Text List

Disputatio 2

Disputatio 2

De objecto, seu subjecto materiali fidei

DISPUTATIO II. DE OBJECTO, SEU SUBJECTO MATERIALI FIDEI.

Tria in objecto fidei distincta. — Non tracto quaestionem, quae in qualibet scientia praemitti solet, de materia ejus, an sit; nam fidem esse suppono ex dictis in materia de gratia, et ex dicendis infra de necessitate fidei et de habitu ejus; praeterquam quod ex testimonis sacrae Scriptura allatis, disputatione praecedenti, satis manifeste constat dari in nobis fidem intellectualem, supernaturalem et infusam. Praemissa igitur quaestione, an sit fides, incipimus quid sit investigare ; et ideo initium sumimus ab objecto, quia ad illud tota virtus ordinatur. In hoc autem objecto tria distinguit Divus Thomas, secunda secunda, quaestione prima, articulo primo, scilicet, objectum materiale, id est materiam circa quam -versatur virtus, et objectum formale, id est ratio sub qua versatur, seu motivum propter quod fides credit. Tertium vocat Divus Thomas accidentale, et in solutionibus argumentorem explicat sub hoc membro includere omnia objecta creata, quae secundario et quasi consequenter dicit pertinere ad fidem. Ego vero, omnia illa, quae creduntur ex testimonio divino, comprehendo sub objecto materiali fidei, ut in secunda sectione explicabo; et ideo aliter sumo illud tertium membrum ; nam praeter objectum materiale et formale, requiritur ad credendum sufficiens propositio doctrinae fidei, juxta illud : Quomodo audient sine praedicante? nam quia nec Deus testificans, nec res testificatae videntur, ideo necesse est, ut per auditum sufficienter proponantur, nam ideo dicitur esse fides ex auditu. Haec ergo tria eodem ordine sunt a nobis explicanda, et incipimus a materiali objecto, tanquam a clariori. In quo ulterius distingui potest subjectum ab objecto; nam, licet hi termini frequentius confundantur, et in bono sensu indifferenter ilis utamur, nunc autem, claritatis gratia, illos distinguimus cum Durando, in primo, quaestione quinta Prologi, et in tertio, disinctione vigesima quarta, quaestione prima ; et Capreolo quaestione quarta Prologi, articulo secundo. Subjectum appellamus rem simplicem, seu incomplexam de qua aliquid creditur, quia est subjectum illius propositionis, quae creditur ; ipsa vero propositio complexa et credita, vocatur objectum, quia est id quod fides immediate credit, et cui assentitur; utrumque ergo sigillatim explicandum est.

Sectio 1

An deus sub ratione deitatis sit subjectum principale fidei

SECTIO I. An Deus sub ratione Deitatis sit subjectum principale fidei?

1. Prima assertio de fide. — Omissis opinionibus quae obiter postea attingentur, quia non sunt magni momenti, dicendum est primo Deum esse subjectum fidei Christianae: hoc est per se notum , et de fide certum, quia fides nostra ad Deum tendit, et circa Deum versatur, et ideo una est de virtutibus Theologicis, prima ad Corinthios, cap. decimo tertio, et ideo, Marci undecimo, ait Christus: Habete fidem Dei ; et Paulus, 1 ad Thessal. 1: Fides que ad Deum est, etc. Unde Cyrillus Hierosoly mitanus, Catech. 5 Illuminatorum . Fides (iuquit) Deum speculatur , Deumntuetur. Ratio vero est, quia de Deo multa credimus, scilicet, esse, et esse unum et Trinum, etc. Ergo est subjectum fidei, juxta explicationem datam.

9. Secunda assertio certissima. —Secundo, dicendum est Deum esse principale subjectum fidei, quod solet vocari subjectum attributionis alicujus virtutis, seu habitus ; in hoc etiam conveniunt Theologi statim citandi, et est fere aque certum. Primo, ex modo loquendi Scripture, ad Hebr. 11: "Sine fide impossibile est placere Deo" ; et subdit statim : "Quia accedentem ad Deum, oportet credere quia est" ; proponit ergo Deum tanquam primarium terminum in quem tendit fides, et ideo ad Ephes. quarto dicitur: "Unus Dominus, una fides" ; et ad Coloss. secundo: "In acquisitionem mjsterii Dei", significans totam fidem tendere principaliter ad cognoscendum Deum, quod etiam habet ad Coloss. tertio, et ad Philipp. primo, et ideo dicit Christus, Joan. 14: "Creditis in Deum, et in me credite", quia illud est primarium, hoc consequens; unde Augustinus, 4 de Civit., cap. 20, inquit : Fidei umun, et primum, ac maaimum officium est, ut in wnum credatur Deum ; et lib. 11, cap. 2, dicit finem totius fidei, et ipsius etiam Christi, esse ut ad Deum perveniatur. Et haec est ratio assertionis , nam subjectum principale seu attributionis est ad quod omnia referuntur, quae sub aliqua virtute seu habitu cadunt; sed omnia quae per fidem revelantur, eo tendunt ut melius cognpscatur et honoretur Deus; ergo. Item in vita beata Deus est primarium objectum ; ergo etiam in fide, quia visio fidei succedit ; unde, Joan. 17, ait Christus: "Hec est vita eterna, wt cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum", quod tam de patria quam de via Patres intelligunt. Tandem lumen fidei est quaedam supernaturalis participatio divini luminis; sed Deus ipse est primarium objectum divini luminis per essentiam, et creati luminis gloriae; ergo etiam luminis fidei. Quaeri autem potest an hoc sit ex intrinseca natura talis qualitatis, vel ex ordinatione divina ; hoc tamen paulo inferius melius exponetur.

3. Contra proxunam. assertionem sentit Durandus. — Ejus fundamentum improbatur dupliciter. — Contra hanc vero assertionem sensit Durandus, quaest. 5 Prolog., dicens actum meritorium esse principale objectum Theologiae ; explicuerat autem per Theologiam intelligere fidem. Fundatur, quia omnia quae in Scriptura traduntur, ordinantur ad meritum gloriae in hac vita obtinendum. Sed est im probabilis opinio, in qua ipse non perstitit, nam in 3, distinct. 24, quaest. 1, num. 7, docet conclusionem nostram; et argumentum ejus nullius est momenti, et probat contrarium, quia meritum ipsum ordinatur ad gloriam, et gloria creata ad Deum ipsum. Alia etiam de causa, cavenda est haec sententia Durandi, scilicet, quia affinitatem quamdam habet cum sententia Chemnitii, et haereticorum hujus temporis, qui dicunt principale objectum fidei esse promissionem Dei de nostra justitia, et remissione peccatorum per Christum, qui maxime errant dum loquuntur de hac promissione, ut absoluta, et unicuique credenti in particulari facta, quod falsum est, et haereticum, ut docet Tridentinum, et dixi late in materia de Gratia, lib. 8, a cap.

15. Verumtamen, etiamsi sit sermo de promissione generali, et sub conditione debita, quae revera est unum ex credendis, non potest tamen dici primarium subjectum materiale; nam haec ipsa promissio ad Deum ordinatur, et ita pertinet ad secundaria credibilia.

4. Contra eamdem assertionem objectio ex Tridentino. — Responsio. — Sed objici possunt quaedam verba Concilii Tridentini, sess. 6. cap. 6, ubi, explicans quid sit necessarium credere ad justificationem, ait: Et imprimis Deum per gratiam suam rvemittere peccata propter Christum ; ergo hoc ponit tanquam primarium subjectum fidei justificantis. Res- pondetur tamen facile, prius pramittere Concilium illa verba : Disponuntur autem ad justitiam dum excitati divina gratia, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes qu revelata sunt; primum ergo motum ponit in Deum tanquam primarium objectum ; in aliis autem subjunctis verbis declarat quomodo applicanda sit illa fides ad poenitentiam concipiendam cum debita fiducia, ad quod imprimis juvat consideratio Dei per fidem, ut remittentis peccata, in quo etiam non excluditur quin Deus ipse sit primarium objectum circa quod versatur illa fides, sed solum per illam creditur de Deo aliquod praedicatum secundarium, ut esse justificatorem, quod in assertione sequenti magis explicabitur.

5. Tertia assertio communis. — Dico ergo tertio: Deus, secundum absolutam rationem Deitatis et essentiae suae, est primarium objectum fidei. Haec, ut existimo, est communis sententia Theologorum, divi Thomae hic, et 1 p., q. 1, art. 7, et q. 14 de Verit.. art. 8, et in 3, dist. 24, art. 1; et idem tenet Scotus dist. 23, quaest. unic. ; Durandus, dist. 24, quaest. 1; Capreolus, quaest. 4 Prolog., art. 2; Albertus et alii, in 3, distinct. 23; idem sentit Marsil., in 1, q.2, ubi refert varias opiniones; tenet etiam Henric., Quodlib. 12, q. 1; Alex. Alens. 3 p., q. 68, membr. 7, art. ult. Ut autem explieetur et prob:iur, oportet distinguere duplicem rationem formalem, prout comnüuniter traditur in objectis scientiarum vel habituum : una est ratio formalis sub qua, et est illa, quae movet ad cognitionem objecti, seu constituit illud in ratione cognoscibilis; alia est ratio, quae primario intenditur, seu cognoscitur in subjecto. Hic ergo non loquimur de ratione sub qua, nam illa pertinet ad disputationem sequentem, sed de ratione quae principahter intenditur per fidem, et hoc modo dicimus Deum ipsum, quatenus Deus est, esse primarium scopum fidei. Quod videtur satis probari ex illis verbis Pauli: "Accedentem ad. Deum. oportet credere quia est" ; nam quia esse Dei est ejus substantia et essentia, cognoscere Deum esse, idem est quod cognoscere Deum esse verum Deum, atque adeo habere veram divinitatem ; ergo hoc est primarium objectum quod fides intendit. Et ideo dicebat Christus, Joan. 14: "Creditis in Deum, ei in me credite" ; quia illud primum est fundamentum reliquorum; facit etiam illud Joan. 13: "Haec est vita eterna, ut cognoscant te" ; haec ergo absoluta cognitio Dei est intenta per fidem. Item illa est primarium et essen- tiale objectum beatitudinis nostrae ac visionis Dei; ergo et fidei: tum quia fidei succedit visio, ut dixi; tum etiam quia fides et visio habent idem objectum primarium, variata ratione clari et obscuri. Denique, quidquid per fidem revelatur, ad hoc ordinatur, ut Deus, secundum se et secundum absolutam rationem suam , perfectius cognoscatur, juxta capacitatem praeseniis status ; ergo Deus, secundum praedictam absolutam rationem Deitatis, est fidei subjectum.

6.Contra hanc vero assertionem sentiunt Arimin., Argent. et alii. — Calvini reprehensio.— Utrique refelluntur. — Contra hanc vero assertionem tenuerunt multi Theologi, asserentes Deum, sub ratione Salvatoris aut glorificatoris, esse subjectum fidei, quod sentit Gregorius , quaest. 4 Prolog., et Argent. Agyd., et alii ibi, loquentes de subjecto Theologiae, ut in principio 1 partis latius tractatur. Et fundantur, quia omnia, quae revelantur per fidem, ordinantur ad hominum salutem et gloriam, juxta illud Joan. 20: "Haec scripta sunt ut credatis, et credentes vitam habeatis in nomine ejus". Unde etiam Calvinus reprehendit Scholasticos, eo quod Deum, ut Deum, dicant esse primarium subjectum fidei, et non etiam Deum ut hominem, seu Christum, cum fides Christi potissimum postuletur in Evangelio, et salus nostra illi tribuatur. Sed hae sententiae non habent solidum fundamentum. Oportet enim distinguere duos ordines praedicatorum, seu perfectionum, quae de Deo cognoscuntur: quaedam enim sunt omnino necessaria, et intrinseca Deo, ut esse unum, trinum, bonum ; et alia sunt contingentia, seu libera, et aliquo modo extrinseca Deo, ut esse actu creatorem, justificatorem, etc. Quamvis ergo fides Deum cognoscat ut subjectum cui haec omnia conveniunt, quia omnia haec de illo credit, nihilominus certum est, praedicata primi ordinis esse priora, et primario intenta per fidem; nam omnia alia ordinantur ad manifestationem istorum attributorum Dei; creat enim Deus ut cognoscatur omnipotens, et sic de aliis. Igitur non potest esse Deus subjectum fidei sub ratione aliqua, vel denominatione extrinseca, seu contingente, quales sunt salvatoris, vel glorificatoris, etc. Nec refert quod fides ordinetur ad nostram salutem et gloriam, quia haec ipsa nostra salus et gloria ordinatur ad gloriam ipsius Dei, et manifestationem naturae illius, sicut etiam charitas ordinatur ad nostram salutem, et nihilominus objectum ejus est Deus secundum se, et secundum absolutam bonitatem quam in se habet, et hoc generaliter convenit virtuti Theologicae, unicuique secundum rationem suam. Reprehensio autem Calvini aut vana est, aut mendax: si enim dicat Theologos omittere Christum omnino in assignando objecto materiali fidei, falsissimum dicit, ui ex dicendis constabit; si vero reprehendit, quia non primo loco, sed in secundo illum ponunt, loquitur contra eumdem Christum, dicentem : Creditis in Dewn, et in me credite; et alibi: Hwc est vita eterna ut cognoscant te, et quem müsisti Jesum Christum ; et idem ordo servatur in symbolis fidei, nam prius docentur qua ad divinitatem pertinent , deinde qua ad humanitatem, ideoque merito dicit D. Thomas 2. 2, q. 176, art. 6, in duobus principaliter consistere fidem: primo in Dei cognitione, et deinde in fide Incarnationis.

1. Dubium ex D. Thomae littera. — Hesolvitur. — Satisfit litterae D. Thome. — Sed quaeret aliquis, cum multa sint attributa divina quae necessario Deo conveniunt, an Deus subjiciatur fidei secundum aliquod determinatum attributum, vel secundum totam collectionem eorum. Et ratio dubitandi esse potest, quia D. Thomas hic, articulo primo, dixit Deum sub ratione primae veritatis esse objectum formale fidei, et videtur loqui non tantum de ratione formali sub qua, sed etiam de ratione quae primario cognoscitur; esse autem primam veritatem est quoddam particulare attributum Dei. Respondeo Deum non esse objectum fidei primarium secundum aliquod speciale attributum, quod a nobis concipiatur per modum proprietatis, seu alicujus virtutis Dei, sed secundum absolutam rationem Deitatis, in qua confuse seu quasi radicaliter, nostro modo concipiendi, omnia attributa includuntur. Ita sumitur ex citatis auctoribus , et testimoniis Scripturae adductis : et ratio est, quia fides primario intendit cognitionem veri Dei per essentiam ; essentia autem Dei includit essentialiter attributa omnia, et ideo fides per se primo non tendit in aliquod speciale attributum, sed in Deitatem ut sic. Quod si nostro modo concipiendi intelligatur substantia Dei sub absoluto conceptu essentiae, et alia attributa ut proprietates consequentes secundum rationem, sic Deus, secundum rationem essentiae suae, est primarium objectum, juxta illud : Accedentem ad Dewn oportet credere quia est ; nam, ut dixi, ipsum esse Dei concipitur quasi prima essen- tia Dei, quia est ipsum esse per essentiam, justa illud : Ego sum qui sum. Neque repugnat dictum divi Thomae supra citatum ; distinguenda est enim duplex veritas in Deo, scilicet in essendo et in dicendo, de qua distinctione piura in capite sequenti. Prior veritas non est proprie speciale attributum Dei, sed est veritas transcendentalis, quae nihil addit naturae rei, et ita vera Deitas nihil aliud dicit quam Deitatem ipsam, et de hac veritate intelligendum est cum dicitur Deus, ut prima veritus, esse primarium objectum materiale fidei, quod perinde est ac dicere Deum, secundum veram Deitatem, atque adeo secundum essentiam suam, esse tale objectum. AItera autem veritas est speciale attributum, et pertinet primario ad objectum formale, ut infra dicemus; quatenus vero est etiam res credita, non est proprie objectum primarium secundum rationem, sed post Deitatem, ut sic, quamvis fortasse, respectu aliorum attributorum, habeat quamdam prioritatem secundum rationem, ut statim attingam, et latius disputatione sequeni.

8. Quarta assertio in duplici sensu procedens. — Discrimen fidei humanee et divingg. — Quarto, dicendum est inter objecta materialia fidei, Deum esse maxime necessarium et inseparabile a revelatione fidei. Hoc potest dupliciter intelligi : uno modo, de necessitate ad finem revelantis, et ad cultum et honorem ejus, atque etiam ad salutem eorum quibus fit revelatio ; et in hoc sensu est res clara, quia nisi Deus de seipso loqueretur hominfbus, nec posset ab eis digne coli, juxta illud ad Rom. 10: "Quomodo invocabunt in quem non crediderunt?" Neque etiam possent salvari, cum salus hominis in Deo posita sit, et "sine fide Dei non possit homo placere Deo", ad Hebr. 11. Alio modo intelligi potest assertio posita de necessitate intrinseca et essentiali ipsius habitus fidei, et in hoc etiam sensu conclusionem intelligo. Ratio autem est, quia nihil est credibile per fidem nisi sub testimonio divino, ut nunc suppono ; quisquis ergo credit aliquid per fidem infusam, credit illud esse revelatum a Deo, et testimonium Dei esse infallibile; ergo impossibile est credere aliquid fide divina, quod non sit Deus, quin supponatur aliquid creditum de ipso Deo, quod, ut minimum, esse debet, Deum esse, et esse veracem in his quae testificatur ; sic ergo Deus, ut objectum materiale, seu cognitum, habet necessariam connexionem cum fide, quam non habent alia objecta; nam posset Deus multa revelare de seipso, et nihil de creaturis. Et in hoc est notanda differentia inter fidem humanam et divinam ; nam per fidem, per quam credimus alicui homini, non oportet credere aliquid de ipsomet loquente ; nam ipsum esse et loqui non credimus, sed videmus ; esse autem veracem, seu dignum fide, Iicet fortasse non videamus, tamen etiam id non credimus ex testimonio ejus, sed aliunde supponimus cognitum saltem per conjecturas. In divina autem fide non ita est, quia non potest Deus per hanc fidem aliquid nobis revelare, quin aliquo modo revelet seipsum, quia non videmus eum loquentem aut existentem, sed credimus, nec per alias conjecturas aut rationes solas credimus illum esse veracem, sed eadem fide dicente nobis: Est autem Deus ceraa. Dices : esto hoc verum sit in viatoribus, tamen in beatis videntibus Deum, posset contingere Deum illis testificare aliquid extra se, et a Beatis non visum, etiam in Verbo, et ita posset dari revelatio fidei de re creata, et non de Deo, quia jam videtur; atque ita videtur sensisse Scotus in 3, d. 30. Sed hoc attingit quaestionem, an in Beatis possit esse fides? quam infra tractabo; nunc breviter dico revelationem illam, si aliquo modo fundetur in visione Dei loquentis, non pertinere ad fidem infusam, sed esse cognitionem et lumen alterius rationis, et ideo nihil obstare conclusioni positae.

Sectio 2

Utrum deus sit adaequatum subjectum materiale fidei, vel quod illud sit

SECTIO II. Utrum Deus sit adaequatum subjectum materiale fidei, vel quod illud sit.

1. Prima assertio contra quam militat dictum Paludani. — Illud dictum videtur fidei repugnans. — Primo, certum esse debet non solum Deum, sed etiam res creatas esse subjectum materiale fidei, quia de creaturis multa per fidem creduntur. Unde miror vaide quomodo Paludanus in 3, dist. 24, q.4, concl. 2, dixerit nullam esse propositionem creditam per fidem infusam, cujus subjectum sit creatura, quantumvis praedicatum sit, non Deus. Ex qua positione aperte sequitur, contra nostram assertionem, nihll creatum esse subjectum fidei; nam, ut supra declaravi, illud dicitur subjectum fidei, de quo aliquid praedicatur, quod fide infusa creditur ; si ergo propositiones de subjecto crcato non creduntur fide infusa, nuilum est subjectum creatum fidei. Verumtamen positio illa non solum improbabilis, sed etiam fidei contraria aperte videtur, nam haec propositio : Abraham genuit Isaac, fide infusa credenda est, cum sit expressa in Scriptura; et similiter haec: Beata Maria perpetuo fuit Virgo ; et similes, in quibus subjecta creata sunt; non potest ergo dubitari de assertione posita.

9. Secunda assertio. — Secundo ergo dicendum est Deum non esse adaequatum subjectum, et ut sic dicam, directum fidei, sed hoc esse quodlibet ens revelabile a Deo obscura revelatione. Ita sumitur ex D. Thoma hic, art. 1, et dicta quaest. 15 de Verit., art. 8; docet Scotus, in 3, dist. 23, q. unica; ibi Gabriel et alii communiter, partim ibi, partim dist. 14; et Anton., 3 p., tit. 8, c. 4; et Abulens., in cap. 22 Matth., q. 301. Et probatur facile, quia imprimis, ut aliquid comprehendatur sub objecto fidei, necesse est ut de illo possit aliquid per fidem credi, quia illud solum continetur sub materia, seu subjecto habitus, circa quod potest habitus operari ; non potest autem operari fides nisi circa subjectum revelatum a Deo, ut constabit ex dicendis infra de ratione formali objecti fidei; ergo, ut aliquod contineatur sub objecto fidei, necesse est ut sit a Deo revelabile. Et ideo mendacium, quatenus tale est, non potest esse objectum fidei, quia non est a Deo revelabile; dico autem quatenus tale est, id est quatenus continet falsitatem quasi in actu exercito, ut sic dicam ; nam si sumatur mendacium quatenus de illo aliquid vere atfirmari potest, sic etiam potest inter subjecta fidei comprehendi; haec enim propositio : Mendacium est peccatum, de fide est ; sed hoc ipsum est revelabile a Deo; hoc ergo imprimis necessarium est. Quod autem hoc sufliciat, probatur contraria ratione; nam omnis materia, quae informari potest a formali ratione objectiva alicujus habitus, pertinet ad materiale objectum ejus, et sub adaequato objecto comprehenditur; sed quicquid potest revelari a Deo, potest informari testimonio divino, quod est objectum formale fidei; ergo totum hoc comprchenditur sub adaequato subjecto fidei; constat autem non solum Dceum, sed etiam multas res creatas revelari a Deo; ergo non solus Deus est adaequatum objectum directum fidei; ergo nullum aliud assignari potest nisi ens revelabile, revelatione utique obscura et accommodata fidei; non enim potest alia ratio communis his omnibus subjectis assignari.

J. Prima objecto. — Solutio.— Dices : fides non potest versari circa omne revelabile ; ergo non est illud adaquatum objectum, quia hujusmodi cbjectum convertitur cum habitu. Antecedens patet, quia fides non potest credere nisi quod revelatum est; multa autem sunt revelabilia quae non sunt revelata ; tum etiam quia revelabilia sunt infinita, fides autem non potest circa infinita versari. Respondetur aliud esse loqui de aptitudine, aliud de actu. Verum est fidem non posse actum elicere seu exercere, nisi circa ea quae revelata sunt ; tamen ipsum lumen fidei de se aptum est ad assentiendum cuicumque revelabili, si de facto reveletur, et hoc modo dicimus ens revelabile esse adaequatum objectum, et loquimur magis de revelabili quam de revelato, ne omnino excludere videamur ea quae revelata non sunt, et ut naturam ac vim fidei magis explicemus. Atque eodem modo dicendum est quod, licet fides actu semper versetur circa finita, de se extendi potest ad infinita syncategorematice, ut aiunt, quia hoc non excedit virtutem potentiae aut habitus finiti, ut bene Scotus supra, et D. Thomas, d. art. 8 de Verit., ad ult.

4. Secunda objectio. — Respondetur ad obJectionem. — Ulterius vero objici potest, quia non omnia quae revelantur per fidem, sunt eeque credibilia ; ergo non omnia directe continentur sub adaequato objecto materiali fidei. Antecedens patet, quia non omnia sunt aeque vera, uam divina veriora sunt quam creata, cum sint magis necessaria et magis entia. Confirmatur primo, quia, respectu charitatis, Deus et creatura non aeque comprehenduntur sub objecto ejus; ergo nec respectu fidei. Denique D. Thomas, supra, dicit per accidens pertinere ad fidem omnia quae sunt extra Deum ; ergo signum est non pertinere ad directum objectum ejus, sicut quod tantum est per accidens visibile, non est directum objectum visus. Ad argumentum respondetur negando assumptum. Imo inde confirmatur assertio, quia veritates fidei de subjecto creato non minus certae sunt, quam de subjecto increato; tam certa enim est haec propositio : Beatissima Virgo est mater Dei, sicut haec : Deus est trinus et unus; quia utraque aeque participat rationem formalem fidei, quae est dici a Deo, et Deus aeque verax et infallibilis est in minimis, sicut in magnis : totam enim suam veritatem ct auctoritatem amitteret, si vel in re minima falsum dicere posset; et ideo non minus est haereticus, ct amittüit totam fidem, qui unam ex illis veritatibus ne- gat, quam qui aliam. Falsum est ergo iilud antecedens; probatio autem ejus laborat in aequivoco ; aliud est enim loqui de veritate rei secundum se, et cognitione ejus per intrinseca principia, aliud vero de veritate in esse credibilis, quae in testimonio extrinseco fundatur. In priori ergo veritate invenitur inaequalitas inter creatum et increatum objectum ; haec vero nihil refert ad fidem, ut sic, sed credibilitas, quae oritur ex testimonio; haec enim aequalis est in rebus de se inaequalibus ; quia testimonium idem est, et aeque informat rem testificatam, ut sic dicam. Et inde patet responsio ad primam confirmationem ; nam in charitate bonitas divina extrinsece participatur a creatura, et ideo non est aequaliter in illa et in Deo, et propterea non aequaIiter amantur per charitatem creatura et Deus; revelatio autem, seu testimonium Dei extrinsece informat res credibiles, et ideo aequaliter cadere potest in objecta creata et increata; quae doctrina sumpta est ex D. Thoma, in 3, distinct. 29, quaest. 1, art. 2, ad 1. Ad alteram confirmationem respondetur divum Thomam late usum esse illa particula, Per accidens, ut significet idem quod per aliud, seu ratione alterius, aut secundario; loquendo autem in ratione objecti credibilis, tam per se creditur creatum subjectum, sicut increatum, si de illo aliquid in se et proprie revelatum est.

5. Tertia assertio bipartita. — Dico tertio: Deus dici potest aliquo modo objectum adaequatum fidei directum aut indirectum, seu partim in recto, partim in obliquo. Prior pars per se nota est : nam Deus per fidem creditur, imo maxime et principaliter, ut constat ex scctione praecedente. Posterior vero pars sumitur ex divo Thoma hic, art. 1, ubi comparat fidem scientiae medicinae, quae habens pro objecto sanitatem, tractat de reliquis quatenus ad sanitatem conducunt : ita (inquit) fides credit vel Deum, vel qua ad Deum conferunt ; idem habet in d. art. 8 de Verit., in solutionibus argumentorum; idem sentit 1 part. D. Thomas, quaest. 1, art. 7, de objecto Theologiae, de quo diximus eamdem esse rationem ; et in eodem sensu Theologi communiter, tam in Prolog. Sentent., quam in 3, distinct. 23 et 24, docent Deum esse objectum attributionis fidei vel Theologiae; dicitur eum attributionis objectum, ad quod referuntur omnia, quae sub habitum cadunt. Unde sumitur ratio assertionis, quia omnia, quae creduntur per fidem, ordinantur ad Deum, sicut etiam in praecedenti sectione dictum est; ergo omnia creduntur tanquam aliquo modo divina, seu pertinentia ad Deum; ergo in omni objecto, de quo aliquid fides credit, includitur aliquo modo Deus; sic ergo est objectum fidei adaequatum in recto vel in obliquo, quod etiam potest inductione confirmari : nam in mysteriis divinitatis res est clara; mysteria. autem Incarnationis omnia versantur circa Deum; Angeli autem et homines sunt ad imaginem Dei, et templum ejus, et ab illo manant, et ad illum tendunt, et his titulis sub fidem cadunt ; et idem est de reliquis.

6. Dubium. — Resolvitur. — Dices : peccata nec continentur in Deo, quia non sunt opera ejus, neque ad Deum referuntur, ut constat, et nihilominus pertinent ad subjectum materiale fidei; multa enim sunt quae de peccatis per fidem creduntur ; crgo respectu illorum non potest Deus dici objectum adaequatum fidei, etiam in obliquo. Respondeo, sicut peccata cadunt sub divinam scientiam, ita posse contineri sub objecto fidei; divina autem scientia habet pro objecto adaequato aliquo modo suam essentiam, et nihilominus per eam cognoscit peccata, ut contraria bonitati suae, et ita per bonum dicitur Deus cognoscere malum ; ita ergo fides revelat peccata quatenus sunt aversiones a Deo, et ita etiam respectu illorum Deus est objectum in aliquo, non quia Deus sit finis ad quem ordinantur peccata, sed quia est finis a quo avertunt, et conscquenter, quia a Deo judicantur, et ad supplicium ordinantur, per quod divina justitia manifestatur.

1. Suborta quaestiuncula. — Quorumdam responsio et ratio. — Vera responsio. — Sed quaeret aliquis an hic modus relationis ad Deum sit ita essentialis fidei, ut sit inseparabilis ab ipsa, ita ut repugnet aliquid credi vero assensu fidei infusae, et non ordinari ad Deum, etiam ut creditum per fidem, et ut supernaturalem finem ; quidam enim ita sentiunt; et ratio esse potest, quia fides essentialiter est virtus infusa, unde natura sua et ab intrinseco ordinatur ad supernaturalem finem; ergo est illi essentiale ut omnia, quae per illam creduntur, ordinentur ad eumdem finem; ergo, ratione hujus habitudinis, est essentiale huic virtuti habere Deum pro adaequato objecto, dicto modo. TItem quia hoc videtur essentiale virtuti Theologicae, ut sic, ut in aliis ostendi potest ; fides autem est virtus Theologica; ergo. Nihilominus respondeo, non esse hoc essentiale fidei secundum actualem ordinationem omnium credibilium ad eum finem supernaturalem, sed sufficere aptitudinalem ordinem, seu innatam habitudinem, quam omnis creatura habet ad Deum. Expiicatur breviter et probatur, nam potuisset Deus ordinare hominem ad finem naturalem, ut in materia de Gratia ostensum est, et nihilominus posset revelari illi aliquid per fidem credendum, ut, verbi gratia, mundi creationem vel immortalitatem animae ; ergo in eo casu illae res creatae essent subjecta fidei, sine actuali habitudine ad cum finem supernaturalem, retenta solum aptitudinali. Quod enim quidam dicunt, in eo casu illam fidem non fuisse futuram supernaturalem, mihi verisimile non cst, quia haberet eamdem rationem formalem credendi, et consequenter eamdem certitudinem , qua sine auxilio fidei infusae haberi non potest. Unde ratio a priori est, quia essentia virtutis sumitur ex motivo seu objecto formali, unde ex parte materiae solum postulatur essentialiter, ut sub ratione formah objectiva sufficienter contineatur ; ordo autem unius materia partialis ad aliam non est ita essentialis, nisi quatenus conducit, vel necessarius est ad participationem objecti formalis. Ad rationem autem in contrarium respondetur, ad virtutem infusam et ad actum supernaturalem ejus, satis esse ut ratio sub qua virtus tendit, supernaturalis sit. Ad rationem autem virtutis Theologicae, satis esset ut objectum principale , quod per ipsam immediate attingitur, sit Deus; et hoc habet fides ex natura sua. Unde etiam dici potest esse connaturale fidei, ut omnia credibilia per ipsam ordinentur ad Deum, ut sensit divus Thomas, dict. quaest. 14 de Veritat., artic. 8, ad 18, et suadet ratiofacta ; non tamen potest dici essentiale secundum actualem ordinationem, cum haec pendeat ex libera Dei voluntate.

Sectio 3

An objectum quod immediate creditur per fidem complexum sit, et quotuplex

SECTIO III An objectum quod immediate creditur per fidem complexum sit, et quotuplex?

1. Prima assertio. — Exaplicatur et probatur. — Primo, certum est objectum , quod fides immediate credit, esse aliquid complexum; est enim veritas catholica, cui, componendo vel dividendo, intellectus noster praebet assensum. Ita D. Thomas hic, artic. 2, et reliqui scholastici, in 3, distinct. 23 et 24. qui variis distinctionibus utuntur ad rem hanc explicandam ; sed non est necesse inre clara immorari. Dicendum est ergo complexionem, de qua tractamus, formaliter et proprie esse in conceptionibus formalibus mentis, et inde participari a signis vocum vel scripturarum, quibus illi conceptus exprimuntur ; rebus autem seu subjectis solum tribui per denominationem extrinsecam a conceptibus mentis; quia ergo nos non credimus per fidem, nisi per conceptus complexos componendo et dividendo, ideo fides dicitur immediate versari circa objectum complexum. Et ideo D. Thomas, in dicto artic. 2, dixit res seu veritates creditas, prout in se sunt, simplices esse; prout autem sunt in nobis per fidem, esse complexas, utique denominatione ab actibus nostris. Quod autem dicit hujusmodi res in se simplices esse, non est intelligendum universaliter de simplicitate, quae excludat omnem compositionem; hoc enim proprium est earum veritatum quae ad divimtatem pertinent; nam huic complexioni : Deus est trinus et unus, res simplicissima secundum se correspondet ; at vero veritates fidei, quae aliquid creatum continent, compositionem realem admittunt in ipso objecto ; dicitur tamen simplex, ut opponitur compositioni mentis. Unde etiam obiter notari potest hanc complexionem accidere fidei et objecto ejus, prout in nobis est, nam in angelis sine illa inveniri potest.

2. Secunda assertio. — Triplicis fidei distinctio haereticorum. — Impugnatur em Scriptura. — Secundo, dicendum est veritates complexas fidei varias esse, ex omnibus tamen conflari unum objectum unius fidei, quia omnes conveniunt in eadem re credibili. Haec assertio partim ponitur ad explicandam complexionem hujus objecti, partim propter haereticos hujus temporis ; illi enim tres distinguunt fides, quas vocant historicam, miraculorum et promissionum ; et hanc tertiam in duas subdistinguunt, scilicet, in generalem, quae est de universalibus promissionibus, ut : Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit ; et specialem, qua unusquisque justus, ut talis sit, formaliter credere debet sibi esse remissa peccata, et consecuturum esse gloriam infallibiliter, et hanc ultimam vocant fidem justificantem; sed praeter hunc ultimum errorem de hac fide speciali, qui impugnatus est in materia de Gratia, lib. 8, cap. 16, errant praeterea multiplicando fides, cum Paulus dicat : ad Ephes. 4: "Unus Dominus, una fides" ; et 2 ad Corinth. 4: "Habentes eundem spiritum fidei" ; unde ad Hebr. 11, eidem fidei, quam dixerat esse argumentum non apparentium, tribuit omnia illa munera; nam dum ait : F'ide intelligimus aptata esse secula verbo Dei, fidem historia ponit ; dum vero ait Abraham et Sara per fidem habuisse filium, aperte ponit fidem promissionis dicens : Quoniam fidelem credidit eum, qui repromiserat ; quod autem subdit de filiis Israel : Fide transierunt mare Rubrum, ad fidem miraculorum pertinet ; et infra omnia complectitur, dicens : Fide vicerunt regna, operati sunt jusliliam, adepti sunt regromissiones ; quamvis ergo verum sit materiam fidei illa tria comprehendere, tamer de omnibus eadem est fides, et inter illa solum est materialis diversitas.

3. Ex ratione. — Accedit praeterea, quod haec ipsa materialis (ut sic dicam) multiplicatio objectorum fidei non recte neque sufhcienter illo modo explicatur; nam Deum esse, et esse trinum, et similia dogmaia, neque ad historiam, neque ad promissiones, neque ad miracula pertinent. Quod si velint ea sub historia comprehendere, etiam fides promissionum ad historiam spectat ; nam quod Deus promiserit hoc vel illud, historia quaedam est, quam fides credit; quod autem impleturus sit quod promisit, pertinet ad dogma fidei, quo credimus Deum esse veracem et fidelem !. Et fere idem est de fide miraculorum, quatenus catholica est, quia per illam credimus, et Deum posse facere miraculum, quia credimus esse omnipotentem; et facturum esse sicut promisit, si necessariae conditiones concurrant. Non ergo oportet his distinctionibus uti, sed una est fides multa complectens dogmata, ut in assertione diximus, sub quibus verum est comprehendi historias et promissiones, et praeterea veritates, quibus natura Dei nobis revelatur.

4. Tertia assertio. — Objectionis cujusdam dilutio. — Addendum vero ulterius est, objectum fidei non tantum complecti veritates necessarias, ut Deum esse, et similes, sed etiam contingentes, sive de praeterito, sive de futuro, ut, Antichristus erit, vel, universale judicium erit; hoc constat ex divinis Scripturis: et ratio est, quia haec omnia revelantur. Dices: fides debet esse certa; certitudo au- tem non potest esse, nisi de necessariis. Respondetur, sicut scientia Dei est certa, licet sit de contingentibus, quia attingit illa secundum statum praesentia et necessitatis, qua omne quod est, necesse est esse, ita esse posse de contingentibus fidem certam, quia attingit illa ut sunt sub revelatione divina, quae manat a scientia Dei.

5. Quarta assertio. —Denique comprehendit hoc objectum non tantum supernaturales veritates, sed etiam naturales multas, id est, quae possent lumine naturae cognosci. Utrumque est manifestum ex Scripturis, et ex usu: ratio vero est, quia priores veritates non possunt nisi per revelationem cognosci, juxta illud Matth. 16: "Caro et sanguis non recelacit tibi", et similia; posteriores vero, licet aliquo modo cognoscantur naturali lumine, teste Paulo, ad Rom. 2, tamen a paucis cognoscuntur; et ideo eorum fides necessaria fuit pro hominum multitudine ; imo etiam pro sapientibus, ut firmius et certius illa tenerent, quod necessarium etiam fuit ut possent reliqua omnia firmiter credere, sicut in posterioribus latius videbimus; etita etiam constat in tota hac materia fidei non esse aliam convenientiam secundum quam constituere possit unum adaequatum objectum fidei, nisi quatenus tota illa substat, vel substare potest immediate revelationi divinae, ratione cujus habet eamdem rationem credibilis, et ita manet explicata et probata conclusio posita.

Sectio 4

Utrum inter objecta complexa seu veritates credendas sit aliquis ordo

SECTIO IV. Utrum inter objecta complexa seu veritates credendas sit aliquis ordo?

1. Ratio dubitandi in hac questione. — Cum dixerimus in praecedenti sectione, materiale objectum fidei plures veritates in se complecti, oportet exponere an inter se habeant aliquem ordinem prioris et posterioris; et ratio dubitandi esse potest, quia ubi est multitudo sine ordine, ibi est confusio, et ita non posset esse unitas per se in objecto fidei, ac subinde neque in ipsa fide, nisi inter objecta credibilia esset aliquis ordo. In contrarium vero est, quia ad hanc unitatem videtur sufficere ut haec omnia credibilia habeant ordinem ad eamdem rationem formalem, et in illa habeant unitatem.

2. Duplex ordo inter credibilia in esse rei et in esse credibilis. — Ordo in esse rei, tum in eaistendo. — Tum dignitatis. — Ad boc igitur explicandum, adverto haec objecta dupliciter spectari posse. Primo in esse rei, secundo in esse credibilis. Deinde multiplex ordo potest inter ea cogitari, scilicet, existentiae, dignitatis, habitudinis unius ad aliud, vel majoris aut minoris proportionis, seu connaturalitatis ad ipsam fidem, vel denique dependentia seu emanationis unius ab alio. Loquendo ergo de ipsis credibiiibus secundum se, et secundum suum esse, nulla fere est ditficultas, quia, ut recte dixit Scotus, in 3, distinct. 23, dubitari non potest quin hoc modo sit aliquis ordo inter ipsa credibilia. Primo m esse, quia quaedam sunt priora in existendo quam alia, scilicet divina creatis, et necessaria contingeutibus, et aeterna temporalibus; nam haec omnia sub hoc objectum cadunt, ut diximus. Secundo habent ordinem dignitatis fere eodem modo, quia qua ad Deum pertinent, digniora sunt, ut constat. Ubi potest considerari, inter propositiones fidei, quasdam esse iu quibus divina de divinis praedicantur, ut: Deus est pater, vel omnipotens, et caetera ; et haec habent primum ordinem dignitatis, quia ex utroque extremo increata sunt. Aliae vero sunt propositiones, in quibus creata de increatis praedicantur, ut: Deus est homo, vel mortuus, et similes; et inter has numerari possunt illae in quibus actiones ad extra praedicantur de Deo; nam ilae actiones creatae sunt et temporales, ut: Deus justificat, creat, etc. Et hae omnes secundum locum dignitatis obtinent, quia et Deum ipsum proxime respiciunt, et praecipua ejus opera seu mysteria continent. Sunt vero aliae propositiones in quibus de subjecto creato aliquid increatum praedicatur, ut: Homo est Deus; sed de his cadem est ratio quae de praecedentibus, quia tantum differunt per conversionem seu mutationem extremorum. Denique sunt aliae veritates fidei in quibus creatum de creato praedicatur, ut: Anima est immortalis; et hae infimum locum obtinent, ut per se constat, etin quocumque gradu istarum propositionum invenitur magna varietas et inaequalitas , ut unusquisque potest facile considerare.

3. Tum denique habitudinis unius objecti ad aliud. — Atque hinc constat esse etiam inter has veritates ordinem habitudinis unius ad allud ; nam creata omnia ad divina ordinantur. Sicut enim supra dictum est, inter subjecta fidei incomplexa, Deum esse ad quem ceetera referuntur, ita veritates, quae Dcum ipsum spectant, primario intentae sunt, et reliquae omnes ad illas ordinantur. Unde etiam fit consequens ut respectu etiam ipsius fidei habeant proportionatum ordinem; nam ila quae sunt divina majorem proportionem habent cum fide, quae supernaturalis etiam est, et divina; unde fit ut ipsamet fides majorem quamdam propensionem habeat ad divinas veritates, quam ad reliquas, quia magis connaturales illi sunt, ut sic dicam, et quia in universum quaelibet virtus magis propensa est in nobiliora, et meliora. Denique concluditur ex dictis reperiri inter haec objecta ordinem dependentiae, vel secundum se, vel in ordine ad nos. Si enim creata ad divina comparentur, ab his pendent illa secundum veram causalitatem et realem; si vero comparentur divina inter se, sic habent ordinem in ordine ad nos; sic enim concipimus Deum esse volentem, quia est intelligens, et sic de alis attributis; qui ordo solet sufficere ad scientiam et demonstrationem, ac subinde ad connexionem rerum quae creduntur.

4. De ordine objecti in esse credibilis dubium. — Prima sententia negans. — Pradictee sententie fundamentum primum. — Secundum. — Tertium. — Praecipua vero diflicultas hujus loci est circa haec objecta, considerata in esse credibilis, et maxime quoad ordinem dependentiae, nam in caeteris res est clara; nam certum est omnia haec objecta, ut credibilia per fidem, esse aequalia in certitudine, infallibilitate, et auctoritate propter quam creduntur. De ordine vero dependentiae, est dubium an unum credibile sit prius alio, atque adeo an detur aliquod primum credibile, a quo caetera pendeant in esse credibilis. In quo dubio, prima sententia simpliciter negat dari hujusmodi ordinem inter credibilia fidei. Citantur pro bac sententia omnes auctores, qui dicunt omnes veritates fidei immediate niti quoad suam credibihtatem in divina auctoritate, ut sunt Cajetanus et alit moderni, 2. 2, quaest. 4, artic. 1; AItisiodor., in Prolog. totius summae; Major, in 3, distinct. 23, quaest. 9, et alii ibi. Sed hi auctores ex vi illius principii non adhaerent huic sententiae; nam, ut videbimus, non repugnat omnes veritates fidei esse immediate credibiles ex auctoritate divina, et nihilomi - nus unam esse priorem alia in ratione credibilis. Magis ergo indicat hanc sententiam Scotus, in 3, distinct. 23, quaest. 2, circa finem ; dicit enim fidem immediate assentire omnibus, et non uni propter aliud, quasi syllogistico discursu; et idem sentit ibi Gabriel, quaest. 2; et Capreolus, art. 3, ad 3, contra secundam conclusionem , dicens eum, qui credit Deum esse trinum et unum, quia Deus dixit, non elicere duos assensus, sed unum, quo credit, et Deum esse trinum, et Deum id dixisse, sicut dixit D. Thomas, quaest. 2, artic. 2, eumdem esse actum, quo credimus Deo et Deum. Fundamentum hujus sententiae est, quia, si inter credibilia per fidem, quatenus talia sunt, daretur hic ordo, fides uteretur discursu in credendo : consequens est falsum ; ergo. Sequela probatur, quia ordo dependentiae inter propositiones quoad assensum in hoc fundatur, quod assensus unius est ratio assentiendi alteri, et hic est discursus. Falsitas autem consequentis probatur, quia fides solum fundatur in auctoritate divina, non in discursu humano, alias non haberet majorem certitudinem quam habeat humanus discursus, seu vis illationis, quod dici non x potest, ut infra patebit. Secundo argumentor in hunc modum, quia revelatio divina ex se respicit immediate et sine ordine propositiones, quae per fidem creduntur, aut credi possunt; ergo hujusmodi propositiones nullum habent inter se ordinem, aut dependentiam in ratione credibilis. Consequentia patet, quia omnes ille propositiones constituuntur in esse credibilis per divinam revelationem. Antecedens vero probatur, quia cum Deus libere revelet, potest quamcumque veritatem revelare, et non aliam, et ideo, quacumque assignata tanquam prima in ordine credibilium, posset Deus revelare alias, et non illam, et ideo convincitur non esse primam per se loquendo, et ex intrinseca necessitate fidei. Tertio, si aliquis esset ordo inter propositiones fidei, maxime inter eas quae continent rationem formalem credendi, et alias, quae tantum sunt creditae; sed etiam inter illas non est ordo; ergo neque inter quascumque alias. Major declaratur, nam, inter propositiones fidei, quaedam sunt significantes ipsam rationem credendi, ut : Deus est prima veritas , quae nec falli , nec fallere potest, et Deus hoc dixit; aliae vero sunt, quae tantum creduntur, ut : Christus resurreait, et nos resurgemus. Si ergo hae posteriores propositiones inter se comparentur, nullum habent ordinem in ratione credibilis; nam, licet in re ipsa una sequatur ex alia, et ideo interdum argumentemur ab una ad aliam, sicut argumentatur Paulus, ad Rom. 8: "Si filii, ergo heredes" ; et 1 ad Corinth. 15: "Si Christus resurrexit, ergo et nos resurgemus" ; nihilominus illa argumentatio non est per se necessaria ad credendum, neque est ratio credendi, nam fides aeque crederet utramque propositionem, etiamsi una non sequeretur ex alia, et simplices fideles, qui nesciunt argumentari, aeque firmiter utramque credunt. In his ergo propositionibus manifestum est non esse ordinem prioris et posterioris inter illas, ut credibiles sunt, et ita constat major propositio, quia si aliquis est odo, solum cogitari potest inter materiale et formale : jam ergo probatur minor, quia propositiones illae, per quas nos significamus rationem formalem credendi, non sunt ratio credendi alias, ut propositiones creditae sunt, sed solum est ratio credendi ipsa prima veritas, ut revelans quamcumque propositionem; prima autem veritas sic revelans non est aliquid complexum , sed est ipsemet Deus, ut testificans seu revelans id quod creditur; ergo ex vi hujus formals rationis non datur ordo inter propositiones creditas, sed tantum inter objectum materiale et formaie fidei, quatenus objectum formale est, quo credimus, non vero in quantum est aliquid creditum.

5. Secunda sententia probabilior affirmans.— Nihilominus probabilius censeo inter objectia materialia fidei, etiam complexa, essealiquid, vel aliqua primo credenda ex intrinseca ratione fidei, ac subinde illa esse priora aliis, etiam in ratione credibilis. Ita docuit Durandus, in 3, distinct. 24, quaest. 4, et ibidem Paludanus, quaest. 1; et Almainus, quaest. 3; Marsil., in 3, quaest. 14, artic. 1; et idem tenuit Vasquez, 1 part., disputat. 5, cap. 5, soletque attribui D. Thomae hic, artic. 1, quatenus dicit primam veritatem esse rationem credendi caetera omnia, quae per fidem creduntur ; ille tamen non explicat an loquatur de prima veritate ut est principium quo, vel etiam ut est quoddam creditum etiam complexe. Ratione igitur hoc probandum est. Et imprimis supponimus et concedimus priori sententiae id quod in tertia ratione sumebat, scilicet, inter objecta fidei pure materialia non esse per se ordinem, ut recte probat illa tertia ratio, atque etiam secunda prioris sententiae. Nos ergo solum constitumus ordinem inter materiale et formale, etiam ut formale est aliquid creditum. Et sic probatur ac declaratur, primo, ex analogia ad fidem humanam; nam haec pendet ex duobus principiis, quae necessario praecognosci debent, ut aliquid credatur ob alicujus auctoritatem: unum est ipsum hoc dicere; aliud est ipsum esse fide dignum ; unde etiam in scholis, cum ab auc- toritate alicujus argumentamur, primum diligenter inquirimus an ipse hoc dicat, et deinde illius auctoritatem exaggeramus, vel praesupponimus ut cognitam: ergo in fide humana illa sunt veluti duo prima principia, a quibus reliqua credibilia pendent in esse credibilis; ergo idem cum proportione dicendum est de fide divina; nam in essentiali ratione fidei conveniunt, et solum differunt in auctoritate testificantis.

6. Erasio. — Responderi potest, in fide humana supponi quidem illa duo principia, non tamen ut credita per auctoritatem ejusdem, cui de rebus aliis fides datur, sed vel per experientiam, quia audio dicentem, vel lcgo scripta ejus, vel per opinionem, quam ex aliis conjecturis habeo de illius auctoritate, et ita praecise sistendo inratione fidei humanae respectu talis persona, illa non sunt primo credibilia, neque inter credibilia reperitur ordo. Ita ergo phiiosophantur aliqui de fide infusa ; concedunt enim illam supponere haec duo principia : Deus hoc dixit, et: Deus fallere non potest, non tamen ut cognita per fidem nf:sam, scd aliunde : primum per testimonium proponentis fidem, quod humanum est, ut, propter praedicationem Apostolorum, et miracula quae faciebant, etc. Secundum autem propter naturalem evidentiam , quia evidens est Deum esse primam et infallibilem veritatem, quae fallere non potest, et ita illa principia sunt extra rationem credibilium per fidem, ideoque licet illa sint priora in se, nihilominus inter credibilia ipsa non est ordo.

7. Refellitur. — Verumtamen, quamvis fides divina et humana in hoc conveniant, quod utraque fundatur in illis duobus principiis ut sibi accommodatis, valde tamen diftferunt in cognitione talium principiorum quam requirunt. Nam fides humana est incerta et fallibilis, et ideo potest supponere illa principia ut cognita modo perfectiori , vel salitem non minus perfecto; et ita saepe supponit testimonium dicentis, ut evidenter cognitum quoad ipsam testificationem; et veritatem testificantis etiam supponit tanquam cognitam, vel per aliam humanam fidem, sou per testimonium alteiius hominis, vel per conjecturas, et opinionem non minus probabilem quam sit fides, quae ex illa gencratur. At vero fides divina est infallibiliter certa, imo certior quacumque cognitione naturali, ut infra ostendam, ct idco non potest niti per se ac formaliter in illis principiis, ut cognitis quacumque nalia naturali cognitione, quia si illa sit fides humana, imperfecta est; unde qui credit Deum esse trinum, quia Deus dixit, necesse est ut tam ccrto credat Deum dixisse, sicut Deum esse trinum; non sufficit ergo fides humana illius propositionis : Deus diait, etiamsi plurimorum hominum testimonio, et humanis argumentis confirmetur, quia semper est incerta, praesertim comparatione fidei divinae. Et eadem ratione, non sufficit quod altera propositio : Deus est prima veritas, que fallere non potest, solo lumine naturali sit cognita ; nam etiam illa cognitio est minus certa, adeo ut non defuerint Theologi, qui de ilia dubitaverint ; ergo impossibile est ut prima veritas sic tantum cognita fundet assensum certum fide infusa, quia non potest esse firmius aedificium quam fundamentum ejus, sicut non potest esse certior conclusio, quam principium. Hinc ergo concluditur debere iba principia esse cognita lumine supernatural; non est autem in hac vita supernaturale lumen, vel prius vel melius quam fides, loquendo secundum ordinariam et generalem regulam; ergo illa duo principia non ahter sunt fundamentum fidei quam ut cognita per ipsam fidem; ergo etiam in ratione credibilis fide divina, sunt priora caeteris credibilibus, quae sub ea ratione ab his pendent.

S. Instatur pro dicta evasione.— Confirmatur. Respondent vero alii illa duo principia : Deus dixit, et : Deus non potest fallere, includi in omni credibili per fidem, quatenus tale est, non tamen supponi necessario ac per se tanquam cognita ut quod, sed solum ut quo, seu ut rationem credendi, et ita, quatenus sunt quaedam ex credibilibus, non esse priora, cum non necessario prius cognoscantur. Assumptum declaratur, quia qui credit Deum esse trinum, quia ipse dixit, simplici actu credit hanc veritatem : Deus est trinus, et solum attendit ad dictionem Dei, tanquam ad rationem credendi. Sic enim simplices credunt, et non discernunt ibi plura credibilia. Imo nec videtur necessarium ut revelatio divina directe cadat in utrumque, sed solum in veritatem ipsam creditam ; nam, eo ipso quod Deus revelat se esse trinum, dicit se id dicere, nec necessaria est alia revelatio; et multo minus videtur necessaria revelatio alterius propositionis : Deus est veraa, quia haec etiam virtute includitur in quocumque testimonio Dei: nam si est talc ut obliget ad credendum Deo, co ipso, et quasi in actu exercito, obligat ad credendum Deum esse veracem in tali testimonio. Et confirmatur, quia non est nce- cesse in omni assensu intellectus rationem assentiendi esse cognitam quasi reflexe, et ut quod ; nam in assensu principiorum naturale lumen est ratio assentiendi, et tamen non praecognoscitur illo modo. Imo sunt, qui existiment etiam in fide humana idem contingere , scilicet ut praebeat assensum rei dictae ex testimonio hominis considerato tantum ut ratione assentiendi, quamvis non cogitetur ut objectum cognitum.

9. Refutatio dictorum in superiori instanLia.—Sed haec sententia mihi probari non potest ; nec enim intelligo quomodo possit esse ratio assentiendi, id quod non est vere cognitum ab intellectu. Ut tamen tollatur aequivocatio, oportet advertere hic esse sermonem de ratione formali objectiva, non de principio assentiendi ex parte intellectus ; nam, loquendo de hoc priucipio, clarum est non esse necessarium ut prius sit objectum cognitum, ut constat de speciebus, et de ipsa potentia cognoscitiva. Et ideo exemplum de assensu principiorum non est ad propositum, quia ibi lumen intellectus est principium seu ratio assentiendi solum ex parte potentiae ; nam ex parte objecti ratio assentiendi est immediata connexio extremorum , et veritas quae in illa relucet. Hic autem non agimus de ratione assentiendi ex parte intellectus, haec enim est ipsum lumen fidei, de quc etiam fatemur non oportere praecognosci ut objectum; agimus ergo de ratione cognoscendi ex parte objecti ; nam cum veritates fidei non sint per se notae credentibus, non potest esse ratio credendi, vel immediata connexio terminorum, aut veritas rei in se , quia haec non videtur ab intellectu, et ideo necessaria est alia ratio in qua fundetur assensus, quae est testimonium Dei. De hac ergo ratione dicimus esse necessarium ut supponatur cognita, et credita tanquam veritas quaedam revelata, quia impossibile est ut intellectus moveatur, et trahatur ad assensum ex re, seu medio assentiendi, quod non cognoscit, quia solum movetur media cognitione; sicut in voluntate fieri non potest ut aliquod objectum, vel bonitas ejus voluntatem moveat, quin praecognoscatur; multo ergo magis necessarium est in intellectu, ut medium, quod intellectum movet ad assensum, sit praecognitum ab illo.

10. Corroboratur refutatio. — Neque evitatur difficultas hujus rationis per distinctionem illam de objecto cognito, ut quo, vel ut quod, et dicendo rationem formalem assenuendi in fide cognosci ut quo, non vero ut quod. Interrogo enim an cognosci ut quo, sit vere cognosci, ita ut intellectus assentiatur ita esse, sicut necesse est ad motivum credendi ; nam si hoc non vere cognoscitur, urget ratio facta, quod impossibile sit talem rationem esse motivum inclinans, et trahens intellectum ad assensum ; si autem totum illud vere cognoscitur de tali medio, falso dicitur non esse objectum quod, quia in se terminat cognitionem mentis, et hoc est objectum quod. Et declaratur tandem, quia intellectus non assentitur per fidem veritatibus, quae sunt materialia objecta fidei, tanquam sibi per se notis ex cognitione terminorum, quia non videt terminos prout in se sunt; ergo necesse est ut in aliquo medio cognoscat connexionem eorum, quod medium non est kisi divina revelatio et veritas; ergo necesse est ut intellectus proprie et in se cognoscat tale medium, et consequenter necessarium etiam est ut cognoscat tale medium vere applicari tali objecto, seu materiae, et habere proprietatem necessariam, ut reddat illud objectum infallibiliter credibile; hoc autem nihil aliud est quam cognoscere revelationem, seu testimonium Dei, esse infallibile, et cadere in tale objectum, ut dictum a Deo.

11. Responsio ad instantiam in mum. S. — Unde facile respondetur ad objectionem proxime factam, verum esse non posse aliquem credere Deum esse trinum et unum, nisi credat illud esse dictum a Deo, sive hoc faciat diversis actibus, sive uno; fortasse enim utroque modo fieri potest ; existimo tamen in initio credendi, quando generatur fides, distinctis actibus id fieri, et prius ad hoc perveniri, ut credatur hoc esse dictum a Deo, et deinde credi dictum ipsum; postea vero in virtute praecedentium actuum, fieri potest ut totum illud simul apprehendatur, et uno actu credatur ; sicut in conclusione scientifica, contingere solet ut prius oporteat cognoscere expresse medium, quo conjunguntur extrema; postea vero ex habitu, unico simplici actu, intellectus illi assentiatur. Neque etiam refert quod una revelatione seu dictione Dei proponatur, et Deum dicere, et id quod dicit; nam hoc non obstat quominus illae sint distinctae propositiones credibiles, quas mens hominis, praesertim inchoantis assensum fidei, non potest ita simpliciter et uno actu apprehendere, et ideo necesse est ut prius illam cognoscat, quae est ratio cognoscendi aliam. Atque idem dicendum est de altera propositione : Deus est prima veri- tas infallibilis, seu : Deus mentiri non potest, quia ipsummet dictum Dei non est efficax ad fundandum assensum fidei nisi in virtute hujus veritatis, et ideo illa etiam debet praecognosci. Nec sufficit dicere, quod credendo hoc, quia est dictum a Deo, necessario credo Deum non mentiri ; nam esto hoc credam de illo particulari actu, seu objecto, necessarium est ut fundetur in universali judicio, quod Deus nunquam potest mentiri, atque adeo quod in se est veritas infallibilis. Idemque est cum proportione in fide humana (in qua videtur committi magna aequivocatio ). Nam licet credendo aliquid alicui, credam in co non mentiri, tamen haec fides necessario supponit credulitatem, seu existimationem de tali persona, quod non solet mentiri, vel quod est digna tali fide; sic ergo est cum proportione in praesenti. De cognitione autem evidente primorum principiorum per naturale lumen intellectus , non est-similis ratio ; quia ibi lumen intellectus non est medium seu ratio cognoscendi ex parte objecti, sed tantum ex parte potentia ; quin potius ratio cognoscendi ex parte objecti est immediata connexio terminorum, quam intellectus videt, cognitis terminis, quod non ita est in praesenti, ut declaravimus.

12. Ad prinum fundamentum in nmum. 4. — Ad primam ergo rationem prioris sententiae, quae erat de discursu fidei, aliqui non dubitant concedere fidem assentiri, mediante discursu; sed ego hoc nunc non definio, nam de illo dicam infra, disput. 6, sect. 4, tractando de actu fidei; nunc autem facile responderi potest negando sequelam. Aliud est enim indigere intellectum compositione plurium propositionum, et transitu(ut sic dicam) unius ad aliam, ad concipiendum assensum fidei; aliud vero est assentiri per fidem ex vi discursus. Primum enim est verum, et maxime respectu illarum propositionum, quae non sunt ratio credendi, neque illam in se continent. Et hoc solum probat illa prima ratio : imo infra ostendemus idem esse suo modo necessarium, propter suflicientem propositionem fidei. Secundum autem non est necessarium, quia assentiri ex discursu, est fundari in illo, ita ut causa per se assentiendi sit connexio extremorum cum medio; non est autem necesse ut fides sic assentiatur, sed postquam intellectus concipit medium fidei sufficienter applicari tali objecto, simpliciter illud credit propter auctoritatem Dei, sine fundamento proprio, ac per se, sui discursus, seu necessitatis illationis aut consequentiae.

13. Ad secundum fundamentum ibid. — Ad tertiwn. — Ad secundam de immediato ordine divina revelationis ad omnia objecta credibilia, respondetur hoc esse verum de objectis pure materialibus, non vero de formali et materiali inter se comparatis. Et ideo dixi, in sectione prima, Deum esse necessarium objectum fidei, quia non potest alia sufticienter revelare, quin de se revelet, saltem proprietates necessarias, ut illi possit adhiberi fides. Et ideo non obstat quod Deus hlbere revelet quae vult, nam, supposito quod vult aliquid revelare, ut eredendum sub auctoritate sua, necesse est ut seipsum tanquam revelantem et dignum fide proponat. Tertia vero ratio ex dictis expedita est : concessimus enim inter objecta pure materialia, non esse ordinem ; inter formale autem et materiale negari non posse, etiam quatenus objectum ipsum formale. potest complexe cognosci, atque ita esse unum ex materialibus cognitis.

14. Quaestiuncula ea dictis appensa. — Djus dilutio.—Interrogabit autem aliquis, cum de objecto formali duae formentur propositiones credendae per fidem, scilicet : Deus d.ait res fidei, et Deus non potuit esse testis falsus, an inter illas sit ordo, et quae illarum prior sit. Item cum utraque illarum supponat aliam, scilicet Deum esse, an haec sit prumo loco corstituenda. Respondeo breviter secundum esse rei habere quidem ordinem has veritates; nam Deum esse supponitur ad omnia, et illum esse veracem est proprietas universalis et necessaria, ac subinde prior, quam sit quaelibet divina revelatio. Nihilominus tamen in esse credibilis, ita vel se includunt, vel ad invicem pendent, ut non videantur inter se habere ordinem prioris vel posterioris in esse credibilis : quia neque est credibile per fidem Deum aliquid dicere, nisi in divina veritate nitatur, neque etiam hoc ipsum, scilicet, Deum esse veracem, est credibile per eamdem fidem, nisi quatenus a Deo dictum seu revelatum, et ita haec duo mutuo se juvant ; Deum autem esse, in quolibet illorum includitur, neque per se aliquo modo supponitur, ut reliqua credi possint.

Sectio 5

Utrum materia fidei convenienter in symbolo fidei tradatur

SECTIO V. Utrum materia fidei convenienter in Symbolo fidei tradatur ?

1. Symboli Etymon, et usus in Ecclesia. — Symbolum, ut omnes in hac materia supponunt, vox graeca est, signum seu indicium et collectionem significans, ut in militia, verbi gratia, signum, quod datur militibus, ut inter se se cognoscant, et ab aliis discernant, symbolum appellatur. Collectio etiam quae fieri solet ex multis contribuentibus ad aliquod opus, solet etiam symbolum appellari. Et ex utraque significatione applicata est haec vox ab Ecclesia ad significandam quamdam brevem summam, seu regulam fidei ex variis articulis fidei collectam, et fidelibus propositam tanquam signum professionis suse. De hoc ergo symbolo, quod ita explicat Clemens, in Epistol. ad Jacobum, Augustinus, serm. 125 de tempore, Cyprianus, et Ruffin., in expositione symboli, et alii Patres communiter disputant omnes Theologi in 3, distinct. 25. et specialiter D. Thomas hic, artic. 6, 8 et 9, et ideo breviter a nobis explicanda est ratio hujus symboli, praesertim quia Lutherus etiam hunc morem in Ecclesia reprehendit, quia ad credendum (inquit)sufficiebat Scriptura, sine additione Symbol.

2. Notatio es D. Thoma pro resolutione. — Ad explicandam autem veritatem, advertit D. Thomas in materia fidei quaedam esse per se tradita, quia fides est substantia rerum sperandarum, et ideo ea, quae pertinent ad beatitudinem quam speramus, vel sunt media necessaria, aut per se ordinata ad illam consequendam, dicuntur per se pertinere ad fidem; reliqua vero, qua innumera sunt, quasi per occasionem seu per accidens revelantur, et ita tota materia fidei utrumque ordinem credibilium complectitur. Loquendo igitur de materia fidei in hac universalitate, clarum est nec debuisse, nec fere potuisse sub brevi symbolo proponi, quia sic pertinent ad materiam fidei omnia quae sunt in Seriptura, et non solum illa, sed etiam quae traditione et Eeclesiae defiuiione habentur, qua omnia nec poterant ad brevem summam redigi, neque id erat populo Christiano necessarium. Igitur in praesenti solum est sermo de materia per se, et praesertim de illa, qua est ad salutem necessaria.

3. Prima assertio de fide. — Probatur in- ductione. — Dupliciter potuit symbolum confici ab Apostolis. — Quando sit confectum. — Ob quas rationes confecerint.— Dico erga primo, convenientissimum fuisse fieri ab Ecclesia symbolum, hujusmodi fidei materiam complectens. Est de fide ex perpetua traditione, et communi consensu Ecclesiae, et probatur imprimis inductione ; nam primum symbolum tradiderunt nobis Apostoli, quod vocatur Symbolum Apostolorum, ut testatur Clemens, Epistola 1 ad Jacobum, et libro primo Recognit.; Leo Papa, Epistola 13 ad Pulcheriam, et sermone 3 de Passione Domini; Augustinus, sermone 115 et 181 de Tempore, alias in Appendice, sermone, 42 et 57, etlibro de Fide et Symbol., et saepe alias; et Hieronymus, Epistol. 61 ad Pammach. ; Ambrosius, sermon. 38; et Chrysostomus, homil. 1 et2 de Symbolo, et alii statim referendi!. Tertullianus vero, libro de Praescript. haeretic., cap. 14, dicit, Symbolum esse a Christo institutum; intelligendum vero est per Apostolos, quia non constat, nec cum fundamento affirmari potest, Christum composuisse hoc Symbolum eo modo et ordine quo in Ecclesia semper retentum est. Duobus autem modis potuit hoc Symbolum componi, scilicet, vel quia et totum et singulae partes ejus inter omnes Apostolos collatae fuerunt et approbatae, vel quia singuli singulos articulos et sententias cjus contulerunt. Et quamvis incertum sit quo istorum modorum fuerit compositum, tamen posteriorem indicant Patres, praesertim Clemens et Augustinus, qui refert singuias sententias singulis Apostolis dictas, et Leo Papa sic inquit : 7psa Catholici symboli brevis et perfecta confessio, duodecim Apostolorum est insignita sententiis , et idem fere habet Isidorus, libro primo de Divinis otliciis, capite 16, et libro 2, capite 22. Ex quo etiam intelligimus Symbolum hoc fuisse compositum ab Apostolis ante necem Jacobi, nam etiam ille suam sententiam contulit, ut notant dicti Patres; et ita Baronius, in 1 tomo, anno A44, existimat illo anno fuisse compositum, id est decimo a Passione Christi. Et consonat cum hac doctrina, quod dicunt Patres in citatis locis, Apostolos tunc composuisse Symbolum, quando inter se separari, et per universum mundum dividi voluerunt. Et inde etiam colligunt rationes ob quas illud composuerunt, scilicet, ut haberent unam et eamdem regu- lam fidei, quam omnes omnibus populis proponerent : ita Ruffinus in praefatione symboli. Secundo, ut singuli fideles haberent brevem formulam fidei, quam possent memoria retinere, et quotidie ac frequenter profiteri; sic Augustinus, homilia 42, et in sermone de Symbolo. Tertio, ut possent fideles tueri a falsis praedicatoribus, qui fidem corrumpere intendebant : ita Chrysostomus homil. in Symbolum Apostol. Unde etiam notant dicti Patres, Apostolos non tradidisse Symbolum in charta et atramento scriptum, ne ab haereticis corrumpi posset, sed solum verbo tradidisse, ut corde retineretur, ut praeter citatos saeepe repetit Petr. Chrysol., serm. 57 et sequentibus de Symbolo; et Euseb. Emiss., homil. 1 et 2 de Symbolo, et optime RufHin., in Expositione Symboli.

4. Errarunt dubitantes an Symbolum confectum sit ab Apostolis. — Erroris fundamentun multipliciter exploditur. — Ex his ergo satis concluditur graviter errasse nonnullos, qui se Catholicos profitentur, in dubium revocantes an hoc symbolum Apostolicum sit, cum nullam rationem dubitandi habere potuerint contra tot Patres, et universalem Ecclesiae traditionem. Sed dicunt, si hoc Symbolum ab Apostolis compositum est, ergo est canonica scriptura ; nam si Epistola ab uno Apostolo scripta canonica scriptura est, cur non Symbolum ab omnibus confectum. Respondetur tamen facile, negando illationem; primo, quia licet sit certum Symbolum hoc esse Apostolicum, non tamen est simpliciter de fide, nec ab Ecclesia definitum. Secundo, quia licet Apostoli illud tradiderint, Spiritu Sancto regente, et gubernante quoad veritatem sententiarum, non tamen dictante singula verba, quod ad scripturam canonicam necessarium est. Tertio, quia Ecclesia non recipit illud inter scripturas canonicas. Quarto, quia diximus, ex Patrum doctrina, ipsummet symbolum non esse scriptum ab Apostolis, sed traditum, ut in memoriis fidelium conservaretur, ut etiam sensit Augustinus, serm. 119 de Tempore; quomodo ergo poterat esse Scriptura sacra? quin potius hinc sumitur magnum argumentum contra haereticos, qui solis Scripturis canonicis credunt. Nam hinc habemus traditionem Apostolicam sufficerc. Quod autem quidam dicunt, Apostolos collegisse Symbolum ex Scripturis, sano modo intelhgendum est; tum quia aliquid in illo Symbolo continetur, quod in Scriptura non invenitur, scilicet Christum descendisse ad inferos ; tum etiam quia Symbolum illud antiquius est quam scriptura novi Testamenti, a qua maxime sumi poterat -ergo lato modo dici potuit sumptum ex Scriptura, quia in substantia eadem mysteria continet, quae in Scriptura traduntur.

5. Assertio posita procedit etiam de Symbolo in cariis Conciliis locupletato. — Item de Symbolo Athanasii.— Ad predicta Symbola reducuntur alia. — Secundum Symbolum est Nicaenum, seu Constantinopolitanum, quod D. Thomas hic vocavit Symbolum Patrum, quia non fuit in uno Concilio consummatum, sed in Nicano fuit inchoatum, in Constantinopolitano autem auctum, et magis declaratum, et postea etiam probatum in Concilio Ephesino I, et praeterea post haec Concilia aliquam recepit additionem, ut de illa particula, FaLioque, diximus, libr. 10 de Trinit., cap. 1, num. 15 et sequentibus, ubi etiam advertimus, non omnino constare quo tempore, vel a quo Pontifice vel Concilio addita sit, quamvis certa fide constet merito esse additan; et ita etiam nunc dicimus non constare quando fuerit omni ex parte consummatum illud Symbolum, prout nunc in Ecclesia canitur; certum tamen est illud etiam esse infallibilem regulam fidei, auctoritate Ecclesiae, et Summorum Plontificum confirmatam. Tertium symbolum est Athanasii; valde enim errant, qui negare audent illud fuisse ab Athanasio compositum, cum Gregorius Nazianzenus, oratione in laudem Atbhanasii, dicat Athanasium scripsisse egregiam fidei suae confessionem, neque immerito illam vocat confessionem, et non Symbolum, quia Athanasius, cum non esset Summus Pontifex, sed particularis Episcopus, non poterat symbolum authenticum Ecclesiae tradere, ut dixit D. Thomas hic, artic. 3, ad 3;. nihilominus tamen, quia jam ab Ecclesia probatum est, ideo merito inter symbola numeratur, et ita Eugenius Papa, in concilio Florentino, in Decreto ad Armenos, capite sexto, illis pro regula fidei tradidit Symbolum Athanasi, et illo utitur sape Augustinus ad confirmandas veritates fidei, et signatim super Psalm. 1290, illud refert sub nomine Athanasii. Praeter haec autem symbola, inveniuntur fere in omnibus Conciliis variae fidei propositiones, quae in summa continent materiam fidei; omnes tamen ad praedicta symbola reducuntur, ut praecipue videre licet in Concilio Carthaginensi VI, cap. 10, et in Concilio Toletano XI, in principio.

6. Probatur deinde assertio ratione. — Ex his igitur satis probata manet auctoritate conclusio; ratio vero ejus est eadem quae jam etiam tacta est, declarando quid moverit Apostolos ad symbolum componendum, scilicet, ut haberent fideles brevem formam profitendi fidem; dicit enim Apostolus, ad Rom. 10: Corde credi ad justitiam, ore autem fieri confessionem, scilicet fidei, ad salutem ; igitur ne simplices fideles errent in hujusmodi confessione, oportuit symbolum eis tradere, ut, conceptis verbis, et certis, ut citati Patres dicunt, possent hanc facere confessionem; item ut per hanc uniformitatem constaret, unam esse fidem totius Ecclesia Catholicae, ut dixit Ephiphan., in Anchorato, in fine: denique ut semper haberent fideles paratam materiam, quam oportet explicite credere.

1. Secunda assertio. — Prolatur primo ex Haeb. 11. — Probatur secundo ex Joun. 14. — Probatur tertio ratione. —Unde dico secundo: haec materia fidei sufficienter in Symbolo conunetur. Probatur breviter, primo cum D. Thoma ex illo ad Hebr. 11: "Fides est substantia rerum sperandarum" ; nam in Symbolo continentur omnia, quae ad hanc substantiam pertinent, nam ibi docetur Deus, qui est objectum beatitudinis, quam speramus; traditur etiam Christus, qui est via per quam tendimus ; et de utroque docentur omnia mysteria substantialia, et maxime necessaria ; ac tannem proponitur praesens Ecclesia, intra quam solam potest sperari salus; item proponitur vita aeterna, et resurrectio, quam speramus, ac denique non omittitur judicium futurum, et consequenter etiam iusinuatur aeterna poena malis praeparata, quia timor etiam necessarius est, ne spes in praesumptionem transeat; ergo sufficientissime complectitur Symbolum materiam fidei. Unde etia:n potest hoc confirmari ex verbis Christi, Joan. 14: "haec est vita eterna ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesun Christum", adjunctis verbis Augustini, sermon. 181 de Tempore : Symbolum breve est verbis, sed magnum in sacramentis ; quidquid enim de Deo, et Christo inScripturis traditum est, in symbolo continetur. Denique ex necessitate fidei explicitae hoc optime comprobatur; quia in Symbolo continetur quidquid necessarium est, vel oportet explicite credere. Unde Leo Papa supra dicit sufficere hancreguiam ad instructionem fidelium, nam totum id continet, quod neminem in Ecclesia Deus voluit ignorare.

8. Objectio contra prosimam assertionem. — Confirmatur primo.— Confirmatur secundo. — Sed objiciet aliquis : nam vel haec sufficientia est in unoquoque symbolo, et ita superflue multiplicantur plura, vel est tantum in collectione eorum, et ita singula insuflicientia sunt, quod dici non potest. Et augetur difficultas, quia in uno symbolo aliqua omittuntur, quae in alio continentur, ut in Symbolo Apostolorum ponitur descensus Christi ad inferos, et communio Sanctorum, quae omittuntur in Symbolo Nicano et e converso in Symbolo Patrum ponitur processio Spiritus Sancti a Patre, quae in Apostolico omittuntur, et in eodem postea addita est processio Spiritus Sancti a Filio, quae prius fuerat omissa. Et quod magis urget, cum Paulus dicat, primum omnium, oportere credere Deum esse, et remuneratorem esse, neutrum horum in symbolis ponitur. Ac denique mysterium Eucharistia videtur maxime necessarium ad credendum, et est unum ex difficilioribus, et tamen in symbolis non ponitur; non est ergo sufficientia doctrinae in symbolis.

9. Ad objectiones. — Triples symnboli finis. — Ad primam confirmationem. — Ad secundam confirmationem. — Respondetur ad praecipuam difficultatem, cum Alexandro Alens., 3 part., quaest. 69. m. 2, spectandos esse fines uniuscujusque symboli, et ita singula esse sufficientia ad uniuscujusque finem, et omnia simul, ad omnes etiam fines simul sumptos. Sunt autem hi tres fines, scilicet, instructio fidelium, refutatio haeresum, et major mysteriorum explicatio. Propter primum finem institutum est Symbolum Apostolicum, et ad illum est sufficientissimum; nam si fideles sciant et credant quae in illo continentur, sufficit ad salutem. Ad secundum finem, scilicet ad refutationem errorum, institutum fuit Symbolum Patrum, seu Conciliorum, ut ego sentio, licet Alensis hoc tribuat Symbolo Athanasii, tamen revera constat illum fuisse scopum Concilii Nicani, et sequentium ; etita si quis attente consideret, inveniet singulas particulas additas huic Symbolo ultra Apostolicum fuisse ad refutandas singulas haereses, praecipue contra mysterium Trinitatis et Incarnationis, ut expendit Gabriel, distinct. 25, quaest. 1; Athanasius vero ad majorem explicationem horum mysteriorum suum Symbolum composuit, et ideo in eis multa addidit, et alia fere omisit. Et hinc facile solvitur alia difficultas, nam illi duo articuli de communione Sanctorum et descensu ad inferos omissi sunt in Symbolo Pa- trum, vel quia circa illos non erant exortae haereses, vel forte quia non est necessarium singulis fidelibus illa explicatius credere, quam contineantur in articulis de morte Christi, et de Ecclesia sanctitate et unitate, ut tractavi partim in 2 tomo tertiae part., disputat. 43, partim infra videbimus, tractando de praeceptis fidei in 2 part. morali, disputat. 13, sect. 6. Ad confirmationem autem de existentia et providentia Dei, D. Thomas indicat haec, quae naturali lumine cognosci possunt de Deo, non poni in fide, sed supponi. Recte vero dicj potest, Deum esse satis doceri in principio Symboli, cum dicimus credere in unum Deum Patrem omnipotentem, nam si Deus est unus, maxime est; Deum autem esse remuneratorem, satis specifice continetur in articulo de judicio futuro et de vita seterna. Denique de mysterio Eucharistiae dicit D. Thomas 2. 2, quaest. 1, artic. 8, ad 6, comprehensum fuisse sub omnipotentia Dei, vel sub mysterio Incarnationis ; sed hoc valde implicitum est, cum tamen oporteat mysterium illud explicite credere, ut dixi disputat. 46 de Sacrament., sect. 1, in fine, et ideo addo in symbolis posita esse quae per se pertinent ad cognitionem Dei et Christi, propter perfectionem, et obedientiam intellectus, et propter firmandam spem, et excitandam charitatem; praeter illa vero necessarium esse cognoscere et credere multa alia propter operandum, quae non fuerunt in symbolis posita ; et ideo praeter symbola, necessaria est scientia praeceptorum, ad quam pertinet instructio circa sacramenta necessaria, quorum unum est Eucharistia, sicut etiam notitia Orationis Dominicae.

10. Prima assertio: Symbolum recte constare ex articulis. — Articulus addit supra propositionem de fide. — Dico tertio, Symbolum fidei apte et convenienter compositum esse ex articulis fidei. Hanc assertionem propono ad explicandum nomen articuli fidei, et numerum articulorum, quia in hoc multa scribunt Theologi, ut videre licet in D. Thoma, et Alens., locis citatis, Scoto, et Gabriele, in 3, distinctione 25, quaest. prima. Conveniunt ergo omnes non omnem propositionem de fide esse articulum fidei, licet e converso omnis articulus fidei sit propositio de fide credenda. Addit vero imprimis quod per se pertineat nd fidem, sed hoc etiam commune est multis aliis propositionibus, quae non sunt articuli fidei. Adjungit ergo D. Thomas, ad articulum fidei necessarium esse ut specialem difficul- tatem habeat, et consequenter distinguit articulos, per speciales difficultates credibilium, quod est probabile. Alii vero existimant articulum esse specialem propositionem fidei per se pertinentem ad fidem, quam oportet explicite credere ; et fortasse hoc voluit Richardus de Sancto Victore, quem refert Alencis supra, memb. 5, dum disit articulum esse propositionem indivisibilem fidei arctantem nos ad credendum. Alii denique putant articulum nihil aliud esse, quam particulam fidei ab Apostolo aliquo ad illius compositionem pro:atam, juxta ea, quae ex Clemente et Augustino supra retulimus, et ita ad distinctionem articulorum sufficit distincta habitudo ad auctorem ejus, cum aliqua utilitate proveniente fidelibus ex talium sententiarum distinctione, et quaelibet explicatio istarum sufficit, cum magis sit de significatione vocis, quam de re. Unde etiam constat quid dicendum sit de numero articulorum ; nam si distinguatur in ordine ad primos auctores Symboli, erunt duodecim articuli, sicut fuerunt duodecim Apostoli; Paulus enim et Barnabas ibi non interfuerunt; et ita sentiunt Augustinus supra, et Leo Papa, dicta Epistola decima tertia, et sermone undecimo de Passione, capite secundo. Si autem distinguantur per difficultatem credibilium, seu per distinctionem mysteriorum, sic recte distinguuntur quatuordecim, ut est vulgaris distinctio, quam Scholastici approbare solent, cum D. Thoma, illo articulo octavo, praecipue Gabriel, et Scotus, supra, et haec ctiam sufficiunt ad probationem conclusionis; nam ex tenore symboli constat in eo aperte explicari mysteria fidei per varias sententias, scu particulas, quantum ad explicatam fidem fidelium expediebat; ordo etiam illarum, licet aliquantulum videatur inverti proponendo prius mysteria humanitatis Christi, quam mysteria divinitatis Spiritus Sancti, nihilominus aptissimus fuit, tum ad majorem brevitatem, tum ad magis significandam personae Christi Dei et hominis unitatem.

11. Dubium bimembre. — Secundum membrum. — Una sola superest dubitatio, quomodo fideles omnes profiteri possint se credere in Deum, quia non omnes habent fidem formatam; illa autem particula, in Deun, ut in finem ultimum super omnia dilectum, indicat motum fidei in Deum, ut cum Augustino tradit Divus Thomas infra, quaest. 2, a. 2. Hinc etiam difficilius est, quod in Symbolo dicuntur fideles credere in sanctam Ecclesiam, cum tamen Ecclesia creatura sit ; ita verolegit Epiphan., in Anchor., circa finem, referendo Symbolum Patrum, quod dicit teneri ab Ecclesia ; eodem modo legit Gyrillus Hierosolimitanus, Catech. 18, et dicit illam particulam poni in symbolo, ut fideles fugiant conventicula haereticorum, et perseverent in Ecclesia Catholica.in qua renati sunt; et eodem modo loqui videtur Hieronymus, in Dialogo contra Luciferianos, et refertur etiam ex Augustino, in cap. 1 de Consecrat., distinct. 4.

19. Ad primum membrum responsio D. Thoma. — Facilior responsio. — Ad priorem partem respondet D. Thomas, fideles, per symbolum profiteri fidem totius Ecclesiae Catholicae, et quia Ecclesia semper credit in Deum fide formata , quamvis non singuli de Ecclesia semper ita credant, quia non omnes de Ecclesia justi sunt, licet in Ecclesia justi nunquam deficiant, ratione quorum Excclesia dicitur credere in Deum fide formata, et ideo hoc proponitur in symbolo singulis fidelibus, quod est probabiliter dictum ; quia vero unusquisque fidelis quando confitetur fidem, non loquitur in persona Ecclesiae, sed propria, necessarium videtur ut illa verba possint vere dici a singulis fidelibus, in propria persona, etiamsi sint in statu peccati. Unde facilius dici potest illam particulam, in Deum, non semper dicere habitudinem fidei formatae, sed satis esse ut dicat habitudinem principalis objecti fidei, vel etiam ultimi finis diligibilis super omnia, etiamsi fortasse a credente actu non diligatur. Sic enim legimus, Joan. 12, de quibusdam : "Et crediderunt in eum", scilicet in Christum, de quibus statim subjungitur: "non confitebantur illum, quia dilexerunt magis gloriam hominum, quam Deum" ; et 1 Joann. 5, dicimur credere in "testimonium Dei", id est, testimonio ejus.

13. Ad secundum membrum. — Cavendus Hrasmus. — Atque hinc responderi potest ad alteram partem, admittendo lectionem illam, credere in Ecclesiam unam et sanctam, non significare habitudinem ad ultimum finem, sed vel tantum ad objectum creditum, ita ut credere in sanctam Ecclesiam, nihil aliud sit quam credere illam esse unam et sanctam, vel ad summum, est credere illi, ut regulae infallibiii fidei testificanti, et proponenti ex motione Spiritus Sancti. In quo cavendus est modus loqui Erasmi, in dialogo de Fide, dicentis se non credere in Ecclesiam, quia est congregatio hominum, quae fallere potest; nam licet Ecclesia, ut constat ex hominibus, posset ex hac parte falli et fallere, ut tamen regitur ab Spiritu Sancto, est columna et firmamentum ceritatis, 1 ad Timot. 2. Sic ergo posset in bono sensu dici: Credo in Ecclesiam, sicut Exod. 14: "Crediderunt Deo et Moysi" ; et in Hebraeo habetur: In Deum et in Moysem ; et in Psalm. 70: "Nec crediderunt in mirabilibus ejus". Nihilominus tamen veritas est in Symbolo non haberi: Credo in sanctam, sed: Credo sanctam Ecclesiam, ut sit res credita, non ratio vel finis credendi, et ita habetur communiter in Symbolo Eeclesiae, et in Conciliis, et admonet Augustinus, sermon. 115 de Tempore, et cap. 12, et libr. de Fide et Symbolo, capit. 10, et alius locus ex Decreto citatus in Codice Gregoriano emendatus est; et Marian. Victor. etiam correxit lectiones Hieronymi, juxta antiquiores et veriores codices; sic etiam legunt Euseb. Emissen., serm. 1 et 2 de Symbolo; Ruflin., Chrysolog., et alii qui de symbolo scribunt, Epiphanus vero et Cyrillus non videntur tam accurate distinxisse inter illa verba, cum particula in, velsine illa, et ideo ita scripsisse videntur.

Sectio 6

Utrum materia fidei successu temporum crererit, vel interdum minuta fuerit

SECTIO VI. Utrum materia fidei successu temporum crererit, vel interdum minuta fuerit.

1. Exponitur sensus questionis. — Ecclesic tria tempora. — In hac quaestione, sicut in praecedenti, sermo est de materia per se fidei ; nam in accidentalibus facile potest accidere mutatio, ut etiam videbimus; materia autem per se fidei tota reducitur ad cognitionem mysteriorum Dei, ut Deus est, et Christi, ut redemptor est, juxta illud: Hac est cita eterna, ut cognoscant te solum Dewn cerum, et quem misisti Jesum Christum ; et ita sensus quaestionis est, an haec cognitio Dei et Christi fuerit major vel minor in diversis temporibus, vel aetatibus Ecclesiae. Ad quam explicandam distinguenda sunt tria pracipua tempora Excclesiee, scilicet, status legis naturae. legis scriptae, et legis gratiae; et in unoquoque illorum possunt etiam diversa tempora considerari, ut Gregorius , super Evangelia, distinguit statum legis naturae a principio usque ad diluvium, et a Noe usque ad Abraham, et ad Abraham usque ad Moysem. Item in singulis horum statuum distincuendi sunt homines illi, qui fuerunt principes et pastores Ecclesiae suis temporibus, a communi plebe et vulgo Ecclesiae, et ita varia insurgunt comparationes, circa fidei perfectiones, quas breviter explicaturi sumus.

2. Modi duo credendi explicite et implicite. — Modus eaplicite credendi variatur tantum secundum magis et minus. — Modus implicite credendi variatur em variis principiis. — Primo. — Secundo. — Tertio. — Quarto. — Suppono autem ulterius duplicem distingui modum, quo materia fidei credi potest, scilicet, explicite et implicite, quae distinctio fere ad totam materiam deserviet. Explicite credere, nihil aliud est quam credere aliquid in seipso, ita ut illud sit proxsimum objectum in quo cadit assensus fidei; credere autem implicite, est credere in alio tantum; quia quod sic creditur, revera non cognoscitur, neque intellectus format proprium conceptum propositionis, quae implicite tantum credi dicitur, sed alterius in qua illa continetur. Et prior quidem modus solum variatur secundum magis et minus, quatenus de eodem mysterio fidei formari potest expressior conceptus, vel minus perfectus, vel etiam quatenus de eadem re credita possunt plura vel pauciora cognosci. Si quis autem recte consideret, haec varietas solum consistit, vel in pluribus actibus fidei, per quos creduntur explicite et in se plures veritates pertinentes ad idem mysterium, seu ad eamdem rem creditam ; vel certe si major et minor expressio est circa eamdem omnino veritatem, diversitas magis est in apprehensione quam in ipso assensu fidei, et ita provenire potest ex doctrina et industria humana per scientiam acquisitam, vel per melius ingenium aut meliores species. At vero posterior modus, scilicet fidei implicitae, potest fundari in diversis principiis. Primo enim possunt in uno credito explicite dici alia implicite credi, ratione objecti formalis, in quo omnia credibilia connexionem habent, ita ut impossibile sit credere unum, quia Deus revelavit, quin animus sit paratus ad credenda omnia revelata, si sufficienter proponantur, et ea ratione creduntur implicite; sicut e contrario, qui negat unum articulum fidei, implicite negat omnia, quia non potest aliis per fidem adherere, si ab uno discedit; vel sicut qui unum peccatum explicite detestatur propter Deum, virtute et implicite detestatur omnia. Secundo, potest haec implicita fides esse perrelationem ad alios explicite credentes ; sic enim fideles simplices dicuntur credere omnia quae Ecclesia credit, vel quae Apostoli tradiderunt, quamvis illa ignorent. Tertio, potest hoc contingere ex parte materiae, idque multis modis, scilicet vel quia una propositio continetur in alia, tanquam conclusio in principio, ex quo potest evidenter colligi, et hoc modo, qui credit Christum esse hominem, implicite crcdit esse visibilem; vel quia una propositio est connexa cum alia in re ipsa, seu per identitatem rei, quamvis connexio ipsa non possit sine fide cognosci, et hoc modo, qui credit Deum esse infinitum, implicite credit esse trinum; vel etiam particulare in universau cognoscitur implicite, ut per se constat. Ac denique dicuntur implicite cognosci circumstantiae mysterii in substantia ejus, et ita qui credit Christum esse redemptorem, implicite credit mortuum esse pro hominibus, et similia.

3. Prima assertio. — Probatur es Paulo. — Item ez Patribus. — Item ex ratione. — His positis, dicendum imprimis est, fidem quoad substantiam credibilium semper fuisse eamdem a principio generis humani usque nunc. Ita docet Divus Thomas hic, artic. 7; Hugo de S. Victor., libr. 1 de Sacrament., part. 10, cap. 4et sequentibus; Magister, in 3, distinct. 25, ubl communiter Doctores ; Bonaventura, articulo secundo, quaestione prima; Albertus, articulo primo ad secundum; Scot., Durand., Richardus, et alii, quaestione prima; et Alensis, tertia parte, quaestione sexagesima nona. Et probatur aperte ex Paulo, ad Hebraeos 11, ubi, cum dixisset: Sine fide impossibile est placere Deo, subdit, quia accedentem ad Deum, oportet credere quia est, e quia remunerator est; quae duo virtute continent totam substantiam materiae fidei. Item ibidem definit, fidem esse substantiam rerum sperandarum ; res autem sperandae semper fuerunt eaedem secundum substantiam, scilicet, aeterna beatitudo, et quae ad illam spectant: unde subdit ibidem Paulus: Juata fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes. Praeterea, 2 ad Corinth. 4: Habentes (inquit) eumdem spiritum fidei ; et loquitur de antiquis Patribus. Facit etiam illud Actor. 4: Non est aliud nomen sub calo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri; unde constat fidem Christi fuisse semperque esse necessariam ad salutem, ut Paulus etiam exposuit, Actor. 17, ad Rom. 3, et ad Hebr. 9 ; exposuitque D. Gregorius, homil. decima septima in Ezechielem, accommodans illud Marc. 11: "Et qui preibant, et qui sequebantur, omnes clamabant : Hosanna filio David". Praeterea est haec communis consensio Patrum, ut constat ex Irenaeo, libro quarto, capite decimo tertio; Eusebio, libro primo Histor., capite quarto, ubi hac ralione dicit omnes fideles a principio mundi potuisse appellari Christianos; idem Epiphanius, haeres. 66; latius Augustinus, tractat. 45 in Joan. : Tempora variata sunt, non fides, el loquitur de fide pro materia ejus, unde subdit : Mutatus est sonus verbi, veniet, aut cenit, cadem tamen fides utrosque conjungit. Similia habet libro decimo octavo de Civitat., capite quadragesimo septimo, et sermone octavo de Tempore: Una (inquit) est fides novi et veteris Testamenti ; idem Epistol. 157 ad Optatum ; late libro decimo nono contr. Faust., capite decimo quarto, et sequent.; Hieronymus, ad Galat. 2 et 3 ; Chrysostomus et alii. Ratio vero est, quia semper fuit eadem Ecclesia in hominibus viatoribus, ut infra latius dicetur; ergo semper fuit eadem fides quoad substantiam ejus, quia fides est vinculum, et quasi forma constituens Ecclesiam et membra ejus. Item semper fuit eadem iustitia, et sanctitas secundum substantiam in hominibus viatoribus ; sed fundamentum jusutie et fides. Denique omnes tendunt in camdem beatitudinem, et per eumdem mediatorem Christum ; ergo necesse est ut omnes conveniant in eadem fide, saltem secundum substantiam ejus.

6. Secunda assertio. — Suadetur auctoritate assertio. — Suadetur etiam ratione. — secundo, dicendum est hanc fidem semper fuisse explicitam in Excclesia. Hanc etiam assertionem docent citati Theologi, et intelligitur praecipue de fide hominum, nam de fide Angelorum a nobis disputatur, libro quinto de Angelis, capite sexto, quanquam etiam de illa verificari possit utraque assertio; nam Angeli viatores per fidem etiam tendebant in eamdem beatitudinem cum hominibus, et per eumdem Christum, ut verior tenet sententia ; et ideo etiam illi habuerunt explicitam fidem Trinitatis et Incarnationis, ut tractatur in prima parte, quaestione quinquagesima septima, et dixi in 1 tom. de Incarnat., disputat. 32. De hominibus etiam lapsis praecipuc intelligitur assertio, nam de statu innocentiae alibi tractatur : quia vero ad explicandam assertionem necessarium erit, suppono Ádamum etiam in statu innocentiae habuisse explicitam fidem Christi et Incarnationis ejus. Hoc probavi late 3 part., quaest. 1, in Comment. articuli 3, ex communi doctrina Patrum, et jam est sententia communiter recepta. Inde ergo per se credibile est, Adamum docuisse et tradidisse iilam tidem filiis suis, et ita per traditionem conservatam esse in Ecclesia fidelium, etiam quoad explicitam fidem Christi ; unde Lco Pap., Epistol. 23, dicit a principio generis humani fuisse denuntiatum hominibus Christum in carne venturum; et Bernardus, serm. 6 in Vigiliam Nativit.,dicit prophetiam deChristo ab ipso Adamo initium sumpsissc. Unde Job hanc fidem habebat, cum, cap. 19, dicebat : Scio quia Redemptor meus vivit ; es quo Augustinus, libr. 18 de Civitat., cap. 57, coiligit etiam inter gentes conservatam fuisse hanc fidem in aliquibus. Unde etiam sacrificia qua tunc offerebant fideles, creduntur fuisse in significationem aliquam Christi venturi, propter quod dicitur in Apocalypsi: "Agnus occisus ab origine mundi," ut multi exponunt; et ex cap. 7 ad Hebr., constat Melchisedech obtulisse sacrificium in Christi figuram. Postea vero, cum haec fides peccatis obscurata esset, et homines inciperent ad idololatriam dechnare, renovata est in Abrahamo, qui espressiorem fidem mysteriorum habuit, juxta illud Joann. 8: "Abraham eaultavit ut videret diem meun, vidit, et gavisus est", et postea per manus Patrum, et per frequentes Dei revelationes factas Isaac, Jacob, et alus, pervenit usque ad Moysem, de quo, antequam legem acciperet, dicit Paulus, ad Hebr. 11: Fide, pratulisse "improperium Christi thesauro gyptiorum" ; et postea, Exod. 6, narratur exceilens Dei cognitio illi communicata. David etiam valde expressam habuit hanc fidem, ut ex ejus Psalmis constat, et ex verhis Christi, Matth, 22: "David in spiritu vocat eum Dominum" ; et idem est de aliis Prophetis, praesertim de Isaia, de quo dicitur, Joan. 12, quod vidit gloriam Dei, et locutus est de eo: et Luc. 10 generaliter dicitur qguod multi reges et Prophetwe desideraverunt eum videre; unde etiam, Genes. 19, dicitur, desideratus cunctis gentibus. Ex quo recte colligit Irenaeus, lib. 4, cap. 24: Si desideraverunt, ergo in eum crediderunt, quae desideria duraverunt usque ad senem Simeonem; de posteriori vero tempore Ecclesiae res est clara. Ratio vero non est alia, nisi quia ita ordinatum et provisum est a Deo in gloriam suam et Christi, ut perfectius ab Ecclesia fideli credi et amari posset ; item quia oportuit ut praecipua Dei mysteria, quae in patria videnda sunt, semper in via essent ab hominibus explicite credita.

5. Tertia assertio bipartita. — Prior pars unde constans. — Posterior ostenditur auctoritute.— Dico tertio: haec fides explicita semper fuit in Ecclesia in capitibus, seu principibus ejus, in communi autem populo fere non fuit, usque ad statum legis gratiae. Haec etiam assertio clara est, et prior pars proxime probata est in praecedenti assertione; nam quae adduximus maxime probant de principibus Ecclesiae. Altera vero pars sumi potest ex illo, ad Ephes. tertio: "Quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum," id est, vulgo, ubi ex nonnullis Patribus id notant Salmeron, Justinianus et Cornelius, expositores nostri, ponderantes etiam quod sequitur: Sicuti uunc revelatum est sanctis Apostolis, etc., quasi dicat, multo obscurius olim vulganbus hominibus, quam nunc. Unde Josunes prima Canon., capite quinto: 5Scimus quoniam Filus De venit, et dedit nobis scientium, ut cognoscumus verum Deum, et simus in vero Filio ejus ; unde Gregorius, homil. 16 in Ezech., paulo post medium : De cognatio nquit), que in Patribus sgüratualibus fuit, nota toti populo Hebreorun non fuit ; nam omnipotentem Deum, sanctam videlicet Trinitatem cum Prophetae praedicarent, populus ignorabut, solum Decalogum tenebat in fide, legem Trinitatis nesciens. Quae sententia multo majori ratione verum habet in Ecclesia Gentium, quae fuit ante legem scriptam, vel etiam cum illa. Imo in hoc excedebat populus Dei, quia expressiorem cognitionem habebat de Deo ipso; quia credita sunt ei eloquia Dei, ad Rom. 4A. Tenebatur etiam explicite credere Messiam venturum, ad quod Gentes non tenebantur, quia eis non ita proponebatur. Tamen neque etiam Hebraeorum populus Trinitatem agnoscebat, nec etiam divinitas Messiae venturi illis explicite proponebatur: neque etiam alia specialia mysteria ejus, quae omnia nunc explicite credit populus Christianus, ut ex dictis de Symbolo constat. Ratio vero hujus veritatis etiam pendet principaliter ex ordinatione divina; congruentia vero ex parte hominum redditur, quia illi status hominum erant imperfecti, juxta illud ad Heb. 7: Nihil ad perfectum adduait lev. Item quia genus humanum erat in statu inimicitiae, quatenus non crat satisfactum Deo pro communi offensa; et ideo, usque ad Christi praesentiam, fidei cognitio sicut et alia gratiae dona non suunt cum magna abundantia communicata hominibus, sed solum quantum expediebat ad majorem Christi gloriam, et ad executionem divinae praedestinationis.

6. Quarta assertio, qua formaliter satisfit titulo.— Ejus ratio. — Quarto, hinc colligitur responsio ad quaestionem propositam, nimirum materiam fidei, in ordine ad explicitam fidem, successu temporum crevisse. Dico in ordine ad euplicitam fidem, quia fides implicita semper fuit, et in omnibus, de tota materia fidei, aliquot ex modis fidei implicitae supra numeratis, ut facile unicuique constare poterit applicando illos. De fide autem explicita facile constat ex dictis. Ratio vero est, quia per diversa tempora multiplicatae fuerunt divinae revelationes et prophetiae, per quas doctrina et materia fidei expressius est hominibus proposita, ut ex Scriptura constat, et tradit ex professo D. Thomas, 2. 2, q. 1174, art. 6. Difficultas vero superest in explicando quomodo intelligendum sit hoc augmentum, et quae regula in illo servanda sit; duae enim regulae uus a Patribus, quae difficultate non carent.

1. Prima regula D. Thome pro intelligenda proaima assertione.— Ejus conjectura. — Altera conjectura.— Prima regula est D. Thomae hic, quaest. 1, art. 7, ad 4, et q. 176, artic. 6, homines, qui fuerunt Christo propinquiores, vel ante, vel post adventum ejus, habuisse fidem magis explicitam seu perfectiorem caeteris. Quam regulam solum suadet D. Thomae hac conjectura, quia in quocumque homine status propinquior juventuti est perfectior et robustior; ergo idem est cum proportione in Ecciesia; tempus autem adventus Christi fuit veluti juventus Ecclesiae; nam tunc fuit plenitudo temporis mundi, ut dicit Paulus, ad Gal. 4; ergo homines propinquiores illi aetati fuerunt etiam in fide perfectiores. Addere possumus aliam conjecturam : nam qui soli propinquiores sunt, magis illuminantur; Christus autem "fuit lux vera", ut dicitur Joan. 1, et quandiu fuit in mundo, lux fuit mundi, ut ipse etiam dixit; ergo homines viciniores illi, magis ab ipso illuminati sunt.

8. Dilemma contra dictam regulam.— Prima pars dilemmatis impugnatur. — Secunda pars dilem matis.— Arguitur contra illam.—/ Secunda regula ex D. Gregorio. — Congruentia pro secunda regula. —WHaec vero regula non caret difficultate : nam vel intelligitur universaliter, vel indefinite; neutro autem modo videtur posse subsistere. Non quidem universalitcr, id est, de omnibus hominibus, nam ante Christi adventum multi antiquiores habuerunt ma- jorem cognitionem mysteriorum fidei, quam multi posteriores, et Christo viciniores, ut, verbi gratia, Moyses excessit alios, qui postea fuerunt in lege veteri, ut sentit idem D. Thomas, d. art. 6, et sumi potest ex cap. 6 Exod. Item David excessit posteriores reges, et Isaias posteriores Prophetas, et sic de aliis. Post Christi autem adventum fuerunt multi in Ecclesia, Christi tempore posteriores, et nihilominus sapientia fidei doctiores, ut etiam experientia constat; imo tota Ecclesia videtur crescere de die in diem in majori fidei explicatione. Si autem illa regula indefinite intelligatur, erit quidem facilior, et non videtur sensus alienus a mente D. Thomae; nam solum ponit exemplum in Joanne Baptista et Apostolis, et ita solum sensisse videtur aliquos homines illius aetatis superesse omnes alios; tamen etiam in hoc sensu non caret diflicultate. Primo, quia Adam, tanquam parens totius generis humani, videtur habuisse magis explicitam fidem, et majorem sapientiam quam Joannes Baptista ; imo etiam de Abraham, Moyse, et David, et similibus, saltem videtur incerta illa comparatio. Secundo post Christi adventum multae propositiones de fide sunt definitae, quae antea non erant de fide, ut quod Christus duas habuerit voluntates, quod Beata Virgo nunquam peccaverit venialiter, quod justificatio fiat per qualitatem inhaerentem, et similes; ergo videtur esse magis explicita fides nunc in Ecclesia, quam fuerit in primitiva etiam in Apostolis, quia esse magis explicitam nihil aliud est quam extendi ad plura credibilia. Denique ratio D. Thomae non videtur efficas, quia Christus est lumen infinitae activitatis, ut sic dicam, et voluntarie illuminans, et ideo major vel minor actio ejus non est colligenda ex majori vel minori propinquitate temporis, sed ex ordiue sua divina sapientia et praedestinatione constituto, et ita potuit sua voluntate praefinire, ut hoc vel illo tempore esset Ecclesia magis vel minus instructa in fide, sive illud tempus esset propinquius, sive remotius tempore incarnationis suae.

9. Secunda regula ea Gregorio.—Congruentia pro 2 Regula. — Est ergo secunda regula D. Gregorii, hom. 16 in Ezechiel., dicentis : Quanto mundus ad eatremum ducitur, tanto nobis eterme scientie aditus largius aperitur ; quibus verbis indicat in Ecclesia esse magis explicitam fidem in quocumque tempore posteriori, quam in praecedenti, cui favet illud Sapientis : Justorum semita sicut lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Probat etiam Gregorius hoc inductione quadam; nam Abrabam exsplicatiorem fidem habuit quam praecedentes, et Moyses perfectiorem quam Abraham, et David quam Moyses,ut ipse dicit, et probat ex illo Psalm. centesimi decimi octavi: "Super senes intellegi." Et postca Joannes Baptista excessit superiores omnes, et Apostoli etiam superarunt ipsum, saitem in excellentia doctrinae. Denique addi potest congruentia, quia naturale est homini procedere ab imperfecto ad perfectum, et paulatim proficere, et ideo in senibus solet esse major sapientia ; Deus autem accommodat gratiam naturae; ergo verisimile est ita etiam illuminasse mundum et Ecclesiam.

10. Arguitur contra hanc 2. reg. — Verumtamen etiam haec regula difficultate non caret, nam contra illam fere eadcm objici possunt quae contra praecedentem, praeterquam quod multa in ea sumuntur incerta. Ilud vero ditticilius est, quia ex illa sequitur doctores Ecclesiae, posteriores Apostolis, fuisse sapientiores in fide, vel habuisse illam magis explicitam, quam ipsi Apostoli, quod dici non potest, et a Theologis communiter reprobatur , etiam tanquam temerarium ; nam illis specialiter promisit Christus Joan. 14, 15 et 16: "Ille vos docebit omnia , et suggeret vobis omnia quecumque dicero vobis" ; et ibidem ait: Omnia quacumnque novi a Paítre, nota feci volis ; et ideo dicuntur habere primitias Spiritus, ad Rom. 8, et 2 ad Corint. 3: "Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes" ; et ad Ephes. 1: "Secundum divitias gratie ejus, que abundavit in nobis in Dei sapientia" ; unde Epiphau., haeres. 66, versus finem, dicit, Apostolos accepisse donum, quo omnia ipsis clare Spiritus sanctus eaposuit, scilicet, claritate fidei explicite , et non scientiae, et idem sentiunt de Apostolis Cyprianus, ep. 74; Augustinus, 1l. 5 de Bapt., c. 26; et Cyrillus, l. 4 in Isaiam, orat. 4; et ratio id videtur ostendere, quia ipsi fuerunt magistri fidei novi Testamenti, et ideo fides Ecclesiae dicitur fundata super fidem Apostolorum; non ergo potest esse major in Ecclesia, quam in Apostolis fuerit.

11. Sustinentur predicte regule, et quedam pro ipsis notantur. — His non obstantibus, dictae regulae convenienter explicata verae sunt, et facile possunt in concordiam reduci. Oportet tamen imprimis distinguere inter communem plebem fidelium et Principes seu capita Ecclesiae, et cum proportione compa- rationem facere. Deinde hac comparatio praecise facienda est in cognitione fidei, quatenus ex divina revelatione et infuso lumine pendet, non in scientia acquisita, quae per industriam humanam comparari potest, etiam circa res divinas, fide ipsa supposita. Ac denique hujusmodi comparationes non sunt ita intelligendae, ut exacte et in omnibus personis ac temporibus necessario debeant verificari, sed regulariter, et ut plurimum, seu a toto genere, ut aiunt, aut comparando statum cum statu, vel capita illorum inter se, quae omnia sumuntur ex D. Thoma, d. quaest. 174, art. 6, et Cajetano, q. 1, art.7.

12. Pro prima regula primum pronuntiatum bimembre.—Membrum prius.—BMembrum posterius. — Primo ergc, comparando statum Ecclesiae quoad corpus seu communem plebem ejus, sic verum est fuisse in Ecclesia magis explicitam fidem in statu, seu tempore viciniori Christo Domino. Hoc satis notum est ex dictis, et ex discursu supra facto; nam in lege naturae, magis obscura vel implicita fuit fides quam sub lege Moysis; et in lege gratia multo magis fuit explicata, tam circa mysterium Trinitatis; nam, ut inquit Gregorius supra, per Testamentum novun in corde fidelis popula fides Trinitatis crevit, juata illud Matth., ult : Huntes, docete omnes gentes, etc.; quam circa mysterium Incarnationis, de quo Paulus, ad Ephes. 3: In prioribus generationibus mysterium Christi non est agnitum, sicut nunc est revelatum S S. Apostolis et Prophetis, et ideo dixit Irenaeus, l. 3, c. 47: 7n noro Testamento, fides lhominum, quee est apud Deum , aucta est. At vero distinguendo in illismet statibus tempora propinquiora, vel remotiora Christo, aut fini mundi, nihil credo posse certum afltirmari; nam in unoquoque statu potuit esse magna varietas et rerum vicissitudo, et ita in statu legis naturae potuit esse fides in ejus initio satis explicata pro capacitate illius status, et postea paulatim obscurari usque ad tempora Abrahae, in quo veluti renovata est, et fortasse aucta in cognitione Dei, quoad omnipotentiam ejus, ut D. Thomas supra dicit, et quoad spem Christi venturi, propter specialem promissionem factam Abrahaee ct filiis ejus. Deinde vero paulatim minui coepit cognitio, fidei, et ita processit usque ad Moysem. Similiter etiam in statu legis veteris magna fuit vicissitudo ét mutatio, ut constat ex Scriptura; et ideo Deus certis temporibus mittebat Prophetas, per quos fidei cognitio quasi renovaretur: unde contingere potuit ut tempore adventus Christi populus ille majori ignorantia laboraret, quam superioribus temporibus. Denique etiam m Christi Ecclesia hae mutationes inventae sunt. Si autem attente considerentur, magis fuerunt in varietate, vel extensione locorum, quam in substantiali fide corporis Ecclesiae ; nam haec semper videtur fuisse aeque explicata in communi plebe fidelium, saltem quoad symbolum A postolorum. Neque hoc est praeter regulam D. Thomae, nam haec Ecclesia semper est aeque propinqua Christo: ipse enim promisit, et praesentiam suam, dicens : Ecce ego voliscum sum usque ad consummationem seculi; et assistentiam divini Spiritus, dicens: Ut maneat voliscum in eternum.

13. Secundum pronuntiatum pro ead. 1 reg. — Temerarium putare aliquem post Apostolorum euplicatiorem fidem habuisse. — Limitatio secunda pronuntiati. — Secundo, comparando capita, dicendum est homines propinquiores Christo, qui in unoquoque statu fuerunt capita Ecclesiae, magis fuisse in fide illuminatos, regulariter loquendo. Ita explicat sententiam suam D. Thomas, et ita etiam est interpretanda regula Gregorii, et patet facile ex discursu ejus, quia Moyses videtur fuisse excellentior in divinis illustrationibus, quam superiores; et specialiter ait D. Thomas excessisse in cognitione divinitatis quoad simplicitatem ejus, quam Deus illi ostendit, revelato illo nomine: Zgo sum qui sum, juxta illud Exod. 6: Nomen meum manifestavi eis. Postea vero Apostoli majorem cognitionem acceperunt, ut recte probant argumenta facta, neque est cogitandum aliquos post illos habuisse majorem fidei cognitionem, neque posset id sine temeritate affirmari, ut satis etiam probatum est. Dixi autem, regalariter, quia in quolibet statu potest cogitari aliqua exceptio, ut in statu legis naturae fortasse Adam excessit posteriores, et in statu legis scriptae David forte excessit Moysem, Isaiam, et alios, ut etiam tactum est. Deinde Joannes Baptista conferri potest cum Apo: tolis ; de Elia etiam, et Enoch, quatenus venturi sunt tempore ultimi judicii, cogitari porest an sint habituri vel aequalem vel majorem cognitionem fidei; itaque in his nihil certius affirmari potest.

14. Tertium pronunciatum pro utraque reg. — Tertio, dicendum est specialiter de Ecclesia Christi, successu temporum crevisse in sapientia rerum divinarum acquisita, mediante fide, ut experimento constat. Unde quoad hanc sapientiam potuit esse etiam mutatio et varietas in Ecclesia, in qua nulla ex praedictis regulis potest habere moralem certitudinem ; nam in quibusdam temporibus magis propinquis adventui Christi videtur Ecclesia abundasse major? lumine et cognitione, existentibus in ea illustrioribus Doctoribus, quae postea remitti potuit illis deficientibus, et iterum postea crescere advenientibus aliis, nam hoc totum pendet ex ordine divinae providentiae, adjuncta sollicitudine pastorum Ecclesiae; et hoc probant dubitationes factae, quae ex dictis facile solvuntur.

15. Questiuncula. — Partis negative motivum. — Una tantum superest expedienda difficultas, quae proposita etiam est, et est majoris momenti, an scilicet in Ecclesia Christi creverit fides, quoad aliquas propositiones credendas de fide, in posteriori tempore, quae antea non credebantur tanquam de fide? Nam ex dictis videtur sequi pars negativa, quia sapientia infusa non potuit etiam extensivc crescere in hac Ecclesia, alias possent posteriores pastores Ecclesia in hac sapientia superare Apostolos; item in hac Ecclesia non sunt novae revelationes; ergo nec nova credibilia. Denique ita videntur sentire Scholastici supra citati, dicentes non augeri fidem Ecclesiae quoad numerum credibilium, sed solum quoad explicationem; D. Thomas etiam in hac quaest. 1, art. 10, ad 1, dicit nihil doceri ab Ecclesia, quod in doctrina Apostolorum non contineatur, sed explicari magis, et proponi fidelibus propter haereticos; unde etiam Wald., 1. 2 Doctrinal. fid. antiq., cap. 22 et 23, dicit non posse Ecclesiam novum articulum fidei condere, sed antiquos explicare, quod etiam tradit Castro, l. 1 contr. haereticos, capite 8; et Cano, l. 2 de Locis, c. etl. 4. cap. 3.

16. Fere resolut. pars prior.— Pars postcrior. — Sed quia hoc punctum attingit materiam de Potestate Pontificis et Concilii ad definiendas fidei vcritates, quam infra, disp. 5, sect. 1 et 8, ex professo tractaturi sumus , ideo breviter dico simpliciter quidem asserendum esse Ecclesiam non tradere novam fidem, sed antiquam semper stabilire et explicare; nam propterea recurrit semper ad Scripturam et Apostolicas traditiones, et ita docent etiam antiqui Patres, ut Vincent. Lyrinens., lib. cont. Profan. voc. novit., cap. 7 et 37; Irenaeus, l. 3 contra Haeres., cap. 2; et Hieronymus in id Psalm. 86: "Dominus narravit in Scripturis populorum, et principum" horum, qui fuerunt in ea. ubi espendit verbun illud, fuerunt, ut exponat Principes illos fuisse Apostolos. Hoc tamen non obstante, verum est aliquam propositionem explicite nunc credi de fide, quae antea exphicite non credebatur ab Ecclesia, quamvis implicite in doctrina antiqua contineretur; hoc probant exempla supra adducta, et optimum etiam est de baptismo dato ab haeretico in forma Ecclesiae, an sit iterandus, vel sit validus; nam tempore Cypriani neutrum erat de fide; et ideo, licet ipse et Stephanus Papa contraria sentirent, nihilominus in ejusdem fidei unione permanserunt, quia Stephanus nihil definivit; postea vero de fide traditum est, talem baptismum non esse iterandum; et multa similia possunt afferri, et sine dubio hoc spectat ad potestatem definiendi Ecclesiae. Neque ad hoc est necessaria nova revelatio, sed suffticit infaliibilis assistentia Spiritus Sancti ad explicandum et proponendum explicite id quod antea implicite taptum in revclatis continebatur.

17. Satisfit motivis negative partis in num. 15. — Et ita sunt explicandi dicti auctores. Nam illa explicatio, quam dicunt posse Ecclesiam facere, aliquando est per explicationem novae propositionis contentae in antiquis. Ia autem propositio nunquam est novus articulus, quia non pertinet ad materiam veluti substantialem fidei explicite ab omnibus crcdendam; illa enim suflicienter fuit semper explicata in Symbolo, sed pertinet saepe ad doctrinam fidei, quam oportet sciri a Doctoribus Ecclesiae, juxta temporum varietatem vel necessitatem.

18. Unum genus propositionum que successu temporis emplicite creduntur.—Alterum genus.—benique, propter id quod de Apostolis tangitur, possumus distinguere duplicem ordinem propositionum, quae successu temporum explicite creduntur; quaedam enim pertinent veluii ad substantiam mysteriorum, ut in mysterio lIucarnationis, quod Christus babuerit duas voluntates; et in mysterio Eucharisiiae, quod subsiantia pauis post consecrationem non maneat, et simiies; et de hujusmodi credendum est, fuisse cogniias ab Apostolis non tantum umplicite, sed explicite, quia optime intelligebant Scripturas, et mysteria omnia quae ad traditionem fidei pertinebant. Aliae vero sunt propositiones contingentes, quae tempore Apostoiorum nondum evenerant, ut quod iste sit Pontifex, quod hoc sit verum Concilium, et similes; et has non oportuit cognosci ab Apostolis explicite, sed tantum in universali, quia non erat necessarium illis revelari omnia futura. Et fortasse hoc modo in die Pentecostes non fuerunt edocti explicite de omnibus mysteriis fidei, quoad particulares cireumstantias eorum, ut de modo vocationis Gentium, et de cessatione legalium, ut plane colligitur ex Actorum 10 et 15 ; et sic etiam Joannes, in Apocalypsi, multa intellexit de futuris, quae aliis revelata non fucre, et fortasse multa ex illis non intelligentur certo et explicite, donec impleantur. Ita ergo potest Ecclesia in his rebus cognoscendis proficere, etiam cum certitudine fidei, interveniente Ecclesiae definitione, quae propter assistentiam Spiritus Sancti vim habet revelationis, seu infallibiliter applicat revelationem universalem ad particulare objectum.

Et haec sufficiunt de objecto materiali; nam alia quae hic tractari possent de propositionibus mediate tantum, vel traditis, et non scriptis, pendent ex dicendis de obiecto formali, et ce regulis fidei, et ibi tractabuntur.

PrevBack to TopNext