cum his quibus dominus fruitur, fortasse repugnare servituti; habere tamen jus ad quamdam participationem illorum bonorum, cum quadam subordinatione et dependentia a domino, non repugnare servituti naturali. Hac enim ratione, inter alias, quamvis humana servitus per adoptionem tollatur, divina vero non tollitur per divinam adoptionem, ut supra dixi; quia, nimirum, filii Dei adoptivi, licet recipiant jus ad haereditatem Dei, non tamen cum aequalitate, neque ut in ea sint aliquando supremi domini, sicut suo modo filius adoptivus hominis futurus aliquando est in haereditate patris. Christus autem, in quantum homo, licet habeat jus connaturale ad haereditatem, non tamen secundum aequalitatem, sed secundum participationem cum subordinatione et dependentia a Patre et domino. Addenda deinde est differentia inter servitutem humanam et divinam; nam respectu Dei servitus quae praecise oritur ex potestate quam Deus habet in suam creaturam, est intrinseca ct connaturalis; ex quo fit imprimis ut separari non possit; deinde etiam fit ut nullam vilem conditionem, nt sic dicam, in creatura requirat, praeter intrinse- cam imperfectionem et dependentiam, quam dicit creatura; vel (quod fere idem est) non requirat carentiam alicujus dignitatis vel excellentia cujus creatura sit capax; quia Deus, non amittendo suum supremum dominium, potest creaturae suae communicare bona sua, quantum voluerit, seu quantum ipsa capax fuerit. At vero servitus humana non est naturalis, sed ab hominibus introducta. Unde eas conditiones requirit quae arbitrio hominum constitutae sunt. Et quia haec servitus, et vilem conditionem et statum hominis secum affert, et in paoenam gravissimam introducta est, ideo conditiones omnes ingenuitatis et notabilitatis excludit; et hac ralione differt etiam haec servitus a divina, quod servus jure civili non est capax proprii dominii; servus autem Dei est vere dominus supernaturalium etiam bonorum, quamvis sub dominio Dei. Unde etiam fit ut servitus haec humana excludat omne jus et consortium cum domino in omni genere bonorum; ac propterea etiam filiatio adoptiva humana excludit talem servitutem, quamvis adoptio Dei, ut dixi, illam non excludat. Atque ita optima ratione constat, quomodo Christo ut homini non repugnent simul filiatio naturalis et servitus respectu Dei; nam hae relationes inter se non sunt repugnantes, quia nullas conditiones contrarias aut oppositas requirunt; prasertim cum et Deum sub diversa ratione respiciant. et diversa habeant fundamenta; nam servitus fundatur in natura humana secundum naturalem conditionem ejus; filiatio vero in gratia unionis. Quo etiam fit ut aliter dicatur Christus, in quantum homo, servus, quam Filius; dicitur enim Filius specificative tantum, non reduplicative, servus autem utroque modo, quia in humanitate servus est; et quia homo, ideo et servus.
60. Denique hinc etiam solutum manet exemplum de vinculo conjugii humani, quod tollit servitutem, ex quo fieri videtur, majori ratione vinculum unionis hypostaticae excludere ab humanitate omnem conditionem servitutis, ratione cujus possit Christus ut homo appellari servus. Sed si haec conjectura quicquam probaret, eodem modo posset concludere conjunctionem, quam Beatissima Virgo habet cum Deo ratione maternitatis, debere ab illa excludere veram servitutem; quia sive physicae, sive moraliter res consideretur, non est minor, imo major illa conjunctio quam sit in hominibus inter virum et uxorem. Negatur ergo similitudo seu consequen- tia, quia servitus ad Deum est intrinseca et connaturalis, et nobilissima; servitus autem humana est extrinseca et ad placitum hominum introducta, atque adeo ignobilis, ut merito non admittat eam aequalitatem et familiaritatem quae inter virum et uxorem esse debet.
Sectio 2
utrum christus cum sola determinatione, ut homo, possit dici servus, vel etiam sine illaSECTIO II. Utrum Christus cum sola determinatione, ut homo, possit dici servus, vel etiam sine illa.
1. Dubitandi ratio.—Primum supponimus, ex parte praedicati, serous, posse esse ambiguitatem et aequivocationem, etideo oportere ita illa voce uti, ut ex adjunctis satis constet, in bono et catholico sensu servitutem Christo attribui. Difficultas ergo est an, loquendo de illa nobili servitute, quae Christo ut homini convenire potest, in proprietate et rigore sermonis possit de illo praedicari sine determinatione, in quantum homo, vel tantum cum illa. In qua difficultate, etiam est certum convenientius esse illam determinationem addere, ut hic D. Thomas admonuit, ad tollendam omnem ambiguitatem et suspicionem erroris.
2. De rigore autem sermonis, D. Thomas indicat etiam sine illa determinatione veram esse locutionem, nam solum ait potius esse hoc praedicatum attribuendum cum determinatione, et quia hoc praedicatum aequiparat cum esse subjectum., quod supra diximus posse sine determinatione praedicari de Christo. Et confirmari potest haec pars testimoniis praecedente sectione adductis; nam, quando Sancti Christum servum appellant, seepe sine illa determinatione loquuntur; imo et Seriptura ita loquitur; cur ergo nos etiam non poterimus ita loqui ? Negandum enim non est quin Sancti in rigore et proprietate sermonis loquantur. Ratione probari potest, quia si cum determinatione est vera locutio, etiam erit sine illa, quia illa determinatio non extrahit subjectum a propria significatione, nec diminuit illam (ut sic dicam); ergo recte sequitur: Christus, in quantum homo, est servus; ergo Christus est servus; non enim fit illatio a dicto secundum quid ad simpliciter, sed a non amplo ad amplum affirmative.
3. Prima conclusio.—In hac re certum imprimis esse videtur, Christum non posse simpliciter dici servum Verbi aut Filii Dei; hoc enim est quod Concilium Alexandrinum tra- didit in epist. 10 Cyrilli, quam recipit Concil. Ephesinum, ubi sic legitur: Verbum Dei carni secundum hypostasim unitum, omnmum quidem Deus est, omnibusque dominatur; at sui ipsius nec servus est, nec dominus; stultum enim est, imo el impium, ad hunc modum sentire aut dicere. Et ratio ibidem redditur, ne unum Christum, el Filium, ac dominum, in duos scindamus. Et ideo anathem. 6, damnat Cyrillus hanc propositionem: Verbum est dominus Christi; et in defensione ejusdem declarat illud esse dictum contra Nestorium, qui Christum a Verbo personaliter distinguebat. Et eamdem sententiam significavit Damasc., loco supra tractato, ex hb. 3 de Fide, c. 21, ubi magis explicat rationem a Cyrillo indicatam; nam servus dicit relationem ad alterum; et ideo, si Christus dicatur servus Verbi, aut Filii Dei, significatur Christum esse alium a Filio Dei; et ideo illa locutio simpliciter est neganda. At vero cum addito, si Christus, in quantum homo, dicatur servus Verbi aut sui ipsius, in quantum est Deus, non erit falsa locutio, ut hic, art. 2, sentit D. Thomas; et colligit ex August., 1 de Trinit., cap. 1, et supra dictum est de hoc praedicato, subJectus aut minor;nam eadem est horum ratio. Addita enim illa determinatione, satis declaratur, non secundum diversitatem suppositorum, sed naturarum, dici Christum ut hominem sui ipsius servum; nam, licet idem secundum eamdem naturam non possit esse sui ipsius servus, tamen secundum diversas non repugnat; nam haec relatio, quamvis denominet suppositum ratione naturae, tamen ut reperiri possit, non requirit distinctionem suppositorum, sed naturarum; sicut in superioribus dicebamus de relatione subjecti saLisfacientis, et similibus.
4. Difficultas vero est, an etiamrespectu Dei Patris, vel Spiritus Sancti, sit etiam necessaria determinatio; nam tunc jam cessat praedictum inconveniens, quia Christus est persona distincta a Patre et Spiritu Sancto; et ideo, licet in ea locutione, Christus est servus Patris, involvatur personarum distinctio, nihil falsum significatur; et hoc etiam satis esse videtur ut possit simpliciter dici servus Dei, quia licet Deus possit supponere pro persona Filii, tamen quia nomen Deus potest etiam supponere pro persona Patris, ex vi suae significationis et suppositionis admittit personarum distinctionem, quomodo dicitur Deus de Deo genitus; crgo etiam poterit dici Christus servus Dei. Et eadem ratione, licet Verbum non possit absolute dici Deus aut dominus Christi, tamen Pater dici poterit Deus Christi, sicut ipsemet Christus eum appellavit, Joan., 20 cap.; et similiter poterit dici dominus Christi, nam haec duo vel sunt idem, vel unum ex alio sequitur, ut supra diximus. Ac denique eadem ratione poterit dici Christus absolute servus, quamvis non addatur vel explicetur terminus servitutis, quia hoc non semper est necessarium in hujusmodi praedicatis relativis. Et similiter dici poterit Christus habere dominum. vel Deum, propter eamdem causam.
5. Secunda conclusio.—Nihilominus tamen probabilius censeo, in rigore sermonis, non esse dicendum Christum servum sine determinatione, ut homo, vel, in quantum honto, vel secundum humanitatem, sive haec determinatio expresse addatur, sive implicite subintelligatur, quod frequentius contingit, quando illa propositio non solitarie profertur, sed in alicujus sermonis progressu, in quo ex antecedentibus et sequentibus satis constat loculionis sensus; et hoc fere modo invenitur haec locutio in Scriptura et Patribus, Ratio vero, ob quam haec determinatio requiratur, imprimis reddi potest ex Damasc. supra, quia, si Christus non potest dici simpliciter servus Verbi, ergo nec servus Patris (et a fortiori nec Spiritus Sancti), ne aliquem servum videatur habere Pater, quem non habet Filius; ergo nec Dei servus dici potest, quia neque ratione personarum potest id verificari, nec ratione hujus Dei ut sic, id est, ut absolute et essentialiter subsistentis, quia ut sic etiam non distinguitur personaliter a Christo, ut possit Christus, ejus servus simpliciter dici; igitur nec potest dici Christus absolute servus, non explicato termino, quia nullus servus invenitur. Ex qua ratione videtur colliei hoc generale principium, in quo ipsa fundatur, praedicata relativa, quae in humanitate aut ratione humanitatis Christo conveniunt, si non possunt simpliciter dici de ipso respectu Verbi, non posse etiam dici respectu Patris aut Dei, aut simpliciter sine expressione termini, ne sequatur illud inconveniens, ut aliquid Pater habere dicatur, quod non habet Filius. Sed, licet hoc principium sit probabile, non tamen videtur necessarium; nam inde fieret Christum non posse etiam dici subjectum Patri, quod tamen in rigore sermonis dici potest, ut supra vidimus. Item, quia illud incommodum, quod infertur, esset quidem inconveniens, si in re ipsa acci- tiam et benignitatem refert beneficium incarnationis, et promissionem Christi, non tantum secundum se simpliciter, sed etiam ut venturi ex semine Abrahae, ut constat ex ad Rom. 3 et 4; nam eadem est ratio de Christo, ut nascitur ex utero Virginis. Respondetur tamen conclusionem, a nobis positam, esse quidem magis probabilem, et simpliciter veram, contrariam vero sententiam nulla nota esse dignam, praeterquam minoris probabilitatis et talsitatis, quia neque ex Scriptura vel Patribus convinci satis potest, imo non est omnino aliena a modo loquendi Patrum, et eam tenent auctores graves non sine probabili conjectura. Illa vero testimonia, ex epistola ad Romanos sumpta, primo solum inducuntur a paritate rationis, cum tamen haec facile negari possit, quia multo fuerunt excellentiora gratia et opera Virginis, quam Abrahae, David, et aliorum. Deinde ex illis locis potissimum probatur, electionem Abrahae et illius populi fuisse ex divina gratia; an vero, supposita electione et prima gratia, intercesserit aliquod meritum in executione divinae promissionis, hoc ex illis locis neque definiri potest, nec satis improbari.
10. Dubium. — Ultimo hic quaeri potest an potuerit B. Virgo mereri de condigno maternitatem divinam, non merendo de condigno incarnationem. Videtur enim hoc posterius in illo priori includi necessario; nam, si B. Virgo meruit de condigno ut esset materDei, ergo ut Deus ex illa homo fieret; ergo ut homo fieret; vel aliter, meruit esse mater Dei; ergo et Christum Deum hominem in rerum natura producere; ergo meruit ut hoc compositum, Christus Deus homo, inrerum natura esset. In contrarium vero est, quia supra diximus, potuisse Virginem de potentia saltem absoluta mereri de condigno vere ac proprie, id est, cum vera aequalitate ac justitia, maternitatem divinam; negavimus autem prius, puram creaturam posse hoc modo mereri incarnationem; ergo meritum incarnationis non includitur necessario in merito maternitas divinae. Deinde, maternitas divina est dignitas distincta ab unione hypostatica, illaque inferior; ergo potest cadere sub aliquod meritum, sub quod illa non cadit.
11. Responsio. — Respondetur ergo duph - citer posse intelligi hoc meritum, primo, absolute et simpliciter sine ulla suppositione, et hoc modo necessario tale meritum includit meritum incarnationis, quia si beata Virgo suis meritis posset ex justitia obligare Deum, ut ex illa fieret homo, ethoc absolute, et nulla facta suppositione, necessario deberet illum obligare ut fieret homo, quia hoc in illo continetur; unde, si non supponitur ante meritum, necesse est ut per ipsum meritum efticiatur; et ideo existimo non esse possibile purae creaturae, ut recte probat argumentum supra factum. Secundo potest intelligi hoc meritum solum quasi sub conditione, seu facta suppositione quod Deus sit futurus homo, et hoc modo praescindi potest meritum maternitatis a merito incarnationis, quia praesupponit illam futuram, et aliunde potest meritum habere aequalitatem cum illa dignitate praecise sumpta, et non cum incarnatione; ut bene etiam probat argumentum factum. Et potest exemplo declarari, nam si princeps venturus ad civitatem sit, et civis aliquis impetret ac mereatur, ut potius in suam, quam alterius domum, divertat, recte intelligitur non mereri adventum simpliciter, et nihilominus mereri circumstantiam quae illum necessario praesupponit.
Sectio 3
utrum saltem de congruo meruerit beata virgo dignitatem matris dei1. Ratio dubii esse potest, quia soli gratiae, et benevolentiae divinae tribui solet a Patribus, B. Virginem, potius quam aliam feminam sibi in matrem delegisse, quod ipsamet Virgo confessa est, Luc. 1, dicens: Quia respeait humalitatem ancille sue; et: Quia fecit mihi magna qui potens est, etc. Resolutio tamen est facilis, distinguendo (ut supra in simili fecimus) praedestinationem seu electionem Virginis ad eam dignitatem, a dignitate ipsa, seu ab illius consecutionc.
2. Dico ergo primo: B. Virgo non meruit etiam de congruo ut praedestinaretur, seu eligeretur in Dei matrem. Hanc censeo esse certam, eamque propterea Theologos omnes supponere potius quam disputare. Et probari potest ex omnibus adductis in sectione 6; quidquid enim meriti fuit in B. Virgine, duxit originem ab hac electione, supposuitque illam, quia ipsa prima gratia Virginis, ex qua omne meritum secutum est, ex hac electione processit; ideo enim tanta et tam excellens gratia, tamque maturo tempore illa data est, ut esset accommodata dignitati matris, ad quam erat electa. Quin potius ipsamet electio ad gloriam in Virgine supposuit electionem ad dignitatem matris, quia B. Virgo non prius electa est ad gloriam, quam ad tantam ettam excellentem gloriam; ad hanc autem fuit electa, quia decebat matrem Dei supra omnes puras creaturas in excelso gloriae throno collocari, ut infra suo locoprobabitur; ergo cum non potuerit mereri de congruo clectionem suam ad taniam gloriam (ut nunc suppono), multo minus potuit mereri electionem suam ad divinam maternitatem.
3. Objectio. — Responsio. — Potest vero contra hoc objici dictum Ambrosii, epistola 82, aliquantulum a principio: Quid, inquit, loguar, quanta sit virginitatis gloria, quae meruit a Christo eligi, ut esset etium corporale Dei templum Respondetur, vel uti late verbo eligendi ad significandum potius ipsum usum vel executionem, quam ipsam internam electionem per modum intentionis; vel certe Ambrosium ibi non agere proprie de merito, ut estin actione operantis, sed late, ut dicere potest rei dignitatem vel perfectionem; laudatenim ipsius virginitatis excellentiam quam inde colligit, quia Deus amavit eam in matre sua.Itaque non elegit Mariam in matrem, quia virgo futura, sed potius elegit eam ut esset virgo, quia puritas virginitatis Dei matrem imprimis decebat.
4. Virgo de congruo meruit esse mater Dei. — Dico secundo: meruit de congruo B. Virgo ut esset mater Dei. Haec conclusio recipitur ab omnibus Theologis supra citatis, quam Clichtov., lib. 2, de Venerat. Sanctorum, bene his verbis expressit: Meruit esse digna, et idonea, Dei munere, et sua dispositione; et sumitur ex dictis Sanctorum praecedenti sectione citatis, et praeterea ex August., lib. de Nat. etgratia, c. 36: Concipere meruit et parere, etc.; idem lib. de S. Virginitate; et Gregorius, 1 Regum, c. 1: Meritorum verticem usque ad solium divintatis eremit, licet haec verba alium possint habere sensum. Hieronymus, tom. 1, epist. 22, de Custodia virgin., fere in fin.: Propone tibi Mariam, qua tantee extitit guritatis, ut mater Dominà esse aereretur. Anselmus, de Laudib. Virg., c. 8: Sanctrissima puritas, et purissinasanctitas pectoris cjus, amnis creature puritatem, et sanctitatem transcendens incomparabili sublumitate hoc promeruit, ut reparatriv perditi orbis plenissume fteret. Idem Eusebius Emiss., hom. in fer. 4, post Domin. 3 Adven.; Petrus Damian., serm. 3 de Nativ. Mariae; Petrus Chrysol., serm. 143; D. Maxent., dialog. 1, c. 14, in fiue tom. 6 Biblioth. sanct.: Fide plena, inquit, Deum concipere meruit; licct enim nomen meriti interdum improprie sumatur, ut significat congruitatem quamdam vel dignitatem, vel necessitatem, quomodo dicitur: Feliz culpa,quae tantum meruit habere redemptorem, et gemitus infantis dicantur promereri Dei misericordiam, a Cpypriano, lib. 3, epist. 8, tamen cum tribuitur personee sanctae, et sanctis operibus ejus, propriam habet significationem. Ubi tandem notandum est singulare dictum Benardini Senen., serm. 51; ait enim Virginem, eo actu quo consensit Angelo nuncianti, plus meruisse quam omnes Angelos et homines omnibus suis actibus; quod non videtur alia ratione verum, nisi quia illo meruit maternitatem; unde intelligitur hoc meritum maxime fuisse positum in illo actu, qui fuit veluti ultima dispositio ad ilam formam, quae cum esset proportionata, et a persona grata, erat meritoria, saltem de congruo; et hinc sumitur ratio conclusionis, quia B. Virgo per suos actus dignissime se disposuit ut Filium Dei in suo utero susciperet; ergo per eos saltem de congruo meruit illam conceptionem. Confirmatur primo, quia, supposita Dei ordinatione de sumenda carne ex muliere, ex nulla alia poterat ita congruenter, supposita illius dispositione. Confirmatur secundo, quia Abraham meruit, saltem de congruo, ut Christus ex illo descenderet, juxta illud Genes. 22: Quia fecisti rem hanc, etc. Ergo et B. Virgo; nam licet modus, quo Christus natus est ex Virgine, longe fuerit dignior quam modus quo descendit ex Abraham, tamen etiam dispositio Virginis fuit longe excelleutior quam dispositio Abrahae, et ita, servata proportione, eadem fere ratio est, aut fortasse major. Denique rationes, quibus supra probavimus antiquos Patres meruisse de congruo incarnationem. et aliquasejus circumstantias, hanc veritatem satis confirmant.
3. Objectio. — Sed objici potest, quia ante omnia merita Virginis non solum existentia, sed etiam praevisa, tuerunt merita Christi praesentia Deo in aeternitate; ergo et ipse Christus fuit prius praevisus ut existens, atque adeo ut conceptus, seu ut concipiendus ex Virgine, quam fuerint praeordinata merita Virginis; ergo nullo modo potuit B. Virgo mereri ut Christus ex ea nasccretur. Dicunt quidam, ante merita Virginis fuisse praevisum Deum homianem ut sic, non vero ut hunc hominem. Sed falsum hoc est, quia (ut recte dixit D. Thomas infra, q. 4, art. 4) merita non sunt in humanitate in communi, sed in hac vel illa humanitate; alias B. Virgo non