Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 23

Praeambulum

1

In tribus primis articulis hujus quaestionis disputat D. Thom. in communi, et generatim de divina adoptione, ut inde in quarto articulo concludat, quomodo de adoptione Christi sentiendum sit. Et ideo tres primos articulos breviter expediemus; res enim, quae in illis tractari possunt, ad materiam de gratia et justificatione spectant; circa quartum vero articulum longiorem disputationem institnuemns.

Articulus 1

2

COMMENTARIUS.

3

1. Adoptionis natura, et conditiones. — Adoptionis nomen, ut D. Thomas hic insinuat, et clarius dixit in 3, dist. 10, q. 2, a. 1, q. 1, et Durand. ibi, q. 2, ab humanis ad divina translatum est; quia, licet res hoc nomine significata in adoptione divina perfectiori et excellentiori modo inveniatur, tamen locutio ipsa prius in humana adoptione usurpata est. Potest autem adoptio humana ita describi, ex D. Thoma hic, ut sit gratuita assumptio, seu acceptatio ad haereditatem, personae extraneae, seu ex vi suae originis non habentis jus ad ipsam. Unde variae conditiones ad hanc adoptionem requisitae assignari solent a jurisperitis. Prima est, ut persona, quae adoptatur, extranea sit, id est, non habens a natura ilum modum juris, seu conditionis ad quam adoptatur; si enim adoptatur in filium, necesse est ut non sit filius naturalis; vel, si adoptatur in nepotem, ut illo gradu careat. Interdum vero potest nepos adoptari in fiium, et tunc quodammodo dicitur non esse persona extranea quae adoptatur, ut in S Sed hodie, Instituta de adoptionibus; formaliter tamen in sensu dicto semper est persona extranea, quae adoptatur, id est, carens gradu conjunctionis, ad quem adoptatur, quia filiatio adoptiva naturali opponitur, ut constat ex lege 1. ff. de Adoptionibus.

4

2. Secunda conditio est, ut jus filii scu assumptio ad haereditatem gratis fiat, nam, si detur titulo oneroso, non erit adoptio, sed venditio, vel alius similis contractus. Et has duas conditiones posuit Concilium Francofordiensc, col. 4, ubi sic inquit: Adoptivus non dicitur, nisi gui est alienus, et adoptio non datur em debito, sed ec indulgentia.

5

3. Tertia conditio est, ut is, qui adoptatur, consentiat et velit adoptari, unde et quaedam adoptionis species, adrogatio dicitur, quia is, qui adoptat, interrogatur an velit assumere alium in filium, et is, qui adoptatur, an id fieri patiatur, ut habetur in lege 2, ff. de Adoptionibus; dicitur autem haec adrogatio, quando is, qui adoptatur, est sui juris. Nam si sit sub patria potestate, tunc retinet nomen adoptionis, et requirit consensum utriusque, scilicet adoptandi, et ejus sub cujus potestate est, ut colligitur ex lege, in Adoptionibus, ff. eodem tit. Quod si nondum ratione utatur adoptandus, sufficiet consensus parentis vel tutoris in cujus potestate est, ex lege Etiam infantem, ff. eodem, et lege Impuberem, C. eodem tit. Et ratio hujus conditionis est, quia haec adoptio est veluti quidam humanus contractus, et ideo oportet ut voluntarius sit. Aliae conditiones, quae in humana adoptione interveniunt, accidentariae sunt ad rationem adoptionis, ut circa solutiones argumentorum commodius explicabimus.

6

4. Ex hac ergo communi ratione seu definitione adoptionis recte colligit D. Thomas, adoptare aliquos sibi in filios, recte Deo attribui, quia ex bonitate sua aliquas creaturas ad participationem suae aeternae beatitudinis assumit; haec enim supernaturalis beatitudo merito Aaereditas Dei dicitur, quia, sicut in hominibus divitiae alicujus dicuntur haereditas ejus, ita beatitudo; qua Deus dives est, dici potest haereditas ipsius. Respectu autem hujus haereditatis persona creata estranea reputatur, quia ex vi suae naturae et originis nullum jus ad illam habet, quia nullo modo est naturae debita. Ad hanc etiam haereditatem nullus, qui ratione uti possit, assumitur, nisi eo consentiente et volente; omnium enim adultorum adoptio, per propriam eorum dispositionem et consensum fit; in infantibus vero Deus, qui eorum est auctor et pater, eorum consensum supplet, vel certé per Ecclesiam consentiunt, velper caput suum, qui est Christus. Merito ergo gratuita acceptatio, qua Deus admittit personam creatam ad hanc haereditatem, adoptio vocatur; in illa enim perfecte inveniuntur tres conditiones supra positae, ut ex dictis satis manifestum est. Unde etiam intelligitur, hanc divinam adoptionem nou metaphorice tantum (ut quidam existimarunt), sed vere ac proprie adoptionem esse; ita enim Scriptura loquitur ad Rom. 8, ad Galat. 4, et ad Ephes. 1, et potest cum proprietate intelligi. Et ratio facta id ostendit, quia propriae et quasi essentiales conditiones adoptionis in hac divina inveniuntur, et nonnullae aliae, in quibus ditfert adoptio divina ab humana, non pertinent ad veritatem et proprietatem adoptionis ut sic, sed constituunt fortasse diversas species adoptionis, inter quas perfectior est divina quam humana, ut jam explicabo. Nec D. Thom. aut Durand., in 3, dist. 10. contrarium docent; illi enim nunquam dixerunt, adoptionem divinam tantum metaphorice esse adoptionem, ut quidam ilis attribuunt; sed dixerunt (ut in principio notavimus) nomen adoptionis translatum esse ab humanis ad divina; intelligi autem debet translatum non per metaphoram, sed propter similitudinem, et univocam convenientiam.

7

5. Adoptio quid sit. — Unde ulterius colligitur, hanc Dei adoptionem nihil aliud esse quam ipsammet rationalis creaturae justificationem, ut docet Augustinus, epist. 120, c. 4; et lib. 3 contra Faust., c. 3; est enim justificatio et voluntaria regeneratio in spem vivam, ut sumitur ex 1 Petr. 1, Jacob. 1, et ad Tit. 3; ideo, Joan. 1, justificati dicuntur, nati ea Deo, et omnibus dicitur data potestas filios Dei fieri, nimirum per fidem vivam; sic enim ait Joan.: Dedit eis potestatem filios Dei fteri, iis qui credunt in nomine ejus, ita scilicet, ut consequantur justificationem. Unde, ad Rom. 8, ait Paulus: Accepistis spiritum adoptionis fliorun; et ad Ephes. 1: Preedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, quam adoptionem explicans, subdit: Gratificacit nos in dilecto Filio suo. Et ratio est, quia homo justificatus habet jus ad divinam liereditatem; est ergo filius, non naturalis; ergo adoptivus, quam adoptionem in ipsa justificatione suscepit.

8

6. Differentia inter adoptionem divinam et lumanam. — Et hinc intelligitur prima differentia, quam D. Thomas hic posuit inter divinam adoptionem et humanam: nam humana fit per solam extrinsecam acceptationem, et per eam non confertur aliquod esse internum, in quo fundetur jus vel proportio ad haereditatem; at vero in divina adoptione filius accipit inbaerentem justitiam, et gratiam, per quam fit particeps divinae naturae, 1 Pet. 3, et ideo Joan., 1 Canon., c. 3, inquit: Vdete qualem charitalem dedit nobis Deus, ut filü Dei nominemur, et simus. Et hinc sequitur secunda differentia, quia adoptio humana formaliter fit per acceptationem, qua confertur jusad haereditatem, quia ante hoc jus nullum esse communicatur ei qui adoptatur, neque aliquod aliud bonum proprium filii. At vero adoptio divina formalitcr non fit per extrinsecam acceptationem ad gloriam, sed per internam infusionem illius doni, ratione cujus illa acceptatio debita est. Imo, etiam si praeter extrinsecam acceptationem distinguamus in illo dono esse divinum, quod formaliter confert jus ad gloriam, quod in eo fundatur, non per hoc jus, sed per gratiam ut dat illud esse, efficimur filii quoad proprium ejus fundamentum et quoad substantiam filii, ut sic dicam, quae consistit in hoc, quod quis habet a patre esse illi simile; quod in hac filiatione datur per gratiam, quatenus est divinitas quaedam per participationem. Atque hinc colligi potest tertia differentia, quia humana adoptio nullam habet rationem generationis physicae ac realis, quia fit per solam extrinsecam acceptationem; at divina adoptio quamdam raticnem generationis et nativitatis participat, ut ex Sacrae scripture testimoniis paulo ante citatis constat, quia in ea confertur re ipsa intrinsecum quoddam essc, quod tamen, quia non est ipsum csse naturalc Dei, non facit filios Dei naturales; tamen, quia est per participationem gratuitam divinae naturae, ad quam consequitur jus ad haereditatem, facit filios adoptivos. Ex his denique oritur quartum discrimen, quia ex adoptione humana non resultat relatio realis, sed rationis tantum, quia in sola extrinseca denominatione fundatur; ex adoptione autem divina resultat relatio filiationis realis fundata in reali et intrinseca justificatione, quae est vera generatio, in similitudinem divinae naturae, imperfectam quidem et accidentalem, realem tamen. Quae duae differentia optime ostendunt, hanc adoptionem esse perfectioris ordinis, quamvis propriam rationem adoptienis non transcendat, ut latius, disputat. seq.. sect. 4, dicetur.

9

7. In solutionibus argumentorum pontit D. Thomas alias tres differentias inter has adoptiones. Prima est in solutione ad primum, quia in adoptione humana, persona, quae adoptatur, non procedit in suo esse reali ab adoptante; at vero in divina, necesse est ut saltem per creationem persona ipsa, quae adoptatur, a Deo procedat et pendeat. Quae differentia accidentaria est ad rationem adoptionis; per se enim et formaliter satis est quod ratione creationis non habeat homo jus ad supernaturalem haereditatem, ad quam postea adoptatur; hac enim ratione respectu illius censetur persona extranea, sicut nepos aliquo modo procedit ab avo saltem per accidens et mediate; tamen, quia ratione hujus processionis non habet proprium jus filii, potest ad illud adoptari.

10

8. Secunda habetur in solutione ad secundum, quia inter homines adoptio introducta est ex defectu vel indigentia naturalis filii; at vero divina adoptio, non propter indigentiam, sed ex infinita perfectione et bonitate introducta est, ut similitudo filii naturalis filiis adoptivis communicetur, et in hunc modum explicat D. Thomas illud ad homan. 8: Quos prascivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui; de quo testimonio plura a nobis in superioribus dicta sunt.

11

9. Hic vero annotare libet quamdam conditionem quam aliqui ad adoptionem divinam requirunt, nimirum quod in natura divina sit aliquis Filius naturalis, tum ut eum adoptivi filii imitentur; tum etiam quia in humana adoptione exigi solet quod adoptans sit ex se aptus ad generandum, quia adoptio aaturam imtatur, ut ait textus in S Majorem, Institut. de Adoptionibus. Ex quo principio ibi definitur, adoptantem debere esse majorem natu adoptato, ita ut plena pubertate, id est, 14 annis, vel, ut alia lectio habet, octadecim, illum praecedat. Et ex eodem principio dicitur in S Sed et illud, eodem titulo, eos, qui ita nati sunt ut generare nom possint, scilicet castratos, adoptare non nosse. Hinc ergo in praesentia quidam meditantur, Deum adoptare posse, quia verum et naturalem Filium generare potuit, quem imitantur adoptati, juxta illud ad Romanos 8: Quos pradestinavit conformes fieri imagini Filii ejus. At subinde aiunt, si, Deus generare ad intra non posset, fore ut nec adoptare filios potuisset. Quod si objicias sequi, nec Verbum, nec Spiritum Sanctum posse adoptare, quia nec generare possunt, respondebunt negando illationem, quia in eis eadem est potentia quae est in Patre, licet, prout est in eis, non possit in actum generationis prodire; itaque satis esse dicitur, quod in Deo possit esse generatio. Et confirmari hoc potest, quia Angelus ideo non potest filios adoptare, quia nec potest generare.

12

10. Sed hic modus loquendi, licet sit probabilis, non est tamen necessarius; nam imprimis in humana adoptione civiles leges, nec semper. neque simpliciter illam conditionem requirunt; nam in S Sed et illud, Institut. de Adoptionibus, generalis regula statuitur, eos adoptare posse, qui generare non possunt; et, si in aliquo casu oppositum statuitur, exceptio fit ex hac generali regula propter aliquam specialem rationem ad imperfectionem pertinentem, ut est in eo qui est minoris aetatis, aut qui ex utero matris eunuchus est natus, quia in his videtur esse quae- dam improportio ex defectu proveniens. At vero, licet in Deo non esset generatio ad intra, esset in eo summa perfectio et proportio, quia respiceret homines non solum ut duratione anterior, sed etiam ut perfectissimus ad operandum, et ut principium eorum, potens eos ad superiorem participationem suorum bonorum acceptare et speciali affectu naturam suam et beatitudinem communicare illis, in quo ratio divina adoptionis consistit. Nam, nt talis adoptio imitaretur naturam, satis esset quod talis filiatio imitaretur filiationem naturalem secundum specificam rationem suam, etiam si non imitaretur iilam in divina natura. Unde Angelus non ea solum ratione non potest filios adoptare, quia generare non potest. sed etiam quia non potest alicui conferre suae naturae participationem, aut propriorum bonorum suorum conferre communicationem; si enim hoc posset, revera etiam dici posset adoptare, imitando non filium suum naturalem, sed simpliciter et absolute naturalem filium secundum specificam rationem consideratum. Denique, non est necesse ut divina adoptio sit in omnibus similis humangae adoptioni. Nam etiam homo non potest adoptare alium, nisi sit illi similis in specifica natura, quia nec inferiora animalia adoptionis capacia sunt, nec inferior natura potest superiorem adoptare. Deus autem ut aliquem adoptet, solum requirit in eo, ut in gradu intellectuali secum conveniat, quia nec inferiorem creaturam adoptare potest, quia non est capax haereditatis ejus, nec participationis divina natura, eo quod non sit ad imaginem ejus. Nec personam sibi aequalcm adoptare potest, quia persona extranea esse non potest. Illa ergo ratio aequalitatis vel similitudinis specificee non est per se in ad0jtione necessaria, licct in hominibus inveniatur propter specialem eorum conditionem, vel imperfectionem.

13

11. Tertia differentia in solutione ad tertium est, quia adoptio humana ad hoc ordinatur, ut filius succedat patri in haereditate; de ratione autem successionis est ut, altero decedente, seu deserente haereditatem, alius accedat, seu acquirat illam; at vero adoptio divina non ordinatur ad successionem, sed ad communicationem, vel participationem ejusdem haereditatis; est enim hac spiritualis huereditas, inquit Augustinus, tract. 2 in Joan., que non fit angusta, si multi eam possederint; illi ipsi certe, illo ipso mossidente, funt haereditas ipsius, et ille vicissim fit here- ditas ipsorum. Neque vero hoc repugnat cum veritate et proprietate adoptionis, sed indicat potius infinitum esse illud bonum, ad quod homines adoptantur.

Articulus 2

14

COMMENTARIUS.

15

Hic articulus non indiget expositione; constat enim hanc adoptionem esse opus Dei ad extra, et ideo commune esse omnibus personis divinis, ut bene D. Thomas docet, quia omnia opera ad extra indivisa sunt. Neque in hoc occurrit nova difficultas. Solutiones vero argumentorumD. Thomae notandae valde sunt. In prima enim ponit aliam differentiam inter adoptionem divinam et humanam, quod in humana solus ille potest adoptare, qui potest generare; at vero in divina, adoptant Filius, et Spiritus Sanctus, etiamsi generare non pos- sint. Haec tamen differentia videri potest non habere multum fundamentum in jure civili, nam, secundum illud, etiam adoptare possunt, qui generare non possunt, S Sed et illud, Instituta de Adoptionibus, lege 2, ff. eodem; quia vero haec impotentia generandi in personis humanis est per accidens, et non ex propria conditione ipsius naturaee, in divinis autem per se et ex propria perfectione ipsius naturae provenit ut sola prima persona possit generare, ideo D. Thomas etiam in hoc voluit difterentiam assignare inter divinas, et humanas personas. Nam in omnibus divinis personis est una individua natura infinita, qnae per unam tantum generationem communicari potest, et ideo in illa tantum esse potest unus Filius naturalis; at vero in hominibus multiplicantur naturae cum personis, et ideo, per se loquendo, quaelibet posset generare. Reliqua in littera clara sunt.

Articulus 3

16

COMMENTARIUS.

17

1. Titulus hujus articuli potest de capacitate et de actu intelligi, et duo in se includit, sci- licet, an omnis rationalis creatura sit capax adoptionis, et an sola illa, et non alia hanc habeat capacitatem. Et haec omnia comprehendit D. Thomas in titulo, et brevissime expedit in discursu articuli. Sub rationali autem creatura comprehendit etiam intellectualem, ut constat ex argumento 2, cum solutione.

18

2. Dicit ergo primo, crcaturam irrationalem non esse capacem adoptionis, quod est clarum et certum, quia sola rationalis est capax divinae beatitudinis et fruitionis, ut ex 1 par., q. 12, et ex 1. 2, q. 3, constat. Ex quo infert, in solut. ad primum, quando creatura insensibilis vocatur in Scriptura interdum nomine filii, ut Job. 38: Quis est pluvie pater ? locutionem esse metaphoricam, eo modo, quo creatio dici potest generatio, et creator, seu auctor alicujus rei, lata significatione dici potest genitor, quo genere locutionis, etiam peccatores possunt interdum vocari filii ratione creationis, ut notavit Irenae., lib. 4 contra Haer., c. 79, ita exponens locum Isat. 62: Sibiberint filii alieni. etc.; unde Deuteron. 32: Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? nonne ipse est Pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ? Considerandum vero est, hanc qualemcunque imperfectam et metaphoricam filiationem, quae est ratione creationis, non esseadoptivam, sed connaturalem, ratione illius qualiscunque similitudinis ad Deum, quam unaquaeque res creata habet ratione creationis. Unde etiam fit, hoc ipsum genus filiationis tanto in rationali creatura esse perfectius, quanto ipsa ex vi suae creationis similior est Deo in ipso gradu intellectuali, ut optime D. Thomas in articulo explicat.

19

3. Secundo dicit D. Thom. omnem creaturam rationalem de se capacem esse filiationis adoptivae, quod intelligit de persona creata rationalis naturae, et sic est manifesta conclusio, quia supernaturalis beatitudo, et gratia, nulli personae creatae connaturalis est, aut esse potest, ut ex 1 par., q. 12, supponitur. Per gratiam vero quaelibet creatura hujusmodi potest ad participationem illius beatitudinis elevari, ut ex eodem loco manifestum est. Et eleganter tractat August., in lib. Soliloq., cap. S.

20

4. Tertio dicit, non omnem creaturam rationalem, sed eam tantum, quae per gratiam et charitatem justificata est, actu habere hanc divinam adoptionem. Quod est etiam evidens ex dictis in art. 1; ostendimus enim hanc adoptionem fieri per ipsam justificationem. Communicatur ergo his omnibus qui justificantur, et non aliis.

21

5. Angeli filii Dei.— Adam in statu innocentie filius Dei adoptivus. — Ex qua resolutione infert D. Thomas, in solut. ad 2, etiam Angelos sanctos, esse filios Dei adoptivos; sic enim Job. 1 et 2 vocantur filii Dei; non sunt autem filii naturales, de hac enim filiatione loquens Paul., ad Heb. 1, dixit: Cui enim Angelorum dixit aliguando. Filius meus es tu? ergo adoptivi. Et ratio facta etiam hoc convincit, quam optime indicavit Athanas., orat. 2 cont. Arian., satis post medium, dicens: Quod secundum uaturam ec aliquo gignitur, id cera ejus progenies censendum est; qui vero ec virtute et gratia uomen solummodo filiorun obtinent, non natura, sed gratia jus liberorum Aabent. Et post pauca sentit, hocjus filiationis (quam adoptionem ibidem vocat), per Verbum Dei omnibus communicatum esse, tam qui interris, quam qui in coelis filii Dei effecti et nuncupati sunt. Nec refert quod Chrys., hom. 22 in Genes., dicat, in Scriptura nunquam Angrelos vocatos esse filios Dei; constat enim ex citalis testimoniis Job, ita interdum esse appellatos; et quamvis in Scriptura nunquam hoc nomenillis esset tributum, non referret, quia satis esset rem ipsam in Scriptura doceri; docet autem Scriptura homines esse futuros similes Angelis, Mat. 22, et Angelos videre faciem Dei, Matth. 18, atque adeo esse participes divinae haereditatis, quod est esse filios adoptivos. Secundo sequitur, etiam Adam in statu innocentiae fuissc filium Dei adoptivum, quia fuit creatus in gratia, et secundum praesentem justitiam illius status, habuit verum et proprium jus ad aetcrnam haereditatem. Nec refert quod postea illud amiserit, quia adoptivus filius perdere potest filiationem, et jus per adoptionem acquisitum. Neque etiam refert, quod a principio gratiam simul cum natura susceperit, quia non est de ratione hujus divinae adoptionis, ut is, qui adoptatur. prius aliquo tempore gratia caruerit, vel fuerit in peccato, ut videntur sensisse Magister Sent., in 3, d. 10, et Alensis, 3 p.. q. 10, mem. 4, in fine, quia hoc accidentarium est. Nam, licet Deus, in eo instanti in quo creat aliquem, illum justificet, concurrunt in illa justificatione omnes tres conditiones, quas supra diximus esse ad veram adoptionem requisitas. Et confirmatur, quia alias nec Angeli essent filii adoptivi, neque beata Virgo.

22

6. Tertio sequitur, omnes homines, qui ante Christi adventum fuerunt justi et sancti, fuisse filios adoptivos Dei. Hoc aperte sequitur es dicto principio, quia justificatio ipsa est adoptio; sed illi antiqui Patres vere fuerunt justi et sancti, ut constat ex tota Scriptura veteri, et ex Paulo, epist. ad Rom., c. 2, 3 et 4, ad Hebr. 11, et passim; fuerunt ergo vere ac proprie filii adoptivi. Et ita loquitur Chrysost., homil. 22 in Genes., de Patribus qui in lege naturae extiterunt, exponens illa verba Genes. 6: Videntes filii Dei filias hominwn. De Patribus autem Veteris Testamentii est aperta sententia Pauli ad Gal. 4, ubi comparat Patres Veteris Testamenti filio haredi sub cura tutorum existenti, etad Rom. 9: Quorum est, inquit, adoptio. Et inTestamento tam Veteri quam Novo suut frequentissima testimonia, in quibus Judaei vocantur, flii Dei, et filii regni, ut notarunt Cyprian., in expositione Orat. domin.; et Athanas., dicta orat. 2 contra Arianos, et in serm. de Pass. et eruce Dom., fere in fine; et Cyril., lib. 1 in Joan., cap. 14; Chrysost., hom. 13 in Joan., et hom. 14 super ad Rom.; et Augustin., lib. 3 contra duas epist. Pelag.. cap. quarto.

23

7. Patres antiqui quomodo filii Dei adoptivi. — Adoptio filiorum Dei quomodo per Christum data. —Dubitat autem Cyrillus supra, si adoptiofiiorum Dei communisfuit Patribus Veteris Testamenti nobiscum, cur per Christi adventum dicatur specialiter data potestas hominibus, ut possint filii Dei fieri, Joan. 1; et ad Galat. 4, dicatur venisse Christus, ut adoptionem ftliorum Dei reciperemus Et respondet, antiquorum Patrum adoptionem solum fuisse figuram ct typum verae adoptionis nobis conterendae per Christum, et eamdem doctrinam habet late Chrysostomus in citatis locis. Est tamen accurate explicanda, num, sicut in illis Patribus fuit vera justitia ejusdem speciei et perfectionis essentialis cum nostra, ita etiam fuit vera adoptio, nec de hoc potest aliquis Catholicus dubitare. Tamen est differentia, quod illi Patres, ut bene Augustinus notavit, ex vi legis veteris non habebant veram justitiam et adoptionem, et hoc modo illa legalis adaptio ct justitia erat figura verae justitiae per Christum dandae, quam etiam illi consequebantur per vivam fidem ejusdem Christi venturi, et ut sic, magis ad legem novam quam ad veterem pertinebant. Deinde illi antiqui justi, licet vere essent filii, tamen non habebant statum filiorum, sed servorum, quia erant cub lege, et spiritu timoris duceban- tur, unde crant tanquam parvulus, qui quamdiu sub actoribus, et tutoribus est, nihil differta servo. Denique pro illo statu carebant perfectione gloria, unde non poterant adire perfectam haereditatem, donec Christus veniret. Erat ergo illa adoptio vera, sed imperfecta; et hoc senserunt citati Patres, Cyril. et Chrys. Et propter has etiam causas merito dicitur adoptio filiorum data per Christum, et ad hune finem ipsum venisse, tum quia illamet adoptio antiquorum Patrum per ipsum data est; tum etiam quia per eum a jugo et servitute legis liberati sumus, et statum filiorum accepimus, et spiritum adoptionis, im quo clamamus: Abba, pater; tum denique quia per ipsum aperta est janua regni caelestis, in quo baec adoptio erit plene consummata et perfecta. Propter quod Paul., ad Rom. 8, dicit, nos adhuc gemcre expectantes adoptionem filiorum Dei, non quia nondum simus filii, si justi sumus; sed quia nondum consummatam perfectionem hujus adoptionis adepti sumus; sicut autem status adoptionis evange - licae comparatur ad statum patriae, ita suo modo status adoptionis, quae erat sub priori testamento, expectabat et desiderabat perfectionem et statum legis novae, quam omnem perfectionem Christus nobis attulit, et ideo merito venissc dicitur, ut per eum, adoptionem filiorum reciperemus. Et ex his facile colligitur concordia omnium Scripturarum, et Sanctorum qui de hac materia loquuntur. Neque occurrit nova difficultas quae nostra expositione indigeat. Nam, licet hoc loco soleant plura argumenta multiplicari, nullum tamen occurrit, quod difficultatem ingerere possit. Quantum vero lex evangelica superet in gratiae perfectione legem veterem, non est in hocloco tractandum, sed in 1. 2,. q. 107, ubi de hac comparatione D. Thom. disputat. Interim videri possunt Chrysost. et August., citatis locis, qui de eadem re copiose disserunt.

24

8. Homines justi omnes sunt filii Dei adoplivi. — Quarto, sequitur ex dicto principio, omnes homines justos, etiamsi sint praesciti, esse filios Dei adoptivos; e contrario vero omnes, qui sunt in peccato mortali vel originali, etiam si praedestinati sint, pro eo tempore quo gratia carent, non esse filios adoptivos. Hoc etiam certum est, et colligitur ex omnibus illis Scripturis quibus supra probavimus, hanc adoptionem in ipsa justificatione conferri. Et rationc patet facile utraque pars, quia, posito fundamento et termino. resultat relatio in supposito capaci illius; sed licet homo sit praescitus, tamen quando justificatur, veram justitiam et gratiam recipit, et efficitur vivum Christi membrum, quod est de fide certum, ut constat ex materia de gratia et de Ecclesia; ergo pro tunc est vere particeps divina naturae, et acceptus ad gloriam, quia habet gratiam, quae est pignus haereditatis aeternae; ergo resultat in illo relatio filiationis adoptivae, quia habet in se fundamentum talis relationis, et terminus deesse non potest. Unde Paul., ad Rom. 8, generalem regulam statuit: Quicunque spiritu Dei aguntur, là sunt filiài Dei. Et confirmatur, nam, cum filiatio adoptiva non sit intrinseca et connaturalis, sed adventitia, non est de ratione illius, ut immutabilis sit; ergo, quamvis Deus praesciat hominem amissurum hanc filiationem, tamen, quamdiu gratiam habet, vere est filius adoptivus. Sicut vere est homo sapiens, quamdiu sapientiam habet, licet Deus praevideat fore ut illam amittat, et stultus efticiatur; et inter homines vere est filius adoptivus, qui re ipsa nunc acceptus est ad haereditatem, licet postea contingat propter sua demerita et haereditate et adoptione privari. Et proportionali ratione demonstratur alia pars, quia non posito fundamento non resultat relatio; sed in homine carente gratia, quantumvis preedestinatus sit, non est fundamentum hupjus relationis. Quia (ut diximus) haec relatio realis est, et fundamentum ejus est aliquid intrinsecum et inhaerens, et non sola praedestinatio, quae est actus Dei extrinsece tantum denominans praedestinatum. Confirmatur et explicatur a simili: nam, licet homo habeat voluntatem et propositum adoptandi alium in filium, tamen quamdiu re ipsa illum non adoptavit, non potest dici filius adoptivus; ergo simili modo, etc.

25

9. Praesciti, quamdiu justi, fllii Dei adoptivi. — Circa hoc autem graviter lapsus est Gabriel in 3, dist. 10, ubi negat praescitos esse filios adoptivos, quia non sunt per voluntatem Dei ad haereditatem praeordinati. Sed est plus quam falsa sententia, et in virtute damnata in Concilio Constantien., sess. S, et 15, ubi contra Joan. Hus definit, praescitos posse aliquando esse justos, et viva mcmbra Ecclesiae. Et e contrario praedestinatum, si in peccato mortali sit, pro tunc non esse filium Dei, sed filium irae. Unde 1 Joan.1 generaliter dicitur: Qui facit peccatum, ea diabolo est; el e contrario: Omnis, f natus est ev Deo, peccatum non facit, quontam semen ipsius in eo manet; et intra subdit: In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli.

26

10. Ad fundamentum autem Gabriels respondetur, reprobum non esse ordinatum ad haereditatem per voluntatem absolutam, qua illum Deus elegerit ad gloriam, sed per voluntatem antecedentem dandi gloriam, cum qua conjuncta fuit voluntas efficax dandi gratiam, et jus ad gloriam pro aliquo tempore; nam hoc est satis ut pro illo sit filius et haeres. Quia revera, si in eo statu decederet, re ipsa consequeretur haereditatem, juxta illud 2 ad Timot. 2, ubi, postquam Paul. de praedestinatis et reprobis, et de vasis aureis et fictilibus locutus est, concludit: S quis ergo emundaverit sc ab istis, erit vas in honorem sanctificatum. et utile Domino; et ideo, 1 ad Cor. 10, admonet justum, dicens: Qui stat, videat ne cadat; et Apocal. 3: Tene quod habDes, ut nemo accipiat coronam tuam. E contrario vero, licet praedestinatus sit electus, et praeordinatus ad gloriam per absolutam Dei voluntatem, tamen non est vere filius, donec effectum illius voluntatis recipiat, saltem quoad justificantem gratiam; sicut non dicitur esse creatura, donec actu creetur, quamvis ab aeterno habuerit Deus voluntatem creandi illam.

Articulus 4

27

COMMENTARIUS.

28

Responsio D. Thom. est, cum Christus sit Filius Dei naturalis, nullo modo dici posse filium adoptivum. Quae assertio, et ratio qua D. Thom. illam probat, difficultatem habeut, quae prolixiori expositione indiget, quam sequenti disputatione trademus.

Disputatio 49

De filiatione Christi in ordine ad deum
29

DISPUTATIO XLIX In duas sectiones distributa. DE FILIATIONE CHRISTI IN ORDINE AD DEUM.

30

Quod Christus Dominus, ut est Verbum Patris, sit Filius Dei naturalis, ut articulum fidei supponimus, contra Arianos haereticos. Unde sequitur contra Nestor. et alios, qui duas personas in Christo posuerunt, absolute et simpliciter Christum hominem esse Filium Dei naturalem per communicationem idiomatum, juxta illud 1 Joan. 5: Scimus quoniam Flius Dei venit, et dedit noblis sensum, ut cognoscanus verum Deum, et simus in vero Filio ejus, hic est verus Deus. Et idem colligit Adrianus Papa, in Epist. ad Episcop. Hispan., et Concilium Francof., ex variis locis Scripturae, in quibus Christus dicitur proprius Filius Dei, Matth. 16: Zwu es Christus Filius Dei vivi; Luc. 1: Flic erit magnus, et Filius Altissimi vocalitur. Ideogue et quod nascetur ec te sanctum, cocabitur Filius Dei; et adRom.8: Proprio Filio suo non pepercit. Et ideo notant, Christum singulariter loqui de Patre suo, Joan. 5: Pater meus usque modo operatur; Joan. 10: Pater meus, quod dedit mihi. majus omnibus est. Joan. 17: Pater, clarifica Filiun tuun. Joan. 20: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, hac distinctione indicans, aliter esse Patrem suum, aliter nostrum. Unde etiam advertunt nunqnam communi affectu dixisse nobiscum: Pater noster, sed, Pater cester, vel Pater meus, ut patet Matth. 5, 6 et 1. Denique ad hoc probandum congerunt varia Sanctorum testimonia, quae non oportet referre, quia, suppositis quae de una persona Christi, et de communicatione idiomatum dicta sunt, nulla in hoc est difficultas. His ergo suppositis, duo in hac disputatione examinanda supersunt. Primum, an filiatio divina conseniat Christo homini, non solum per communicationem idiomatum, sed etiam formaliter in quantum homo est; et deinde qualis sit ista filiatio.

Sectio 1

an christus, in quantum homo, vere ac propric possit dici filius dei
31

SECTIO I. An Christus, in quantum homo, vere ac propric possit dici Filius Dei.

32

1. Ratio dubii est primo, quia Christus, in quantum homo, non est Deus, ut supra, q. 16, dictum est; ergo in quantum homo non est Filius Dei, quia Filius Dei est Deus. Secundo, quia, si in quantum homo, est Filius Dei, ergo in quantum homo habet relationem filiationis ad Deum; sed omnis relatio, quam Christus in quantum homo habet ad Deum, refertur ad totam Trinitatem; ergo Christus in quantum homo erit Filius totius Trinitatis; atque adeo Spiritus Sancti et Verbi, quod est absurdissimum. Minor probatur, quia Christus in quantum homo est effectus totius Trinitatis. Tertio, quia Christus in quantum homo non est Filius Dei naturalis, quia non procedit a Patre per aeternam generationem in quantum homo. Neque est filius adoptivus, quia non est persona extranea; ergo non est Filius.

33

2. Propter haec argumenta nonnulli existimant, licet certum ac de fide sit, dicere Christum, simpliciter et absolute loquendo, esse Filium Dei, tamen cum illa determinatione, in quantum homo, id non posse vere affirmari. Sed haec sententia est sine dubio falsa. Unde ad explicandam veritatem, advertendum est primum, filiationem ad Deum variis modis accipi posse: primo propriissime pro filiatione naturali ac personali, qua constituitur secunda persona Trinitatis; certum autem est, Christum, ut hominem, non referri ad Deum hac filiatione. Secundo, impropriissime et valde analogice pro relatione creaturae ad Deum, prout dicitur Deus pluviae pater; et de hac etiam non agimus; quomodo enim Christus ut homo sit creatura, supra explicatum est. Tertio, pro filiatione fundata in gratia habituali, quae in puris hominibus est filiatio adoptiva. Quarto, pro filiatione, si quae esse potest, fundata in gratia unionis, et de his duabus hoc loco disputamus, et praesertim de ultima. Secundo est advertendum, illam particulam, in guantum, posse reduplicativc et specificative teneri, hic autem non sumi priori modo, tum quia certum est humanitatem non esse rationem et causam ob quam Christus est Filius Dei, quia ex reduplicativa pro- positione licet universalem inferre; consequens autem falsum esse constat, quia non agimus de filio Dei sub ea latissima et metaphorica significatione, qua omnis creatura, et praesertim rationalis, potest dici filius Dei; sed agimus de altiori filiatione divina, quae includit communicationem ejusdem beatitudinis, et divinae haereditatis. Sumitur ergo illud, in quantum, speciticative, ut sensus sit, an Christus in humanitate subsistens habeat in humanitate ipsa habitudinem aliquam, scu relationem Filii ad Deum.

34

3. Dico ergo primo: Christus, in quantum homo, est Filius Dei. Haec conclusio sumitur ex D. Thoma et auctoribus citandis conclusione sequenti. Et primo colligi potest ex Adriano Papa et Concilio Francof., locis citatis; ex professo enim probare videntur Christum, non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem esse Filium Dei naturalem; ergo multo magis docebunt esse Filium Dei. Unde Adrianus, ponderans verbum illud ad Rom. 8: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradiait illum, inquit: Scimus quia non est traditus secundun divinitatem, sed secundum id quod cerus homo erat; ilun, nimirum, qui traditus est, hominem ipsum, Apostolus proprium Dei Filium gprotestatur; et inferius, exponens similiter illud Matth. 3, et 17: Hic est filius meus dilectus, inquit: Super quem descendit Spiritus Sanclus in specie columbe, super Deum, am super hominem ? et infra: Secundum id, quod homo est, Spiritun Sanctum super se venientem suscegnt; de eo ergo hominis filio, super quem Spiritus Sanctus descendit, licet unus sit Dei et hominis Filius, coc Patris intonutit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, im quo mihi bene complacui. Si secundum divinitatem diaisset, nequaguam diceret - In quo miht bene complacui, sed tantummodo: In quo milà bene placui; dum ergo dicit: Complacui, tetam sinul Trinitatem comprehendit, quia in homine Christo tota complacutt Trinitas. Animadvertite, quia nihil vobis restat, ut secundum divinitatem tantummodo credatis diaisse Patrem Hic est l'ilius meus dilectus, sed potius secundum humanitatem, super quem Spiritus Sanctus dicitur descendisse. Alia multa similia habentur, tam in illa epistola, quam in alia totius Concilii. Sed haec omnia, ut verum fatear, non admodum cogunt, quia, ut infra, sect. 3, ostendam, ferc in omnibus similibus locutionibus hujus Concilii, illa particula, ip quantum homo, seu, secundum huma- nitatem, non designat formaliter naturam humanam, seu personam humanam, ut sic, sed solum suppositum Verbi sub natura humana subsistens, ita ut sensus solum sit, illud ipsum suppositum in natura humana subsistens esse Filium Dei naturalem, et neque esse aliud suppositum illius humanae naturae, praeter Filium Dei naturalem, neque suppositum illud desiisse esse Filium Dei naturalem, propter unionem cum humana natura. Denique intendunt, hunc hominem Christum non denominatione tantum, sed vere ac proprie esse Filium Dei naturalem, quo sensu dixit divus Thomas supra, q. 16, a. 11, hanc locutionem esse veram: Christus, secundwn quod homo, est Deus. Et eodem modo certum est Christum, in quantum hominem, esse Filium Dei per essentiam et naturalem. Propter hanc ergo expositionem non sumitur ab his testimoniis argumentum efticax; potest tamen sumi probabile, vel quia alius sensus probabilis est, vel quia multa, saltem obiter, dicuntur in illo Concilio, quibus hoc ipsum indicatur, ut in sequentibus videbimus latius. Secundo probari potest conclusio, quia inu Scriptura sacra, unio hypostatica dici solet generatio, et Christus ut homo dicitur singulariter a Deo genitus; ergo ut homo est speciali ratione Dei Filius. Patet consequentia, quia generationi respondet filiatio in rebus viventibus et perfectis. Antecedens patet ex illo: Generationem ejus quis enarrabit Isaue 53. quod, licet aliis modis exponi possit, tamen de mysterio incarnationis exponitur a muitis Patribus, ut citavi supra, disp. 3, sect. 1. Similiter facit illud Psalm. 2: Dominus dicit ad me: l'ilius meus es tu, ego hodie genui te. Quod licet alios etiam sensus habeat, tamen de hoc mysterio intelligitur ab August., lib. de Trinit. et unit. Dei, c. 11, et aliis, quos sequenti tomo referam, disp. 45, sect. 1. Hinc Christus, ut homo loquens, Deum singulari modo appellat Patrem suum, Joan. 20: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem cestrum. Ubi, licet de Patre proprie, id est, de prima persopa Trinitatis loquatur, ut aperte exponit Adrianus, dicta epist.; et Cyrillus, cum Concilio Alexand., ep. 10; et Athanasius, lib. de Incarn. Christi; et Damascen., lib. 4 de Fid., c. 8; nihilominus et Christus homo est qui loquitur, et ut homo loqui videtur, ut verbum, ascendo, et relativum, qeunm, satis indicare videntur. Denique facit quod saepe Patres dicunt: Christum ut Deum, esse Unigenitum Dei, ut hominem vero esse prinogenitum in multis fratribus, ut dicitur ad Rom. S, seu primogenitum omnis creature, ut dicitur ad Coloss. 1, et exponitur in Concilio Sardicensi, in epist. ad omnes fideles; et Hieronymo et Anselmo ibi; et optime a Cyril. Alexand., lib. de Fide ad Theodosium, et lib. 1 de Fide ad Regin., in ostensione quod Christus sit Deus, ex Epist. ad Hebraeos. Ubi de Christo ut homine interpretari videtur illud ad Hebr. 1: Locutus est nobis in Filio, quem constituit haredem universorum. Hoc enim proprie in Christum ut hominem convenire videtur, quia ut Deus non constituitur haeres, sed natura sua est Dominus omnium simul cum Patre. Et hinc tertio formatur ratio, quia Christus, in quantum homo, seu in humanitate sua, est particeps divinae beatitudinis seu haereditatis, ergo in ipsa humanitate habet jus ad haeredilatem illam; ergo secundum illam humanitatem est filius multo perfectior et excellentior quam alii. Et confirmatur, quia homines justi vocantur filii Dei et haeredes; ergo multo magis Christus, etiam ut homo, nam ipse est primarius haeres, alii vero ejus cohaeredes, ut ad Rom. 8 dicitur.

35

4. Unde tandem confirmatur, quia si gratia accidentalis homines constituit filios, cur non magis gratia unionis constituet Christum, ut hominem, Dei Filium? Ubi optime accommodantur illa ejusdem Domini verba, Joan. 10: 51 illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus €80, quem Pater sanctificavit, et misit in mundwn, vos dicitis - Quia blasphemas, quia diai Filius Dei sum. Ila enim verba de sanctificatione Christi ut hominis, per unionem humanitatis ad Verbum intelligunt Athanas., Chrys., Hilar., quos ibi refert Cardinalis Toletus. Ergo ratione illius sanctificationis vere dicitur Filius, etiam ut homo.

36

5. Christus ut homo est Filius Dei ratione unionis hypostatice. — Ex his infero, et dico secundo: proprium fundamentum hu jus relalionis, seu filiationis divinae, quae convenit Christo ut homini, est ipsa gratia unionis. Hanc conclusionem colligo ex D. Thom., in hoc art. 4, ad secundum, et ex Magist. et Bonavent., et aliis Doctoribus, 3, dist. 40; eique favent Adrianus Papa, et Concil. Francoord., locis citatis. Et ratione probatur, ex iis Iuae supra, q. 7, de sanctificatione Christi per jratiam unionis dicta sunt. Sicut enim ille iomo, etiam in quantum homo, ig est, in iumanitate ipsa, est sanctus, et summe graus Deo, ita ex vi ejusdem unionis habet jus proprium et intrinsecum ad divinam haereditatem in ipsa humanitate suscipiendam; ergo ex vi illius est etiam Filius Dei. Et ex solutionibus argumentorum haec veritas magis explicabitur, et confirmabitur.

37

6. Objectio. — Responsio. — Objici tamen potest, quia gratia unionis non potest esse fundamentum alicujus relationis realis; sed relatio filiationis divinae, oportet ut sit realis, ut supra dictum est de filiatione adoptiva, et magis verum esse oportet de filiatione naturali. Respondetur, hanc relationem tiliationis fundatam in gratia unionis non esse realem, sed rationis (ut argumentum recte probat); haec enim filiatio, cum conveniat Christo homini, in quantum homo est, seu in humanitate ipsa, temporalis est, conveniens Christo, solum ex eo tempore ex quo homo est; illius autem fundamentum est persona Verbi hypostatice unita humanitati, et formaliter illam sanctificans, et praebens huic homini, ut sic, jus ad divinam beatitudinem; et ideo non potest esse relatio realis, quia relatio immediate recipitur in proximo fundamento; at vero persona divina non est capax relationis realis, adventitiae et temporalis. Unde sicut esse sanctum et gratum per gratiam unionis, non addit humanitati physicam entitatem preeter ipsam personam divinam unitam, sed moralem dignitatem, ita etiam esse Filium Dei hoc modo, non addit realem entitatem, seu relationem praeter gratiam unionis, sed explicat ilammet dignitatem sub alia relatione rationis, quae explicat jus quod ille homo habet ex vi unionis ad aeternam beatitudinem, ratione cujus vere dicitur esse debita et connaturalis illi.

38

7. Objectio. — Responsio. — Sed inferet aliquis, hac ratione ipsam humanitatem posse dici filiam Dei, sicut potest dici grata, aut beata, aut sancta; et fortasse non deerunt, qui cum Scoto sentiant hoc non esse inconveniens. Verius tamen negatur sequela, juxta communem modum loquendi philosophorum, quem observare oportet; relatio enim tiliationis non denominat naturam, sed suppositum, quod est ultimus generationis terminus; unde, sicut operationes tribuuntur supposito, et non naturae, quamvis per naturam, seu in natura conveniant supposito, ita etiam esse haeredem, seu habere jus ad haereditatem, est propria denominatio suppositi, non naturae, et idem est de relatione filii. Item, quia per unionem non fuit producta humanitas, sed assumpta; productus autem fuit Christus ut homo; est autem filius qui producitur, non vero natura, quae assumitur, seu unitur.

39

8. Dubium.—Sed quaeres tandem an ratione gratiae habitualis possit etiam dici Christus, in quantum homo, filius Dei. Videtur enim ex dictis sequi ita esse affirmandum, tum quia, licet Christus fuerit sanctificatus per gratiam unionis, tamen etiam per habitualem habuit veram sanctificationem et proportionem et jus ad supernaturalem haereditatem et beatitudinem; ergo etiam ratione gratie habitualis potest dici filius Dei, non minus, quam alii justi; tum etiam quia secundum eam gratiam fuit suo modo spiritualiter genitus, sicut sunt alii Sancti; ergo ad eam generationem consecuta est filiationis relatio. Unde, sicut Christus ut homo dicitur filius Virginis, propter humanam generationem ex illa, ita dici poterit filius Dei, propter spiritualem generationem ex illo per gratiam habitualem. Aliunde vero obstare videtur, quia hoc videtur aliquo modo sapere errorem Nestorii, qui dicebat Christum esse filium per gratiam accidentalem. Sed hoc argumentum parvi momenti est, quia Nestorius non tam errabat in asserenda filiatione per gratiam habitualem, quam negando veram gratiam unionis, et filiationem naturalem. Difficiliora videntur quae in principio proposita sunt, sed illa etiam statim dissolventur.

40

9. Responsio. — Christus ut homo non dicitur proprie filius Dei ratione grative habitualis. — Nihilominus tamen dicendum est, hic posse esse quaestionem de re, vel de denominatione et modo loquendi. Quoad rem, existimo animam Christi accepisse gratiam habitualem per actionem propriam distinctam ab actione unionis et ejusdem rationis cum actione, qua gratia producitur in quacunque anima vel Angelo; quia terminus est ejusdem rationis, et modus productionis similiter. Nam, licet dicatur illa gratia habitualis debita Christo ratione unionis, tamen physice non manavit, seu resultavit ex ipsa personalitate Verbi unita humanitati, quae per se et ut sic acliva non est, sed per propriam actionem fuit effecta, ut supra, q. 7, late probatum est. Ilud autem debitum tantum est quoddam morale jus, quatenus consentaneum est, et naturae rei proportionatum, ut habenti priorem gratiam, scilicet unionis, posterior, seu habitualis conferatur. Et hinc fit, ex hac actione, qua producta fuit gratia habitualis in Christi anima, resultasse in Christo ut homine relationem ad Deum fundatam in ipsa gratia, quae sit velut relatio effectus ad causam ejus- dem rationis cum relatione ad Deum, quae resultat in homine justo ex vi illius actionis, per quam justus fit. Nam, sicut gratia habitualis in Christo et in nobis est ejusdem rationis, ita et haec actio, et relatio quae per illam resultat. Neque enim huic relationi obstare potest personalitas increata, quia licet de relaiione resultante ex humana Christi generatione substantiali, adhuc sub judice sit, an possit esse realis, necne, propter incapacitatem personae, tamen de relationibus quae consequuntur actiones, passiones, aut formas accidentales, nemo unquam dubitavit quin potuerint in Christo esse reales, si in aliis hominibus tales sunt; quia hae non attingunt ipsum suppositum substantiale secundum se, sed tantum mediante natura, sicut et alia accidentia in quibus ipsae fundantur. Unde non videtur dubium, quin relatio similitudinis fundata in albedine fuerit realis in Christo, sicut in aliis hominibus; et similiter relatio patientis, cum patiebatur vel calefiebat, etc.; ergo idem erit de relatione fundata in gratia habitnali, quae res apertius constabit sectione sequenti, explicando rationem D. Thom. Addc tamen nihilominus, quamvis haec relatio in aliis hominibus habeat rationem filiationis, tamen in Christo non proprie recipere hanc denominationem, et ideo non proprie posse dici Christum, ut hominem, filium Dei ratione gratiae habitualis, sed unionis tantum. Ratio hujus est, quia filiatio proprie significat relationem resultantem ex aliqua actione, qua per se primo producitur is, qui filius nominatur, vel ex non filio efficitur; sic enim inter homines filiatio naturalis consequitur physicam generationem, qua per se primo filius producitur; filiatio autem adoptiva consequitur actionem moralem, qua adoptatur in filIium is, qui filius nominatur. At vero gratia habitualis Christi et supponit illum esse Filium Dei per gratiam unionis, et licet physice fiat per propriam actionem, tamen, cum illa gratia collata sit ratione gratiae unionis, non censetur per se primo fieri, sed veluti consequi aliam formam, et ideo relatio inde resultans non potest proprie filiatio nominari.

41

10. Responsio ad argumenta. — Christus in quantum homo quomodo sit Filius Dei. — Ad argumenta in principio posita, ad prinum respondetir, ex supra dictis, verum esse Chrie stum, ut hominem, non posse dici Filium Dei proprie per essentiam et aeternam generationem, sicut est Filius Dei in quantum est Deus, sumendo proprie, formaliter et specificative particulam illam, in quantum, ut supra explicatum est, et docuerunt expresse D. Thom. et Cajet., quaest. sequenti, art. 2, ad 1; et facile convinci potest, quia Christus, ut Deus, estFilius naturalis per aeternam generationem, et naturae aequalitatem et identitatem at vero ut homo non habet banc aequalitatem cum Patre, sed est minor illo, neque ut homo procedit a Patre per aeternam generationem. Praeterea Christus, ut Deus, fruitur beatitudine per essentiam, non tamen ut homo, quia ut sic non videt Deum per increatam visionem, sed illius participationem creatam suscipit. Denique argumentum factum hoc convincit, quia Christus ut homo non est Deus; ergo neque Filius Dei in hoc sensu. Nihilominus tamen alia ratione dicimus, Christum ut hominem esse Filium Dei per gratiam unionis, quia per illam effectum est ut ipsa huranitas vere ac proprie sit substantialis natura ipsius Filii Dei naturalis, atque adeo ut huic bomini debeatur etiam in sua humanitate divina haereditas et beatitudo, et consequenter ut etiam in quantum homo, sit filius et haeres. Haec ergo relatio distincta est a relatione tliationis aeternae, distinctamque habet rationem fundandi, scilicet gratiam unionis, distinctumque terminum, ut latius explicabitur sectione sequenti. In hoc ergo sensu ad argumentum primum negatur consequentia, quia non dicimus Christum ut hominem esse Filium Dei, eo modo quo Verbum est Deus per essentiam, sed eo modo quo in quantum hoimo est haeres universorum, ratione gratiae unionis; de qua re dicetur late sectione sequenti, et ibi etiam argumentum dissolvetur.

Sectio 2

an christus, in quantum homo, sit filius dei naturalis an adoptivus
42

SECTIO II. An Christus, in quantum homo, sit Filius Dei naturalis an adoptivus.

43

1. Duo hic possunt et solent inquiri, unum, an Christus simpliciter, aliud, an cum determinatione, in quantwn homo, possit dici filius Dei adoptivus. Sed quia, exclusa posteriori locutione, a fortiori excludetur prior, et quia id est certum, ut dicam sectione sequenti, et specialem difficultatem non habet, ideo satis erit posteriori modo quaestionem tractare. In qua Durand., in 3, dist. 4, q. 1, et Bassolis ibi, artic. 2, simpliciter concedunt, Christum ut hominem esse filium Dei adoptivum, eamque sententiam censuit probabilem Richard., dist. 10, q. 1, licet in contrariam magis inclinet. Quo fere modo procedit Scotus ibi, tam in Scriptis quam in Reportatis. Alensis autem, 3 p., q. 8, memb.3,a. 4, concedit, Christum ut hominem esse filium Dei per creationem et per gratiam; negat tamen esse filium adoptivum. Sed de filiatione omnino metaphorica, quae est per solam creationem, nihil est quod dicamus, quia illa coincidit cum relatione creaturae, quae non est proprie filiatio; et eo modo quo est seu appellatur filiatio, constat non esse adoptivam, sed connaturalem humanitati. Quaestio ergo est de filiatione per gratiam, et de hac loquitur Durand. Cujus fundamentum est, quia gratia Christi est ejusdem rationis cum nostra; sed nos sumus filii adoptivi ratione hujus gratiae; ergo et Christus in quantum homo. Et confirmatur illo argumento tertio, relicto in sectione praecedenti, quia Christus, in quantum homo, non est Filius naturalis, quia ut sic non est ab aeterno genitus; erit ergo adoptivus.

44

2. Christus in quantum homo non potest dici filius Dei adoptivus. — Dicendum tamen est, Christum Dominum, in quantum hominem non posse dici filium adoptivum, sed naturalem Det. Ita docet D. Thomas hic, et infra, q. 33, artic. 3, et q. 43, a. 1, et1. 4 contra Gent., c. 4; Magist., in 3, d. 4, et d. 10, ubi plura refert Sanctorum testimonia; ibique caeteri Scholastici illum sequuntur. Bonav., Albert.. Thom. de Argent., Gab., Major, Palud., d. 4, a. 3, ibidem; Capreol., q. unic., a. 3, ad arg. cont. 3 concl. Probatur ex Scriptura, et Patribus, quorum testimonia ex parte citantur in dicto Concilio, ubi inter alia adducitur illud Matth. 16: Zwes Christus, Filtus Dei vivi; et illud Joan. 20: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum. Ubi (ut supra adnotavimus) loquitur Christus in quantum homo; nihilominus non vocat Patrem nostrum, sed distinguit, Patrem mewn, et Patrem vestrum, ut indicet se non esse filium adoptivum, sicut nos. Et caetera testimonia, in principio disputationis citata, eedem modo accommodari possunt, praesertim illud ad Hebr. 1: Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae ilis nomen heveditavit. Ubi loquitur de Christo, non tantum vt Deo, sed etiam ut bomine, et de nomine filii; cum ergo Angeli sint filii adoptivi, altiori modo Christus ut homo dicitur filius. Praeterca Chrysost., seu auctor Imperfecti in Matth., hom. 40, explicans verbum illud: Aeverebuntur Filium mtum, animadvertit, Prophetas ante Christum missos, filios fuisse adoptivos, Christum vero vocari proprium Filium, ut Paul. dixit, ad Rom. S. Unde Ambros., lib. 1 de Fid., c. 9: JVos, inquit, fili? per adoptionem, ille per naturam. Idem, lib. de Incarnat. dom. sacram., c. 8; August., ep. 120, c. 4, et lib. contra Secundinum Manichaeum, c. 5, et lib. 3 contra Faust., cap. 3, ubi illa ratione utitur, quod filius adoptivus prius est quam sit filius, quam infra tractabimus; et lib. 1 de Consensu Evangelist., c. 3, dicit Paulum fuisse usum nomine adoptionis, ut inter Christum et nos distinctionem poneret. Idem docet Irena.,lib. 3 contra haeres., c. 21,in verbis illis: Propter hoc enim Verbum Dei, homo, et qui Filius Dei est, filius hominis factus est, commistus Verbo Dei, ut adoptionem percipiens fiat filius Dei. Ubi Feuardentius intellexit, Irenaeum sensisse contrarium, scilicet Christum juxta humanam naturam adoptione evasisse filium Dei, unde ipse illum pie interpretatur, ut per adoptionem gratiam unionis intelligat. Ego vero aliter locum lrenaei interpretandum existimo, ut adoptio, non ad ipsum Christum, sed ad nos referatur. Quod (ut opinor) facile probabitur consideranti sincere et attente totum Irenaei contextum. Paulo enim superius tractans ila verba: Zgo dizi: Dii estis, et filii Altissimi omnes, vos autem sicut homines moriemini, ait: Ad eos dicit, qui non recipunt qummus adoptionis, sed contemnunt incarnationem; et infra: Ingrati ezistentes Verbo Dei, quod àncarnatum est, propter ipsos; et subdit: Propter hoc enim Verbum Dei, homo, et qui Filius Dei, filus hominis factus est, commistus Verbo Dei, ut adoptionem npercipiens, fiat filius Dei. Non enim poteramus aliter incorruptelan et immortalitatem accipere, usque ad illud, ut filiorum adoptionem perciperemus. In quibus verbis primum considerandum est, non solum non vocare Irenaeum incarnationem nomine adoptionis, quin potius illas distinguere, cum dicit eos, qui incarnationem negant, non percipere adoptionem, quia ingrati sunt Verbo, quod incarnatum est propter ipsos. Deinde ponderanda est illa causalis nota, propter hoc enim, etc.; cum enim dixisset Verbum fuisse incarnatum propter nos, id est, ut nos consequamur adoptionem filiorum, causam hujus reddit dicens: Propter hoc enim qui Filius Dei est, Filius hominis factus est; cum ergo concludit, ut adoptionem percipiens, fiat filius Dei, non est sensus, Filium Dei factum esse hominem, ut ipsemet Christus adoptionem percipiens, sed indefinite, ut is, qui adoptionem recipit (quicunque ille sit), fiat filius Dei; hoc enim sensu causalis haec consonat propositioni immediate praecedenti, cui adjungitur; et verba ipsa optime patiuntur hunc sensum, sine ulla extorsione aut difficultate; in alio vero sensu causalis illa non recte conjungitur cum praecedentibus, et continet sensum per se absurdissimum, tum quia nullus unquam dixit, Verbum Dei fuisse incarnatum, ut Christus ipse adoptione fieret filius Dei, sed ut alios homines faceret filios Dei, ut plane idem Irenaeus ibidem intendit; tum etiam quia illa locutio ad Christum relata continet sensum erroneum, quia neque humanitas Christi est facta filius Dei per adoptionem, etiam si nomine adoptionis incarnationem intelligamus, sed est unita Filio Dei; neque etiam hic homo Christus factus est Filius Dei, sed potius Filius Dei factus est Christus, ut patet ex dictis supra, q. 16. Tertio, constat idem sensus ex verbis sequentibus; cum enim dixisset Filium Dei factum esse filium hominis, ut qui percipit adoptionem fiat filius Dei, subdit aliam causalem: Non eninm poteramus aliter ámmortalitatem accipere, nisi prius immortalitas fieret quod et nos, ut adoptionem filiorum percipereits; ergo, sicut in hac ratione et causa reddenda, loquitur de adoptione nostra, non Christi, ita etiam in proxime praecedente, ad quam haec refertur.

45

3. Non omittam autem advertere, haec et similia testimonia, quae ex sacra Scriptura et Patribus ad hanc sententiam probandam adduci solent, non eam satis convincere in sensu a nobis intento, sed solum in eo quo Christus homo, ct ut homo ex parte suppositi, sed potius ut hic homo, dicitur Deus, et Filius Dei naturalis, ut ex dicendis in hac et sequenti sectione constabit. Adducuntur autem haec testimonia, ut ostendatur Patres non agnovisse in Christo aliam filiationem, nisi naturalem, atque adeo vel ut hominem, non esse dicendum Filium Dei, vel dicendum esse Filium naturalem, et non adoptivum.

46

4. Ad probandum hanc veritatem D. Thom. hac utitur ratione in praesenti articulo. Persona Christi est naturalis Filius Dei; ergo Christus non potest esse filius adoptiyus. Probatur consequentia, quia filiatio convenit personae, non autem naturae; et ideo, si de illa dicitur filiatio simpliciter et per se, non potest de eadem dici filiatio per participationem: Quia non recipitur (inquit) aliguid dici parti- cipative, quod per se dicitur. Quae ralio opüme probat, Christum absolute et simpliciter non posse dici filium adoptivum, sed naturalem, quod est certissimum; non tamen videtur convincere, posita determinatione, in guantum homo, non posse adoptivum appellari, quia hoc modo optime recipitur aliquid cum aliqua determinatione dici participative, quod simpliciter per se dicitur; ut Christus simpliciter est ens per essentiam, quia est Deus; et tamen Christus in quantum homo recte dicitur ens per participationem, quia ut sic est creatura. Idem ergo erit in filiatione per se, seu naturali, et per participationem, seu adoptiva. Neque ad hoc videtur referre, quod filiatio sit proprietas persona, nam etiam Christus ut homo est persona humana, scilicet, ex persona divina, et humanitate composita (ut supra explicatum est); ergo ut sic erit capax relationis filiationis divinae per participationem; ergo et adoptionis. Nec modo disputo an haec relatio sit rationis, vel realis, haec enim controversia hoc loco necessaria non est, quia non pendet ex illa veritas conclusionis, quidquid aliqui D. Thomae expositores conentur. Quia non est de ralione adoptionis ut includat relationem realem, et deinde quia (ut supra dicebam) non omnis realis relatio repugnat Christo, quia non oportet ut inhaereat ipsi personae secundum se, sed solum mediante natura, ita tamen ut denominet personam; et hoc modo non videtur inconveniens ut eadem persona, quae simpliciter denominatur Filius per se et perfectissime, in quantum homo denominetur secundum quid, et per participationem; sicut idem Christus absolute est beatus per essentiam, et in quantum homo est beatus per participationem.

47

5. Ut ergo huic rationi D. Thomae vim et efficaciam tribuamus, addamus rationem aliam, qua Adrianus Papa et Concilium Francoford. utuntur, et esse debet proprium fundamentum hujus veritatis; nam de ratione adoptionis est, ut extranea persona acceptetur liberaliter ad haereditatem; sed nihil horum habet locum in Christo, etiam ut homine. Nam primo Christus, ut homo, non est persona extranea, quia non est alia persona a persona Filii Dei naturalis, quia etiam si sumatur Christus ut est persona composita, intrinsece includit filiationem Dei naturalem, per quam constituitur in esse hujus personae, et ideo sub nulla ratione potest dici neque intelligi, neque in duratione temporis, neque in aliquo signo naturae, quod sit persona aliena, seu extranea a divina filiatione, et ideo ex hoc principio non est capax adoptionis. Neque etiam ex alio, quia hic homo Christus non acceptatur ad divinam haereditatem suscipiendam in humanitate sua acceptatione mere extrinseca, et omnino liberali, sed acceptatione quasi intrinseca et connaturali ac debita ratione unionis; ergo ex omni capite est incapax adoptionis.

48

6. Responsio. — Respondent aliqui, hac ratione ad summum probari Christum simpliciter non posse vere dici filium adoptivum, non vero cum determinatione in quantum homo, quia humanitas ex se extranea est. Unde confirmatur, nam saltem hac ratione non probatur, humanitatem non esse adoptatam; ergo nec quod Christus secundum illam non sit adoptatus. Respondetur ad priorem objectionem negando assumptum; ad probationem (quod humanitas secundum se est extranea) dicitur, id nihil referre, quia ratio non assumit, ad adoptionem requiri quod natura sit extranea, sed quod persona sit extranea; idque probare non oportet, quia ex ipso nomine adoptionis et ex conditionibus ejus supra explicatis et probatis in Commentariis articulorum D. Thomae, probatum ac declaratum est. Quantumvis autem natura extranea sit, non reddit extraneam personam assumentem, quodrecte indicavit Adrianus, illis verbis: Quasi alienus aliguando a Patre fuerit, aut per carnis, extraneus ab eo factus, assumptionem. Quin potius per assumptionem ipsa humanitas facta est quodammodo propria, et filiatio naturalis ita est illi intime et substantialiter conjuncta, ut composita persona inde resullans, etiam ut talis est, non possit extranea censeri; imo illa ut sic ex propriis, et ab intrinseco jus habeat ad divinam haereditatem etiam in assumpta natura, non ratione illius, sed ratione personae cui unitur; ergo ex eadem radice provenit quod hic homo, etiam ut homo, non possit filius esse adoptivus, quantumvis assumpta natura secundum se considerata extranea esse videatur. Ad posteriorem objectionem, quidquid sit de antecedente, de quo statim dicam, nego consequenuam, quia Chbristus, ut homo, et humanitas, non sunt omnino idem, ut per se constat, quia Christus, addita etiam illa determinatione, includit suppositum quod non includit humanitas; unde ille dici potest filius, non autem humanitas; nunc vero non disputamus de humanitate, de qua statim dicturi sumus, sed de Christo ut homine; et ideo nil refert quod ratio facta de humanitate non convincat; neque enim necesse est omnia simul et eadem ratione probari. Neque argumentum a Christo ut homine ad humanitatem, neque e contrario ab humanitate ad Christum ut hominem, est formale; non enim sequitur: Humanitas est unita; ergo Christus ut homo est unitus; nec sequitur: Humanitati est facta gratia; ergo Christo ut homini est facta gratia, ut saepe est in superioribus dictum; an vero ratione materiae teneat in adoptione illa consecutio, infra declarabo; ubi etiam ostendam, rationem hanc, servata proportione, etiam in humanitate habere locum, ut ab illa excludatur adoptio.

49

7. Discursus S. Thome declaratur. — Ex hac vero ratione sic exposita, quae non solum efficax et fundamentalis est, sed in re etiam unica, ut existimo, colligo imprimis quo sensu procedere hoc loco possit ratio D. Thom., ut recte probet. Quod enim ait, filiationem esse personae proprietatem, non est sensus filiationem inesse soli supposito (ut quidam ejus expositores falso contendunt), et non etiam naturae, maxime quando illa natura non est intrinseca et essentialis tali supposito; in hoc enim sensu propositio illa, nec in theologia, neque in philosophia habet aliquod fundamentum, neque veritatem habere potest, quia non solum Verbum secundum se est persona, sed etiam prout conjunctum humanitati, ita ut hoc compositum vera persona substantialis sit, quae, ut composita est, intrinsece includit hanc naturam assumptam et hanc personam seu subsistentiam; ergo, licet filiatio sit proprietas personae, poterit per se primo convenire huic personae compositae ut sic; ergo poterit esse non tantum in persona secundum se, sed etiam in natura, vel potius in composito ex utraque; sicut etiam generari aut concipi convenit personae potius quam naturae, quamvis non persona secundum se concipiatur, sed persona composita ex subsistentia et natura; et ideo relatio filii, quam Christus habet ad matrem, licet personae conveniat, non tamen Verbo secundum se, ita ut illi soli immediate insit, aut inesse concipiatur; esset enim falsa conceptio; nam, sicut Verbum secundum se non generatur ex matre, sed ratione humana naturae, seu compositum ex Verbo et humanitate, ita neque Verbum secundum se refertur, sed ut componit unam personam cum humanitate; ergo nec Verbo secundum se inest relatio filiationis ad matrem, sed media humanitate, vel qua- tenus cum illa componit unam personam. Idem ergo erit de filiatione ad Deum, qua Christus ut homo dicitur Filius Dei; nam haec etiam non convenit Verbo secundum se nec proxime fundatur in aeterna generatione, sed in gratia unionis facta humanitati. Dicitur ergo filiatio convenire personae, tum quia illam proprie denominat, tum quia vel illi secundum se convenit, si sit simplicissima persona, vel non inest naturae nisi ut subsistenti et determinatae in aliqua persona, si sit persona composita, ut latius declarabimus in seq. tomo, q. 35.

50

8. Ex hac autem propositione sic intellecta, colligitur ulterius, quantum ad praesentem quaestionem attinet, filiationem ad Deum, quae Christo ut homini convenit, non convenire humanitati proprie et secundum se, sed per se primo convenire huic personae compositae, seu Verbo ut subsistenti in humanttate, seu humanitati ut sustentatae a Verbo. Unde tandem concluditur, illam fihationem non posse habere proprietatem repugnantem dignitati Verbi, cum illud maxime respiciat, licet non nudum, sed vestitum humanitate. et in illo prosime fundetur, licet non secundum se, sed ut communicato humanitati. Ad hanc autem dignitatem Verbi spectat, ut nullo modo possit censeri extranea vel aliena persona, non solum in propria natura, verum etiam nec in aliena, quam per assumptionem suam fecit, et faciendo suam, intrinsece et per se fecit ili debitam divinam haereditatem, per se ipsum deificando talem naturam; ac propterea filiatio talis personae, etiam in assumpta natura, non potest esse adoptiva, quae alienam et extraneam personam respicit, et negationem connaturalis filiationis includit.

51

9. Et hoc sensu accommodari in praesente debet aliud principium D. Thomae, scilicet: Non recipitur aliquid dici participative, quod per se dicitur; est enim hoc maxime verum, quando praedicatum per participationem dictum includit imperfectionem intrinsece repugnantem ei quod est per se tale, eamque imperfectionem postulat in persona secundum se; ut non potest dici Christus, etiam ut homo, persona creata, aut finita, propter dictam causam; hujusmodi autem est filiatio adoptiva, eo quod alienam et extraneam personam requirat; et ideo non !potest Christo attribui, etiam ut homini. Existimo ergo, discursum hunc in hoc sensu esse efficacem, et esse admodum conformem intentioni D. Thomee, nec posse alia via et modo vim et efficaciam ha- bere. Nam, quod aliqui aiunt, fundari in hoc quod eidem supposito duplex filiatio convenire non potest, improbabile est; nam, si absolute intelligatur, plane est falsum, et contra eumdem D. Thomae infra, q. 35, art. 5, ut patet in filiatione divina et humana ejusdem Christi; imo in ipsa relatione filii naturalis idem constat, ut amplius infra patebit. Si vero non absolute, sed de duplici relatione reali intelligatur, est impertinens; nihil enim refert ad filiationem adoptivam; sufticit enim quod sit relatio rationis; imo ad aliquam filiationem naturalem id sufficit, ut jam dicam. Non ergo ex sola unitate suppositi excludit D. Thomas duplicem illam filiationem, sed ex speciali imperfectione et negatione, quam filiatio adoptiva includit, prout a nobis declaratum est.

52

10. Aliorum expositio. — Alii vero addunt, quod, licet relatio filiationis possit convenire supposito, mediante natura assumpta, non tamen relatio filiationis divinae fundata in gratia sanctificante, quia gratia est tanquam nova natura adveniens praeexistenti supposito, et ab humanitate distincta; ergo si aliqua relatio filiationis ex tali gratia resultaret, non posset convenire Verbo media humanitate; ergo debet convenire ipsi Verbo immediate et secundum se, quod repugnat. Prima consequentia declaratur, quia, quando eidem supposito conveniunt duae naturae, ct una praesupponitur in ipso, et alia de novo ei unitur per novam actionem vel generationem, si aliqua relatio filiationis inde resultat, non potest convenire tali supposito media natura, quae in eo supponebatur, sed media illa quae de novo ei advenit; ut si Angelus fieret homo, et nasceretur ex muliere, filiatio non posset ei convenire media natura quae in eo supponebatur, sed media humana, quae illi de novo advenit. Sic ergo, cum humanitas et gratia sint quasi duae naturae, et humanitas supponatur in persona Verbi, relatio filiationis, quae ex gratia resultaret, non posset illi convenire media humanitate. Sed haec ratio incfticax est, quia illud principium, in quo fundatur, verum habet in naturis, quae non sunt per se subordinatae, ita ut una non conjungatur supposito, mediante alia, sed utraque immediate, ut sunt natura humana et angelica in dicto exemplo, vel si utraque uniretur Verbo; at vero gratia et humanitas non sunt hujusmodi, nam gratia non potest uniri supposito, nisi mediante humanitate; imo neque immediatius neque alia ratione est in Verbo, nisi quia est in humanitate conjuncta Verbo; ergo quamvis ex infusione talis gratiae resultaret aliqua relatio, illa non conveniret Verbo secundum se, sed media humanitate, ut gratia affecta; ergo ex hac parte non repugnaret esse talis relatio.

53

11. Respondent quod, licet gratia, ut accidens est, non possit esse in Verbo, nisi media humanitate, tamen, quatenus habet quemdam modum formae substantialis, quia confert subjecto, in quo recipitur, divinae naturae participationem, ut sic immediate refertur ad suppositum; et ideo etiam in Christo sub ea ratione immediate refertur ad suppositum Verbi; relatio autem filiationis adoptivae consequitur gratiam sub hac posteriori ratione, et non sub priori; et ideo in Christo esse aut resultare non potest, quia oporteret immediate convenire supposito secundum se. Sed non est probabilior hic discursus quam praecedens. Primo quidem, quia illa duplex consideratio gratiae est conficta, quia non tractamus nisi de hac gratia in specie qua nunc sanctificamur, et filii Dei efficimur; haec autem essentialiter est accidens, et essentialiter supponit naturam intellectualem creatam, in qua recipiatur. Imo, hoc ipso quod haec gratia est participatio divinae naturae, et quodammodo ejusdem seu divini ordinis, ita essentialiter postulat esse accidens, ut non possit esse substantialis natura. Secundo, quia illa forma gratiae, quatenus sanctificat, et quodammodo deificat, habet supremam rationem formse, quae in ea considerari potest, sive vocetur accidentalis, sive aliquo modo substantialis, et tamen, ut sic, non potest esse in Christo nisi media humanitate; ergo, etiam si inde resultaret relatio, non conveniret Verbo, nisi media humanitate. Tertio, etiam si totus ille discursus admittatur, non potest ex eo concludi, illam relationem immediate con venire Verbo secundum se, sed mediante ipsamet gratia; nam omnis relatio filiationis de novo conveniens supposito convenit illi media natura, quae de novo illi advenit, ut patet in exemplo de Angelo supra posito, et in fiiatione humana Verbi Dei; sed in praesente, gratia, ut est quaedam natura habens (ut ipsi aiunt) modum substantiae, de novo advenit Verbo; ergo, licet inde resultet relatio, illa non conveniet immediate Verbo, sed mediante ipsamet gratia. Et quia gratia ralione suae entitatis accidentalis non potest conjungi Verbo nisi media humanitate, vel alia natura intellectuali. ideo nec fundare po- test illam relationem, nisi prout inhaeret eidem naturae.

54

12. Confirmatur ac declaratur, nam, si fingamus (quod aliqui putant esse possibile) dari gratiam creatam substantialem, seu, quod idem est, dari substantiam supernaturalem natura sua gratam, eamque assumi a Verbo, tunc, si quae relatio filiationis ad Deum resultaret ex illa unione ratione talis naturae, non conveniret Verbo immediate et secundum se, sed media tali natura; ergo, etiam si nunc in Christo resultet relatio ratione gratiae habitualis, illa non conveniet Verbo, nisi mediante gratia, eo modo quo de facto est, id est, prout illi conjungitur media humanitate seu (quod idem esi) media humanitate ut tali gratia affecta. Consequentia est evidens a paritate rationis, nam, sicut in praedicto casu illa supernaturalis natura substantialis esset grata duplici titulo, scilicet, et per se ratione suae naturae, et ratione unionis, ita humanitas nunc est grata hoc duplici titulo, et gratia, quae nunc est accidentalis, non conjungitur huic supposito, nisi prout gratificat hanc naturam. Antecedens autem est cvidens, quia tunc illa natura per se et ex vi sua non conjungitur supposito, mediante alia natura, sed immediate; ergo relatio inde resultans non conveniret supposito, nisi mediante tali natura, sicut nunc relatio fihationis humanae non convenit Verbo, nisi mediante humanitate; et relatio filiationis metaphoricae creaturae ad Deum non convenit Christo ut homini, nisi mediante humanitate. Igitur ex hac parte non repugnat, hujusmodi relationem resultare ex infusione gratiae in humana Christi natura; et hac ratione dixi sectione praecedente, secundum rem eamdem relationem ad Deum convenire Christo homini, ut sanctificato per gratiam accidentalem, quae convenit aliis hominibus justis, tamen in Christo non habere rationem filiationis, quia infusio gratiae accidentalis respectu Christi non habet rationem spiritualis generationis, sed productionis cujusdam proprietatis consequentis priorem et substantialem sanctificationem. Neque, si esset filiatio, esset filiatio adoptiva, sed potius naturalis, non quidem perfectissima et per essentiam, sed per participationem, nihilominus tamen in suo gradu naturalis et non adoptiva, quia gratia est Christo homini connaturalis; sicut supra dicebam, si daretur substantia supernaturalis per se grata, futuram filium Dei tam perfecte vel perfectius, quam sint nunc justificati per gra- tiam, ut per se constat; et tamen in eo gradu non esset adoptivus, sed naturalis Dei fihus, quia non conveniret illi per donum aliquod gralis superadditum naturae, sed per se et ex natura sua. Sicut nunc filiatio illa metaphorica, qua Angelus per naturam, vel quaelibet alia creatura dicitur filius Dei ratione creationis, non est filiatio adoptiva. sed naturalis in suo ordine. Quocirca (prosequendo hypothesim supra factam, si fingeremus Verbum assumere substantialem naturam supernaturalem, persona composita inde resultans, ut esset talis substantia, esset filius Dei, non tantum ob gratiam unionis, sed etiam per conditionem propriam talis naturae, quam per se primo haberet ex vi susae productionis et non tantum ratione unionis; tamen sub utraque ratione esset filius naturalis, et non adoptivus, quia utraque filiatio oriretur ex principio intrinseco substantiali et connaturali. Necessario ergo reducenda est ratio divi Thommae, ut sit efficax, ad illud principium supra positum, et ad imperfectionem propriam et quasi specificam, seu negationem quam dicit filatio adoptiva, ratione cujus repugnat eidem convenire, cui convenit filiatio naturalis.

55

13. Aliae rationes examinantur. — Prima refellitur. — Secundo, infero ex dictis quam vim habeant rationes aliae, quae ad propositam sententiam probandam ab aliis Theologis afferri solent; omnes enim aut etficaces non sunt, aut ad eam quam proposuimus revocantur. Prima est eorum qui putant, de ratione filii adoptivi esse, ut prius tempore sit quam sit filius. Quod videntur sensisse Magister et Alensis citati in comment. articuli. Sed ibi ostendi, eam conditionem non esse necessariam.

56

14. Secunda declaratur et defenditur. — Secunda ratio, quae praecedentem limitat, est, quia saltem necesse est ut is, qui est filius adoptivus, prius natura sit quam sit filius; sed hoc non convenit Christo; ergo. Ita Rhichardus. Sed objicit Scotus, quia humanitas Christi etiam prius natura extitit quam esset grata Deo, seu accepta ad haereditatem Dei. Richardus respondet, humanitatem illam prius natura fuisse gratam quam Verbo unitam, et ita Christum in nullo signo naturae prius fuisse compositum ex humanitate, quam fuerit gratus et filius. Sed hoc non recte dictum est, tum quia supponit falsum, quia gratia habitualis non antecessit ordine naturae unionem, sed potius subsecuta est; tum etiam quia (ut recte urget Scotus) ipsa humanitas prius natura extitit, quam illa gratia fuerit affecta; imo, si qua via posset hnmanitas Christi censeri adoptata, id esset recipiendo prius natura gratiam habitualem ex solo Dei beneplacito, et non ex vi unionis. Nos enim ideo adoptamur, quia hoc modo per habitualem gratiam sanctificamur. Unde Scotus, argumento pressus, nihil respondet, sed ait: Quaere solutionem; et aliquibus insolubile argumentum illud visum est contra praedictam rationem.

57

15. Ego vero existimo, rationem illam, bene intellectam, efticacem esse, et ex illaquam superius proposuimus manifeste sequi, et ita in dicto Concilio Francoford. saepe insinuari. Nam, hoc ipso quod persona, quae adoptatur in filium, est extranea, necessario fit ut prius saltem natura sit, quam sit filius adoptivus, quia adoptio additur illi ad modum accidentis extrinsecus illi advenientis, et ideo supponit subjectum circa quod fiat; et hoc modo est certa major propositio in dicta ratione sumpta. Quam insinuat Paulinus, in dicto libro Sacrosyllabo, col. 7, dicens: Joc ideo progosuimus, ut patenter daretur intelligi, eum dici adoptatum, qui nondum prius fuerat propruus fihus adoptantis. Hanc autem conditionem ex eo infert, quod filius adoptivus dicitur abusive et non essentialiter de eo, qui erat alienus generatione, nihilque ei ab adoptante debebatur, sed gratis ex indulgentia in filium admissus est. Minor etiam certissima est, quia imprimis in ea non est sermo de humanitate, sed de Christo ut homine; unde instantia, quae fit de humanitate, quod secundum se prius natura sit quam sit grata, non est ad rem, quia, ut saepe dixi, aliud est humanitas, aliud Christus ut homo; et licet humanitas prius natura sit quam sit grata, non tamen Christus etiam ut homo. Unde ulterius nihil obest quod gratia habitualis posterius natura insit humanitati, quam ipsa sit, imo et quam sit unita; quia, cum in ratione illa subsumitur Christum non prius natura esse hominem quam filium, non intelligimus esse filium per gratiam habitualem, sed per gratiam unionis, quae potentior est ad constituendum filium naturalem, quam sit gratia habitualis ad constituendum filium adoptivum, ut ostensum est.

58

16. Atque ita constat unde sit evidens dicta propositio subsumpta, quia Christus non prius natura est hic homo, quam gratia unionis ejus humanitati facta sit, nam per ipsam- met gratiam unionis hic homo consurgit; ergo non prius, etiam natura, est hic homo, quam sit FiliusDei; sicut enimhomo nonprius natura est gratus quam filius Dei adoptivus, ita Christus ut hic homo non prius natura est constitutus per gratiam unionis, quam sit Filius Dei naturalis. Est enim considerandum, cum dicitur filius naturalis non prius natura esse quam sit filius, intellisi quantum ad formam illam per quam filius constituitur, non quantum ad relationem secundum esse in ratione filii; hoc enim modo, etiam in humanis filius est prius natura secundum suum esse absolutum, quam referatur ad patrem. Et in filio adoptivo Dei prius natura intelligitur aftici gratia infusa, ut est forma absoluta, quam quod ab illa resultet relatio, quidquid illa sit; solumque in divinis contingit, Filium non prius natura consiitui quam referri, quia primo et per se constituitur proprietate relativa. Cum ergo dicitur filius adoptivus prius natura existere, quam sit filius, intelligitur non solum quantum ad relationem filii, sed quantum ad formam illam, sive intrinsecam, sive extrinsecam, per quam adoptatur; et e contrario, cum dicitur filius naturalis non prius natura existere quam sit filius, intelligitur quantum ad formam qua constituitur in illo esse, ad quod consequitur vel resultat relatio filii. EL hoc modo non prius natura Christus est hic homo, quam sitsanctus per ipsam unionem, et filius, etiam in quantum homo.

59

17. Quod si urgeas, quia ipsamet gratia unionis prius natura est in ratione subsistentie, et quasi forma complentis quamdam substantiam, quam in ratione formae sanctificantis, respondeo primo, hanc proprie non esse prioritatem naturae, sed rationis tantum, praescindentis ea quae in re nullo modo sunt divisa, sed tantum virtualiter seu eminenter; ubi autem non est distinctio ex natura rei, nec ordo realis secundum naturae prioritatem esse potest. Secundo, etiam si mens praescindat, ipsa subsistentia divina ex se et intrinsece intelligitur esse forma sanctificans formaliter per se ipsam et inseparabiliter, ita ut licet concipiatur a nobis ille effectus tanquam secundarius, non tamen ut extrinsecus vel adventitius; et ideo hic homo Christus, vt per illam formam constitutus, non extrinsecus fit filius, sed intrinsecus et ex vi suae constitutionis personalis; et hoc est esse filium naturalem. Quapropter instantia de gratia habituali, quia, scilicet, Christus homo prius natura est quam habeat hanc gratiam, nihil obstat rationifactae, quia, ut dixi, Christus non constituitur filius per hanc gratiam; et quamvis constitueretur, adhuc secundum illam non esset filius adoptivus, quia non extrinsecus omnino advenit, sed est connaturalis Christo, non quidem ut necessario manans abunione, id enim necessarium non est, sed ut proveniens ab aliqua forma intrinseca, et connaturali ipsi Christo, et non ex mera liberalitate, neque ex quacunque congruentia, sed ex quodam debito connaturalis et intrinsecae proportionis, adeo ut esset miraculum, et quasi portentum quoddam et monstrum, sine gratia habituali relinquere humanitatem Verbo unitam, qui modus connaturalitatis adoptioni repugnat.

60

18. Et juxta hanc interpretationem amplianda est major propositio in praedicta ratione assumpta, scilicet, filium adoptivum prius natura existere quam adoptetur, non solum formaliter, sed etiam radicaliter, id est prius natura existere quam in se habeat aliquam formam, ratione cujus illi sit intrinsece debitum et connaturale, ut illi talis filIaatio conferatur. Quo sensu verissima est illa propositio, ex praedicto fundamento, quod filius adoptivus est persona extranea, et ex se omnino aliena a filiatione; si autem ex se haberet unde illi esset debita et connaturalis, non esset revera extranea respectu talis formae et filiationis; sic igitur Christus ut hic homo sub nulla ratione prius natura existit non filius, et ideo non potest in posteriori signo naturae per gratiam adoptari in filium. Denique, si argumenti vis procedat de humanitate ipsa, quia illa revera prius natura exislit quam sit grata tam per gratiam habitualem quam per gratiam unionis, et quam illi sit debita atterutra ex his gratiis, fortasse, qui docent humanitatem trahi ad existendum per ipsam gratiam unionis formaliter, consequenter negarent assumptum, quia non prius natura est quam sit unita, et consequenter nec prius natura est quam sit grata et deificata per unionem. Ego vero concedo, prius natura existere quam sit grata; sed hactenus non dixi ad adoptionem sufficere, quod aliquis prius natura existat quam gt acceptus vel adoptatus; sed dixi hoc requiri; unde, licet hoc humanitati conveniat, non sequitur adoptari, quia id non satis est ad adoptionem. Deinde, ex illo principio ad summum potest inferri humanitatem Christi non esse filiam naturalem Dei, quod verissimum est, non solum quia est incapax filiationis, eo quod non sit persona, sed tantum natura, verum etiam quia de se est extranea, et prius natura existit quam sit natura Filii Dei. Ex hoc vero quod non sit filia naturalis Dei, vel (ut proprias dicam) quod non sit essentia naturalis Deo, non sequitur esse adoptatam, non solum quia adoptari non proprie convenit naturae, sed personae; sed maxime quia inter illa duo, scilicet, adoptari, et esse illo modo naturalem, potest dari medium, ut statim dicam.

61

19. Tertia ratio exponitur. — Tertia ratio ex praecedente formari potest, quia si Christus, ut homo, est filius adoptivus Dei, vel id est per gratiam habitualem, vel per gratiam unionis: neutrum dici potest; ergo. Major evidens est, quia omnis adoptatio, etiam humana, fit per aliquam gratiam, ut gratia dicit benevolentiam et gratuitam voluntatem; divina autem, quae perfectissima est, includit etiam aliquam gratiam intrinsecam adoptato, ab illa Dei voluntate manantem, ut in Commentariis articulorum declaratum est, et infra iterum dicam; haec autem gratia non potest alia excogitari, vel saltem non est a Deo hactenus communicata, nisi vel accidentalis creata sanctificans, vel substantialis increata et unionis. Minor quoad priorem partem de gratia habituali probata sufficienter est, quia gratia habitualis supponit in Christo debitum ejus, estque illi connaturalis. Item supponit jam filium per gratiam unionis, et ideo non facit filium, juxta dicta sectione praecedente; et ideo nec filium adoptivum facere potest. Quoad aliam partem de gratia unionis, probabitur latius sectione sequenti, ubi ostendam, gratiam unionis non esse adoptionem. Nunc breviter declaratur, quia adoptio non producit (ut ita dicam) seu non constituit per- j sonam quae per illam adoptatur, sed advenit illi jam alias genitae; sed gratia unionis constituit Christum ut hominem; ergo non potest per illam adoptari.:

62

20. Si quis autem recte consideret, tota haec ratio nititur in priori; ideo enim per gratiam habitualem non adoptatur Christus s ut homo, quia non est extraneum suppositum 3 vel subjectum respectu gratiae, sed quasi peoprium et connaturale, modo supra explicato, quaestione septima, vel (quod idem est) quia supponit filium, qui non potest esse extraneus, nec iterum adoptione filius fieri; gratia autem unionis ideo non potest esse adoptio respectu Christi, quia non respicit illum ut personam extraneam cui adveniat, sed potius respicit illum ut personam intrinsece per illam resultantem.

63

21. Quarta ratio ecpenditur. — Quarta ratio adduci solet, quia adoptio non facit inter adoptantem et adoptatum unionemsecundum rem, sed secundum affectum tautum; unio autem hypostatica fecit in Christo non tantum conjunctionem affectus, sed etiam ut humanitas in eadem persona cum divina natura conveniret, atque adeo ut Deus et homo una esset persona; ergo hic homo Christus etiam ut homo non est adoptatus; nam, ut dixit Concilium Francoford., dicta epistola: Unitas gersonae, quae est in Dei Flio et filio Virginis, adoptionis tollit injuriam. Quae quidem ratio directe et immediate procedit de humanitate Christi; et ideo illam ex professo tractabimus sectione sequente, non enim diftficultate caret. Applicata vero ad Christum ut hominem, imprimis supponit illud principium in prima principali ratione positum, quod adoptio versari debet circa personam extraneam, eam liberaliter ac gratuito acceptando ad haereditatem. Imo, si recte consideremus, illa unio secundum affectum nihil aliud est quam haec liberalis acceptatio. ut in humana adoptione constat; in divira autem altiori modo est inteligenda, ut sequenti sectione exponam. Ideo autem haec conjunctio per liberalem acceptationem necessario intercedere debet, quia persona, quae adoptatur, aliena est, et ex se extranea semper manet respectu haereditatis; et ideo oportet ut ex gratuita benevolentia ad illam admittatur. Deinde, haec ratio immediate solum probat, Christum ut hominem non esse adoptatum ad esse personale Filii Dei quia, quantumvis sumatur Christus ut homo, est una persona cum Filio Dei; non vero probat illa ratio per se sumpta, Christum ut hominem non esse adoptatum ad seternam beatitudinem, quia, si supponeremus, non obstante unitate personae Christi Dei et hominis, Christum ut hominem neque esse beatum, neque habere intrinsecum aliquod jus ad haereditatem illam, utpote si fingamus nullo modo esse illi debitam ratione unionis, tunc revera non repugnaret haec adoptio ad illam haereditatem cum unitate personae Dei hominis, quia licet quoad unitatem personae esset realis unio, et non tantum affectiva inter humanam et divinam naturam, et personalis uuitas inter Deum et hominem, tamen, quantum ad acceptandum Christum, ut hominem, ad beatitudinem, esset inter Deum et Christum utsic unio tantum affectiva; quia neque Christus ut homo ex se haberet jus ad illam haereditatem, ut supponitur, neque ad illam admitteretur, nisi per extrinsecam Dei benevolentiam, et infusionem accidentalium donorum, quo modo alii homines adoptantur.

64

22. Ut ergo ratio probet, necessario addendum est illud fundamentale principium, quod Christus, etiam ut homo, non est persona extranea respectu haereditatis aeternae; quia si talis esset, quamvis alioqui haberet realem unionem vel unitatem cum Deo, posset ad illam haereditatem adoptari. Sicut in adoptione humana, etiam si nepos sit sanguine conjunctus avo, adoptari potest ad haereditatem ut filius, quatenus sub tali ratione extraneus est; et ab illa haereditate alienus. Unde fit ut, non obstante conjunctione sanguinis vel alia reali unione, possit adjungi alia unio affectiva respectu haereditatis, quae, si non sit debita, nec cum priori unione ex natura rei necessario conjuncta, veram habebit rationem adoptionis. Igitur non potest haec ratio esse efficax sine prima, eique adjungendum est hoc principium, quod jus ad aeternam haereditatem necessario consequitur in assumpta natura ex hypostatica unione, sine quo non video quomodo possit efficaci ratione a Christo ut homine excludi filiatio adoptiva. Nam quod quidam aiunt, etiam si gratia et gloria non essent Christo debita ratione unionis, non posse ratione illarum adoptari, vel filium esse adoptivum, quia gratia (inquiunt) est perfectio humanitatis, filiatio vero pertinet ad suppositum secundum se, hoc (inquam) non est consequenter dictum, et ratio illa satis est in superioribus impugnata; imo est ostensum, beatitudinem aeternam, cum in operatione consistat, et jus ad illam, non minus pertinere ad suppositum quam filiationem, utrumque autem mediante natura ut gratia affecta. Item, posita ila hypothesi, Christus ut homo non esset filius per gratiam unionis, quia non esset haeres ex vi illius; ergo indigeret benevolentia extrinseca, et per solam illam, seu gratiam ab illa manantem haberet jus ad beatitudinem; hoc autem est esse filium adoptivum.

65

23. Quinta ratio minus efficav. — Quinta ratio addi solet in hunc modum: nam humanitas Christi non est adoptata; ergo nec Christus ut homo est adoptatus, et consequenter nec filius adoptivus. Antecedens probabitur ex professo infra, sect. 4; consequentia vero probatur, quia, sicut Christus non potest dici homo, nisi ratione natura humanmse, ita nec potest dici adoptatus, nisi ratione naturae adoptatae. Haec vero ratio, proprie et in rigore sumpta, efficax non est, quia vel consequentia non est formalis, vel plane in tota ratione petitur principium, nisi aliqua via ad fundamentuma nobis positum reducatur. Cum enim sumitur humanitatem non esse adoptatam, aut est sensus, non esse id quod proprie adoptatum est, aut non esse rationem, qua mediante Christus ut homo adoptatur, vel (ut ita dicam) non esse coadoptatam cum Christo ut hominc. Primus sensus videtur esse propriissimus illius antecedentis, quod in eodem sensu verissimum est, ut citato loco ostendam; tamen consequentia non recte infertur, quia etiam in puro homine humanitas non adoptatur, neque a Deo, neque ab homine; et in universum (ut dicta sect. 4 ostendam) humanitas non est capax adoptionis, donec perso - nata sit; et tunc jam non est ipsa quae adoptatur, sed homo, quamvis per ipsam seu in ipsa adoptetur, et illa etiam possit aliquo modo dici coadoptari, quando homo adoptatur. Quod si hoc etiam modo antecedens illius rationis intelligatur juxta posteriorem sensum supra positum, est quidem illud etiam in eo sensu verum, sed inutile ad probandam conclusionem intentam; nam, vel supponit illam, vel ex illa probandum est. Si enim humanitas Christi adoptari non potuit concomitanter (ut sic dicam), ideo est quia Christus ut homo adoptari non potuit, nam humanitas non coadoptatur, nisi cum homo adoptatur. Et similiter, si Cbristus non fuit in humanitate adoptatus, id non potuit ex humanitate provenire, nam ipsa, quantum est de se, adoptabilis est, ut quo (ut sic dicam). Quod si in Christo non potuit eam rationem exercere, est ratione personae, quae omnem naturam sibi personaliter conjunctam, reddit incapacem adoptionis. Hoc tamen non aliunde habet, nisi quia non est persona extranea aut aliena, non solum secundum se, sed etiam ut unita cuicunque naturae, nec solum quoad esse substantiale et personale, sed etiam quoad divinam haereditatem, ut participabilem in assumpta natura. Hoc enim, ut dixi, semper addere oportet, ut concludatur intentum; quia alias ad summum probabitur, Christum ut hnominem non esse adoptatum ad esse personale Verbi, de quo fere nulla est inter Catholicos controversia, sed de adoptione ad haereditatem aeternam. Unde, licet demus humanitatem non esse adoptatam ad unionem hypostaticam, adhuc superest quaestio an Christus, ut subsistens in ipsa, sit adoptatus ad haereditatem eeternam.

66

24. Sextam rationem nonnulli viri docti addunt, quia filiatio adoptiva dicit respectum ad totam Trinitatem; sed Christus, in quantum homo, non potest dici filius Trinitatis; ergo nec potest dici filius adoptivus. Major constat ex D. Thoma hic, art. 2, ubi probat, adoptare filios esse opus totius Trinitatis. Et est per se manifestum, quia est opus ad extra. Minor probatur, quia alias Christus, in quantum homo, esset filius Spiritus Sancti, et filius sui ipsius, quod est contra Concilium Toletanum, et Augustinum. Sed haec ratio, si efficax esset, non solum probaret Christum, ut hominem, non esse filium adoptivum, sed etiam nullo modo esse aut vocari posse Filium Dei, nec naturalem, neque ulla alia ratione, quod esse falsum probant omnia adducta in hac et praecedente sectione; et ipsimet, qui ea ratione utuntur, concedunt Christum ut hominem esse filium Dei naturalem ob gratiam unionis, in quo, vel non consequenter loquuntur, vel (quod potius existimo) non loquuntur de Christo ut homine, eo sensu quo nos loquimur, scilicet, designando formaliter humanitatem ut id in quo convenit Christo talis relatio, sed designando tantum suppositum actu humanitati unitum. Sed si in hoc posteriori sensu loquuntur, sine causa ipsimet negant esse de fide, Christum ut hominem non esse adoptivum, sed naturalem filium, nam oppositum est aperta haeresis Nestoriana et Feliciana, damnata in Concilio Francof., ut dicam sectione sequenti. Igitur loquendo in priori sensu de Christo ut homine, ut loquimur, quacunque ratione dicatur esse filius Dei, sive naturalis, sive adoptivus, sive per gratiam, necessario dicendum est, sub ea ratione non dicere relationem ad solam primam personam Trinitatis, sed ad Deum ut Deum, et consequenter ad tres personas ut sunt unus Deus. Probatur, quia Christus ut homo non est filius ex vi generationis aeternae ut sic, sed ex eo quod filiatio quam habuit per generationem aeternam, communicata est et unita humanitati; nam ex eoffactum est, ut hic homo in ipsa humanitate sit sanctus ex vi unionis, et habens jus ad haereditatem Dei in ipsa humanitate participandam; sed quod illa relatio filiationis aeternae communicata sit et unita humanitati, est opus totius Trinitatis; ergo relatio filiationis, quae hinc prosime resultat, est ad Trini- tatem, ut est unus Deus ad extra operans.

67

25. Et confirmatur ac declaratur, quia Christus, ut homo, non est genitus ab aeterno. sed factus in tempore; ergo, si aliqua relatio filiationis in eo ut sic resultat, non est aeterna, sed temporalis; omnis autem temporalis relatio ad Deum, fundata in actione, est ad totam Trinitatem ut est unus Deus, quia omnis actio et effectus ad extra, communis est. Tandem Christus, ut homo, habet beatitudinem a tota Trinitate; ergo ab eadem habet jus ad illam haereditatem prout intelligitur prius natura esse quam esse beatus; sed ratione hujus juris dicitur filiusin quantum homo, vel saltem a posteriori inde recte colligimus esse filium; ergo sub ea ratione relatio filii est ad illum a quo effective habet hoc jus, seu radicem ejus, quae est hypostatica unio. Denique hoc etiam confirmant et persuadent, quae superiori sectione dicta sunt, in solutione ad 1.

68

26. Imo aliqui putant hoc esse definitum ab Adriano Papa, eumque hoc modo exposuisse illa verba Matth. 3 et 17: Zic est Filius meus dilectus, etc., dicta scilicet esse, non tantum a prima persona, sed a tota Trinitate, ad Christum ut hominem; sed, quamvis Adrianus Papa ex illo verbo complacui colligat, totam Trinitatem comprehendi, quia im homine Christo tota complacuit Trinitas, non tamen dicit dictum illud referri ad totam Trinitatem, nec loquitur de Christo ut homine, eo sensu quo nos loquimur, sed in alio supra declarato, scilicet ex parte suppositi, unde non est haec mens definitionis ejus; quae omnia in sequente sectione latius declarabuntur. Possunt autem probabiliter ad hoc suadendum induci verba Christi Domini, Joan. 20: Ascendo ad Pairem mewun, et Patrem vesirum, Deum mewn, et Deum vestrum, juxta expositionem insinuatam sect. praeced. Nam, licet probabile sit, Christum loqui ad Patrem primam Trinitatis personam, tamen certum videtur loqui de se ipso ut homine; alioqui non vocaret Deum suum. Sicut ergo esse Deum Christi ut hominis, non convenit soli primae persona, sed huic Deo, et omnibus tribus personis quatenus sunt unus Deus, ita illa appellatio et relatio Patris, quae tribuitur primae personae respectu Christi ut hominis, non est propria ejus, sed conveniens Deo ut sic, licet specialiter ei approprietur et attribuatur propter specialem auctoritatem originis, quam habet respectu Christi etiam ut Deus est. Sic enim saepe Christus in Evangelio, loquens ad Patrem per respectum ad seipsum ut hominem, ei attribuit quod commune habet cum caeteris personis, ut est illud Joan. 14: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio, et saepe alias. Scio, Ambrosium, lib. 10 in Luc., et lib. 1 de Fid. ad Gratianum, cap. 6, aliter hunc locum intellexisse; dicit enim, in verbo illo, ad Patrem meum, loqui Chrisstum ut Deum, in illo autem, Deum meum, loqui Christum ut hominem. Quae expositio est etiam probabilis, et facile sustineri potest; sed alia non est cur rejiciatur, quandoquidem uterque respectus potest in Christum ut hominem convenire, et Christus eo loco, eodem tenore verborum de se ipso sub utroque respectu loquitur. Denique, quatenus Christus ut homo est creatura, et aliquid non ab aeterno genitum, sed in tempore factuma Patre, illum vocat Deum suum, sicut et est Deus noster quatenus nos creavit; ergo idem Christus ut homo, quatenus a Deo est sanctificatus per gratiam unionis, et per illam habet jus ad gloriam, potest vocare Deum, patrem suum, multo altiori et eminentiori ratione quam nos, quatenus sumus ab illo sanctificati. Haec ergo relatio non est ad solam personam Patris, sed ad Deum ut sic, et ad tres personas ut sunt unus Deus.

69

27. Neque in hac veritate, quod ad rem attinet, potest esse difficultas alicujus momenti; nam Concilium Toletanum et D. August. in sensu longe diverso loquuntur; Concilium enim Toletan. XI, in Confes. Fidei, expresse loquitur de Christo quoad generationem humanam; sic enim ait: JIVon tamen Spiritus Sanctus pater credendus est F'ilii pro co quod Maria, eodem Spiritu Sancto obunbrante, concepit. Et eodem sensu locutus est August., praesertim in Enchir., c. 38; sic enim ait: JVumquid ideo dicturi sumus, patrem hominis Christi esse Spiritum Sanctum, ui Deus Pater Verbum genuerit, Spiritus Sanctus hominem, ec qua utraque substantia Christus unus esset,et Dei Patris Filius secundumVerbum, et Spiritus Sancti filuus secundum hominem, quod quasi eun Spiritus Sanctus tanquam pater ejus ez matre Vargine genuisset. Qnuis hoc dicere audebit ? Et c. 39, reddit rationem dicens: JVon quidquid de aligua re nascitur, continuo ejusdem rei filius nuncupatur. Quod variis exemplis confirmat, et est per se satis clarum, quia non omnis causa efticiens, pater proprie appellatur; quamvis ergo Spiritui Sancto attribuatur efficientia Christi ut hominis quoad conceptionem mirabilem ex matre, non tamien ea ratione potest Spiritus Sanctus pater Christi vocari, quia non illaam effecit per modum naturalis generationis, sed alio superiori et altiori modo. De filiatione ergo et paternitate humana loquuntur hi Patres, non de filiatione divina, quae fundatur in gratia unionis, et speciali sanctiticatione ab ea proveniente, de qua non meminerunt. Verum est, in lib. 2 de Trin., cap. 10, generalius locutum esse Augustinum; probat enim, vocem illam: 7w es Filius aneus dilectus, non nisi de Patre posse accipi, quia Jesus Spiritus Sancti fius, aut etium suus flius credi aut intelligi non potest. Et similiter probat Christum non potuisse dicere illa verba: Pater, clarifica Filium tuum, msi Deo Patri tantum, zon Spiritui Sancto, cujyus non est filius. Nam, ut illa ratio sit efficax, et expositio necessaria, necesse est intelligi de omni filiatione Christi ut hominis ad Deum.

70

28. Quapropter addo quod, licet in re Christus ut homo habeat hanc filiationem, tamen in modo loquendi, non potest simpliciter et absolute dici filius suus seu Verbi, quia in hujusmodi locutione absolute dicta denotatur distinctio personarum; unde qui sic loquitur, Christum dividit; sicut supra etiam dicebamus ob hanc causam Christum non posse dici absolute sibi subditum, aut Deum sui ipsius, quamvis certum sit, ut hominem esse et dici posse sibi subditum ut Deo. Respectu autem Spiritus Sancti, quamvis cesset praedictum inconveniens, cum inter Christum et Spiritum Sanctum sit distinctio personarum, nihilominus simpliciter non est ita loquendum: Christus est filius Spiritus Sancti, ne duos Christi patres videamur asserere, ut Concilium Tolet. XI, cit. loco dixit, id est, ne secundum divinitatem videamur asserere, Spiritum Sanctum esse patrem Christi; nam filiatio Christi simpliciter et absolute dicta, et praesertim si addatur filiatio naturalis, est ipsa fiiiatio aeterna, prout habet esse per aeternam generationem. Et ob eamdem causam, etiam cum illa determinatione, in quantum homo, non est dicendus Christus filius sui aut Spiritus Sancti, nisi etiam ex parte praedicati addatur determinatio secundum gratiam unionis, et maxime quia in illa reduplicatione, in quantum homo, magis indicatur generatio corporalis quam spiritualis per gratiam unionis. Atquc hinc a fortiori constat, Christum non posse dici absolute filium Trinitatis, quia Trinitas tres personas comprehendit, unde si Filii et Spiritus Sancti non potest dici filius, nec Trinitatis poterit. At vero respectu Dei absolute, optime dici potest Christus naturalis filius, tam simpliciter quam in quantum homo, et sive intelligatur ratione aeternae generationis, sive ratione unionis, quia nomen Dei est de se indifferens ad personam Patris, et Filii, vel Spiritus Sancti, sicut etiam absolute dici potest Christus habere Deum, quia distinctio in ea locutione inclusa sufficienter salvatur in persona Pairis; est autem prudens consilium, quando in subjecto ponitur Christus cum illa determinatione, in quantum homo, addere etiam in praedicato, esse filium Dei naturalem per gratiam unionis, ut omnis aequivocatio et erroris suspicio auferatur.

71

29. Objectio contra superiorem assertionem. — Secunda. — Tertia. — Quarta. — Sed objiiciet tandem aliquis, quod haec filiatio Christi ut hominis ad Deum, prout a nobis explicata est, impropriissime dicatur filiatio naturalis, cum vix nomen filiationis mereatur. Primo, quia filius naturalis non est nisi qui per naturalem generationem naturam accipit a Patre; sed Christus, ut homo, nec per naturalem generationem procedit a Deo, ut supra de humana ejus conceptione dicebamus, et de ipsa unione hypostatica constat, non posse dici naturalem generationem, vel per eam accipere vel participare Christum ut hominem naturam divinam; ergo non potest dici naturalis filiatio, quae per hanc unionem convenit. Secundo, magis distat haec filiatio a vera et propria filiatione naturali, quam distet ab adoptiva; sed propter differentiam quam habet ab adoptiva, negatur esse adoptiva; ergo ob eamdem causam negandum est esse naturalem. Consequentia patet a paritate rationis. Major autem probatur, quia magis distat beatitudo animae Christi ab essentiali beatitudine divinitaus, quam a beatitudine cujusvis purae creaturae, id est, magis ab illa exceditur, quam ipsa reliquas superet. Et similiter jus, quod Christus ut homo habet ad haereditatem, multo est inferioris rationis respectu juris, quod habet in quantum Deus, quam sit jus filii adoptivi respectu juris Christi ut hominis; talis autem est filiatio, quale est hoc jus. Quocirca, sicut inter gratiam creatam sanctificantem et divinitatem per essentiam inventa est sanctificatio quaedam media, quae est per gratiam unionis, ita non est inconveniens inveniri filiationem mediam, quae nec sit adoptiva, nec naturalis, sed dicatur per gratiam unionis. Tertio, quia alias sequitur inesse Christo duas filiationes natura- les ad Deum, et tertiam ad matrem, quod, ut judicetur absurdum, satis est esse inauditum; duas autem tantum hactenus audivimus in Christo nativitates: unam ex Patre, et alteram ex matre, et duas tantum filiationes naturales, unam ad Deum, alteram ad hominem. Unde hic urgere possumus argumentum ab auctoritate negativa, quo Concilium Francofordiense probat Christum non esse dicendum filium adoptivum, quia nunquam in Scriptura sacra sic appellatur, cum tamen de filiatione ejus frequens fiat mentio; sed similiter nunquam vocatur filius naturalis in sepsu a nobis exposito, sed solum ratione aeternae generationis, et respectu primae personae Trinitatis; imo ipsummet Concilium Francoford., quod expressius tractavit de hac filiaiione Christi ut hominis, nunquam eo modo, quo nos, illam explicuit, sed tantum ex parte suppositi, quod per generationem aeternam a Patre procedit; ergo non solum falsum, sed et periculosum videtur, alium modum filiationis naturalis in Christo ut homine introducere. Quarto, quia alias si persona Patris vel Spiritus Sancti incarnaia esset, vere dici posset filius Dei naturalis, in quantum homo, quod non est est minus inauditum et absurdum; sequela patet, quia in illo homine fuisset idem fundamentum filiationis naturalis, scilicet gratia unionis. Et confirmo tandem, quia etiam videtur sequi, Virginem Mariam dicendam esse filiam Dei naturalem, quia gratia sanctificans non est illi omnino gratis data, sed ex quodam debito ratione divinae maternitatis, sicut Christo dicitur data ex debito gratiae unionis.

72

30. Responsio. — Ad primum.—Haec argumenta ostendunt quidem sententiam a nobis expositam non esse omnino certam, neque rem ad fidem pertinentem, ut latius dicam, sectione sequente; non tamen admodum urgent contra illius veritatem, magisque impugnant locutionem seu vocem naturalis, quam rem ipsam. Imo, si quid concluderent, non solum probarent Christum, ut hominem, non esse filium naturalem Dei, sed omnino non esse filium Dei. Quod tamen nemo Catholicus aut prudens negare audebit, ut satis videtur sectione praecedente probatum. Igitur ad primum, quod attinet ad nomen filii, quamvis secundum physicam et rigorosam proprietatem solum dicatur de eo, qui ex vi originis in natura vivente similis est principio a quo procedit, certum est tamen, secundum quamdam analogiam et proportionem extendi ad significandum eum, qui jus filii imitatur aut participat in ordine ad haereditatem paternam. Quae ratio filiationis tanto erit perfectior, quando hoc jus fuerit excellentius, et maxime si conjunctum fuerit cum vera et rcali processione ejus, qui filius nominatur, ab eo cujus dicitur filius. Fatemur igitur, Christum, ut hominem, in eo sensu quo loquimur, scilicet, formaliter specificando naturam humanam, non dici filium Dei cum eo rigore et proprietate, quo dicitur Filius secundum naturam divinam, quia in quantum homo est minor Patre, unde non est ei aequalis, nec in natura similis; dicitur ergo filius secundum analogam rationem, quia per ipsammet filiationem naturalem, etiam in quantum homo, sanctificatur, et jus habet ad divinam haereditatem, etiam in humanitate, seu per humanitatem obtinendam, quae ratio filiationis, licet non sit tam propria et perfecta, sicut est ipsa filiatio aeterna secundum se, est tamen perfectior quam sit filiatio hominum et Angelorum per gratiam justificantem, ut satis ex sectione praecedente constat.

73

31. Quod autem spectat ad denominationem aaturalis filii, constat ex philosophia posse multis modis aaturale dici, atque ita posse in eo termino laborari in aequivoco; inter alias vero acceptiones una et satis Theologica est, qua naturale dicitur id, quod est a natura congenitum, et maxime quando id est ex vi conceptionis seu productionis, etab aliquo principio intrinseco, quomodo verissime, dicitur Christus, etiam ut homo, naturaliter sanctus, juxta verbum Angeli, Luc. 1: Quod ec te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei. De qua acceptione et aliis dictum est supra, q. 2, art. 12. Hoc ergo modo recte dicitur Christus, ut homo, filius Dei naturalis per gratiam unionis, non solum quia a principio suae conceptionis habuit hanc filiationem, id enim ad proprietatem locutionis non sufficit (alias etiam Beata Virgo esset filia Dei naturalis, et Angeli similiter), sed quia ita habuit a principio, ut et ipsa unionis gratia intrinseca illi fuerit, quia per illam quasi formaliter constituitur hic homo Christus, ut Christus est, et rursus quia ex vi ejusdem unionis habet illam sanctificationem et illud jus ad haereditatem aeternam, a quibus filius denominatur. Ad primam ergo objectionem absolute potest negari major propositio, si in sensu exclusivo intelligatur, scilicet non esse alium modum naturalis filiationis, praeter eum qui est per naturalem generationem. Si vero sit sensus non exclusivus, sed indefinitus, sic neganda est consequentia, quia argumentum procedit ex puris particularibus. Denique si sensus sit, illum modum filiationis, qui est per naturalem generationem, et communicationem ejuüsdem omnino naturae, esse potissimum, et comparatione illius, quemlibet alium esse improprium et analogum, sic concedo Christum, ut hominem, non esse filium naturalem illo perfectissimo modo.

74

32. Quod si urgeat aliquis, nam, si illa filiatio non est omnino perfecta, erit per participationem; et consequenter, juxta rationem D. Thomae hic, non minus repugnabit Christo ut homini, quam filiatio adoptiva, quia repugnat aliquid dici de eodem per essentiam et per participationem. Respondetur imprimis, quod ad rem attinet, non esse aequalem rationem, quia adoptio, ut dixi, includit negationem omnis filiationis naturalis; filiatio autem naturalis per gratiam unionis non excludit ab eadem persona filiationem naturalem per generationem aeternam, sed solum excludit illam secundum talem naturam. Quod vero attinet ad vim rationis D. Thom., jam supra explicui, illud principium non posse universaliter intelligi de quacumque ratione participata, sed de illa quae includit specialem negationem repugnantem unioni hypostaticae, seu supposito increato secundum se. Addo vero deinde ad rem magis explicandam, dupliciter posse esse aliquam filiationem divinam per participationem: uno modo, quia forma, vel quasi forma in qua proxime fundatur talis filiatio, est entitas participata et creata, et hoc modo filiatio adoptiva est per participationem, et ideo repugnat personae increatae, sub quacunque ratione consideretur; et filiatio naturalis, de qua nunc agimus, non est hoc modo per participationem, sed per gratiam unionis, quae quantum ad aliquid increata est, ut suo loco diximus. Alio ergo modo dici potest filiatio per participationem, non quantum ad formam, in qua proxime fundatur, quia illa increata est; sed quantum ad modum recipiendi (ut sic dicam) sanctificationem, et jus ad haereditatem aeternam a tali forma, qui est medio aliquo modo unionis creato et participato; et hujusmodi filiatio per participationem non repugnat convenire simul cum perfectissima filiatione per essentiam in eadem persona, secundum diversas naturas; quia neque includit aliquid repugnans increatae personae, neque excludit unionem hypostaticam, imo illam intrinsece includit.

75

33. Ad secundum. — Ex his facilis est responsio ad secundum; in' rigore enim solum probat, hanc filiationem et non esse naturalem in eo sensu quo filiatio per essentiam seu per naturalem generationem talis dicitur, et posse etiam hanc filiationem vocari per gratiam unionis; non vero inde sequitur non vocari proprie naturalem secundum aliam rationem et considerationem, nam et ipsa gratia unionis, naturalis dicitur; gratia quidem respectu humanitatis, cui gratis conceditur, naturalis vero respectu Christi, qui in suis intrinsecis principiis, quibus constituitur, illam includit. Ut vero argumentum illud clarius quoad omnia dissolvatur, declaranda magis est illa proportio inter hanc fihationem naturalem per gratiam unionis, comparatam ad filiationem naturalem per essentiam, et filiationem adoptivam, inter quas medium quodammodo locum tenet, quatenus hanc superat et ab illa superatur. Comparari ergo possunt vel in forma ipsa, quae est proximum filiationis et juris haereditarii fundamentum; vel in jure ipso, et modo obtinendi, vel participandi haereditatem; quoad hoc ergo posterius, majorem quidem aftinitatem habet haec filiatio per gratiam unionis cum filiatione adoptiva, quam cum filiatione per essentian, ut argumentum propositum convincit; at vero quoad illud prius multo major est propinquitas hujus filiationis ad filiationem per essentiam, quam ad adoptivam, quia proxima ratio ejus est ipsamet filiatio increata, quamvis non secundum se, sed ut humanitati unita; et quia ratio et modus filiationis, ut dici possit naturalis, maxime sumitur ex forma inqua fundatur, et ex intrinseca connexione vel unione aut identitate, quam talis forma habet cum persona, cui talis filiatio convenit, ideo haec filiatio merito naturalis dicitur, et nullo modo adoptiva; quia forma illa, totaque ejus dignitas connaturalis est tali personae, et nullo modo per adoptionem seu intrinsecam benevolentiam ei convenit.

76

34. Ad tertium. — Ad tertium respondetur, filiationes naturales proprias, ac fundatas in propriis nativitatibus et generationibus, tantum esse duas in Christo Domino, scilicet, humanam et divinam, et has esse de quibus Sancti communiter loquuntur; nullum tamen esse inconveniens praeter has considerare in Christo aliam filiationem per gratiam unionis, quae, secundum aliam considerationem, naturalis etiam dicitur, ut explicuimus. Ut hoc autem amplius declaretur, et argumento etiam ab auctoritate negativa clarius satisfiat, adverto, dupliciter nos loqui posse de his filiationibus: uno modo, quantum ad ipsum respectum praedicamentalem, seu quasi praedicamentalem, qui dici solet, esse ad, et secundum hanc rationem nullum est inconveniens admittere in Christo tres respectus, unum realem ad Patrem, quem habet in quantum Deus genitus est; alium, quem ut homo genitus habet ad matrem, sive ille rationis sit, sive realis; alium quem ut homo sanctificatus per gratiam unionis et haeres vitae aeternae habet ad Deum sanctificatorem suum, qui tres respectus possunt nomine filiationis naturalis nuncupari, ut de duobus primis per se constat, et de tertio satis a nobis declaratum est. Haec vero consideratio nimis est philosophica et scholastica, multumque habet de nostrae rationis praecisione ac consideratione, praeserüm si aliquis ex his respectibus tantum rationis sit, ut revera esse diximus; et propter hanc causam raro aut nunquam invenietur haec trimembris divisio, praesertim apud sacros auctores. Alio modo possumus loqui de his filiationibus, quantum ad formas, et origines seu productiones in quibus fundantur, seu ad quas consequuntur praedicti respectus, et hoc modo in re tantum sunt duae filiationes naturales in Christo, et duae generationes secundum duas naturas ex quibus constat, quamvis secundum rationem et praecisionem nostram, una earum possit dupliciter considerari, ut inde consurgat triplex ille respectus supra declaratus.

77

35. Sic ergo filiatio naturalis in Christo secundum rem una eademque est; tamen illamet, ut constituit personam in natura divina subsistentem et ab aeterno genitam a Patre, est filiatio naturalis per essentiam; ut vero quasi formaliter sanctiticat naturam humanam sibi unitam, redditque hunc hominem haeredem divinae haereditatis, in ipsa etiam humana natura ut sic fundat alium respectum filiationis naturalis; et hoc modo filiatio ipsa naturalis, secundum rem sumpta, ratione et munere distinguitur a nobis, licet in se una sit; in filiatione autem humana non est haec duplex consideratio, et ideo omni ratione una tantum est. E contrario vero accidit in productione seu origine; nam origo aeterna Filii Dei a Patre, et re et consideratione una tantum est, quantum ad praesens spectat; productio autem Christi, ut homo est, quamvis in re sit una, duplicem tamen habet considerationem; in illa enim productione non tantum consideratur ctrectio seu formatio humanitatis, sed praecipue unitio totius humanitatis ad Verbum, per quam hic homo resultat; haec ergo actio dupliciter considerari potest, primo, quatenus praecise terminatur ad hoc, ut Deus ex muliere concipiatur, et fiat homo; et ut sic fundat relationem filiationis humanae in ordine ad matrem, vel relationem effectus ad causam in ordine ad Deum efficientem. Secundo potest illa actio considerari ut per cammet sanctificatur humanitas, et confertur huic homini jus ad divinam haereditatem. Sicut enim in superioribus dicebamus, personam Verbi, ut terminantem dependentiam naturae humanae in subsistendo, distingui ratione a se ipsa, ut est forma sanctificans humanitatem, ita etiam actio eadem, quatenus est productiva hujus hominis in ratione cujusdam personae subsistentis in natura humana, ratione distinguitur a se ipsa, quatenus est actualis hujus hominis sanctificatio. Et sub hac posteriori ratione fundat alium respectum filiationis naturalis, quem Christum ut hominem ad Deum habere dicimus. Atque ita constat, quomodo in Christo secundum rem tantum sit duplex filiatio, et duplex origo, et quomodo secundum rationem et considerationem nostram triplex distinguatur. Constat etiam cur Sancti, in communi loquendi modo, duplicis tantum filiationis et nativitatis Christi meminerint, quia loquuntur secundum rem, et non secundum considerationem et praecisionem nostram. Constat denique cur, agentes de filiatione Christi naturali, semper eam explicent per respectum originis, aequalitatis, ac perfectae similitudinis ad Patrem ex vi aeternae generationis, adjungentes ei humanitatem hypostatice unitam, quia secundum rem vere non est in Christo alia filiatio; et sanctitas ac jus ad divinam haereditatem, quod in humanitat potest intelligi, ab hac filiatione quasi formaliter provenit, media unione; et totum tundatur in infinita dignitate illius filiationis, et ab illa omnino inseparabilis est sanctificatio humanitatis, supposita ejus unione, et ideo totus hic respectus filii naturalis, quem Christus sub utraque natura subsistens habet ad Deum, per modum unius communiter declaratur, et unus fere cum alio confunditur, non tantum propter unitatem personae, nam hoc modo etiam filius hominis, et Filius Dei, unus tantum est filius, nec propter solam similitudinem vocis, nam haec etiam non sufliceret, sed propter unitatem et identitatem formae sanc- tificantis Christum ut hominem, cum ipsamet filiatione naturali et per essentiam Christi ut Dei.

78

36. Ad quartum, quidam gravis auctor referens opinionem quorumdam Theologorum, asserentium, si Spiritus Sanctus assumeret humanitatem, eum ut hominem fore filium Dei per gratiam habitualem, dicit sibi vehementer displicere, quia neque esset (inquit) filius naturalis, neque adoptivus; et hanc posteriorem partem late probat: priorem autem dicit esse manifestam, quia habitualis gratia non sufficit filium Dei naturalem constituere eum, qui alias ex vi generationis aeternae Filius Dei naturalis non est. Sed, quamvis multi et graves Theologi asserant, in eo casu Spiritum Sanctum (et idem semper de persona Patris intelligatur), ut hominem, fore filium Dei, neminem tamen me legisse memini asserentem fore filium Dei adoptivum, magis quam Christum ut hominem. Neque argumentum quartum, in cujus solutione versamur, hoc infert, sed fore filium Dei naturalem. Quapropter in illa negatione ftilii adoptivi omnes convenimus propter rationes omnes de Christo factas, quarum summa est, quia vel esset filius per gratiam unionis, et haec non facit filium adoptivum sed naturalem, ut satis probatum est, nam quoad haec eadem est ratio de unione hypostatica terminata ad Spiritum Sanctum, vel ad Filium, quia non est minus sancta persona spiritus Sancti, et sufficiens ad sanctificandam naturam sibi unitam, quam persona Filii; neque minus esset illi homini connaturalis ac debita haereditas aeterna, seu jus ad illam ob dignitatem personae, quam fuerit nunc debita Verbo incarnato ut sic; non ergo posset tunc Spiritus Sanctus ut homo dici filius adoptivus ob gratiam unionis. Neque etiam ob gratiam habitualem, propter rationem tactam, quia talis gratia et supponeret illum hominem, cui adveniret, jam sanctificatum per gratiam unionis, et ratione illus habentem jus ad gloriam, et consequenter etiam habentem perfectiorem rationem filii, quam ipsa posset conferre. Item esset ab intrinseco debita, unde non adveniret personae extraneae, aut solo affectu conjunctae Deo conferenti gratiam, sed quae personaliter esset ipsemet Deus. Itaque quoad hoc eadem est ratio de qualibet divina persona incarnata.

79

37. Aique hinc consequenter sequitur, in eo casu Spiritum Sanctum, ut hominem, non tore filium Dei per gratiam habitualem; ne- que aliquem etiam legi, qui oppositum dixerit aut docuerit, non quidem propter eam rationem, quod haec gratia non faciat filium Det naturalem, eum qui alias ex vi generationis aeternae Filius Dei naturalis non est; sed ob eam potius causam, quod haec gratia etiam ipsum Christum ut hominem non facit filium Dei naturalem, etiam si ipse alias ex vi generationis aeternae sit Filius Dei naturalis; ergo eadem vel majori ratione non posset constituere Spiritum Sanctum, ut hominem, filium Dei naturalem; ostensum est autem neque adoptivum posse constituere; relinquitur ergo, Spiritum Sanctum, ut hominem, nullo modo fuisse constituendum filium per talem gratiam. Ratio autem generalis est tacta sectione praecedenti, quia cuicunque personae divinae incarnatae gratia habitualis non confertur per modum novae generationis, sed per modum proprietatis concomitantis priorem et excellentiorem gratiam. Unde etiam fit, ut in tali persona illa gratia non conferat primum et radicale jus ad haereditatem. Et ideo nec constituit filium adoptivum, nec omnino filium; quia, sicut gratiee habituali non est essentiale constituere filium adoptivum, nisi supposita persona extranea, seu (quod idem est) supposita negatione connaturalis debiti, aut altioris conjunctionis cum Deo, quam possit per ipsam gratiam et gloriam fieri, ita non est essentiale huic gratiae quod faciat filium, nisi supposita simili negatione, quae necessaria est, ut ipsa detur per modum propria ac per se generationis, et ut conferat primum et radicale jus ad gloriam.

80

38. Difficultas ergo tacta in illo quarto argumento non versatur de gratia habituali, sed de gratia unionis; et de hac ego olim asserui, in eo casu Spiritum Sanctum ut hominem cum eadem veritate et proprietate esse dicendum filium Dei naturalem per gratiam unionis, qua id nunc dicitur de Christo ut homine, in sensu hactenus tractato. Quam sententiam aliis multis perdoctis placuisse video, et in ea persistendum censeo, quidquid nonnulli alii obmurmurent. Nam ratio insinuata videtur mihi convincens, inam Spiritus Sanctus, ut homo, esset aeque sanctus ac Christus ex vi unionis, et haberet aequale jus ad divinam haereditatem; nam et persona ipsa est eequalis sanctitatis et dignitatis, et ex parte unionis hypostaticae, ut suppono, non potest esse inaequalitas; sed Christus, ut homo, non est filius Dei naturalis per gratiam unionis, nisi ob praedictum jus in tali sancti- ficatione fundatum; ergo propter camdem rationem Spiritus Sanctus, ut homo, esset filius naturalis per gratiam unionis. Dicent fortasse, Christum, ut hominem, non esse filium naturalem ob cam praecisam causam, sed quia illa sanctificatio et jus ad gloriam provenit a filiatione naturali et per essentiam, ut conjuncta humanitati. Sed contra hoc urget argumentum factum, quia aeque digna et perfecta est personalitas Spiritus Sancti; nam quod illa personalitas sit Filii, vel Spiritus Sancti, [ materiale valde est. Nam Christus ut homo non denominatur filius naturalis a filiatione divina tanquam a forma formaliter referente Christum ut hominem ad Patrem, sed solum ut a subsistentia terminante dependentiam naturae humanae, et consequenter sanctificante illam, et dante huic homini jus ad aeternam haereditatem; sed totum aeque praestat quaelibet personalitas divina; ergo quod illa sit filiatio, paternitas, vel processio. nihil refert ad prassentem effectum seu denominationem. Major est evidens, tum quia ostensum est, Christum, ut hominem, non referri speciali relatione filii ad Patrem aeternum; tum etiam quia illa aeterna filiatio non potest informare hominen; ut homo est, nec ipsum ad alium referre; ergo neque filium hoc modo denominare; tum denique quia alias, si Pater assumeret carnem, etiam ut homo referretur per paternitatem ad Filium, et in quantum homo diceretur Pater naturalis Filii Dei, quod est plane falsum. Sequela autem est evidensa paritate rationis. Et confirmatur haec ratio, nam Spiritus Sanctus, ut homo, esset haeres divinae haereditatis; ergo esset filius; et non adoptivus; ergo naturalis per gratiam unionis. Antecedens constat ex dictis, quia haberet jus intrinsecum et connaturale ad divinam haereditatem; consequentia vero a simili sumi potest ex illo Fauli: S filius, et lneres; est enim proprium filiorum Dei, esse haeredes bonorum ipsius. Respondet enim illa haereditas juri filiationis tanquam proprio et adaequato principio.

81

39. Sed respondere potest aliquis, in eo casu fore divinam beatitudinem connaturalem ac debitam Spiritui Sancto ut homini, non tamen per modum haereditatis, sed per modum cnjusdam connaturalis proprietatis seu actionis; sicut scientia infusa vel alia similis perfectio potest dici connaturalis Christo, non per modum haereditatis, sed tanquam proprietas quaedam. Et potest a simili apte explicari, nam ipsamet persona Spiritus Sancti, ut Deus est, habet a Patre et Filio, sicut substantiam suam, ita et beatitudinem per essentiam, et tamen non habet illam per modum haercditatis, sicut nec substantiam habet per modum generationis, et ideo non est Filius; ergo non immerito idem dici potest de illo ut homine. Idemque majori ratione dici posset de Patre, si homo fieret, quia, ut Deus est, multo minus habet illam beatitudinem ut haereditatem. Haec responsio est quidem apparens, sed imprimis fere revocat controversiam ad quaestionem de nomine:; nam quod nos praecipue intendimus, est, in eo casu Spiritum Sanctum ut hominem habere intrinsecum jus ad illam beatitudinem. Deinde, cur affirmatur de Christo ut homine, quod habeat hoc jus ad illam beatitudinem tanquam ad haereditatem, et negatur de Spiritu Sancto, cum in re jus utriusque sit aeque perfectum, et in aequali dignitate, et simili actione fundatum ? Nam quod Christus ut homo sit haeres, non inde formaliter habet, quod in quantum Deus haeres est, nam et hoc ipsum in rigore et proprietate non est verum, quia haeres videtur includere aliquam imperfectionem, num significat potius jus ad haereditatem, quam plenum dominium vel naturalem possessionem et proprietatem illius. Dei autem Filius potius est genitus ut supremus Dominus, quam ut haeres, imo ut per se essentialiter beatus, potius quam ut habens jus ad beatitudinem. Et, quicquid de hoc sit, non videtur referre ut in quantum homo sit haeres, sed hoc pendet ex jure quod habet in quantum homo, et ex modo quo illud habet, et in hoc eadem videtur esse ratio de persona Spiritus Sancti, si homo ficret; consistit autem ratio in hoc, quod ex vi ilius actionis divinae, qua fieret homo per unionem carnis ad ipsum, haberet hoc jus ad bona ipsius Dei, a quo talis actio et unio fieret. Et confirmatur ratione supra de Christo facta, nam homo per gratiam habet jus ad divinam beatitudinem ut ad haereditatem; ergo multo magis Spiritus Sanctus, ut homo, haberet hoc jus per gratiam unionis. Maxime quia ad ipsammet gratiam habitualem haberet connaturale jus; ergo et ad gloriam, sub quacunque ratione potest gratiae correspondere; ergo etiam sub ratione hacreditatis. Respondetur ergo ad quartum argumentum, quod ad rem attinet, verum esse, Spiritum Sanctum, ut hominem, in eo casu fore filium Dei naturalem filiatione naturali, quae est per gratiam unionis, prout eam in Christo ut homine explicuimus, et recte attigit Albert., in 3, dist. 10, art. 13. Nec potest aptius nomen inveniri, quo declaretur naturalis sanctificatio, et connaturale jus ad divinam beatitudinem, quae haberet Spiritus Sanctus ut homo ex vi illius originis quam ut homo haberet a Deo ut efticiente ejus incarnatonem, neque contra hoc occurrit difficultas alicujus momenti. Quod vero attinet ad modum loquendi, oportet caute loqui, et sufficientem explicationem adhibere, ne tribuendo Spiritui Sancto nomenfilii, videamur personas confundere; quod facile vitabitur adjungendo illud additum, per gratiam unionis.

82

40. Non est tamen simile de Virgine Matre, ut in ultima confirmatione inferebatur, tum quia per maternitatem non fit realis unio et personalis cum Deo; unde non tollitur quin illa persona secundum se maneat extranea; tum etiam quia illa gratia non est ita debita et connaturalis ratione divinae maternitatis, sicut ratione hypostaticee unionis. Tum denique quia illa ratio antecessit ut dispositio congrua et decens ad maternitatem divinam, et per illam ut sic adoptata est B. Virgo in filiam perfectissimam, ut posset esse condigna mater.

83

41. Tandem ex his responsum satis est fundamento Durandi: dicendum enim est imprimis, ut ex dictis facile constat, gratiam unionis, communicatam humanitati Christi, esse alterius rationis a gratia filiorum adoptivorum, et ideo non constituere Christum hominem filium adoptivum, sed potius naturalem, quia personae sic constitutae intrinseca et connaturalis est talis gratia, et rationc illius est etiam illi intrinsecum et connaturale jus ad aeternam haereditatem. Unde secundo dicitur, licet gratia habitualis sit in Christo et nobis ejusdem rationis, tamen modum habendi illam non esse eumdem; et ideo licet nos per hanc gratiam constituamur filii adoptivi, quia non supponimur filii, sed extraneae personae, et per talem gratiam omnino liberaliter acceptamur, Christus tamen per illam gratiam non proprie constituitur filius, quia jam supponitur, et gratia illa est quasi proprietas consequens filiationem. Imo, licet daremus aliquo modo denominari filium ab illa gratia, et relatione illam consequente, non tamen etiam sub hac ratione dicendus esset filius adoptivus, sed naturalis, quia (ut supra, quaestione 7, dixi) etiam gratia fuit Christo connaturalis, non adventitia et extranca; ergo et relatio quae in illa fundatur. Unde, sicut idem calor igni est naturalis, et aquae violentus, ita eadem relatio, quae in nobis est filiatio adoptiva, in Christo non potest hanc rationem induere, ut recte hic D. Thom. ad secundum dixit; quod tandem etiam docuit Scot., in 3, d. 10, quamvis non satis connaturalitatem illius gratiee explicuerit, nec rationem filiationis, quam tChristus, in quantum homo, habet ex vi solius gratiae unionis.

84

42. Ad confirmationem et tertium argumentum in praecedenti sectione relictum, sufficienter jam responsum est.

Sectio 3

an sit de fide, vel quo gradu certitudinis tenendum sit, christum, in quantum hominem, seu secundum humanitatem, non esse filium dei adoptivum, sed naturalem
85

SECTIO III. An sit de fide, vel quo gradu certitudinis tenendum sit, Christum, in quantum hominem, seu secundum humanitatem, non esse filium Dei adoptivum, sed naturalem.

86

1. Argumenta sententiae affirmantis.— Primun. — Ratio dubitandi est, quia illa propositio, etiam cum determinatione: Christus, in quantum homo, est filius adoptivus, videtur damnata in praedicto Concilio Francoford.; est ergo illa propositio haeretica, et contraria de fide, nam, ut supponimus, illius Concilii auctoritas sufficiens est ad certam fidem nobis faciendam; nam licet nationale fuerit trecentorum Episcoporum, tamen intercesst Summi Pontificis auctoritas, non tantum per legatos, sed etiam per instructionem, qua: ejusdem veritatis definitonem, et virtualem Concilii confirmationem continebat. Et, quamvis per aliquos annos latuerit illa definitio, non potest tamen dubitari quin facta fuerit, ut ex historiis constat, et consequenter etiam est certum, nobis esse sufficienter propositum, praesertim hoc tempore, in quo illud Concilium repertum est, et caeteris adjunctum, et in omnibus receptum. Antecedens probatur primo ex sensu contrarii erroris, contra quem facta est illa definitio. Elipandus enim, ut ex quadam ejus antiqua confessione refertur, non negabat unam in Christo personam, quam esse Verbum ipsum divinum et Filium Dei naturalem fatebatur; aiebat tamen, ilIumn fuisse sunul Dei et hominis filáum, adoptivum hwnanitate, non adoptivum divinitate. Unde non alio sensu asseruisse videtur Christum ut hominem esse filium adoptivum, nisi in eo quem Durand. admittit, nam confitendo in Christo unam personam in duabus naturis, non potest alius modus adoptionis in eo excogitari. Imo nec simpliciter videtur as- seruisse Christum esse filium adoptivum, sed cum illa adjectione, in lhumanitate; et ita referunt ejus errorem auctores antiqui, ut patet ex Jona Aurelianen., Adone, et Aimonio, locis infra citandis, qui aiunt, Felicem docuisse, Christum secundum humanitatem fuisse adoptivum. Et nihilominus Patres Concilii Francofor. illam sententiam, ut ab Elipando asserebatur, damnant ut haereticam; ergo.

87

2. Secundum. — Secundo probatur ex verbis ejusdem Concilii, nam imprimis Adrianus Papa, in epist. quae ibidem refertur, dum damnasset sententiam et modum loquendi Elipandi, quae vocat perfida verborum stramina, subdit: Zoc Catholica Ecclesia nunguam credidit, nunquam docuit, nunguam male credentibus assensum nprabuit. Et subdit: Quod si secundum eorum callidam tergiversationem cuncta, que protulimus, ad divinitatem tantummodo Filii. Dei referenda opinantur, dicant ubi unguam communi affectu dicerit nobiscum: Pater noster. Scit enim (inguit) Pater cester quid vobis opus sit; non dicit: Pater noster. quasi nobiscum adoptatus per gratiam. In quibus verbis clare satis distinguit Christum ut Deum et ut hominem, et negat, etiam ut hominem esse adoptatum per gratiam. Et infra, adducens illud ad Rom. 8: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ponderat, secundum id dici proprium filium et non adoptivum, secundum quod pro nobis traditus est; traditus est autem inquantum homo. Unde concludit Adrian.: Sicut peccata nostra non tolleret, si ipse peccatum haberet, ita adoptionis gratiam non triLbueret, si ipse propter hominem, quem assumpsit sine sorde peccati, necessarium eguerit, ut gratium adoptionis acciperet. Similia multa, tam in illa epistola, quam in caeteris partibus illius Concilii leguntur. Specialiter vero in libro Sacrosyllabo ponderatur in illis verbis Petri, Matth. 16: Tw es Christus Filius Dei vivci, quod nomen Christus non est nomen solius divinitatis, sed hominis Dei, qui non tantum ut Deus, sed ut in humanitate unctus, dicitur Filius Dei. Denique omnia testimonia, quibus supra ex illo Concilio probavimus Christum ut hominem esse Filium Dei naturalem, probant in eo esse definitum, Christum non posse dici filium adoptivum, etiam cum ila reduplicatione seu determinatione, in quantum homo; quia seepe'in eodem Concilio, et specialiter in epist. ad Episcopos Hispaniae, dicitur filiationem adoptivam et naturalem non posse eidem convenire, quia adoptiva includit negationem naturalis; si ergo Christo, etiam cum illa specificatione, ut homini, convenit filiatio naturalis, non potest adoptiva convenire. Tertio, possumus hoc confirmare ratione sumpta ex eodem Concilio; nam filiatio adoptiva et naturalis distinguunt personas, cum una sit extranea, et alia propria; sed distinguere personas in Christo est haereticum; ergo etiam illi attribuere filiationem adoptivam, haereticum est.

88

3. Ratio in contrarium. — In contrarium autem est, quia multi et graves Theologi, etiam post Concilium Francof., vel opinati sunt Christum posse dici filium adoptivum, aut simpliciter, aut cum determinatione, in quantum homo; vel certe judicarunt id esse probabile, et nullus ex antiquis damnavit, ut haereticam, sententiam tribuentem Christo ut homini adoptionem, eo sensu quo Durand. tribuit, ut patet ex Alensi, D. Thoma, et multo magis ex Scoto, Richardo et aliis. Quod si quis dicat hos auctores ignorasse definitionem Concilii Francof., cum nullam ejus mentionem fecerint, id certe verisimile non est; nam, licet credi possit eos non vidisse acta ipsius Concilii, quae usque ad nostra fere tempora latuerunt, tamen vix credi potest non legisse historias, quae frequenter mentionem faciunt Felicianae haeresis, cujus defensor et quasi protector fuit Elipandus, et damnationis ejus factae tempore Adriani Papae, congregato Concilio Francof.; et inter Scholasticos, Palud., in 3, d. 4, q. 1, huyjus definitionis meminit, et nihilominus contrariam opinionem non damnat.

89

4. Prima opinio. — In hacre varii sunt inter juniores dicendi modi. Primus est, hanc propositionem: Christus est filius adoptivus, absolute esse haereticam, non tam propter definitionem Concilii Francoford., quam propter antiquas definitiones Concilii Ephesini et aliorum contra Nestorium, et communem traditionem Patrum in Scriptura fundatam, ut visum est sectione praecedente. De illa vero propositione cum determinatione: Christus, in quantum homo, est filius adoptivus, negant esse haereticam, quia neque ex praecedente sequitur, ut ex aliis similibus constat, et ex doctrina tradita supra, q. 16, ubi, contra Gabrielem et alios, in 3, dist. 10 et 11, ostendimus non omnem propositionem, veram cum determinatione, esse veram sine illa. Neque etiam illa propositio cum illa determinatione negata est aut damnata ab antiquis Patribus vel Conciliis; imo Hilarius et Marius Victorinus, citati section. praeced., illi favent. Quod vero spectat ad Concilium Francoford., quidam concedunt sane, illam propositionem in eo sensu quo ab Scholasticis disputatur, et a Durando admittitur, damnatam esse in actis illius Concilii, prout nunc habentur; negant tamen id sufficere ut haeretica censeatur, propter duo. Primo, quia non satis constat, illud, quod nos habemus, esse verum Concilium Francoford., quia, ut sit certum aliquod esse verum Concilium, debet debet constare aut Pontificia auctoritate, aut sufficienti Ecclesiae traditione; hactenus autem nullus Pontificum nobis proposuit hoc Concilium, quod nos habemus, continere veam et incorruptam definitionem quae in illo Concilio facta est, aut hanc epistolam, quam nomine Adriani legimus, esse illam quam Adrianus Papa decrevit, integram et incorruptam. "Traditio etiam nulla est insufficiens, quia haec acta diu latuerunt, et nuper inventa sunt, Laurentii Surii diligentia, viri quidem pii et docti, sed qui falli potuit, praebendo fidem alicui falsae et supposititiae inscriptioni. Auget autem incertitudinem, quia (quod sane mirum est) non docet ubi haec scripta invenerit, aut quibus certis signis sibi persuaserit, nullum in eo codice, quem invenit, fuisse mendacium aut fictionem admistam. Accedunt etiam aliae conjecturae, quas infra indicabo, ob quas multi viri docti et pii adhuc formidant de illius codicis sinceritate ac puritate. Secundo aiunt, etiamsi certo constaret de veritate ipsius Concilii, non sufficere ejus auctoritatem ad notam haeresis, licet sufficiat ad notam maximae temeritatis, vel etiam erroris, quia neque est Concilium generale, sed vel provinciale, vel certe nationale plurium provinciarum, propter quod fortasse Paludan. generale illud vocat, sed proprie non fuit, quia non fuerunt ex omni Ecclesia ad illud congregati, nec convocati Episcopi, sed tantum ex Gallia, Germania et Italia, ut constat ex historiis quas infra commemorabo. Rursus neque constat tale Concilium fuisse a Summo Pontifice confirmatum, sinc qua confirmatione provinciale Concilium non sufficit ad ccrtam fidem faciendam. Alii vero, etiamsi hujus Concilii auctoritatem admittant, negant id damnasse praedictam propositionem cum illa determinatione, in eo sensu in quo Durand. et Scholastici locuti sunt, sed in alio longe diverso, quem infra tractabo.

90

5. Secunda opinio. — Secunda opinio affirmat, non solum illam propositionem simpli- citer prolatam: Christus est filius adoptivus, sed etiam cum determinatione, in quantum homo, vel secundum humanitatem, esse haereticam, et contrariam, nimirum Christum sub utraque ratione esse filium naturalem, esse de fide certam. Fundamentum est, primo, quia Concilium Francoford. utramque damnat, ut in argumentis in principio propositis visum est; est autem in illo Concilio sufficiens auctoritas ad certam fidem faciendam, ob auctoritatem Pontificis Adriani idem definientis, quae illi Concilio adjuncta est. Secundo, quia non est major ratio de una illarum propositionum quam de alia, tum quia illa determinatio huic propositioni adjuncta non potest esse conditio diminuens, designans solam humanitatem, quia filiatio non est proprietas quae possit humanitati convenire, sed supposito tantum; ergo per illam determinationem solum designatur natura, in qua convenit supposito talis proprietas; propositio autem, quae est vera cum determinatione hoc modo sumpta, etiam sine illa erit vera, ut patet in hac: Christus, in quantum homo, est filius Virginis; recte enim sequitur, simpliciter esse filium Virginis, quia non fit argumentum a secundum quid ad simpliciter, sed a particulari ad indefinitam. Tum etiam quia, si prior propositio damnatur, est quia filiatio adoptiva includit personam extraneam et alienam. Unde, cum Christo tribuitur filiatio adoptiva, significatur esse persona creata; sed non est minus haereticum attribuere Christo ut homini personam creatam, quam Christo simpliciter; ergo.

91

6. Tertia opinio. — Tertia sententia esse potest, neutram ex illis propositionibus esse simpliciter haereticam, licet falsae sint et improbabiles, tanto vero evidentius, quanto hujusmodi proprietas Verbo aut Christo sine ulla determinatione attribuitur. Fundamentum hujus sententiae sumendum est partim ex ratione in contrarium in principio proposita, partim ex fundamento primae sententiae, quatenus negat Concil. Francoford. aut hoc damnasse, aut sufficere ad certam fidem fa - ciendam, partim ex fundamento secundae sententiee, quatenus probat parem esse rationem utriusque locutionis, sine determinatione, aut cum illa.

92

7. Ad decisionem hujus quaestionis, dicam prius quid sentiendum esse censeam de sensu erroris Elipandi. Deinde de Concilio Francofordiensi aliqua praemittenda erunt. Deinde de re proposita dicetur.

93

8. Sensus erroris Elipandi. — Circa primum advertendum est, in hujusmodi locutione posse esse errorem, vel ex pravo sensu, erroneoque judicio circa mysterium incarnationis, vel solum ex errore circa adoptionem, quid proprie sit, quidve proprie illa voce significetur. Prior error est proprie circa rem ad Christianam fidem pertinentem, posterior vero potius pertinet ad materiam civilem et politicam, magisque spectare videtur ad ignorantiam significationis vocis, quam ad errorem in judicio alicujus rei. Unde primus error est sine dubio longe major, quamvis secundus, prout versari potest in materia fidei, periculosus sit et cavendus, quia ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis. Priori modo errarunt Nestorius, Photinus, Arius, et similes, qui Christum appellarunt filium adoptivum, eo quod existimarent aut Verbum non esse verum Deum, aut Christum, ut hominem, esse purum hominem, et non nisi accidentaliter esse conjunctum Filio Dei naturali. Posteriori modo erravit Durandus, et si qui alii Theologi senserunt Christum posse dici filium adoptivum, quamvis sit unum et idem suppositum divinum in natura divina et humana subsistens, quia non existimarunt filiationem adoptivam includere negationem filiationis naturalis in ipsó supposito, sed tantum in natura; vel certe quia non putarunt gratiam unionis hypostaticae contineri extra latitudinem seu definitionem adoptionis, cum mere gratis et ex sola dilectione communicetur illi naturae, quae ex se aliena erat et extranea respectu tanti beneficii; et ideo censuerunt illam naturam posse dici adoptatam, et consequenter credere potuerunt subsistentem in tali natura ut sic esse fiItium adoptivum, eo quod in natura adoptata subsistat, media ejus adoptione, sicut dicitur filius humanus vel hominis, eo quod in natura humana subsistat, media humana conceptione.

94

9. Nonnulli ergo existimant, Elipandum, non priori, sed tantum hoc posteriori modo errasse. Quod colligunt primo ex verbis ipsius Elipandi, sumptis ex quadam ejus confessione, quam reperiri dicunt in Bibliotheca Toletana in quodam libro a Beato et Heterio contra Elipandum scripto, in qua confessione Elipandus fatetur, Verbum, pro salute humani generis, Deitate erinanita, hominem factum, circumcisum, baptizatum etc., quibus verbis veram hypostaticam unionem confitetur. Unde inferius disertis verbis unam Chri- sti personam fatetur dicens: Homo interior in una eademque Dei et hominis persona deglomeratus, atque carnis indumento indutus. Unde tandem concludit, simul esse Dei et hominis filium, adoptivum humanitate, et non adoptivum divinitate; ergo non erravit Elipandus in mysterio incarnationis, sed male tantum utendo nomine adoptionis. Secundo, fit hoc verisimile, tum ex his quae legimus in epistola Adriani, et toto Concilio Francoford., ubi multa contra Elipandi errorem afferuntur, non ad probandam unitatem personae Christi, sed potius ad collisendum ex hac unitate, non posse adoptionem illi convenire. Itaque, si Elipandus fuisset Nestorianus, facillimum fuisset illum convincere tum antiquis definitionibus contra Nestorium, tum Scripturae testimoniis, quibus demonstratur tantum esse in Christo unam personam; at vero Concilium non ita procedit, sed potius ex unitate personae Christi, quam Elipandus non negabat, et ex proprietatibus et vera definitione adoptionis, quas Elipandus ignorasse videtur, colligit non posse Christo convenire adoptionem; et ad hoc tandem inconveniens deducit, quod si Christus adoptivus censeatur, in duos filios dividendus sit; supponit ergo Elipandum in posteriori tantum sensu suum errorem asseruisse. Et confirmatur, nam si Elipandus fuisset Nesto rianus, non tam aperte et constanter ausus fuisset errorem suum defendere, ut ad Carolum Magnum, principem valde catholicum, et maximum Ecclesiae defensorem, scripserit ut Concilium congregari faceret, in quo ejus doctrina approbaretur, ut colligitur ex Epistola ejusdem Caroli ad Elipandum et alios Episcopos Hispaniae, quae in eodem Concilio Francofordiensi refertur. Cum enim in Ecclesia, praesertim Latina, funditus jam esset eversus Nestorii error, quomodo a Concilio et Episcopis Latinis sperare poterat Elipandus suae doctrinae confirmationem, si eadem esset cum Nestoriano errore?

95

10. Sed nihilominus contrariam sententiam existimo veriorem, nimirum Elipandum non tantum errasse in voce adoptionis, sed in re ipsa, et mysterio incarnationis. atque adeo, quod ad rem attinet, in errorem Nestorii incidisse, quamvis verbis id non concederet, sed fortasse negaret, vel ex ignorantia, vel ut errorem suum tegeret. Hoc probo primo ex antiquis auctoribus et historiis, nam Jonas Aurelianensis, ejusdem fere temporis auctor, in lib. 1 de Cultu imaginum, in principio, sic ait: Emersit ev Hispania tempore sanctae memoria püssimi atque invictissimi Augusti quidam Felia nomine, actu infelia, Urgelitanensis civitatis Episcopus, qui, juncto suo sceleratissimo errori Eliphanto Toletane urbis Episcopo, secundum humanitatem non esse proprium Filium Dei, sed adoptivum, praedicare ausus est; eé hac virulenta doctrina uterque Hispaniam magna ea parte infecit; eti infra subdit: Milites Christi invictissimis armis muniti, ejus insanam doctrinam propulsaverunt; ejusdem namque principis jussu in unwnm coacti, adhibita etiam sanctae Romana Ecclesie auctoritate, eundem Felicem damnarunt, àno cum auctore sui erroris Nestorio, quem inaitatus est, perpetuo anathemati manciparunt. Deinde Sigebertus, in suo chronico, anno 793, sic inquit: Feliciana haeresis condemnatur, et n presentia Adriani Pape ab ipso F'elice auctore abdicatur. Hec haeresis asserebat, lF'iiam Dei in divina natura verum Deum esse, in lumana vero nuncupativum. ltem in divina natura verum esse Filium Dei, in lumana vero adoptivum, unam personam Dei et hominis dividens in duas personas, scilicet, veri Filii et adoptivi. Quam sententiam secutus est etiam Antonin., 2 part. Hist., tit. 14, c. 1, S6. Et Paul. /Emil., lib. 2, prope finem; et Naucler., generat. 27. Similiter Gallifardus Arelat., in sua Chronographia anni 816, sub Carolo Magno dicit damnatum fuisse Elipandum in Concilio Francoford., qui personam Christi in duas dividebat. Et Prateolus, in Elencho haeres., verbo Felis, 2, eamdem sententiam sequens, proprius dixit, Elipandum posuisse in Christo duas hypostases. Denique eamdem sententiam secutus est Franciscus Feuardentius, in addition. ad libros Alphonsi de Castro contra haereses, verbo Christus, haeresi 3; Sander., lib. 7 de Visib. Monarch., anno 772; ex alis vero auctoribus, qui hujus erroris mentionem fecerunt ( sunt autem illi innumeri) nullus alium sensum hujus erroris aut explicat aut insinuat, sed omnes vel simpliciter appellant Felicianam haeresim, asserentem Christum esse filium Dei adoptivum, et non proprium ac verum, vel praedicto modo eam interpretantur.

96

11. Secundo, hinc fit conjectura, Felicem et Elipandum non errasse abutendo tantum nomine adoptionis, aut sequendo aliquam ex his opinionibus, quas postea Scholastici ut probabiles in scholas invexerunt, et per multos annos, priusquam acta Concilii Francof. terum in lucem prodirent, ut probabiles tractaverunt, vel etiam secuti sunt. Qui enim credibile est, eamdem opinionem in Felice tam publice et acerbe fuisse in universa Ecclesia damnatam ut bhaereticam, ipsumque Romae coram Summo Pontifice coactum fuisse eam retractare, ut historiae produnt, quam postea Durandus in eadem Romana Ecclesia publice tradidit et scriptis mandavit, eamque in eo damnatam non fuisse, sed ut scholasticam opinionem esse receptam?

97

12. Tertio, ex variis locis ejusdem Concilii Francof. id conjectare possumus; nam imprimis Adrianus, in sua epistola, colum. 5, ei attribuit quod Christum adoptivum filium, purun hominem calumitati humanae subjectum, doceret. Quibus verbis plane significat, Felicem asseruisse Christum eodem modo esse fiilum adoptivum, quo nos sumus; atque adeo purum hominem. Et in lib. Sacrosyllabo, colum. 3, sic dicitur: Haresim veternosam illustrium virorum calcibus mirabiliter conculcatam, Catholicaque falce olim funditus detruncatam, spinosa moliuntur redivivaradice suscitare de stirpe. Quod plane dicit Concilium propter Nestorianam haeresim, quam Felix suscitabat. Unde inferius, col. 8, inquit: IVon duo filia. alaus Dei, alius hominis, ut, sicut illi errando estinant, adoptivus sit hominis filius, et sine adoptione Dei F'ilius. Ac denique hac ratione infra, col. 12, Felicem et Elipandum vocat, veternosa, face perfidei pollutos. Praetera, in ep. ad Episc. Hisp., co. 2, dicitur: Inveninus in libelli vestri principio scriptum, quod vos posuistis: Confitemur et credimus Deum Dei Filium, ante omnia tempora sive initio ex Patre genitum, covteruum el consubstantialem, non adoptione, sed genere. ltem post pauca in eodem loco legebatur: Conftemur et credimus eum factum ex muliere, factum sub lege, non genere esse Filium Da, sed adoptione, non natura, sed gratia. Et col. 4: Quia hominem Christum verum Dei Patris Filuum esse negastis, vobis defensor esse noluit; et inferius, col. 15: JVonne olim eadem haeresis vestra in Nestorio ab universali Sancta Hcclesia refutata est etiam et damnata ? et addit: Quapropter forteillum anathematizare noluistis, dum alios, Bonosum scilicet, Ariwn et Sabelliun, Manichueumque, qui prave de Filio Dei senserunt, in epistola vestra anathematizastis. In his enim omnibus satis insinuatur, Felicem et Elipandum errasse circa veritatem ipsius mysterii incarnationis, et in Nestorianam haeresim vel aperte, vel simulate incidisse.

98

13. Neque enim satis est dicere, eis attribui Nestorianum errorem, non quia illum docerent, sed quia aliquid docebant, ex quo ille error sequebatur. Nam, si illi omnino faterentur unionem naturarum secundum subsistentiam unam, et solum ex abusu, vel mala intellgentia nominis adoptionis, Christo ut homini filiationem adoptivam tribuissent, non tam evidenter ex eorum doctrina error Nestorii inferretur, ut ea solum de causa illis posset attribui. Existimo ergo, Felicianam haeresim in hoc positam fuisse, quod credidit Christum hominem eodem prorsus modo fuisse filium adoptivum, quo sunt alii homines justi; ita ut, quamvis in eo filiationis genere singularem habuerit excellentiam etdignitatem, non tamen transcenderit illud genus adoptionis, quo nos per gratiam adoptamur, neque aliter homo ille Christus fuerit conjunctus Filio Dei naturali, quam hoc genere adoptionis. Hoc enim esse videtur, quod ex epistola Elipandi ad Carolum refertur dicta epistola Concilii Francoford. ad Episcopos Hispan., col. 5: Ex Patre Unigenitum sine adoptione, primogenitum vero in fine temporis, verum hominem adsumendo de Virgine carnis adoptionem, Unigenitum natura, primogenitum in adoptione et gratia; quibus verbis plane docet, hominem illum assumptum fuisse adoptione. Quod vera illa adoptio fuerit tanquam puri hominis, et ejusdem rationis cum nostra, non obscure insinuatur in epistola Concilii Francofordiensis ad praesules Hispaniae, col. 7, ubi refertur, Elipandum in sua Epistola exposuisse illud 1 Joan. 3: Similes ei erimus, id est, similes in carnis adoptione, non similes in divinitate. Idem colligi potest ex illa confessione Elipandi, quae in libro Gothico Beati et Heterii legitur, ubi sic ait: Quia, si conformes sunt omnes Sancti huic filio secundum gratiam, et cum adoptivo adoptivi, et cum advocato advocati, et cum Christo Christi, et cum parvulo parvuli, et cum servulo servuli; ubi plane videtur nos Christo exaequare in adoptione, imo illo tam indigno loquendi modo de Christo nihil amplius quam de puro homine sentire videtur; maxime quod ibidem ei tribuit ignorantiam his verbis: Quem (scilicet hominem Christum) nonnulla actionis sue mysteria nescire voluit. Hoc autem est manifestum signum, quod de Christo ut de puro homine sentiret, juxta doctrinam Damasceni, lib. 3 de Fid., c. ?1 et22.

99

14. Nec me movet, quod in eadem confes- sione videtur unam in Christo ponere personam; nam, ut recte dixit D. Thomas supra, q. 2, art. 6: Si fiat vis iu nomine persong, etiam Nestorius utebatur unitate persone, propter unitatem dignitatis et honoris; unde etiam VI Synodus definit anathema, eum qui dicit unam personam secundum dignitatem et honorem et adorationem, sicut Theodorus et Nestorius ansanientes conscripserunt. Potuit ergo similiter Elipandus hac calliditate ponere unitatem personae. Et sane illa verba, quibus utitur: Zn una eademque Dei et hominis persona deglomeratus, et carnis indumento indutus, non plus indicant quam unionem accidentalem. Quod etiam colligitur ex verbis Elipandi, quae in dicta epist. Concilii Fraucof. ad Episcopos Hispaniae, col. 9, referuntur, quibus appellabat Christum bominem deificun et Deum humanatum; quibus respondens Concilium, ait: Una persona Deus et homo, non hoo deificus, et humanatus Deus; nam, licet in rigore veredicatur Deus humanatus esto dici non possit homo deificus aut deificatus, juxta dicta supra, q. 16, tamen Concilium noluit illam locutionem admittere prout ab Elipando proferebatur, quia significabat, Deum non vere ac proprie esse hominem, sed denominatione et appellatione quadam. Quapropter non est sine animadversione praetereundum, quod saepe in Concilio Francofordiensi et in historiis distincte refertur, Elipandum asseruisse, Christum esse filium Dei nuncupative, non vere; adoptione, non proprietate: sentiebat enim, illum hominem Christum vocari filium Dei solum denominatione quadam (haec enim est vis illius vocis, awncupative) quae sumi poterat ex illa deglomeratione, seu accidentali unione; qua ratione etiam Nestorius fatebatur, Deo tribui praedicata humana, et homini divina. Unde idem Concilium Francoford., in praedicta epistola ad Episcopos Hispaniae, non longe a fine, utriusque erroris sensum his verbis aperte explicare mihi videtur; adducit enim Cyrillum in epistola ad Eulogium dicentem: JVestorius in suis eapositionibus simulat se dicere unun Filium et unum Dominum, sed refert filhationem ad solum Dei Verbum. Et paulo post: Dicendo enim. quia propterea Deus Verbum Christus nominatur, quia habet copulationem ad Christum, quothodo non apertum est duos dicere Christos, si Christus ad Christum habet conjunctionem, tanguam alter ad alterum; e addit Concilium: Fidetur enim Nestorius dicere copulationem, quod vos dicitis adoptonem.

100

15. Ex his ergo satis responsum est ad principale fundamentum prioris sententiae, quod in confessione ipsius Elipandi nitebatur. Quibus addendum est, hanc confessionem, quae adducitur ex :ibro illo Beati, revera non esse eamdem cum ea quam Elipandus misit in Epistola ad Carolum, quae in Concilio Francofordiensi lecta est; multa enim ex illa cpistola expresse referuntur in dicto Concilio, quae in hac confessione non continentur, ut ex dictis constare potest, et latius ex ipso Concilio, ex quo constat confessionem ad Concilium missam clariorem et ampliorem fuisse, et per illam, alreram esse explicandam, et non e contrario; liquet autem ex his quae adduximus, multa in dicto Concilio et dici et referri, quibus sufficienter indicatur, qualem adoptionem Felix Christo attribuerit, et quomodo re ipsa in errorem Nestorii inciderit. Imo etiam saepe insinuatur, Felicem dixisse, Christum prius fuisse servum natura et conditione, et postea fuisse adoptatum tali adoptione, qualis est illa, qua nos ex servis et inimicis amici efficimur; sic enim legitur in dicta Epistola Concilii ad Episcopos Hispaniae, col. 15: Adoptivus siguidem non habet aliam significationem, nisi ut Jesus Christus non sit proprius F'ilius Dei, neque ex Virgine ei an Filiwn genitus, sed nescio ev quo servo adoptatus in filietatem, ut vos dicitis.

101

16. Ex quo ulterius animadverto, verum quidem videri, Elipandum et Felicem non disertis verbis fuisse professos errorem Nestorii, neque expresse nominasse duas hypostases, aut duo supposita, vel unionem accidentalem, sed tantum usos fuisse nomine adoptionis vel nuncupationis, quam ita declarabant, ut plane in re nihil aliud quam Nestorius sentirent, quia neque eam a nostra adoptione distinguebant, nec majorem unionem inter humanitatem et Verbum agnoscebant; neque illam soli humanitati, sed cuidam homini attribuebant, quem servum et priorem tali unione seu adoptione esse dicebant. Atque hinc facile respondetur ad alias conjecturas: fatemur enim Elipandum non aperte fuisse professum errorem Nestorii, ideoque ausum fuisse judicium et approbationem Concilii postulare; aut enim quid ad suum errorem consequeretur non intelligebat (quod credibile est), aut (quae solet esse haereticorum audacia) sperabat fore ut ea simulatione alios deciperet. Et eamdem ob causam Concilium non solum usum est testimoniis et definitionibus contra Nestorium fac- tis, ad Felicem et Elipandum confundendos, sed etiam illis declarare studuit, quomodo in re nihil aliud quam Nestorius dicerent. Negari autem non potest quin magna ex parte non aliter confutetur hic error in illo Concilio, nisi probando unitatem personae et subsistentiae in Christo, ut patet praecipue ex epist. ad Episc. Hisp., a col. 6. Sed hoc sententiae nostrae nil obstat, ut magis ex sequenti puncto constabit, in quo sensum definitionis Concilii explicabimus.

102

17. Auctoritas Fraucofordiensis synodi quanta. — Circa secundam partem de Concilio Francofordiensi duo desiderari possunt. Unum est, auctoritas ejus quanta sit. Aliud est, quis sit sensus definitionis ejus. De Concilio autem ipso dupliciter loqui possumus. Uno modo, absolute et quasi abstracte de illo Concilio secundum se. Alio modo, prout nunc nobis proponitur in tertio tomo Conciliorum in libro et epistolis supra citatis. Primum igitur dubitari non potest quin contra Felicianam haeresim tale Concilium congregatum sit, et in eo fuerit illa haeresis damnata; de hoc enim sufficientissimam traditionem habemus, ex omnibus fere auctoribus qui de gestis Francorum aut Hispanorum, aut de universali temporum chronographia scripserunt, ut patet ex Jona Aurelianensi, lib. 1 de Cultu imaginum, qui locum, in quo Concilium celebratum est, tacuit, sicut et Paulus / EmiIius, lib. 2 de Gestis Francor., ad finem. Sabellicus vero, /Enead. S, lib. 8, solum nominat Franconiam Germaniae regionem, nullamque mentionem facit praesentis erroris in co Concilio damnati: Damnata est (inquiens) Feliciana haeresis de abolendis Sanctorum imaginibus, de quo postea dicemus. Herman., Contract., in Chron., ann. 794, solum dicit, Carolus Synodum magnam congregat. Tamen, et Concilii et loci Francofordiensis, et damnatae haeresis de Christi adoptione meminerunt Ado et Sigebertus, et Abbas Uspergensis, in Chron., ann. 793; Regin., an. 794; Blond., /Enead. 2, 1. 1; Platin., in Adriani vita; Anton., 2 part. Hist., tit. 14, c. 1.86. Aimonius, lib. 4, de gestis Francor., c. 83, et ex recentioribus quam plurimi. Ac denique ita est hoc communi consensu totius Ecclesiae receptum, ut nec debeat nec possit in dubium revocari.

103

18. Deinde mihi non est dubium quin definitio in illo Concilio facta, et prout facta est, habuerit vim et auctoritatem stabiliendi certam fidem. Unde, si sufficienter constet defi- nitionem illam, legitimam, et prout ab ipso Concilio manavit, ad nos pervenisse, nobisque esse suflicienter propositam, non dubito quin obliget ad credendum de fide quod per eam definitum est, eo sensu quo est definitum. Ratio est, quia, licet illud Concilium generale non fuerit, intercessit tamen in illo Romanae Ecclesiae auctoritas, ut Jonas Aurelianensis superius ait, non solum per Legatos Pontificis, quos etiam Ado nominat Theophylactum et Stephanum, verum etiam per specialem ejus approbationem vel potius instructionem per decretalem epistolam, in qua errorem illum damnandum, et fidei doctrinam definiendam declaravit; imo referunt praedicti auctores, ante Concilium Francofordiense damnatum fuisse Felicem in Concilio quodam Reginensi seu Ratisponensi Provinciali diligentia Caroli Magni, ad compescendum Felicem ex sola provincia Bavariae brevi tempore congregatum; et ibi coactum fuisse Felicem, Romam adire, et coram Adriano Papa in Ecclesia S. Petri suam haeresim retractasse. Postea vero subsecutum est Concilium Francofordiense; nam, cum Elipandus apud Carolum instaret (quantum ex epistola Caroli ad ipsum colligi potest), ut in pleniori Concilio res discuteretur, Carolus ad majorem Ecclesiae pacem, et ut Elipandus, et qui ei in Hispania adhaeserant, facilius ad veram doctrinam fidei reducerentur, ab Adriano Papa obtinuit ut Concilium Francofordiense congregaretur, in quo Legati ejus adessent, quos verisimile est epistolam illam secum attulisse ( cujus meminit idem Carolus in sua Epistola ad Episcopos Hispaniae ), in qua quid in hac re tenendum esset, declaravit; ergo, quamvis non certo constet illud Concilium post suam celebrationem ac definitionem confirmatum esse a Pontifice, tamen satis certo constat definitioncm ejus fuisse conformem definitioni Pontificis, et juxta ejus intentionem ac voluntatem; et hoc satis est ut illa definitio sit sufficiens et infallibilis regula fidei, si de illa satis constet, sufficienterque nobis proposita sit.

104

19. Ultimo, quod attinet ad hanc definitionem, prout nunc legitur in tertio tomo Conciliorum sub titulo Concili Francofordiensis, valde temerarium ac periculosum existimarem ab illa dissentire, et epistolam illam Adriani, et reliquas partes illius Concilii, ut supposititias, aut apocryphas vel mendosas rejicere; non possum tamen simpliciter dicere, in eis nunc esse infallibilem fidei auctori- tatem. Hanc posteriorem partem assero propter rationes dubitandi superius positas, et praesertim quia adhuc ignoro, et apud neminem hactenus legere potui, ex auo loco vel exemplari sumptum fuerit hoc Concilium, prout nunc nobis traditum est, ut certo mihi constare possit, in illo integram et incorruptam contineri doctrinam ac definitionem a vero Concilio Francofordiensi juxta mentem Adriani Papae traditam. Dices, hac ratione posse in dubium revocari omnia Concilia, etiam generalia, praesertim antiquiora, quia fortasse, prout nunc habentur, non sunt incorrupta, vel non sunt eadem quae celebrata fuerunt. Respondetur negando sequelam; sunt enim in Conciliis multa, quae vel in totum vel ex parte adhuc sunt incertae auctoritalis, propter varias causas quae nunc persequi longum esset; multa tamen etiam sunt, quae infallibilem habent auctoritatem quoad definitiones suas, quia a principio sufficienter universae Ecclesiee innotuere, et perpetua traditione in ea observatae sunt; neque a Catholicis unquam est in dubium revocatum, quin illa dcctrina et definitio, quae sub nomine talis Concilii in Ecclesia Catholica legitur, ea vere sit, quae in tali Concilio a principio fuit tradita. At vero Concilium Francofordiense, prout suo tempore scriptum fuit, in Ecclesia latuit usque ad annum 1567, in quo opera Laurentii Surii in lucem editum est; et ideo miruni non est quod tam brevi tempore tantam sibi auctoritatem conciliare non potuerit; maxime cum non constet ubi fuerit inventum. Dices ulterius si certissimum est Felicianam haeresim ab Adriano I et Concilio Francoford. fuisse damnatam, et in his, quae nunc habemus, scriptis sub nomine Adriani I, et Concilii Francofor., nihil aliud continetur quam illius haeresis damnatio, quid est cur non sit aeque certum, hoc, quod nunc habemus, esse verum Concilium Francofor., ac est certum tale Concilium fuisse congregatum, talemque doctrinam tradidisse ? Respondetur, magnum discrimen inter haec versari, nam, cum adhuc incertum sit qualis fuerit haeresis Feliciana, quamvis in communi constet illam fuisse damnatam in Concilio Francofor., si nullum extaret illius Concilii scriptum, aeque incertum esset quae fuerit illius Concilii definitio. Item, quia, licet in communi constet factam esse illius Concilii definitionem, tamen, si in particulari non constet hoc scriptum editum esse in illo Concilio, non tenebimur ex illo scripto colligere mentem Con- cilii, neque illi eam fidem et reverentiam adhibere, quae vero Concilio debetur; itaque magna. differentia inter illa duo versatur, multumque refert in particulari scire aut credere, hoc ipsum opus esse illudmet quod a Patribus illius Concilii editum est.

105

20. Dices tandem: si totum id, quod in eo Concilio continetur et refertur, est consentaneum his quae de Concilio Francoford. historiae referunt, et in eo nihil est quod ad causam fidei stabiliendam non conferat, et pietatem ac veram doctrinam foveat, qua ratione in dubium verti potest, hanc esse veram epistolam decretalem Adriani Papae, verumque Concilium Francofordiense? Respondetur, hinc recte probari priorem partem nostrae assertionis, nimirum, licet hoc non sufticiat ad certitudinem fidei faciendam, sufticere tamen ut temerarium sit et periculosum hoc negare. Praesertim quia, postquam illud Concilium in lucem prodiit, aliisque adjunctum est, magno Catholicorum consensu ab omnibus est receptum, nullusque scriptor illud negare ausus est. Accedit, quod si haec detur licentia, poterit quis revocare in dubium omnia Concilia quae Laurentius Surius in lucem edidit, antea non edita; hoc autem valde absurdum est, et pias aures offendit. Deinde profitetur Surius (vir pius, doctus, et omni fide dignus) in epistolis ad Philippum, regem Catholicum, et ad lectorem, se nihil Conciliis aut numero Conciliorum addere, quod ex vetustissimis exemplaribus manuscriptis, et ex gravibus et Catholicis bibliothecis non excerpserit; ergo idem necessario credendum est de hac Synodo Francofordien. Nemo ergo suspicari sine magna temeritate potest, hoc Concilium Francof., prout nunc habetur, denuo confictum esse, cum ex veteri exemplari ab homine tanta fide digno dicatur transcriptum. Neque etiam est ulla occasio suspicandi, olim fuisse simili fraude ab aliquo confictum, quia neque est hujus rei vel. minimum indicium, neque de ullo viro Catholico id credi potest; quod autem ab haeretico compositum non sit, evidentissimum est, quia nihil esi in eo opere quod sanam doctrinam non contineat, et pietatem redoleat.

106

21. Objectiones contra auctoritatem Sqnodi Francofor. — Sunt tamen pauca quae objici possunt contra hujus Concilii auctoritatem, quibus satisfacere oportet. Primum est, quod totius Concilii stylus, tam in epistol. Adriani Papae, quam in epist. totius Concilii, et in lib. Sacrosyllabo, nimis videtur acer ac rigidus, quod videtur esse alienum a Pontificia et paterna lenitate, et Conciliorum consuetudine. Et difficultatem auget, quod non solum in doctrinam, sed etiam in personas invehuntur; cum tamen Felix (quantum ex historiis supra citatis colligi potest) jam eo tempore errorem suum coram Pontifice retractasset, Elipandus autem non fuisset omnino pertinax, sed enixe Concilii judicium efflagitasset, eique parendi voluntatem ostendisset, ut ex epist. Caroli non obscure colligitur. Et (quod maxime mirandum est) cum solus Felix et Elipandus, et pauci fortasse alii errassent, universam Hispaniam omnesque ejus Episcopos acriter reprehendunt ut haeresi infectos. Sic adeo ut ob eam causam dicant, traditos fuisse Hispanos in Sarracenorum potestatem, quod in Christum injurii fuissent, cum tamen ex historiis constet, longe ante Elipandum, Hispaniam in Sarracenorum potestatem venisse. Unde eruditissimus Garsias Loaysa, in Collectione Conciliorum Hispania, in commentario de primatu Ecclesia Toletana, quem ad decretum Gundemari addidit, inter Urbanum, Archiepiscopum Toletanum, quo Pontifice Toletum, a Sarracenis oppugnatum, dolo captum est, quatuor Episcopos numerat ante Elipandum, videlicet, Cixillam, Petrum Pulchrum, Sunicredum, Concordium, cui successit Elipandus, de quo inferius sic scribit: Usus frequenti Maurorum commnmercio, cun longe abesset ab illorum temporum felicitate, in quibus Ecclesiastica sinceraque doctrina vigebat, parumque accurate in sacris litteris versatus esset, in haresim de adoptione Christi Servatoris nostri arroganter et ignoranter impegit. Quomodo ergo verum esse potest, quod Concilium Francofor. ait, ob culpam hujus erroris Hispaniam esse Sarracenorum potestati traditam?

107

22. Secundo ac praecipue multos movet, quod, in eodem Concilio, epistola ad Episcopos Hispaniae, Eugenius, Ildefonsus et Julianus, sanctissimi et doctissimi Toletanae Ecclesiae Archiepiscopi, indigne ac irreverenter tractari videntur, tanquam vulgares homines, qui male de Christo sensissent; cum enim Elipandus eos in suae sententiae confirmationem adduxisset, nihil aliud Concilium respondet, nisi: Quae ez parentum vestrorum dictis posuistis, ut manifestum sit, quales habeatis parentes. Et infra: AMelius est testimonio Dei Patris credere de suo Filio, quam ZIldefonsi vestri, qui tales vobis composuit preces in Missarum solemuiis, quales universalis et sancta Dei non habet Ecclesia; uec vos in illis ezaudiri putamus, et si Ildefonsus vester in orationibus suis Christum adoptivum nominavit, noster vero Gregorius, Pontifer Romanae Sedis, et clarissimus toto orbe doctor, in suis orationibus senper Unigenitum nominare non dubitavit. In quibus verbis aperte videtur Concilium admittere, eos Patres male de Christo sensisse. Imo, quod ait: Ut notum sit omnibus unde vos traditi sitis in manus infidelium, non tam propter lapsum Felicis et Elipandi, quam propter errorem parentum, a quibus ipsi hoc didicerunt, dicere videtur; simul enim illa duo conjungit: Ut manifestum sit quales habeatis parentes. et ut notum sit omnibus unde vos traditi sitis in manus infidelium. Et quod prius objiciebamus ex historiis, hoc ipsum exigere videtur; totum autem hoc est contra gravitatem auctoritatemque illius Concilii.

108

23. Tertio objicere possumus, quia illud Concilium quibusdam utitur testimoniis et rationibus ad suam sententiam comprobandam, quae non videntur magnam habere efficaciam, et a Theologis facile dissolvuntur; nam testimonia omnia, quae adducit, solum probant Christum simpliciter esse naturalem Dei Filium, eumdemque in humanitate subsistere, atque adeo hunc hominem simpliciter esse Filium naturalem Dei. Quae omnia a Catholicis admittuntur, quamvis aliqui ipsorum putent, non repugnare quin simul secundum humanitatem sit adoptivus, cujus oppositum illis testimoniis convinci non potest. Rationes autem, quae sumuntur ex natura vel proprietate adoptionis, sunt mere humanae et probabiles, quae ad certam fidem faciendam non possunt sufticere.

109

24. Ad primam objectionem.—Sed haec omnia nil derogant hujus Concilii auctoritati. Et prima quidem objectio mihi non parum confirmat quod supra dicebam de sensu Felicianae haeresis, quod, nimirum, non fuerit res adeo lubrica et obscura, ut Catholicis et doctis Theologis postea videri potuerit opinio probabilis, et in omnibus Academiis et scholis catholicis per tot annos ut talis tractari et disputari; alioqui non tam acri reprehensione dignus fuisset Elipandus. Erravit ergo in re manifesta in fide, et longe antea in Ecclesia definita, solumque in verbis aut modo explicandi a Nestoriana haeresi discrepavit; et ideo illo acri reprehensionis modo compescendus fuit; maxime cum summam quamdam auctoritatem, etiam in doctrina tradenda, si- bi in Hispania usurpare vellet, ut ex his, quae ad Fidelem Abbatem contra Beatum et Heterium scripsit, constat; quae referuntur in Hispaniae historiis, et in dicto lib. Heterii. Imo, ad Carolum Magnum etiam tanta libertate et auctoritate scripsit, ut ipse Carolus ad Elipandum de ipsius litteris ita rescripserit: n quarum utique serie litterarum non satis nobis elucebat, an quasi ex auctoritate magisterii nos cestra docere disposuistis, an ex lumilitatis discipulatu nostra discere desideratis. Ob hanc ergo causam merito Episcopi Catholici, et praesertim Summus Pontifex Adrianus magna libertate et auctoritate respondent, ipsumque errorem et auctores ejus increpant. Nec tamen Adrianus Pontificiae lenitatis oblitus est, nam in fine Epistolae ita concludit: Eligant namque qua volunt, vitam aut mortem, benedictionem awt maledictionem; optamus namque, et iufinitam Domini clementiam precamur. ut, relictis erroris anfractibus, ad viam qua ducit ad eternam vitam, fidei passibus Christo redeant pertrahente, etc. Et similia fere habentur in fine epistolae totius Concilii, in qua fatemur nonnulla esse per exaggerationem et amplificationem dicta, praesertim cum sermo fieri videtur ad omnes Hispaniae Episcopos, ac si omnes essent illa haeresi infecti. Sed id et nonrrefert ad fidei et dogmatum veritatem, et ex quodam ardenti fidei zelo procedebat, intuendo potius ad effectum et conatum Ehpandi et Felicis, qui omnes in suam sententiam adducere conati fuerant, quam ad eftectum. Et fortasse multi fuerant hujusmodi errore infecti, et Concilium in hoc imitatus est morem Scripturae sacrae, in qua saepe propter quorumdam peccata ita populus reprehenditur, ac si omnes essent illorum participes, neque unus innocens aut justus relictus fuisset. Quod vero Hispaniae ruina huic peccato in ea epistola attribuitur, factum etiam est ad delictum exaggerandum, non est autem necesse intelligi de principio et initio illius calamitatis, qua Hispania in Saracenorum manus pervenit, sed de continuatione illius afflictionis et servitutis.

110

25. Ad secundam. — Et juxta haec satisfaciendum est secundae difficultati, in qua, si verba Concilii, ut simpliciter sonant, absque alia interpretatione sumantur, videntur planc Patres illius Concilii ignorasse quanta fuisset sanctitas et doctrina illorum Praesulum, Eugenii, Idefonsi et Juliani, et ideo eorum auctoritatem contempsisse, nihilque aliud respondere curasse. Adde vero ulterius, nor oportere verba illa sumere absolute ut sonant, sed quasi sub conditione, quod, licet ita esset, in causa fidei non esset auctoritas illorum Patrum cum Ecclesiae et Romani Pontificis auctoritate comparanda. Oportuitque ita respondere, tum quia Elipandus tantum videbatur suae sedi tribuere, et suorum antecessorum auctoritati, ut eam vellet caeteris praeferre, aut saltem comparare; tum etiam quia, cum illae preces, quas allegabat Elipandus, privatae essent, nec possent a Concilio examinari, an vere vel falso adducerentur, noluit Concilium eorum allegationem ut falso impositam rejicere, sicut in Augustino, Hilario, et aliis Patribus fecerat; et ideo illo modo respondet, scilicet, quidquid illi Patres dixerint, non esse in hac causa eorum auctoritati standum. Ad eum fortasse modum quo Paulus, ad Galat. 1, dixit: Licet nos, aut Angelus de celo evangelizet vobis, praterquam quod ccangelizavimus vobis, anathema sit. Si autem aliquis inquirat quid credendum sit de horum Patrum dictis, quae Elipandus in sua epistola allegabat, respondendum est, imprimis tales orationes non reperiri in aliquo antiquo Missali Toletanae Ecclesiae. Deinde, si aliquando fuerunt, prout ibi referuntur, non esse verisimile ab illis Patribus fuisse compositas. Tandem credibile est ab Elipando non sana et integra fide fuisse adductas. Quod enim in aliorum Patrum testimoniis referendis fecisse in illo Concilio convictus est, credi facile potest de his quorum scripta ad manus nostras non pervenerunt. Potuit enim facile aut illas preces confingere, aut certe in eis unam vocem in aliam commutare, ut nomen adoptivi Lhominis ponendo, loco nominis dilecti aut grati, vel alicujus similis. Neque ab hac sententia Concilium Francoford. abfuit, nam in (ine illius Epistolae sic ait: Inculcastis iterum, iterumque replicastis vos Patribus consona ponere testimonia; eed, ul probavimus, longe aliter vos tllorum intelligitis dicta, quam illi ipsi intrellezerunt, qui haec ipsa testimonia libris inserebant; et incenimus sicut et ante praefati swmnus, certissime vos illorum sanctissima scripta hereticee pravitatis venemo infecisse, et interseruisse verba qua nusquam in eorum legimus libris. Nisi forte vestri magistri ita sensissent, quorum nomina Sanctae et universali Dei Ecclesie ignota putamus huc usgue remansisse, si hugus erroris schisima per vos eac mundo mon innotuisset; subjungit vero statim: Desinite, fratres, vestros per aures populi Christiani diffanare parentes, et vosmet ipsos a sancta Dei dividere Ecclesia; quasi dicat: Videte ne falso illis hoc crimen imponatis sicut et caeteris.

111

26. Ad tertiam, sensus definitionis Concilii Fvrancofordiensis aperitur. — Tertia objectio explicari satis non potest, nisi prius Concili sensum et mentem exponamus. Qui ergo existimant errorem Felicis fuisse eumdem quem postea Durand. et alii Scholastici ut probabilem opinionem introduxerunt, consequenter aiunt sensum Concilii esse, damnare ut haereticam opinionem Durandi. De probauonibus autem quae in toto illo Concilio afferuntur, dicunt imprimis non esse necessarium esse aeque certas, ac est ipsa definitio Concilii; hoc enim in caeteris etiam Conciliis observatum est ab omnibus Catholicis qui de auctoritate Conciliorum scripserunt. Addunt deinde, quamvis testimonia Patrum et Scripturae immediate non demonstrent illius erroris falsitatem, tamen, vere ac recte explicata voce et proprietate adoptionis, necessario ex eis inferri, neque simpliciter, neque in natura assumpta posse convenire in eum qui Filius Dei naturalis sit; et hoc satis fuisse ut potuerit Concilium cam sententiam ut haereticam damnare. Supposito tamen sensu praedicti erroris, quem nos explicuimus, aliter etiam sensus Concilii, et definitio ejus ac doctrina explicanda a nobis est. Sicut ergo Concilium per se ac directe intendit Felicianam haeresim damnare, ita etiam per se ac directe solum definit Christum non esse filium adoptivum, eo proprio et imperfecto genere adoptionis quo nos sumus filii adoptivi; seu (quod idem est) definit, unionem vel conjunctionem inter Christum et Filium Dei naturalem non esse per adoptionem, qualis est nostra, nec per solam nuncupationem seu denominationem, sed per veram unitatem subsistentiae et hypostasis utriusque naturae humanae et divinae; et hinc etiam definit, hunc hominem Christum subsistentem in natura humana esse Filium Dei naturalem, et non esse prius servum quam Filium, neque esse prius hunc hominem, quam Filium naturalem. Et quidem, quod haec in eo Concilio tradantur tanquam dogmata fidei, non eget probatione, nam est per se patens et notum legenti illud.

112

21. Quod antem nihil aliud de fide sit ex vi definitionis illius Concilii, probatur primo, quia sensus definitionis ex sensu erroris, qui damnari intenditur, colligendus est; sed sensus erroris Feliciani in hoc consistebat, quod poneret adoptionem Christi hominis similem nostrae, distinguendo illum a Filio Dei naturali, et nullam aliam majorem conjunctionem inter Christum et Filium Dei naturalem ponendo, nisi solum quoad nuncupationem et denominationem; ergo solum dogma contrarium est, quod per se definitur in Concilio; nam in Conciliis, praecipue ubi non fit praecisa definitio per breves canones vel decreta, sed per longum et continuum doctrinae contextum, non omnia, quae dicuntur, sunt de lide, sed sola definitio intenta, nisi aliud in ipsomet Concilio expresse declaretur.

113

28. Secundo, id patet ex objectione proposita, nam testimonia Scripturae et Sanctorum, quae in toto illo Concilio adducuntur, definitionem Concilii in hoc sensu, et nihil aliud in rigore probant, nisi quod hic homo Christus, vere, realiter, ac omnino proprie est Filius Dei naturalis, ut patet ex illis locis: Qui proprio Filio suo non pepercit, ad Rom. S. Hic est filius meus dilectus, Matth. 3 et 11. Tu es Christus Filius Dei vivi, Matth. 16; ex quibus et similibus nihil aliud infertur, nisi eumdem revera esse Filium Dei naturalem, qui est homo Christus pro nobis traditus. Ex his autem testimoniis non ita clare et evidenter sequitur, Christum ut hominem, specificando et designando naturam, esse Filium Dei naturalem, ut ad fidei definitionem sufficiens fundamentum videatur. Sicut etiam dicitur in Scriptura, Christum esse Deum, qui nos redemit sanguine suo, Actor. 20, ex quo optime sequitur unum et eumdem esse, qui est verus Deus, et habet carnem et sanguinem, quem pro nobis fundat; non tamen sequitur quod in quantum habet carnem, seu in quantum est homo, sit verus Deus, sumpta illa particula in quantum, in praedicto sensu designante naturam, ut docuit D. Thomas supra, q. 16, art. 11. Atque idem dici potest de testimoniis Sanctorum, quie in eodem Concilio adducuntur, ut facile constabit legenti, et in superioribus quaestionibus tactum etiam est, et quia revera Sancti nihil aliud docent, quam quod in Scriptura aperte continetur. Quamvis autem necessarium non sit omnia et singula testimonia, quae in Conciliis adducuntur, esse efficacia, quod autem omnia etiam simul sumpta inefficacia sint, quodque Concilium plus definiat, quam in Scriptura contineatur, quando praecipuum fundamentum definitionis est ipsa Scriptura, magnum est inconveniens.

114

29. Nec satis est dicere, adjuncto rationis discursu, id colligi ex Scripturis, et hoc euffi- cere ut possit Concilium suam definitionem adjungere; hoc enim verum est, quaudo ratio est tam aperta, ut manifeste convincat, suppositis his quae Scriptura docet. Rationes autem, quae in hoc Concilio fiunt, in praedicto etiam sensu evidenter convincunt, in alio vero sunt quidem optimae, non tamen ita aperte convincentes, nam sumunt aliqua principia, quae in illo sensu revelata non sunt, nec omnino evidentia, ut in superioribus tactum est, et in postrema parte hujus sectionis iterum attingetur. Et praetermissis aliis rationibus, nunc breviter pondero illam, qua tam Adrianus, quam Concilium utitur, quia, si Christus esset adoptivus, non potuisset nobis condigne mereri gratiam adoptionis; haec quidem ratio recte probat contra eos, qui Christo homini solum tribuunt filiationem adoptivam ejusdem rationis cum nostra; contra eos vero, qui illi ut homini, vel humanitati ejus, tribuunt adoptionem alterius rationis et ordinis, non ita convincit, quia dicetur per gratiam adoptionis alterius rationis, quae naturalem filiationem, et increatam personam non excludat, non repugnare perfectissime mereri aliis inferiorem adoptionem. Unde haec ipsa ratio mihi declarat, Felicem posuisse in Christo idem genus adoptionis cum nostra, et hoc damnari directe ab his Patribus; alioqui aequivoce uterentur nomine adoptionis, vel non recte ab una ad alteram argumentarentur. Quocirca etiam ex discursu et ratiocinatione Concilii hic sensus colligitur. Quod si interdum aliquid amplius obiter Concilium insinuat, vel ex rationibus ejus aliquid amplius colligi potest, non est necesse id esse de fide, cum ad directam intentionem et definitionem non pertineat. Atque ita satisfacium est tertiae objectioni, et declarata est definitio Concilii. Quam expositionem magis in postrema parte hujus sectionis confirmabimus ac defendemus.

115

30. Tertio loco dicendum superest de rc proposita, quid, nimirum, de fide tenendum sit, quidve ut haereticum damnandum, quid denique sub opinionem cadere possit, et in quo gradu. Quod ut clarius fiat, distinguamus in praesenti propositiones affirmantes a negantibus, praecipue illas in quibus aftirmatur Christum esse Filium Dei naturalem, vel simpliciter, vel cum determinatione, in quantum homno, et illas in quibus negamus Christum esse filium Dei adoptivum, vel absolute, vel cum eadem determinatione; nam, licet juxta seram doctrinam hae posteriores sequantur ex prioribus proportionate sumptis, tamen hoc non satis est ad faciendam certitudinem fidei, nisi hoc ipsum sit de fide, vel saltem omnino evidens, si late loquamur de certitudine fidei, ut includit certitudinem Theologicam.

116

31. Dico ergo primo: haec propositio, Christus est Filius Dei naturalis, est simpliciter de fide. Haec non indiget probatione, quia eadem est ratio de illa, Christus est verus Deus, et Verbum Dei, etc. Videantur dicta in principio hujus materiae, disp. 2, et q. 16, et in praecedentibus sectionibus hujus disputationis. Haec denique est una pars definitionis Concilii Francoford., ut ex dictis patet. Quae in illo optimis sacrae Scripturae testimoniis probatur.

117

32.Dico secundo: haec propositio, Christus, in quantum homo, est Filius Dei naturalis, in aliquo sensu est de fide certa, nimirum, si dictio, à quantum, non accipiatur ratione naturae, sed ratione suppositi, juxta D. Thomae doctrinam supra, quaestione decima sexta, art. 11; nam in ea significatione sensus propositionis est, Christum, quatenus est suppositum naturae humanae, esse Filium Dei naturalem, quia neque illa natura humana habet aliud suppositum praeter Filium Dei naturalem, neque illud suppositum ex eo quod in natura humana subsistat, desiit esse Filius Dei naturalis. Hoc autem sensu supposito, manifestum est illam propositionem esse de fide certam, quia de fide est, et Verbum esse Filium naturalem Dei, et illnd esse unicum suppositum naturae humanae Christi, quod, ut in humanitate subsistit, suam retinet filiationem naturalem. Imo existimo hanc esse alteram et potissimam partem definitionis ConciIti Francofordiensis; nam, licet D. Thomas, citato articulo, dicat particulam, in quantum, magis proprie designare naturam quam suppositum, idque fortasse in dialectico rigore verum sit, nihilominus in communi usu loquendi et scribendi de hoc mysterio, sumitur ad designandum suppositum, seu id quod subsistit in humanitate, et in hoc sensu existimo esse locutos Felicem et Elipandum, quando aiebant Christum, ut hominem, seu in humanitate, vel secundum humanitatem, aut secundum carnem (haec enim omnia apud illos idem sunt), esse adoptivum. Non enim subtiliter distinguebant naturam a supposito, et illam designabant, sed absolute indicabant hunc hominem Christum; et illum ut sic, id est, ut dicit totum hominem subsistentem in hac humana natura, vocabant filium adoptivum. Concilium autem in contrario sensu docet ac definit, hunc hominem Christum esse Filium naturalem; et ut amplius declaret in eo homine non esse aliud suppositum praeter naturalem Filium Dei, addit interdum particulam, in quantum homo, quia, nimirum, etiam si loquamur de hoc homine, ut est suppositum humanitate constans, ille ipse est Filius Dei naturalis; et hoc sensu esse sumendas fere omnes reduplicationes similes, quae in illo Concilio leguntur, ex rationibus quibus sensum ejus confirmavimus, constare potest, et amplius ex conclusione sequente.

118

33. Dico ergo tertio: haec propositio, Christus, in quantum homo, est filius Dei naturalis, accipiendo, in guantum, prout naturam designat, non est de fide, sed in uno sensu est falsa, in alio autem licet sit vera, est tamen sub opinione. Declaratur et probatur, nam filius necessario dicit relationem ad pa - trem; cum ergo dicitur Christus, in quantum homo, filius naturalis Dei Patris, aut Deus Pater sumitur ibi personaliter et proprie pro prima persona Trinitatis, ut preducente Filium per aeternam generationem; et sic falsum est Christum, in quantum hominem, esse Filium Dei naturalem, quia, ut sect. 4 dicebam, neque est genitus ab aeterno Patre ut proprie et personaliter producente Filium suum ab aeterno, neque habet majorem influxum in Christum in quantum hominem, quam aliae personae. Aut, cum dicitur Christus, ut homo, filius Dei naturalis, illa relatio respicit Deum ut extra operantem, atque adeo totam Trinitatem quatenus univit hanc humanitatem Verbo Dei, eamque uniendo composuit hunc hominem, per se et ex vi talis actionis seu unionis sanctum et haeredem divinae beatitudinis in ipsamet humanitate. Et in hoc sensu verissime quidem dicitur Christus, ut homo, filius Dei naturalis; sed non potest hoc esse de fide. Neque est verisimile, Concilium Francofordiense in hac Theologica subtilitate hoc definivisse. Primo quidem, quia oportuisset ut hocsufficienter et distincte satis declararet, quod certe non fecit. Quod si ex dictis ejus sumi potest aliquod probabile argumentum, vel etiam interdum ipsius verba aliquid simile indicant, id non satis est ut certam fidem faciat, ut saepe dixi. Secundo, quia nullum erat sufficiens fundamentum ad tale fidei dogma constituendum, ut ex paulo ante dictis de sensu Concilii constare potest. Et amplius declaratur, nam, licet sit de fide, humanitatem esse substantialiter unitam Filio Dei naturali, non tamen est de fide ita fuisse sanctificatam ex vi illius unionis, ut habeat intrinsecum jus ad supernaturalem beatitudinem, quae est divina haereditas; nam multi Theologi opinantur, si Deus assumpsisset iilam humanitatem sine gratia habituali, non fore illi debitam supernaturalem beatitudinem; imo neque habere sanctitatem quae ad meritum beatitudinis sufficiat; quod, licet sit falsum et improbabile, non tamen est haereticum; ubi enim est contrarium aperte definitum aut traditum ? Rursus etiam si concedatur humanitatem ex vi unionis ita sanctificari, ut huic homini acquiratur intrinsecum et radicale jusad aeternam haereditatem, per suam humanitatem obtinendam, tamen non est de fide, ad rationem filii naturalis hoc sufficere; nam posset aliquis contendere, filium naturalem dici non posse, nisi ob identitatem vel similitudinem naturae, quam Christus, in quantum homo, non habet; neque in eo censeri posset haereticus, cum oppositum non sit definitum, neque ex definitis aperte colligatur, imo illud videatur consentaneum his quae a sanctis Patribus in materia de Trinitate dici solent, ad probandam veram divinitatem Verbi divini, ex eo quod est Filius Dei naturalis; quia propria filiatio naturalis requirit eamdem naturam cum generante. Quod autem praeter hunc sit alius modus filiationis naturalis, nullibi est de fide definitum. Quin potius sunt plures Theologi apud quos male audiat (quamvis immerito) talis modus filiationis Dei naturalis; quia omnino recusant admittere in Christo duplicem modum filiationis naturalis secundum diversas naturas. Adeo ut petius negent Christum, ut hominem, esse filium Dei, quam admittant esse filium naturalem; nam etiam fugiunt concedere Christum ut hominem esse filium Spiritus Sancti, quod tamen, juxta illam sententiam vere intellectam, et seclusa aequivocatione verborum, concedendum est, cum haec filiatio dicatur non respicere primam personam ut sic, nec fundari proxime in emanatione ad intra, sed in operatione ad extra; quae omnia probabiliter disputantur a gravissimis Theologis, non ignorantibus definitionem Concilii Francofordiensis, sed eam attente legentibus ac meditantibus, et pro certo habentibus illam propositionem non esse in eo Concilio definitam; non ergo est de fide.

119

34. Unum solum est, quod ex illo Concilio objici potest contra hanc assertionem; nam Adrianus Papa, in sua epistola, adducens in confirmationem suae sententiae locum illum Matth. 3 et 17: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, dicit illa verba esse dicta a tota Trinitate, cum tamen certissimum sit, et ibi etiam doceatur a Pontifice, sermonem ibi esse de Filio naturali; ergo ex sententia Pontificis tota Triuitas vocat ibi Christum ut hominem, ilium suwm naturalen. Verba Adriani sunt: Patris testimonio de Filio perhibentis non coreditis, qua dicit: Hic est Filius meus dilectus Declarans autem de quo illa verba dicta sint, scilicet, de eo in quem Spiritus Sanctus descendit, id est, Christo ut homine, ait: Dei enim Filius secundum id quod Deus est, Sanctum Spiritum cum Paítre nunguam a se recedente inenarraLili modo mittit, et secundum id quod homo est super se venientem suscepit; de eo ergo, id est, de hominis filio voa illa intonuit. Statiim vero declarans quis illa verba protulerit, inquit: Si secundum divinitatem diaisset, uunguam diceret: In quo mihi beue complacai, sed tantum, In quo mihi bene placui, sed dum dicit: Complacui, totam simul Trinitatem comprehendit. quia in homine Christo tota conplacuit Trimtas; igitur ex vi illius verbi, complacui, quod videtur includere consortium multorum, et ex eo quod de Christo homine est sermo, colligit Pontifex, Trinitatem esse quae ibi loquitur; ergo Cbristus, ut homo, est filius naturalis Trinitatis, ex sententia Pontificis.

120

35. Responderi potest primo, etiam si Pontifexs hoc modo locum illum interpretetur, non facere certam fidem, quia non est necessarium ut omnia testimonia, quae in Conciliis vel epistolis decretalibus afferuntur et exponuntur, in sensu certo et indubitato afferantur. Est ergo ille sensus probabilis, non tamen certus; et ideo non facit certitudinem fidei. Haec vero responsio, quamvis quoad testimonium Scripturae ferri possit, tamen quoad definitionem Pontificis nostrae intentioni non satisfacit, quia Pontifex adducit ilIud testimonium ad suam definitionem confirmandam; ergo, sive confirmatio sit certa, sive probabilis tantum, tamen necessario ex ea colligitur, mentem Adriani fuisse definire, Christum ut hominem esse tilium naturalem totius Trinitatis. Respondetur ergo negando testimonium illud afferri aut exponi ab Adriano in praedicto sensu. Quod probo primo, quia non est verisimile adduxisse Pontificem, ad confirmandam fidem, testimonium Scripturae in sensu, non solum incerto, sed etiam contrario omnibus Doctoribus; constat autem omnes, tam veteres quam recentiores, intellexisse locum illum de scla persona Patris, ut D. Thomas inferius, q. 38, a. 8, et q. 45, a. 4, ex professo declarat, et in seq. tom., in Com. illius art. 8, et disp. 27, sect.2, plures Patres adducemus in ejus rei confirmationem, scilicet August., Ambros., Hieron., Cyprian., Hilar., Fulgent., Chrysost., et alios. Quibus addi possunt notanda verba Augustini, 2 de Trinit., c. 10, dicentis: Z6i cogimur non nisi Patris personam accipere, ubi dictum est: Hic est Filuus meus dilectus. Neque enim Jesus etiam Spiritus Sancti filius, aut etiam suus filius, credi aut intelligi potest; et Athanasius, serm. 3 cont. Arian., versus finem, generalem regulam constituit: Ista omnia, Unigenitus, et Filius, et Verbum, et Sapientia ad Patrem referuntur, ibique suam proprietatem habent; et singula confirmat propriis Scripturae testimoniis, inter quae profert hoc, de quo modo agimus: Zlc est Filius meus dilectus; et illud: Tu es Christus, Filius Dei vivi; et in epistola de Synodi Nicaenae decretis contra Arianam haeresim, circa medium: Ideo (inquit) Filius et Unigenitus dicitur, et solus duntavat in sinu Patris, eumque solum em se genitum esse Pater declarat, cum inguit: Hic est Filius meus dilectus, in quo inihi complaceo; et alii Patres disputantes contra Arianos boc maxime testimonio utuntur ad divinitatem Filii, et processionem ab aeterno Patre probandam. Et tractantes de baptismo, docent personarum Trinitatem fuisse in Christi baptismo manifestatam, Spiritum Sanctum per speciem columbae, Filium per humanitatem, Patrem in ea voce qua testimonium Filio suo reddidit, ut fusius in 3 tomo, in materia de baptismo, declarabimus. Unde Ecclesia, tam in festivitate Transfigurationis quam in festo Epiphanise, Patrem intelligit verbis illis loquentem: Zunc et Prophetis testibus ( aitin hymno Transfigurationis), Zisdemque signatoribus, Testator et Pater jubet, Ipsum audire et credere; et in primo Responsorio Epiphaniae: Zodie, inquit, in Jordane baptizato Domino aperti sunt caei, et sicut columba super eum Spiritus mansit, et voc Patris intonuit: Hic est Filius meus dilectas. Et infra, in tertio Responsorio: Paterna voz audita est: Hic est Filius meus dilectus. Imo ipsummet Concilium Francoford., in libro Sacrosyllabo, col. 5, sic dicit: Voz Patris intonuit dicens: Hic est F'ilius meus. F infra: Mox paterna von fulgidam per nubem discurrens intonut, discrevitque, qui essent servi per gratiam, et per adoptionem filii; et qui cerus ac proprius Filius. Denique ipsemet Apostolus Petrus, in 2 epist., c. 1, de persona Patris videtur plane exponere locum illum, dicens: Accipiens a Deo Patre honorem, etc. Neque enim dici potest, ibi sumi Patrem essentialiter, quia aperte ponitur ad determinandam personam quae Filio suo gloriam et claritatem contulit; ergo non est verisimile, Pontificem usum esse contra haereticos expositione singulari, et tantae auctoritati repugnante.

121

36. Secundo, id aperte ostendo ex verbis ipsius Pontificis, nam in eorum initio sic inquit: Paíris testimonio de I'ilio perhibentis non creditis? ubi evidenter sumit Patris nomen pro prima persona, distinguens illam a persona Filii et Spiritus Sancti. Inferius autem nihil dicit his prioribus verbis contrarium, imo iterum repetit: Voz Patris intonuit: Hic est Filius meus dilectus; cum vero subjungit: Sed, cua dicit, Complacui, totam simul Trinitatem comprehendit, non est sensus quod comprehendat Trinitatem tanquam loquentem, et dicentem: Zic est filius meus, sed tanquam complacentem in Christo, ut patet ex causali subjuncta, quia im homine Christo tota complacuit Trinitas. Sicut, si duo de aliqua imagine ita loquantur ut alter dicat: Mihi valde placet haec imago, et alter subjungat: Ego etiam in illa complaceo, quamvis hic posterior solus proferat haec ultima verba, tamen in eis alium connotat seu comprehendit secum complacentem. Ad hunc ergo modum ait Pontifex, Patrem, dicendo, Complacui, in eo verbo caeteras personas indicasse et comprehendisse ut in Christo placentes. Ex hac autem subtili illius verbi ponderatione non infert Adrianus, Pairem vocare Christum, ut hominem, filium suum dilectum in praedicto sensu, id est, quantum ad humanam naturam, sed solum in alio sensu, scilicet, quantum ad suppositum, non quomodocunque, sed ut actu et vere subsistentem in utraque natura. Et ex hoc sensu intelligendum est quod ait, ibi non esse sermonem de Christo secundum divinitatem (subintellige, solam et praecisam ab humanitate), id est, non esse sermonem de illo qui in sola divinitate subsistat, sed simul in humanitate, quique simul sit Dei, hominisque filius, ut idem Pontifex dicit. Et in hoc sensu et in nullo alio est ibi dicuntur, de uno et eodem dicuntur, et tamen non omnia conveniunt ei secundum divinitatem, quale est quod in eum Spiritus Sanctus descenderit, et quod in eo Pater complaceat; ergo idem ipse, de quo haec dicuntur, est ipsemet Filius Dei naturalis, non solum ut subsistens in divinitate, sed etiam ut subsistens in humanitate ratione suppositi, ut dictum est. Tertio, cum in superioribus pstensum sit, hanc propositionem absolute prolatam: CAristus, ut homo, est Filius naturalis Trinitatis, falsam esse, quia indicat Christum ut hominem esse personam distinctam a tota Trinitate, qua verisimilitudine dici potest Adrianum Pontificem, vel in eo sensu fuisse simpliciter locutum, vel, quod incredibilius est, illam propositionem definivisse, et juxta illam praedictum testimonium declarasse? Igitur ex illo testimonio et argumento Adriani non potest inferri esse ab eo definitam illam propositionem: Christus, in quantum homo, est Filius Dei naturalis, in sensu tertiae conclusionis, in quo a Theologis disputatur, sed tantum in sensu secundae assertionis, in quo a solis haereticis negatur.

122

37. Sed urgebit aliquis, quia adhuc juxta hanc interpretationem non est firmum argumentum Pontificis; totum enim fundatur in ponderatione illius verbi, complacui, quod tamen nullum habet singulare mysterium, neque ex visuae significationis dicit respectum ad alios simul placentes, ut ex usu Latinorum constat, et evidentius ex verbo graeco illi respondente, E28oxéo, quod nihil aliud significat, quam beneplacitum habere ad aliquem; estque hoc verbum peculiare divinis litteris ad declarandum hunc singularem et maximum affectum ad aliquem. Ac deinde, licet daremus verbum illud significare aliorum consortium m tali affectu et beneplacito, cur non posset aeternus Pater id dicere de suo Filio secundum divinitatem? nam etiam Spiritus Sanctus in illo complacet, et Filius ipse sibi ipsi placet, etiam si neque a se, neque ab Spiritu Sancto procedat, quod non refert, quia ilud verbum non significat consortium in origine seu productione, sed tantum in affectu; ut, si inter homines pater simul cum amicis bonum affectum habeat ad filium, in omni proprietate et rigore dicere potest, In te complaceo, quia alios consortes in illo affectu habet, quamvis non sint consortes in munere et relatione patris. Respondetur primum hic habere locum solutionem supra indicatam, scilicet, non oportere omnia et singula, quae ad definitionem confirmandam afferuntur, esse efficacia; aliqua enim afferri possunt ad majorem doctrinae abundantiam et ornatum, et ad majorem ac subtiliorem verborum Scripturae ponderationem, quae optima est, quando et veritati fidei consonat, et prae se fert elegantiam, quae omnia reperiuntur in illa expositione dicto modo intellecta. Deinde addi potest, satis esse quod ex toto illo testimonio sufficienter probetur intentum, quamvis singulorum verborum ponderatio non sit omnino convincens. Itaque, quod ibi sit sermo de Christo homine, et quod ille ut in humanitate subsistens sit Filius Dei naturalis, manifeste probatur ex illo testimonio, quia Spiritus Sanctus non descendit in Christum, nisi ut subsistentem in humanitate. Hinc vero sumpsit occasionem Adrianus ponderandi verbum complacendi, quod peculiariter videatur ad humanitatem referri; nam Spiritus Sanctus, descendendo in specie columbae, satis ostendit suum singularem aftectum in Christum; cum ergo ait Pater se etiam in illo complacere, optime illud Patris beneplacitum ad Christum ut hominem cum consortio aliarum personarum refertur.

123

38. Dico quarto: haec propositio, Christus est filius Dei adoptivus, duplicem habet sensum haereticum, et nullum habet proprium in quo verificari possit; unde simpliciter haeretica censenda est. Declaratur, nam tribus modis fingi potest Chbristum hominem esse filium Dei adoptivum: primo, ex parte Verbi, scilicet existimando, Verbum, secundum se, non esse Filium Dei naturalem, sed esse creaturam, quae, ut sit filius Dei, adoptione indiget, et hoc pertinet ad haeresim Arianam, et fortasse hoc sensu Bonosus et sequaces dixerunt, Christum esse filium Dei adoptivum, quorum haeresis antiquior est Felice et Elipando; ejus enim meminit Isidorus, lib. 8 Originum, cap. 5. Et in eodem sensu damnat Concilium Tolet. XI, in Confes. fidei, illam propositionem: Verbum est filius Dei adoptivus; et similiter damnant illam Patres, quando disputant contra Arium, ut in superioribus citatum est, et addi possunt Hilar., lib. 3 et 6 de Trinit.; Athan., serm. 4 cont. Arian.; August., in Enchirid., c. 38 et seq.; Beda, in c. 71 Joan. Secundo modo fingi potest Christus filius adoptivus ex parte hominis, quia nimirum non sola humanitas, sed etiam hic homo Christus, ut sic, tantum est servus et creatura, et adoptione indiget ut fiat filius Dei, et per solam illam factus est filius Dei, et hoc modo erraraupt Felix et Elipandus, etante ipsos Nes- torius et sequaces quoad rem ipsam, quamvis non constet illis verbis usos fuisse; unde in hoc sensu est etiam haeretica illa propositio, et in eo proprie damuatur in Concil. Francoford.. et sufficienter convincitur testimoniis Scripturae et Sanctorum quae in eo adducuntur. Tertio modo existimari potest Christus adoptivus ratione totius compositi ex humanitate et subsistentia Verbi, nam ut sic est Christus una persona composita, ut supra ostensum est, quae persona composita est capax filiationis; hoc enimmodo hic homo Christus vere ac proprie dicitur filius Virginis, et supra, sectione prima, ostensum est Christum, etiam nt hominem, esse filium Dei ratione gratiae unionis. In hoc ergo sensu falsa etiam est illa propositio; nam, ut ostendimus sectione secunda, etiam haec filiatio Christi, ut bominis, ad Deum non est adoptiva, sed naturalis; ergo neque ob hanc filiationem potest verificari illa propositio: Christus est filius adoptivus; ergo nullum habet sensum verum; et alioqui habet duplicem sensum haereticum; ergo simpliciter haeretica censenda est. Dices: quamvis falsum sit filiationem Christi ut hominis ad Deum esse adoptivam, tamen hactenus id non est ut haereticum damnatum, ut in superioribus ostendimus; ergo in hoc sensu, et ratione hujus filiationis, non erit haereticum affirmare absolute, Christum esse filium Dei adoptivum, sed erit sub opinione, quamvis sit falsum. Respondetur illam propositionem formaliter et in propriis terminis negari saepe in Concil. et a Patribus, qui, tam de Verbo Dei quamde Christo loquentes, non solum affirmant esse Filium naturalem, sed etiam negant esse adoptivum, ut patet ex Leone IX, in epist. 3ad Petrum episcopum Antiochensem; Innoc. IlI, in c. In quadam, de Celebr. Missar.; et maxime ex Aug., tract. 2, 21 et 83 in Joan., et lib. contr. Secundinum Manich., c. 5, et de Eccle - siast. dogma., c. 2, et reliquis supra cit., et aliis quos refert Concil. Francoford., cujus aliqua etiam verba infra referam. Hoc ergo satis esse debet, ut illa propositio rejicienda sit ut haeretica. Ratio autem est, quia illa propositio, ex vi et proprietate verborum, non tantum non est affirmativa, sed virtualiter negativa, quia filius adoptivus simpliciter non dicitur nisi qui naturalis non est; haec enim negatio est fundamentum vel conditio praerequisita ad adoptionem, ut saepe dicitur in praedicto Concilio Francoford., et constat ex ipsamet voce, et ex prima ratione et insti- tutione adoptionis; estenim introducta, ut is, qui caret naturalibus filiis, loco illorum aliquem sibi in filium adscribat. Erit ergo illa propositio haeretica, raticne negationis, quam simpliciter prolata includit. Sed hinc ulterius fit, ut etiam ipsa affirmatio, simpliciter prolata, sit falsa et haeretica, quia tribuit filiationem adoptivam ei cui secundum fidem non convenit. Christus enim simpliciter positus a parte subjecti stat pro divino supposito; illi ergo attribuitur in ila propositione filiatio adoptiva, et ab eodem removetur simpliciter filiatio naturalis. Sic Concilium Francof., in lib. Sacrosyllab., col. 7: In Dei Filium non cadit nomen adoptionis, quia semper verus Ilius et post assumptum hominem ceri F'lii vocabulum non amisit, qui nunguam verus desiitesse lF'ilius eé Hilar., d. lib.6de Tri.: INusquid etiam nunc adoptionis in eo erit nuncupatio, iu quo proprietatis est nomen? Legantur supra dicta, q. 16, art. 9, et disp. 33, sect. 4; nam postquam declarata res est, in usu verborum servandae sunt regulae supra datae de communicatione idiomatum, nam ex illis tota haec res pendet, supposita significatione terminorum. Unde, quamvis verum censeam, illam propositionem, simpliciter dictam, esse haereticam, id tamen non tam est ob definitionem Conc. Francof., quam ob propriam significauonem et suppositionem terminorum, sive Christo ut homini conveniat filiatio adoptiva, sive non, ad eum modum quo censetur haec propositio facere sensum haereticum: Christus incepit esse, quia includit negationem repugnantem supposito secundum se, quamvis, cum addito, Christus homo inceperit esse.

124

39. Quinta assertio. — Dico quinto: haec propositio, Christus, in quantum homo, est filius adoptivus, sumpta illa determinatione ratione suppositi hujus humanae naturae, est haeretica; et in hoc sensu damnatur in Concilio Francoford. Prior pars est evidens, quia eo sensu significatur, suppositum hujus humanitatis non esse Filium Dei naturalem, quod est heereticum. Posterior pars probata est satis in superioribus.

125

40. Secta assertio. — Unde dico sexto: haec propositio, Christus, in quantum homo, est filius adoptivus, licet falsa sit, non tamen est haretica; censenda tamen estimprobabilis. Prima pars de falsitate, probata est sectione praecedenti. Secunda sufficienter etiam probata est declarando definitionem Concilii Francof.; nam ante illud Concilium, propositio illa nullibi damnata est, nec falsitas ejus ex revelatis evidenter colligitur, sed pendet ex aliquibus principiis naturalibus seu moralibus, quae non sunt ita evidentia. Rursus post illud Concilium, quandiu ejus definitio ignorata est, non est etiam illa propositio ut haeresis damnata, sed ut opinio inter Theologos habita est; nunc autem, quamvis Concilium illud non ignoretur, tamen adhuc definitio iliius non est ita clare repugnans illi propositioni, ut possit eam reddere haereticam; imo (ut ego probabilius esse censeo) intentio et definitio Concilii non fuit de illa propositione in eo sensu tractare aut eam damnare; ergo nullum est fundamentum ex quo possit haeretica censeri. Denique non solum antiqui, sed etiam moderni Theologi ita sentiunt de illa propositione. Unde Palac., 3, d. 10, disp. 1, solum ait, proprie non esse admittendam locutionem illam. Dices, eamdem esse rationem de hac propositione et de altera: Christus est filius adoptivus; imo unam ex altera inferri, quia determinatio non est conditio diminuens, aut assignans solam humanitatem. Respondetur negando assumptum, quia illa determinatio adjuncta ex parte subjecti determinat illud, ut non supponat pro persona Verbi absolute et secundum se, seu materialiter, ut aiunt, sed formaliter pro persona composita, ut composita est ex Verbo et humanitate; non est autem ita clare repugnans fidei attribuere filiationem adoptivam personae compositae ut sic, sicut attribuere illam personae Verbi simpliciter et absolute. Unde etiam fit (quod maxime ad rem spectat) ut, addita determinatione, negatio filiationis naturalis inclusa in filiatione adoptiva non referatur ad personam Christi et Verbi absolute, sed ad personam ut compositam, seu quatenus hic homo est; non est autem de fide, Christum ut hunc hominem esse filium naturalem, ut ostensum est; ergo neque alia propositio tribuens Christo adoptionem cum illa determinatione potest esse haeretica ratione negationis inclusae; non est ergo eadem ratio de illa propositione simpliciter prolata. et cum determinatione.

126

41. Objectioni respondetur. —Dices, si haec vera sunt, non solum probare, illam propositionem non esse haereticam, sed etiam non esse improbabilem, nec aliqua censura dignam; si enim damnata a Concilio Francoford. non est, eamdem probabilitatem retinet quam habuit antequam illud Concilium in lucem prodiret. Imo, si ex illa non sequitur altera propositio absoluta: Christus est adoptivus, probabilior censenda erit, quia solum includit negationem filiationis naturalis secundum extraneam naturam, quae negatio non repugnat, imo optime esse potest cum filiatione naturali secundum aliam naturam intrinsecam et propriam. Respondetur ad priorem partem, propositionem illam (ut ego existimo), etiam secluso Francof. Concilio, semper fuisse parum et fere nihil probabilem, quia, licet unus aut alter Theologorum eam docuerit, reliquorum omnium et graviorum consensus illi repugnavit, propter gravissimas rationes supra tactas; cum tamen opinio Durandi nullo satis probabili principio nitatur, sed aut necessario supponat Christum, ut hominem, non esse gratum et sanctum ex vi unionis, neque illi esse connaturalem gratiam et jus ad gloriam, vel certe male declaret rationem adoptionis, quae ex institutione ejus et usu sapientum sumenda est. Addo deinde ilam opinionem jam nunc esse longe improbabiliorem quam antea. Primo quidem, quia, licet non constet, definitione Concilii Francof. esse damnatam, tamen non est hoc adeo certum quin possit aliquo modo in dubium revocari; et saltem obiter constat multa in eo Concilio dici, ex quibus vehementer illa opinio impugnatur. Accedit quod ob dictas causas, et quia illa locutio non est a Patribus usitata, neque illorum locutionibus conformis, sed magis accedens ad modum loquendi haereticorum, ab omnibus modernis scriptoribus et doctioribus Theologis rejicitur. Merito ergo valde protervus ac fortasse temerarius censeri deberet, qui nunc illam doceret. Neque enim omnis opinio, quam aliqui Theologi aliquando sine temeritate docuerunt, in eodem semper gradu probabilitatis vel opinionis perseverat, ut per se notum est. Ad posteriorem partem respondetur, illam propositionem cum illa determinatione, in quantum homo, non esse falsam solum quia ex illa sequatur alia absoluta et sine determinatione: Christus est filius adoptivus, nam revera immediate ac formaliter non sequitur, quamvis mediate et ratione materiae tandem inferri possit valde probabiliter; sed est falsa, quia includit negationem filiationis naturalis, quae tamen falso negatur de Christo, etiam ut homine, ut ex praecedenti sectione constat. Item etiam quia attribuit Christo, ut homini, proprietatem repugnantem ineffabili unioni, et compositioni secundum subsistentiam humanitatis ad Verbum. Tamen quia haec repugnan- tia non est tam clara, ut ex principiis certis evidenter inferatur, ideo non damnatur illa propositio ut haeretica vel erronea; rejicitur tamen ut improbabilis (praeter causas dictas) quia principia, ex quibus illa repugnantia infertur, vel sunt per se satis manifesta, si sint philosophica, vel, si sint Theologica, sunt ita certa, ut non possint sine temeritate negari, ut ex rationibus sectione praecedente factis satis constat.

127

42. Rationibus dubitandi satisfit. — Ad raliones dubitandi in principio propositas fere in superioribus responsum est, nam duo priora argumenta procedunt ex quadam aequivocatione, quae latet in illa particula, in quantum homo, vel secundum humanitatem, quae, ut diximus, sumi potest, vel formaliter ad designandam naturam, vel ex parte suppositi ad designandum suppositum talis naturae, quatenus eidem naturae conjunctum est; in testimoniis autem adductis non sumitur priori modo, sed hoc posteriori, ut ex variis auctoribus, et ex verbis ipsius Concilii et rationibus ostendimus. Tertium vero argumentum recte concludit, ex sententia Durandi posse tandem deduci errorem distinguentium personas in Christo; tamen, quia haec deductio non est ita evidens quin fundetur in aliquibus principiis non omnino certis aut evidentibus, ideo non damnatur illa opinio ut haeretica, vel erronea.

Sectio 4

utrum christi humanitas possit dici adoptata
128

SECTIO IV. Utrum Christi humanitas possit dici adoptata.

129

1. Dotrinae series. — Difficultatis causa. — Hactenus diximus de Christo, tam simpliciter sumpto, quam cum determinatione, secundum humanitatem; nunc dicendum superest de humanitate ipsa; nam, licet aliqui hanc quaestionem confundant cum altera de Christo ut bomine, tamen revera est diversa, sicut humanitas ipsa quid distinctum est a Christo ut homine, nec decisio unius ex altera formaliter sequitur, ut in sect. 2 tactum est. Est igitur hic specialis ratio dubitandi, quia humanitas est natura extranea respectu Verbi, et ex sola Dei dilectione et liberalitate ordinata est, ut Verbo conjungeretur; neque enim ea gratia ullo modo ei debita erat, unde prius etiam natura extitit, quam ei talis gratia conferretur; ergo hujusmodi gratia vel acceptatio ad illam revera habet rationem adoptionis respectu humanitatis. Probatur consequentia, quia, cum humanitas non sit persona, sed natura tantum, adoptanda est ut natura, non ut persona; ergo conditiones adoptionis in illa inveniri debent ut in natura, non ut in persona; ergo satis est quod sit extranea, et praeexistens, et gratis dilecta, ut est quaedam natura. Et confirmatur testimonio Hilarii, 1. 2 de Trin., post medium, dicentis: Potestatis dignitas non amittitur, dum carmis Inanilitas adoptatur; et Marii Victorini, l. 1 contra Arium, ubi, tractans verba Marthae, Joan. 11: Quoniam tu es Christus, Filius Dei, qui in hunc mundum venisti, ait: INNon sic Filius queinadinodum nos; nos enim adoptione filii, ille natura; etiam quadam adoptione filius est Christus, sed secundum carnem; quod potest recte intelligi de adoptione ipsius carnis, seu humanitatis. In contrarium autem est, quia si humanitas esset adoptata, etiam ratione illius Christus dici potuit adoptatus, tanquam in natura adoptata subsistens.

130

2. Aliquorum opinio. — In hac re Theologi, qui existimant, relationem aut denominationem filii non esse propriam suppositi, sed posse etiam naturae convenire, quando illa realiter praecedit, vel sanctificatur, probabile existimant, humanitatem Christi non solum adoptatam, sed etiam filiam adoptivam Dei denominari posse; et hie modus dicendi potest sumi ex Scoto, in 3, d. 10, quamvis non clare illum doceat, nec definiendo, sed ut probabilem tantum. Alii vero, qui melius sentiunt relationem et nomen fili supposito tantum et non naturae attribui, negant quidem humanitatem esse filiam adoptivam; quidam vero eorum concedunt nihilominus humanitatem esse adoptatam, quia ex gratia Dei praeordinata est ad participationem haereditatis aeternae. Atque ita opinantur Gabriel et Almain., in 3, d. 10, ubi Major, idem sentiens, addit concedi posse Christum habere adoptionem secundum humanitatem, quia per boc nihil aliud significatur, quam quod habet humanitatem adoptatam. Nonnulli vero ex junioribus existimant illam propositionem non solum falsam esse, sed etiam haereticam, quia ex illa sequitur Christum, ut hominem, esse filium adoptivum, quod in Concilio Francoford. putant esse damnatum, et quia in eodem Concilio expresse id negatur, et carnis assumptio contra adoptionem distinguitur. Unde in libro Sacrosyllabo, circa principium, sic dicitur: De Beata Virgine inenarraliliter sumpsit, non adoptavit carnem.

131

3. Adoptionis cognomen Christi Inmmanitati repugnans.—bDe adoptione ad habilualem gra- tiam probatur. — Dico primo: humanitas Christi nec proprie, nec vere dici potest adoptata. Ita D. Thom. hic, art. 4, ad 1, et est communis sententia. Et quidem, si spectemus primam originem et rationem adoptionis, pront inter homines introduci potuit et esse in usu, manifestum est adoptionem non versari circa naturam ut naturam, sed circa personam; ergo ex vi proprietatis hujus vccis in sua primeeva significatione non potest dici natura ut sic adoptari, sed coadoptari cum persona; quod de humanitate Christi dici non potest, quia cum persona nec secundum se, neque ut humana fuerit adoptata, neque humanitas ipsa coadoptari potuit; et hoc quidem satis est quoad vocis proprietatem. Quod vero ad rem ipsam et ad falsitatem pertinet, declaratur in hunc modum: nam vel humanitas Christi adoptata est ad habitualem gratiam, vel ad haereditatem aeternam, vel ad gratiam unionis. Praeter haec enim nihil aliud excogitari potest, Sed ad nullum horum adoptata est; ergo non fuit adoptata. Prima pars minoris, quae est de gratia habituali, probatur primo, quia neque nos adoptamur proprie ad gratiam habitualem, sed potius per gratiam habitualem adoptamur ad vitam, seu haereditatem aeternam. Non enim dicitur ahquis adoptari ad aliud, nisi quando recipit jus ad illud tanquam ad haereditatem filii; etideo praedestinatus, eo tempore quo est in peccato mortali, nondum est adoptatus, quia, licet sit praeordinatus ad vitam aeternam, tamen nondum acquisivit jus ad illam secundum praesentem justitiam; quia ergo nos non adquirimus unquam jus ad gratiam, sed illam grats accipimus, et per illam habemus jus ad gloriam, ideo non dicimur proprie adoptari ad gratiam, sed per gratiam ad gloriam; idem ergo erit in Christi humanitate. Dices, non procedere in illa rationem factam, quia illa per unionem hypostaticam acquisivit jus ad gratiam. Respondetur nos loqui de humanitate, prout ordine naturae antecessit unionem; nam, si unio supponatur, jus, quod ad illam sequitur, non pertinet per se ad humanitatem, sed ad Christum, qui ex unione resultavit; unde, si respectu Christi illud jus non est adoptionis, sed connaturalitatis, nec respectu humanitatis unitae esse poterit. Unde argumentor secundo in hunc modum, quia humanitati prius natura communicatur gratia unionis, quam gratia creata, nam haec datur ut proprietas consequens unionem, ut in superioribus ostensum est; ergo, si unio non est adoptio, neque gratia habitualis data est humanitati Christi ratione adoptionis; ostendemus autem statim unionem non esse adoptionem; ergo nulla ratione dici potest illa humanitas adoptata ad gratiam habitualem.

132

4. Idem ostenditur de adoptione ad eternam hareditatem. — Idem de adoptione ad gratiam unionis. — Atque eisdem rationibus ostendi potest non esse adoptatam illam humanitatem ad gloriam seu haereditatem aeternam, nam, vel ad illam adoptaretur per gratiam habitualem, vel per gratiam unionis. Primum dici non potest, quia gratia habitualis non est data illi humanitati per modum adoptionis, id est, ex primaria quasi generatione et benevolentia mere gratuita, et tanquam naturae omnino extraneae, sed per actionem quasi consequentem unionem. et ex quodam debito illus, et tanquam naturae jam deificatae, et factae quodammodo divinae, et quasi propriae Verbi per unionem; ergo non ordinatur illa humanitas ad beatitudinem tanquam ad illam adoptata per hujusmodi gratiam. Secundum probatur, quia gratia unionis est altioris ordinis et rationis quam sit gloria ipsa; ergo non potest illa esse adoptio ad gloriam. Sed hoc fortioribus rationibus statim ostendetur. Nunc confirmatur primo haec pars ad hominem contra Gabrielem, quod non videatur consequenter loqui; nam, si humanitas Christi adoptatur quatenus ad beatitudinem ordinatur, cur non dicetur etiam filia adoptiva ? Nam non minus est proprium suppositi operari, quam generari; ergo tam erit proprium suppositi ordinari ad vitam eeternam, quae in operatione consistit, quam esse filium, quod est esse cujusdam gencrationis terminum; ergo si, hoc non obstante, humanitas adoptari dicitur, dicetur etiam filia; vel, e converso, si nonest filia, ut revera non est, neque ipsa proprie ordinatur ad vitam, sed Christus ut subsistens in ipsa; illa vero quasi coordinatur cum Christo (ut sic dicam). Si ergo respectu ipsius Christi ut hominis talis ordinatio ad vitam non est adoptio, quia est ex debito unionis et consequens illam, nec respectu humanitatis ejus esse poterit. Unde confirmatur secundo, cur enim negat Christum ut hominem esse adoptatum, si humanitas ejus adoptata est? cum verius ac proprius Christus ut homo preeordinetur ad beatitudinem quam humanitas ejus. Vel ergo id non satis est ad adoptionem, et ita neque humanitas eo titulo erit adoptata; vel si id satis est, ipse etiam Christus ut homo dicendus erit adoptatus, et filius adoptivus, cum sit suppositum. Quod si dicat, respectu Christi ut hominis illam ordinationem ad vitam non esse adoptionem, quia non est ex mera gratia et benevolentia extrinseca, sed quodammodo ab intrinseco ex debito propriae personae, contra hoc est, quia eadem ratio de humanitate procedit, quia non est per se primo ordinata ad vitam, sed ad esse personale Filii Dei, ex quo consecutum est debitum habendi beatitudinem, et ordinatio in illam ratione talis debiti; ergo non magis potest illa ordinatio habere rationem adoptionis respectu humanitatis, quam respectu Christi ut hominis. Supezest ut ulhmum membrum probemus, scilicet, non posse humanitatem dici adoptatam ad gratiam unionis. Et quidem, si in rigore sistamus in illa forma loquendi, cum per adoptionem acquiratur jus filii ad haereditatem ad quam quis adoptatur, non poterit dici humanitas adoptari ad unionem, quia nullam priorem gratiam recipit, qua jus, vel proportionem, aut dispositionem aliquam ad talem unionem acquirat. Sed non est necesse in hac forma loquendi vim facere, nam dici facile potest sufficere extrinsecam Dei ordinationem qua illa humanitas gratis dilecta seu acceptata est, ut a primo instante suae conceptionis Verbo uniretur, sicut humana adoptio fit per solam extrinsecam ordinationem et acceptationem. Vel dici etiam potest illam locutionem esse intransitive sumendam, et ad modum causae et effectus formalis, ita ut dicatur humanitas adoptata ad esse personale Filii Dei per gratiam unionis tanquam per formale vinculum, quo ipsa unitur Dei Filio. Ad rem ergo, omisso loquendi modo, unionem illam neque esse adoptionem, neque ex adoptione, probari potest hoc modo: quia adoptio solo affectu conjungit adoptatum adoptanti; sed unio illa non conjungit humanitatem Verbo solo affectu, sed re ipsa; ergo illa non est adoptio. Minor de fide certa est, ut patet ex dictis supra, q. 2, ubi ostendimus esse unitam substantialiter Verbo. Major probatur ex conditionibus et natura adoptionis supra explicatis; ex quibus constat adoptionem esse mere gratuitam ex benevolentia adop:antis. Unde indicto Concilio Francoford., in lib. Sacrosyllabo, col. 7, adnotat Paulinus, hoc ipsum indicari in ipso nomine adoptionis: IVam adoptatio, inquit, ez affeclione ducit vocabuli sui originem, quia is, qui adoptat, quasi optans habere filium, cum proprium et naturalem non habeat, ex af- fectu et benevolentia acceptat alienum, suumque facit, nonre, sed affectione tantum. Unde in epistola ejusdem Concilii ad Episcopos Hispauiae, versus finem: Quidest, dicitur, adoptio, nisi charitatis copulatio, qua pater adoptione sibi copulat filium, quem proprium non habet ?

133

5. Sed haec ratio, licet respectu personae Christi ut subsistenti in humanitate, eo sensu quo de illa loquitur Concilium Francoford., sit efficax, quia filiatio Christi nullo modo manat ex dilectione, non enim est Filius quia dilectus, sed potius dilectus quia Filius, quo modo intelligitur illud, Hic est Filius meus dilectus, ut sequenti tomo latius declarabo, nihilominus respectu humanitatis non apparet efficax ratio, neque ex firmo principio procedens, nisi recte exponatur, aliquidque ei addatur. Declaratur, quia, licet sit verum adoptionem oriri non ex natura, sed ex benevolentia et affectu, non tamen est verum sistere in sola benevolentia et affectu, nam potest efficere realem unionem, seu ad illam terminari. Quamvis enim humana adoptio voluntate fiat, et sola exirinseca illius denominatione consummetur, quia imperfecta est, tamen adoptio divina non consistit solum in extrinseca benevolentia et acceptatione Dei, sed facit realem mutationem in adoptato, illique communicat suam naturam et divinitatem secundum intrinsecam quamdam ejus participationem, juxta illud: Magna et prettosa nobis promissa donavit, ut divina efficiamur consortes nature. Per hanc autem participationem naturae divinae non solum affectu conjungimur Deo, sed re ipsa efficimur illi similes, nec solum extrinsece ordinamur ad haereditatem Dei, sed intirinsece habemus naturam, cui illa haereditas debetur; ergo divina adoptio, licet ex affectu et benevolentia Dei gratuita oriatur, tamen non est sola denominatio ab illa, sed est vera et realis assimilatio, seu conjunctio adoptati ad adoptantem; ergo ex hac parte non repugnat humanitatem Christi esse adoptatam, quia ex solo affectu et gratuita benevolentia Dei ordinata fuit ad unionem, quamvis ille affectus terminatus fuerit ad realem immutationem, veramque unionem cum Filio Dei.

134

6. Hoc autem constituto, explicandum superest, si realis infusio gratiae creatae est adoptio, cur etiam realis unio naturae creatae non sit adoptio. Sicut enim infusio gratiae est supra naturam personae creatae, ita ethaec unio est supra naturam humanitatis; et sicut illa infusio ex benevolentia fit ad personam ex se extraneam respectu gratiae, ita haec unio ex benevolentia fit in humanitate ex se extranea respectu talis unionis; et sicut, facta hac unione, ex vi ejus talis natura deificata manet, illique propter eam causam debetur haereditas, ita, facta gratiae infusione, ex vi ejus homo manet sanctificatus, eique debetur haereditas intrinseco connaturalitatis debito; ergo ex illa ratione non potest colligi sufficiens ditferentia, ob quam humanitatis assumptio non sit adoptio. Addendum ergo est, esto verum sit has omnes similitudines versari inter gratiam unionis et infusionem graliae creatae, nihilominus tamen magnam quamdam differentiam inter has gratias intercedere, ratione cujus una est gratia adoptionis, et non alia. Quo etiam fit ut, licet omnis adoptio divina sit gratia ex gratuita Dei benevolentia proveniens, non tamen e converso omnis gratia communicata ex gratuita benevolentia Dei sit adoptio. Differentia autem inter has gratias est, quia una est gratia accidentalis, altera substantialis; una creata, altera increata; una per communicationem cujusdam participationis divini esse, altera per communicationem veram et realem ipsiusmet divinae personae.

135

7. Unionis gratia quare non sit adoptio. — Ex hac autem differentia, quae satis nota est ex superioribus, optime colligitur ratio cur, licet gratia habitualis sit gratia adoptionis, non tamen gratia unionis; nam adoptio non facit substantialem unionem inter adoptatum et adoptantem, sed accidentalem tantum; gratia autem unionis facit substantialem unionem; non est ergo adoptio, sed aliquid majus adoptione. Vel aliter, per adoptionem non communicat adoptans adoptato suum proprium naturale esse, quod in se habet; per gratiam autem unionis communicat Deus naturae assumptae suum proprium esse personale; ergo. Item aliter declaratur, nam inter homines pater non adoptat suum filium naturalem, etiam si ex amore et desiderio illius eum generet, quia communitcat illi suammet naturam, quamvis non eamdem numero, sed eamdem specie communicet; ergo, si, per impossibile, posset ex affectu communicare naturae alterius a se non geniti suammet personam eamdem numero, non posset dici adoptare illam naturam, sed altiori quodam vinculo illam facere suam, et quodammodo magis sibi conjiunctam quam sit filius naturalis suo patri, quando solum est inter eos identitas specifica. Praeterea declaratur aliter, nam, si quis posset sua efticaci voluntate et affectu alienam substantiam suo corpori substantialiter unire, non diceretur adoptare illam, quia illud vinculum multo est altioris ordinis et rationis; sed similiter per hanc unionem magis unitur humanitas ipsi Deo, quam pars corporis ipsi toti uniatur; et similiter, si anima posset efficacia suae voluntatis unire sibi corpus, et media ea unione illud facere consors suarum operationum, non diceretur illud adoptare. Denique per solam adoptionem non communicatur filiatio naturalis; per hanc vero unionem communicatur ipsamet filiatio naturalis Dei per se ipsam, et non tantum per aliquam sui participationem; ergo illa unio non potest dici adoptio. Unde hic etiam accommodari potest ratio, quam hic D. Thomas tetigit, quod adoptio dicit habitudinem ad filiationem participatam; haec autem unio non dicit talem habitudinem, sed potius ad ipsam filiationem naturalem, cui substantialiter copulat naturam assumptam. Potest etiam ad hoc revocari illa ratio, quod adoptio ex sua ratione postulat versari circa personam, et non circa naturam tantum; heec autem gratia unionis versatur circa naturam, et proprie fit naturae, non personae, ut in superioribus ostensum est. Major probari potest (praeter supra dicta contra Gabrielem), quia adoptio, ut dixi, solum facit accidentalem unionem, inter adoptatum et adoptantem, et ideo supponit inter eos personalem distinctionem, et versatur circa personam.

136

8. Ob has ergo causas merito distinguitur gratia unionis a gratia adoptionis, ut eleganter tetigit D. Thomas hic, art. 4, praesertim in solutione ad secundum, ubi unico fere verbo attigit totam hanc doctrinam, scilicet, quod gratia unionis et habitualis conveniunt in principio, scilicet, quia sunt ex affectu gratuito Dei; differunt autem in termino, quia per unam confertur filiatio naturalis, et ipsum esse personale Dei, per aliam vero tantum quaedam illius participatio. Et eamdem tetigit ex Scholasticis antiquioribus Albertus Magnus, in 3, d. 10, art. 13, ubi recte notat, dupliciter contingere habere filiationem per se seu naturalem: uno modo per actum naturae, quo modo Filius aeternus habet a Patre; alio modo (inquit), per identitatem et per unionem ad illum qui per naturam habet; et hoc posteriori modo ait communicari humanitati filiationem divinam per gratiam unionis, et ideo non esse adoptionem, sed longe superiorem gratiam. Et ex modernis eamdem differentiam tetigit Palacios, in 3, d. 10, disp. unica, dubio 1, ubi ait, Christi humanitatem non esse adoptatam, quia non habet esse participatum, sed ipsum esse personale Dei; eamque differentiam significavit Augustinus, lib. de Trin. et unit. Dei, c. 11, t. 4, dicens: Sunt isti filii gratia, ille natura, quia in islis participatio divinitatis, in illo plenitudo; quamvis enim eo loco, de Filio secundum divinitatem loquatur, potest tamen ex illis verbis sumi non leve argumentum a simili. Denique hanc ipsam differentiam indicavit saepe Concilium Francof. in verbis in principio citatis in ratione dubitandi, et in multis aliis quae occurrent facile attente legenti.

137

9. Instantia.— Sed instabit aliquis, nam si rationes factae efficaciter probant gratiam unionis non esse adoptionem, propter eam excellentiam in qua superet gratiam habitualem, similibus rationibus probari poterit, infusionem gratiae habitualis non esse adoptionem proprie et in rigore, sed aliquid majus adoptione propter excellentiam in qua superat humanam adoptionem. Primum enim humana adoptio, ut dicebamus, in solo affectu et benevolentia adoptantis consistit, et in illa et per illam formaliter perficitur, quia nullo modo est generatio, nec realis communicatio naturae adoptantis respectu adoptati, et ideo etiam a jurisperitis existimatur tanquam quaedam fictio juris, tquia per illam habetur ut filius, qui revera filius non est; at vero justificatio non est solus affectus extrinsecus Dei, quamvis ab illo procedat; sed est quaedam divina generatio vera, realis ac physica, quamvis accidentalis; et per eam Deus communicat suam naturam, licet non ad aequalitatem, sed secundum quamdam participationem. Addi etiam potest, per hanc actionem non solum communicare Deum sua bona creata, sed etiam se ipsum, vel quatenus justis datur ipsamet persona Spiritus Sancti speciali modo, vel quatenus ipsamet essentia divina unitur beatis in patria. In quibus omnibus multum superat justificatio haec filiorumDei adoptionem humanam, et longe alterius rationis est; ergo, vel ob hanc causam negandum est illam esse propriam et formalem adoptionem, sed aliquid eminentius; vel si, hac differentia non obstante, dicitur justificatio manere intra rationem adoptionis, quia non pervenit ad excellentiam verae et naturalis generationis Filii Dei, licet sit quaedam excellentior adoptio, eadem ratione dicetur gratia unionis esse quaedam altior et eminentior adoptio, quam sit non solum humana, sed etiam divina per gratiam creatam, non transcendere vero rationem adoptionis, quia etiam non pertingit ad perfectionem propria et naturalis generationis Filii Dei, neque confert jus ad beatitudinem per essentiam, sed solum ad participationem ejus.

138

10. Reprobatur. — Respondetur hoc argumento moveri potuisse, qui gratiam unionis, adoptionem appellarunt, quod lato et improprio modo dictum esse, etiam Gabriel ipse confessus est. Nos vero negamus proportionem et paritatem rationis, nam in justificatione servatur proprie ac formaliter id quod est de ratione adoptionis, nempe quod sit gratuita quaedam assumptio seu acceptatio ad haereditatem personae extraneae concessa, id est, quae ex se nullum jus ad talem haereditatem habebat; quae omnia formaliter reperiuntur in purae creaturae rationalis justificatione. Quod autem in illa intercedat infusio supernaturalium donorum, et participatio quaedam intrinseca naturae Dei adoptantis, provenit ex duplici notanda differentia inter adoptionem humanam et divinam. Prior est ex parte adoptantis, nam homo adoptans habet inefficacem voluntatem ad hoc, ut suo amore ac benevolentia intrinsece immutet ac perficiat eum, quem adoptat. Dei autem adoptantis voluntas est potentissima, ut constituat objectum suo amori proportionatum, et ut intrinsece perficiat eum quem singulariter diligit, dum eum adoptat. Posterior vero differentia declarat necessitatem hujus immutationis ex parte hominis adoptati. Nam in humana adoptione supponitur perfecta similitudo in natura inter adoptantem et adoptatum, solumque deest naturalis origo unius ab alio; haereditas etiam, ad quam homo adoptatur, est ejusdem ordinis (ut sic dicam), nam ad similem haereditatem potest homo habere naturale jus, quod deest homini qui adoptatur, non ob excellentiam haereditatis, neque ex defectu perfectionis ipsius homiuis, sed tantum ex defectu originis; at vero secus est in divina adoptione, nam inter hominem qui adoptatur, et Deum qui adoptat, supponitur quidem origo, non tamen perfecta similitudo in natura, sed solum secundum quamdam analogam convenientiam in gradu intellectuali. Haereditas etiam illa, ad quam homo a Deo adoptatur, est superioris ordinis, et non est connaturalis ipsi homini, non tantum ex defectu originis, sed etiam ob excel- lentiam ipsius haereditatis, et imperfectionem ipsius hominis. Unde ad naturalem beatitudinem homo non adoptatur, sed habet ad illam naturale jus, tam ex vi suae perfectionis, quam ex vi suae originis, secundum quam rationem non dicitur filius adoptivus, sed vel non attingit rationem filii, quia illa beatitudo naturalis non est proprie divina haereditas, vel imperfectissimo modo dicetur filius naturalis per creationem; ob hanc ergo causam, necessarium fuit divinam adoptionem fieri per participationem quamdam divinae naturse filiis adoptivis infusam, ut per eam similitudo in natura, quae deerat, perficeretur, quoad fieri posset, inter creaturam et Deum, saltem in eo gradu in quo pertingere posset creatura ad fruendum Deo in se ipso, in quo maxime divina haereditas et beatitudo posita est. Quia vero haec participata similitudo, et haereditas illi respondens, quamvisfiat per dona intrinsecus infusa, semper est supra debitum personae creatae cui conceditur, et non efficit cum Deo substantialem unionem, sed accidentalem, ideo non transcendit rationem adoptionis, sed perfectiorem quamdam illius speciem et rationem sortitur. Et hac etiam ratione, dicitur haec adoptio consistere aut perfici unione secundum affectum, non quia excludat realem participationem naturae Dei adoptantis, sed quia tota illa ordinatur, ut possit homo esse proportionatus ad fruendum Deo, et ad contrahendum cum ipso proprium et perfectum vinculum amicitiae, et fieri unus spiritus cum ipso secundum affectum. At vero longe alia est excellentia unionis hypostaticae, quae non fit per unionem accidentalem, nec per participationem tantum, sed per communicationem ipsiusmet personae divinae; et ideo nullam habet formalem similitudinem vel convenientiam cum adoptione, sed est gratia omnino alterius ordinis, ut declaratum est.

139

11. Illatio. — Ex his infero, et dico secundo, hanc propositionem: Humanitas non est adoptata, in quodam sensu esse de fide; simpliciter tamen, et in omni sensu, non esse de fide, quamvis jam satis certa esse videatur. Declaro singula: nam si adoptio proprie sumatur pro unione cum Deo per accidentalem gratiam, et sensus sit exclusivus, humanitatem scilicet Christi ita fuisse adoptatam, ut non habeat cum Deo aliud majus vinculum, sic est haereticum tribuere adoptionem humanitati Christi, quomodo de adoptione ejus locutus est Nestorius, et (ut ego existimo) Felix et Elipandus. Si autem vel sensus non sit exclusivus, sed tantum indefinitus, vel certe si quis mordicus contendat, adoptionis vocabulum et rationem posse extendi ad omne donum gratiae liberaliter communicatum, ad quod, jus ad participatam beatitudinem consequatur, sic non pertinet ad materiam fidei, neque est haereticum adoptionem tribuere humanitati Christi, etiam si falsum sit. Primo quidem, quia illi humanitati data est gratia habitualis simul cum gratia unionis, et adhuc sub opinione positum est, an prius natura data fuerit gratia habitualis quam unionis; ergo, qui utramque gratiam admiserit in humanitate Christi, non erit haereticus, etiamsi dicat esse adoptatam per gratiam habitualem, licet simul habuerit aliud majus vinculum cumDeo, quia nulli principio fidei repugnabit; ergo simpliciter appellare eam adoptatam propter dictum sensum, non est haeresis; quia illa verba non prae se ferunt exclusivum sensum, sed indefinitum tantum.

140

12. Quod si quis dicat, adoptionem in sua proprietate includere negationem arctioris vinculi et substantialis unionis, respondetur, propterea illum sensum esse falsum, non tamen esse haereticum, quia illud principium nec definitum de fide est, neque est tam evidens, ut sufficiat ad certam fidem faciendam. Secundo ob eamdem causam, si quis vocet humanitatem adoptatam propter ipsammet gratiam unionis, non quidem existimans gratiam unionis non esse altioris rationis, aut non facere majus vinculum cum Deo, quam gratiam habitualem, sed existimans convenire has duas gratias in ratione divini doni gratuiti, ad quod consequitur jus ad participationem haereditatis aeternae, et nomen adoptionis convenire huic rationi communi, et omnibus sub illa contentis, non est cur in eo sensu haereticus censeatur; et ideo, licet impropria sit locutio, ut hic dixit D. Thomas ad 1, etfalsa, ut discursus a nobis factus ostendit, non tamen est haeretica, quia neque proxime repugnat alicui principio fidei, neque mediante aliquo principio evidente, ut objectiones in contrarium factae satis declarant; nec denique est in se ipsa formaliter damnata, aut contraria detinita in aliquo Concilio; maxime enim in Francofordiensi; sed in eo non, ut ex his, quae de illius sensu supra diximus, constare potest, et in solutionibus argumentorum breviter iterum attingemus.

141

13. Rationi dubitandi satisfit. — Ad rationem ergo dubitandi in principio positam negatur consequentia, quia non omnis gratia gratuito collata habere potest rationem adoptionis, neque natura ut natura adoptari potest; non quia non possit gratis diligi, et ordine naturae praeexistere et extranea esse; sed quia natura ut sic non potest nisi ad substantialem unionem assumi, nam alias supponeretur subsistens in propria persona, et ita jam non naturae, sed personae fieret gratia. Ad Hilarium respondet D. Thomas, et communiter Scholastici, improprie vocasse adoptionem carnis gratiam unionis. Alexander autem Alens., 3p., q. 10, memb. 4, ait id dictum esse propter humanitatem in specie consideratam, non in individuo prout est in Christo; quod posset intelligi ad eum modum quo Paulus ait, nos consurrexisse in Christo, et consedisse in coelestibus. Sed hoc non solum est improprium, verum etiam omnino contra mentem Hilarii. Alii conjectant mendosam esse litteram Hilarii; et ubi legitur, adoptatur, legendum esse, adoratur.Dixerat enim paulo ante: Adsunt Magi, involutum pannis adorant; per Magos cunarum sordes adorantur, vagitus per Angelorum divina gaudia honorantur. Et infra: Aliud intelligitur, aliud videtur, infans vagit, laudantes Angeli audiuntur, panni sordent, Deus adoratur, ita potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humilitas adoratur; sic enim optime quadrat ratio; ostendit enim majestatem Christi non esse imminutam inter vagitus, etc., quandoquidem in ipsis adoratur. Et haec lectio habetur in editione Parisiensi anni 1544. Juxta quam lectionem, illa particula, dum carnis humilitas adoratur, non est causaliter sumenda; dignitas enim Verbi sub carne latentis non ideo amissa non est quia adoratur, sed ideo adoratur quia amissa non est; non potest ergo illa particula reddere causam, sed signum, ut sensus sit, dum adoratur, id est, siquidem adoratur. Et solum videri potest durum in hac lectione, quia illa particula in communi usu, et latina proprietate non videtur illam significationem habere; est tamen nihilominus probabilis lectio et responsio. Sed non est alia contemnenda, quam habent recentiores codices, eamque esse antiquam et communem, constat ex D. Thoma et Scholasticis. Et potest reddere satis germanum sensum. Docet enim eo loco Hilarius, Verbi majestatem non fuisse imminutam ob assumptionem nostrae naturae, idque concludit ex his quae in Christi nativitate acciderunt; nam infantulus in praesepe positus ab Angelis predicatur et laudatur, adoratur a Magis. Unde concludit, ex humilitate carnis Verbo conjunctae non fuisse Verbi majestatem et potentiam amissam; et hoc est, quod ait: 7ia potestatis dignitas non amittitur, dum, id est, quando, seu ex eo quod, carnis humilitas adoptatur, id est, assumitur. Haec ergo verba Hilarii juxta hanc lectionem, et alia Marii Victorini declarant quod diximus, habere gratiam unionis respectu humanitatis aliquas proprietates et conditiones, in quibus cum adoptione convenit, ratione quarum per translationem et metaphoram solet interdum adoptio vocari; praesertim ad significandum, humanitatem gratis esse amatam et assumptam e Verbo; in qua metaphora in eo sensu sumpta nullus est error; sed nobis cavenda est, tum quia, ut ostendimus, vere et proprie illa non est adoptio; tum etiam quia metaphora illa rarissime est usitata, et potest esse occasio erroris. Et hoc solum probat testimonium Concilii Francoford., ibi in contrarium citatum; distinguitur enim assumptio ab adoptione proprie sumpta, de qua haeretici 1oquebantur, contra quos Concilium illud 1oquitur, ut in superioribus visum est.

PrevBack to TopNext