Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 22

Articulus 1

1

COMMENTARIUS.

2

1. Doctrina D. Thom. in hoc articulo est, Christum esse vere et proprie sacerdotem, quod ex actibus propriis sacerdotalis muneris, quos Christus Dominus perfectissime exercuit, satis dilucide probat; unde non indiget majori expositione.

3

2. Solum notandae sunt solutiones ad 2 et 3, nam in priori significat, Christum non duxisse originem ex stirpe sacerdotum legalium, quod infra suo loco examinandum est. Nunc intelligatur de origine per lineam masculinam seu paternam beatae Virginis; nam secundum aliquam lineam maternam Virginis, ortus aliquo modo fuit ex Levitica tribu. In solutione vero ad 3, recte docet D. Thom. Christum non tantum esse sacerdotem, sed etiam regem et legislatorem. Quod infra propria disputatione explicandum erit.

Articulus 2

4

Hic articulus meditatione potius indiget quam expositione. De re autem ipsa nonnihil postea dicemus.

Articulus 3

5

COMMENTARIUS.

6

1. Recte advertit Cajet. non quaerere D. Thom. an expiatio peccatorum sit adaequatus seu unicus effectus sacerdotii Christi, sed quia hic videtur esse praecipuus effectus, ad quem hoc sacerdotium ejusque sacrificium ordinatum est, et ideo de hoc specialiter quaestionem movet, et definit, sacerdotium Christi efficere remissionem peccatorum perfectam, tam quoad maculam culpae quam quoad reatum paenae. Quae doctrina re ipsa coincidit cum ea quae supra tractata est de merito et satisfactione Christi, et ideo nihil illi addendum superest. Quae vero Cajet. circa solutionem ad primum notat de physica efficientia humanitatis Christi circa creationem, vel infusionem gratiae, non multum ad rem pertinent; nam D. Thom. hic non agit de hac efficacia sacrificii Christi, sed de valore, et sufficientia ejus ad perfecte satisfaciendum, et delendum peccatum; et ad hoc propositum dicit in solutione ad primum, quamvis Christus non fuerit sacerdos secundum quod Deus, sed secundum quod homo, tamen quia idem homo, qui est sacerdos, est etiam Deus, inde habere sacrificium ejus infinitum valorem, et efficaciam ad delendum peccatum, quia valor sacrificii ex dignitate personae sumptus est, ut late, in q. 1, art. 2, tractatum est.

7

2. Solutio ad secundum est valde notanda, in qua D. Thom. ait sacrificium Eucharistiae non esse aliud a sacrificio quod Christus obtulit, sed esse ejus commemorationem et sacramentum, seu sacrum signum. Non est enim sensus, incruentum sacrificium non esse verum sacrificium, sed tantum signum sacrificii cruenti; ntrumque enim vere est, et sacrificium, et memoriale; dicitur autem esse unum ct idem cum sacrificio cruento, quantum ad rem oblatam, et quantum ad principalem offerentem, et quantum ad virtutem et valorem; differunt tamen in modo et prosima actione offerendi et sacrificandi, et in ratione repraesentantis et repraesentati, et quia per unum applicatur satisfactio, quae per alterum effecta est. Sed de hac re latius in propria materia.

Articulus 4

8

COMMENTARIUS.

9

Hanc quaestionem movet D. Thom. de eodem effectu, de quo in praecedenti articulo tractaverat, ut patet ex consequentaa, et ordine articulorum, et ex toto discursu hujus articuli. Et in hoc sensu optima et facilis est cjus responsio, scilicet sacerdotium Christi non ordinari ad ipsum Christum. Et ratio fundamentalis est, quia ipse fuit innocens, impollutus, et segregatus a peccatoribus; et ideo propter se non indiguit sacerdotio expiante peccatum, et hoc modo definitur in Concil. Ephes., Christum non indiguisse sacrificio, quia peccatum nescivit. Addit vero D. Thom., in solutione ad primum, quatenus Christus assumpsit carnem passibilem, simi- lem carni peccati, secundum quid participasse efrectum sul sacrificii. immortalitatem et gloriam sui corporis per illud comparando. Et in solutione ad secundum addit, Christo non profuisse suum sacrificium ex vi sua, seu quatenus per modum satisfactionis oblaium est; tamen ex devotione offerentis per modum meriti profuisse ad gloriam sui corporis obtinendam. Quae doctrina coincidit cum illa quam supra agentes de merito tradidimus, ubi ostendimus Christum non esse mortuum pro seipso, quamvis moriendo pro hominibus, simul gloriam sui corporis meruerit. Unde non oportet hoc loco plura addere, sed considerare duntaxat sermone: hic esse de satisfactione pro peccatis, et de sacrificio propitiatorio, quomodo clarum est non pertinuisse ad Christum; secus vero est si loquamur de sacrificio laudis, et satisfactione, seu gratiarum actione pro beneficis humanae naturae collatis; sic enim eodem sacrificio, quo Christus pro nostris peccatis satisfacit, gratias egit seu satistecit pro beneficiis acceptis, debitumque Deo cultum latriae obtulit. De qua re multa etiam tractata sunt q. 1, art.2.

Articulus 5

10

COMMENTARIUS.

11

1. Haec quaestio movetur a D. Thom. propter versiculum illum Psalm. 109: Tu es sa- cerdos in eteruum. Sensus autem quaestionis esse videtur, an actus vel cffectus hujus sacerdotii sit aeternus; dignitas enim, quae in Christo esse intelligitur, non est dubium quin aeterna sit, sicut et ipse Christus Deus et homo in aeternum manebit.

12

2. Respondet autem D. Thom. non actum, sed effectum hujus sacerdotii fore aeternum; hoc est enim quod ait, esse aeternum quoad consummationem, non quoad oblationem. Oblatio enim cruenta meritoria et satisfactoria in mortc Christi perfecta et absoluta est; oblatio autem incruenta repraesentans cruentam. et applicans effectum ejus, usque ad finem mundi durabit, sed ibi finietur, ut Concilium Trident. docuit, sess. 22, c. 2; at vero etfectus hujus sacrificii, qui est gratia et gloria, perpetuo durabit. Addi etiam potest, orationem et impetrationem, quae etiam est actus et effectus hujus sacerdotii, duraturam tantum esse usque ad finem mundi; tamen orationem per modum gratiarum actionis, iteratamque oblationem, per quamdam recordationem, et internum affectum in divinum cultum, et satisfactionem pro susceptis beneficiis perpetuo esse duraturam, quia est actus valde perfectus, et non pendet ex temporis successione, neque aliquam imperfectionem supponit, quae perfectissimo ac perpetuo statui beatitudinis repugnet.

Articulus 6

13

COMMENTARIUS.

14

Duo docet D. Thomas, quamvis unum tantum interroget. Affirmat enim Christum esse sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, et negat fuisse secundum Leviticum ordinem. Utrumque vero fusius in sequenti disputatione tractandum est, ubi simul litteram hujus articuli explicabimus.

Disputatio 46

De summo Christi sacerdotio et pontificatu
15

DISPUTATIO XLVI In quatuor sectiones distributa. DE SUMMO CHRISTI SACERDOTIO ET PONTIFICATU.

16

Quamvis Div. Thom. solum de sacerdotali Christi dignitate in hac quaestione ex professo disputaverit, docuit tamen obiter, illum simul et sacerdotem esse, et legislatorem, et regem, et ideo de his tribus dignitatibus Christi sigillatim disputandum nobis erit; quanquam (ut mihi quidem videtur) munus legislatoris non omnino ab aliis duobus separetur, si in perfecto gradu et dignitate exislant; ad regem enim pertinet potestas legislativa suae dignitati proportionata, et similiter ad Summum Pontiticem et sacerdotem, servata etiam proportione; quamvis enim non omnis sacerdos possit ferre leges, supremum autem Pontificem, et in eo ordine perfectam potestatem habentem, hoce munere fungi posse necesse est. Dicemus ergo primo de supremo Christi sacerdotio. Secundo, de potestate excellentie illi ut Summo Pontifici communicata. Tertio, de Christi regno et temporali dominio. Quoniam vero de ettectu sacerdotii Christi, qui idem est cum effectu meriti et satisfactionis ejus, satis in superioribus disputatum est, ideo de hac re nihil amplius dicemus, sed solum de vera ejus ratione et excellentia,

Sectio 1

an christus vere et proprie fuerit sacerdos
17

SECTIO I. An Christus vere et proprie fuerit sacerdos.

18

1. Christus vere ac proprie sacerdos. — Sacrificii ratio in quo consistat. — Verus sacerdos gualis.— Respondeo, Christum Dominum esse vere et proprie sacerdotem. Est de fide, quam ex professo probat Paul., in Epist. ad Heb., a c. 5, usque ad 10; et definitur in Concilio Ephes., can. 10; et in Trident., sess. 22. can. 1 et 2. Ratione declaratur optimea D. Thom., ex illo Pauli, ad Hebr. 5: Omnis pontifea ea hominibus assumptus, pro hominiLus constituitur in iis que sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Quae verba propriam definitionem sacerdotis continere videntur, et singula perfectissime in Christum conveniunt, ut facile constare potest, singula intuendo et applicando. Ut vero haec ratio clarius percipiatur, advertendum primo est, sacerdotem dicere habitudinem ad sacrificium tanquam ad actum maxime proprium et quasi adaequatum; quamvis enim sacerdos alias etiam functiones sacras exerceat, omnes tamen quodammodo ad sacrificium referuntur. Unde, licet aliquis habeat potestatem exercendi aliquid sacrum, non tamen est plene et consummate sacerdos, donec potestatem habeat sacrificium offerendi. Quod satis patet ex communi usu hujus vocis, et ex citatis verbis Pauli, et ex iis quae statim subjungit: JVecesse habent sacerdotes pro suis delictis prius hostias offerre, deinde pro populi. Hinc Justinus, Dialog. cum Tryphon., dicit, Deum non accipere sacrificium, misia sacerdotibus. Et Augustinus, epist. 49, q. tertia, haec tria, templum, sacrificum, sacerdos, ponit ut sese consequentia. Idem apertius lib. 22 de Civit., c. 10. Secundo advertendum est ex Augustino, lib. 10 de Civit., cap. 6, sacrificium interdum sumi generatim pro omni actione, quae in laudem Dei offertur, sive interna sit, sive externa. Quae acceptio minus propria est, et quasi metaphorica, illique respondet similis acceptio sacerdotii; hoc enim modo omnes veri cultores Dei sacerdotes interdum appellantur, ut 1 Petr 2: F't ipsi tanquam lapides vivi superedificamini domus spirituales, sacerdotuum sanctum, offerre spirituales hostias, acceptaDiles Deo per Jesum Christum; et infra: Fos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, etc. Et Apocal. 5: Fecisti nos Deo re- gnum, et sacerdotes. Proprie tamen sacrificium est oblatio exterior et sacra, quae Deo offertur, vel tanquam supremus quidam cultus Deo debitus in recognitionem supremi dominii ejus, vel in gratiarum actionem, vel in satisfactionem pro peccatis, eorumque expiationem; oportet autem hanc oblationem esse sacram, ita ut circa illam aliquid sacrum exerceatur, per aliquam immutationem rei oblatae, ut per hoc sacrificium a simplici oblatione distinguatur, ut Gregor. docuit, et rcfertur in cap. Multi, 1, q. 1; et latius D. Thomas, in 29. 2, q. 85, a. 3; et infra, in materia de Eucharistia latius trademus. Advertit autem tertio D. Thomas in citato loco, hujusmodi sacrificium interdum esse posse privatum, quod unusquisque sua sponte offerre potest, dummodo et positiva lege prohibitum non sit, et convenienti modo fiat. Aliud vcro est publicum et commune sacrificium, publica et communi lege institutum, ut nomine totius populi Deo offeratur, et hoc est propriissime sacrificium, quod omnes hac voce significari intelligunt; sacerdos autem est proprius hujus sacrificii minister, et ideo ad illum dicit propriam habitudinem. Et ideo dixit Paulus sacerdotem esse debere personam aliquam ex hominibus assumptam, ut hoc publico, et communi officio inter Deum et homines fungatur. Ex quibus omnibus concluditur ratio intenta, nam Christus Dominus unus ex hominibus assumptus est, seu electus et constitutus a Deo, pro hominibus, in iis qua sunt ad Dewn; id est, ad reconciliandum homines cum Deo, et sanctificandum illos, seipsum et vitam suam pro illis Deo ofterendo, sanctam o^lationem et hostiam in odorem suavitatis. Unde in nocte coenae seipsum obtulit Deo Patri, Eucharistiae sacrificium simul et offerens, et instituens, ut Concilium Tridentinum supra docuit, illudque ut supremus Pontifex et sacerdos quotidie in Ecclesia offert sacerdotum ministerio, ut idem Concilium, c. 2, dicit cum Augustino, lib. 10 de Civit., c. 20; et Cypria., libro primo, epistola 3; lIrenae., l. 4 contra haeres., c. 32, et sequentibus. Denique in ara crucis seipsum obtulit in sacrificium pro humano genere, ut tota epistola ad Hebr. Paulus tractat, ct idem Concilium Tridentinum supra docet, et D. Thomas hic, et infra, q. 48, art. 3; et optime August., lib. 4 de Trinit., c. 14, et lib. 1 cont. Adversar. Leg. et Prophet., c. 18; et in id Psalm. 98: Moyses et Aaron in sacerdotibus cjus; et in id Psalm. 64: Impietatibus nostris tu propitiaberis, tu, inquit, sacerdos, tu cictima, tu oblator, tu oblatio.

19

2. Dubium. — Responsio. — Sed circa hoc ultimum rogabit aliquis, quomodo Christus sacrificaverit seipsum tanquam verus sacerdos, cum neque se ipsum interfecerit, nequc aliquid sacrum circa se in ara crucis exercuerit. Respondetur, vere et proprie Christum sacrificasse seipsum in cruce, sicut ipse, Joan. 17, testatus est: Pro eis ego sanctifico ineipsum, id est, in sacrificium et hostiam offero, ut Cyril., Chrysost., Rupert., S. Thomas, et omnes exponunt; non est autem necesse ipsam hostiae mactationem, et quidquid circa illam fit, propria physica actione a sacerdote fieri; sed satis est quod sub morali aliqua consideratione a sacerdote assumatur, et in sacrificium offeratur. Sic igitur Christus, licet non sese occiderit, voluntarie tamen mortem suscepit, et illam in sacrificium Deo obtulit, quo et pro peccatis nostris satisfaceret, et internum affectum suum devotionis et reverentiae ad Deum manifestaret, et ita utebatur bene malitia occidentium ipsum, et quem illi inique interficiebant, ipse pie ac religiose immolabat.

20

3. Objectio. — Responsio. — Differentia inter oblationem mortis Christi et martyrum. — Dices: ergo omnes martyres dici possunt sacerdotes, et seipsos in sacrificium offerentes. Quidam respondent, Christum non solum permisisse et obtulisse mortem suam, sed etiam active fuisse causam illius, ei cooperando per animam suam ut instrumentum Verbi. Sed hoc cum grano salis suscipiendum est, est enim in rigore falsum; nullo enim modo dici potest, Christum seipsum occidisse; occidisset autem, si active concurrisset ad mortem suam. Sensus ergo verus est, quem Cajetanus, jentaculo tertio indicavit, aliter mortem fuisse voluntariam martyribus, et aliter Christo; iliis solum per modum acceptationis, Christo etiam per modum oblationis, quia illi nec poterant tyrannos impedire, ne tormentis eos afficcrent, neque poterant in ipsis tormentis vitam suam tueri et conservare; Christus autem utrumque habuit in voluntate sua et potestate; potuit enim Judaeorum vires infringere, ut satis Joan. 18, ostendit, cum ad verbum ejus omnes abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Poterat etiam facere, ut instrumentum Verbi, ne ulla passionis instrumenta possent corpus suum laedere. Ac denique poterat vitam suam retinere ct conservarc, ut supra, disput. 32, late tractatum est. Et propterea peculiari modo dicitur posuisse animam suam, et neminem eam sibi abstulisse, Joan. 10: Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam; nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Propter hanc ergo differentiam oblatio mortis Christi habet rationem sacrificii, non vero aliorum martyrum. Et preeterea, quia alii martyres non sunt a Deo constituti ut se Deo offerrent in satisfacüionem pro omnibus, sicut fuit Christus, nec sanguis eorum fuit pretium redemptionis, sicut fuit sanguis Christi. Unde eleganter Leo Papa, epist. 83, c. 4: Dicent, inquit, guo sanguine sunt redempti; dicant quo sacrificio reconciliati; quis est qui tradidit semetipsum pro nobis oblatio - nem, et hostiam Deo in odorem suavitatis, aut quod unquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus Pontifex altari crucis per à mmolationem sue carnis imposuit. Quamvis enm multorum Sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuit, uullius tamen insontis occisio propitiatio fuit mundi.

Sectio 2

utrum christus, deus homo, sit sacerdos in quantum deus, vel in quantum homo, atque adeo an idem sit sacerdos et victima
21

SECTIO II. Utrum Christus, Deus homo, sit sacerdos in quantum Deus, vel in quantum homo, atque adeo an idem sit sacerdos et victima.

22

1. Dubium hoc propono propter nonnullos ex haereticis hujus temporis, qui (ut refert Robertus Bellarminus, lib. 5 de Christo mediatore, c. 3) ita distinguunt inter Christum sacerdotem et victimam, ut sacerdotem dicant esse Deum, vel divinitatem; victimam vero hominem seu humanam naturam. Unde inferunt Christum non esse mediatorem ut hominem, sed ut Deum. Qui error antiquior est, nam, ut refert Euseb., lib. 10 de Demonstrat., c. 1, et ex illo Turrian., in Scholiis ad Clementem, lib. 8 Const., cap. 46, Arius dixit, Verbum ut Pontificem corpus humanum instar Agni de nostro grege sumpsisse. Hujus erroris nullum verisimile affertur fundamentum, quod mihi hoc loco proponendum videatur.

23

2. Dicendum igitur breviter est, ipsum Deum Verbum ac Filium factum esse pro nobis sacerdotem et Pontificem, et pro nobis obtulisse sacrificium. Hoc est ccrtum de fide, definitum in Concilio Ephes., can. 10, etfundatur in vera idiomatum communicationec. Unde Act. 20 dicitur Deus, suo sanguine adquisivisse Ecclesiam, et 2 ad Cor. 5, ait Paul.: Deus in Christo, veundam reconeilians sibi. Ipse ergo Deus Verbum nos redemit, et pro nobis sanguinem fudit; ipse ergo est sacerdos noster. Res est clara, de qua legi potest Cyril., epist. ad Nestor., et in defension. 10 anathematismi; et Athanas., lib. de Human. Verbi.

24

3. Verbum ratione humanitatis sacerdos f«it.—bDicendum secundo est, Deumseu Verbum non nisi in humanitate seu ratione humanitatis potuisse esse sacerdotem, et per illam munus illud exercuisse, quanquam efficacia et excellentia illius sacerdotii ex dignitate divini suppositi manaverit. Tota haec conclusio est clara, ac fere per se evidens, quia Deus ut Deus non habet superiorem cui sacrificium offerat, aut apud quem intercedat; ergo ut Deus non potest esse sacerdos, neque per ipsam divinam naturam seu voluntatem potest orare, aut sacrificium offerre; ad hoc ergo necessaria illi fuit natura humana. Et ad hoc confirmnandum valent omnmia, quibus supra, q. 1, art. 2, et tota q. 19, probavimus formale principium meriti, et satisfactionis esse humanitatem, et ad hoc fuisse necessariam incarnationem, ut Deus haberet naturam, per quam posset mereri et satisfacere, et ad hoc confirmandum multa ex Patribus adduximus, quibus simul probavimus, necessarium etiam fuisse divinum suppositum, ut valórem et efficaciam merito et satisfactioni tribueret; illud ergo idem suppositum necessarium fuit, ut hic sacerdos esset potens et efficax ad offerendum sacrificium, quod omni ex parte Deo satisfaceret.

25

4. Et hinc colligitur, nullo modo dici posse Christum ut Deum esse sacerdotem, sed ut hominem, vel ut Deum hominem. Hoc constat ex iis quae de communicatione idiomatum dicta sunt, nam praedicatum, quod non convenit Christo ratione divinitatis, seu ut subsistenti in sola divina natura, non potest dici de Christo cum reduplicatione seu determinatione divinitatis, sed humanitatis, quia illa reduplicatio designat naturam, in qua seu per quam tale praedicatum illi convenit. Unde recte Ambrosius, lib. 3 de Fide, c. B: Zdem, inquit, saceraos, idem et hostia, sacerdotium tamen et sacrificium lnumana conditionis offtcium est; et subdit postea: JVemo igitur, ubi ordinem cernit humana conditionis, ibi jus divinitatis adscribat. Et August., 1. 1 de Consen. Evang., c. 3: Secundum hominem, inquit, Christus et rez et sacerdos effectus est, ut esset ad interpellaadum pro nobis mediator Dii et hominum, homo Christus Jesus. Et Ful- gent., de Fid. ad Petr., c. 2: Solus, inquit, sacerdos, sacrificium, et tenplum, et haec omnia Deus, secundum rationem servi. Idem Cyril. supra. Potest autem etiam dici Christus sacerdos in quantum Deus homo, ceo modo, quo supra diximus posse dici mereri et satisfacere in quantum Dcum hominem, ita tamen ut intelligatur sacerdotium esse proprietas conveniens Christo, mediante humana natura; a supposito autem divino habere efticaciam, et excellentiam tale sacerdotium, ut satis explicatum est. Sed objiciet aliquis Cyrillum Hieros., cat. 10, dicentem, Christum habere sacerdotium immutabile, guod nec tempore cept, uec successorem alium habebit sacerdotii; ergo ante incarnationem, quae in tempore coepit. erat Christus sacerdos; ergo ut Deus. Respoudetur primo non incepisse in tempore in ordine ad Dcum, seu secundum divinam praeordinationem, nam statim subdit: Sed ante secula a Patre. Vel certe intelligit non fuisse sacerdotem unctum oleo temporali, sed aeterno, scilicet, divinitate ipsa, vel non accepisse in temporc personalem dignitatem, ratione cujus tale habet sacerdotium. Onomodo dixit Clemens, dicto lib. 8, c. 46, Christum esse natura sacerdotem, quia naturalem habet ad hoc dignitatem et excellentiam, requirit tamen unionem.

26

3. Ultimo dicendum est, eumdem Christum esse victimam, et hostiam sacrificii, atque adeo idem dici posse de Verbo et Deo, non tamen cum reduplicatione, ut Deus est. Haec omnia docuit hic D. Thom. art. 2, et 1.2, q.102, art. 3, ad 8. Et sunt certa de fide, quia non sola humanitas fuit pro nobis oblata, sed Christus et Deus, sicut Deus fuit pro nobis mortuus, et pro nobis fudit sanguinem suum; unde Paul., ad Ephes. 5, de Christo loquens, inquit: Tradidit semctipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis. Et eedem modo loquitur ad Heb. 9 et 10; fuit ergo ipse Christus hostia et sacrificium; Christus autem non est sola humanitas; non ergo sola humanitas fuit hostia et sacrificium, sed Deus ipse in humanitate subsistens, non quidem in quantum Deus, sed in quantum horro, quia divinitas non potest esse ratio per quam Christo convenit in sacrificium offerri, nam potius est ratio secundum quam illi sacrificium offertur. Quae omnia clara sunt, et sine difficultate. Circa quae vi4deri potest August., lib. 4 de Trin,, c. 14,1. 10 de Civit., c. 22, et lib. Quaest. in Judic., c. 54; DThemas bhic, a.2, et 1.2. q.105,a.3.

Sectio 3

utrum sacerdotium christi fuerit ejusdem rationis cum sacerdotio legis naturae, veteris, aut nova
27

SECTIO III. Utrum sacerdotium Christi fuerit ejusdem rationis cum sacerdotio legis naturae, veteris, aut nova.

28

1. Ratio difficultatis esse potest, quia Christus dicitur sacerdos secundum ordinen Machisedech. Sacerdotium autem Melchisedech fuit sacerdotium legis naturae; ergo sacerdotium Christi fuit ejusdem rationis cum sacerdotio illius legis. Aliunde autem videtur, quod Christus fueritsacerdos legalis, quia interdum illorum sacerdotum munera exercuisse videtur, ut Mat. 21, ubi ejecit ementes et vendentes de templo, quasi usus potestate sacerdotum. Et Luc. 4, ingressus synagogam Nazareth, surrexit ad legendum, et datus est ei liber Isaiae, quod non licebat cuilibet laico; videtur ergo id fecisse quasi ex proprio muncre, et tanquam existens in ordine sacerdotali. Unde August.lib.1 de Pec. merit.,c.27,dicit, tunc Christum usum fuisse munere lectoris. Denique alia ratione apparet, sacerdotium Christi fuisse ejusdem rationis cum sacerdotio legis novae, quia ordinatum est ad sacrificium ejusdem rationis offerendum, et ad eumdem principalem effectum, qui est remissio peccatorum, et animarum sanctificatio.

29

2. Comparatio sacerdotii Christi cum sacerdotio legis nove.— Dico primo: Christi sacerdotium non fuit omnino ejusdem rationiscum sacerdotio in lege nova ab ipso instituto, sed longe altioris et perfectioris. Conclusio haec videtur certa, et colligitur ex D. Thoma infra, q. 63, a. 3 et 5, ubi dicit, characterem, atque adeo sacerdotium legis novae esse participationem quamdam derivatam a sacerdotio Christi. Ex quo sumitur argumentum, nam Christi sacerdotium comparatur ad sacerdotium legis novae, ut universaliscausa ad particularem, vel sicut causa principalis ad instrumentalem; ergo est longe altioris rationis ab illo. Deinde ex effectibus et potestate sacerdotali hoc aperte constat, nam sacerdotium legis novae habet potestatem alligatam sacramentis, nec potest aliquis consecrare vel sanctificare, nisi quod a Christo institutum est, et verbis ab ipso praescriptis (loquendo de consccratione, ct sanctificatione perfecta); at vero sacerdotium Christi non fuit alligatum sacramentis, imo ab ipso sacramenta manarunt, unde potuit sine sacramentis, effectus sacramentorum conferre. Praeterea, sacerdotium Christi tale fuit, ut ordinatum sit ad offerendum savciifi- cium,non solum incruentum,sed etiam cruentum, habens ex vi ipsius proximi offerentis valorem et virtutem ad sanctificandos illos pro quibus oblatum est; sacerdotes autem, qui sunt ministri legis novae, solum possunt offerre sacrificium ut ministri Christi, et in virtute ejus, et ordinatum ad applicandum merita, et satisfactiones ejus. Denique sacerdotium hoc legis novae per determinatam quamdam consecrationem, seu ordinationem conficitur, et quodammodo in impressione cujusdam realis characteris consistit; Christus autem non fuit ordinatus sacerdos per aliquam extrinsecam ordinationem, vel consecrationem; sed ex vi suae originis, et hypostaticae unionis, et divinae ordinationis hanc dignitatem habuit; est ergo longe alterius rationis.

30

3. Unde obiter intelligitur, quod omnes Theologi, in 4, dist. 4. docent, hoc sacerdotium Christi non ponere in ejus humanitate aliquam realem qualitatem, seu characterem, ut docet etiam D. Thomas, dicta q. 63, art. 5; sed solum dignitatem et potestatem convenientem illi ratione unionis, per quam ejus humanitas, seu potius hic homo Christus est altissimo ac perfectissimo modo quasi designatus, ct segregatus ab aliis hominibus, et potens ad intercedendum, et offerendum pro illis dignissimum sacrificium, ad sanctificandum illos; haec autem dignitas et potestas partim includit dignitatem capitis, partim potestatem perfecte merendi et satisfaciendi pro aliis, partim vim effectricem gratiae, partim denique divinam ordinationem, qua constitutus est Christus, ut esset mediator Dei et hominum; quae omnia in superioribus fere explicata sunt, et nonnihil de mediatore addemus infra, q. 26.

31

4. Sacerdotium Christi nec lega'e, nec secundun ordinem Aaron fuit. — Dico secundo: sacerdotium Christi non fuit legale, seu ejusdem rationis cum sacerdotio legis veteris; undc neque ipse Christus fuit secerdos secundum ordinem Aaron, neque origine aut successione, neque Dei aut hominum electionc. Ita docet Paul., ad Heb. 7, S et 9, ubi imprimis docet Christum fuisse sacerdotem altioris ordinis, quia Aaronicum sacerdotium erat imperfectum, temporale, ct juxta mandatum legis carnalis, quae nec justificare poterat, nec perfectum facere servientem; Christi autem sacerdotium fuit perfectum, aeternum, et secundum mandatum vitae insolubilis. Deinde probat Christum non fuisse sacerdotem lega- lem, quia ex Juda ortus est Dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Quae ratio optime probat Christum non fuisse sacerdotem veteris legis, origine, et successione, quia non descendebat ex tribu Levi secundum paternam lineam. Primo quidem in re ipsa, quia non fuit genitus ab homine. Secundo, in existimatione, quia putabatur filius Joseph, de domo David. Tertio, quia etiam Beata Virgo per lineam suam paternam descendebat de tribu Juda, ut ex Paulo supra colligitur, et infra latius ostendetur. Et quamvis fortasse juxta aliquam maternam successionem Beatae Virginis habuerit cognationem aliquam cum tribu Levi, illud tamen non suíticiebat ad sacerdotale munus, quod Leviticae tribui et familiae Aaron reservatum erat, ut constat Esod. 29, et Levit. 8, et 1 Reg. 2; unde rex Ozias, qui erat de tribu Juda, quamvis secundum maternam lineam descenderet ex tribu Levi, graviter a Deo percussus est, quoniam sacerdotale munus ausus est usurpare, et adolere incensum, 2 Paralip. 6. Et ratio clara est, quia illae duae tribus, regia et sacerdotalis, a principio fuerunt permistae, et conjunctae matrimonrs, ut constat Exod. 6, et 4 feg. 11; oportuit ergo distingui successiones earum per paternas lineas; alias statim fuissent confusae, et nullus esset de tribu Juda, qui non posset esse sacerdos, quod aperte falsum est. Constat igitur Christum non fuisse sacerdotem legalem origine aut successione. Et hinc facile colligitur neque hominum electione fuisse ad hoc munus assumptum, quia tunc homines non cligebant ad hujusmodi sacerdotium, nisi eos qui veluti jure haereditario erant capaces illius. Quod vero nec Deus illum ad hoc munus elegerit, certissimum est, quia neque traditione aut Scriptura hoc habetur, sed potius contrarium, nec ad dignitatem et perfectionem Christi hoc pertinebat, quia (ut inquit Augustinus, lib. 83 Quaest., in 61, et super illud verbum Psalm. 109: 7u es sacerdos in eeternum) sacerdotium illud erat imperfectum, temporale, et per sacerdotium Christi abolendum; et ideo non oportuit Christum in illo ordine sacerdotum constitui. Et hoc confirmant, et a fortiori convincunt omnia quae in prima conclusione addueta sunt.

32

5. Hic vero observatione dignum est, Waldensem, tom. 1 de Sacramentis, c. 116, n. 6, motum nescio qua historia Suidae, verbo Jesus, et ratione dubitandi in.principio hujus sectionis posita, asseruisse Christum electione sacerdotem fuisse constitutum inter Levitas in gradu et ordine lectorum. Sed haec sententia plus quam falsa et Apostolo Paulo contraria mihi videtur; et historia illa Suidae fabula potius Judaica, quam historia existimanda est, quia Christus Dominus neque ex stirpe Aaron, neque ex tota tribu Levi secundum paternam lineam descendit, ut explicatum est. Et ideo neque ad sacerdotium, ueque ad ullum gradum Levitarum eligi potuit. Neque ex eo quod Christus in Synagoga Isaiam interpretatus est, argumentum aliquod ad hanc rem sumi potest; Actorum enim 13 quiddam simile legimus fecisse Paulum, qui nec sacerdos fuit, nec de tribu Levi, sed Benjamin; signum ergo est id licuisse viris doctis in lege, etiam si Levitae non essent. Quod vero Christus ejecit vendentes et ementes de templo, non id fecit ut sacerdos legalis, sed ut Propheta, zelum Dei habens, et excellentiorem potestatem. Et ideo Matth. 21, et Joan. 2, a Pharisaeis interrogabatur in qua potestate id faceret.

33

6. Quale fuerit sacerdotium in lege uaturae. — Sacerdotiwn Christi excellentius sacerdotio legis natura.—bico tertio: sacerdotium Chriti non fuit omnino ejusdem rationis cum sacerdotio legis naturae, sed multo altioris et perfectioris. Advertendum est, sicut in lege naturae fuit aliquod sacrificiorum genus, quo ritu publico et solemni colebatur Deus, ita etiam fuisse aliquod genus sacerdotii, quia (ut disimus) haec duo veluti correlativa sunt, sacerdos et sacrificium; tamen, sicut in illo statu non fuerunt sacramenta, aut sacrificia ab ipso Deo determinata, sed humano arbitrio determinabantur, ita nec modus aut consecratio sacerdotum erat a Deo praescriptus, sed solum ex hominum electione aut deputatione aliqui assumebantur, ad offerendum Deo sacrificia, et intercedendum pro populo. Et, Hieronymo teste, ac Ruperto, et aliis quos statim in sequenti sectione citabimus, omnes primogeniti ex stirpe Noe procedentes, deputati erant eo tempore, ut sacerdotum munere fungerentur; et ita intelligendum est quod dixit Anaclet. Pap., epist. 2 Decretal., sacerdotium sumpsisse initium ab Aaron: Quia, licet aliqui, inquit, prius legantur sacrificium obtulisse, ut Melchisedech, et Abraham, hi tamen spontanea, voluntate, non tamen sacerdotali auctoritate hoc fecerunt. Intelligendum enim hoc est de sacerdotio specialiter a Deo instituto, quod speciali aliqua caeremonia a Deo determinata confertur, atque adeo de peculiari auctoritate et potestate a Deo ipso collata; hoc enim sacerdotii genus verum est ab Aaron incepisse. Nihilominus tamen certum est antea fuisse sacerdotes, quales explicuimus; nam de Melchisedech ait Paulus ad Hebr. 7, fuisse sacerdotem Dei altissimi. Qui tamen multo tempore Aaron praecessit. Quod necessario intelligendum est de illo sacerdotio, quod in usu erat tempore legis naturae, ut indicavit Ambros., epist. 82, ante medium; et Chrys., hom. 35 in Genes. Ex his ergo evidenter concluditur assertio posita, quia sacerdotium Christi altioris ordinis est, et alorem habet originem, quam sacerdotium Melchisedech; ordinatum etiam est ad offerendum sacrificium multo altioris ordinis et rationis; habet etiam potestatem excellentiorem, et effectus potest efficere, qui nullo modo poterant cadere sub sacerdotio in lege natura; ergo sacerdotium Christi infinita quadam ratione superavit legis naturae sacerdotium. Et confirmatur, quia sacerdotium legis novae multo perfectius est quam sacerdotium legis naturae, quia sacrificium et potestas ejus multo perfectiora sunt, ut per se constat; et tamen hoc sacerdotium est inferius sacerdotio Christi, et participatio ejus; ergo multo magis excedit sacerdotium Christi, sacerdotium legis naturae.

34

7. Comparatio sacerdotii Christi cum sacerdotio legis naturae, veteris et uovae, et ipsorum inter se. — Ex quibus colligitur primo, sacerdotium Christi esse cujusdam eminentioris et altioris ordinis, habens in illo genere infinitam quamdam dignitatem ratione personae; unde possibile non est, tale genus sacerdotii eodem modo et cum eadem perfectione alicui purae creaturae communicari, sicut in superioribus de dignitate capitis disimus; est enim eadeni ratio. Ex quo etiam constat triplex illud genus sacerdotii, legis naturae, veteris et novae, quod puris hominibus communicatur, inferioris ordinis esse a sacerdotio Christi; quamvis omnia illa ad Christum aliquo modo referantur, et aliquam similitudinem cum ilius sacrificio habeant: sacrificium enim legis naturae in hoc habuit proportiouem quamdam cum sacerdotio Christi, quod primogenitis concedebatur, qui Christum repraesentabant, qui primogenitus est omnis creaturae; obtinebatur enim sine externa unctione, aut visibili caeremonia, sicut Christus illud obtinuit; interdum ctiam in externa specic rci oblatae in sacrificium simili- tudinem habuit cum sacrificio Christi, ut de Melchisedech statim dicemus. At vero sacerdotium legis vetcris similitudinem habuit cum sacerdotio Christi, quia illius fuit umbra et figura, praesertim quoad sacrificium cruentum, quod Christus obtulit. et quoad sanctificationem nostram, quod suo sanguine perfecit; sic enim per sacerdotium illud, legalis sanctificatio per sanguinem fiebat, ut in epistola ad Heb. late tractat Apostolus. Sacerdotium autem legis novae simile est sacerdotio Christi in potestate offerendi in sacrificium camdem rem quam ipse obtulit, et in potestate conferendi veram sanctitatem et remissionem peccatorum; unde, quo haec similitudo major est, eo hoc sacerdotium excedit in perfectione antiqua sacerdotia. Quanto enim lex gratiae est perfectior lege naturae et veteri, et quantum veritas superat figuram, tanto hoc sacerdotium reliqua antecedit. Unde tandem fit, etiam si sacerdotium particulare Melchisedech, cum sacerdotio legis novae comparetur, inferius esse ac minus perfectum, ut patet, tum ex sacrificio oblato, tum ex potestate utriusque sacerdotii. Unde si comparetur cum sacerdotio ipsiusmet Christi, invenietur tanto inferius quanto Melchisedech inferior est Christo, ut ex sequeuti sectione magis constabit, ubi solvemus ultimam rationem dubitandi in principio hujus sectionis positam, reliquis enim satisfactum jam est.

Sectio 4

utrum christus sit sacerdos secundum ordinem melchisedech
35

SECTIO IV. Utrum Christus sit sacerdos secundum ordinem Melchisedech.

36

1. Ad explicandam quaestionem hanc, oportet prius supponere quis fuerit hic Melchisedech, et quale fuerit sacerdotium ejus, quodve sacrificium Deo obtulerit.

37

2. Heeresis de origine Melchisedech. — Circa primum variis modis erratum est, tam circa naturam quam circa personam Melchisedech. Quidam enim haeretici negarunt, illum fuisse verum aliquem hominem, sed aliquam spiritualem virtutem, quae assumpto corpore Abrahae apparuit, Genes. 14. Quorum fundamentum esse potuit, quia Paul., ad Heb. 7, cum fuisse dicit, sine patre, sine matre, ct siv genealogia. Quae non videntur vero homini posse convenire, et quia ibidem Paulus addit, negue initium, neque finem dierum habuisse. Ideo addiderunt etiam isti illum fuisse personam aliquam divinam, quae sola neque initium, neque finem habet. Et quia ibidem di- citur Melchisedech, assimilatus Filio Dei, dixerunt aliqui ex iis haereticis, non fuisse personam Rilii Dei, sed Spiritus Sancti. Quae tota sententia habetur nomine Augustin. in q. 109 Veteris Testamenti, cum tamen sine dubio Augustini non sit; ipse enim, lib. de Haeresib., inter haereses hanc refert, et est num. 34, cujus haeresis auctor fuit Hierax, ut Epiphan. refert, haer. 67, qui etiam in 55 refert nounullos haereticos dixisse Melchisedech fuisse quamdam virtutem majorem Filio Dei, quia non trahit originem ab aliquo patre, sicut Filius Dei, et quia inter dignitates Christi recensetur, quod fuerit assimilatus Melchisedech in ordine sacerdotii. Alii vero dixerunt fuisse ipsam personam Filii Dei, quae in Veteri Testamento saepe apparere solebat in humana specie, et dicitur apparuisse Abrahae, Gen. 14, et repraesentasse Dei Filium, seipsum oblaturum aliquando in sacrificium in vera humana natura, et ideo dici, assimilatum Filio Dei, et sine patre, et sine matre, etc. Alii tandem dixerunt fuisse aliquem Angelum in assumpto corpore humano, quia si esset verus ac purus homo, non potuisset esse major Abraham, quia eo tempore nullus homo erat in mundo, aut Deo charior, aut majoris dignitatis et excellentiae, quam Abraham. Et hujus sententiae fuerunt Origen., Didymus, et alii, ut Hieronymus refert, tom. 3, epist. 126, ad Evagrium.

38

3. Melchisedech verus et purus homo. — Neritas tamen catholica duo docet; primum, Melchisedech fuisse verum hominem. Secundum, fuisse purum hominem. Primum docent Epiphan., August. et Hieronym. locis citatis. Idem August., lib. 16 de Civit., c. 22; Ambros., lib. 5 de Fide, c. 3, et alii statim citandi; et colligitur aperte ex historia Genes., c. 14, ubi dicitur Melchisedech, rez SaUDem, et sacerdos Dei altissimi, et emivisse obviam Abrahee, et obtulisse panem et vinum, et accepisse decimas ab AbLraham. Quae non possunt (servata historiae veritate) nisi in verum hominem convenire. Contra fidem enim historiae est, metaphorice et improprie illam interpretari, praesertim sine necessitate, et contra communem Patrum expositionem et sensum. Secundum vero ex hoc primo sequitur, quia secundum veram fidem humana natura neque ante, neque post incarnationem Filii Dei, alicui personae divinae est hypostaüce unita. Cum ergo Melchisedech fuerit verus homo, et tanto ante Christi incarnationem extiterit, certum est nullam ex divinis personis fuisse. Et eadem ratione constat non fuisse Angelum; quia neque in persona angelica facta est, imo neque fieri potest hypostatica unio; fuit ergo persona pure humana.

39

4. Quis autem ille fuerit, non mirum si ignoretur, cum Paulus, sine patre, sine matre, et sine genealogia, illum fuisse dixerit. Multi tamen ex catholicis scriptoribus existimarunt illum esse hominem Gentilem, ex Cananaeis ortum. virum justum, et sanctum, regem Jerusalem (quae prius Salem, postea Jebus, tandem Jerusalem dicta est), et sacerdotem Dei altissimi; quanquam enim exGentiIibus ortus esset, fidelis tamen erat, et verum Deum colcbat, sicut Job fecisse legimnus. Ita senserunt Irenaeus, Hippolytus, Euseb. Caesariens., et Emissen., quos cum aliis refert Hieronym.. in dicta epistola ad Evagrium, quos secutus est Epiphan. supra; et Theodoret., q. 63 in Genes.; Theophyl. et OEcumen., ad Heb., cap. 3.

40

5. Aliorum vero sententia, ex traditione Hebraeorum sumpta, est Melchisedech fuisse Sem primogenitum Noe, et unum ex progenitoribus Abrahae. Quae sententia placuit Hieronymo, citato loco, et lib. de Quaest. seu tradition. Hebrai. in Genes.; et eam secutus est Isidor., lib. de Vita et morte Prophetarum, cap. 5; et Rupert. Abbas, lib. 5 de Trin. et operibus ejus in Genes., cap. 12; Abulens., Lippom., Glossa et Lyra, Genes. 14. Quod si haec sententia vera est, stare non potest quod Ignatius, epistol. 9 ad Philadelphios docet, Melchisedech fuisse virginem; constat enim, Sem filios genuisse. Quod vero Epiph. objicit, Sem eo tempore fuisse jam mortuum, ex falsa chronologia processit; constat enim ex Scriptura Sem supervixisse Abrahae 35 annis, nam Sem vixit 600 annis, 98 ante diluvium, ct 502 post diluvium, Genes.11.Abraham vero natus est 292 post diluvium, ut facile constat ex eodem cap. 11 Genes.; unde fit consequens, natum esse Abraham 390 anno vitae Sem; vixit autem 175 annis, Genes. 25; fuit ergo Sem superstes Abrahae annos 35.

41

6. Objectio.— Responsio. — Objectio.— Responsio. — At enim dicet aliquis: Sem habuit patrem et matrem, et initium et finem dierum, tam re ipsa quam narratione, et histcria Scripturae sacrae; at Paulus negat Melchisedech omnia haec habuisse; ergo. Respondetur: primum, non intelligit Paulus Melchisedech revera caruisse parentibus, nam sicut verus et purus homo fuit, ita communi aliorum hominum more ortus cst, et vitae initium habuit, et finem. Dicitur ergo his caruisse, quod nibil illorum Scriptura de illo memorat; cum tamen haec soleat diligenter commemorare, praesertim cum insignium personarum mentionem facit, et maxime quia, cum Scriptura sacra non sine mysterio haec praetermiserit, sed in figuram Christi, Paulus respiciens ad ipsam figuram, et ut eam explicaret, eum his omnibus carere dixit, non absolute, ut talis homo erat, sed ut in sacra Scriptura de eo fit mentio, nam ut sic est figura Christi. Et ita cessat objectio quae nomine Augustini proponitur in illa q. 109 Veteris et Novi Testamenti, quia aliorum etiam fit mentio in Scriptura, quorum parentes et genealogia in ea non narrantur, et tamen non propterea dicuntur iis carere. Respondetur enim ( quidquid de aliis sit) in nullo tamen ita factum esse in significationem, et reprasentationem Christi, qui matre caruit ut Deus, et patre ut homo, ut Paulus significavit, et exposuerunt Chrysost., hom. 12 ad Hebr.; Nazianz., orat. 38, in princip.; Ambros., dicta epist. 82. Addit praeterea Epiphan., Melchisedech dici sine gencalogia, in genere sacerdotii, quia, scilicet, non jure haereditario, nec per successionem carnis sacerdotium habuit, imo neque ex parentum doctrina aut exemplo, quia ex gentilibus parentibus ortus creditur, quos etiam Epiphan. nominat, nescio ex qua traditione, et patrem dicit vocatum esse Eraclam, matrem vero Astaroth, seu Asteriam, sed haec admodum incerta sunt. Supponendo vero Melchisedech eumdem fuisse qui Sem, addendum est, licet nomine Sem genealogia ejus narretur in Scriptura, tamen sub nomine Melchisedech, et regis ac sacerdotis, sub qua Christum figurabat (ut infra dicemus) nullibi cjus historia narratur, sed raptim, et quasi obiter introducitur, nulla prius vel posterius facta iliius mentione, nec parentum, nec facs torum ejus, neque initii, aut finis illius usque ad David; qui eodem fere modo illius meminit Psalm. 109, qui de Christo exponitur Matth. 92, et subindicavit illum Christi figuram fuisse, donec tandem Paul., ad Hebr. 7, mysterium declaravit.

42

7. Melchisedech sacerdotium quale. — Secundo loco, videndum est quale fuerit Melchisedech sacerdotium, nam, an sacerdos fuerit, non reliquit dubitandi locum Paulus ad Hebraeos, cap. 7. Suppositis autem iis quae praecedenti sectione dicta sunt, nihil fere hic addendum occurrit. Dicendum est enim cum Ambrosio, Chrysostomo, et aliis supra cita- tis, fuisse sacerdotem eo modo et genere sacerdotii, quod tempore legis naturae in usu erat; neque enim visibili aliqua caeremonia consecratus fuit, nec singularem aliquam potestatem aut dignitatem a Deo obtinuit, ut ex Anacleto Papa, dicta epist. 2 Decretali, aperte colligitur, et ex Scriptura sacra aut ex aliqua alia historia aut traditione nihil aliud cum fundamento affirmari potest, quanquam verisimile sit, ex peculiari Dei instinctu et inspiratione, motum esse Melchisedech ad offerendum Deo certum genus sacrificii, quod jam esplicabimus; ut enim supra dicebam, in lege naturae non erant a Deo determinata sacrificia, sed homines suo arbitrio, vel forlasse etiam communi aliqua consuetudine pro diversitate regionum illa determinabant. Quod ergo alii faciebant humano arbitrio, potuit Melchisedech facere divino instinctu, sicut Abraham interdum obtulit sacrificium ex singulari Dei revelatione, Genes. 15; quod licet certum non sit, fiet tamen probabile ex iis quae dicemus.

43

8. Tertio loco explicandum est quale fuerit sacrificium quod Melchisedech obtulit. Catholici enim dicunt illum obtulisse sacrificium panis et vini; haeretici autem negant, ex Scriptura sacra quidquam colligi posse de hoc sacrificio Melchisedech, quia nec Paulus illius mentionem facit, nec ex loco Genes. 14 ahquid colligi potest; quia ibi non obtulit Melchisedech sacrificium Deo ex pane et vino, sed tantum protulit panem et vinum, in refectionem eorum qui ex praelio fatigati veniebant; sic enim etiam vulgata lectio habet: AMelchisedech, rev Salem, proferens panem et vinuwn, id est, secum afferens, ut illa daret Abrahamo, et sociis ejus, benediait ei, etc. Quam expositionem videtur indicare Chrysostomus, in Genes., et sensit etiam Cajet.; favet Joseph., lib. 1 Antiquit., c. 18, dicens Melchisedech Abraham convivio excepisse. Unde consequenter negant baeretici in illo facto Melchisedech intercessisse mysticam figuram, vel significationem sacram incruenti sacrifici Eucharistici a Christo oblati et instituti, quia solum fuit humanum quoddam convivium, et beneficentiae opus. Quibus non parum videtur favere Paulus, ad Hebr. 7, qui cum accurate explicet omnia illa, in quibus Melchisedech videtur praefigurasse Christum, de hac similitudine in ritu sacrificandi nihil omnino dixit; quae tamen, si fuisset, potissimum explicanda erat, cum esset omnium maxima.

44

9. Sacrificium Melchisedech typus Eucharistire. — Nihilominus constans et certa veritas est, et Melchisedech illo facto adumbrasse Eucharistiae sacramentum et sacrificium, et protulisse panem et vinum non solum in corporalem refectionem, sed in religiosum cuitum et sacrificium, quod Deo obtulit in gratiarum actionem pro victoria Abrahae. Ita sentiunt Patres fere omnes antiqui, qui inde colligunt, ordinarium modum et ritum sacrificandi Melchisedech, fuisse per oblationem panis et vini. Quod primum probari potest ex ila particula causali, quae interponitur in loco Genesis; sic enim dicitur: Melchisedech, proferens panem et vimm (erat enim sacerdos Dei altissimi) bDenedizit ei, ctc. Quae causalis inepta esset, nisi illa oblatio panis et vini esset sacra, et ad munus sacerdotis spectans. Respondent illam causalem non essc conjungendam cum antecedentibus, sed cum sequentibus verbis, ut reddatur causa, non cur panem protulerit, sed cur ei benedixerit. Sed hoc est vim inferre litterae, quia (ut ex omni usu rectae locutionis constat) particula, enim, in hujusmodi genere narrationis, non reddit causam rei narrandae, sed jam narratae; ut, ad Eph. 5 ait Paulus: Ut filii lucis ambulate. Et statim subdit: Fructus enim lucis est in omni bDonitate. Et in illo capite sunt multa exempla similia, et passim in Scriptura, et de seres est manifesta. Adde etiam, ad benedicendum non oportuisse esse sacerdotem, nam parentes aut seniores benedicere possunt.

45

10. Difficilius tamen eludi potest haec littera respondendo, in graecis et hebraicis exemplaribus non haberi particulam causalem, enim, sed copulativam, et, ut est in Hebraeo, vel, autem, ut est in graeco, apud Septuaginta. Nobis vero vulgata lectio sufficiat ad fidem faciendam, nam particula illa, quae apud Hebraeos est copulativa, saepe aequivalet causali, ut notat Sanctus Pagninus, lib. 1 Institut., cap. 24, et ideo merito interpres vulgatus verum sensum assecutus, ut ambiguitatem tolleret, particulam causalem posuit, quia propter nullam aliam causam ibi interposita fuit mentio sacerdotii Melchisedech, nisi ut redderetur causa actionis, quam tunc exercuit. Quod secundo probatur veterum expositione, et testimoniis. Clemens Alexand., 4 Stromatum, circa finem, dicit, Melchisedech panem sacrificatum Deo, obtulisse Abrahamo in refectionem. Quo verbo non satis explicat, an ille panis fuerit antea sacrificatus, vel ibi coram Abrabam; quidquid vero horum dicatur, non multum ad praesentem quaestionem refert. Epiphan., haeres. 35, dicit, A/raham obtulisse decimas sacerdoti in preputio sacra celebranti. Theodoret., q. 63 in Genes., inquit, Melchisedech dedisse Abrahee panes et vinum, prout moris erat Deo omnium talia offerre, animadcertebat enim, et in hoc typum patefieri. Damasc., lib. 4 deFide, c. 14, dicit, mensam illaan, nostram adumbrasse. Idem fere Euseb., lib. 5 Demonstrat. Evang., c. 2 et 3. Et Caesarius, homil. 5 de Paschate, tom. 7 Biblior. sanct.; et hoc magis sentit Chrysost., hom. 25 in Genes., dicens, illum panem et vinun fuisse figuram Eucharistie.Item Eucher. ibi. Ex Latinis, Cyprian., lib. 2, epist. 3, et serm. de Caena Domini, dicit, ia oblatione Melchisedech figuratam esse incruentam Christi oblationem; et Ambrosius, ad Hebr., c. 5, dicit Scripturam semel tantum fecisse mentionem oblationis Melchisedech, ad significandam perfectionem sacrificii Christi, guz vna oblaticne consummacvit sanctificatos. In nullo autem loco fit ejus mentio, nisi Genes. 14. Et lib. de Iis qui initiantur, c. 8, dicit Melchisedech obtulisse quae Abraham veneratus accepit, per verbum illud, ceneratus, satis declarans illam oblationem fuisse sacram; similia habet lib. 4 de Sacrament., c. 3; in lib. autem 1 de Abraham, c.3, dicit, Abraham sacrificasse Deo, Genes. 14; intelligi autem debet sacrificasse per Melchisedech; sic enim ipse exposuisse videtur, lib. 3 de Fide, c. 5, dicens: /llum Melchisedech, per quem Abraham hostias Deo obtulit, non Angelum utique secuudum Judaaca ludibria intellecit Ecclesia, sed virum sanctum, ac sacerdotem Dei, typum gerentem Domini, eic. In eadem sententia est Hieronym., in citata epistola ad Evag., et1 tom., epistola decima septima ad Marcel., ut commigret Bethleem, et Matth. 26, et habetur in cap. Accipite, de Consecrat., dist. 2. Augustinus etiam, lib. 1 contra Adversar. leg. et prophet., c. 20, et lib. 16 de Civit., c. 22. dicit, ibi primum apparuisse sacriflcium, quod a Christianis offertur Deo toto orbe terrarun. ldem fere lib. 17, c. 17, et conc. 1 in Psal. 33, et exponens illa verba Psal. 109: Tu es sacerdos in eternum. Ubi Cassiodor., et alii antiqui expositores. Idem Isidor., lib. 7 Etymolog., c. 6, et lib. Allegoriar., circa princip. Ac denique in Concil. Aquisgranensi, tempore Pipini celebzato, lib. 1, c. 17 et 48: dicit, Melchisedech in eo facto typum gessisse Christi. Et expressius Tridentinum, sess. 22, cap. 1: Christus, inquit, sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, se in aeterumn constitutum declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit. Quibus verbis satis significavit Concilium obtulisse Melchisedech sacrificium, quod figura fuit incruenti sacrificii, a Christo oblati; hac enim ratione Christus, offerendo tale sacrificium, declaravit se esse illum sacerdotem aeternum, in Melchisedech figuratum, et propterea in canone Missae dicitur: Et quod tibi obtulit summus tuus sacerdos Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. Et in officio de Eucharistia canit Ecclesia: Sacerdos iu eternum Christus Domiminus secundum ordinem Melchisedech panem et vinum obtulit. Denique etiam antiquos Hebraeos ita intellexisse locum Genesis, et oblationem Melchisedech, referunt Galatinus, lib. 10 de Arcanis cathol. verit., c. 4,5 et7; Genebrar., in Chronograph., in 3 ZEtate, pag. 13, in tom. 5 Bibliot. sanct.; Rabbi Samuel, lib. de Adventu Mes., c. 19, sic inquit: Melchisedcch sacrificium Deo instituit in pane et vino, ezc quibus communicavit Abraham amicim Dei; aperte significans simul fuisse illum panem, figuram nostri sacrificii et sacramenti. Quomodo etiam dixit Rabbi Moyses, citatus a dictis auctoribus, Melchisedech convivio ercepisse Abrahamum e bello revertentem, pane et vino de ritu gentis solenniter prius oblato. Etenim, cum Abraham tunc victor rediret, et spolia inimicorum secum ferret, conjectare possumus, non admodum indiguisse tunc pane et vino ad solam corporalem refectionem, sed fuisse illam aliquam religiosam caeremoniam in gratiarum actionem. Alia denique conjectura esse potest, quia cum sacerdotium Melchisedech, et ordo illius adeo sit celebris in Scriptura sacra, non est verisimile, ritum illius sacerdotii nullibi esse indicatum.

46

11. His positis, veniamus jam ad propositam quaestionem de Christi sacerdotio secundum ordinem Melchisedech. In qua breviter dicendum est. primo, Christum esse sacerdotem in aeternum secundum ordinem Melchbisedech. Hoc est de fide, ex testimonio Psal. 109, quem de se exponit Christus, Matth. 22. quia in primis illis verbis: Dirit Dominus Domino meo, David introducit Patrem aeternum ad Filium seu Messiam et Christum loquentem; nullum enim alium, David vocasset Dominum suum, neque alicui homini, nisi esset naturalis Filius, diceret Pater: Sede a deatris ineis, etc., ut ponderavit Paul., ad Heb. 2; et inferius similiter introducit Patrem dicentem Filio: Ea utero ante luciferum genui te. Statim vero mutata persona, David inquit: Jaravit Dominus, et non pomnitebit eum, tu es sacerdos in eternum, secundum ordinem Melchisedect. Nullius enim regnum vel sacerdotium aeternum esse potest, nisi solius Christi. Unde facile convincuntur Hebraei, qui de Abraham vel David Psalmum hunc interpretantur; in neutrum enim eorum convenire possunt omnia, quae de Domino, ad quem Dominus locutus est, in hoc Psalmo dicuntur. Addendum vero est sacerdotem in eo testimonio proprie sumi; haeretici enim, et nonnulli ex Hebraeis dicunt solum significare regem aut principem; saepe enim iu Scriptura vox haec in hac significatione sumitur; 2 Regum S, filii David, sacerdotes dicuntur, id est, viri principes, ut constat ex simili loco, 1 Paralip. 18; neque cnim esse poterant proprii sacerdotes, cum non essent de tribu Levi. Vel certe dicunt significare cultorem Dei, quod etiam significare solet illa vox, ut Exod. 19: Evritis mihi in regnum sacerdotale. Sed imprimis neutra harum significationum propria est, sed translata, et ideo non est ad illas recurrendum, quando littera non cogit; sed proprietas est tenenda verborum; alias nullum certum sensum in Scriptura habere possemus. Praesertim quod nulla earum significationum quadrat cum loco Genesis 14, ad quem alludit David in dictis verbis. Quod enim ibi non significet regem, constat, tum quia jam fuerat dictus rez, et postea dicitur sacerdos; sunt ergo duo distincta; tum etiam quia non ita commode exponi potest, rez Dei altissimi, sicut, sacerdos Dei altissimi, nisi recurrendo ad alios metaphoricos sensus, ut rex Dei dicatur, id est, rex magnus, rex insignis, sicut, Genesis 93, Abraham dicitur princeps Dei. Neque etiam significare potest solum cultorem Dei quia haec non fuisset sufficiens ratio aut oblati sacrificii, aut excellentioris dignitatis, propter quam et benedixit Abrahae, et ab illo decimas recepit tanquam major, cum tamen Abraham etiam esset eximius cultor Dei. Praeterea verbum illud David: Tu es sacerdos in eeternum secundum ordinem Melchisedech, satis aperte indicat sermonem esse de vero ac proprio ordine sacerdotali. Denique Paul., ad Heb. 7, ita intellexit, et omnes Patres supra citati ita exponunt. 12. Christus quomodo sacerdos secundum ordinem Melchisedech. — Melchisedech, figura Christi, quomodo. — Dico secundo: Christus dicitur sacerdos secundum ordinem Melchisedech, in ratione repraesentati et repraesentantis. Explicatur: non enim potest dici sacerdos secundum illum ordinem, quia habuerit sacerdotium formaliter ejusdem rationis, hoc enim falsum esse, supra ostensum est; nec quia sacerdotium Christi fuerit participatum, vel institutum a Melchisedech, cum sacerdotium Christi fuerit multo excellentius, et altioris ordinis et originis; dicitur ergo Christus sacerdos, quodam excellentissimo genere sacerdotii aeterni, cujus typum et singularem figuram gessit Melchisedech; et hac ratione dicitur Christus sacerdos secundum illum ordinem. Ita collicitur ex citatis Patribus, et ex Paulo, ad Heb. 7, qui hac ratione dixit Melchisedech fuisse assimilatum Filio Dei, quia fuit figura ejus; explicat autem Paulus multa, in quibus Melchisedech figuravit Christum. Primum, in nominis notatione, dicitur enim Melchisedech, id est, Rex justitit. Solus enim Christus est verus justitiae rex, et essentialiter ut Deus, et secundario in quantum homo, quia judicabit populum in justitia, ut dicitur Psalm. 71, et quia per eum facta est justitia, ut ibidem dicitur; ex perfecta enim justitia Deo satisfecit. Secundo, ex notatione officii, dicitur enim Rex Salem, id est, Rex pacis; Christus enim est vera pax nostra, nam per sanguinem suum pacificacit quae in caelis et in terra sunt, ad Ephes. 2, et ad Coloss. 1, et Rex coelestis Jerusalem, ubi est vera pax, Psalm. 147. Tertio, quia Melchisedech introducitur, sine patre, et sine iatre, ad significandum Christi divinitatem, et humanitatem quia in quantum Deus matre, in quantum homo vero, patre caret, ut supra cum Nazianz., Chrysost., et aliis Patribus exposuimus. Ouarto simihter introducitur Melchisedech, megue initium dierum, neque finem citae habens, quia in Scriptura, neque initium, neque finis ejus commemoratur, neque quod aliquis illi in sacerdotio successerit, quo significata est aeternitas sacerdotii Christi, cui aliud non successit, sed perpetuum manet, ut supra circa litteram D. Thom. explicatum est. Quinto, excellentius fore sacerdotium Christi, quam legale, in eo praefiguratum est, quod Melchisedech benedixit Abrahae: Sine ulla vero contradictione, inquit Paul. qui minor est, a majori benedicitur; e converso autem Abraham obtulit decimas Melchisedech tanquam superiori, in Abrahamo autem decimata est tribus Levi, quae in illius Iumbis continebatur.

47

13. Dubium. — Responsio. — Ubi observandum primo est, Christum non fuisse decimatur, quia non continebaturin lumbis Abrahae, secundum rationem seminalem, sed tantum secundum corpulentam substantiam, ut August. loquitur, lib. 10 Genes. ad lit., c. 20: cet D. Thom. infra, q. 31, art. S. Secundo, est observandum, litteram Genes. videri posse ambiguam (ut Hier. supra notavit); sic enim habet: At cero Melchisedech,rea Salem, proferens panem et vinum, etc.; et postea subdit: Et dedit ei decimas ex omnilus; non explicat autem uter alteri dederit. Propter quod nonnulli ex Hebraeis contendunt potius Melchisedech dedisse decimas suae substantiae Abrahamo, quia hoc magis videtur sonare ordo et contextus litterae. Sed nihilominus certum est Abraham dedisse decimas Melchisedech, ex omnibus spoliis quae ex hostibus reportabat; primum quod ita exponat Paul., ad Heb. 7, qui tamen cum Hebraeis scriberet, non eis exponeret Scripturam, nisi juxta receptum apud antiquos Hebraeos sensum. Secundo, quanquam D. Hieronymus supra dicat, etiam apud Septuaginta ambiguam esse litteram, tamen prout nunc reperitur in Bibliis Complutensibus, nulla est ambiguitas, sic enim habent: Et dedit ei Abraham decimas ez omnibus, quod etiam aperte dixit Joseph., lib. 4 Antiquit., cap. 18, his verbis: Abraham vero dante ei decimas spoliorum, manus accepit. Tertio, ex ipsa littera potest variis modis colligi: tum quia absolute dicat, er omnibus, videtur plane referre res aliquas, de quibus facta fuerat mentio; non dixerat autem Melchisedech attulisse res aliquas, ex quibus decimas solveret, de Abrahamo autem dixerat reduxisse omnem substantiam Sodomorum, et Loth fratris sui, et hostium; ad haec ergo spolia fit relatio, cum dicitur dedisse omnium decimas; tum etiam quia praedicitur Melchisedech fuisse sacerdotem; non est autem sacerdotis dare, sed recipere decimas. Denique, cum David dicat Christum fuisse sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, constat illum fuisse superiorem et majorem, atque adeo illi datas esse decimas.

48

14. Objectio. — Dices: Abraham erat sacerdos legis naturae, quandoquidem esset primogenitus, ut colligitur ex Genesis11; sed omnes primogeniti ex stirpe Noe erant eo tempore sacerdotes (ut supra cum Hieronymo diximus); erat ergo sacerdos; unde et seepe legimus, ipsum obtulisse sacrificium; ergo in dignitate sacerdotali erat aequalis Melchisedech; cur ergo illum ut superiorem veneratus est ? Respondeo primum, quia erat sacerdos, et progenitor ejus, et credibile est, in Ecclesia, quae semper una fuit, servatum etiam tunc esse quemdam modurm ordinis hierarchici, atque ita seniorcm et antiquissimum sacerdotem ac primogenitum Noe, fuisse veluti sacerdotem summum, quem omnes ut superiorem suspiciebant. Deinde credibile est, Abraham agnovisse figuram et mysterium, et in Melchisedech Christum ipsum fuisse veneratum, illumque, scilicet Melchisedech, recognovisse ut majorem, non solum propter id quod erat, sed maxime propter id quod repraesentabat.

49

15. Sexto, fuit similitudo haec seu figura posita in oblatione panis et vini, per quam et Deo gratias egit, et milites e via fessos recreavit, post victoriam de inimicis partam, quae fuit figura sacrificii incruenti corporis Christi sub speciebus panis et vini, quod et Deo offertur, et fidelibus Christi militibus post partam de peccatis victoriam in alimentum spirituale cedit. Et ita, sicut conditionibus personae suae praefiguravit Melchisedech Christi personam, ita sua oblatione Christi sacrificium adumbravit; nam cum praecipuus actus sacerdotis sit sacrificium, non fuisset perfecta sacerdotii repraesentatio, nisi simul ipsius sacrificii figura intercessisset.

50

16. Dubium. — Responsio. — Ad interrogationem vero quae supra objiciebatur, cur Paulus hujus ultimae similitudinis non meminerit, respondendum est, Apostolum non sumpsisse munus explicandi omnia quibus Melchisedech Christum figuravit, sed solum persuadendi sacerdotium Christi esse perfectius Aaronico; et illud esse aeternum, hoc temporale, et per illud auferendum. Et ad hoc probandum usus est figura Melchisedech, ac propterea tantum in illa ponderavit quae ad hanc aeternitatem et excellentiam sacerdotii Christi significandum referre videbantur; quia igitur similitudo in ritu sacrificandi nihil ad hoc pertinebat, illam praetermittendam censuit, praesertim (inquit Hieronymus) ne daretur sanctum canibus; scribebat enim ad Hebraeos nondum fortasse credentes, et ideo noluit interponere sermonem de sacramento Eucharistiae, creditu difficillimo, ne fortasse sine necessitate et opportunitate tot mysteria eis proponendo, illos obrueret. Unde et ipsemet praemiserat grandem esse de Christo sermonem, et eos, ad quos scribebat, esse imbecilles ad audiendum. Adde, unum ex signis quo Paulus ibi ostendit sacerdotium Christi excellere Aaronicum, esse, quia multa sacrificia legalia non potuerunt perfectam sanctitatem conferre, Christus autem una oblatione consummavit sanctificatos; hoc autem discrimen maxime cernitur in sacrificio cruento, et ideo non oportuit tunc mentionem facere sacrificit incruenti, quod saepius in Ecclesia offertur, quanquam illius iterata oblatio nihil deroget perfectioni sacrificii incruenti, quia in re oblata idem est sacrificium, quod diverso modo offerendi iteratur, non ut aliquid virtutis ipsi sacrificio accrescat, sed ut illius efficacitas nobis applicetur.

51

17. Objectio. — Responsio. — Una sola superest objectio; quia, si Christus dicitur sacerdos secundum ordinem Melchisedech, solum propter repraesentationem, eadem ratione poterit dici sacerdos secundum ordinem Aaron, quia per legale sacerdotium, Christi sacerdotium, et per sacrificia legalia, sacrificium Christi cruentum repraesentata sunt, ut constat ex Paulo, ad Heb. 9 et 13. Respondetur negando consequentiam, quia non sufficit quaecunque praefiguratio vel repraesentatio, ut Christus dicatur esse sacerdos secundum illum ordinem; primo, quia quod ad rem ipsam spectat ( ut supra dictum est) non potest quis dici sacerdos secundum ordinem Aaron, nisi sit de stirpe ejus, et caeremoniis in ea lege statutis ordinatus, quae non possunt in Christum conveuire. Deinde, quod ad repraesentationem attinet, sacerdotium Aaron erat imperfectum et temporale, et praefiguravit Christum secundum statum vitae passibilis: at vero Melchisedech fuit typus Christi secundum omnes perfectiones sacerdotii ejus, unde sacrificia legalia tantum figurabant cruentum sacrificium Christi, per quod erant con - summanda et abolenda, sacrificium vero Melchisedech praefiguravit sacrificium Christi eo modo quo in aeternum erat duraturum, vel in Ecclesia militante, in qua semper Christus est principale offerens, et erit quamdiu mundus durabit. Propter quod dici potest sacerdos in eternuum, seu in seculum, ut habet littera hebraea. Vel certe, quia etiam in Ecclesia triumphante per aeternam commemorationem et gratiarum actionem officium sacerdotis exercebit. QOuocirca, sicut lex scripta legem gratiae praefiguravit; quia tamen imperfecta fuit, et per legem gratiae abolita, non potest lex gratiae dici esse secundum ritum legis veteris; ita, quamvis sacerdotium legale Christum figuraverit, tamen quia imperfec- tum fuit, et per Christum abrogatum, non potest dici Christus sacerdos secundum illum ordinem; at vero lex naturalis non fuit abrogata per Christum, sed confirmata, aucta et perfecta. Et ita sacerdotium etiam Melchisedech, quatenus erat legis naturae, non fuit proprie per Christum ablatum, sed ad perfectiorem modum elevatum; quae tamen perfectio tota in illomet praefigurata fuit, et ideo optime dicitur Christus sacerdos secundum ilum ordinem, quia in se habuit quidquid perfectionis in illo fuit. tam formaliter quam repraesentative.

Disputatio 47

De potestate excellentiae conveniente christo ratione supremi sacerdotii, ejusque spirituali regno.
52

DISPUTATIO XLVII, In duas sectiones distributa. DE POTESTATE EXCELLENTIAE CONVENIENTE CHRISTO RATIONE SUPREMI SACERDOTII, EJUSQUE SPIRITUALI REGNO.

53

Sacerdotis munus praecipuum quod sit. — Cum, teste Paulo, sacerdos medius sit inter Deum et homines, duo praecipue ad illius munus spectant: alterum, per habitudinem ad Deum; alterum, per habitudinem ad homines. Debet enim Deum colere, orare, et uomine totius populi sacrificium ei offerre, vel in expiationem delictorum, vel in gratiarum actionem, ct cultum illi ut primo principio debitum, vel denique ad nova beneficia impetranda. Debet praeterea populum de rebus ad cultum Dei, et salutem animae pertinentibus docere, et instruere, ac sanctificare, juxta modum sacerdotii, et potestatem sibi a Deo datam; et eodem modo ad sacerdotem pertinet gubernare populum sibi commissum, ct per convenientia media dirigere ad destinatum finem, qui est Dei cultus, et animarum salus. Àc denique judicium ferre de rebus ad eumdem spiritualem finem pertinentibus, juxta potestatem sibi datam, ut dictum est; quia, licet non omnibus sacerdotibus omnia haec conveniant, simpliciter tamen pertinent ad sacerdotale munus, et praecipue talis potestas invenienda est in principali sacerdote, in quo tota sacerdotalis virtus eminenter continetur. Quoniam ergo in praecedenti disputatione satis dictum est de sacerdotio Christi per habitudinem ad Deum, et de modo ac ritu quo illi sacrificium obtulit, quibus etiam adjungi possunt quae supra de oratione Christi dicta sunt, ideo consequenter sequitur, ut breviter aliquid dicamus de hoc sacerdotio in ordine ad homines, et de spirituali potestate Christi ad regendam Ecclesiam, ut supremi illius Pontificis, et spiritualis regis. Quoniam vero de doctrina Christi, et de potestate ad judicandas animas infra D. Thomas disputat propriis locis, quamvis illa revera ad sacerdotem pertineant, illa nunc omittemus, dicemusque solum de potestate quam Theologi vocant excellentiae, et de potestate legislativa.

Sectio 1

utrum christus, tanquam summus ecclesiae pontifex. et spiritualis rex, potestatem excellentia super illam habeat
54

SECTIO I. Utrum Christus, tanquam Summus Ecclesiae Pontifex. et spiritualis Rex, potestatem excellentia super illam habeat.

55

1. In Christo potestas excellentie in universam Ecclesiam. — Dico primo: Christus Dominus, in quantum summus sacerdos, habuit supernaturalem quamdam exccellentiae potestatem in universam Ecclesiam. Hanc conclusionem docent omnes Theologi, in 4, dist. 1, et colligitur ex D. Thoma infra, tota q. 59, et clarius 64. art. 3 et 4, et quoad rem ipsam est de fide, ut patet ex Matth. ultim.: Data est mihi omnis potestas in calo et in terra. Et explicatur breviter ex usu et actibus hujus potestatis; nam imprimis ratione illius potuit Christus Dominus spiritualem Rempublicam condere, scilicet Ecclesiam suam, et modum quo gubernanda ct regenda erat, ordinare, superiores eligere, ct jurisdictionem illis dare, et similia, quae omnia constant ex Evangeliis, Matth. 16: Tu es Petrus, et super hanc petram adificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non prevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves rcgni celorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in calis; et quodcungue solveris super terram, erit solutum et in cellis; quae omnia verba continent actus supremae potestatis, quibus similia sunt in c. 18; et Joan. 21: Paesce oces meas, et c. 20: Sicut misit ine Pater, et ego mitto 70$, etc.; unde Paul., ad Ephes. 4: Unicuique, inquit, nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi; et infra: Et ipse dedit quosdam Anpostolos, quosdam autem ProDhetas, etc., usque ad illud, 7n edificationem corporis Christi, id est, ad rectam Ecclesiae gubernationem et profectum; et similia habet 1 ad Cor. 12, et 2 ad Cor. 13: An eapcrimentum quaritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis; et infra: Ideo haec scribo absens, ut non prasens durius agam secundum potestaten, quam Dominus dedit mihi in edificationam, et non in destructionem. Ac deni- que 1 ad Cor. 4: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysterioru Dei. Deinde pertiuuit ad hanc potestatem posse instituere sacramenta, ut constat Christum et potuisse, et fecisse, ex vulgatis testimoniis Joan. 3: Nisi quis renatus fuerit; et Matth. ult.: /te, et docete omnes gentes, baptizantes eos, etc.; et Matth. 96: Hoc facite in ineam commemorationem; et Joan. 90: Quorumn remiseritis peccata. Denique de fide certum est, et in Concil. Trident., sess. 7, definitum, omnia sacramenta a Christo esse insituta. Ratio vero conclusionis est, quia Christus non utcunque est sacerdos, sed excellentissimo et perfectissimo modo, nam est supremus Pontifex, excelsior coelis factus, ut dicitur ad Heb. 7; ergo habere debuit supremam excellentiae potestatem; deinde, quia ratione unionis et infiniti meriti, omnis haec potestas illi debita erat. Ad quod accommodari potest illud Joan. 13: Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus,id est, quod omnium hominum salus, redemptio, instructio et gubernatio illi commissa erat, ut recte exponunt August., tract. 53 in Jcan.; et Cyril., lib. 9in Joan., c. 3. Nec dissimilia sunt verba Daniel. 7: Aspiciebam, et ecce quasi filius honminis, etc.; et infra: Ft dedit ei potestatem, et Lonorem, et regmum, et omnes populi, tribus, et lingua ipsi servient, potestas ejus potestas dterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur.

56

2. Regnum spirituale Christi iu Ecclesiam. — Et ex hac conclusione sequitur (quod illam maxime confirmat) Christum Dominum simul cum summo sacerdotio habuisse regnum spirituale, vel potius de ratione talis sacerdotii fuisse regiam hanc dignitatem et potestatem, de qua Psalm. 2 dictum erat: Ego autem constitulus sum Rez ab eo super Sion, montem sanctum ejus. Et, ut constet tale regnum esse spirituale, subdit: Predicans preeceptum ejus; et infra: Postula a ae, et dabo libi gentes lereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terra», reges eos in virga ferrea; et statim expiicat hoc regimen spirituale esse, dicens: Servite Domino in timore. et ecultate ei cum tremore; apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus; ct Isai. 9: Factus est grincipatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, furtis, pater futuri seculi, princeps pacis, multiphcabitur ejus imperium, et pacis non erit finis, super solium David, super regnum ejes sedebit, ut confirmet illud, ut corroboret in judicio et in justitia; quibus ultimis verbis regnum hoc spirituale fore declaravit, ut sancti expositores adnotarunt. Et Ezech. ?1 est optimum de eodem regno testimonium ab illis verbis: Aufer cidarim, tolle coronam, usque ad illud: Donec veniret cujus est judicium, et tradam ei; et c. 34: Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servuum meum David, ipse pascet eas, el ipse erit eis in pastorem; ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus acus David princeps in medio eorum, ego Dominus locutus sum, et faciam cwm eis pactum pacis, etc. Quod tandem regnum agnovit latro, quando in cruce pendens dixit: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuwm, Luc. 23; non enim temporale commodum, sed spirituale remedium postulabat; et ideo, Joan. 18, dixit Christus Pilato: Aegwumn meum non est de hoc mundo, id est, non est terrenum, neque habens carnalem originem, sed coeleste, et a Deo manans, atque ad ipsum tendens. De hoc denique regno passim fit in Scriptura mentio, praesertim in Psalm. 44, in 109, et apud Isai. frequentissime, praesertim c. 2: V'enite ascendamus ad montem Domini, etc.; et c. 49: Dedi te in lucem gentium, etc.; et c. 60: Surge, illuminare Jerasalem; sed praecipue praefiguratum est apud Daniel., c. 2, in statua illa quam vidit Nabuchodonosor, et parvo lapide abscisso de monte sine manibus, qui statuam contrivit, et factus est mons magnus, et implevit universam terraàin, de quo postea subdit: In diebus autem regnorum illorun suscitalit Deus caeli reguum, quod in ceternum non dissipabitur, et regnum ejus alleri populo non tradetur. Ratio autem, ob quam merito haec Christi potestas regia appellatur, est illius dignitas et excellentia, quae plurimis modis superat omnium temporalium regum potestatem et dignitatem. Primo, in finc ejus, qui coelestis est et sempiternus; deinde in amplitudine, quia non solum terram universam, sed etiam coelum ipsum amplectitur. Praeterea, quia non temporalis est et caduca, sed aeterna. Ad haec, non solum corporibus, scd etiam animis dominatur, eorumque utilitatem et sanctitatem praecipue efficit, unde et ad hunc finem caeteras res omnes sibi subjectas habet. Est ergo potestas baec regia, et Christus, qui illam habet, verus spiritualis rex, tanto caeteris regibus praestantior, quanto eis prudentia, justitia, bonitate ac potentia antecellit.

57

3. Potestas eacellentie gropria Christi, nec atteri onvino comnunicabibs. — Et hinc se- quitur secundo, hanc potestatem excellentiae esse propriam et singularem ipsius Christi; sicut enim sacerdotium ejus singulare est, et omnibus aliis superius, ita etiam potestas, quae illud consecuta est, singularis est et suprema, et ideo potestas excellentiae appellata est. Unde et actus hujus potestatis a solo Christo fieri potuerunt; solus enim ipse potuit Ecclesiam condere, instituere sacramenta, potestatem dare ad remittenda peccata et tribunal erigere, in quo peccata in foro animae dijudicarentur; solus etiam potuit, eo modo quo vellet, absque certis verbis vel signis sanctificare animas, et peccata remittere, ut supra, quaest. 13, late tractatum est. Quocirca, quamvis Vicario et ministris suis quamdam participationem hujus potestatis Christus reliquerit, nemini tamen aequalem potestatem communicavit; sed certa ratione, et modo ab ipso praescripto, quem nullus praeter ipsum mutare potest; unde caeteri, ut vicarii scu ministri ejus operantur, ut Paul. dixit, ad Ephes. 4; et ipse praecipue in omnibus operatur, ut Augustinus colligit ex illo Joan.: Zlic est qui baptizat; ac denique in nomine et virtute ejus sanctificantur sacramenta, et remittuntur peccata juxta illud 1 ad ad Cor.1: Nuwmnquid n nomine Pauli baptizati estis Itaque, sicut nullum est caput Ecclesiae, qualis Christus est, ita nulli data est potestas influendi, et regendi Ecclessam aequalis potestati Christi.

58

4. Dubium.—Responsio. —Quod si inquiras an haec potestas saltem communicari potuerit purae creaturae, responsio hujus petenda est ex iis que de gratia capitis diximus; est enim eadem; quoad illos namque effectus, qui non includunt intrinsece respectum ad gratiam unionis, communicari potuit purae creaturae, ut ad sanctificandum homines, ad regendum illos, et instituenda sacramenta, ut suo loco dicetur, et similia. At vero quoad aliquos effectus praesertim morales, qui requirunt necessario personam divinam operantem, ut est sanctificare justos ex perfecta justitia, et ad perfectam aequalitatem pro illis satisfacere, item quoad modum obtinendi hanc potestatem, tanquam sibi propriam et connaturalem, non potuit communicari purae creaturae, ut per se constat.

59

5. Dubium. — Responsio. — Potestas eacellentie quando Christo data. — Ultimo interrogare potest aliquis quo tempore communicata fuerit Christo homini haec potestas. Respondetur breviter potestatem ipsam a primo in- stanti conceptionis fuisse illi datam, nam ex tunc incepit esse sacerdos, et mediator Dei et hominum, et statim caepit sacrificium Patri pro bominibus offerre; tota enim Christi vita fuit veluti quoddam continuatum sacrificium quod in utero Virginis inchoatum est, et in cruce consummatum; unde (ut supra vidimus) ab illo primo instanti mereri coepit hominibus, et pro illis satisfacere, et paulo post per hanc potestatem Joanncm sanctificavit, et Elisabeth Spiritu Sancto replevit, et Zacharie donum prophetiae tribuit, et matrem suam auctiori gratia, et majori prophetiae dono cumulavit. Denique, cum haec potestas ratione unionis debita esset, neque ulla esset ratio, vel impedimentum quod ab illa obtinenda retardaret, statim communicata est; usus vero ejus in discursu vitae pro temporum opportunitate demonstratus est; plenior vero et integra manifestatio ejus post resurrectionem apparuit, ut multi Patres docent, exponentes in bunc sensum verba illa: Data est mihi omnis potestas in caelo et an terra.

Sectio 2

utrum christus ut summus sacerdos habuerit potestatem ad ferendas leges
60

SECTIO II. Utrum Christus ut summus Sacerdos habuerit potestatem ad ferendas leges.

61

1. In hoc dubio duo errores extremi cavendi sunt. Alter fuit Pelagianorum, Petri Abailardi, et aliorum haereticorum, qui Christo negarunt proprium munus redemptoris et sanctificatoris nostri, solumque illi tribuebant officium doctoris, et ad summum legislatoris. Contra quos haereticos satis in superioribus dictum est. Alter est multorum Lutheranorum, qui iia tribuunt Christo officium redemptoris et sanctificatoris nostri, ut fere munus legislatoris negent; dicunt enim legem gratiae esse legem libertatis, nihilque in ea Christus praecepisse, quod ad salutem necessarium sit, praeter solam fidem. Contra quos haereticos ex professo in materia de legibus de fide, et de gratia, disserendum est. Nunc breviter, quantum praesens locus postulat, ostendendum est Christum et potestatem, et usum ferendarum legum et spiritualium praeceptorum assumpsisse.

62

2. Christus legislator mundi. —Dico ergo primo, Christum Dominum bhabuisse potestatem jurisdictionis spiritualis ad ferendas leges quibus homines obligaret. Est de fide definita in Concilio Tridentino, sess. 6, can. 21, ubi definitur Christum non solum nobis esse datum in redemptorem, sed etiam in legisla- torem cui pareamus. Et probatur es sacrae Scripturae promissionibus, Psalm. 2: Ego equtem constitutus sum lea ab eo; et infra: Reges eos in virga ferrea, id est, inflezibili justitia, ut exponit August.; Hilarius autem advertit verbum graecum nowatwo, idem significare, quod pastorum more gubernare, quod inter homines idem est quod regere per doctrinam, et legem, quae ibi per virgam significatur, et quia solidissima et inflexibilis est, farrea, dicitur, de qua Psalm. 44: Virga directionis scu equitatis, virga regni tui; unde Isai. 33, de Christo dicitur: Dominus rea noster, Dominus legifer noster; et Jerem. 31: Dabo legem meam in cordibus eorum, quee, Matth. 11, jugum suace dicitur, ut exponit Cyril. Alexand., lib. 2 ad Regin., sub titulo: Quod Christus sit Deus, ez Matthaeo; unde etiam constat haec veritas ex usu hujus potestatis; nam, Joan. 13, dicit ipse Christus: Mandatwun meum do volis; et c. 14: Si diligitis me, mandata mea servate, et qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me; et c. 15: Si pracepta mea servaceritis, manebitis in dilectione mea; et Matth. ult. inquit: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Idem constat es illis comminationibus: Nisi quis renatus fuerit; Joan. 3: Zt nisi manducaveritis carnem Filii hominis, Joan. 6, quae praeceptum necessario involvunt. Ratio vero est, tum quia totum hoc debitum est majestati, et regiae ac sacerdotali dignitati Christi, quia verus rex habet potestatem ferendi leges, atque adeo et obligandi; tum etiam quia ad finem illius sacerdotii, et ad salutem et bonum nostrum erat hoc etiam necessarium.

63

3. Objectio. — Responsio. — Differentia inter legem Christi et Moysis. —Dices: Joan. 1 dicitur: Lez data per Moysen, gratia autem et veritas per Christum indicatur ergo Christum non fuisse legislatorem, sicut Moysen. Respondet Augustinus, toto lib. de Spirit. et lit., unumquodque denominari ab eo quod in illo praecipuum est; lex autem Moysis fuit tantum lex, praecipiebat enim et non juvabat, et ideo nomen legis retinuit; lex vero Christi et praecipit et juvat, imo pauca praecipit, et plurimum gratiae confert, vel potius, prout ab ipso Christo immediate lata est, nihil praecipit, nisi quod ad gratiam augendam conferre potest, quia in lege nova Christus nulla alia praecepta posuit, nisi fidei et sacramentorum. Et ideo haec lex, gratiaa nomen obünuit, et jugum suave vocatur; et a Paulo, ad Rom. 8, dicitur: Lez spiritus vitae inChristo Jesu, quae liberat a lege peccati et mortis. Adde, legem veterem non esse datam a Moyse ut auctore, sed a Deo per Moysen; Christus vero fuit auctor legis gratiae, quae per ipsum facta est.

64

4. Potestas Christi legislativa nulli creature communicata. — Potestas Christi legislativa eccellentissima. — Dico secundo: haec potestas legislativa fuit in Christo cum singulari quadam excellentia, cum qua nulli creaturae communicata est. Est certa, et probatur et explicatur variis modis: primo, ab origine, quia haec potestas in illo fuit quodammodo divina, erat enim potestas Dei, et a propria dignitate personali manavit. Propter quod, jus per hanc potestatem constitutum, simpliciter divinum est, quia, licet proxime per humanitatem datum sit, tamen ab ipsomet Deo immediate datum est, et per divinam potestatem, et juxta divinae voluntatis beneplacitum; unde Deuteron. 18 ait Moyses, de Christo loquens: Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies; et infra: Prophetam suscitabo eis de medic fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, logueturgue ad eos omnia, que praecepero illi; qui autem verba ejus, qua loguetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor emistam. Secundo, ex perfectione et excellentia praeceptorum quae per hanc potestatem imposita sunt; omnia enim ad internum bonum animae pertiuent, et ad majorem cognitionem Dei, majoremque cumillo conjunctionem, ut latius in materia de sacramentis ostendendum est; de quibus nunc sufticit dictum illud August., lib. 19 contra Faust., c. 13, nobis data esse sacramenta, scu pracepta virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, uumero pauciora, tanguam justitia fieri revelata, et an lbertatem cocatis filis Dei. Tertio, per bane potestatem potuit abrogari lex vetus, etiamsi a Deo data esset, non solum quia, cum Christus esset finis legis, ut dicitur ad Rom. 12, postquam per ipsum completa est, veluti sponte sua evanuit sed etiam quia, ut dicitur ad Heb. 7, translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiut. De quo videri potest August., toto illo lib. 19 contra Faust.. praesertim a cap. 7. Quarto, potestas haec fuit amplissima in universum orbem, juxta illud: Dabo tibhi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos lerra, Psalm.2; et ideo, Marc. ult., ipse praecepit Apostolis: Zuntes in mundum universum pradicate, etc.; et Matt. ult. dixerat: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Quocirca, sicut, gratia Christi omnibus communicatur, et Ecclesia ejus catholica est et universalis, de se omnes complectens, ita et jurisdictio amplissima est, et lex ejus ad quaslibet personas extenditur, et ad actus tam internos quam externos, et ad omnium virtutum materias, et ad omnes eftfectus supremae potestatis, quales sunt dispensare, abrogare, et similes; est enim perfectissima potestas, et divina. Quinto denique (ut ex praecedent. sectione patet), non solum potuit Christus per hanc potestatem leges condere, sed etiam potuit Vicario suo hanc potestatem impartiri, quam illi communicavit, non quidem cum aequali perfectione, tamen cum tota illa, quae ad perfecte regendam Ecclesiam necessaria fuit, ut latius in proprio loco ostendendum est.

Disputatio 48

De temporali regno Christi domini
65

DISPUTATIO XLVIII, In duas sectiones distributa. DE TEMPORALI REGNO CHRISTI DOMINI.

66

Disputatio haec commode praecedentibus adjungitur, quia D. Thomas, in art. 1, Christum regem, sacerdotem, et legislatorem fuisse docuit; et Melchisedech rex simul et sacerdos existens utramque dignitatem in Christo praefiguravit; ut ergo utraque dignitas perfecte maneat explicata, duo a nobis in hac disputatione praestanda sunt. Primum enim videndum est in particulari de regno Judaeorum, an ad Christum pertinuerit aliquo proprio et humano titulo. Deinde de universali regno et dominio totius orbis breviter dicendum erit.

Sectio 1

utrum christus haereditario jure temporale regnum judaeorum obtinuerit
67

SECTIO I. Utrum Christus haereditario jure temporale regnum Judaeorum obtinuerit.

68

1. In hac re fuit sententia Armachani, lib. 4 de Quaestionib. Armenor., c. 15 et 16, dicentis Beatam Virginem habuisse jus haereditarium ad regnum Judaeorum, quia linea recta descendebat ex familia David, et deficiente viro, femina in haereditate succedebat, Numer. 27 et 39; neque enim est cur ab hac generali lege excipiatur regia haereditas, cum neque in totia lege cautum sit, neque femina sit incapax regni, ut per se manifestum est; cum ergo parentes Virginis ex stirpe regia directe descenderint, et alium fibum non habuerint, ad Virginem devoluta est haereditas, et jus quod ipsi ad regnum habebant; ergo, cum Christus fuerit unicus filius Virginis, in illum transfundendum fuit hoc jus. Quam sententiam confirmat nonnullis Seripturae testimoniis, Mich. 5: Zt tu Bethleem, terra Juda, neguaquam minima es in principibus Juda, ev te enim orietur dua, qui regat populum meum Israel; et Jerem. 53: Suscitabo David germen justum, et regnabit Ivem, et sapiens erit, etc., et aliis similibus, quibus supra probavimus Christum esse regem. Confirmat secundo, quia pueri Hebraeorum cantabant Christo: Benedictus Rer, qui venit in nomine Domini. Benedictum quod ven:t regnum patris nostri, David, Marc. 11, Luc. 19; quas voces Christus non cohibuit. sed potius probavit, sicut Pilato interroganti Matth. 27: 7Tw es rec Judeorum ? quamvis ipse de regno temporali interrogaret, Ghristus annuendo respondit: 7u dicis; unde, Matth. 17, Petro dixit Christus se esse liberum ab obligatione solvendi tributum, tanquam filium regis ad quem regnum pertinebat. Ultimo confirmari potest ex 1 Mach. 14, ubi, cum senatus et principes Judaeorum Simonem Macbabaeum, ejusque successores, in ducem ct principem sacerdotum elegissent, ut perpetuo ea dignitas in illa familia duraret, exceptionem addiderunt: Donec surgat Propheta fidelis, ile scilicet Propheta, de quo Moyses praedixerat: Prophetam sicut me, etc., Deuteron. 18, id est, usque ad adventum Messiae, quia certo credebant Messiam futurum esse verum regem, et haeredem illius regni. Addit tamen hic auctor, quamvis Christus jure suo potuerit hoc reenum obtinere, illud tamen repudiasse, ac omnino renuntiasse, paupertatem praeferentem temporali regno; et ita inquit hoc jus non solum non minuere perfectionem Christi, sed potius ad eam magis demonstrandam conferre, quia ea bona temporalia, quae inultis titulis habere poterat, contempsit.

69

2. Dicendum nihilominus est primo, certum esse Christum non fuisse de facto regem temporalem Judaeorum. Hoc cc:tum est, ut constat ex toto discursu Evangelii, et ex Joan. 6, ubi cum eum vellent facere regem, abscondit se. Hoc etiam constat, quia ipso vivente fucrunt alii reges Judaeorum, si non jurc, saltem facto; undc colligitur ipsum non habuisse usum, seu actuale regimen temporale illius regni. Quod vero neque proprium dominium aut proprietatem habuerit, patet, quia neque per electionem hominum habuit, ut per se constat, neque jure haereditario, quia illud non habuit, ut statim dicam; tum quia,licet habiturus fuisset, tamen vivente matre, in illa dominium et proprietas permansisset.

70

3. Christus non habuit jus hereditarium ad regnwumn temporale Judeorum. — Dico secundo: Christus Dominus nullum jus humanum seuhaereditarium habuit ad temporale re gnum Judaeorum, ratione carnalis originis ex familia David. Haec est sententia communis, pro qua multa congerit ex Patribus Walden., lib. 2 Doctrinal. fid. antiq., cap. 76 et 71; eamdem defendunt Victoria, Scot. et alii, sect. sequenti referendi. Et probatur primo, quia existimare, regnum in sacra Scriptura Messiae promissum, futurum fuisse temporale, Judaicum redolet sensum, ad quem excludendum Scriptura fere semper variis modis ostendit regnum illud esse spirituale, et ad bonum animae pertinens, et non contincri intra terminos Judaeae, sed per universum mundum esteudi, et nou fuisse futurum super carnales Israelitas, sed super spirituales filios Abrahae secundum fidem, ut in epist. ad Romanos latius Paulus prosequitur, et optime Augustinus demonstrat, lib. 17 de Civit., cap. 6, 7, et sequentib., tract. 51 in Joan., et ex adductis in praecedenti quaestione satis constat. Denique Scriptura non dicit habiturum jus ad regnum, sed vere regnaturum, et futurum regem, quae non possunt vera esse de ilo temporali regno; non ergo de illo Scriptura loquitur. Secundo, probatur ratione in Scriptura fundata, quia regnum Pavid jam prius cessaverat, et successio fuerat interrupta, ut constat ex Jerem. 22, ubi de Jechonia dicitur: JVon erit de semane ejus, qui sedeat super soluum David, et potestatem habeat ultra in Juda; ubi advertit Hieronymus hoc esse intelligendum de solio David, quantum ad temporale regnum, nam quantum ad spirituale et aeternum, Christus postea scdit in throno David, sicut Angelus Mariae praedisit Luc. 1. Quod etiam notavit Ambros., lib. 3 super Lucam. De qua re multa diximus supra, disp. 1 hujus materiae, tractantes locum illum Genes. 49: Non auferetur sceptrum de Juda. Et confirmari potest haec ratio ex loco illo 1 Machabae. 14, ubi cum jam regnum Judaeorum cessasset, et ducatus etiam extinctus esset, seu translatus a tribu Juda, totus Judaeorum populus ex communi consensu constituit sibi ducem et summum sacerdotem Simonem Machabaeum, ut iu eo et posteritate ejus ea dignitas perpetuo maneret. Cum ergo translata esset omnino dignitas regia a domo Juda, non potuit legitima successione et haereditario jure ad Virginem pervenire. Nec vero quia ibi additur conditio illa: Donec surgat Propheta fidelis, imde colligi potest, nato Christo statim ad illam translatum esse hoc jus; primo, quia vel hoc esset propter successionem, vel propter populi consensum. Primum dici non potest, quia, ut ostensum est, jam antea extinctum fuerat regnum judaeorum; nec secundum, tum quia non constat ibi esse sermonem specialiter de Messia, sed de quocunque propheta fideli, qui Dei voluntatem manifestaret; tum etiam quia, licet tunc consefiserint in conferendo principatu Machabaeis usque ad tempus Messiae, non tamen inde fit, ex tunc transtulisse jus vel dominium in Messiam, ita ut in suo adventu statim sine aliopopuli consensu regnum temporale acciperet, praesertim cum ipsi postea judaei acclamaverint: IVon habemus regem nisi Cwesarem; et: Noli scribere, Rex Judaeorum, sed quia ipse dirit: Rev sum Judeorum. Tum denique quia etiam ille principatus Machabaeorum fuit extinctus ante Christi adventum. Ultimo probatur, quia nulo modo constat nec probari potest, Beatam Virginem recta linea descendisse a David per Salomonem, et per omnes successores ejus primogenitos; quin potius probabilius est, paternam lineam Virginis fuisse a David per Nathan, ut infra ostendemus. Quod vero quidam dicunt, Joseph descendisse per Salomonem, et ad illum pertinuisse regnum, et jure adoptionis translatum esse ad Filium, hoc (inquam) voluntarium est, quia praeter rationem secundam supra factam, quae contra hoc aeque procedit, non constat Josephum fuisse in illa linea primogenitum, seu primum successorem omnium primogenitorum praecedentium, praeterquam quod jus regni non potest transferri per solam adoptionem, in prasjudicium legitimi successoris. Adde, incertum esse Christum fuisse filium adoptivum Joseph, sed solum putativum. Fundamenta contrariae sententiae ex dictis expedita sunt, neque oportet aliquid addere, quia difficultatem non habent.

Sectio 2

utrum christus dominus habuerit dominium universale, et directum super universum orbem
71

SECTIO II. Utrum Christus Dominus habuerit dominium universale, et directum super universum orbem.

72

1. Non versatur quaestio de Christo ut Deo, de cujus supremo et universelissimo dominio nulla est controversia. Tractamus ergo de Christo ut homine, de quo illud etiam indubitatum apud omnes est, ratione spiritualis regni et potestatis, consequenter habuisse jus ct potestatem utendi omnibus temporalibus rebus in ordine ad spiritualem finem, et salutem animarum. Quia, sicut potestates et regna ex finibus praecipue distinguuntur, ut Aristoteles docet, lib. 3 Politic., c. 14. ita in ordine ad suum finem unaquaeque potestas vim et eftficaciam habet circa omnia inferiora, quae possunt finem illum impedire, vel convenienter promovere, quia alias potestas esset imperfecta et diminuta. Cum ergo temporalia omnia ad spiritualia referantur, illisque subordinentur, omnia illa, ut ordinem habent ad hunc finem, subjici possunt huic spirituali potestati Christi; unde saltem hac ratione necesse est verum esse quod Christus dixit: Data est ainihi omnis potestas in caelo et in terra. Et ab effectu confirmatur: nam, sicut ab hac spirituali potestate Christi derivata est suprema potestas spiritualis, quam Vicarius ejus habet in terris, ita ab eadem duxit originem potestas, quam idem Summus Pontitex habet super omnia temporalia regna indirecte, et in ordine ad spiritualem finem, ut in proprio loco latius ostendendum est. Denique multi arbitrantur ad usum hujus potestatis pertinuisse, quod ad verbum Christi arefacta est ficulnea, Matthaei 21, et quod ejecerit ementes et vendentes de templo, Joan. 2. Versatur ergo quaestio de dominio directo. 2. Prima sententia negat Christum Dominum habuisse aliquod dominium directum rerum omnium. Ita tenuit Abulens., q. 30, in ilud Matth. 21: Ecce Rex tuus venit tibi. Waldens., lib. 2 Doctrin. fid. antiq., c. 76 et T'; Victor., Relect. 1 de Potestate Eccles., q. 5, qua est, an potestas spiritualis sit supra civilem, num. 15; Sot., lib. 4 de Justit., quaest. 4, art. 1. Et in eamdem sententiam inclinat Armachan., lib. 4 contra Armen., c. 12; et Burgens., in scrutinio Scripturarum, p. 1, dist. 7, et sequentibus. Huic autem sententiaa addidit Marsil., Patavinus haereticus, Christum non solum non habuisse potestatem directam super reges temporales, sed potius fuisse illis subjectum, et obligatum ad solvenda tributa. Quem errorem damnavit loannes XXII, in Extravag. Licet juste, ut refert Turrecrem., lib. 4 Summ. Eccles.. 2 part., c. 37; pugnat enim cum dignitatce ct divinitate personae Christi, et cum verbis ejus, Matthei 1T: Ergo literi sunt filii, Omisso ergo hoc errore, de quo supra, quaest. 920, satis egimus, fundamentum hujus sententiae primum sumitur ex omnibus illis sacrae Scripturae locis, quibus supra ostendimus regnum Christi esse spirituale; ex eisdem enim colligi videtur non esse temporale; sunt verba optima Zachar. 9: Exulta satis, fllia Sion; jabila, Jerusalem, ecce Ree tuus venit tibi justus et salvator, et ipse pauper, sedens super asinaan, etc.; ideo enim illa duo conjunxissc videtur, regem et pauperem, ut regnum illud non temporale, sed spirituale esse significaret; propter quod dixisse videtur ipse Chritus: Regnum meum non est de hoc mundo. Secundo, quia Christus docuit contemnere temporalia regna et divitias; ergo neque ad exemplum. neque ad finem redemptionis Christo erat utile hoc dominium, unde neque illo unquam usus est, neque potestate ulla seu jurisdictione temporali; unde Luc. 12, homini petenti ab ipso: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum lereditatem, ipse respondit: Homo, quis me constituit judicem aut divisorem inter vos? Tertio denique, quia si Christus habuisset directum dominium, et potestatem super omnia regna mundi, reliquisset Vicario suo, quia cum illo commuuicavit omnem suam potestatem; consequens autem est falsum.

73

3. Secunda sententia affirmat, Christum babuisse absolutum et directum dominium et potestatem super omnia regna temporalia, per quam posset illa regere, moderari, aut mutare suo arbitrio. Haec est sententia D. Thomee, lib. 1 de Regimine principum, c. 22 et sequentibus; eamdem tenet D. Antoni., 3 part., tit. 3, cap. 2; et Almain., lib. de Potestate Eccles., cap. 8; Turrecrem., lib. 2 Summae Eccles., cap. 116; Navar., in cap. Novit, de Judiciis, notab. 3, num. S et seq., et num. 130.

74

4. Dominium quotuplev. — Pro solutione advertendum est unum esse supremum dominium, quod soli Deo convenit in quantum Deus est, et incommunicabile fuit humanitati Christi, tum quia etiam ipsa sub hoc dominium cadit; tum etiam propter independentiam quam includit; est enim hoc dominium independens ab omni superiori voluntate, et directe cadit in res omnes, etiam prout conservantur in essc. Aliud vero est dominium, quasi extreme ab hoc distans, ect infimi ordinis, ut est dominium humapum, quod magna ex parte in voluntate humana fundamentum habet; ad quod revocetur juris- dictio, seu potestas temporalis, quae ab hominibus etiam introducta est ad tuendam Rempublicam, et in justitia ac pace conservandam; et hac ratione in hac quaestione de dominio et regno, quod in quadam potestate et jurisdictione consistit, indifferenter loquimur. Inter haec vero duo dominia, intelligi potest aliud medium, quod quidem dominium creatum sit, sub divino existens, et ab illo pendens, et in creata voluntate et libertate fundatum, excellens tamen, ac superans omnia dominia, et regna humana. Prin:um in origine, ut si a Deo manet, et non ab hominibus. Deinde in ecjus firmitate et stabilitate, ut si non sit caducum, sed stabile et acternum. Tertio in materia séu objecto, ut si ad res omnes creatas se extendat, etiam ad Augelos, et ad omnem usum, tam naturalem quam supernaturalem. Hoc autem genus dominii medii possibile esse, non videtur posse dubitari, quia nullam in se repugnantiam involvit; et Deus, qui est supremus omnium Dominus, potest sui dominii participationem, prout voluerit, communicare.

75

5. Dico ergo primo: quamvis Christus Dominus interdum habuerit aliquarum rerum humanum et temporale dominium, non tamen assumpsit hujusmodi dominium, vel potestatem in toto orbe, neque in aliquo regno teraporali. Prior pars satis probatur ex definitione Joannis XXII, in Extravag. Cum inter nonnullos, de Verb. significat.; de illa enim latius agemus tractantes de vita Christ, quaestione 40. Nunc enim solum supposita est, quia in illa insinuatur secunda pars conclusionis; si enim definit Pontifex Christum habuisse paucarum rerum dominium, sentit non habuisse illud in toto orbe. Et hoc confirmant illa testimonia, quibus docetur Christum fuisse pauperem; perfecta enim Evangelica paupertas consistit in abdicatione rerum temporalium, non tam quoad usum, quam quoad potestatem et dominium.

76

6. Objectio. — Responsio. — Dices, haec ad summum procedere de tempore vitae mortalis Christi Domini. Respondetur ita esse, et proposito sufficere, nam in vita immortali et gloriosa, caducum et temporale dominium, nec necessarium est, nec illi statul accommodatum; unde multo certius est etiam post resurrectionem non assumpsisse Christum hujusmodi dominium. Et confirmatur, quia hoc dominium originem babet ab hominibus; Christus autem nullo humano titulo illud habuit, ut per se est manifestum, iis adjunctis quae sectione praecedenti dicta sunt. Dices habuisse hoc dominium immediate infusum per accidens a Deo. Sed hoc sine ullo fundamento dicitur, ut bene probant argumenta prioris sententiae, quia hoc dominium neque ad perfectionem Christi pertinet, neque ad aliquem usum Christus illo indiguit; unde recte Arabros., lib. 7 in Lucam, explicans verba illa: Quis me constituit Judicem inter vos ? Merito, inquit, Zerrestria declinat, qui propter caelestia cenerat. et avaritie tollende prubet ewemplum.

77

7. Christus rerum omnwn dominus. —bico secundo, habuisse Christum Dominum per se et directe excellens quoddam dominium, et potestatem in res omnes creatas, et super omnes orenium hominum et Angelorum actiones. Probatur primo ex Scriptura et Patribus; Apocal. 1 dicitur Christus Princeps regum terra; etc. 19. Habet in femore, id est, in humanitate (ut glossa et alii esponunt) Eeac regum et dominus dominantium; Actor. 10: Annuncians pacem per Jesum Christum, hic est omnin dominus, ubi manifeste sermo est de Christo ut homine. Unde ad Hebraeos 2 de Christo exponitur illud Psalm. 8: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, constituisti eum super opera manwwmn tuarum; et 4 ad Cor. 15: Omnia sujecta sunt ei, prater eum quà subjecit ei omnia. Denique Matth. ult.: Data est mihà omnis potestas in collo et in terra; qui autem dixit omnem potestatem, nullam exclusit quae in hominem cadere posset. Faciunt etiam verba illa Joan. 18: Regnum meum non est de hoc mundo, ubi Christus et se regem fatetur, et negat se regnum habere ad modum regum temporalium; et optime de hoc regno et dominio intelligitur, et non solum de potestate et regno spirituali; quia Christus eminenter habet omnem potestatem ct dominium, quod habent reges temporales, et ideo non solum in ordine ad finem spiritualem, sed etiam directe et per se est rex omnium. Unde Cyril., lib. 12 in Joan., cap. 10, haec verba exponens, ait: Ategem se esse non negat; sed regni Caesaris se non esse hostem ostendit, quia ejus regnum terremum no est, sed cali et terrae, ceterarumque rerum omniuwn. Similia habet cap. 12; et Chrysost., hom. 82 in Joan.; et Augustinus, tract. 14, inquit: Erat quidem rem, non talis qualis ab hominibus fit, sed talis ut homines reges facerct ;, et tract. 115, ponderat non dixisse Christum: AJegnum mewmn non est Aic, seu iu hoc mundo, sed non est hinc, nec de hoc mundo. Et in eodem sensu intellivi pos- sunt verba Gregorii. hom. 8 in Evangelia, ubi, cum dixisset Christum natum esse in via, ad indicandum quod in alieno nascebatur, subdit: Alienum dico, non secundum potestatem, sed secundum naturam, nam secundum potestatzim in propria venit; ubi non solum disünguit divinitatem ab humanitate, sed in ipsa etiam humanitate distinguit naturalem conditionem a potestate quam ratione unionis habuit, ratione cujus etiam dici potest venissc in propria. Nec videntur haec omnia satis explicari de indirecta potestate, quae non est facultas absolute et simpliciter, sed limitata ad spiritualem finem, et quasi sub conditione, si usus temporalium rerum ad illum finem fuerit necessarius; at vero in citatis testimoniis videtur tribui Christo absolutum dominium, et potestas simpliciter. Quod ita explicatur et confirmatur, quia, si Christus solum haberet potestatem indirectam, non posset Angelis, verbi gratia, praecipere, nisi quod ad salutem hominum esset necessarium, neque posset uti re aliena ad faciendum miraculum, si commode posset alio modo id efficere; indignum autem videtur, haec et similia de Christi potestate sentire. Confirmatur secundo, quia haec potestas indirecta, non est distincta a potestate spirituali, quae cum sacerdotio Christi conjuncta est; unde neque regnum mere spirituale. distinctum aliquid est ab ipso sacerdotio; at vero Scriptura tribuit Christo dignitatem sacerdotis, et regis tanquam distinctas, ut ex Augustino constat, tract. 13 in Joan. Unde ei Melchisedech, qui figura fuit Christi, utramque potestatem habuit directam et distinctam. Ultima et propria ratio est, quia Christus est Filius naturalis, et haeres universorum, ut ad Hebr. 1 dicitur; ergo ratione unionis debetur illi hoc dominium et potestas, quae suo etiam modo ratione redemptionis et infiniti meriti deberi potuit, quia haec potestas ad quamdam exaltationem nominis Christi pertiuet, u£t in nomine Jesu omne genu flectatur, ad Philippen. 2.

78

8. Dubium. — Quaeres an habuerit Christus hoc dominium in vita mortali, vel solum post resurrectionem. Quibusdam hoc posterius placet, quia, 2un hoc mortuus est et resurreat, ut vivorum et mortuorum dominetur, ad Rom. 14. Aliis verius videtur primum, quia ante resurrectionem novit Christus omnia dedisse sibi Patrem in manus, ut dicit Joan. 13; debebatur enim haec dignitas Christo ratione unionis, et ideo statim data est, quia ejus carentia, neque ad nostram redemptionem ne- cessaria erat, neque ad exemplum paupertatis; satis enim fuit privari dominio terreno, et externo splendore, et abundantia temporalium rerum, in his enim versatur humana paupertas; privari autem sua potestate excellentiae, non fuit magis necessarium quam privari potestate faciendi miracula; multum enim conjuncta est haec potestas cum illo excellenti dominio. Quanquam ergo fuerit egenus in usu, et humana proprietate temporalium rerum, ut dicitur 2 ad Corinth. 8, dives nihilominus fuit altiori genere potestatis; sient etiam, licet exterius se subdiderit', et interdum tributum solverit, nihilominus liber fuit, et immunis ab omni tributo et subjectione humana; hoc enim debitum illi erat ratione unionis, neque oportuit aut decuit hac -dignitate privari. Et haec posterior sententia mihi magis placet, si in rigore loquamur de proprietate et potestate excellentiae, nam si loquamur de quodam absoluto et perfecto usu, et quasi de possessione hujus regni et dominii, atque adeo de manifestatione ejus, haec post resurrectionem plene ac perfecte obtenta sunt.

79

9. Solutio ad argumenta. — Fundamenta prioris sententia probant primam conclusionem, et si contra hanc secundam fiant, ex dictis soluta sunt, praesertim primum et secundum. Circa tertium vero male quidam intulerunt, Summum Pontificem habere dominium temporale totius orbis, quod nullum habet fundamentum, quia Christus non communicavit Vicario suo omnem potestatem excellentiae. Alii intulerunt a primo instanti conceptionis Christi omnes reges privatos fuisse suis regnis quoad dominium et proprietatem; quod vanum est et siue fundamento, quia hoc excellens dominium, cum sit superioris ordinis, non excludit privata dominio, sicut neque excludit dominiumDei. Unde recte Augustinus, dicto tractat. 115 in Joan., dicit, Christum in illo verbo: Regnum meum non est de hoc mundo, tacite dizisse ad omnes reges terra: Nolite timere, non impedio dominationem vestram; et Ecclesia canit: Ion eripit mortalia, qui regna dat caelestia. Aliqui denique haeretici intulerunt omnes reges terrae esse Vicarios Christi hominis, et tam in spiritualibus quam in temporalibus ejus vices habere. Hoc autem secundum haereticum est, ut ex materia de fide constat; primum vero in rigore est falsum, ut satis ex dictis constat. Quocirca cum D. Thom., in dicto lib. de Regim, princip., dicit Augustum Caesarem fuisse Christi Vicarium ab illius nativitate, exponendus est. Nam, quia Christus erat superior Augusto, et potuisset illius imperium occupare, si vellet, ideo dici potest ex tunc imperasse ex quadam liberalitate Christi; et hoc sensu dicitur Vicarius ejus, non quia proprio dominio et potestate privatus fuerit; sic Sancti interdum dicunt divites esse economos Dei, largo quodam modo, qui dominium divitiarum non excludit.

PrevBack to TopNext