Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 3
Quaestio 24
Praeambulum
Supponenda sunt hoc loco, quae de praedestinatione in communi, 1 p., q. 23, doceri solent, et abstinendo ab aliis opinionibus, certum est praedestinationem vel supponere, vel includere actum intellectus et voluntatis; supponit enim voluntatem efficacem Dei, et dicit rationem mediorum per quae voluntas ila implenda est. Unde quia voluntas est quasi radix totius praedestinationis, de illa semper loquemur, et in ea explicabimus doctrinam hanc de praedestinatione Christi.
Articulus 1
Circa titulum, et ad intelligenda omnia quae disputanda sunt, observare oportet, dupliciter aliquem posse dici praedestinatum. Primo, praecise non explicando terminum ad quem praedestinatus est. Secundo, addendo et explicando illum terminum, ut si dicas Christum esse praedestinatum, vel esse praedestinatum ut sit Filius Dei naturalis. Unde tria in hac locutione considerari possunt. Primum est actus Dei praedestinantis. Secundum est res quae praedestinata dicitur, quae solet esse obiectum praedestinationis, et res ad quam praedestinatur, quae terminus praedestinationis appellatur; et actus quidem praedestinatio- nis supponit cognitionem objecti et termini praedestinationis quatenus possibilia sunt; praecedit autem ea quatenus futura sunt, quia per ipsum actum praedestinationis ad existendum ordinantur. Inter objectum etiam et terminum (si distincta sint) quidam ordo reperitur, nam objectum supponitur termino per modum- subjecti, ordinatur autem ad terminum tanquam ad finem et tanquam ad suam perfectionem, aut alio simili modo. In hoc ergo titulo praesentis articuli, D. Thomas priori modo quaestionem proponit de praedestinatione Christi praecise, non explicato termino ejus. Et eodem modo illam definit, quanquam obiter in solutione ad secundum, et tertium, nonnihil de termino attingat. Et ex his satis intelligi potest littera totius articuli, quae per se clara est. De reautem ipsa statim latius disputandum erit.
Articulus 2
1. Inquirit hic D. Thomas terminum hujus praedestinationis, et quaestionem intelligit de Filio Dei naturali propriissime et personaliter, eo modo quo hic homo Christus est Filius Dei naturalis per aeternam generationem; ita ut sensus sit, an Christus in quantum homo sit praedestinatus fore ipsum Verbum Dei, quem sensum satis explicuit D. Thom. in argumento 1, cum solutione.
2. Respondet autem in corpore, illam 1ocutionem non esse falsam, sed veram: Christus, in quantum homo, est praedestinatus esse Filius Dei, quia hoc convenit illi ratione humanae naturae, cui in tempore gratia unionis facta est, quae ab aeterno fuerat praedestinata, et per eam effectum est ut hic homo esset Filius Dei naturalis. Non explicat autem D. Thom. an haec locutio tantum sit vera cum illo addito, in quantum homo, vel an etiam simpliciter dici possit: Christus est preedestinatus esse Filius Dei; indicat tamen, solum cum illo addito veram esse propositionem illam, dum inquit, solum ratione humanae naturae, praedestinationem competere Christo. Sed hoc statim latius disputandum est. Ubi etiam explicabuntur solutiones ad 1 et 3. Solutio vero ad 2 facilis est.
Articulus 3
Affirmat D. Thom. cum August., lib. de Praedest., cap. 15, et de Bono perseverantiae, cap. ult., cui consentiunt caeteri Theologi, in 3, dist. 10, ubi Albert., dub. ult.; Durand., q. 2; Palud., q. 3; Bonav., dist. 11, art. 1. q. 1; et Alens., 3 par., q. 3, memb. 5; et in superioribus satis declarata est hec D. Thom. conclusio, disp. 5, sect. 9. Neque hoc loco oportet plura addere, quia res est facilis.
Articulus 4
Hic articulus etiam est in superioribus explicatus, nam de duplici genere causae potest haec quaestio intelligi, finali et meritoria, et de finali diximus in disp. 5, sect. 2, Christum esse causam finalem nostrae praedestinationis, quod ex modo loquendi Scripturae, Conciliorum, et Patrum ostendimus. De causa autem meritoria, in disp. 41, dum esset sermo de Christi merito, fuse satis disputatum est.
Disputatio 50
De modo loquendi circa praedestinationem christiPropono disputationem hanc sub hoc titulo, quia de praedestinatione Christi quoad rem ipsam nulla mihi superest disputatio, his suppositis quae in disp. 5 tradita sunt. Unum enim certa fide indubitatum est, scilicet substantialem unionem duarum naturarum, divina et humanae, in una persona Filii Dei, fuisse ab aeterno praedestinatam aDeo, ut recte hic D. Th., art. 1, docuit, etcolligitur ex Paulo, 1 ad Corint. 2, dicente: Loguimur Dei sapientiam in mysterio, que abscondita est, quam praedestinavit Deus ante secula in gloriam nostram; et ideo, ad Ephes. 1, hoc mysterium vocat sacramentum voluntatis Dei, et c. 3 vocat sacramentum absconditum a seculis in Dec. Et ratio clara est, quia praedestinatio, quamvis ad omnes efrtectus divinae voluntatis accommodari possit, ex usu tamen Theologorum potissimum esse dicitur in operibus gratie ct gloria; sed haec unio est maximum opus divinae gratia, quod Deus absoluta et efficaci voluntate ab aeterno voluit, ut in tempore fieret; ergo ab aeterno fuit hoc opus praedestinatum et praeordinatum a Deo. In quo autem signo rationis nostro modo intelligendi praeordinatum fuerit, etpropterquam praecipue rationem, et quem gradum vel rationem causee teneat inter alia divina opera, in citato loco fuse explicatum est. Solum ergo superest ut dicamus de variis locutionibus, quibus haec eadem res explicari potest, velloquendo de Christo, seu de hoc homine, aut de Verbo, seu divino supposito, aut de humana natura, vel in ordine ad praedestinationem praecise dictam, vel cum relatione ad aliquem certum terminum, de quibus sigillatim dicendum est.
Sectio 1
an simpliciter verum sit christum, aut filium dei, ab aeterno esse praedestinatum1. Nonnulli Theologi negant ita nobis esse simpliciter loquendum. Et ratio reddi potest, quia quod non potest absolute dici de Filio Dei, nec de Christo potest simpliciter dici; sed Verbum, vel Filius Dei non potest simpliciter dici praedestinatus, quia haec vox prae- destinatus, prout est in usu Theologorum, quando de aliquo absolute dicitur, significat illum per divinam voluntatem esse ab aeterno ordinatum ad aliquod esse divinum, seu ad suam beatitudinem; hoc autem dici non potest de Filio Dei, qui suam beatitudinem non habet ex praedestinatione, sed per aeternam generationem.
2. Dico primo: Christus, in quantum homo, est ab aeterno praedestinatus. Est communis et certa conclusio. Et probatur facile, quia Christus, in quantum homo, ab aeterno est a Deo dilectus, et ordinatus ad perfectissima dona gratiae et gloriae, quae illi ut homini ab aeterno praeparata sunt; propriissime ergo et perfectissime potest dici praedestinatus, multo magis quam alii homines electi. Et confirmatur, quia Christus, in quantum homo, est FiIius Dei naturalis ratione gratiae unionis; sicut ergo haec unio ab aeterno praedestinata est, ita et Christus, ut homo, est praedestinatus.
3. Christus ab aeterno predestinatus.— Dico secundo: Christus Dominus absolute, et sine alia determinatione in subjecto vel praedicato posita, vere ac proprie dici potest praedestnatus. Haec est mens D. Thomae hic, in art. 1, et aliorum Theologorum, in 3, dist. 7; Alens., 3 part., quaest. 3, et est fere aperta sententia August.. de Praedestinat. Sanct., c. 15, et de Bono perseverant., c. ult., et tr. 105 inJoan., et colligitur ex Petr., c. 1, 1 Canon., ubi hoc sensu vocat Christum: Agnum immaculatum, pracogniium quidem ante anundi constitutionem, manifestatum autem novissimis temporibus; et ex Paul., 1ad Cor. 2, ubiloquens de sapientia incarnata, quam nemo principum hajus seculi cognovit, dicit, eam praedestinasse Deum anate tempora secularia, ut ibi Chrysost. et alii exponunt; unde Concilium Tolet. XI sic de Christo loquens inquit: Per hoc quod de Maria Virgine natus est. e pradestinatus esse credendus est. hauione probatur, quia Christus significat quid subsistens in duabus naturis, divina et humana; sed hoc ipsum, ut Christus subsistat in duabus naturis, praedestinatum est ab aeterno; ergo et Christus simpliciter dici potest ab aeterno praedestinatus. Secundo, Christus simpliciter dicitur glorificatus, exaltatus, etc.; cur ergo non poterit dici praedestinatus, cum omnia haec praedicata dicantur de Christo ratione assumptae naturae ? Tertio, cum aliquis dicitur praedestinatus simpliciter, vel intelligi potest ratione beatitudinis, ad quam cst electus et ordinatus, vel ratione existentiee, quia, scilicet, ordinatus est ut sit in rerum natura; sed Christus maxime cst electus ad beatitudinem, et ordinatus est ut subsistat in duabus naturis, quod est esse Christum, ut dictum cst; ergo.
4. Objectio. — Responsio. — Dices: subsistere in duabus naturis, pertinet quasi ad ipsam Christi constitutionem et compositionem; sed quae pertinent ad constitutionem rei, non cadunt sub praedestinationem cjus, ut notavit D. Thom., lectione 3, super ad Rom. 1; ergo. Respondetur: quando compositio vel constitulio rei est mere naturalis, illa non proprie cadit sub praedestinationem tanquam terminus ejus, quia praedestinatio, ut nunc loquimur, respicit supernaturalia bona; at vero in Christo ipsamet illius constitutio, et quasi compositio, non est mere naturalis, et ideo vere ac proprie praedestinata est, et ab illa potest Christus simpliciter praedestinatus denominari.
5. Dico tertio: Verbum, seu Filius Dei non potest simpliciter dici praedestinatus, proprie loquendo. Hanc conclusionem pono propter rauonem dubitandi in principio positam, et est communis Theologorum, in 3, dist. 7, Bonav., Richard., Durand. et Palud., quia, licet Verbum aliquid in humanitate habeat ex divina praedestinatione, non tamen ex illa habet ea quae pertinent ad esse simpliciter, vel beatitudinem simpliciter ipsius Verbi, sicut per illam locutionem absolute dictam significatur. Unde ex principiis dialecticae potest assignari differentia inter has propositiones: Verbum, aut Christus est predestinatus, nam praedestinatio cum significet actum animae, applicat suum significatum subjecto formaliter sumpto; unde, cum de Christo dicitur, cadit in ipsum, ut subsistens est in duabus naturis, quia, ut sic, vere est praedestinatus; cum vero dicitur de Filio Dei, videtur illi tribui secundum se, et ideo in rigore non est vera locutio, nisi addatur determinatio, in quantum homo.
6. Dico quarto: cum relatione ad aliquem terminum dici potest Verbum, seu Filius Dei esse praedestinatus ab aeterno, ut in tempore fiat homo. Ita docet D. Thom. hic, art. 2, ad secundum; Alensis, Scot., et alii supra citati. Et ratio est, quia designando illum terminum, satis explicatur Verbum non simpliciter ad esse, vel ad beatitudinem Verbi, sed secundum quid esse praedestinatum, ut sit homo, sicut etiam dici potest praeeordinatam, ut uniatur humanitati. Et confirmatur, nam proprie dicitur Verbum factum homo; ergo et praedestinatum ut sit homo.
7. Objectio. — Responsio. — Sed contra, quia nomen praedestinationis significat, praedestiuatum, esse ordinatum ad aliquod beneficium, vel gratiam suscipiendam; respectu autem Verbi, non est beneficium aut gratia, quod fiat homo. Propter hoc Durandus dixit, ilam locutionem in rigore esse falsam; D. Thom. vero solum dixit esse minus propriam. Unde respondetur, in rigore ad veritatem illius locutionis, non esse necessarium ut gratia fiat ei qui denominatur praedestinatus, sed satis esse ut ex gratia, quae alteri facienda praedestinatur, alius quasi per denominationem extrinsecam praedestinatus ad talem terminum dicatur. Quod exemplo accommodate declaratur, nam Verbum dicitur factum caro, non per mutationem in ipso factam, sed per mutationem humanitatis, ex qua resultat in Verbo talis denominatio; sic igitur poterit Verbum dici praedestinatum ut fiat homo, non quia ex vi praedestinationis sit illi aliqua gratia conferenda, sed humanitati, vel huic homini, quatenus objectum est hujus praedestinationis, ut jam explicabimus. Et ideo merito dixit D. Thom., illam locutionem esse minus propriam, quia in illa ponitur Verbum, ut objectum hujus praedestinationis, cum tamen non Verbum secundum se, sed ut est Christus, seu hic homo, habeat rationem talis objecti, ut in sequenti sectione dicetur.
Sectio 2
an dici possit christus praedestinatus ut sit filius dei naturalis1. Locus Pauli ad Roin. 41. — Fundamentum hujus quaestionis sumptum est a ' TTheolosis ex verbis Pauli a Rom 1: Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in E'vangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui fuctus est ei es semine David secundum carnem; qui predestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ez resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini aostri; et ideo haec verba Pauli prius diligenter explicanda sunt, et deinde scholastica controversia terminanda,
2. Prima expositio. — Est igitur prima Sanctorum Graecorum expositio, qui non de Christi praedestinatione, sed de ejus manifes- tatione hunc locum intelligunt; ucn enim legunt, Qui praedestinatus est, sed. Qui declaratus est. Graeca enim exemplaria non habent hoc loco verbum moooptte, quo solet Paulus praedestinandi actum significare, ut constat ad Roman. S, et 1 ad Cor. 2, ad Eph. 1; sed habet verbum 6sito, quod per verbum declarandi optime verti potest; id enim proprie significat, et optime quadrat contextui, et reddit facilem ac expeditum sensum, videlicet, licet Christus sit factus secundum carnem, tamen declaratum esse Filium Dei, primo in virtute patrandi miracula; secundo, in spiritu sanctificandi homines per doctrinam, per imperium efticax, per meritum et satisfactionem suam, denique per virtutem mittendi Spiritum Sanctum; tertio, per suam resurrectionem ex mortuis. Ita legunt et exponunt Chrys., Theophyl. et Theod., et alii Graeci expositores, ad Rom. 1; Cyril., lib. 1 de Fide ad Regin.; Damasc., lib. 4 de Fide, c. 19. Quae sane expositio satis probabilis est, supposita praesertim illa lectione, seu significatione vocis. Non tamen nobis est relinquenda vulgata lectio, sed omnino retinenda. Primo, propter illius auctoritatem. Secundo, quia antiqui Patres Latini ita legunt, et de propria praedestinatione verbum illud interpretantur. Ambros., Hieron., Anselm. ibi; August., lib. 12 de Trinitate, c. 6, et de Praedest. Sanct., c. 15, de Bono perseverant., c. ult., et tract. 105 in Joan.; Hilar., lib. 7 de Trinit.; Irenae. (si inter Latinos numerandus est), lib. 3 contra haeres., cap. 18 et 32. Tertio, quia verbum óíto, propriissime significat animo statuere, proponere, seu definire; ut Actor. 2, ubi ait l'etrus, Aunc definito consilio, etc., Graeca lectio habet ópwyéva Gonn, et c. 17, definiens statuta tempora. greece óptcac. Unde Tertul., contra Praxeam, legit in hoc loco Pauli ad Hom. 1: Qui definitus est. Ft codem modo videtur legisse, et interpretatus sse Origen., lib. 1 super ad Roman., ubi, licet differentiam constituat inter verbum deslino ct pradestino, tamen, relata ad actum mentis divina, idem prorsus significant, quia ea, quae Deus fieri definit, etiam praedefinit, cum ejus definitio semper antecedat; est enim aeterna, res autem definita in temporc fit. Unde Dionss., c. 5 de Divin. nom., circa finem: Divinas, inquit, coluntates, eorum qute sunt definitivas, predestinationes Theologia vocat.
3. Secunda expositio. — Retenta igitur vulgata lectione, est secunda lectio et expositio, quae aftirmat participium gradestinatus, non ex parte praedicati, sed ex parte subjecti constituendum esse, ita ut non dicatur Christus praedestinatus esse Filius Dei, sed potius ille, qui est factus et praedestinatus secundum carnem, dicatur esse Filius Dei. Juxta quam lectionem et expositionem Christus in eo loco appellatur praedestinatus absolute; non tamen explicatur terminus ad quem preaedestinatus est; nam, licet ille praedestinatus dicatur esse Filius Dei, non tamen dicitur hoc esse Filii Dei, esse terminum illius praedestinationis. Hanc expositionem refert hic Cajetanus ex Origene, et non improbat, sed potius ita refert ut approbare videatur. Sed non placet. Primo, quia est contra omnium Patrum ac expositorum lectionem ac sensum. Secundo, quia non quadrat contextui, sed illi potius vim infert, ut clarius patet ex textu graeco, qui, ad litteram translatus, sic habet: De Filio suo facto ec semine David secundun carnem, definito Filio Dei iu virtute; ex quo contextu clare satis constat, illud participium definito, seu praedestinato, adjective, non substantive teneri, atque adeo non habere rationem subjecti, sed praedicati, sicut et participium iillud, factus, praesertim cum eodem modo dicatur, qui pradestinatus est, sicut, qui factus est. Denique nisi participium illud, predestinatus, conjungatur cum verbis sequentibus, vix possunt commode explicari, ut ex sequentibus magis constabit. Concludamus igitur, in hoc loco dici Christum ut hominem esse praedestinatum Filium Dei, seu ut esset Filius Dei; quo autem sensu hoc dicatur, non codem incdo ab omnibus esponitur.
4. Tertia expositio. — Est ergo tertia expositio, quae hanc praedestunationem refert ad humanitatem quae praedestinata dicitur, ut sit unita Filio Dei: ita Aymo, et Hugo in Paulum. Sed quidquid sit de re ipsa, seu de praedestinatione humanitatis, de qua infra dicam, tamen (ut recte D. Thomas hic, art. 1, ad2, dixit) haec expositio nullo modo potest verbis Pauli accommodari. Tum quia evidenter constare potest ex ipso contextu objectum hujus pradestinationis esse Filium Dei, vel Christum ut hominem, illum enim refert relativum illud. qui; tum etiam quia dicitur praedestinatus ut sit Filius Dei; at vero humanitas neque est Filius Dei, neque praedestinata est ut sit Filius Dei.
5. Quarta expositio. — Est igitur quarta expositio, Christum, vel Filium Dei, dici praedestinatum, non tamen absolute et simplici- ter, ut sit Filius Dei, sed ut esset a2 virtute secundum Spiritum sanctificationis, id est, ut ad nos descenderet cum potestate et efficacitate ad sanctificandos homines ez resurrectione mortuorum, id est, moriendo, et resurgendo pro hominibus, quis mortuus est propter delicta nosira, et resurrevit aropter justificationem nostram. Nel, secundum Spiritum sanctificationis, quem ex mortuis resurgendo ad nos misit, non enim fuit Spiritus datus, donec Jesus fuit glorificatus; vel denique quia praedestinatus est ut nos sanctificaret sanctificatione perfecta et consummata qualem habebunt Sancti, quando in Christo ex mortuis resurgent. Hanc expositionem indicavit Cyril., dicto lib. 1 ad Reg.; et placuit Augustino, in expositione inchoata epistolaee ad Romau., quem sequitur Titelm., in camdem epistolam, collat. 1; et Cajet. ibid. Et est sane probabilis, nam illud relativum, qui pradestinatus est, aperte videtur referre ipsum Filium Dei, de quo sermo praecesserat, quia, sicut dicitur qui factus est, ita dicitur, gui pradestinatus est; sed in priori parte refertur Filius Dei; ergo et in posteriori. Unde sicut in priori additur illa particula secundum carnev, ad limitandum et explicandum terminum illius effectionis, ita in posteriori additur illa particula, secundumn Spiritum sanctificationis, ad indicandum et limitandum terminum illius praedestinationis: Filius enim Dei cum sit aeternus, et per se beatus, non potest simpliciter dici praedestinatus, ut supra etiam diximus, sed praedestinatus est, ut assumeret humanitatem, in qua virtutem ac potestatem haberet sanctificandi homines. Denique hoc maxime quadrat cum textu graeco, qui non habet relativum qui, sed per adjectiva dicitur hoc modo: Facto secundum carnem, aradestinato Filio Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis. Solum potest contra hanc expositionem objici, quia propria et perfecta ratio praedestinationis refertur ad illud bonum, quod excellentius est in praedestinato, et ideo in puris creaturis praedestinatio dicitur in ordine ad beatitudinem, quia hoc est perfectissimum bonum earum; at vero respectu Christi Dommi, esse sanctificatorem hominum, non est excellentius bonum ejus; majus enim est esse Filium Dei; ergo. Sed haec objectio non est magni momenti, tum quia non est necesse Paulum loqui de perfectissimo termino praedestinationis; tum etiam quia, si ipse Filius Dei est objectum talis praedestinationis, ut dicta expositio supponit, non pote- rit tam proprie dici praedestinatus, ut sit Filius Dei, quam ut sit homo habens virtutem ad sanctificandos homines. Sit igitur haec expositio probabilis.
6. Quinta expositio. —- Quinta tamen expositio est, ut Christus dicatur praedestinatus esse Filius Dei, non quidem Filius naturalis, qualis est per aeternam generationem, sed ex resurrectione mortuorum, nam sicut Psalm. 2 loquitur Pater ad Filium dicens: F'ilius aeus es iu, ego hodie genui te, quod dictum esse ratione resurrectionis exponit Faul., Actor. 13, ita dici potest Christus praedestinatus PFilius Dei ex resurrectione mortuorum; est enim resurrectio veluti generatio quaedam, propter quod etiam ad Ephes. 1 vocatur Christus primogenitus ez mortuis. Quae expositio non displicet Augustino in citata expositione inchoata, et eam indicat Hieronymus, super ad Rom. 1; et clarius docent Anselm. et Primas. Mihi tamen non admodum placet, primo, quia Paulus aperte loquitur de Filio Dei naturali per aeternam generationem, cum inquit: De Filio suo, qui factus est ei en semine David secundum carnem; ergo eodem modo loquitur de Filio Dei, cum subdit: Qui pradestinatus est Filius Dei; alias in eodem brevi contextu sequivoce uteretur illa voce; quod sine causa evidenti admittendum non videtur. Deinde, quia juxta hanc expositionem oportet conjungere illa verba, qgui praedestinatus est Frlius Dei, cum illis, ez resurrectione mortuorum, praetermissis intermediis, scilicet, in virtute secundum Spiritum sanctificationis; quae tamen constructio duriuscula est; propter quod (ut dixi) non omnino placet, quamvis non sit contemnenda haec interpretatio. praesertim si alias non excludat.
1. Sexta expositio. — Sexto ergo exponitur Christum dici esse praedestinatum Filium Dei verum ac naturalem, non quia sit praedestinatus, ut sit, sed ut cognoscatur esse Filius Dei, juxta usitatam phrasim Scriptura, qua interdum dicitur tunc aliquid fieri, cum manifestatur, ut Apocalyp. 5 dicitur: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere diinitatem, non in re, hoc enim non cecidit sub meritum, sed in aliorum cognitione et manifestatione. Ad hunc ergo modum, dici potest praedestinatus Filius Dei, non ut filiationem in re ipsa accipiat, sed illius cognitionem et manifestationem, quae facta est per virtutem miraculorum, per Spiritum sanctificationis, et resurrectionem Christi ex mortuis. Quae expositio eadem est cum expositione Graecorum, et ad eam accommodat verba vulgatae editionis, illamque amplectuntur Ambrosius, et Gloss. ordinaria, et ex Scholasticis, Durand. et Palud. Et est probabilis, solumque illud obstare potest, quia minus proprie interpretatur verba Pauli, cum tamen omnis verborum proprietas servanda sit, quoad fieri possit.
8. Septima expositio et propria. — Ultimo ergo exponitur hic locus cum omni verborum proprietate, ut ille idem homo, qui factus dicitur secundum carnem, dicatur praedestinatus ab aeterno, ut in tempore vere ac proprie sit Filius Dei naturalis. Haec est expositio Augustini locis in principio citatis; quam indicat etiam Bernardus, 1. 5 de Consideratione, circa finem, dicens: Divinitas hominem illum qvà praedestinatus est Filius Dei, sibi copulavi t ct eam approbant Beda, et Glossa interlinea. lis, et Lyran., Chartus., et Adamus, in Paul.; et ibidem D. Thomas, et hic, et in 3, d. 7, ubi Magister, et fere alii Scholastici eamdem sequuntur; Bonav., art. 2, q. 3; Richard., a.2, q. 2; Scotus, q. 3; Alensis, 3 p., q. 3, memb. 2 et 3; Marsil., q. 7, a. 1. Ad quam sententiam exponendam duo agenda sunt. Primo enim explicare oportet, quo sensu illa locutio vera ac propria esse possit. Deinde quomodo accommodari possit ad litteram seu verba D. Paul.
9. Tota vero difficultas in explicanda hac locutione, Christus est praedestinatus Filius Dei, in hoc posita est, quia objectum praedestinationis non debet includere terminum ejusdem praedestinationis; ut homo dicitur praedestinatus ad gloriam, quia gloria non includitur in conceptu hominis; at vero non dicitur praedestinatus, ut habeat animam rationalem, quia homo ut sic includit hujusmodi animam; Christus autem Dominus in suo conceptu includit divinum suppositum Filii Dei; ergo nullo modo potest dici praedestinatus, ut sit Filius Dei naturalis. Propter similem enim rationem negavimus supra, q. 16, Christum, vel hominem factum esse Deum, vel Filium Dei, quia, scilicet, Christus, vel hic homo, includit divinum suppositum; ergo eadem ratione negandum est esse praedestinatum Filium Dei. Unde Durand., dist. 7, q.3, quem ibidem Palud., q. etiam 3, et alii scquuntur, negat illam propositionem esse veram in sensu rigoroso, sed explicandam esse in sensu improprio; ita ut participium illud praedestinatus, cadat in totam propositionem. Sicut superius dicebamus de hoc, homo factus est Deus, quia factum est ut verum sit, ha- minem esse Deum; eodem enim modo praedestinatum est hunc hominem esse Filium Dei, praedestinando, scilicet, ipsam unionem humanitatis ad Deum.
10. Alii vero dicunt proprium sensum illius locutionis esse, Verbum incarnatum, ut sic, praedestinatum esse, ut existens in humanitate sit Filius Dei naturalis. Ita Cajetanus hic, qui addit objectum hujus praedestinationis esse Verbum incarnatum, ut abstrahit a vera et substantiali incarnatione, et a ficta incarnatione quam haeretici fingunt; terminum vero hujus praedestinationis dicit esse Verbum substantialiter incarnatum. Sed haec inibi non probantur, tum quia illud objectum talis praedestinationis est gratis confictum, et praeter mentem Pauli, et D. Thomae; tum etiam quia terminus illius praedestinationis revera non est hominem esse Filium Dei, sed potius est Deum esse verum hominem per veram et substantialem incarnationem; tum denique quia in illo objecto hujus praedestinationis includitur ipse Filius Dei; ergo non praedestinatur ut sit Filius Dei, sed potius ut sit verus homo. Et eadem ratione etiam non satisfacit quod alii dicunt, sequentes fere eumdem sensum, videlicet objectum hujus praedestinationis esse Filium Dei et humanitatem, quatenus praeintelliguntur unioni, terminum vero esse Filium Dei ad hoc praedestinatum, ut sub humanitate existens sit Filius Dei. Contra hoc enim procedit eodem modo ratio facta, quia in illo objecto semper supponitur includi Filius Dei, et ideo non potest vere ac proprie pertinere ad terminum ejusdem praedestinationis. Quod aperte confirmatur, quia quod Filius Dei sub humanitate existens sit Filius Dei, non habet ex praedesiinatione, sed ex natura sua; habet quidem ex praedestinatione quod sub humanitate existat, quod autem sub illa retineat filiationem divinam, hoc veluti naturale est. Sicut, licet homo ex praedestinatione habeat quod beatus sit, tamen quod sub beatitudine, seu beatus existens sit etiam homo, hoc non est proprie ex praedestinatione, neque ad terminum ejus pertinet. Unde non dicitur aliquis vere et proprie praedestinari, ut sub beatitudine sit homo, sed e converso praedestinatur homo, ut beatus sit. Sic ergo Verbum divinum simul cum humanitate praeconceptum ante unionem, praedestinari dici poterit, ut sub humanitate existat; non tamen proprie ut sit Filius Dei,loquendo propriissime de Filio Dei per eeternam generationem, ut nunc loquimur.
11. Christus quomodo sit predestinatus Filius Dei. — Quocirca, verus ac proprius sensus hujus locutionis est, Christum, ut est hic homo, praedestinatum esse ut sit Filius Dei naturalis. Cujus praedestinationis objectum est hic homo ut sic, in cujus proprio conceptu non includitur suppositum Fili Dei, sed solum id quod subsistit in hac humanitate; quia (ut supra, q. 3 dictum est) de ratione hujus hominis non est hoc suppositum, sed solum subsistens in hac humanitate ut sic. Terminus autem hujus praedestinationis est esse Filii Dei, quia suppositum Filii Dei non includitur in praeedicto obiecto, seu conceptu hujus hominis. Praeconcipitur igitur hic homo, ut sic, prius ratione, quam concipiatur esse Filius Dei, et per divinam praedestinationem ordinatur, ut sit ipsemet Filius Det naturalis, quae est suprema dignitas hujus hominis, quam ex sua ratione et proprio conceptu non habet, sed ex gratia et ordinatione divina; ab aeterno enim decrevit Deus, ut subsistens in hac humanitate esset ipse Filius Dei naturalis. Et hic ordo rationis sufficit ad hanc praedestinationem intelligendam, quia non oportet ut objectum praedestinationis in re ipsa prius natura existat quam habeat illud esse, seu formam quae est terminus praedestinationis; sed satis est ut in ratione sua formali, et conceptu veluti objectivo, sit prius, quia praedestinatio est actus mentis includens decretum divinae voluntatis, ut dictum est.
12. Et hinc facile solvitur difficultas in principio tacta, quia in conceptu hujus hominis, ut sic, non includitur divinum suppositum. Quod si urgeas, quia a parte rei convenit huic homini ut sit Filius Dei naturalis per naturam, et ideo non posse ad hoc praedestinari, respondetur, in hoc homine a parte rei existente, posse considerari id quod requirit in quantum hic homo est, et id quod habet ratione talis subsistentiae. Si hoc posteriori modo consideretur, ex se habet quod sit Filius Dei naturalis; tamen consideratus priori modo, hoc habet ex praedestinatione, et per gratiam unionis huic humanitati factam. Quod satis est ut hic homo, ut sic, dici possit praedestinatus Filius Dei, quia (ut praecedenti sectione dicebam), licet praedestinatio sit ad opus gratiae, non tamen oportet ut gratia fiat illi qui praedestinatus denominatur, secundum omnem rationem, qua sic denominatur; sed satis est ut gratia fiat naturae, ut inde possit denominatio in suppositum, seu individuum talis naturae redundare.
13. Ex quo colligitur primo differentia inter has duas propositiones: Christus, in quantum homo, est predestinatus Filius Dei naturalis, et: Hic homo factus est Filius Deinaturalis nam fieri, dicit realem actionem transeuntem, quae in re ipsa supponit illud subjectum, vel suppositum, quod dicitur fieri tale, et quia in re non potest existere tale subjectum, videlicet hic homo, msi in determinato supposito, ideo in rigore illa propositio: Hic homo factus est Deus, falsa est, quia in re ipsa nec ordine temporis nec naturae supponitur aliquis homo qui fiat Deus, ut supra, q. 16, late dictum est. At vero praedestinatio est actus mentis, quae praescindere potest ea quae in re conjuncta sunt, et praecise concipere hunc hominem ut subsistentem in hac humanitate, abstrahendo ab hoc vel illo subsistente, et ordinare ut sit tale subsistens, scilicet Filius Dei; et ideo illa propositio est in rigore vera, quia ex vi verbi praedestinandi, non supponitur aliquod suppositum subsistens in hac humanitate, praeter suppositum Filii Dei. Unde, ut haec praedestinatio in re ipsa mandetur executioni, non oportet ut hic homo fiat Deus, sed satis est ut Filius Dei fiat homo, nam hinc consequenter fit ut hic homo sit Filius Dei naturalis, seu ut subsistens in hac humanitate sit suppositum Filii Dei, quod praedestinatum erat. Et hic est sensus apertus D. Thomae, hic, art. 1, ad 3, quem Cajetanus non recte exponit, affirmans etiam illam propositionem esse veram: Christus est factus Filius Dei, quod aperte est contra doctrinam D. Thom., in dicta q. 1, et contra rationem jam explicatam.
14. Secundo colligo ex dictis, Verbum divinum, seu Filium Dei non posse absolute et simpliciter dici praedestinatum Filium Dei naturalem. Hoc bene notavit Alensis supra, dicta quaest. 3. Et ratio, quae ex dictis colligitur, clara est, quia illa locutio significat Verbum divinum, seu Filium Dei esse objectum hujus praedestinationis; consequens autem falsum est, quia potius hoc objectum praescinditur saltem in conceptione mentis a Filio Dei. Et confirmatur, quia praedestinari ad esse Filii Dei, non convenit Verbo secundum se, ut ex fide constat. Nec per communicationem idiomatum, quia praedestinari ad esse Filii Dei dicitur de hoc homine, nt supponitur saltem in conceptione mentis, ante unionem humanitatis ad Verbum; ergo in hoc praedicato non potest esse communicatio idiomatum, quod ex sequenti illatione evidentius fiet. Quapropter, cum D. Thom. interdum dicit, Verbum, aut Filium ratione humanitatis, seu ut subsistit in humanitate, esse praedestinatum Filium Dei, non intelligit ipsam personam absolute includi in objecto talis praedestinationis, vel simpliciter ita denominari; sed solum quatenus praecisa ratio subsistentis in hac humanitate in ea consideratur, quae de se indifferens est, et abstrahit a supposito Filii Dei naturalis.
15. Tertio, sequitur ex dictis Christum non esse dicendum simpliciter et absolute praedestinatum ad esse Filii Dei, sed solum cum illo addito, in quantum homo. Ita colligitur ex D. Thomain his articulis. Etratio est, quia Christus supponit pro ipso supposito Filii Dei, et significat compositum ex duabus naturis in una persona, quae per se et natura sua est Filius Dei naturalis, et non ex praedestinatione; ergo Christus, simpliciter loquendo, non potest esse objectum hujus praedestinationis, cum in se intrinsece includat terminum ejus; at vero addendo illam determinaUuonem, in quantum homo, seu in quantum hic homo, praescinditur, et speciticatur, seu designatur propria ratio hujus hominis, ita ut in hoc objecto formaliter non includatur persona Filii Dei.
16. Objectio. — Responsio. — Sed contra, nam in re ipsa Christus, ut homo, non est Filius Dei naturalis, eo modo quo nunc loquimur; ergo neque in quantum homo praedestinatus est ut sit Filius Dei naturalis, quia quod praedestinatur, ita futurum est in re, sicut praedestinatum est. Respondetur cum D. Thoma, art. 2, ad primum, esse aequivocationem in hoc sophismate; cum enim dicitur: Christus, in quantum homo, est praedestinatus Filius Dei, ila particula, im quantum, non designat in re praedestinata rationem secundum quam illi convenit esse Filium Dei naturalem; sed designat conditionem requisitam ex parte praedestinantis, secundum quam hic homo praecise ac formaliter conceptus potest praedestinari ad esse Filii Dei naturalis; non igitur praedestinatur Christus, ut in quantum homo sit Filius Dei naturalis, in quo sensu argumentum procedit; sed Christus, praecise conceptus ut hic homo, praedestinatur ut sit Filius Dei naturalis. Ad formam ergo argumenti negatur consequentia, nam, licet res praedestinata habere debeat illud esse, seu formam illam ad quam praedestinatur, non tamen oportet ut in se sit eedem modo quo est in mente praedestinantis; sicut necesse est rem vere cognitam talem esse, qualis cognoscitur; non tamen oportet ut habeat in se modum quem habet in cognoscente.
17. Ultimo facile accommodatur haec loculio, et expositio ad verba Pauli; ut enim D. Thomas hic, art. 1, ad 2, notavit, prius praemisit Paulus: Qui fectus est ei ex semine David secundum carnem, et deinde subjungit: Qui predestinatus est Filius Dei, ubi relativum illud gui, refert Christum secundum eamdem conditionem seu determinationem, secundum quam factus denominatur, scilicet in quantum hominem, et ut sic dicitur praedestinatus Filius Dei. Additur vero, in virtute, id est, in potentia et majestate veri Filii Dei, vel alio modo: /n virtute secundum Spiritum sanctificationis, id est, ut haberet virtutem ad sanctificandos homines, ita ut in hoc verbo explicetur non proprius et intrinsecus terminus illius praedestinationis, sed ratio et finis ejus. Propterea enim hic homo Christus praedestinatus est Filius Dei, ut esset potens ad sanctificandos homines per mortem et resurrectionem suam,seu usque ad sanctificationem perfectam et consummatam, qualis erit in iis qui in ipso resurgent.
Sectio 3
utrum christus possit dici predestinatus ad gloriam, vel alia supernaturalia dona gratiaeSECTIO III. Utrum Christus possit dici predestinatus ad gloriam, vel alia supernaturalia dona gratiae.
1. Prima sententia est quorumdam discipulorum D. Thomee, qui negant eam locutionem esse veram, ac propriam in rigore sermonis, quia praedestinatio simpliciter esse dicitur ad id quod est supremum, et praecipuum in praedestinato; sed in Christo suprema ejus dignitas non est beatitudo, sed naturalis filiatio Dei; non ergo proprie dicitur praedestinatus ad beatitudinem, sed solum ad esse Filii Dei naturalis. Et confirmatur primo, quia nullus dicitur praedestinari ad id quod est sibi connaturale, sicut non dicitur homo praedestinari ad naturalem beatitudinem, quia haec vox (ut diximus) ad opera gratiae accommodata est; sed visio beata est connaturalis Christo; ergo non proprie dicitur ad illam praedestinari. Confirmatur secundo, quia nemo dicitur proprie praedestinari ad id quod est veluti proprietas consequens primarium terminum suae praedestinationis, ut non dicuntur homines praedestinari ad gloriam corporis, sed animae; sed in Christo gloria et caetera dona sunt proprietates consequentes fi- liationem divinam, ad quam Christus ut homo praedestinatus est; ergo.
2. Aliorum vero sententia est, Chbristum proprie dici posse praedestinatum ad gloriam, et alia supernaturalia dona suscipienda. Ita sentiunt Scotus et Durandus, in 3, distinctione 17. Et probabile fundamentum esse potest, quia Deus ab aeterno, et ante omnia merita praevisa, absoluta et efficaci voluntate decrevit ut Christus aeterna ejus beatitudine et gloria frueretur, et illi praeparavit gratiam et gloriam, et alia supernaturalia beneficia; ergo recte potest dici ad haec omnia praedestinatus. Tum quia, teste Augustino, praedestinatio nihil aliud est quam praeparatio gratiae et gloriae, et beneficiorum Dei; tum ctiam quia, licet haec dona aliquo modo sint conjuncta cum unione hypostatica, tamen in se supernaturalia sunt, et non resultant quasi physice ex gratia unionis, sed speciali Dei actione et influxu conferri debent; ergo necesse etiam est ut speciali Dei voluntate sint ab aeterno praedefinita et ordinata; cur ergo non denominabitur Christus praedestinatus ad haec bona suscipienda? Et confirmatur, quia homines non solum dicuntur praedestinati ad visionem beatam, sed etiam ut Deo fruantur, et in eo delectentur, quamvis delectatio sit aliquid consequens visionem. Possunt etiam dici preedestinati, non solum ad gloriam animae, sed etiam ad gloriam corporis. Quin potius Christus preedestinatus dicitur ad gloriam quam resurgendo habuit; sic enim exponit Augustinus, tract. 105 in Joan., verba illa c. 17: Clarifica me, Pater, claritate quam habui, priusquam mundus fieret apud te; petebat enim gloriam resurrectionis suae, quam dicit habuisse apud Deum ante mundi creationem secundum praedestinationem, ut Augustinus ait. Qui etiam, lib. de Praedestinatione Sanct., c. 15, dicit Christum fuisse praedestinatum ut sit caput nostrum; et hoc etiam supponunt Anselm., Ambr., et alii Sancti supra citati, in 4 et 5 expositione testimonii Pauli ad Rom. 1.
3. Christus quomodo dici possit praedestinatus ad beatitudinem, et alia dona gratie.—Maec dissensio ex parte esse potest de re, et ex parte de modo loquendi. Si enim intelligatur Christus primario ac per se praedestinatus ad beatitudinem animae, et hac ratione ejus animam et humanitatem esse ordinatam ad unionem hypostaticam, quem sensum Durandus et Scotus indicarunt, sic erit dissensio de re, et eorum sententia falsa est, et omnino im- probanda, tum quia procedit ex falso fundamento, scilicet, vissonem beatam esse majus bonum quam hypostaticam unionem. Tum etiam quia ad beatitudinem proprie non ordinatur nisi suppositum, vel persona, non autem natura, quia operatio proprie tribuitur personae, non naturae; Christi autem persona non potuit per praedestinationem ordinari ad beatitudinem, nisi in assumpta natura; illa ergo ordinatio ad beatitudinem supponit in Christo praedestinationem unionis hypostaticae, atque adeo praedestinationem hujus hominis, ut sic, ad esse Filii Dei naturalis. Haec ergo est propria et singularis praedestinatio Christi, quae et dignitate, et ratione seu intentione prima est, et ad eam caetera bona consequuntur. Hoc ergo vero sensu supposito, solum de modo loquendi potest esse controversia, an Christus possit dici praedestinatus ad beatitudinem, necne; nam in re certum est, ex vi illus voluntatis, qua Deus voluit unionem hypostaticam fieri in humanitate Christi, consequenter voluisse sanctificari per divinitatem ipsam, et esse Filium Dei naturalem per gratiam unionis, et habere in sua humanitate jus ad beatitudinem supernaturaiem, et alia dona; et consequenter etiam voluisse hunc hominem esse beatum, et haberc claritatem gloriae, et exaltationem nominis, et alias similes dignitates, ac denique ordinasse rationem omnium mediorum per quae Christus haec omnia bona in tempore erat consecuturus. Cum igitur haec in re certa sint, solum de modo loquendi potest esse controversia, an Christus possit denominari praedestinatus ad beatitudinem vel aliquam dignitatem, quae in ipso est secundaria, et minus principalis, quod non video cur negandum sit, cum necessarium non sit semper in praedestinatione explicare praecipuum et primarium terminum ejus, et cum Sancti, Augustinus et alii citati, ita loquantur. Imo et Scriptura sacra; Actor. enim 10, ubi latina lectio habet: 7pse est qui constitutus est a Deo qudec vivorum et mortuorum, graece est verbum opg:cyévo:, quod significat praedestinatus. Potest igitur Christus dici praedestinatus ad haec omnia, quia tota et perfecta praedestinatio illius haec omnia includit, filiationem, scilicet, divinam, tanquam primariam formam, seu terminum, gloriam vero et alias dignitates tanquam proprietates consequentes, et ad illus consummatam perfectionem pertinentes, et ita aliter dicitur Christus praedestinatus ad beatitudinem, quam alii homines; quia in aliis beatitudo est veluti primarius terminus praedestinationis, in Christo vero est secundarius, et proprietas consequens, etideo praedestinatio Christi singularis est, et inter omnes excellit.
Sectio 4
an humanitas christi possit dici praedestinata, vel simpliciter, vel ad aliquem terminumSECTIO IV. An humanitas Christi possit dici praedestinata, vel simpliciter, vel ad aliquem terminum.
1. Ratio dubitandi est, quia D. Thom. hic, art. 4, ad 2, negat naturam praedestinari, sed suppositum, quia praedestinari, inquit, est dirigi in salutem, quod quidem est suppositi agentis propter beatitudinis finem. In contrarium vero est, quia idem D. Thom., in 3, d. 10, quaest. 3, quaestiunc. 1, eam locutionem admittit; quam sententiam ibidem amplectitur Bonavent., art. 1, quaest. 1; et Alens., 3 part., q. 3, memb. 1; et Durand., et Scot., dist. 7, q. 3.
2. Humanitas quomodo dicatur predestinata ad unionem lajpostaticam. — Sed in quaestione de nomine breviter dicendum videtur, aliud esse loqui de praedestinatione ad beatitudinem, aliud vero de praedestinatione ad unionem hypostaticam; prior praedestinatio non tribuitur proprie naturae, sed supposito, et hoc optime concludit ratio D. Thomae, quia beatitudo in opcratione consistit, et operari est suppositi, si proprie loquamur. At vero loquendo de praedestinatione ad unionem hypostaticam, vere ac satis proprie dici potest humanitas praedestinata ad hanc unionem, primo quidem, quia ita loquuntur graves Theologi citati; imo et Augustinus, de Praedestinat. Sanct., cap. 15, cum ait: Preedestinata est ista humane maturae tanta subvectio, ut quo attolleretur, altius non haberet; et eodem modo loquuntur Aymo, et Hugo Cardinal. supra, sect. 2, in 3 expositione citati. Secundo, quia hic cessat ratio facta; unio enim proprie convenit naturae, non personae, et ad unionem non assumitur vel movetur per operationem propriam, sed potius mota seu assumpta ab alio; ergo praedestinatio ad unionem non potest proprie denominare personam, sed naturam. Et confirmatur, quia haec unio praedestinata est a Deo ab aeterno, ut supra cum D. Thoma probatum est; ergo aliquid potest proprie dici praedestinatum ad hanc unionem, quia unio non est mere absoluta, sed respicit unibilia; ergo sicut Verbum dicitur praedestinatum ut uniatur carni, ita caro potest dici praedestinata uniri Verbo. Imo, hoc modo facile et expedite explicatur hoc mysterium, nam revera, quod primo Deus decrevit, nihil aliudfuit quam humanitatem uniri Verbo. Unde argumentor tertio, quia gratia unionis in tempore humanitati confertur, et ad illam suscipiendam ab aeterno ordinata seu praedestinata est, non in alio seu per aliud, sicut pars potest dici ordinari cum toto ad aliquod bonum, sed in se, et per se, quia gratia per se primo illi fit; ergo optime potest denominari praedestinata ad hanc unionem. Immerito ergo Medina hoc loco scribit in haec verba: Est etiam quidam novitius Theologus, qui affirmat praedestinationem ad beatitudinem esse quidem personae, sed quod praedestinatio ad unionem hypostaticam non est persona, sed naturae, quae assumpta est ad unionem hypostaticam; sed isti non intellgunt quae loquuntur. Haec ille: qui si antiquos Theologos consuluisset, sententiam hanc non attribuisset alicui novitio Theologo, neque eos, credo, diceret esse locutos quae nesciebant. Praesertim cum distinctio illa expresse sit S. Thom. in citato loco. Et quod valde admiror, ipsemet statim docet, recte, et vere dici naturam humanam esse praedestinatam, quod nec recte, nec proprie dici potest de praedestinatione ad beatitudinem, ut optime D. Thomas docuit; intelligendum ergo necessario est de praedestinatione ad unionem hypostaticam, ut ipse statim declarat. Cur ergo aliis immponit eos non intelligere quae loquuntur, cum vera loquantur, ipso ctiam approbante ? Quin potius addo, juxta mentem D. Thom., nic humanitatem non esse dicendam simpliciter praedestinatam, sed solum cum illo addito, ad unionem hypostaticam, quia praedestinatio absolute dicta, juxta communem usum hujus vocis, absolute, inquam, dicta, supposito tribuitur, non naturae; proprie enim divina providentia versatur circa supposita, vel personas quas gubernat; circa naturas vero, non nisi ratione suppositorum; et ideo praedestinatio, quae est pars hujus providentiae, absolute dicta, refertur ad suppositum. Item quia praedestinatio aliorum hominum vel Angelorum absolute dicta refertur ad beatitudinem, ad quam humanitas non fuit proprie praedestinata; praedestinatio autem Christi immediate, et per se terminata est ad ipsum Christum, et ideo simpliciter et absolute Christus est praedestinatus; humanitas vero quamvis per eamdem praedestinationem ordinata sit ad unionem hypostaticam, non tamen fuit simpliciter praedestinata, sed (ut ita dicam) compraedestinata; et ideo non debet denominari praedestinata, nisi adjungendo terminum talis praedestinationis, quo explicetur illam esse praedestinatam per modum naturae, et non per modum suppositi,