Text List

Disputatio 4

Disputatio 4

De propositione objecti fidei sufficiente ac necessaria ad credendum

DISPUTATIO IV. DE PROPOSITIONE OBJECTI FIDEI SUFFICIENTE AC NECESSARIA AD CREDENDUM.

Necessitas propositionis oritur tum ex parte objecti, quia obscurum est. — Tum ex parte nostri, quia nequimus aliter credere prudenter. —biximus hactenus de toto objecto fidei, tam materiali quam formali. Indicavimus etiam, praeter haec duo, esse necessariam conditionem aliam ex parte objecti ad credendum, nimirum ut objectum fidei sufficienter proponatur, cujus conditionis necessitas ex ipsa obscuritate objecti seu revelationis fidei nascitur ; nam quia objectum fidei in se non videtur, neque etiam revelatio ipsa evidenter cognoscitur ut emanans a Deo, nec Deus ipse ut reveians et testificans, ideo necesse est ut totum objectum credendum et revelatio ejus alio modo proponatur, et offeratur intellectui, ut circa illud versari et assensum praebere valeat. Potest etiam haec necessitas alio modo declarari : nam fidei assensus, licet sit actus intellectus, a voluntate tanquam a movente seu imperante dependet : Nemo enim credit nisi volens, ait Augustinus. Igitur ante assensum credendi antecedit voluntas credendi ; non potest autem voluntas ferri in incoenitum; ergo ante assensum, et voluntatem credendi, necessario antecedere debet aliqua cognitio qua ipsummet credere proponatur ut honestum seu amabile, et rationi conseutaneum; et consequenter etiam oportet ut id quod credendum est, proponatur ut credibile et dignum fide; ergo hac ratione propositio illius objecti antecedere debet, saltem ut conditio necessaria ad credendum. De hac igitur conditione et propositione nobis dicendum superest. Et tria circa illam explicabimus: primum a quo fieri possit aut debeat; secundo, quomodo aut qualis esse debeat; tertio, an de facto in fide no^a non sufficienter modo, sed etiam perfectissime reperiatur, quod a sect. 3 usque ad finem disputationis praestabimus.

Sectio 1

Utrum ad credendum necessarium sit objectum fidei immediate a deo proponi singulis credentibus

SECTIO I. Utrum ad credendum necessarium sit objectum fidei immediate a Deo proponi singulis credentibus.

1. Haeresis affirmans. — Argumentum primum. hereticorum ea Scriptura. — Secundum argunentum ea ratione.—In hoc puncto fuit antiqua haeresis, illud solum esse credendum ab homine, quod Deus illi immediate proponit et revelat. Hanc haeresim excitarunt haeretici hujus temporis, ut sumitur ex Hosio, lib. 4 cont. Brentium, et ex Bellarmino, lib. 3 de Verbo Dei, cap. 3; et ex hoc principio dicunt regulam credendi esse privatam inspirationem seu illuminationem, quae unicuique interius fit, ut latius disputatione sequenti videbimus. Afferunt autem hi haeretici nonnulla Scripturae testimonia ad hunc errorem suadendum. Primum et praecipuum est illud Hier. 31: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in cordibus eorum scribam eam, prin- cipaliter enim loquitur de lege fidei: unde subdit : Non docebit unusquisque proximum suum, etc., significans omnes esse immediate docendos a Deo. Secundum est illud 1. Joann. 2: Unctio docebit vos de omnibus, unde ibidem etiam dicitur: Non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, etc.; cui etiam consonat illud Matth. 23: Unus est magister vester, et illud Joan. 10: Oves mem vocem meam audiunt, ac denique illud 1 ad Corinth. 2: Spiritualis aulem judicat omnia. Secundo, possumus argumentari ratione, quia si propositio fidei per creaturam fiat, et praesertim per homines, eo ipso necessarium est, ut veritas fidei reddatur incerta: hoc autem est contra rationem fidei Christianae: ergo perfectio hujus fidei exigit, ut objectum ejus immediate per Deum ipsum illi proponatur. Major (caetera enim clara sunt) declaratur exemplo: nam si aliquid nobis proponatur, ut credendum ex testimonio hominis fide dignissimi, et non ab illo verbum ejus audiamus, sed per alium minoris auctoritatis proponatur, hoc ipso infirmatur fides humana in suo ordine, et res minus certa efficitur, et tanto magis crescit hac incertitudo, quanto plura media, seu plures proponentes intercedunt, quod totum evidenti experimento notum est; ergo idem erit, proportione servata, in fide divina, et objecto ejus: nam intercedit eadem ratio, videlicet quod certitudo assensus etiam pendeat a proponente, et ideo nisi ille sit aequalis auctoritatis, claudicat, ut ita dicam, assensus, et certitudo.

2. Assertio de fide. —Probatur ex Scriptura. Contrarium nihilominus docet fides Catholica, ad quam in hoc puncto explicandam , dico primo: non est necessarium ad credendum, ut fidei objectum per ipsum Deum immediate proponatur. Assertio est certa de fide, quae probari potest simul inductione et divinis Scripturis ; nam imprimis angelis omnibus sufficienter propositum est fidei objectum, et tamen, juxta doctrinam communem Theologorum, sumptam ex Dionysio, cap. 4 de Divinis nominibus, non omnibus immediate Deus locutus est ; illuminat enim infima per media, et media per superiora, atque ita tantum supremo angelo creditur Deus immediate revelasse mysteria, et per eum caeteros suo ordine. Unde etiam de Adamo licet verum sit immediate accepisse a Deo infusam fidem, nihilominus quoad objecti propositionem per angelos fuit illuminatus et doctus, juxta eamdem communem doctrinam. Verum haec minus certa sunt, licet sint verisimiliora. De hominibus autem in statu naturae lapsae certior fit inductio, nam imprimis in statu legis naturae paucae factae sunt revelationes hominibus, qua immediate a Deo processerint, scilicet, quibusdam Patriarchis, vel excellentioribus hominibus; ordinaria autem lex fuit, ut parentes filios docerent, et sic per continuam traditionem fides ad posteros deveniret, et hoc modo Adam instruxit in fide filios suos, et de Abraham dicitur, Genes. 18: "Scio quod praecepturus sit filiis suis", ec. Deinde de tempore legis Moy sis dicitur, Exod. 14: "Crediderunt Deo, et Moysi servo ejus", utique Deo, ut testificanti et immediate loquenti cum Moyse, Moysi autem ut sufficienter proponenti; nam Deus ad totum populum per Moysem loquebatur ; Deuter. 10 additur: "Eruntque verba haec in corde tuo, et docebis ea filiis tuis". Unde est illud Psalm. 71: "Quanta mandavit Patribus nostris, nota facere ea filiis suis". Praeter haec autem saepe Deus per Prophetas loquebatur, et novas revelationes proponebat, juxta illud Luc. 1: "Sicut locutus est per os Sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus" ; et ad Hebr. 1: "Olim Deus loquens Patribus in prophetis". Denique in lege gratiae, idem modus providentiae et praedicationis fidei servatus est. Nam imprimis missus est Joannes, ut omnes crederent per illum ; postea vero Deus ipse per humanitatem assumptam docuit eos, qui illum immediate audire potuerunt. Ad reliquos autem misit Apostolos dicens, Matth. ultimo: "Praedicate Evangelium omnia creaturae" ; et subdit: "Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit" ; et Actor. 1: "Eritis mihi testes, etc., usque ad ultimum terra". Ergo hic est modus sufticiens, imo et ordinarius, ad proponendam et concipiendam fidem. Et ideo dixit Paulus, ad Rom. 10: "Fides ex auditu, auditus autem per cerbum Christi". Loquitur autem de verbo sensibili, nam subdit: "Quomodo audient sine praedicante", etc.

3. Confirmatur ab absurdo. — Item ez Patribus. — Et confirmatur haec veritas, quia alias inutilis esset Scriptura, et traditio, ac doctrina fidei per Ecclesiam, quia haec omnia creata sunt; ergo si necessaria est immediata locutio, et propositio ipsius Dei, haec non sufficiunt, imo parum deserviunt. Consequens autem est plane haereticum ; nam de Scripturis dicit Christus, Joann. 10: "Scrutamini Scripturas, nam ipse testimonium perhibent de me" ; quamvis enim per homines scriptae sint, tamen Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt Sancti Dei homines, et ipsaemet Scripturae traditionem et doctrinam Ecclesiasticam ccommendant, ut infra suis locis videbimus. Unde etiam potest haec veritas confirmari testiimoniis Patrum, qui nos docent recurrere ad originem fidei, et per continuam traditionem credentium veram fidem retinere; et specialiter videri possunt lrenaus, lib. 4, cap. 43, et Cyprianus, in Epistol. 14; Eusebius, in principio librorum de praeparatione Evangel. ; Epiphan., in principio oper. cont. haeres., et optime Augustinus, in Prooemio lib. de Doctrina Christian., et toto libr. de Utilitate credendi, et libro undecimo Confess. cap. 3.

4. Denique confirmutur ex congruentiis. — Prima, quam attigit Augustinus. — Secunda congruentia. — Tertia. — Denique addere possumus congruentias ; prima desumitur ex suavi ordine divinae providentiae, quam tetigit Augustinus, libr. contr. Epistol. Fund., cap. 4 et 14, dicens : Sicut Deus immediate creavit ununn hominem, et ab illo ac per illum producti sunt cateri successione continua, ita n fide per se instruvisse Deum quosdam homines, a quibus alii docerentur. Et ita communis ratio prudentiae est, ut homines per homines doceantur, sicut ad Cornelium missus est Petrus, Actor. 10, et ad Eunuchum Philippus, Actor. 8. Quod si interdum hic ordo mutatur, est speciale privilegium, sicut Paulus de se dicit, ad Galat. 1: NVon ab hominibus, neque per hominem. Secundo, fuit hoc conveniens ad conservandam consensionem et unitatem fidei inter homines, nam si fides concipi non posset, nisi per immediatam Dei propositionem, unusquisque praesumeret de sua fide, et fieret sibi regula fidei, quod est absurdissimum, ut infra videbimus. Sic enim Angelus Satanae facile se transformaret in Angelum lucis, et inde nascerentur infinitae divisiones et schismata, quia non tenerentur homines fidem dare exteriori doctrinae, sed interiori imaginationi, contra illud Pauli: "Si Angelus de caelo evangelizaverit vobis aliter quam evangelizatum est, anathema sit". Tertio, potuit hoc conferre ad majus meritum fidei, et majorem humilitatem exercendam, dum in re difficillima homo subjicitur homini, etiam quoad intellectum, in quo solet esse major difficultas. Hae autem rationes omnes supponunt hunc modum propositionis fidei posse esse suflicientem, quod ex usu ipso satis probatum relinquitur; modus autem hujus sufficientiae insinuabitur statim respondendo ad rationem contrarii erroris, et latius in sequentibus explicabitur.

5. Assertio secunda bipartita. — Prima pars assertionis. — Immediata propositio immediatione suppositi in tribus eventibus locum habet. — Primus eventus, necessitatis. — Secundus, dignationis. — Tertius, privilegii. — Dico secundo : quamvis necessarium non sit ut sufficiens propositio fidei a Deo immediate fiat, necessarium saltem est ut divina virtus in ea proxime et specialiter intercedat. Haec assertio potest commode declarari per distinctionem illam physicam de causa effticiente immediata immediatione suppositi, vel immediatione virtutis : prior enim pars procedit de immediatione suppositi ; sic enim ostensum est in praecedenti assertione, non esse necessarium ut propositio fidei immediate a Deo fiat; quin potius regula generalis in hoc puncto est, ordinarie illam propositionem fieri per aliquos Dei ministros, vel homines, vel angelos, juxta occurrentem opportunitatem; in tribus autem casibus invenimus, Deum proposuisse fidem immediate immediatione suppositi. Primus vocari potest necessitatis; sic enim dixit D. Thomas, 3 Cont. Gent., cap. 154, necessarium esse ut propositio fidei interdum a Deo immediate fiat; nam si fides traditur per aliquem Dei ministrum, necessarium est ut ille sit doctus ab alio, unde cum non procedatur in infinitum, necessarium est pervenire ad aliquem qui sit immediate doctus a Deo, et hoc modo Deus immediate proposuit fidem primo Angelo, ut dixi. Procedit autem hic discursus, quando minister Dei per fidem tantum suscepit doctrinam quam aliis tradit ; posset enim primus fidei praedicator doceri a Deo per scientiam infusam vel beatam, et tunc non esset necessarium proprium objectum fidei, quatenus tale est, alicuu proponi a Deo immediate, sed solum ut objectum scientiae vel visionis : et hoc modo Christus Dominus immediate aliis fidem proposuit, quamvis illi nulla sit facta propositio fidei; quia fidem non habuit, sed visionem et scientiam. Secundus ergo casus, in quo Deus proposuit immediate fidem, dici potest dignationis, seu specialis dispensationis ; et haec fuit propositio fidei per Christum Dominum facta, de qua Paulus, ad Hebr. 1: "Olim Deus loquens Patribus in Prophetis, novissime locutus est nobis in Filio", id est, per Filium; et hoc est quod, Isai. 14, praedictum erat: "Dabo filios tuos doctos a Domino". Propter quod dixit Christus Dominus, Joan. 6: "Scriptum est in Prophetis : Erunt omnes docibiles Dei", ut notavit Hieronymus ad dictum locum Isaiae. Tertius casus vocari potest specialis privilegii, sicut Paulus de se dicit: "Non ab hominibus , neque per hominem, sed per Jesum Christum", ad Galat. 1 ; et fortasse hoc privilegium concessum est Moysi, Davidi, aut aliis eximiis Prophetis, quamvis, juxta doctrinam Dionysii et Theologorum, probabilius sit omnes ilias revelationes factas esse ministerio angelorum. Extra hos vero casus fit propositio per ministerium hominum, ut in praecedente assertione probavi.

6. Secunda pars assertionis, de immediatione virtutis declaratur. — Ratione ostendiIur. — Altera vero pars assertionis procedit de immediatione virtutis; et sensus est, quoties fides praedicatur, ut propositio fiat sufficiens, necessarium esse ut speciali modo Deus circa illam cooperetur, non tantum generaliter concurrendo per modum causae primae, quod per se clarum est, sed etiam speciahter adjuvando, et peculiari modo doctrinam confirmando, juxta illud Marci, ultimo: "Predicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis". Ratio autem est, quia doctrina fidei est valde supernaturalis, et magna ex parte repugnans humanae concupiscentiae, et ideo, ut credibilis fiat et amabilis, necesse est ut divina virtus interveniat, quae et illam speciali modo persuadeat, et capacitati hominis accommodet. Potestque amplius in hunc modum declarari, nam haec fides dupliciter potest proponi: primo per generalem praedicationem, quae fit quando primum incipit introduci, sicut praedicata est per Christum, et per Apostolos, et tunc profecto necessarium fuit doctrinam confirmari signis propriis divinae virtutis, ut sunt miracula, et quae infra, sect. 3, commemorabimus, et ideo semper hunc ordinem Deus observavit, ut constat in promulgatione Evangelii, et in promulgatione veteris Testamenti, et fere in singulis Prophetis; ac denique de seipso dixit Christus : S? uon venissem, et locutus eis fuissem et si opera non fecissen in eis, que nullus alius fecit, peccatum non haherent. Alio modo contingit fidem jam sufhicienter praedicatam et introductam, singulis praedicari et quasi applicari, et tunc non sunt neccssaria exteriora signa divinae virtutis ; necessarium autem est ut divina virtus interius adjuvet et cooperetur, ut unusquisque sufficienter percipiat propositionem fidei, et de illa convenienter judicet; nam totum hoc est opus valde supernaturale, quod sine peculiari auxilio gratiae praestari non potest. Et hoc insinuatum est Actor. 16, cum de quadam faeemina dicitur : Cui Deus aperuit cor, ut intenderet his quee dicebantur a Paulo, quasi hoc fuerit necessarium ut crederet; nam, ut idem Paulus dixit, 1 ad Corinth. 3: Nequequi plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus ; propter quod dixit D. Gregorius, homil. 40 in Evangel.: Nisi dicinus Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris ; quia licet necessarius sit, non sufficit sine spiritus cooperatione. His ergo modis propositio fidei est a Deo, vel immediatione suppositi, vel immediatione virtutis.

7. Satisfit allatis in num. 1. — Adlocumm Jeremiee. — Aliud est interior revelatio, aliud aurilium.—Ad loca Jonnnis.—Ad cetera loca. — Superest respondere ad motiva contrarii erroris. Et imprimis testimonium Jeremiae nihil ad propositum facit, quia ut jam in libro 10 de Legibus, cap. 3, num. $8, exposuimus, ibi specialiter promittitur novum testamentum, et lex Evangelica hominibus tradenda, ut exposuit Paulus, ad Hebr. 8 et 10. Unde, quia haec lex perfectissima et masime spiritualis futura erat, ideo dicitur scribenda in cordibus et mentibus hominum; non quia non esset tradenda per exteriorem doctrinam, sed quia, mediante verbo Dei externo, erat cordibus imprimenda; insinuatur etiam ibi abundantia divinae doctrinae futura in tempore legis gratiae, et praecipue ir initio, in ipsomet Messiae adventu, ut late et bene explicat Franciscus Ribera, ad Hebr. 8. Denique promittitur eo loco peculiaris gratia, et interna Spiritus Sancti illuminatio, danda hominibus in hoc tempore legis gratiae, ad credenda et intelligenda mysteria quae illis praedicantur, juxta illud Joel. 2: "Effundam de spiritu meo super omnem carnem" ; unde in hoc valde errant haeretici, nam confundunt internum spiritum et auxilium gratiae necessarium ad credendum , cum interna revelatione. Cum tamen haec duo valde diversa sint, nam auxilium internum gratiae, in singulis necessarium est ut credant; singularis vero revelatio interna, quae per aures corporis non ingrediatur, non semper nec regulariter necessaria cst, ut diximus. Et inde sumenda est responsio ad secundum testimonium, ex 1 Joan. 2; nam ibi unctionem spiritus vocat Joannes, internam inspirationem ; nam per illam homo illuminatur et juvatur ad credendum ; illa vero unctio supponit exteriorem doctrinam regulariter loquendo, quod clare insinuavit ibidem Joannes, dicens: "Quod audistis ab initio, in vobis permaneat", ubi recte Augustinus, tract. 3, notat superfluum fuisse Joannem monere, ut doctrinam datam retinerent, si sola interior illuminatio seu revelatio sufliceret, de quo etiam videri potest optime Gregorius, 5 Moral., cap. 18, alias 19. Et hinc patet responsio ad caetera testimonia ; nam ratione interni auxilii gratiae, dicitur Deus specialiter docere credentes, juxta illud Psal. 93: "Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum" ; et ideo Augustinus saepe auxilium gratiae vocat interiorem doctrinam, quae regulariter exteriorem supponit, et hoc modo exponit Gregorius supra locum Matth. 23: "Unus est magister vester". Et sic etiam oves Christi dicuntur cocem ejus audire, et spiritualis dicitur omnia judicare, per regulas tamen et documenta fidei, et ad hunc modum intelligenda sunt alia, quae afferri possent.

8. Ad rationem in eodem num. 1. — Ad rationem, dicitur imprimis eamdem fere difficultatem esse in propositione fidei, etiamsi a Deo immediate fiat: nam qui illam recipit, non videt evidenter Deum esse qui loquitur, quando revelatio est obscura, prout ad fidem necessaria est, ut in superioribus diximus. Eadem ergo difficultas relinquitur, quomodo talis propositio possit sufficere ad certitudinem infallibilem fidei. Responsio ergo generalis est, sufficere evidentiam credibilitatis, quae tam in propositione externa, quam in mere interna inveniri potest. Qualis autem haec sit, et quomodo sufficiat, paulatim explicandum est.

Sectio 2

Qualis esse debeat propositio objecti fidei, ut ad credendum fide christiana sufficiat

SECTIO II. Qualis esse debeat propositio objecti fidei, ut ad credendum fide Christiana sufficiat.

1. Vana infidelium reprehensio. — Aliorum haeeretiorum eatremus error. —Solent infideles, ut ait Basilius in Psalm. 115, reprehendere Christianos, eo quod sine ratione, vel, ut ipsi putant, contra rationem credant ; qua de causa dixit Paulus, 1 ad Corinth. 1: "Verbum crucis pereuntibus videri stultitiam", et similiter ait "Christum crucifixum Judaeis esse scandalum, Gentibus autem stultitiam". Prophirius etiam, et Julianus Apostata, ut refert divus Hieronymus, Matth. 9, irridebant stultitiam eorum qui Christi doctrinam et vocationem sequuntur. Unde alii haeretici, ad vitandam hanc reprehensionem, in aliud extremum inciderunt, dicentes nil esse credendum, nisi quod ratione ostenditur, ut videri potest apud Augustinuni, lib. de Utilitate credendi; et Bernardum, epistol. 109. Vera autem et Catholica doctriua mediam viam tenet ; nam et levitatem animi et duritiem cordis reprehendit in credendo; docetque, quamvis non semper possimus rationem reddere propriam earum rerum quas credimus, posse nihilominus sufticientem rationem reddere cur credamus ; sic enim dixit Petrus, 1 can., cap. 3, "paratos nos esse debere ad reddendam rationem ejus, quae in nobis est spei seu fidei". Hanc ergo rationem in praesenti inquirimus, nam ex hoc pendet ut sciamus qtiomodo possit talis esse propositio fidei, ut sit rationi consentaneum illam recipere.

2. Ratio dubitandi in hac qua stione.— Confirmatur primo. — Secundo. — Ratio autem dubitandi esse potest, quia vel haec propositio ostendit sufficienter rem credendam in se; et hoc dici non potest, quia per fidei doctrinam non ostenduntur veritates credendae in seipsis ut est botum ; vel ostendit res credendas saltem sub ratione credibilis, et hoc etiam non videtur dici posse; quia vel illa ostensio est tantum probabilis, vel est evidens; prior est insufficiens, posterior autem videtur impossibilis; ergo nulla est quae sufficiat : minor quoad priorem partem probatur, quia si propositio fidei sit tantum probabilis, relinquet formidinem et dubitationem aliquam, saltem de certitudine veritatis propositae; ergo nonu potest sufficiens esse ad credendum fide Christiana, quae debet esse ita certa, ut ompem formidinem et dubitationem excludat. Altera vero pars minoris probatur, quia mysteria fidei adeo superant rationem, ut interdum videatur necessarium prima principia, et alia quae videntur evidentia, negare, ut illa credantur; quomodo ergo fieri potest ut talia mysteria fiant evidenter eredibilia ? Et confirmatur primo, nam videtur involvi repugnantia, cum res credenti dicitur evidenter credibilis, nam res denominatur credibilis ab ipsa fide per quam credi potoest, sicut visibile dicitur per denominationem a visu, ct intelligibile per cenominationem ab intcellectu; sed non potest res denominari evidenter credibilis ab ipsa fide, cum fides non sit evidens; ergo repugnat rum esse evidenter credibilem. Con - firmatur secundo, quia non potest evidenter ostenoi mysteria fidei quae credenda propo- nuntur, esse possibilia, vel non esse impossibilia; ergo non possunt fieri evidenter credibilia : antecedens patet, quia si evidenter ostenderetur illa mysteria esse possibilia, facile ostenderetur etiam esse vera, illa praecipue quae ad naturam Dei spectant. Constat autem fidem non esse de evidentibus, id est, de his quae evidenter vera demonstrantur; quod maxime verum est de mysteriis quae sola fide cognoscuntur, ut sunt supernaturalia. Prima vero consequentia probatur, quia ut aliquid sit credibile, debet esse possibile ; unde quod est evidenter impossibile, est etiam evidenter incredibile; ergo, et e converso, ut res ostendatur evidenter credibilis oportet ut etiam ostendatur possibilis ; ergo cum hoc secundum fieri non possit, nec primum est ad propositionem fidei postulandum.

3. Assertio prima. — Ejus ratio e Fccles. 19. — Declaratur primo.— Declaratur secundo. —Declaratur tertio.—Objectioni occurritur. — I hoc puncto, imprimis statuendum est, ad sufficientem objecti fidei propositionem, non satis esse objectum utcumque proponi tanquam dictum, seu revelatum a Deo, sed necessarium saltem esse cum talibus circumstantiis proponi, ut prudenter appareat credibile, eo modo quo proponitur. Haec assertio indubitata est apud omnes, et ratio est, quia "qui cito credit, levis est corde", Ecclesiast. 19 ; dicitur autem cito et leviter credere, qui imprudenter credit; ergo qui sic credit, non potest credere fide divina; ergo necessaria est talis propositio objecti credendi per hanc fidem, ut prudenter credi possit. Prima consequentia, nam reliqua omnia sunt clara, probatur , quia quae a Deo sunt, ordinata sunt: fides autem Christiana speciali modo fit a Deo, et ex ejus auxilio; ergo non fit imprudenter neque inordinate. Et declaratur in hunc modum ; nam voluntas credendi, quae ad fidem supernaturalem suffticit, est etiam supernaturalis, et ex speciali Dei auxilio; ergo per se est voluntas studiosa et honesta; ergo supponit prudens judicium circa objectum suum. Nam prudentia est, quae virtutes voluntatis ad operandum movet. Declaratur secundo, quia ex opposito modo credendi nascuntur haereses et schismata, quia qui imprudenter credit, facile decipitur; credulitas autem fidei talis esse debet, ut sit immunis ab omni falsitate ; ergo non potest induci nisi per prudens judicium. Tandem id patet ex conditionibus hujus fidei, nam debet excludere omnem formidinem et mutabilitatem ; nam qui semel credit prout debet, nunquam potest licite et prudenter recedere a tali fide; quotiescumque autem homo imprudenter aliquid credit, si id postea advertat, potest prudenter recedere a tali fide, vel saltem de illius veritate dubitare; repugnat ergo fidei Christianae imprudens credulitas ; ergo requirit talem objecti propositionem, quae sufficiat ad prudenter judicandum illud esse credibile. Neque in hac assertione invenio difficultatem alicujus momenti; nam quod quidam objiciunt, quia homo est liberi arbitrii, ergo potest pro sua libertate credere, prout voluerit, objectum quomodocumque propositum, hoc, inquam, nullius momenti est; primo, quia licet homo voluntarie praebeat assensum, nihilominus non potest assentire propositioni in qua ratio veritatis non appareat, quia non potest voluntas movere extra objectum suum; simili ergo modo, licet homo possit leviter credere objectum fidei insufficienter propositum, solum credet imperfecta et humana fide, quia ex vi talis propositionis non apparet in objecto aut veritas aut credibilitas infallibilis; necessaria est ergo prudens propositio.

4. Assertio secunda. — Probatur ratione.— Dico secundo: ut propositio objecti fidei sit sufficiens, necessarium est ut id quod proponitur fiat evidenter credibile, tanquam dictum a Deo, ac subinde ut certum et infallibile. Hane assertionem insinuavit satis D. Thomas 2. 2, quaest. 1, artic. 4, ad 2, cum de fidelibus dicit : Non crederent, nisi viderent esse credibile. Ubi notanda est distinctio et variatio illorum verborum credere et videre, nam prius dicit obscuritatem ; unde posterius, ut condistinctum ab illo, dicit claritatem et evidentiam ; neque illa duo repugnant, quia versantur circa diversa, nam creditur aliquid sub ratione veri, videtur autem sub ratione credibilis. Et ita intellexerunt D. Thomam Cajetanus et alii Theologi, qui communiter sequuntur hanc sententiam; ideoque in id maxime incumbunt, sicuti sectione sequenti videbimus, ut ostendant nostrae fidei mysteria esse evidenter credibilia; quia nimirum non minorem credibilitatem ad illam sufficere judicarunt. Est denique consentanea Patribus, quos ipsa sequenti sectione allegabimus; probatur autem ratione, quia ante fidem necessarium est velle crederc, et ante hanc voluntatem necessarium est judicium, quo voluntas inducatur ad volendum credere, quod non est aliud nisi judicium de credibilitate objecti; ergo vel illud judicium est certum vel in- certum : si est certum, est etiam evidens; si autem est incertum, non est sufhiciens ad credendum fide christiana. Ergo necesse est ut tale judicium sit evidens. Prima pars minoris seu prima conditionalis probatur, quia certitudo propria, et objectiva ac prudens non datur sine evidentia, nisi in assensu fidei Christiana, ut constat ex dictis in superioribus de objecto formali fidei. Illud autem judicium de quo tractamus, nondum est fidei Christianae, quia supponitur ad hanc fidem, et est via ad illam; ergo non potest esse certus et obscurus; ergo si est certus, est evidens. Altera vero pars minoris probatur et patet, quia judicium incertum de credibilitate objecti non potest esse sufficiens ad fidem certam, qualis esse debet Christiana.

5. Evasio superioris rationis. — Obstruitur primo. — Obstruitur secundo. — Confirmatur primo. — Confirmatur secundo. — Responderi vero potest judicium necessarium ad concipiendam voluntatem credendi, debere esse practice certum, quia esse debet judicium prudens, scilicet : Hoc secundum rectam rationem est credendum. Ad hanc autem certitudinem practicam sufhicere potest judicium probabile de credibilitate objecti, nam ex probabilitate speculativa saepe infertur certitudo practica, et ita in fide humana saepe prudenter creditur, quod probabiliter tantum apparet credibile: et in aliis actionibus studiosis, saepe ducimur judiciis probabilibus applicando illa cum certitudine practica; ergo simili modo in praesenti satis erit probabile judicium: Zoc esse credibile, ut inde cum certitudine practica inferamus hoc esse credendum. Respondetur imprimis, etiam in fide humana et aliis actibus moralibus, licet verum sit sufficere judieium probabile de honestate objecti, quod est quasi directum, si tamen fiat reflexio supra ipsam probabilitatem, semper dari evidentiam probabilitatis, licet non detur evidentia rei, et ideo cum proportione necessariam esse in praesenti evidentiam credibilitatis. Verumtamen, quia illud fortasse non est infallibile, addo ulterius esse rationem longe diversam in fide Christiana et humana; nam judicium prudens, fundatum in sola probabilitate speculativa, licet sit certum practice, est tamen mutabile, quia principia probabilia in quibus fundabatur possunt facile mutari, atque ita etiam potest humana fides mutari, si probabiliores conjecturae in contrarium concipiantur. At vero Christiana fides ita est certa, ut semel concepta mutari non possit, juxta testimonium Pauli saepe citatum, ad Galat. 1: "Si angelus de coelo, etc." ; ideo talem certitudinem practicam requirit in judicio credendorum, ut fundetur in evidentia credibilitatis, et non in sola probabilitate, quae facile potest deficere; alioqui posset illa probabilitas deficere advenientibus aliis conjecturis, et sic posset homo prudenter dubitare, vel etiam deficere a fide semel sufficienter proposita et prudenter concepta, quod est absurdissimum. Inde enim sequeretur posse hominem perdere fidem sine peccato, et consequenter posse perdere fidem et conservare gratiam; vel certe sequitur posse retinere habitualem fidem, discedendo ab his quae prius crediderat fide infusa, vel ab aliquo illorum, quae omnia absurda et impossibilia sunt. Et confirmatur, quia certitudo fidei non est tantum practica, sed speculativa, id est de veritate rei in se; ergo requirit etiam certitudinem speculativam de credibilitate sui objecti, nam impossibile videtur hominem determinari ad credendum aliquid firmiter et certo, si cum formidine tantum, et non certo judicet illud esse credibile. Denique hac ratione propositio fidei, ex divina providentia fieri non solet sine magnis argumentis, et signis divina auctoritatis. Ideo enim quando praedicatores mittit, dat eis potestatem faciendi signa, et mirabilia, ut patet Exod. 4, Luc. 19 et 10, et notat D. Thomas in illud ad Roman. 10: "Quomodo credent sine praedicante, et quomodo praedicabunt", utique sufficienter, et ita ut obligent alios ad credendum, nisi militantur, utique cum divina virtute, vel adjutorio quo possint res facere sufficienter credibiles, juxta dicta in sectione praecedente.

6. Assertio tertia. —Sequitur ex pracedenti.—Ex quibus infero, et dico tertio, ut objectum fidei sufficienter proponatur, non solum objectum debere fieri evidenter credibile, sed etiam evidenter credibilius quocumque alio objecto, seu doctrina sibi contraria, vel repugnante. Haec assertio sequitur, ut dixi, ex praecedenti ; nam fieri potest in humana fide et cognitione, ut duae propositiones contradictoriae sint probabiles, etiam evidenter quoad probabilitatem. Nam hoc non involvit repugnantiam, quia multa falsa sunt probabiliora veris, et quia ex vi illius probabilitatis solum datur judicium formidolosum et incertum de veritate, seu de re ipsa; at vero in praesenti repugnat aliquid esse evidenter credibile fide Christiana, et simul contrarium etiam esse credibile, non solum evidenter, verum nec etiam prudenter; quia judicium, quod fieri debet ex tali credibilitate, debet esse certum et sine formidine; ergo impossihile est nt contraria doctrina sit evidenter vel prudenter credibilis. Alias talis credibilitas necessario pareret formidinem; imo etiam licitum esset homini, inter illa credibilia, eligere quod mallet, si utrumque esset evidenter credbile. non solum absolute spectatum, sed et'am comparative; boc autem repugnat et certitudini et obligationi fidei Christianae; nam si sufficienter proponatur, tenemur illam credere cum certitudine, ac preeferendo etiam illam omni doctrinae contrariae; ergo necesse est ad hanc sufficientem propositionem, ut tale objectum fiat evidenter credibile, non solum absolute, sed etiam comparative.

7. Assertio quarta.— Notatio pro ea pwobanda. — Probatur jam er D Thoma. — Et retione. — Ex quibus ultimo concludo non solum debere obiectum fidei esse evidenter credibile, verum etiam requiri evidentiam, quod secundum rationem naturalem tale objectum sit credendum, et talis fides sit praeferenda cuicumque opinioni contrariae. Ad hujus assertionis probationem, advertendum est haec duo esse diversa, scilicet, aliquid esse credibile, vel etiam esse credendum secundum rectam rationem ; differunt enim tanquam potentia et actus seu obligatio ad acium ; non enim semper tenemur credere quidquid credibile est, ut in humanis constat ; nihilominus tamen in divina fide dicimus, quoties objeetum proponitur sufficienter ut credibile tali fide, consequenter etiam esse credendum, secundum rectam rationem; propter quod dixit D. Thomas, in quaest. 2 hujus materia, quod, licet praeceptum fidei simpliciter sit supernaturale, quia est de actu supernaturali, nihilominus, facta sufficien:er propositione ohjecti fidei, ipsam rationem naturalem ostendere, taba credibilia esse credenda; ct consequenter inferius, quaest. 10, dicit infidehtatem positivam, licet proxime ct immmediate sit contra praeceptum divinum supernaturale, remote et quasi radicaliter esse ctiam contra rationem naturalem, dictantem credendum esse quod Deus dicit, et credendum esse dici a Deo, id quod nominc et virtute ejus sufficienter proponitur. Et ratione amplius declaratur, quia ipsa ratio naturalis dictat, propositis pluribus sectis seu viis ad felicitatem aeternam consequendam, et ad colendum Deum debito modo, illam esse sequendam. quae evidenter credibilior apparet; sed quando doctrina fidei sufficienter proponitur, ostenditur evidenter credibilior quacumque secta illi contraria; ergo ipsa ratio naturalis dictat illam esse crcedendam. Consequentia est clara, et minor in prioribus conclusionibus probata est; major autem ex terminis vidctur evidens, quia illud est credendum quod majorem veritatis speciem prae se fert, et praesertim in negotio salutis, in quo omne morale periculum vitandum est.

8. Ad rationem dubiiandi in nwn. 2. — Ad primam confirmationem. — Ojectum aliquod dupliciter dici potest credibile. — Ratio ergo dubitandi in principio posita facile ex dictis solvitur ; quantumvis enim res sit supernaturalis, potest fieri evidenter credibilis per signa et alia media sensibus objecta, adjuvante lumine et discursu naturali, quia credibilitas provenit ex medio extrinseco, quod naturaliter potest evidenter cognosci. Et potest etiam cadere in mysterium supernaturale, et illud denominare credibile, ut explicando rem ipsam in sequentibus manifeste constabit. Unde prima confirmatio, fundata in denominatione credilis, in aequivoco laborat, ut facile inteliigi potest iisdem exemphis quae in illa afferuntur. Intelligibile enim et sensibile duobus modis accipi possunt, ut ex Metaphysica constat, disputat. 44, sect. 11, a num. 64, etlibr. 2 de Ang., cap. 2, num. 24, scilicet formalter et fundamentaliter ; et priori modo verum est illas denominationes sumi a potentia intellectus vel sensus, quatenus potest intelligere vel sentire tale objectum, quod inde passive denominatur intelligihile vel sensibile; posteriori autem modo, scilicet fundamentaliter, non est illa denominatio a potentia, nam potius ad potentiam ipsam supponitur, et sumitur ab aliqua intrinseca proprietate rei, quae est veritas in objecto intelligihili, et virtus immutandi sensum in sensibili. Quae distinctio (licet in lib. 2 de Grat., cap. 11, num.

25. pro re subjecta non placuerit) dari etiam solet de objecto possibili, et dedimus disput. 30 Metaph., sect. 17, num. 10. Ita ergo in praesenti dupliciter potest objectum denominari credibile, seilicet formaliter et quodammodo fundamentaliter, seu dispositive; et priori modo concedimus denominationem sumi ab ipsa virtute fidei; posteriori autem modo negamus inde sumi, sed a testimoniis, et aliis conjecturis, quae concurrunt ad suflicientem applicationem fidei. Est tamen hic nonnulla differentia : nam utraque denominatio credibilis est extrinseca; parum autem refert, quia formae extrinseca denominantes distinctae sunt, et una ad aliam comparatur, sicut dispositio ad formam, quia testimonia illa per quae objectum propositum fit evidenter credibile, praeparant viam ad fidem introducendam, quae, considerata in habitu, seu in potentia, denominat rem formaliter credibilem ; sumpta vero in actu denominat crcditam.

9. Ad secundam confirmationem quomodo responderi possit secundum alios. — Vera responsio. — In secunda confirmatione, fit argumentum ab evidenter credibili ad evidenter possibile, seu non impossibile, ubi posset traciari opinio quorumdam Theologorum, qui dixerunt mysteria fidei posse demonstrari non esse impossibilia, ad quam videtur ex parte accedere Cajetanus, 1 part., quaest. 1, art. 8, quatenus dicit posse Theologum evidenter solvere argumenta quae ab infidelibus fiunt contra mysteria probando esse impossibilia; idque non tantum negative, sed etiam positive, ut ipse loquitur, utique demonstrando in talibus argumentis esse deceptionem ; et potest etiam citari Richar. de S. Victore, lib. 1 de Trinitate, cap. 4, quatenus dicit non deesse rationes necessarias ad persuadenda mysteria fidei; verius tamen est non posse Theologum demonstrare esse possibilia principalia mysteria supernaturalia fidei , ut de Trinitate, Incarnatione et Eucharistia suis locis ostenditur, libr. 1 de Trinit., cap. 11; de Incarnat., disput. 3, sect. 1; de Sacram., disput. 46, sect. 7. Et longe certius est hoc non esse necessarium ad suflicientem propositionem objecti fidei, alioqui pauci possent credere, et multo pauciores obligari ad credendum ; nec Cajetanus citato loco contrarium sentit, quod etiam posteriores alii notarunt ', nec de omnibus rationibus, quae fiunt contra fidem, dicit posse evidenter positive solvi, sed de aliquibus, quod incertum est; et si contingat, est per accidens, quatenus talia argumenta assumunt aliquid contra rationem naturalem ; per se autem loquendo satis est solvere hujusmodi rationes negative, id est, negando aliquid quo probari non potest, et evidenter ostendendo non probari, etiamsi non demonstretur esse falsum, ut quod una essentia non possit esse in tribus personis, vel aliquid simile. Richardus autem exponendus est de rationibus necessariis non ad ostendendam veritatem, sed vel credibilitatem, vel consonantiam aliquam cum veritate, de quo videri potest Scotus, in 3, distinct. 24. Ad confirmationem ergo negatur illatio ; quia loquendo in communi, latius patet credibile quam possibile ; nam aliquid impossibile potest fieri credibile, quia credibilitas sumitur ex medio extrinseco et testimonio quod potest cadere in rem impossibilem ; et ideo, ex negatione evidenter possibilis , non sequitur negatio evidenter credibilis; et quamvis in nostra fide nihil sit credibile , quod non sit possibile, hoc tamen solum est certum, non autem evidens; et ideo ex evidentia credibilitatis non sequitur possibilitatis evidentia.

Sectio 3

Utrum mysteria fidei christianae sint evidenter credibilia

SECTIO III. Utrum mysteria fidei Christianae sint evidenter credibilia.

1. Assertio de qua dubitare non licet.— Probatur auctoritate Scholasticorum. — Et antiquorum Patrum. — Consonat Scriptura. —n pracedenti sectione, olum declaratum est quid requiratur ad sufficientem propositionem fideia nunc ostendendum est quomodo illud totum perfectissime inveniatur in catholica fide; et quoniam dixi evidentem credibilitatem esse necessariam, non tantum absolute, sed etiam comparate, ideo hic priorem partem ostendam, et in sequentibus posteriorem. Dico ergo mysteria fidei Christianae esse evidenter credibilia : est assertio certa, de qua nullus Catholicus potest dubitare; tradit illam D. Thomas 2. 2, quaest. 1, artic. 4 ad 2, ubi Cajetanus et omnes; idem D. Thomas, 3 part., quaest. 42, 43 et 44. agens de doctrina et miracuiis Christi, et 1 Contra gent., cap. 6; reliqui Scholastici, in Prolog. Sententiar., ubi bene Scotus, quaest. 9; et ex modernis late illam ostendit Medina, libr. 2 de Recta in Deum fide, et latius Bosius, in duobus tomis de Signis Eeclesiae; Valentia, tom. 3, disput. 1, quaest. 1, punct. 4. Et ex antiquis in hae veritate demonstranda laboravit Tertullianus, in Apol.; Justin. Martyr, in Apolog. pro Christianis ; Euseb. Caesar., fere toto opere de Praepar. Evang., et nomine Augnstini, lib. de Fide rerum invisib., praesertim cap. 7; et certius idem Augustinus, lib. contra Epistolam Fundamenti, cap. 4, ubi habet illa verba praeclara : Multa sunt quae in Ecclesia me justissime tenent, consensio populorum, et genLium auctoritas miraculis inchoata, spe aucta, caritate firmata, et vetustate nutrita, tenet ab ipsa sede Petri Apostoli, cui pascendas oves suas Dominus mandavit, usque ad praesentem Hpiscopatum successio sacerdotum ; tenet denique ipsum Catholice nomen, quod non sine causa inter tam mullas heereses sola hec Ecclesia obtinuit. Consonat etiam huic veritati Scriptura, dicens : "Testimonia tua credibilia facta sunt nimis", Psalm. 92. Et quod dixit Paulus, ad Hebr. 2: "Quomodo nos effugiemus, scilicet iram Dei, s tantam neglexerimus salutem, quae cum initium accepisset narrari per Dominum, in nos confirmata est, contestante Deo, signis et portentis, etc." ? Cui consonant illa verba Christi Domini, Joan. 15: "Si opera non fecissem in eis", etc., nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

2. Motivum primun credendi, sumptum ez triplici prerogativa fidei. — Prima prerogativa — Ut autem veritatem hanc ratione ostendamus, oportet fundamenta seu motiva hujus credibilitatis paulo fusius afferre et explicare; et primum quidem motivum principale sumi potest ex conditionibus vel qualitatibus ipsius doctrina, quae possunt ad tres revocari. Prima est veritas sine admixtione alicujus falsitatis. Nam, ut supra dixinus, cum Deus sit prima veritas, non potest vel minimam falsitatem testificari. Unde, eo ipso quod aliqua doctrina miscet aliquid falsum, etiamsi multa vera doceat, est sufficiens signum illam non esse a Deo; atque etiam, e contrario, si doctrina sit omnino pura, et quae non possit de aliqua falsitate convinci, magnum argumentum est,quod habcat Deum auctorem; tum quia homines facile decipiunt, quia omnis homo mendaz ; tum etiam quia multo facilius decipiuptur ; non enim potest homo sine Dcei auxilio veritatem in omnibus assequi, quin interdum vel saepe erret, et maxime in rebus divinis, et quae ad immortalitatem spectant, ut in materia de Gratia probatum est, lib. 1, cap. 1, et lib. 2, a princip., et ipsa experientia satis ostendit in omnibus philosophis et gentibus; non possumus autem evidenter ostendere omnia quae fides docet esse vera, neque in hoc sensnu accipienda est haec conditio, quia non de veritate sed de credibilitate agimus. Intelligendum est ergo duo esse genera veritatum in hac fidei doctrina: quaedam, quae naturali lumine cognosci possunt; aliae vero sunt omnino supernaturales. In prioribus in- venimus, et cum evidentia cognoscimus, saltem in multis, fidem hanc docere ea quae sunt maxime vera, et rationi consentanea. Primum in his quae tradit de Deo ipso, ut est unus et creator omnium, et finis ultimus hominum ; deinde in his quae spectant ad immortalitatem animae, et ad veram beatitudinem, praesertim vitae futurae; in quibus etiam multos errores philosophi docuerunt. Ex his ergo magna credibilitate colligimus, caetera etiam quae rationem superant, vera esse, seu maxime credibilia; tum quia tota doctrina ab eodem auctore profecta est; tum etiam quia ipsa ratio naturalis docet Deum esse incomprehensibilem humano ingenio, et esse altioris ordiuis ab omni creatura, et ideo altius et excellentius esse de illo sentiendum, quam naturale lumen assequi possit. Illa vero quae fides de Deo docet supra naturale lumen, omnia commendant excellentiam divinae majestatis, ct omnem imperfectionem ab ipso auferunt, et non ostenduntur nec ostendi possunt impossibilia, ut ratio etiam ipsa naturalis assequitur; ergo in tota hac doctrina est magna consonantia veritatis, quae ex hoc capite sufficit ad evidentiam credibilitatis, et de hac conditione videri possunt Clemens Alexandrinus, lib. 7 Stromat.; et Eusebius, lib. 8 de Praeparat. Evang.

3. Secunda prarogativca.—Secunda conditio est, sanctitas et puritas doctrina, ad quam spectat, ut omnia quae doceat sint honesta, et nihil approbet quod turpe sit, atque etiam ut omnia tradat, quae ad rectitudinem vitae necessaria sint et sufficiant; nam cum Deus sit summe bonus, non potest pravitatem docere, aut consulere, juxta illud Psalm. 18: "Lex Domini immaculata" ; et Psalm. 118: "Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt". Et quia Dei etiam providentia perfecta est, nihil in sua doctrina omittit, quod ad vitae honestatem sit necessarium. Quod autem in doctrina nostrae fidei haec conditio perfectissime reperiatur, facile ostendi potest discursu simili praecedenti. Nam inter haec moralia, quaedam etiam naturalia sunt, quaedam supernaturalia : priora pertinent ad legem naturae, quam doctrina fidei illustrat, et non solum nihil continet illi contrarium, verum etiam multa declarat et consulit, quae ad perfectiorem illius observationem conferunt, ut constat ex doctrina Christi, Matth. 5, quae est maxime consentanea rationi naturali; et nullus philosophorum illam assequi potuit. Supernaturalia vero habent easdem conditiones supra insinuatas, quia prae se ferunt ho- nestatem, et nihil illi contrarium in eis ostendi potest, et alioqui sunt consentanea excellentiae divinae, ut ea quae pertinent ad perfectionem amoris ejus, et ad gravitatem offensionis illius; et consequenter quae pertinent ad supplicium peccatorum, etc. Denique sanctitas vitae illorum hominum, qui hanc doctrinam sequuntur, eique parent, manifeste ostendit ejusdem doctrinae puritatem et excellentiam, quae illam reddit maxime credibilem. Nam lhicet inter professores hujus fidei multi sint pravi, nihil derogat puritati, et veritati ipsius doctrinae; tum quia ipsa non tollit libertatem arbitrii, a qua illa mala proveniunt; tum etiam quia ipsa condemnat et reprehendit similia peccata, quod pertinet ad integritatem et veritatem ejus. E contrario vero, multitudo et excellentia Sanctorum profitentium hanc fidem, evidenter ostendit sanctitatem etiam et puritatem ipsius doctrina. Nam obediendo praeceptis, et sequendo consilia illius, tanta sanctitas comparata est, et in mundum introducta, ut infideles nihil habeant quod reprehendant in hujusmodi hominibus, nisi nimiam sanctitatem, ut dixit Augustinus, lib. de Moribus Eccles., cap. 31, et prosequitur usque ad finem libri, et attingit lib. 2 cont. Julian.; et eumdem locum tractat Chrysostomus, homil. 6 in 1 ad Corinth., et videri potest Bosius, lib. 1, a cap. 3, usque ad 11.

4. Tertia prerogativa. — Tertia proprietas hujus doctrinae est efficacia ejus quae cernitur in modo quo in mundum introducta est; nam, ut dixit Augustinus, libr. 22 de Civitat., cap. 7, quod mundus in Christum crediderit, virtutis fuit divine, non persuasionis humana; quod ex sequentibus circumstantiis facile intelligi potest, nam pauci homines, pauperes, inermes, et paulo antea idiotae, imo per humanam sapientiam non instructi, per hujus doctrinae praedicationem mundum superarunt; non ergo in humane sapientie verbis, sed in virtute Spiritus, ut dixit Paulus, 1 ad Corinthios, 2. Nam "quae infirma sunt Dei, fortiora sunt hominibus", ut idem dixit, in eadem Epistola; et in secunda, capitulo decimo: "Arma militie nostre, non carnalia sunt, sed spiritualia potentia Deo" ; et hoc maxime persuadet, quod hujusmodi homines, nec temporalia praemia aut honores quaerebant, neque illa suis discipulis promittebant, nec etiam praedicabant doctrinam delicias aut voluptates foventem, sed potius illis maxime repugnantem; et nihilominus illam doctrinam mundo persuaserunt ; ergo signum est non fuisse ver- bum hominum, sed verbum Dei, quod efficacissimum est ad concertendas animas, Psalm. 18 ; et Jerem. 23 dicitur esse "malleus conterens petras" ; et ad Hebr. quarto, dicitur "sermo efficax, et penetrabilior omni gladio acipiti, etc.", de quo videri potest Chrysostomus, homil. 66 ad Populum. Huc accedit quod, per efficaciam hujus verbi, brevi tempore idola fuerunt destructa, et cultus veri Dei inter homines restitutus; de quo vidcri possunt Athanasius, l. de Humanitate Verbi, et historiae Ecclesiasticae. 5. Secundwn motivum credendi, multitudo probatissimorum testium.— Primus testis ipse Christus. — Deinde Moyses Deut. A8. — Item Joannes Baptista.—Preterea Apostoli.—Ipsi quoque daemones, vel inviti, testes sunt. — Secundum principale motivum sumitur ex multitudine et auctoritate testium hujus doctrinae, in quo ordine possemus primo loco ponere testimonium ipsius Trinitatis in Christi baptismate, et praesertim testimonium aeterni Patris, quod in confirmatione suae doctrinae Christus adduxit, Joan. octavo. Item possemus afferre testimonia Angelorum in Christi nativitate, et aliis mysteriis ; tamen, quia hujusmodi personae testificantes non erant visibiles sensibus humanis, ideo nunc his testimoniis non utimur. Primum ergo et praecipuum testimonium sit ipsiusmet Christi, qui Evangelicam doctrinam praedicavit, quem etiam, ut hominem, esse fide dignissimum, externi quoque homines confitentur, et praecipue Josephus, libro decimo octavo Antiquitatum, et constat ex sanctitate et puritate vitae ejus; unde praesumi non potest quod per malitiam talem doctrinam prsaedicaverit , neque etiam per ignorantiam, quia ipsamet doctrina prae se fert excellentem sapientiam , quam Christus etiam semper ostendit in responsis et praedicationibus suis. Deinde etiam ante adventum Christi habuit haec doctrina testimonium a lege et Prophetis, et specialiter Moyses praemonuit : "Prophetam sicut me suscitabit tibi Dominus, ipsum audies". Praecessit etiam testimonium Joannis Baptistae, quod maxime propter vitae admirationem fuit sufficiens de se ad persuadendum et praeparandum mundum, praesertim vero populum Judaeorum ad Christi adventum. Post ipsum vero Christum, Apostoli fuerunt gravissimi testes hujus doctrina; de illis enim etiam praesumi non potest quod per malitiam praedicaverint , cum essent contemptores omnium rerum humanarum , nec etiam per ignorantiam, propter easdem fere rationes, scilicet, quia ipsa doc- trina prae se fert summam lucem et sapientiam, et quia sapientes hujus saeculi nullum errorem in ea ostendere potuerunt, quod bene proscquitur Augustinus, libr. 83 Quaestionum, q. 79. Possumus etiam addere ipsos daemones coactos fuisse interdum ad ferendum testimonium pro veritate hujus doctriuae. Nam, licet testimonium daemonis per se nullius sit auctoritatis, quia est pater mendacii, et si interdum aliquid verum dicit, est animo fallendi, ut in aliis decipere possit , hoc nimirum verum est quando ipse sua voluntate et spontanee loquitur ; at vero, quando divina virtute cogitur, ut credat et contremiscat, et ita veritatem fateatur, tunc magnum argumentum inde sumitur veritatis doctrinae; quia non potest cogi daemon ad testimonium ferendum contra se ipsum, nisi divina virtute coactus ; et etiam hoc argumento utuntur Sancti Patres, et videri etiam possunt sacrae Historiae, et praesertim Ruffinus, libro primo Histor., capite uncecimo, et libro secundo, cap. 4; et Nicephor., lib. 11 Histor., cap. 27; et Tripartita, lib. 2, cap. 21.

6. Martyres etiam, junctis martgrii ipsorum circumsstantiis. — Prima circumstantia. — Secunda.— Tertia — Quavta. — Quinta.— Ad hunc locum spectat etiam testimonium Martyrum, qui inde et:am nomen acceperunt, quod suo sanguine magnum fidei testimonium praebuerunt, et ita frequenter sancti etiam utuntur hoc argumento !. Est tamen advertendum perseverantiam untius vel plurium hominum in confitenda aliqua veritate uscue ad mortem, non esse argumentum sufficiens veritatis aut testimoni divini; nam multi haeretici pro suis erroribus mortui sunt, affirmartes se mori propter Christum ejusque doctrinam. Unde Nicephorus, libro quarto Histor., capite vigesimo tertio, ex Apollinari refert haec verba : Plures hereses de suis martyribus gloriantur, non tamen propterea in earum sententias imus. Idem notat Eusebius, lib. 5 Hist., cap. 15, in fine; et de Massalianis affirmat idem Epiphan., Haeres. 80; de Anabaptistis Bernardus, sermon. 66 in Cant.; et de Donatistis Augustinus, Epistol. 65, qui propterea, in lib. 4 de Sermon. Domini in monte, cap. 5, inquit : Multi heerctici nomine Christiano animas decipientes, multa alia patiuntur, sed ideo cacluduntur ab ista mercede, quia non propter juslitiam patiuntur ; uli enim vera fides non est, non potest esse justitia; quia vero hoc ipsum est, quod oportet discernere, quando, scilicet, mortes martyrum sint propter justitiam, et ita sint testimonia verae fidei, ideo considerandae sunt peculiares circumstantiae Catholicorum martyrum. Una est, quia sunt in multo majori multitudine ; pro aliis enim sectis, rari sunt qui mortem sustineant ; pro fide autem Christiana, innumerabiles fuere martyres, ut nostris etiam temporibus visum est, et plura leguntur in Hist. Eccles.. et praesertim videri potest Victor Uticensis, l. 1 de Persecut. Vand., et Euseb., lib. 5 Histor., per totum, et lib. 7, cap. 19; Niceph., Dlib. 7, et lib. 8, cap. 36, et lib. 10, c. 9. Seeundo, ponderandus est modus patiendi, non solum aequo animo, ut supra dixit Augustinus, sed etiam summa laetitia, et cum magnis signis innocentiae et sanctitatis, et saepe ctiam sapientissima responsa, et rationes plusquam humanas suae fidei reddentes. Accedit tertio quod non solum viri, sed etiam feminae, et non solum provectae aetatis, sed etiam puerilis eamdem animi constantiam, alacritatem, et sapientiam in suis martyriis ostenderunt. Quarto, accedunt infinita prodigia, quae accidebant dum Martyres patiebantur, et non solum in eorum mortibus, sed etiam postea in corum tumulis et sepulchris, ut est notum in historiis; et videri potest Niceph., l. 3, cap. 29, et l. 4, c. 27. Denique considerarunt Patres per tot hominum mortes non fuisse Ecclesiam diminutam, sed potius mirum in modum auctam, quia singula grana que in terram cadebant , mult?plicata enascebantur , ut dixit Leo Magnus, serm. 1 de Apostolis Petro et Paulo; et Justinus Martyr, Dialog. cum Triphone, multo ante finem, citans illud Psal. 121: "Uzor tua sicut vitis abundans", dicit, sicut vinea crescit dum putatur, ita Ecclesiam crevisse per suos martyres. Dc quo argumento plura videri possunt in Cyprian. (si tamen Cypriani esi), lib. de Duplici martyrio, et Tertul., in Apolog., circa finem; August., 18 de Civit., c. 50.

T. Testes quoque Prophetae sunt. — Doctores testes habet Ecclesia. — Accedit tandem anultitudo populorum ubi magna sanctitas ea vi doctrinee fidei elucet. — Denique inter hos testes filei maxime numerari possunt prophetae, quorum vaticinia per se sufficiebant ad credibilitatem fidei confirmandam, ut significavit D. Thom. 1 Cont. gent., cap. 6; nam praedictio vera futurorum contingentium, per se loquendo, est propria Dei, quia solus ipse virtute sua praevidet futura contingentia ; quod maxime verum est de illis futuris quae ex Dei voluntate et omnipotentia pendent; nam, sicut ait Paulus : Mentem hominis nemo novit, nisi sparitus hominis; multo minus potest aliquis cognoscere voluntatem Det, nondum per effectum declaratam, nisi Spiritus Dei. Hinc ergo plane concluditur tales prophetias, si verae sunt, a spiritu Dei esse, et illius testimonium continere ; quamvis autem prophetia, dum non est impleta, non possit evidenter cognosci an vera sit, licet possit fide credi, attamen, postquam videtur impleta, satis aperte constat fuisse veram. Cum ergo multa mysteria fidei praedicta sint a Prophetis, etiam cum particularibus circumstantiis, prius quam fierent, et nunc cernantur implieta, optimum est argumentum veritatis fidei quae talia docet mysteria , credibilitatis autem indicium est evidentissimum. His denique adjungi possunt Doctores Ecclesiae , qui etiam sunt maximi testes veritatis fidei , et multum conferunt ad credibilitatem ejus, tum propter excellentia ingenia, et summam sapientiam quae in eis relucet, tum propter magnam sanctitatem, tum propter eorum multitudinem : accedit quoque (quod Augustinus disit) consensus ct multitudo populorum, quod per se non sufficeret, nisi in his populis essent sapientes et probi pastores, nisi etiam in iisdem populis magna sanctitas cx vi talis doctrina conspiceretur, universaliter quidem in professiore, et magna etiam ex parte in vita et executione.

8. Miraculum quid, de quo etium l. 4 de Angelis, c. 19, a num. 3. — Tertium principale motivum sumitur ex variis modis quibus Deus particulariter subseripsit, ct auctoritatem praebuit testimouns hominum praedicantium hanc fidem, in quo ordine primum locum tenent miracula. Est enim miraculum pignus quoddam omnipotentiae Dei, ut dixit Chrysostomus, homil. 14 in Matth., quia est proprium opus ejus, juxta illud Psalm. 136: "Qui facit mirabilia magna solus". Ratio est, quia de ratione miraculi est, ut sit opus extraordinarium et rarum praeter legem ordinariam Dei, et supra omnem virtutem causarum naturalium, ut sumitur ex D. Thoma, 1 p.. quaest. 105, art. 7 et 8, et lib. 3 Cont. gent., cap. 101; et ex Augustino, l. 3 de Trinitate, cap. 4et 5, et lib. 26 cont. Faustum, cap. 3 et sequentibus, et l. 6 de Genes. ad litt., cap. 13. Hinc ergo concluditur illam doctrinam, quae miraculis confirmata est, tanquam a DEO dicta ct revelata, plane esse credibilem, tanquam veram et a Deo dictam; nam, ut Augustinus dixit, Epist. 49, quaest. 6: Deus mirabilibus operibus loguitur, et ideo quae per mirabilia opera confirmantur, credibilia fiunt, tanquam a Doeo dicta. Quod autem doctrina fidei nostrae hujusmodi miraculis confirmata sit, notissimum est. Primo, ex miracnulis Christi Domini, qua ad confirmandam doctrinam suam operatus est, ut Evangelistae referunt, qui, licet non faciant evidentiam, ut scriptores Canonici, quia sola fide credimus eos in seribendo errare non potuisse, ex Spiritus Sancti directione ; nihilominus, etiam humano modo loquendo, faciunt certam fidem, quod vera narraverint, quia scripserunt iisdem fere temporibus, et apud illos quibus Christus Dominus praedicavit; et neque ipsi Judaei ausi sunt eos falsitatis arguere; quin potius Joseph., lib. 16 Antiquit., generaliter ea confirmat, dicens de Christo Domino : Fuit cir sapiens, et operum planc miralium effector. hominumque qui libenter animis ceritatem amplecti cellent, magister et doctor. Deine per Apostolos non minora vcl potius majora opera facta sunt ad eamdem veritatem confirmandam, ut ipsemet Christus Dominus promiserat, et in iisdem libris canonicis ex parte narratur. Multa denique similia per Sanctos suos postea operatus est Dominus ad eumdem finem, ut in Historiis Ecclesiasticis et Historiis de Sanctorum vitis passim narratur, et attigit Augustinus, l. 10 de (vit., c. 8, et l. 92, cap. 8, 9, et seq., et videri potest Eusebius, l. 4 Hist., c. 5 et alii.

9. Objicitur primo potuisse esse falsa marccula. — Diluitur ex indiciis veri miracul. — Avgustini argumentum ad idem. — Difficultas vero in hoc puncto est, quia, licet negari non possit illa signa facta esse quoad externam speciem et apparentiam, tamen non est evidens fuisse miracula vera ; saepe enim virtute daemonis fiunt similia prodigia, quae vix possunt humano modo discerni a veris miraculis, ut constat ex his quae operabantur magi in JEgy pto, Exodi 7 ; item ex his quae, ut 3 p., tom. 2, disp. 54, sect. 4, dixi, Antichristus operabitur, quae talia erunt, ut (s? fieri potest) per ea inducantur in errorem etiam electi, ut dicitur Matth. 24, et colligitur ex Apocal. 13. Item haeretici interdum profitentur se facere miracula, et idem de gentibus refert Tertullianus, in Apolog., cap. 22 et 23; et Augustinus, lib. 10 de Civit., cap. 11; et Eusebius, lib. 4 et 5 Histor. Nihilominus tamen iidem Patres docent distinguere falsa miracula a vcris; et in miraculis confirmantibus fidem nos- tram, observant circumstantias ex quibus potuit videntibus evidenter constare, evidentia quadam naturali, vera esse quae agebantur; et de operibus Christi Domini, magnum argumentum est quod, licet Pharisaei interdum ausi fuerint illum calumniari, quod in virtute daemonis ejiceret daemonia, nunquam autem ausi sunt dicere opera ejus miraculosa non habuisse veros effectus, ut, non resuscitasse vere Lazarum, illuminasse caecum, sanasse paralyticum, et similia. In his ergo operibus primum consideranda est diuturnitas effectus, et perseverantia, quae est magnum indicium veritatis ; nam quae ficte tantum fiunt, subito evanescunt ; et ita mors Lazari per quatuor dies probata est quod fuerit vera, et postea vita illi restituta per longa tempora. Deinde accedunt effectus per quos talis veritas manifestatur; qualis maxime esse solent actiones vitae, ut videre in caeco ex nativitate. Tertio, consideratur multitudo et frequentia talium effectuum, cum omnibus signis et indiciis veritatis, quae esse solent in omnibus rebus quas pra manibus gerimus; qua enim majori evidentia constare potest, aliquod vinum esse verum vinum, quam fuerit illud in quod Dominus aquam convertit ? Unde consideratur etiam quarto multiplex modus mirabilis operandi talia signa, per imperium, per oratiotionem ad Deum, adjungendo simul aliud opus proprium Dei, ut manifestationem cogitationum cordis, quod saepe Christus faciebat. Praeterea considerapdus est finis talium operum, quia nihil temporale et humanum, nihilve pravum per illa intendebatur, sed potius rectitudo et honestas morum, et veri Dei cognitio, et ipsius daemonis expugnatio; ergo nulla verisimili ratione potest falsitas in eis conjectari. Denique argumentatur recte Augustinus, dicta epistola 49, quaest. 6; nam vel omnia quae pro nostra fide narrantur falsa sunt , vel aliquod est verum. Primum per se est incredibile, propter dicta: si autem secundum admittatur, eo ipso ponitur Deus ut auctor vel confirmator hujus doctrinae, et ex uno tali miraculo recte colligitur etiam alia, quae simili auctoritate narrantur, esse vera; quia non est major ratio de uno quam de aliis; et hoc modo ex veritate miraculorum Christi recte colligere possumus, vera etiam fuisse quae Apostoli faciebant, quia ad eumdem finem, et eadem virtute illa faciebant, ut ipsi profitebantur ; et simile argumentum in posterioribus Sanctis fieri potest.

10. Objicitur secundo potuisse fieri miracula ad testandam falsitatem. — Diluitur.— Adhuc tamen instari potest, quia non repugnat bonitati Dei, per pravos homines interdum vera miracula facere ; ergo miracula, et si constet esse vera, non satis confirmant fidei credibilitatem ; antecedens patet, quia operatio miraculorum pertinet ad gratias gratis datas, quae et malis et bonis communicantur; unde est illud Pauli, 1 ad Corinth. 13: "Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest" ; consequentia autem probatur, quia si pravus homo potest facere verum miraculum, etiam potest esse deceptor et falsum dicere: ergo ex veritate miraculi non recte colligitur veritas doctrinae. Respondetur duobus modis posse fieri miraculum. Primum, sine ullo respectu ad veritatem aliquam per illud confirmandam, sed solum propter illius utilitatem, ut ad conferendam sanitatem, vel quid simile. Secundo, fit miraculum in testimonium alicujus doctrinae, ut veram esse confirmet; priori modo, vernm est posse Deum facere miracula per pravos homines, et hoc modo procedit objectio facta, quamvis fortasse rarissime hoc contingat ; et quando evenit, magis est ex fide recipientis, quam ex virtute operantis ; posteriori autem modo, fieri non potest ut miraculum fiat in confirmationem falsitatis, quia alias Deus cooperaretur mendacio, et esset testis ejus, ut sentit Augustinns, lib. de Utilitate credendi, c. 6; et latius D. Thomas, 3 p,, q. 43 et 44, ubi in disput. 31 multa de hoc puncto dixi. Et videri etiam potest Canisius, l. 5 de Deip., cap. 15; et Bellarminus, l. 4 de Notis Eccles., cap 14; et Bosius, supra citatus, in fine num. 3.

11. Quartum motivum - perpetuitas ejusdem fidei in Ecclesia. — Tandem inter miracula magna divinae potentiae, quibus haec fides facta est credibilis, numerari potest perseverantia et duratio ejusdem fidei, et Ecclesiae per illam fundatae, ab initio praedicationis Evangelicae usque nunc. Nam cum haec fides ex una parte sit valde difficilis ad credendum, quia multum superat naturalem intellectus capacitatem, et ex alia sit valde ardua ad observandum, quia praecipit multa valde spiritualia, et concupiscenti» repugnantia, et aliunde quamplures sectas et errores destruxerit, et ideo infinitos habuerit hostes ac potentissimos , nihilominus integra permansit, et in persecutionibus ipsis et contradictionibus numero et merito aucta est , et in cognitione veritatis illuminata, quod profecto, sine speciali Dei virtute et auxilio , nulla virtus humana efficere potuisset. Atque ita experimento videmus impletam Christi prophetiam : "Portae inferi non precalebunt adversus eam" ; et ejusdem promissionem : "Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi". Atque hoc ipsum intendit Augustinus in suo tertio motivo, quod sumpsit ex continua successione Summorum Pontificum in sede Petri; nam quia illa est Petra supra quam Christus fundavit Ecclesiam, eadem virtute immobilis perseverat, qua ipsa Ecclesia et ejus fides; quod si illum motivum est Augustino sufficiens post quadringintos annos a Christi adventu, et post quadraginta successiones Episcoporum Romanorum, profecto longe mirabilior est, magisque divinam virtutem ostendit, ejusdem sedis usque ad nostra tempora continua successio, ut disp. 10, sect. 2, tractabitur.

12. Assertio posita numero primo, conglobato ex dictis argumento, probatur. — Ex his omnibus conglobatur demonstratio, qua credibilitas nostrae fidei evidenter ostenditur in hunc modum. Doctrina, quae per se est valde consentanea rationi, majestati ac excellentiae diviuae, bonisque moribus, innumerabilesque habet testes fide dignissimos, qui non solum humana, sed etiam divina virtute per signa mirabilia illam confirmarunt, et ita firmarunt, ut potentia mundi et daemonum contra illam praevalere non potuerit, credibilis est; sed talis est doctrina fidei Christianae; ergo est credibilis. Consequentia est evidens, ut per se patet ; praemissae etiam sunt evidentes ; ergo et conclusio evidens est. Et quidem de minori quod sit evidens, ex ipso facto et experimento constat ; neque obstabit quod multa ex his quae diximus ad nos pervenerint per historiam et traditionem humanam; nam illa est tam constans, tamque universalis et nota, ut sufficiat ad evidentiam humanam in testificante faciendam, qualis est de hac proposiuone : Aoma est, et similibus. Illa ergo multo magis sufficit ad evidentiam credibilitatis. Prima etiam praemissa est evidens ex terminis, et ex definitione ipsius credibilis. Addere vero possumus, ad majorem illius confirmationem, naturaliter evidens esse Deum habere providentiam rerum humanarum, et ideo non deserere hominem, in his maxime quae ad ipsiusmet notitiam et cultum, et ad felicitatem aeternam pertinent. Unde incredibile est Deum ita sua providentia destituisse homines hanc filem amplectentes, ut permittat eos decipi cum tanta credibilitatis evidentia, maxime cum inter eos sint multi, qui toto corde Deum ipsum ejusque veritatem quaerunt. Propter quod dixit Chrysostomus in quadam homilia de Providentia, sine magna injuria providentiae divinae, non posse hanc fidem falsam reputari, et quod si, per impossibile, falsa esset, non posset hominibus imputari, quia prudentissime illam credunt. Accedit denique quod, cum haec doctrina sub divina auctoritate proponatur, ad ipsius etiam Dei auctoritatem et veritatem spectat, non permittere ut sub ejus nomine et testimonio, homines cum tanta credibihtate decipiantur ; propter quod Rich. de Sancto-Victore, l. 1 de Trin., cap. 2, cum Deo loquens ausus est dicere : Si error est quem credimus, a te deceptài sumus; iis enim signis doctrina hec conjirmata est, que nisi a te fieri non potuerunt.

Sectio 4

Utrum fides christiana ad alias sectas comparata sit evidenter credibilior illis, imo ille sint plane incredibiles comparatione istius

SECTIO IV. Utrum fides Christiana ad alias sectas comparata sit evidenter credibilior illis, imo ille sint plane incredibiles comparatione istius?

1. Assertio affirmativa summatim probatur. — Probatur deinde comparando fidem ad tres generales sectas infidelitatis. — Discrimen inter illas sectas. — HResolutio hujus quaestionis, generatim loquendo, manifesta est ex dictis ; nam, stante credibilitate catholicae doctrinae, qualis a nobis demonstrata est, impossibile est doctrinam illi repugnantem, in comparatione ejus esse credibilem. Primo, quia ostensum est hanc doctrinam ita esse credibilem, ut repugnet providentiae divinae tantam credibilitatem cadere in rem falsam; ergo non possunt propositiones contrariae, simul esse credibiles tanta credibilitate ; ergo, sumpta credibilitate hujus doctrinae, necesse est ut credibilitas cujuscumque repugnantis doctrinae sit longe minor, quod etiam unicuique fiet evidens, applicando omnia motiva adducta ad alias sectas ; in nulla enim alia ita invenientur. Ut autem utilior et evidentior sit haec collatio, oportet sectas infidelium distinguere, et de singulis aliquid dicere. Distinguuntur autem a Theologis tres species infidelitatis, Paganismus, Judaismus, et Haeresis, inter quas hoc differt, quantum ad praesens spectat, quod pagani neque aliquas Scripturas divinas admittunt , neque in Christo ullo modo credunt ; Judaei vero admittunt Scripturas veteris Testamenti, et profitentur se credere Messiam ; non tamen credunt jam venisse, et ita errant in ejus persona; Haeretici vero utrumque testamentum admittunt, et in verum Christum se credere profitentur, in ejus tamen doctrina multum errant. Igitur cum singulis speciebus harum sectarum comparatio facienda est.

Comparatio fidei Christiane ad Paganismum.

2. Primo, quoad unam ejus speciem, idololatriam. — Circa primum subdistinctio adhiberi potest ; nam inter paganos, sub illis Gentilles comprehendendo, quidam sunt qui unum Deum non agnoscunt, sed plures colunt; et hujusmodi sunt idololatra, cum quibus facilis est et expedita disputatio; nam, ut dixit Augustinus, 1. 12 Gen. ai litt., cap. 14: Cum ad aliquid percenitur, quod est contra bonos mores, non magnum est tunc falsum sectam a vera discernere; quia, ut supra dicebamus, vera fides non potest esse rationi contraria, etiamsi supra illam sit; et ideo non potest aliquid approbare quod sit contra bonos mores, secundum rectam et evidentem rationem naturalem. At vero omnes secta Gentilium idola colentium, in multis peccant contra rationem naturalem , quae illorum sectae approbant; nam imprimis ipsamet idololatria, et plurium Deorum opinio, est contra evidentem rationem naturalem; et deinde fere omnes admittunt alia multa manifeste prava secundum rectam rationem ; quod argumentum sufflicit ut hujusmodi sectae sint incredibiles, et ita eo maxime utuntur sancti Patres, disputantes contra Gentiles, et contra Idola, ut videre licet in Justino, in Apol.; Cypriano, cont. Idol.; Tertulliano, in Apolog., et aliis; et haec etiam ratio valet contra omnes antiquos Philoscphos et eorum sectas; pauci enim illorum sunt qui unum verum Deum agnoverint; et si aliqui illum cognoverunt, "non illum glorificaverunt sicut Deum, aut gratias egerunt", ut ait Paulus, ad Rom. 1, quia vel circa Dei providentiam, vel circa veram hominis felicitatem, multum errarunt; unde etiam in alios errores et vitia prolapsi sunt, ut prosequitur Paulus, citato loco ; cui rationi addendum est in nulla hujusmodi secta inveniri ea testimonia credibilitatis, quae nos adduximus, neque multo etiam inferiora ; ergo nulla potest fieri comparatio talium sectarum , cum nostrae fidei credibilitate. Unde Augustimus, lib. de Vera religione, cap. 3, concludit quod si Plato, vel alius similis philosophus, testimonia nostrae fidei cognovissent, sine dubio credidissent.

3. Secundo, quoad a/teram specie, sectam, scilicet, Mahometi. — Alia veluti species hujus generis infidelitatis, est quae proprie Paganismus dic:tur ; sic enim appellantur qui sectam Mahometi sequuntur; ram illi unum Deum confitentur, et illum se colere profitentur; eodem tamen argumento errare convincuntur in sua speciali secta, tum quia multa etiam admittunt rationi contraria, et turpia, ut quod felicitas sit in voluptatibus corporis, et alia quae prudenter referri non possunt ; et de illis videri potest Medina, lib. 1 de Recta in Deum fide, cap. 4, ubi etiam ostendit in Alcorano, quam ipsi ut suam scripturam admittunt, multas esse contradictiones et inconstantias in doctrina, quae ostendunt manifeste ejus incredibilitatem. Accedit etiam quod auctor illius sectae nullam habuit auctoritatem fide dignam, etiam humana. Nam, ut commune est in historiis, fuit homo imperitus et vitiis deditus. Credibilitas autem doctrinae multum pendet ex qualitate primi doctoris ejus, seu primi proponentis. Et haec ratio multum etiam valet contra sectas quorumcumque philosophorum; nam auctores carum regulariter vitiis subjecti fuerunt, quae plurima et enormia Paulus reccnset in dicta Epist. ad Rom., ab illis verbis : "Propter quod traditit ilos Deus in desideria, etc.", usque ad fin. capit.; et si quis videtur bonis moribus fuisse, saltem humanam gloriàm et vanitatem affectabat. Propter quod dixit Augustinus, l. 3 contr. Acadam., capit. ult., nullius auctoritatem posse cum Christi auctoritate comparari. Denique motivum illud, quod de miraculis adduximus, magnam efticaciam habet contra omnes has sectas, sive Paganorum, sive Gentilium, quia nulla talia ab eis fieri potuerunt; quod si interdum aliqua similia fingere ausi sunt, falsitatis ei deceptionis facile sunt convicti, ut Patres supra allegati ostendunt. Prophetiae denique mysteriorum nostrae fidel eos possunt sufficienter convincere, tum quia licet non admittant vetus Testamentum tanquam divinam Scripturam , nihilominus negare non possunt fuisse scriptum ante Christi adventum. Et ideo notant Patres divina providentia factum esse, ut in graecam linguam converteretur, ut posset etiam valere ad gentiles convincendos, ut notat Euselius, 1l. 5 de Demonstrat.; Augustinus, 1. 8 de Civ., c. 42 et 46; et Irenaeus, l. 3, c. 25; tum etiam quia ex eadem Dei providentia cst, ut ipter Gentiles quoque essent aliquae prophetiae de mysteriis Christi, ut est vulgare de Sybillis apud Lactant., l. 4 Divinarum institut., c. 35 et seq., et Augustinum, l. 18 de Civ., c. 23, et concione ad Catechum. contra Pagan.; et alia vidcri possunt in huffino, l. 2 Hist., c. 29; et Tripartita, 1. 9, cap. 29.

Comparatio ad Judaismum.

4. Proprius Judeorum error ex Scripturis convincitur. — Secundo , facienda est comparatio cum Judaismo, quae est multo facilior et evidentior ex concessis , quia isti Testamentum vetus, et prophetias admittunt. Est autem advertendum, Judaismum totum ad duos errores principales reiuci : unus et praecipuus est, quia non admittunt nec credunt Messiam venisse ; et ideo si de hoc errore convincantur, tota illorum secta facile destruitur ; convincuntur autem praecipue ex prophetiis veteris Testamenti, ostendendo aperte illas esse impletas; et ideo aiebat Christus Dominus, Joan. 5 : Scrutumini Scripturas ; ille enim testimonium perhibent de me ; quia non solum continent promissionem ipsius Messiae, sed etiam signa particularia et sufficientia temporis advertus ejus, et ideo subjuugit Christus Dominus : "Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, ille enim de me scripsit" ; quod intelligendum est, non solum quia, Deut. 18, habetur expressa promissio: "Prophetam suscitabo eis, etc.", sed etiam quia tota lex Moysis fuit quaedam prophetia et figura Christi, ut dixit Augustinus, 16 cont. Faust., cap. 92atque hoc modo persuadendi fidem de seipso usus est Christus Dominus, Luc. ult., ubi incipiens a Moyse, ei omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso scripta erant ; et infra dicit : "Neccesse erat impleri omnia que scripta sunt in lege, et Prophetis , et Psalmis de me". Eodem argumento usi sunt omnes qui testimonium Christo dederunt. Angelus enim annuncians mysterium incarnationis, statim antiquas prophetias indicavit, dicens : "Dabit illi Dominus sedem David Patris ejus" ; et Beatissima Virgo, in suo Cantico : "Sicut locutus est ad patres nostros" ; et Zachar., in suo: "Sicut locutus est per os Sanctorum , qui a seculo sunt prophetarum ejus" ; et Simeon in suo: "Quod parasti ante faciem omnium populorum", Luc. 1 et 2 ; et Joan., Matth. 3: "Hic est enim qui dictus est per Isaiam Prophetam". Ilem servarunt Evangelistae, ut de Incarnatione patet, Matt. 1, vers. 12 ; de Nativitate, Matth. 9, vers. 8 ; de Passione, Matth. 26, vers. 31, et Joan., 19, vers. 24, 36, 3T. Ac denique idem scervarunt Apostoli, praecipue quando ad Judaeos praedicabant, ut patet Act. 2, 3 et 13, ac 15 ;et optime Paulus in Epist. ad Hebr., et ad Rom. 1, in principio ; et Petrus, 2 Epist., c. 1.

5. Item ex Patrum argumentis. — Praeterea saneti Patres locum hunc locup?etarunt, ut videre licet in Cypriano, l. 1 et 2 ad Quirinum, et lib. de Montibus Sina et Sion; Tertulliano, et Gregorio Nyssen., lib. contra Judaeos; et Chrysost. , orationibus 5 contra co:dem; et Augustino, alia oratione contra eosdem. et oratione ad Catech. contra varios eriores, a cap. 11, et in Dialogo Ecclesiae et synagogae ; et bene Euseb., 1. 2 de Demonstrat Evangel. De applicatione autem praecipuarum prophetiarum, designantium tempus adventus Messiae in Christi Domini adventum, videri possunt quae in primo tomo de Incarnatione. in principio, late prosecuti sumus. Ex his ergo non solum concluditur nostram fidem esse credibiliorem, sed etiam convincitur judaicam, perfidiam plane esse, solumque procedere ex nimia ignorantia et mentis caecitate, ut dixit Paulus ad Ephes. 4, versu 18, et praedixit Christus Joan. 12: "Ambulate dum lucem habetis , ut non tenebre vos comprehendant", etc.

6. Christi facta specialiter dirigebantur ad conversionem Judeorum. — Alter error minus proprie Judeorum. — Huic vero evidenti argumento accedit aliud, sumptum ex Christi Domini operibus ; nam specialiter facta sunt ad illuminandos et convertendos Judaeos, et in se continent tum rationem sumptam ex testimonio divino per miracula, quam supra late declaravimus , tum etiam rationem sumptam ex complemento prophetiarum, quam modo exposuimus, quia illamet opera erant signa a prophetis praedicta, et praenuntiata pro adventu Messiae , et ideo in his operibus semper fecit vim magnam ipsemet Christus: "Si mihi non vultis credere, operibus credite" ; et: "Si opera non fecissem in eis, etc." Ac denique Jean. 5: "Ego, inquit, habeo testimonium majus Joanne" ; et illud explicans addit: "Opera qua ego facio , illa testimonium perhibent de me" ; quod dixit esse testimonium Patris, non hominis. Denique ipsamet experientia possent Judaei suum errorem cognoscere, nam in eis impleta sunt quae ipsemet Christus praedixit : "Auferetur a vobis regnum Dei", Matt. 21 ; et "non relinquetur hic lapis super lapidem", Matt. 24 ; et haec nunc sufficiunt de primo et proprio errore Judaeorum. Fuit vero etiam alius, qui proprius dicitur judaizantium, potius quam Judaeorum ; nam erant isti credentes in Christum, volebant autem judaismum conjungere cum Evangelio, asserentes debere Judaeos, etiamsi Christum ut Messiam amplectantur, servare legem Moysis; sed hic error non spectat ad illam speciem infidelitatis, quae est Judaismus , sed ad speciem haeresis; et ideo quae statim generatim dicemus de haeresi, contra illam valent, et specialiter impugnari solet tractando de cessatione legalium in materia de Legibus, 2. 2, quaest. 103. Vide l. 9 de Legibus, et prolegom. 5 de Gratia.

Comparatio ad sectas Hareticorum.

7. Notationes pro hac comparatione. — Tertio, comparanda est fides nostra cum sectis haereticorum generatim. In quo puncto. imprimis est advertendum haereticos omnes confiteri doctrinam a Christo et Apostolis traditam esse veram ; in quo cum Catholicis conveniunt. Item conveniunt in hoc, quod fatentur fidem Christi tantum esse unam, juxta illud Pauli, ad Ephes. 4: "Unus Deus, una ftdes". Vtem fatentur hanc fidem debere esse puram ab omni falsitate ; nam doctrina quae revera procedit a Christo, necessario debet esse in omnibus vera et infallibilis ; alias tota esset incerta, et non posset haberi ut doctrina Dei; unde fit, inter omnes doctrinas, quae nomine Christi in mundo existunt, unam tantum illarum esse revera a Christo, ac subinde illam solum esse credibilem, ut a Deo dictam, quia cum illae doctrina contraria doceant, non possunt esse omnes verae; ergo una tantum illarum est vera doctrina Christi. Difficultas autem est, quia unusquisque haereticorum contendit suam doctrinam, esse quam Christus et Apostoli crediderunt et miraculis confirmarunt , et in quam denique conveniunt omnia quae superiori sectione diximus. Ut ergo contra omnes haereticos ostendamus incredibilia docere , comparatione fidei quam Ecclesia catholica et Romana docet, nonnulla motiva vel signa haeresis proponenda sunt. Possumus autem illa signa reducere ad tria capita , posita in sectione praecedente, quae sunt qualitas doctrinae, testes ejus, et Dei subscriptio seu confirmatio per propria opera ejus : haec namque conferendo seu contraponendo , intelligitur facile quanta sit differen- tia inter credibilitatem fidei Romanae et cujuscumque haereticae doctrinae.

8. Fit jam tertia comparatio ex primo livo prerogativarum fidei posito sect. 3, n. 1, quibus accedunt aliee. — Prima est antiguitas. — Hujus prerogativee ratio. — In prumo capite addenda est hic conditio, quae est magnum indicium verae vel falsae doctrinae fidei, vel quae tantum de fide praedicatur ; quae conditio est antiquitas vel novitas, nam vera fides debet esse antiqua , novitas autem in materia fidei signum est haeresis ; talis autem debet esse antiquitas, ut ejus origo possit reduci ad Christum et Apostolos, vel formaliter, vel virtute, id est, ad aliqua principia ab Apostolis tradita ; omnis autem novitas quae ab hac antiquitate discedit, signum est falsae doctrinae, seu alienae a vera fide. Haec autem diversitas evidenter reperitur inter doctrinam Ecclesiae et haereticorum ; nam doctrina Ecclesiae habet praedictam antiquitatem, ut patet tum ex perpetua successione Pontificum Romanorum a Petro usque ad hunc qui modo sedet, Paulum V, et Ecclesiae, quae illos ut Pastores sem - per agnovit, et fidem Petri retinuit; nullum enim aliud initium hujus fidei inveniri aut fingi potest : item quia haec fides in antiquis Patribus Ecclesiae invenitur, qui a temporibus fere Apostolorum usque ad nostra tempora sibi successerunt ; at vero, e contrario, in quacumque haeresi initium ejus notatur, et tempus et locus ubi incepit, et auctor a quo ordinarie nomen accepit ; et hanc differentiam inter doctrinam et haeresim notarunt Patres: Cyprianus , de Veritate Ecclesiae : JVon enim nos ab illis, sed illài a nobis discesserunt. Idem fere Epiphanius , in Anchorato, circa finem, et Haeres. 76, cum Aerius Catholicos vocaret antiquarios , ex ipsomet verbo illum convincit : Nam fides, inquit, semper antiqua, nunquam veterascit ; et Justinus Martyr, in Dialog. cum Triphone : Quoniam, inquit, omnis heeresis ab aliquo ducit originem, qui a Christo desciverit , a nomine auctoris suos sequaces nominat. Alia videri possunt in Irenaeo, l. 8 contra Haeres., cap. 3; Athanasio, serm. 2 contra Arianos ; Hieronymo, cont. Lucif., circa finem. hatio autem hujus conditionis et differentiae est manifesta; nam vera fides, quam profitemur, est fides Christi; ergo ab illo debet ducere originem , et consequenter ab Apostolis, quia per illos praedicata est, et per mundum seminata ; ergo doctrina, quae non reducitur ad hanc originem, non est credibilis ut fides Christi , et deinde non potest esse credibilis ut divina, tum quia fides contraria fidei Christi non potest esse divina, tum etiam quia nullus haereticus ostendit nec credibilem facit novam revelationem doctriuae sibi factam ; ergo convincitur esse huranum inventum incredibile respectu fidei Romanae.

9. Haeretici antiquitatem quoque suorum dog matum ostendunt. — Refelluntur a Tertulliano et a Hieronymo.—- Refelluntur primo. — Secundo.— Tertio.— Quarto.— At vero haeretici nostri temporis, pressi hac difficultate, fingunt suam doctrinam esse antiquam , et in primitiva Ecclesia fuisse, postea vero per multa tempora latuisse usque ad Lutherum, verbi gratia, vel aliud simile; econtrario vero fidem Romanam antiquam per aliqua tempora durasse, postea vero sensim defecisse, et ita illam quam nunc profitemur non esse antiquam, sed novam. Simile autem effugium haereticorum recte coarguit Tertullianus, de Praescriptionibus Haereticorum, et Hierony mus, Epistola 65 ad Pammachium et Oceanum. unde inter alia dicit : Quisquis assertor es novorum dog natum, quaeso te ut parcas Romonis auribus, parcas fidei, que Apostoli voce luudatur ; et infra: Usque ad lunc diem sine ista doclrina mundus Christianus fuit ; eam senea tenebo fidem, quam a parentilus accepi; cur post quadringentos annos docere nos niteris, quod antea nescivimus ? Praeterea illud prius, quod haeretici dicunt de antiquitate suae doctrinae, saepe est contra suosmet auctores, qui novitatem profitentur, imo de illa maxime gloriantur. Deinde est voluntarie assertum, ac subinde fide indignum ; nam si eorum opinio antea erat ect latebat, ostendant aliquod vestigium ejus, vel quomodo eis innotuerit quod lateret, et qua via ad illorum notitiam pervenit. Cum enim nihil horum suadere aut probare possint, manifeste convincuntur gratis haec confingere ad suam novitatem occultandam. Denique non minus falsum et varium est quod aiunt, Romanam fidem sensim defecisse, quia, ut dixi, tota invenitur in veteribus Patribus, et quia assignare non possunt tempus in quo coepit deficere, nec dogma novum quod coeperit docere antiquis contrarium, nec auctorem illius temporis qui tale dogma confutarit; cum tamen experimento constet, nunquam in Ecclesia fuisse exortum novum errorem, quin staim fuerit a catholicis notatus et expugnatus.

10. Secunda praerogativa doctrine fidei, quod sit Apostolica. — Tertia, quod sit Catho- lica. — Atque hinc colliguntur duae aliae conditiones verae doctrinae fidei, quas etiam haeretici negare non audent, et frustra conantur sibi illas accommodare : una est ut sit fides A postolica ; nam, sicut est de ratione verae Ecclesiae, ut sit Apostolica, ut habetur in Symbolo, ita est de ratione verae fidei ut Apostolica sit; tum quia vera Ecclesia per veram fidem constituitur; tum etiam quia eamdem habent originem. Ex dictis autem constat fidem quam profitemur esse Apostolicam, ncn enim ita nominatur nisi ex origine et successione, et quia Apostolico testimonio fundata est. E contrario vero haeretici ostendere non possunt hanc successionem, ut probavimus. Altera cond;itio est, ut vera fides sit Catholica?, quae simili modo ex Symbolo probari potest, ubi etiam Ecclesia Catholica esse dicitur. Augustinus, contra Epist. Fundam., c. 4, ex solo nomine Caítholice probat suae fidei veritatem; dicitur autem Catholica fides, quia universalis; hoc enim vox illa graeca laiine significat : debet autem fides Christi essc universalis, tempore, loco et personis, quia Ecclesia Christi, ex quo fundata est, universalem temporis durationem postulat , juxta illud: Porte inferi non prevalebunt adversus eam, et pro toto mundo fundata est, et pro omnibus gentibus, juxta illud : "Euntes in mundum universum , docete omnes gentes", etc. Et alibi: "Praedicabitur Evangelium hoc in universo mundo, et universee creature" ; ergo fides hujus Ecclesiae iisdem modis universalis esse debet; quod ergo spectat ad universalitatem temporis, recte colligitur ex dictis, non inveniri in haeretica doctrina, quia non habet illam antiquitatem, quae ad hanc universalitatem necessaria est, id est, ut post Christum nullo tempore defecerit; et hoc satis est ut non sit Catholica ; quo1 vero spectat ad universalitatem loci et personarum, constat ordinarie haeresim in quodam peculiari loco aut gente versari, et non habere eam universalitatem quam Ecclesia Catholica postulat, ut ex dicendis magis patebit.

11. Tertia praerogativa, quod sit doctrina sana et irreprehensibilis. — Praeter has conditiones doctrinae, considerari possunt aliae superius tactae, quas comprehendit Paulus ad Tit. 2, dicens, verbum fidei debere esse sanun et irreprehensibile, quale ostendimus esse in Ecclesia Romana; doctrina autem haeretico- rum ordinarie non est irreprehensibilis, quia semper aliqua miscet quae etiam rationi naturali non sunt consentanea, quod notavit in antiquis haereticis Irenaeus, l. 1 et 2; et Ephiphanius, Haeres. 26 et 27; Augustinus epistola 50 ; maxime vero invenitur hic defectus in haereticis nostri temporis; tollunt enim liberum arbitrium, quod est fundamentum moralis bonitatis et honestatis, et Deum faciunt auctorem peccati, et negant necessitatem bonorum operum, affirmantque Deum non imputare peccata credentibus, et similia, quae manifeste sunt contra omnem rationem et honestatem; non est ergo verbum illorum irreprehensibile, et consequenter non potest esse sanum. quia nec ad sanitatem animae confert, neque est sibi constans, nec proportionem aut soliditatem habet, cujus ratio propria est, quia nullam habent haeretici credendi regulam, praeter humanam conjecturam, quae ordinarie est juxta uniuscujusque affectum, et inde fit ut ex iisdem rebus habentibus eamdem Dei auctoritatem aeque propositam, seu aequaliter credibilem, quaedam credant, alia non credant, solum quia ipsis ita videtur, vel quia unum est consentaneum eorum affectui, et non aliud, ut notavit Epiphanius, haeres. 47, ubi admiratur quam inconstanter omnia dicantur et fiant apud haereticos, de quo viaeri potest epist. Athanasii ad Liberium, et epist. Joviniani August., 1. 7 Tripartita, cap. 3.

12. Heretice doctrinae vitia, e conira recensentur. — Primun vitium , contradictio. — Secundum, inconstantia. — Tertium, divisio in plures. — Atque hinc fit ut in doctrina haereticorum summa sit mutabilitas et incon. stantia , quae maxime repugnat verae fidei. Tribus autem modis haec inconstantia contingit: primus est, quia auctor haeresis saepe in uno loco contrarium illius affirmat, quod prius dixerat per incogitantiam vel inadvertentiam, quod in novis haereticis maxime notatum est. Secundo, aliquando mutant opinionem quam prius tenuerant, quod est anertum signum opinionis humanse, non verae fidei, juxta doctrinam Pauli, ad Gal. 1, fere per totum. Tertio, frequentius contingit ut, post exortam haeresim, statim dividatur in plures, per varietatem discipulorum, quod repugnat etiam unitati fidei; de qua varietate et divisione doctrinae inter haereticos, multa leguntur in Patribus et in Historiis, et praesertim videri potest Augustinus, l. 1 de Bapti mo, cap. 6, de Agone Christiano, cap. 29, et 1 de Peccatorum meritis, cap. 34, ubi ad Pelagianos inquit: Prius apud se ipsi consentiant, et ita fiet uta nobis nulla ex parte dissentiant ; sic etiam dixit Tertullian. libro de Praescriptionibus haereticorum: Dum sibi adversantur, fidem nostram confirmant. Plura habet irenaeus, l. 1, cap. 5 et 21; et Cyprianus, 1. 4, epistola secunda; Ambrosius, quinto de Fide, cap. 4; et videri potest epistola Agathonis Papae, in sexta Synodo, action. 4; et Tarasii, in septima Synodo, action. prima; refert ctiam Sozomen., l. 9 Histor., cap. 5, multos haereticos, propter hanc varietatem et inconstantiam doctrinae, ad fidem Catholicam rediisse. Ratio autem hujus inconstantiae est, quia haeresis non fundatur in Spiritu Dei, sed in proprio judicio, et ideo, sicut inter philosophos invenitur haec divisio sectarum et opinionum, ita etiam inter haereticos; de quo videri potest Augustinus, sermone 11 de Verbis Apostoli, et 18 de Civitate, cap. 41; et Niceph., l. 4 Histor., cap. 29.

13. Quartum, depravatio Scripture.— Quintum, inefficacia ad convertendas animas. — Hinc etiam notant Patres aliud signum haereticae doctrinae, quod est mutilare Scripturam, et eam proprio arbitrio interpretari, vel potius corrumpere; quoties enim ita urgentur aliquo testimonio Scripturae, ut illi respondere non possint, magna facilitate negant librum illum esse canonicum, sicut modo haeretici negant libros Machabaeorum, primum et secundum, esse canonicos, quia ex illis manifeste probatur Purgatorium ; et alii negant Epistolam Jacobi, quia ex illa convincitur necessitas operum, atque ita fit ut proprio arbitrio, conjectura vel affectu admittant, vel negent libros canonicos, per quod destruitur tota certitudo et constantia fidei; de quo videri potest Irenaeus, l. 1, c. 29, et 1. 3, c. 20 ex 22. Aliquando vero et saepius evertunt Scripturas, per falsas interpretationes, ut figurate intelligendo quae in proprio sensu ab Ecclesia et Patribus intellecta sunt, sicut fecit Calvinus in verbis consecrationis. Unde recte dixit Irenaeus, l. 5: Coguntur multa male interpretari, quia unum nolunt bene intelligere; de quo etiam Augustinus, de Utilitate credendi, cap. tertio, et vigcesimo octavo cont. Faust., cap. vigesimo secundo; et Epiphan., Haeres. 44. Tandem adnotavi doctrinam Christi fieri maxime credibilem, ex efficacia ejus ad convertendas animas; contrarium ergo notant Sancti Patres et Catholici Doctores in doctrinis haereticorum; nam ordinarie non convertunt animas ad Christum, neque hoc intendunt, sed pervertunt credentes in Christum, et hoc maxime procurant. Ratio autem est, quia non habent verbum Dei, quod est potens et efficax ad convertendas animas; sed habent verbum mere humanum, quod est aptum ad pervertendum, quia ordinarie docent ea, quae placent sensui et aftectui humano; de quo videri potest Gregorius, 8 Mor., cap. 2.

14. Progreditur tertia comparalio ex secundo motivo in sect. 3, a num. 5. — Secundum capnt credibilitatis, erat auctoritas testificantium et preedicantium doctrinam haec autem maxime deficit in doctrinis haereticorum, quod maxime notarunt Patres, quia auctor haeresis ordinarie esse solet vitiis deditus, et ideo fide indignus; maxime autem duci solent spiritu superbiae; unde Augustinus, lib. de Pastoribus, cap. 8: Una, inquit, superbia omnes illos genuwit ; saepe etiam ducuntur avaritia, ut de Simone Mago legimus, Actor. 8, et Cyprianus notat, l. 1, epistola 4, et videri potest libro quarto, epistola nona, et Epiphan., haeres. vigesima quinta; aliquando vero concupiscentia et voluptate ducuntur, ut notat Hieronymus, Epistola ad Ctesiphontem; et Vincent. Lyrinensis, contrà profanas vocum novitates ; quae omnia, et alia plura complectitur Paulus 2 ad Timot. 3, dicens de haereticis: "Erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi" ; et infra: "Corrupti mente, et reprobi in fide". Similia habet epistola prima, capite quarto, quae loca ponderat Cyprianus, dicta Epistola quarta, lib. primo, et epist. etiam 6; et videri etiam potest Gregorius, l. 3 Moral. cap. 17. His accedit, quod regulariter initium haeresis sumitur ex aliqua humana occasione, ut ex indignatione aliqua propter dignitatem non obtentam, vel aliquid simile, quod in antiquis haereticis notat Eusebius, lib. septimo Histor. cap. 33; et Nicephor., lib. quarto, cap. quarto, septimo et vigesimo, et lib. sexto, cap. tertio. De novis autem haereticis, et praesertim de Luthero, nota est historia, de qua videri potest Coclaeus, in Actis Lutheri, anno 1517; et Hosius, 1.1 contra Brentium; est etiam nota et notabilis historia Henrici VIIL, regis Angliae, et similes. Accedit denique quod doctrina haeretica non habet majorem auctoritatem a sequacibus quam ab auctore, tum quia discipuli doctoris haeretici, nec meliores nec doctiores esse solent magistro; et ad minimum nullum habent judicium insignis sanctitatis, quae in doctoribus Ecclesia catholica inventa est; quod maxime in haereticis nostri temporis verum habet, quia non solum Evangelicam per- fectionem non sequuntur, verum etiam illam condemnant et reprobant, consilia perfectionis abnegantes; tum etiam quia doctrina haeretica dici non potest in suum testimonium habere consensum populorum; quia licet interdum plures per illam pervertantur, nihilominus, ut dixi, ipsi inter se non consentiunt, et praeterea major pars orbis christiani illi resistit; tum denique quia nullum habet signum supernaturalis doctrinae aut divini auxilii, quia nec Prophetiam habent, nec miracula, ut jam dicam.

15. Ulterius progreditur tertia comparatio ex tertio motivo in sect. 3, n. 8. — Tertium caput credibilitatis fidei sumebatur ex divinis et miracnlosis operibus, quibus Deus ipse quasi subscribit tali doctrinae, quae maxime necessaria sunt, quando doctrina quae ut supernaturalis proponitur, incipit introduci, ut indicavit Augustinus, 1. 10 de Civit., cap. 8. Doctrina autem haeretica nova est, ut dixi, et ab ipsis haereticis ut supernaturalis venditatur, et tamen in illius confirmationem nullum miraculum exhibent; signum ergo est non esse divinam, quia ordinarius modus providentiae divinae, est doctrinam suam confirmare miraculis, praesertim quando praedicari incipit: quod supra monstratum est de doctrina Ecclesiae Catholicae. Imo ait Augustinus l. 22 de Civit., cap. octavo, non solum in principio Ecclesiae, sed etiam in progressu ejus, hanc doctrinam veris miraculis confirmari, quod usque ad nostra tempora factum esse conspicimus. Eít in tot historiis legimus, ut nonnisi impudenter negari possit. Atque hinc factum est ut haeretici saepius miracula edere, vel potius ostentare voluerint; facile autem intellectum est illa esse falsa et conficta; de quo aliquid videri potest in 6 Synodo, actione 15; et Epiph., haeresi 66, et Tertull., de Praescript. haeretic. Et de novis haereticis alia referunt Alan. in Dial. 6, cap. 29, 30et 31, et Bellarm, 1. 4 de Notis Ecclesiae, cap. 14, ubi specialiter de Calvino refert voluisse fingere resurrectionem mortui, et vivum occidisse. Igitur, conferendo omnia judicia veritatis et signa credibilitatis in utraque doctrina, non solum est evidens Romanam fidem esse credibiliorem, sed etiam solam illam esse credibilem.

Sectio 5

Quomodo possit haec fidei credibilitas ad usum applicari

SECTIO V. Quomodo possit haec fidei credibilitas ad usum applicari.

1. Dubium primum, an evidentis credililitatis hactenus ostensa, sit humana tantum vel divina.— Arguitur imprimis quod non sit humana. — Deinde quod nec sit divina. — Hanc quaestionem propono, ut duo vel tria dubia, quae circa hanc credibilitatem oriuntur, breviter explicem, et ita doctrina data clarior fiat: primum dubium est, de qua credibilitate accipiendum sit quod diximus, objectum fidei esse debere evidenter credibile ; nam credibile dicitur perrespectum ad fidem; unde sicut duplex est fides, humana et divina, acquisita vel infusa, ita duplex potest esse credibile, scilicet, vel fide acquisita, vel infusa. Cum ergo dicitur objectum fidei esse evidenter credibile, vel intelligitur de re credibili per fidem humanam, vel de credibili per infusam ; primum videtur insufficiens, secundum autem videtur falsum et impossibile; ergo. Prior pars minoris patet, quia s1 objectum tantum esset credibile humana fide, neque amplius ostenderetur per dictam evidentiam, non posset homo conari ad credendum illum objectum, nisi humana fide, quod est contra rationem, et contra sufficientem propositionem objecti fidei; probatur autem sequela, quia ex vi illius evidentiae solum posset sequi hoc judicium practicum: Hoc est credendum sicut res alie humane ; ergo solum etiam posset sequi voluntas credendi illo modo; ergo non posset homo conari ad altiorem fidem, quia per voluntatem debet incipere. Altera vero pars minoris probatur, quia non est evidens homini dari vel posse dari fidem infusam, ut per se constat, quia est supernaturalis, et sola fide creditur; ergo non potest esse evidens, aliquod objectum esse credibile per fidem infusam, quia haec est quasi denominatio formalis ab illa forma; et ideo si possibilitas formae non est evidens, nec credibilitas illa potest esse evidens. Item non est evidens Deum dixisse res fidei; ergo neque est evidens illas esse credibiles fide divina.

2. Resolvtio dubii. — Ad hoc vero dubium, breviter dicendum est credibilitatem fidei, ut evidentem, non esse mere humanam sed superiorem et perfectiorem. Hoe probat prima ratio facta, et declaratur, quia obje- ctum fidei proponitur ut credendum fide tam certa, ut excludat omne dubium et omnem formidinem, et tam infallibili, ut non possit illi subesse falsum; ergo proponitur ut credendum altiori fide seu perfectiori, quam sit fides mere humana. Probatur consequentia, quia tides humana, ut talis est, non habet illas proprietates. Deinde proponitur objectum fidei credendum tanquam dictum a Deo, et non tantum ab homine; ergo proponitur ut credibile fide divina; nam per hanc fidem, ut sic, solum intelligimus illam quae auctoritate divina nititur ; objectum autem fidei, eo modo quo credendum proponitur, fit evidenter credibile; ergo evidentia credibilitatis est per ordinem ad fidem omnino certam et divinam.

3. Notatio prima duplicis fidei divine, pro responsione ad argument. in num. 1. — Ut autem rationi dubitandi satisfaciamus, oportet distinguere tam divinam fidem, quam humanam ; dici enim potest fides aliqua divina, vel ex parte objecti, quia est fides quae datur Deo, et in divina auctoritate fundatur; vel ex parte principii, quia est fides quae a solo Deo dari et infundi potest; sic ergo dicimus esse evidens, objectum fidei esse credibile divina fide priori modo sumpta, nam hoc probat ratio facta, quod tale objectum hoc modo credendum proponitur, et omnia motiva persuadent hoc modo esse credibile, atque etiam est evidens homini, sibi esse possibile credere Deo dicenti ; nam si est evidens posse credere homini, vel angelo, cur non Deo? At vero non est evidens tale objectum esse credibile fide divina posteriori modo sumpta, quia non est evidens fidem infusam esse possibilem. Quod si quis instet, quia de facto non potest dari in nobis fides divina priori modo, quin sit etiam divina posteriori modo, ac subinde non posse esse evidens objectum esse credibile fide divina, vel uno modo, quin etiam sit alio, respondetur imprimis antecedens non esse certum; nam aliqui existimant posse dari fidem divinam ex parte objecti, quin sit divina ex parte principii. Deinde respondetur, dato antecedente, quod longe verius semper mihi visum est, negando consequentiam, quia, licet in re ipsa illa duo non separentur, tamen hoc ipsum non est nobis evidens; et quia illae duae rationes formaliter, seu nostro modo concipiendi, distinguuntur, fieri potest ut fides divina, tanquam possibilis, sit nobis notior sub priori ratione quam sub posteriori; et ideo, licet sit evidens objectum fidei esse credibile per ha- bitudinem ad fidem divinam objective, non est necesse ut eodem modo sit evidens per habitudinem ad fidem divinam, ut divinitus infusam. Hoc autem intelligitur de credibilitate, ut sic dicam, antecedente, id est, quae ex parte objecti, praesupponitur ad credendum; nam consecutione quadam etiam sunt res fidei evidenter credibiles in ordine ad fidem infusam, quatenus una propositio ex creditis, est dari in nobis fidem infusam, ac subinde illam esse possibilem ; unde fit ut hoc sit etiam evidenter credibile, sicut caetera.

4. Notatio secunda duplicis fidei humane pro eadem responsione. — Concluditur ex dictis responsio ad dubium. — Simili modo distinguere possumus de fide humana; nam denominari potest vel ah objecto formali, scilicet, quia humana auctoritate fundatur, et hoc modo negamus objecta nostrae fidei esse tantum evidenter credibilia per habitudinem ad fidem humanam. Alio modo potest fides denominari humana a principio, quia ab homine fieri potest. Quoniam vero ab homine fit actualis fides (de hac enim praecipue loquimur), non solum naturalis seu acquisita, sed etiam supernaturalis et infusa , distinguendum est modus efficiendi, nam una fit solis viribus naturae, et haec proprie denominatur humana. Alia vero fit principaliter virtute divina, et homo se habet quasi instrumentum, ideoque a principali causa divina denominatur. Ex quo sequitur fidem nostram non fieri, etiam evidenter, credibilem, per habitudinem ad fidem humanam, etiam denominatam ex parte principii, sed per habitudinem ad fidem, qua ab homine dari possit quocumque modo, et quibuscumque viribus adjuto. Unde quando in objectione interrogatur an haec fides ostendatur credibilis fide acquisita vel infusa, utrumque membrum negandum est, quia ad neutrum determinatur, sed abstracte dicit habitudinem ad fidem, quae ab homine praestari possit, et ita facile expeditur difficultas.

5. Secundum dubium , evidentiam credibilitatis videri inutilem. — Imprimis de doctis. — Deinde de idiotis. — Secundum dubium est, quomodo ex parte credentium possit haec evidentia credibilitatis deservire, vel esse necessaria ad usum credendi. Ratio autem dubitandi est, quia inter credentes, quidam sunt docti et eruditi, qui possunt omnia motiva credendi intelligere et ponderare, et ita consequi dictam evidentiam credibilitatis. Alii vero sunt simplices et rudes; qui illa motiva non assequuntur; neutris autem deservire potest ad fidem dicta evidentia ; ergo non est utilis ad fidem. De prioribus probatur minor quoad priorem partem, nam illa evidentia saltem excludit libertatem in credendo; nullo enim modo fieri posse videtur, ut qui evidenter cognoscit hanc fidem esse credibilem, et secundum prudentiam credendam, in gradu a nobis declarato, scilicet, ut comparatione illius omnis doctrina contraria sit incredibilis, feri, inquam, non potest ut talis homo non credat ea quae sibi hoc modo proponuntur, neque ut recedat a tali fide semel recepta; at vero de ratione fidei Christianae est ut sit libera, ut supra dictum est, et latius dicetur in disp. 6. Ergo talis evidentia impedit Christianam fidem in ejusmodi hominibus. Altera vero pars minoris de idiotis patet ; nam illa evidentia consurgit ex multis rationibus et circumstantiis, quae a talibus hominibus non solum non considerantur, verum etiam nec moraliter considerari possunt, vel quia non sunt instructi, vel etiam quia saepe sunt incapaces ad tantam rerum comprehensionem obtinendam; et ideo dixit Eusebius, de Praepar. Evangel.. cap. 3, hujusmodi homines, qui altiora consequi non possunt, fide debere esse contentos; et mclius Augustinus, contra Epistolam Fundam., c. 4: In Catholica, inquit, Ecclesia, ad sincerissimam sapientiam pauci spirituales perveniunt im hac vita ; ceteram quippe turbam non intelligendi vivacitas, sed credendi simplicitas tutissimam facit; ergo neque his hominibus deservit ad credendum evidentia credibilitatis; imo illam in eis postulare, est eis impossibilem reddere fidem.

6. Resolvitur dubium quoad doctos, primo. — Haec ratio dubitandi duo postulat dubia, unum spectat ad personas sapientes in fide, quae possunt comprehendere hanc evidentiam credibilitatis, et omnia illius motiva ponderare, et quoad hoc non est difficilis resolutio. Dico enim imprimis hanc evidentiam non impedire actum fidei circa res sic credibiles, quia semper fides retinet suam majorem certitudinem ac perfectionem ; nam in superioribus ! dictum est etiam evidentiam veritatis, si sit inferioris ordinis, non impedire verum actum fidei ejusdem veritatis; ergo multo minus impediet evidentia credibilitatis, quae semper relinquit obscuram veritatem ipsam. Deinde dico hanc evidentiam etiam non impedire quominus assensus fidei sit voluntarius et liber, quia cum in se non sit clarus, nun- quam intellectus cogitur ad illum praestandum : deinde quia, non obstante judicio evidente de honestate alicujus objecti, potest voIuntas non velle, vel etiam nolle illud pro sua libertate ; ergo, non obstante judicio de credibilitate objecti fidei, potest voluntas non movere intellectum ad assensum illius, quae est libertas quoad exercitium ; imo etiam potest movere ad assensum contrarium, seu alterins rei contraria. Verum est tamen hoc secundum moraliter non fieri, nisi avertendo intellectum ab actuali judicio credibilitatis, praesertim si judicium sit comparativum, quod hoc objectum sit credibilius aliis; potest autem hoc facile fieri, quia evidentia credibilitatis pendet ex consideratione multarum rerum, quam potest facile homo dimittere, praesertim si habeat affectum ron recte ordinatum; nam hinc etiam interdum provenit ut multi, etiam capaces hujus evidentie , per proprium discursum et considerationem illam non assequantur ; sic ergo haec evidentia non impedit libertatem fidei. Potest autem aliquo modo minuere illam formaliter sumptam; non tamen diminuit meritum, quia in causa praecedit integra libertas, nimirum in consideratione ipsius evidentiae, et applicatione ad illam, quae semper piam voluntatis affectonem requirit.

1. Quoad idiotas quo pacto Gabriel et alii resolvant.—Altera difficultas, et obscurior, est de personis simplicibus, quae per se non valent dictam evidentiam assequi, de quibus aliqui, argumento convicti, confitentur posse credere sine evidentia credibilitatis, imo interdum teneri; pro qua sententia refertur Gabriel, in 3, distinct. 24, art. 3, dub. 1. Et patet, quia pueri baptizati, et inter Christianos educati, cum perveniunt ad usum rationis, vere credunt, et tamen non percipiunt illam evidentiam, nec videntur capaces illius; similiter infidelis, quando primum ei praedicatur fides, sine novis miraculis, per solam rationabilem praedicationem, non percipit istam evidentiam credibilitatis, et tamen cum convertitur ad fidem, vere credit, alias malefacerent praedicatores evangelii, admittendo ad Baptismum eos qui ita incipiunt credere. Denique in aliis rebus humanis non postulatur ista evidentia, praesertim in hominibus indoctis ; sed satis est ut probabihter judicent, hoc esse bonum, vel melius; ergo etiam ad credendum sufficiet probabile judicium credibilitatis, saltem in his qui evidentiam assequi non possunt. Unde, juxta hanc sententiam, quando dicitur evidentiam credibilitatis esse necessariam ad fidem, intelligendum erit respectu corporis Ecclesiae, non vero respectu singularum personarum ejus; et haec opinio fortasse probabilis est.

8. Probatior resolutio.—HEjus ratio. — Declaratur .—Nihilominus existimo nullum hominem praebere verum et perfectum assensum fidei Christianae, nisi prius aliquo modo assequatur vel participet hanc evidentiam credibilhitatis, quod docuit Cajetanus 2. 2, q. 1, art. 4, et sequuntur ibi moderni Thomistae, praesertim Aragon. et Cumel., 1 p. disput. 1, dub. 2, conclusione 4. Neque Gabriel contradicit, ut statim dicam; convincor autem ratione suprafacta, quod judicium credibiltatis debet esse certum, ut ad fidem certam et indubitatam inducat. Nam si quis potest prudenter dubitare vel formidare de credibilitate objecti, poterit etiam de ipsa fide dubitare aut formidare, et ita non erit Bdes perfecta et Christiana ; judicium autem credibilitatis non potest esse certum, nisi sit evidens, ut supra etiam ostendi ; ergo in quocumque vere credente debet supponi tale judicium. Quocirca si quis credat ante judicium certum et evidens credibilitatis, concipiet quamdam fidem humanam de rebus divinis, quae interdum potest esse prudens, et honesta; non tamen concipiet propriam fidem Christianam, id est omnino certam et immutabilem, quia, stante sola probabilitate, et prudentia in illa fundata, posset quis, propter majorem probabilitatem de novo apparentem, judicium prudentiae mutare, et consequenter fidem, vel de illa prudenter dubitare, quod de vero assensu fidei nullo modo admittendum est. Addo tamen, ad respondendum objectionibus et difficultati propositae, hanc evidentiam non esse aequalem in omnibus, nec eodem modo esse postulandam in simplicibus credentibus ac in sapientibus ; nam isti per se illam percipiunt, penetrando ejus media et principia, illi vero in fide et traditione Ecclesiae et sapientum illam participant; nam illis satis est quod videant sapientissimos viros, et multitudinem Christanorum hanc fidem amplecti, ut indubitatam et infallibilem, et quod audiant illam esse confirmatam multis miraculis, et quod hoc fiat illis moraliter, et humano modo certum, ac denique quod intelligant talem doctrinam esse consentaneam rationi, nihilque contrarium in illa inveniant; nam haec suffticiunt ut respectu illorum fiat doctrina fidei evidenter credibilis.

9. Amplius declaratur. — Addo denique, si contingat exteriorem praedicationem fidei et propositionem non esse sufficientem ad formandum judicium, ita firmum et evidens de credibilitate fidei, vel absoluta, vel comparata cum alia doctrina, tunc per divinam inspirationem et vocationem internam, posse compleri hujusmodi credibilitatem ; ita sumo ex D. Thoma, Quodlib. 2, art. sexto, ubi dicit, quamvis ordinarie fides fiat credibilis per miracula et alia externa signa, nihilominus sine illis posse Deum per vocationem internam, propositionem complere, juxta illud Joan. 6: Omnis quà audivit a Patre, et didicit, venit ad me ; imo potest, inquit, talis esse interna vocaLio, ut teneatur homo non resistere, sed fidem adhibere, juxta illud Isaiae 50: Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico; et ad hunc modum reprehensus est Zachar., Luc. 1, eo quod Angelo annuntianti filii conceptionem, non statim firmam fidem adhibuerit, sed dubitarit; nam credendum est cum illa externa locutione adfuisse internam inspirationem, quae faceret rem sufficienter credibilem ; nam de sola externa posset interdum dubitari, cum Angelus Satane transfiguret se in Angelum lucis. Et eamdem sententiam videtur mihi docere Gabriel, loco citato, dum ait in hujusmodi eventu, quando exterior doctrina veritatis non fit evidenter credibilior quam opposita, si homo faciat quod in se est, non defuturam divinam inspirationem, per quam homo possit certus reddi de credibilitate verae doctrina; quia Deus non deficit in necessariis, et tunc illa illuminatio interior necessaria est, et potest esse non solum suffticiens, sed etiam efficax, ut per se notum est.

10. Concluditur resolutio dubii quoad idootas.—lta patet responsio ad rationem dubitandi in contrarium; nam, licet simplices homines per se non sint capaces hujus evidentiae, immediate, ut sic dicam, et speculative deductae ex suis principiis et motivis, sunt capaces ejus mediante fide humana de miraculis, et aliis testibus et testimoniis hujus fidei; et juvari possunt interna Dei illuminatione, ut dixi; et ob hanc causam praedicatores Evangelii, qui versantur inter infideles, et catechizant adultos nove conversos, non male faciunt illos admittendo ad Baptismum post sufficientem instructionem; debent autem imitari Philippum, qui postquam instruxit Eunuchum, et ille interrogavit an liceret se baptizari, respondit: "Si credis ex toto corde, licet" ; pondero enim ibi particulam, ex toto corde, per quam postulavit fidem super omnia, juxta phrasim Scripturae atque adeo omnino certam ; hanc ergo fidein debent postulare hujusmodi praedicatores noviter conversis, et illos ita instruere, partim docendo, partim excitando ad postulandum divinum auxilium, ut possint illam concipere; et tunc credere possunt et debent illis dicentibus se ita credere, et consequenter illos baptizare, sicut Philippus fecit.

Sectio 6

Utrum haec evidentia credibilitatis ex lumine fidei oriatur

SECTIO VI. Utrum haec evidentia credibilitatis ex lumine fidei oriatur?

1. Affirmant Cajetanus, Ferrar., et quidam moderni. — Eorum motivum primum er D. Thoma. — Difficultatem in hoc puncto facit D. Thomas 2. 2, q. 1. art. 4 ad 3, et art. 5 ad 1, ubi ait lumen fidei facere videre objecta fidei esse credenda, ubi Cajetanus, quem alii moderni Thomistae sequuntur, ita hoc intelligit, ut dicat judicium evidens, de objecto fidei sub ratione credibilis, elici a lumine fidei; idem sentit Ferrar., 3 cont. gent., c. 40. Probatur primo, quia videre dicit actum evidentem et clarum ; sed lumen fidei facit videre ; ergo facit actum evidentem, et non de veritate objeci; ergo saltem de credibilitate. Secundo hoc confirmant, quia omne lumen manifestat aliquid clare et evidenter, juxta illud, ad Ephes. 5: "Omne quod manifestatur, lumen est" ; sed fides est quoddam lumen; ergo aliquid manifestat evidenter ; et non sub propria et specifica ratione; ergo saltem sub generali ratione credibilis, sicut lumen visibile imperfectum et remissum, quod non potest manifestare objectum sub ratione albi aut nigri, saltem manifestat sub ratione colorati. Tertio, omnis actus potest distinguere suum objectum ab omni alio quod non habet rationem talis objecti; ergo et fides potest distinguere objecta credenda a non credendis; hoc autem facere non potest, nisi ostendendo manifeste objecta credibilia, quatenus fide digna sunt; ergo hujusmodi actus, et judicium discernens credenda a non credendis, est actus fidei. Ultimo hoc judicium de evidentia credibilitatis, est actus supernaturalis ; ergo est elicitus a lumine fidei; antecedens probari potest, quia illud judicium nequit haberi sine gratia, nam est sancta cogitatio inducens ad fidem, quae sine gratia haberi non potest, teste Augustino, de Praedest. Sanct., cap. 1, ex illo, ad Philipp. 2: "Non sumus sufficientes cogitare aliguid ex nobis, quasi ex nobis". Consequentia vero probatur, quia nullus est alius habitus supernaturalis ad quem possit ille actus pertinere.

2. Negative partis assertio. —Nihilominus sententiam hanc sic explicatam falsam esse existimo. Unde dico evidentiam credibilitatis non fieri a lumine fidei, tanuam ab habitu eliciente illud judicium evidens, quo fidei objectum judicatur credibile, vel credibilius aliis; ita tenet Capreolus, in 3, dist. 32, art. 3, ad 3, contra primam conclusionem; et Vega, q. 9 de Justit., ad ult., et idem sentit Gabriel, dist. 24, dub. 1; et probatur primo, quia in hoc objecto non invenitur ratio formalis objecti fidei; ergo actus circa tale objectum non potest esse elicitus a lumine fidei: consequentia clara est, quia non potest habitus ferri extra objectum suum formale; antecedens vero patet, quia ratio formalis objecti fidei est divina auctoritas obscure revelans; haec autem credibilitas non revelatur a Deo, sed ex signis per experientiam cognitis sumitur; nec etiam obscura, sed clara est; ergo non est ex objecto formali fidei. Secundo, hoc judicium credibilitatis non est actus credendi; ergo non est elicitus a lumine fidei: patet consequentia, quia officium adaequatum luminis fidei, est credere; et inde suam speciem sumit, tanquam habitus ab actu sibi adaequato. Antecedens vero multipliciter ostendi potest, imprimis quia illud judicium est actus praevius disponens hominem ad credendum, ut supra est explicatum ; ergo non potest esse credendi actus; alioqui ante illum esset necessarium aliud judicium praevium, et procederetur in infinitum. Deinde, quia actus credendi non concipitur pcr humanum discursum demonstrativum; hoc autem judicium concipitur per hujusmodi discursum, ut in fine sectionis tertiae declaratum est; ergo non potest esse credendi actus.

3. Tertio, probatur simul et praedictum antecedens, et ipsa assertio, quia hoc judicium de credibilitate non est tam certum, sicut assensus fidei; ergo non potest esse actus elicitus a lumine fidei. Consequentia clara est, quia lumen fidei semper operatur cum cadem certitudine et infallibilitate ; assumptum vero patet, tum quia illud judicium per se fundatur in humano discursu, et in principiis humano modo cognitis, ex quibus non potest inferri certitudo supernaturalis, qualis esse debet certitudo fidei; tum etiam quia dubitans de evidentia, et consequenter de certitudine illius credibilitatis, non esset haereticus, persistendo tantum in certitudine illa, quatenus ex evidentia causatur ; dubitans autem de certitudine fidei, haereticus esset; ergo non sunt eequales illae certitudines. Unde etiam possumus e converso argumentari. Quarto, quia actus fidei licet interdum esse possit concomitanter cum actu evidente, non potest esse formaliter evidens; sed judicium illud est formaliter evidens, ut ostensum est ; ergo non est actus fidei; ergo non est elicitus a lumine fidei ; nam, ut dixi, lumen fidei solum potest elicere actus ejusdem ordinis et rationis, ac subinde obscuros, sicut ejus objectum formale postulat. Tandem in fide humana etiam objectum ejus potest esse, et saepe est evidenter credibile, et tamen illa evidentia non est ab ipso habitu fidei humauase, ut videtur per se notum ; ergo idem est in fide divina. Nam est eadem ratio et proportio, nec potest probabile discrimen assignari.

4. Prima assertio. — Suadetur declarando. — Notatio duplicis sensus assertionis. — Ad primum moticum ex D. Thoma in uum. 1. — Ut ergo ad D. Thomam respondeamus, addimus secundo, quamvis lumen fidei non eliciat dictum actum evidentem, nihilominus conferre aliquo modo ad dictam evidentiam, per modum congruentis dispositionis ex parte subjecti, vel tanquam unum ex motivis, quod potest dictam evidentiam juvare vel confirmare. Declaratur, quia dispositio subjecti, quasi connaturalis objecto, causat quamdam convenientiam et congruitatem, ratione cujus facilius percipitur proportio vel convenientia talis objecti, sicut homo bene affectus ad temperantiam facilius judicat de medio temperantiae; ita ergo habitus fidei disponens et inclinans ad objecta credibilia, consequenter etiam disponit ad bene judicandum de ilorum credibilitate. et illamet proportio interna fidei est unum ex motivis suadentibus illud objectum esse credibile et divinum. In hoc autem adverto posse intelligi vel de ipso formali habitg et inclinatione ejus, tantum in actu primo, vel etiam de motionibus divinis quae praparant hominem ad talem habitum, et postea solent ipsum comitari. Si ergo haec assertio posteriori modo intelligatur, est facilis et clara, quia homo potest in se experiri has divinas motiones, et ex effectibus earum vehementissime conjectari illas esse divinas, et a bono spiritu; et ideo recte numerantur inter motiva quae conferunt ad fidei credibilitatem, sicut etiam diximus, sectione praecedente, numero nono, vocationem internam saepe complere hanc credibilitatem, et aliqua de hoc addemus disputatione sequenti. At vero si sermo sit de solo habitu, et ejus informatione, aliquid etiam fortasse potest conferre ; parum tamen est, quia informatio et habitualis inclinatio habitus infusi non sentitur experimento. Et praeterea, licet aliquid conferre possit, non tamen ad primam fidei generationem, quia infusio habitus fidei jam supponit actum ejus, poterit tamen conferre ad augmentum credibilitatis, et ad majorem firmitatem ejus; D. Thomas ergo in sensu hujus assertionis locutus est, quamvis modum in particulari non explicaverit; quod autem haec fuerit mens ejus, constat, quia ita loquitur de lumine fidei, sicut de habitibus aliarum virtutum, et sicut nos posuimus exemplum de temperantia; constat autem alias virtutes , verbi gratia, temperantiam, non elicere judicium de convenientia vel mediocritate objecti sibi propositi, nam hoc est officium prudentia ; sed tantum concurrere virtutis habitum per modum dispositionis, ut explicatum est. Ita ergo intellexit D. Thomas de lumine fidei, et ita responsum est ad primum motivum contrariae sententiae.

5. Ad secundum, negamus omne lumen inutellectuale facere evidentiam objecti sub ahqua ratione, sive specifica, sive generali, quia per lumen spirituale intelligimus omnem habitum intellectus, qui praebere potest cognitionem alicujus rei ; at vero non omnis habitus intellectus est clarus vel evidens, et ideo aliqui habitus sunt in intellectu , qui nullum objectum evidenter ostendere possunt, ut manifeste constat in habitu opinionis, et in habitu fidei humanae. Idem ergo est in lumine fidei divina ; nam, licet in certitudine excedat, in obscuritate aequalis est; neque est simile quod afferebatur de lumine remisso ; nam illud est ejusdem speciei cum lumine intenso, et ex vi suae speciei est clarum ; et ideo non est mirum quod possit clare ostendere objectum, saltem sub genericaratione ; Lumen autem fidei iffert specie a lumine claro, et ex vi suae speciei claritatem non confert. Neque etiam ad rem facit testimonium Pauli : Omne quod manifestatur, eic., tum quia manifestatio potest abstracte sumi, ut comprehendit claram et obscuram; nam etiam res quae creduntur, suo modo manifestantur, juxta illud Christi Domini, Joan. 16: "Manifestavi nomen tuum hominibus" ; et ita universaliter verum est et omne lumen manifestare, et omnem manifestationem esse a lumine; tum etiam quia, licet verba intelligantur de manifestatione evideute, Paulus solum dixit "omne quod manifestatur, lumine manifestari", non tamen dicit, e converso, omne lumen facere evidentem manifestationem alicujus rei. Ad tertium, negatur omnem habitum evidenter discernere suum objectum ab extraneis, nam hoc est proprium scientiae; reliqui vero discernunt modo sibi accommodato, et ita files Christiana discernit cum certitudine, humana vero cum probabilitate ; habitus denique voluntatis, neutro modo, sed tautum operando, seu in actu exercito, ut sic dicam. De materia ultimi argumenti dicenda sunt multa in disputatione 6, nam ante voluntatem credendi, duo actus possunt intelligi in intellectu, unus practicus, scilicet, credendum est, de quo est magna quaestio, an sit naturalis aut supernaturalis, quae ibi tractabitur ; alius est speculativus, scilicet, hoc est credibile, et de hoc est sermo in praesenti ; et de illo dicimus esse naturalem, quia est per naturalem discursum, et ex principiis naturaliter cognitis, ut probatum est; et ita potest argumentum in contrarium retorqueri.

PrevBack to TopNext