Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 3
Quaestio 21
Articulus 1
1. Ex corpore articuli duae colliguntur assertiones. Prima est, siChristus tantum esset Deus, seu (quod idem est) si in eo tantum esset voluntas divina, non fore capacem orationis. Quod est per se evidens, ut idem D. Thomas 2. 2, q. S3, art. 10, latius docuit, quia oratio est actus inferioris deprecantis superiorem ut se adjuvet; unde est actus indicentis ope alterius, cui cultum et reverentiam exhibet, ct ideo ad religionem pertinet; Deus autem neque alterius ope indiget, neque alterum revereri aut religione colere potest, cum omnipotens sit, et superiorem non habeat, et ideo orare non potest; neque enim ad se ipsum orationem dirigere valet, ut per se constat. Neque ad hoc refert quod in Dco sit personarum distinctio; omnes enim aequales sunt, et eadem omnipotentia, intellectu et voluntate operantur, et ideo non potest una magis alteram orare quam se ipsam.
2. Ratio orationis quee sit. — Secunda assertio D. Thomae est, Christum Dominum ut hominem, quia humanam habet voluntatem, et intellectum, vere ac proprie orare posse; humaza enim voluntas, etiam Christi, non est per se efficax, sed auxilio indiget divino, quod orando implorare potest, et voluntatem suam apud Deum explicando, in quo ratio orationis consistit, ut D. Thomas inquit, quod non est hujus loci latius explicare; in quo enim actus orationis consistat, et cujus facultatis actus sit, non facile (ut existimo) explicari potest; id tamen agendum est in 2. 2. q. 83. Nunc quod praesenti instituto satis est, supponamus actum mentalis orationis seu petitionis apud Deum (de hoc enim agimus) includere vel supponere aliquid ad intellectum, et aliquid ad voluntatem pertinens, scilicet voluntatem, seu desiderium obtinendi aliquid a Deo, seu ope divina; quae voluntas supponit, Deum cognosci ut auctorem talis boni, a quo expectandum est et petendum; deinde includit oratio ordinationem quamdam hujusmodi voluntatis, seu desiderii ad Deum, qua homo manifestat Deo suum affectum, cupiens et sperans obtinere quod appetit; sive igitur haec ordinatio, vel explicatio desiderii apud Deum, ad intcllectum, sive ad voluntatem pertineat, constat tamen Christi animam capacem fuisse omnium istorum actuam, cum creata sit, Deoque subjecta et inferior.
3. Christus cur oraverit. — Solutio ad primum nonnibil difficultatis habet; argumentum enim erat, Christum non indigere oratione, cum omnia per se possit. Respondet autem primum D. Thomas, Christum ut hominem non potuisse perficere omnia quae volebat, sine oratione, quia ut homo non erat omnipotens; subdit vero deinde voluisse ad Patrem orationem porrigere, non quia ipse esset impotens, sed propter nostram instructionem et exemplum. Quae duo non videntur inter se consentanea; quia si propterea fuit capax orationis, quia ut homo non omnia polerat, ergo revera oravit quia erat impotens. Et confirmatur, quia si tantum oravit propter instructionem et esemplum, nec nunc oraret, neque in via orasset, nisi tantum publice. Respondetur mentem D. Thomae esse, cum Christus sit Deus, assumendo humanitatem, potuisse illi ecommunicare, ut omnia quae vellet, operaretur absque orationis vel petitionis indigentia; et hoc modo dicitur orasse, non quia sit impotens, nimirum ipsa persona Christi ad operandum hoc modo per humanitatem suam; de facto tamen noluit communicare hanc efficaciam suas humanitati, nisi per hoc medium orationis et petitionis; et ideo recte etiam dicitur in quantum hominem non omnia posse sine oratione. Et hoc sensu etiam potest vere dici, Christum ut hominem interdum orasse, non solum propter instructionem et exemplum, sed quia sine oratione revera non posset perficere quod volebat, quanquam hoc totum ad nostram instructionem et exemplum ordinatum sit. Ad confirmationem respondetur, illas esse optimas rationes, sed non adaequatas; nam etiam voluit Deus Christum ut hominem oratione indigere, ut servaretur debitus ordo inferioris naturae ad superiorem. et ut debitum crationis cultum divinitati praeberet.
4. Secundum argumentum duas partes habet: altera est, quomcdo Christus petebat orando, quae certo sciebat esse futura, Et hanc facile dissolvit D. Thomas, dicendo ideo orasse, quia praesciebat per orationem suam fuisse futura. Altera pars erat, quomodo orando petebat interdum quae sciebat nullo modo esse futura. Et huic parti nihil respondet D. Thomas; fortasse enim omisit in 4 art. explicandam. Responsio vero est, simpliciter non petiisse res hujusmodi, sed solum interdum sub conditione explicasse affectum suum, propter instructionem nostram, vel exemplum, vel alias honestas causas.
5. In solutione ad tertium videtur sentire D. Thomas Christum orasse Deum per ipsam contemplationem beatam; et hoc modo applicat orationi Christi definiionem Damasc., scilicet, orationem esse ascensum mentis in Deum, ut, scilicet, in Christo intelligatur, non de aliquo novo ascensu, sed de illo quem perpetuo habet per contemplationem beatam. Et est hoc quidem verum, quia ( sicut supra diximus) potuit anima Christi, supposita visione Dei, exercere circa creaturas in Deo visas actus charitatis proximorum, liberos et meritorios, et ita etiam potuit desiderare illis bona, atque adeo ea petere a Deo. Addi vero potest, per actus scientiae infusae, potuisse animam Christi habere novas ascensiones mentis in Deum, nunc per unum affectum, postea per alium, et hoc modo novas orationes fundere extra contemplationem beatam. Quae omnia facile ex supra tractatis de scientia et voluntate Christi constare possunt.
Articulus 2
Quaestio hujus articuli et in se facilis est, et non est singularis de Christo Domino, sed communis omnibus hominibus, neque habet in Christo singularem aliquam rationem dubitandi, et ideo circa illam nihil adnotare oportet; pertinet enim ad 2. 2, q. 83, art. 1; hic vero a D. Thoma proposita, ad explicandum quomodo et propter quas causas Christus interdum oraverit, proponendo, seu repraesentando Patri suo sensualitatis affectum. Quod tuculenter satis et distincte docet, neque alia explicatione indiget. -
Articulus 3
1. Respondet D. Thomas Christum pro se orasse, interdum repraesentando simplicem affectum, interdum efficaciter petendo quod omnino fieri volebat, ut cum, Joan. 17, orabat: Pater. venit hora, clarifica Filium tuum. Quae doctrina de fide certa est; espresse enim habetur in Evangelio, et rationes seu congruentie illius optimae a D. Thoma afferuntur.
2. Solutiones argumentorum sunt notandae, praesertim primi et tertii; nam in primo explicat dictum Hilarii, lib. 10 de Trinit., circa finem dicentis, Christo non profuisse deprecationis sermonem, sed propter nostrum profectum interdum orasse. Quod dicitD. Thomas intelligendum csse de oratione vocali, quae non erat illi necessaria propter ipsum, sed propter nos. In quo satis indicat D. Thomas orationem mentalem fuisse Christo neccessariam propter ipsum, ut super articulum primum etiam docuimus; fuit enim illi necessaria ad impetrandam et merendam gloriam corporis, et impetrandam sui nominis claritatem, quia hoc medium erat a Deo prae- scriptum ad illum effectum consequendum; oratio autem vocalis per se non requiritur ad impetrationem vel meritum, sed vel ad excitandam et colligendam mentem, vel ad augendam satisfactionem, ut D. Thomas docet, 2. 2, q. 83, art. 12. Et ideo non fuit Christo propter se necessaria, sed propter nos. Et ad hunc modum esplicat D. Thomas in eadem solutione verba Christi, Joan. 11: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti ane, etc. Quem locum statim fusius in disputatione tractabimus.
3. In solutione vero ad tertium explicat D. Thom. verba Cypr. in expositione Orationis Dominicae, in principio totius expositionis, post tolum praeambulum, ubi sic inquit: Ante omnia pacis doctor, atque unatatis magister sigillatàm noluit et privotim precem fieri, ut quis, cun precatur, pro se tantum precetur; et infra: Publica est nobis, et communis oratio, et quando oramus, non pro uno, sed pro toto populo oramus, quiatotus populus unwn sumts, etc., quae late prosequitur. Dicit autem D. Thomas ChristamDominum hanc legem orandi servasse, etiam cum gloriam suam postulavit; quia ejus gloria commune bonum est omnium nostrum, et eamdem dicit nos servare, cum aliquid nobis privatim petimus, ut eo in eliorum utilitatem utamur. Non est autem intelligendum, hanc legem seu conditionem simpliciter et absclute esse de necessitate orationis, ut recta sit et honesta; potest enim aliquis interdum sibi et alteri in particulari vitam vel gratiam postulare, nihil pro alus petendo, nec de eorum utilitate co - gitando; quia neque charitas, neque aliqua virtus obligat ad desiderandum vel petendum bonum aliorum, quandocunque nostrum bonum appetimus vel postulamus; non est igitur hoc de ratione honestae et rectae orationis, loquendo in particulari de singulis orandi actibus. Absolute tamen, et universe loquendo, ad munus orandi pertinet, ut non solum pro nobis, sed etiam pro aliis oremus, quod Cyprianus in dictis verbis intendit; unde, caeteris paribus, tanto erit perfectior oratio, quanto non solum ipsi oranti, sed etiam aliis utilis fuerit. Et propterea merito D. Thomas explicare voluit quo modo haec perfectio, etiam in illa oratione qua Christus pro se oravit, non defuerit.
Articulus 4
Quaestio hujus articuli coincidit cum quaestione supra tractata de voluntate Christi, an semper fuerit impleta; diximus autem absolutam voluntatem semper impletam esse, non tamen simplicem affectum seu velleitatem; cum ergo oratio sit explicatio voluntatis, constat illam orationem, quae ex voluntate absoluta proficiscebatur, semper esse exauditam, non vero quae ex sola conditionata voluntate, et secundum quid, ut bene D. Thomas respondet et declarat. Omnia vero, quae in solutionibus argumentorum attingit, in superioribus etiam tractata sunt, nam in solutione ad primum, tractat locum Matth. 26: Pater, si possibile est, etc. Cum quo coincidit illud, Psal. 21: Clamabo per diem, et non exaudies, quod tangit in solutione ad 4, quae supra tractavimus, partim disput. 24, sect. 2, partim disput. 38, sect. 2 et sequent. In solutione vero ad 2 et 3, declarat D. Thomas quomodo Christus aliter pro praedestinatis quam pro reprobis oraverit, de qua re egimus disp. 41, sect. 2.
Disputatio 45
De oratione Christi in via et in patria.Religionis actus precipui. — in praecedentibus disputationibus circa quaestion. 20 D. Thom., explicuimus quomodo virtus obedientiae vere ac proprie in Christo Domino locum habuerit, quatenus ut homo Deo subjectus est; nunc convenienter explicandum sequitur, quomodo etiam fuerit capax virtutis religionis ad Deum; cum enim dixerimus illum ut hominem esse non solum subjectum, sed etiam servum, et ad officium servi pertineat, cultum et reverentiam exhibere domino, consequens necessario fit Christum ut hominem perfectissime observasse hoc officium erga Deum, atque adeo cultum Deo debitum, scilicet latriae et religionis, illi exhibuisse; unde Matth. 4, et Luc. 4, tam de aliis quam de se ipso generalem sententiam protulit dicens: Dominum tuwm adorabis, et illi soli servies, et Joan. 4: Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus. Itaque dubium non est quin virtus religionis vere ac proprie in Christum conveniat. Cum vero haec virtus plures habeat actus, duo tamen sunt praecipui, ad quos caeteri revocantur, scilicet oratio, et sacrificium, et ideo de his duobus specialiter disputatur a D. Thoma, in hac, et sequenti quaestione, quia caeteri specialem difficultatem non habent. Quia, licet de voto quaeri possit an aliquod votum emiserit, et de juramentc, an aliquando vere juraverit, tamen primum horum in Evangelio fundamentum non habet. De secundo verc disputari solet in materia de juramento et quidem de utroque aliquid intra dicemus in sequenti tomo. De oratione igitur Christi duo breviter explicanda sunt, aliud ad statum viatoris, aliud ad statum comprehensoris pertinens.
Sectio 1
an christus in statu via vere ac proprie oraveritI. Orationis acceptiones. — Christus vere oravit. — Oratio generaliori quadam significatione signiticat omnem actum interiorem, qua anima in Deum elevatur per contemplationem vel meditationem, devotionem, aut similes actus; et si hoc modo sumatur oratio, non est quod disputetur an in Christo fuerit, cujus anima perfectissima contemplationec in Deum ferebatur, non solum per beatam fruitionem, sed per scientiam etiam infusam, et liberum charitatis actum, ut in superioribus satis tractatum est. Alio ergo modo magis proprio sumitur oratio, ut significat petitionem, seu postulationem, aut supplicationem, quae includit obsecrationem, et gratiarum actionem, et alios actus similes, ut D. Thomas exponit, 2. ?, q. 83, art. 1; et de hoc etiam genere orationis certissimum est, Christum Dominum in via existentem saepissime illam exercuisse. Quod enim gratias egcrit Patri scu Deo, frequenter in Evangcelio legimus, Lucae 22: Accepto calice et pane, gratias egit; Joan. 11: Pater, gratias ago tibi, quia audisti me; et Matth. 11: Confiteor tibi, Pater, Domine cali et terra; Joan. vero 12 pctiit Christus: Pater. clarifica nomen tuum; et c. 17, longam habuit orationem similem; et postea in horto, ac tandem in cruce. Ac denique Paul., ad Hebr. 5: In diebus, inquit, carnis suce preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte. cum clamore valido, et lacrymis offerens, eaauditus est pro sua reverentia. Qua omnia, sicut proprie dictum genus orationis significant, ita proprie intelligenda sunt, sicut ab universa Ecclesia, et omnibus Patribus et Theologis intelliguntur, et ipsa Scripturae sinceritas et historiae veritas postulant. Quomodo autem Christus ut homo capax fuerit hujus orationis, satis explicando articulos D. Thom. declaratum est. Cur autem decens fuerit ipsum orare, satis ex honestate ipsiusmet actus orationis perspici potest; continet enim decentissimum Dei cultum, et ideo per se conveniens fuit, ut Christus ut homo illum Patri exhiberet et mente et corpore. Deinde fuit hoc expediens, ut Christus omnibus modis operaretur nostram salutem, merendo, satisfaciendo, et impetrando. Et ut nobis daret exemplum eisdem modis illam per orationem procurandi, ut late tractat Hilarius, lib. 40 de Trinit., a medio; et Ambros., lib. 5 in Luc., cap. de Oratione Jesu in monte; et Damascen., lib. 3, cap. 24; August., epist. 121, cap. 14, ubi dicit voluisse Christum interdum ita orare, ut non exaudiretur, ut nobis esset exemplum patientiae, quando non fit quod petimus.
2. Dulwm. — Solum illud potest hic breviter dubitari, an revera Christus in oratione aliquid petierit, quia illud medium erat sibi necessariumut id fieret, vel solumpropter cxercitium virtutis, etesemplum nostrum. Et ratio dubitandi sumi potest ex facto Christi, Joan. 11, ubi, cum Martha illi dixisset: iScio quia quecunque poposceris a Deo, dabit tibài Deus, respondit ipse Dominus: Aesurget frater tuus; quasi diceret, sua potestate se id facturum, et non indigere oratione seu petitione, cum ipse sit Deus. Ubi Chrys., homil. 61, notat, Martham non altius sensisse de Christo quam de puro homine, cum ipsum non nisi media petitione et oratione posse resuscitare mortuum existimaret, unde Christus inferius, cum gratias Patri egisset, subdit: Ego aatem scielam quia semper me audis; sed propter populum, qui circumstat, dizi, ut credant quia tu me misisti; ubi indicat solum propter exemplum gratias egisse Patri, eo quod ipsum exaudisset. Unde Chrysost. ibi, homil. 63; ct Euthym. ibi; et Ambros., lib. 4 de Fide, c. 3, ita exponunt illa verba, quae Christus subjunxit: Ego autem sciebam quia semper me audis, ut llla ad divinitatem Christi referant. Unde ita exponunt, Gratias tibi ago, non quia indigeam precibus coram te, scio enim unam voluntatem me tecum habere, ideoque semper velle quod ego volo, sed propter populum, qui circumstat, etc. Et Theophyl. advertit, Christum, antequam orasset, vel aliquid petiisset, dixisse: Gratias tibi ago, quia audisti me; quia enim non opus habebat oratione, non fuit oratio exaudita, sed voluntas impleta, et hoc fuit Christo exaudiri juxta phrasim Scriptura, secundum illud Psalm. 9: Desiderium pauperum ezaucivit Dominus; et Job. 31: Desiderium meum audiat Omnipotens. Et confirmatur ex Damasc., lib. 4 de Fide, cap. 19, circa medium, ubi inquit quaedam dici de Christo homine simulationis modo, ut cum precatur, inquit; et subdit: His enim et similibus, neque ut Deus, neque ut homo opus habebat; cerum ratione humanitati congruente ad id se conformabat, quod usus atque utilitas poscebat; verbi gratia, ob cam causam precabDatur, ut se impium quemdam, Deique adcersarium aminie esse demonstraret, atque ut Patrem, a quo origirem ducchat, bonore afficeret.
3. Oratio guomodo Christo necessaria fuerit. — Dicendum tamen est (sicut in articulo primo circa solutionem ad primum adnotavimus) primum, Christum vere ac propric orasse postulando, et suppliciter petendo aliquid a Patre, ut ex Evangelio constat. Ex quo fit consequens, saepe ex divina providentia et ordinatione ita fuisse res dispositas et praedefinitas, ut multa fuerint a Christo homine per orationem impetranda, quae sine illius oratione non fierent; sicut enim non redemisset homines, nisi pro illis pateretur, quia ita fuerat a Deo praescriptum :et praeordinatum, ita neque sine oratione obtinuisset quae non nisi per orationem obtinenda erant, juxta divinam preeordinationcm. Unde, sicut necessarium fuit illi pati, ut ita intraret in gloriam suam, et nos secum in illam introduceret, ita necessarium fuit illi orare ad impetrandum multa quae per orationem obtinuit, juxta illud Psalm. 2: Peostula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam; at vero sicut necessitas passionis ad redemptionem nostram non fuit ex defectu personae, aut quia Christus non esset sufficiens infinitis aliis modis vel operibus illam perficere, sed quia propter congruentes rationes Dcus illam or- dinavit ut necessarium medium ad illum finem, ita haec necessitas orationis non fuit ex indigentia ipsius personae, aut quia per se non sufficeret ad efficiendum per humanitatem, absque petitione, quidquid petendo obtinuit vel effecit, sed quia propter rationes congruentes, et ad divinum honorem, nostramque utilitatem pertinentes, ita a Deo fuit ordinatum et dispositum. Itaque uno verbo dici potest, Christum simpliciter non indiguisse oratione, quia propter dignitatem persona potuisset, quidquid vellet sine oratione perficere, et de facto habuit etiam in humanitate sua potestatem faciendi miracula, imperando et volendosine necessitate orationis. Nihilominus tamen in sensu composito, id est, supposita divina ordinatione, multa non potuit in quantum homo sine oratione perficere, ut D. Thom. docuit, quod non negant citati Patres; sed priorem hujus doctrinae partem docere voluerunt; et hic est sensus Chrysost., Ambros., Theophyl. et Euthy. Qui facile etiam potest ad locum Joannis accommodari; quanquam quod Christus dixit: Zgo autem scieban quoniam semper me audis, satis commode, et fortasse magis ad litteram, de Christo ut homine intelligi potest, cujus oratio absoluta et efficax semper exaudita est, ut ibi D. Thom. recte exponit. Quod vero sequitur, sed propter populum, qui circumstat, dizi, etc., optime intelligi potest (sicut D. Thomas, in art. 3, exposuit quoddam dictum Hilar.) de gratiarum actione externa, et publica voce facta; hujusmodi enim oratio et gratiarum actio propter nostram praecipue aedificationem et exemplum facta est.
4. Ad Damasc. respondetur, non negare veritatem orationis Christi, sed necessitatem simpliciter, sicut alios Paires. Unde non absolute dicit, Christum simulasse, sed habuisse se ad modum simulantis, quia orando occultabat potentiam suam, sicut cum interrogabat, occultabat suam scientiam, et cum admirabatur similiter; tamen sicut vere admirabatur et vere interrogabat, ita etiam vere orabat. et orando impetrabat.
Sectio 2
utrum christus dominus, nunc in calo existens, vere ac proprie pro nobis oret1. Duobus modis (ut est doctrina D. Thomae, in 4, dist. 45, q. 3, art. 3, et super cap. 7 ad Hebr.) intelligi potest Christum Dominum in eaelo existentem pro nobis orare: pri- mo, orationc expressa petendo nobis divinae pietatis subsidium. Secundo, oratione tantum interpretativa, per sua merita, quae divino conspectui praesentia sunt, et exhibendo etiam se ipsum praesentem, et cicatrices vulnerum, quae pro nobis sustinuit, re ipsa ostendendo.
2. Quomodo Christus pro nobis oret in caeo. —Quod ergo Christus Dominus altero ex his duobus modis, saltem posteriori, pro nobis interpellet et oret, indubitatum est inter Catholicos; sic enim dicit Paul., ad Hebr. 9, Christum Jesum introiisse in ipsum calune, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis; et cap. 12, dicit Christi sanguinem melius loqui et clamare ad Deum, quam Abel; et iu eo saltem sensu verum est quod Joan. ait, 1 Canon., c. 29: Advocatum habemus ad Patrem; nam, licet vox. Paracletus, interdum non intercessorem, sed consolatorem significet, ut Joan. 14: Alium Paracletun dabit volis, id est, consolatorem, exhortatorem, aut doctorem, haec enim omnia illa voce signiticari possunt, et conveniunt in personam Spiritus Sancti, et possunt etiam in Christum convenire, ut recte docent Cyril., lib. 9 in joan., c. 44. August., lib. Contra sermonem Arianor., c. 19 et 20, nihilominus tamen in illo loco Joan. 2, obsecratorem vel intercessorem significat; haec enim est maxime propria significatio illius vocis, et sola illa Joannis intentioni quadrat; excitat enim et animat peccatores, quoniam advocatum habent apud Patrem, Jesum Christum justum. Et licet possit per metaphoram accommodari Christo, ut Deus est, eo modo quo, ad Rom. 8, dicitur Spiritus Sanctus orare pro nobis, quia facit nos orare, ut indicat Nazian., orat. 36, n. 55, tamen litteralis sensus est de Christo homine, ut constat ex proprietate vocum, et ex subjunctis verbis: Zt ipse est propitiatio pro peccatis nostris, ut August. ibi exponit, tract. 1; et D. Thom., super Joan. 14; et Cyril., lib. 11 in Joan., c. 9 et 19; et Concilium Francoford., colum. 6, dicens: Advocatus est, qui gro me judicem interpellet, qui causam mecessitatis mee propria tuitione defendat. Unde ad Rom. S$ dicitur, interpellare pro nolis; et ad Hebr. 7: Semper vivens ad interpellandum pro nolis. '
3. Difficultas vero superest, an non solum interpretative, sed etiam expresse petendo et rogaudo, pro nobis in coelo oret. Multi enim contendunt minime convenire hoc genus orationis in Christum ad dexteram Patris sedentem. Quam sententiam constantissime defen- dit Rupert., lib. 9 de Divin. offticiis, c. 3; et in eam videntur inclipare Chrys., hom. 15 in ad Romanos, et 13 in ad Hebr., quem Theophyl. imitatur, ad Heb. 7, et ad Rom. 8, qui dicunt, ipsam praesentiam Christi apud Patrem, et amorem ferventem quo nos prosequitur, et quem Pater optime cognoscit, esse magnam interpellationem pro nobis, et hoc modc Christum esse advocatum nostrum, non quia denuo petat vel oret, sed quia praesentia sua piacat judicem, et causam nostram adjuvat. Neque videtur multum ab hac sententia distare Nazian., dicta orat. 36, n. 53et 54, dicens: Unus mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus, intercedit enim nunc quoque ut homo pro mea salute, quoniam cum co corpore est, quod assuwnpsit; et infra: Advocatum habemus Jesum, non se nostra causa ad Patris pedes advolventem, servilique modo objicientem, procul sit ista servilis sane suspicio, spirituque indigna, negue enim Patris est hoc emposcere, aut l'il pati, nec de Deo hoc cogitare, pium atque equum est. Et Beda, 1 Joan. 2: Unigenito F'ilio, inquit, pro homine interpellare est, apud cocternum Patrem se ipsum demonstrare, eique pro humana natura rogasse, est eamdem naturam in divinttatis sue celsitudine suscepisse. Interpellat ergo pro nobis Dominus, non voce, sed miseratione, quia quod damnarc in electis noluit, suscipiendo servavit; et D. Thomas infra, q. 57, art. 6, hanc interpeilationem explicans, dicit: /psa repraescntralio sui, ev natura lnnmana, quam in celum intul:t, est quedam interpellatio pro nobis; et m primam Canonicam Joannis, c. 2, iuquit, Christum, in celo placare iram Patris, representando Patri naturam lumanam cicatriciDus signatam, et ita sua merita allegantem, non nostra; et infra inquit, triplicem esse intercessionem Christi pro nobis: primo, ante passionem devota oratione; secundo, in cruce, sanguinis effusione; tertio, post ascensionem, cicatricum repraseniatione; eti paulo post refert verba Bernardi, quae statim afferemus. Denique Concil. Francoford. supra ita exponit hanc interpellationem, dicens: Quia carnem, quam pro nobis assumpsit, Patri semper manifestat, ad cujus devteram sedet, etc. Hanc sententiam fundat Rupert. in verbis illis Joan. 16, ubi, loquens Christus de statu gloriae suae, inquit: 77 illo die in nomine aneo petetis, et n0n. dico volis quia ego rogabo Patrem de coLis, etc. Et confirmatur, quia si Christus nunc orat pro nobis, ergo possumus illum rogare ut pro nobis oret; consequens autem adeo absurdum existimat Rupert., ut non censeat esse Catholicum qui hoc modo orat, quia videtur male de Christi divinitate et majestate sentire, et quia contra consuctudinem totius Ecclesiae orat, et quia ipse Christus, Joan. 16, docuit nos orare Patrem per se ipsum, dicens: Si quid petieritis Patrem in nomine ineo, dalit vobis; et Joan. 14, codem moedo docuit orare ad se ipsum, dicens: /$i quid petieritis me in nomine anco, hoc facium; nunquam tamen docuit orare ipsum, ut pro nobis oret: quin potius, dicendo: Hoc fuciam, ostendit se jam non indigere oratione, sed usu potestatis suae. Et hinc potest formari ratio, quia jam Christo data est omnis potestas in caelo et in terra, et plenus illius potestatis usus; ergo jam non mdiget oratione ad impetrandum. Nec vero ad merendum, vel satisfaciendum, quia (ut supra vidimus) jam consummavit sua merita et satisfactiones; non est ergo quod pro nobis oret.
4. Christus in celo expresse pro hominibus orat. — Nihilominus et Scripturis et pietati maeis consentaneum videtur, sentire Christum, non solum tacita scu interpretativa insinuatione, sed aperta et expressa voluntatis suae repraesentatione ac manifestatione pro nobis in cceelo orare. Haec est sententia D. Thom., in A4, d. 15,q. 4, art. 6, q. 2, adt, et super ad Rom. 8, lect. 7, ubi duplicem interpellationem Christi distinguit, aliam per orationem, aliam per repraesentationem suae humanitatis; et expressius, lect. 4, super ad Hebr. 1: Interpellat, inquit, pro nobis, primo humanitatem suam, quam pro nobis assumpsit, reprasentando; item sanctissime animae sue desiderium, quod de salute nostra habuit, eeprimendo. Et 1 Joan. 2, dicit Christum in coelo existentem placare Patrem, repraesentando naturam suam, cicatricibus signatam, et allegando sua merita, et intercedendo ex officio suc. Eamdem sententiam tenet Bonavent., tomo 1 Opusc., opuscul. 39 de Vita Christi, c. 98, de Ascensione; Abulens., q. 142 in Matth., c. 14; et Cardinalis Toletus, super c. 16 Joan., annot. 35, non solum hanc sententiam sequitur, sed contrariam dicit esse improbabilem. Et probatur primo ex omnibus Scripturarum testimoniis supra citatis, quae hoc sensu proprius exponuntur et intelliguntur. Deinde Joann. 14, dicit ipse Christus: Lgo rogabo Patrem, et alum Paracletum dabDit vobis; nam, licet Rupert. contendat, Chiistum loqui de statu viae, tamen, si planus contextus consideretur, revera loquitur de statu post suam resurrectionem et ascensionem; consolatur enim discipulos, et adhortatur ut bono animo ferant discessum suum, quia apud Patrem existens rogaturus erat Patrem, ut alium Paracletum ad eos mitteret; et ex illismet verbis Christi, Joan. 16: n illa die non dico cobis quod rogabo Patre:, idem colligi potest, quia, ut indicavit Cyril., lib. 11 in Joan., c. 9, ita exponi potest: 7n illo die, non solum ecaudiemini in nomine meo petentes, quia ego rogabo Patrem, sed etiam quia ipse Pater amat vos. Vel, ut exposuit Hilarius, lib. 6 de Trinit., quia Christus non dixit se non rogaturum, sed dixit: Et non dico volis quia ego rogabo Patrem, subindicans se quidem rogaturum; tamen, ut intellisant quantum a Patre discipuli sui amantur, se nolle suam intercessionem commemorare, sed eximiam Patris erga nos charitatem.
5. Secundo probatur ex Patribus. Cyprianus, epist. S, alias lib. 4, epist. 4, inter alia: Habemgas, inquit, advocatum, et deprecatorem Jesum Dominum Deum mostrum. August., praefat. in Psalm. 85: Oratur, inquit, in forma Dei, orat in forma servi. orat pro nobis, orat un nobis, et oratur a nobis, ut sacerdos noster orat pro nobis, orat in nobis ut caput nostrum, orctur a nobDis ut Deus, cramus ad illum, per illum, in ilto, et dicimus cum illo, et dicit nobiscum. Et in fine ejusdem praefationis dixit, Christum et alios martyres interpellare pro nobis, quam interpellationem dicit esse misericordiae opus, et tunc cessaturam, cum cessaverit miseria nostra; certum est autem ex eodem Augustino, libr. de Cura pro mortuis agenda, cap. 16, martyres ct Sanctos orare proprie pro nobis. Idem Augustinus, praefat. ad enarr. 2 in Psal. 29, expresse dicit, Christum etiam post resurrectionem per humanitatem suam pro nobis orare. Praeterea Ambrosius, super ad Rom. 8$, dicit, Christum semper agere causas aostras apud Patrem, caJus postulatio contemni non potest, guia in deatera Dei est; et infra dixit ita nune interpel lare pro nobis, sicut rogavit pro Petro, ne deficeret fides ejus. Et lib. de Isaac et anima, c. 6, post medium: 7ps6, inquit, sit vcom nostra, per quam loquamur ad Patrem. Bernard. etiam, in sermone de Nativit. Virg.: Eaaadiet, inquit, Matrem Filius, et Filium Pater. Praeterea Justinus Mart., q. 105, ad Orthodoxos: Si. superatis, inquit, resurrectioneinfinitatibus carnis, ut Pontifem confessionis nostre Dewn pro nobis interpellat, nonne magis. cuan adhuc subjaceret infirmitati carnis, etc. In quibus verbis rationem non contemnendam indicat, nam Christus est aeternus Pontifex, et ideo, quoad nos indigemus, semper pro nobis munus Pontificis exercet, modo statui suo accommodato; pertinet autem ad Pontificem pro suis subditis orare, ut ex Paulo, ad Hebr. 5, docuit D. Thom., q. seq., art. 4, ad 1. Multa enim in hanc sententiam cougerit Origen., homil. 7 super Levit., qui interdum per exaggerationem loquitur. Ultimo probatur rationibus. Prima, quia oratio non dedecet Christum, eo quod Deus est, nam est etiam homo, alias neque in hac vita unquam orasset; nec quia beatus est, alias neque alii beati orarent, quod nunc omnino falsum esse suppono; oratio ergo nullam includit imperfectionem repugnantem aut divinitati, aut beatitudini Christi; ergo non estcur non oret. Secundo, nam oratio est cultus religionis Deo debitus; Christus autem in coelo Deum religione colit, adorat, laudat, et gratias agit; cur ergo non etiam postulet ? Tertio, quia in omnistatu operatur pro salute hominum quidquid commode potest; potest autem in statu patriae orare et impetrare, quia haec non repugnant cum illo statu. Quarto denique, nos habemnts accessum ad Patrem per Christum, ut ad Hebr. 4 dicitur, non tantum quia in nomine ipsius petimus, sed etiam (ut supra indicavit Ambros.) quia per ipsum nostras orationes offerimus, et ipse, ut exaudiantur, obtinet.
6. Responsio ad argumenta. — Ad fundamenta contrariae sententiae. Primum, ad Patres, Rupert. quidem videtur fuisse illius sententiae, quam non probamus. Vel exponi fortasse posset distinguendo duplicem orationem, juxta doctrinam supra datam, disp. 39, sect. 3: alteram, qua aliquis denuo impetrat, velpetitdenuo merendo id quod petit; alteram, qua petit exigendo jus sibi debitum. Christus ergo in via oravit priori modo, posteriori autem in patria; fortasse ergo Rupert. solum negare voluit priorem modum orandi, quistatui beatitudinis consentaneus non est. Et ad eumdem modum exponi possunt Chrysost., Theophyl., Beda, et alii ibi citati, qui explicarunt hanc orationem Christi per repraesentationem suae carnis et humanitatis, non quia intelligenda sit (ut ita dicam) per solam objectivam praesentiam sine ullo actu, nam ile modus valde imperfectus est; sed quia Christus per proprium actum repraesentat Patri carnem suam, et cicatrices suorum vulnerum, et (ut D. Thom. dixit altegat sua merita, ut propter ea hominibus benefaciat. Et fortasse Nazianz. hoc sensu negavit Christum nunc fundere servilem et supplicem orationem; quamvis etiam indicet Christum non ita nunc orare, ut habitu, et figura corporis, et quasi per externa signa, se supplicem et subjectum ostendat. Quod in via faciebat flectendo genua, Luc. 22; procidendo super terram, Marc. 14; hic enim modus veluti servilis orationis non est consentaneus statui patriae; non est tamen incredibile, ibi non solum menie, sed etiam corpore Christum orare, quia et voce Deum laudat, et cultum religionis illi praebet.
7. Ad primam confirmationem, in qua petitur an possimus Christum orare ut pro nobis oret, D. Thom., in 4, loco supra citato, simpliciter docet non esse dicendum: Christe, ora pro nobis; sed: Audi nos, vel Miserere nostri, tum ad vitandum errorem Arii et Nestorii; tum quia oratio simpliciter dirigitur ad personam, quae est divinum suppositum, cujus non est petere, sed donare; tum praeterea, addi potest, quia in orationibus Ecclesiae consuetudo servanda est; tum etiam quia quando aliquam personam alloquimur, et praesertim si aliquid ab illa postulamus, iilam alloquimur modo aut titulo magis honorifico, et ideo Christum simpliciter adoramus latria, et non hyperdulia; et hoc absolute verum est, praecipue in oratione publica. Si quis autem sciat rationes distinguere, et considerare Christum ut hominem in coelo orantem, et pro nobis sua merita Patri repraesentantem, non erit illicitum, neque indecorum, ab illo postulare ut suae orationis nos participes efficiat, et efficacem suorum meritorum applicationem nobis obtineat. Item, ut orationem nostram suae conjungat, et Patri offerat, ut Ambrosius et Augustinus clare docuerunt.
8. Ad ultimam confirmationem jam explicatum est propter quas causas Christus oret; ut enim D. Thomas docet in hac quaestione, et supra, q. 14, art. 4, ad 3, licet Christus ut homo suo modo omnia possit, tamen dependenter a Deo, atque adeo servato ordine et modo divinae dispositionis; ille autem est ut, petendo, et honorando Deum, et merita sua nobis applicet, et virtutem suam exequatur.