Text List

Disputatio 5

Disputatio 5

De regulis quibus fidei objectum infallibiliter proponitur

DISPUTATIO V. DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITER PROPONITUR.

Proponens fidem alius proximus , remotus alius. - Discrimen inter ipsos. — Quamvis certitudo fidei ex sola infallibili Dei auctoritate essentialiter pendeat, quia tamen doctrina ejusdem fidei non immediate a Deo ad singulos credentes descendit, juxta dicta disputatione praecedenti , sect. 1, ideo inter Deum et nos necessaria censetur aliqua via, per quam doctrina illa Ecclesiae infallibiliter innotescat ; et haec vocatur regula infallibilis fidei, quae, ex parte objecti, per modum proponentis seu applicantis se tenet; et ideo ejus tractatio ad hunc locum spectat ; et ita tractari solet a Theologis 2. 2, q. 1, art. 10, et ab aliis qui de fundamentis fidei scripserunt, ut a Driedone, lib. de Dogm., et Cano, in opere de Loc. Theol.; Bellarmino, secundo tomo, in lib. de Verbo Dei, et seq. ; Castro, libro primo de Haeres., et aliis multis. Ut autem melius intelligatur de qua re sit sermo, distinguere possumus, inter proponentes fidem, quemdam proximum, et alium remotum. Proximum voco ipsum praedicatorem vel doctorem qui fidem docet, et suadet; remotum appello Scripturam, Concilia, vel aliquid simile, in quo solet fundari verbum doctoris, ut suam doctrinam veram fidem esse persuadeat. Inter quos duos, quoad nos, haec cernitur differentia, quod proximus proponens non habet de se auctoritatem, ut doctrinam suam ceriam esse ostendat, sed oportet ut aliunde illam confirmet ; in proponente autem remoto, ut in suo ordine sit sufficiens, debet supponi haec auctoritas, et ideo illud vocatur regula fidei. De hac ergo regula, seu proponente remoto, in praesenti nobis sermo est ; ut autem paremus viam ad illius necessitatem ostendendam, oportet pauca de proximo proponente praemittere.

Sectio 1

Utrum proxime fidem proponens infallibilis auctoritatis aut veritatis esse debeat

SECTIO I. Utrum proxime fidem proponens infallibilis auctoritatis aut veritatis esse debeat?

1. Partis negative argumentum. —Videtur pars negativa hujus quaestionis per se manifesta; nam hic proximus proponens solet esse privatus homo, seu doctor, qui non habet majorem auctoritatem quam humanam, et non habet promissionem divinam quod veritatem infallibiliter assequatur, vel aliis tradat; ergo non est unde habeat infallibilem auctoritatem ; unde hac ratione docent Theologi, non sufficere plures Theologos, etiam Sanctos !, et sapientissimos, ad confirmandam doctrinam, ut infallibilem et certam, quia sunt homines, qui possunt vel decipere, vel decipi. Praeterea seepe contingit ut qui hoc tempore Catholicus est, et veram doctrinam docet, postea fiat haereticus, ut in Tertulliano, Origene, Eusebio et aliis, videre licet ; ergo nullius hominis proponentis immediate doctrinam fidei, potest esse auctoritas vel veritas infallibilis. Denique saepe contingit haereticum hominem suam doctrinam proxime proponere tanquam fidem certam , quem tamen constat esse fallacem ; sed non est major ratio infallibilis auctoritatis in doctore catholico docente veritatem ; ergo nunquam requiritur haec auctoritas in proximo proponente.

2. Pariis affirmantis argumentum. — Con- firmatur primo. — Secundo. — In contrarium vero est, primo, quia ea quae docentur a proximo fidei praedicatore, accipienda sunt tanquam certa et infallibilia ; ergo necesse est ut credamus illum non posse mentiri in his quae affirmat, nam si hoc posset de illo existimari, aut in dubium revocari, consequenter dubitari posset de veritate doctrinae ab eo traditae, et ita jam non haberetur certa, et infallibilis; ergo necesse est ut is qui proxime fidem proponit, sit apud credentes infallibilis auctoritatis, nam haec auctoritas solum in hoc consistit, quod is qui loquitur mentiri non possit, nec falsum dicere. Et confirmatur, quia qui sic proponit fidem, obligat ad credendum fide infusa id quod proponit ; ergo obhgat ad credendum eadem fide, ipsum non decipere in eo quod dicit, neque decipi, quia unum ex altero manifeste sequitur ; ergo etiam obligat ad credendum eadem fide, ipsum habere infallibilem auctoritatem in eo dicto. Denique confirmatur, quia alias falsa doctrina vel haeretica posset aequaliter proponi ac catholica, quod non videtur admittendum ; quia jam videretur impossibile fideles reddi certos de veritate doctrina sibi propositae, cum haec veritas in suo genere pendeat a proponente; et quamvis hoc sit secundario et tanquam ab applicante, nihilominus illa dependentia sufficit ut doctrina reddatur incerta, si potest esse falsa, caeteris paribus ex parte proponentis ; ergo oportet ut ille aliquo modo participet infallibilem auctoritatem in dicendo.

3. Infallibilis propositio fidei duplea.— Assertio prima negat de priori propositione infallibili.—Brevis resolutio in hoc puneto est, duobus modis posse intelligi esse infallibilem auctoritatem in proponente : uno modo permanenter, et, ut ita dicam, per modum habitus ; alio modo, solum actualiter, quantum ad certitudinem illius doctrina quam sufhicienter proponit, ut a Deo traditam, vel ut definitam ab aliquo habente auctoritatem. Dicendum ergo cst proximum proponentem fidem, non habere auctoritatem infallibilem priori modo, hoc enim convincunt priora arguimenta. hatio autem propria est, quia res fidei proposita ab aliquo praedicante non habet auctoritatem ab ipso secundum se spectato; nam ille tantum applicat divinam auctoritatem; et quamvis conditio seu qualitas proponentis possit aliquid conferre ad credibilitatem rei propositae, non tamen suffticit ad infallibilitatem ; imo etiam, in ratione credibilis, solum est unum ex motivis, quod, nisi multis aliis adjuvetur, non sufficit ad necessariam propositionem fidei; ergo signum est in proximo proponente nec requiri nec inveniri regulariter hanc infallibilem auctoritatem. Neque contra hoc procedunt argumenta posteriori loco facta, nam ad illa sufficit quod in sequenti assertione dicemus.

4. Assertio secunda affirmat de posteriori propositione.—Quo pacto grobetur.—Quid valeant argumenta posita nwm.1. — Dico ergo ulterius , quoties proximus proponens sufficienter facit credibilem veritatem propositam, ita ut inde oriatur obligatio illam credendi, tanquam dictam a Deo, necessarium esse ut proponens credatur esse infallibilis auctoritatis, seu veritatis actualis in eo quod dicit. Hanc assertionem probant rationes factae secundo loco, quarum summa est, dictum et dicentem esse inter se necessario connexa, ita ut non possit res dicta existimari infallibiliter vera, quin etiam ipse dicens credatur non posse fallere, in eo quod sic dicit; sed quoties veritas fidei sufficienter proponitur, obligatur homo ad credendum rern dictam tanquam infallibilem ; ergo consequenter debet necessario credere sic loquentem non fallere, et hoc est credere illum in tali actu habere infallibilem auctoritatem. Neque contra hoc urgent priora argumenta, nam solum probant talem personam ex se non habere hujusmodi auctoritatem, nec etiam ex infallibili assistentia Dei illi promissa ; scd habere illam ex omnibus requisitis ad sufficientem propositionem fidei, cum qua credimus esse conjunctam talem Dei providentiam, ut non permittat sub ejus auctoritate ita proponi, quod revera ab ipso revelatum non est; nam haec providentia necessaria est ut homines possint certo credere Deo sic loquenti.

5. Amplior explicatio pro iisdem argumentis. — Et explicari amplius potest, nam duobus modis valet quis proponere rem credendam. Primo, tanquam sibi immediate revelatam; ceet tunc necesse est ut aliquo miraculo vel signo divino suam revelationem confirmet, ut dicitur in cap. Cum ea injuncto, de Haret.; et sic, cum Deus confirmet specialiter talem sermonem , inde habebit infallibilem veritatem, quia, ut diximus, non potest Deus facere miraculum in confirmationem falsitatis. Alio modo, proponit aliquis fidem tanquam aliis revelatam. et tunc necesse est ut illam confirmet aliqua infallibili regula fidei, quia non potest aliter obligare ad credendam illam veritatem ut infallibilem; imo necesse est ut illam infallibilem regulam applicet cum morali evidentia ac certitudine, ita ut de illa non possit rationabiliter dubitari; et ita imprimis necesse est ut quod proponitur non sit contrarium antiquae fidei; deinde ut publice et in conspectu Ecclesiae proponatur, sine ulla contradictione ex parte Ecclesiae, et cum sufhiciente attestatione pastorum ejus : si autem haec concurrant, non poterit esse falsum id quod proponitur. Quod si aliquando videtur ita proponi quod falsum est, solum est ex ignorantia et inadvertentia audientium ; in re tamen ipsa nunquam erit sufficiens propositio, ut supra etiam dixi. Unde tandem considerari potest differentia inter duos praedictos modos locutionis infallibilis ; quando enim auctoritas infallibilis quasi permanenter convenit ipsi loquenti, talis ejus auctoritas dat infallibilitatem , et conciliat auctoritatem rei dictae, saltem quoad nos; quia, eo ipso quod res aliqua traditur ab habente hujusmodi auctoritatem, fit infallibile quod dicitur. At vero e contrario, in alio modo, potius ipse proponens, auctoritatem accipit infallibilem, ut sic dicam, a doctrina quam tradit, et a signis vel regulis quibus illam confirmat, ut satis explicatum est.

Sectio 2

Utrum sit necessaria in ecclesia aliqua infallibilis regula fidei

SECTIO II Utrum sit necessaria in Ecclesia aliqua infallibilis regula fidei.

1. Ad regulam fidei requisita quatuor. — Primum. —Secundum.— Tertium. — Quartum.— Pro parte negativa ratio prima.—Secunda.—- Tertia.—Ex dictis sectione praecedente, satis constare potest quid per regulam fidei infallibilem intelligamus ; requiritur enim imprimis ut sit aliquid distinctum ab auctoritate divina, quia non se habet ut prima ratio credendi, sed ut applicans illam. Deinde oportet ut infallibiliter applicet, ita ut non possit subesse falsum dicto ejus, quia alias non erit regula infallibilis. Unde ulterius necessarium est ut hanc auctoritatem habeat permanentem, et ex aliqua certa promissione divina, quia alias neque esse poterit, neque habere auctoritatem. Tandem debet esse generalis regula omnibus communis, quia in hoc differt a proximo proponente, et est quasi intrinsecum, et de ratione regulae. Videtur ergo non esse necessaria talis regula. Primo, quia sufficit ad fidem revelatio Dei, et sufficiens propositio, juxta superius dicta; sed illa duo possunt concurrere sine tali regula ; ergo non est necessaria. Secundo, videtur impossibilis vel inutilis, quia illa regula, cum sit quid creatum, non habet ex se talem auctoritatem infallibilem ; ergo oportet ut aliunde illam habeat; ergo necessarium est ut hoc ipsum de fide sit certum ; ergo necessaria erit regula, per quam id constet; quae igitur erit talis regula? non enim sufficiet ipsamet, quia nemo potest de se testimonium perhibere ; nec potest esse alia, quia eadem difficultas vel interrogatio de illa fiet, et sic in infinitum procedetur, vel inter ipsas regulas committetur vitiosus circulus, si sibi mutuo testimonium praebeant; ergo nullo modo potest intelligi utilitas talis regulae. Tertio, ante Ecclesiam, Christi jam incarnati fuit vera fides in mundo, imo etiam ante Moysem , et tamen tunc non erat aliqua sensibilis seu creata regula fidei; ergo non est necessaria ad credendum.

2. Assertio affirmativa de fide.— Tridentini auctoritate probatur. — Ratio prima pro eadem. — Nihilominus dicendum est necessariam esse in Ecclesia regulam aliquam infallibilem fidei, cui omnes summa certitudine credere teneantur, et qua uti possint praedicatores fidei et doctores Ecclesiae, ad discernendam catholicam doctrinam a falsa, et ad fidem ipsam sufficienter proponendam. Assertio est de fide, specialiter tradita a Concilio Tridentino, sess. 4, neque oportet nunc aliis testimoniis illam »probare ; tum quia in particulari id commodius fiet circa singulas regulas; tum etiam quia nullus fere est haereticorum, qui aliquam regulam fidei infallibilem non admittat, saltem divinam Scripturam; quod si aliqui fuerint qui nullam recipiant, parum contra illos auctoritas valebit; sed agendum contra illos erit, sicut contra paganos, ex signis credibilitatis fidei nostrae, et ex ratione. Duplex ergo ratio praecipua occurrit ad confirmandam assertionem positam. Prima sumitur ex dictis in sectione praecedenti, et ex ordinaria lege, et modo quo fides propagatur et conservatur in mundo, per hominum praedicationem et doctrinam ; nam in hac fidei conservatione et derivatione a quibusdam in alios, non fiunt illa miracula et signa quae in fidei plantatione facta fuerunt ; ergo ut fides nunc possit proponi suflicienter tanquam infallibilis et certa, nccessarium est ut detur aliqua regula infallibilis doctrinae, ut is qui proxime fidem proponit, possit illam sufficienter confirmare, os- tendendo sub tali regula esse contentam; alias nullus superesset modus proponendi hanc doctrinam, ut infallibilem.

3. Ratio altera declarans praecedentem. — Concluditur assertio. — Secunda et potissima ratio, et quae praecedentem magis declarat, est, quia Ecclesia Christi una est, et perpetuitatem habet, juxta verbum Christi : "Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et porte inferi non praevalebunt adversus eam", Matt. 16 ; haec autem Ecclesia non potest in suo esse et in sua puritate conservari, nisi una et eadem fides in ea semper duret ; tum quia sicut est una Ecclesia, et unus Deus, ita est unum baptisma et una fides, teste Paulo, ad Ephes. 4. ; tum etiam quia fides est quasi vinculum hujus Ecclesiae. et quasi forma per quam constituuntur membra ejus. Impossibile autem est unitatem fidei conservari in hac Ecclesia, nisi sit in ea aliqua infallibilis regula, quam omnia hujus Ecclesia membra in credendo sequi teneantur; ergo talis regula necessaria est, et ideo in Ecclesia deesse non potest; nam prudentissime et sufficientissime instituta est, neque Christus illi defuit in necessariis. Tantum superest probanda minor, caetera enim omnia ostensa sunt, et per se sunt clara. Quod ergo impossibile sit unitatem fidei conservari sine regula, probatur, quia, deficiente regula, necessarium esset ut unusquisque judicium suum et opinionem pro regula sumeret, in discernenda vera fide a falsa; vel certe quoniam vulgaris populus, et fideles indocti non possunt suo judicio hoc discernere, necessarium esset ut unusquisque populus doctorem aliquem pro regula sibi proponeret ; tunc autem et incertissima esset talis regula, et tot essent regulae quot judicia Doctorum, unde neccssario fieret tot esse fides quot capita Doctorum, quia haec est naturalis conditio hominum, ut inter se vix conveniant in judiciis et opinionibus, maxime in rebus quae evidenter non cognoscuntur. Et hoc evidenter confirmat experientia supra notata ', de haereticis discedentibus a regulis fidei, nam eo ipso in sectas pene infinitas inter se dividuntur, et nunquam in eodem statu permanent. Confirmatur etiam, quia quotidie oriuntur in Ecclesia dubia et controversiae circa res fidei ; ergo nisi sit aliqua regula infallibilis ad definiendas illas, omnia tandem ad humanam opinionem revocabuntur. Verbi gratia de veritate Trinitatis fuit magna olim controversia in Ecclesia, quae, nisi per regulam infallibilem definita esset, non posset nunc esse certa de fide, quia post illam controversiam non est facta nova revelatio illius mysterii ; ergo non potuisset certo definiri sine regula infallibili; et idem est de Incarnationis mysterio, de Eucharistia, et aliis ; quia nullum est quod haeretici in dubium non revocaverint vel negaverint. Ergo, ut fides Apostolica sine novis revelationibus et miraculis, quibus illa confirmetur, possit pura et certa conservari, necessaria est aliqua infallibilis regula, quam in illa retinenda et sequenda amplectamur.

4. Ad primam rationem in num. 1. — Ad secundam . —Ad tertiam. — Rationes autem in contrarium non multum urgent, et secunda, quae aliquam difficultatem habet, pendet ex dicendis. Ad primam ergo respondeo, revelationem et proximam propositioncm fidei suffticere quidem in primis credentibus, quia a Deo immediate fidem receperunt; item posset sufficere in quolibet particulari credente, si per nova miracula vel signa unicuique applicaretur fides; hoc tamen extraordinarium est et extra legem; et ideo, ad ordinarium modum propagandi fidem, vel conservandi illam per continuam successionem, et discernendi illam cum certitudiue a falsis doctrinis, necessaria est aliqua regula infallibilis, ut explicatum est. Ad secundam, pro nunc dicimus regulas fidei sese mutuo juvare, et unam alteri auctoritatem conciliare, et hoc sine defectu certitudinis, quia sunt diversarum rationum, et singulae sunt sufficienter propositae, et omnes simul inter se collatae faciunt quamdam evidentiam credibilitatis, quod omnino sufficiant in suo genere ad confirmandam fidem, ut ex sequentibus patebit. Addi etiam potest quod, licet homo non possit de seipso testimonium ferre, Deus tamen potest, propter suam infinitam auctoritatem; et ita etiam regula fidei, quatenus est speciale organum per quod Deus loquitur, interdum potest testimonium praebere, et in se habet aliquid peculiare ex divina providentia et ordinatione, unde fiat evidenter credibile, talem esse regulam fidei, et divinam assistentiam habere, ut est in Scriptura, verbi gratia, concordia Prophetarum cum eventibus, et sic de aliis, quae postea explicabimns. Ad tertiam negatur assumptum; semper enim fuit in mundo aliqua certa regula fidei, ut in sectione 4 specialiter dicam.

5. Quot sint loci Theologici, et quo pactoa fidei regulis distinguantur. — Consensus Patrum, et Doctorum per se non est regula fidei. — Collectio regularum fidei. —Supererat vero hoc loco quaerendum quot sint hae regulae fidei, sed hoc constabit melius ex tractatione singularum. Nunc solum adverto non esse confundendas has regulas cum locis Theologicis, id est, ex quibus Theologia solet suas assertiones confirmare ; nam hi loci decem numerari solent ; quinque tamen illorum ad regulas fidei non pertinent, qui sunt , ratio humana , auctoritas philosophorum , historia hunana, etiam Hcclesiustica, sententia scholasticorum Theologorum et sententie Patrum. Nam haec quinque utilia quidem sunt ad suadendas veritates Theologicas, et afferri possunt, non solum ad principia Theologiae, sed etiam immediate ad conclusiones comprobandas. Non tamen habent infallibilem auctor: tatem, neque plusquam humanam, et ideo ad regulas fidei non pertinent; nam regula fidei infallibilis esse debet. Aliqui vero consensum Sanctorum Patrum, vel etiam scholasticorum omnium excipiunt, sed non est necessarium, ut ex dicendis constabit; quia, licet Patres vel scholastici in aliqua sententia conveniant, non asserendo illam esse de fide, sed judicium suum in ea proferendo, non facient rem de fide; quia semper manent intra mensuram auctoritatis humanae, licet magna sit temeritas ab eis dissentire. Si antem conveniunt asserendo rem esse de fide, semper applicabunt aliquam regulam fidei, cujus ipsi sunt quasi testes, ct ratione illius faciunt certam fidem. Igitur quinque alia solent a Catholicis inter regulas fidei numerari, quae sic colligere possumus : regula enim fidei esse potest vel inanimis, quae sensum explicare non potest; vel viva et animata, quae loqui potest. Prior duplex est, scilicet, scripta, vel non scripta. Nam Scriptura, quae est prima regula, non loquitur, nec potest interpretari seipsam; regula autem non scripta vocatur traditio, quae semper fundata est in antiqua consuetudine eorum qui nos praecesserunt, et ideo inter mortuas regulas computatur. Viva autem regula dicitur persona quae vivat et loqui possit, quae duplex distingui potest, scilicet, ficta seu mystica, aut vera : prior est Ecclesia, quae est corpus mysticum Christi, quae dupliciter potest etiam considerari, scilicet, vel in se et formaliter, quatenus est congregatio omnium fidelium sub uno capite, Vicario Christi, et sic proprie vocatur Ecclesia ; vel potest considerari quatenus est in principibus ejus congregatis in unum, quae congregatio Concilium appellatur. Quod si generale sit et legitimum, universalem Ecclesiam repraesentat. Persona autem vera quae sit regula fidei, solum esse potest Pontifex Summus, et Christi Vicarius, seu Episcopus Romanus, et ita resultant quinque regulae, quae ad tres reduci possunt, scilicet, Scriptura, Traditio, et Ecclesia, vel secundum se sumpta, vel ut loquens per Concilium, vel per suum caput, de quibus breviter dicendum est.

Sectio 3

Utrum scriptura sacra sit regula fidei

SECTIO III. Utrum Scriptura sacra sit regula fidei.

1. Supponitur dari aliquam Scripturam sacram. — Quaeritur vero an quae continet sint omnia de fide. — Supponimus dari in Ecclesia quosdam libros quos canonicos vocamus, in quibus verbum Dei scriptum contineri credimus; quae suppositio tanquam dignitas, seu primum principium accipitur ab omnibus qui Christianorum nomen profitentur , et ideo inter eos probandum non est, ut recte Castro, l. 1cont. Haeres., c. 2, notavit, quia nulla docirina, juxta Philosophum, probat sua prima principia ; et ita hoc fundamentum admittunt omnes qui confitentur Christum, etiamsi alias haeretici sint; qui autem Scripturas negant, praesertim novi Testamenti, solum sunt pagani, aut Judaei, contra quos ex aliis principiis agendum est. Hoc ergo posito, inquirimus an Scriptura haec sit regula fidei; quae quaestio duos potest habere sensus: unus est an haec Scriptura sit talis regula fidei, ut nihil sit credendum, nisi quod in ea continetur. Et nunc non proponitur in hoc sensu, sed tractabitur sectione sequente. Alter sensus est, an haec Scriptura sit talis regula, ut quidquid in ea continetur, tanquam de fide divina certum recipiendum sit ; et hoc est quod nunc agimus.

2. Arguitur primo pro parte negativa. — Secundo. — Tertio. — Quarto. — Ratio autem dubitandi est, quia regula debet esse nota et certa ; quia alias non poterit applicari, neque esse veluti mensura credendorum. Haec autem Scriptura non est nota neque certa: nam plures partes ejus in dubium revocatae sunt, et a multis non admittuntur; neque apparet via, qua fiat certum et notum quae sit vera Scriptura. Secundo, regula debet esse uniformis, et semper eadem, et quasi indivisibilis, ut de mensura dicunt Philosophi; Scriptura autem hoc non habet; nam ipsa originalis littera, prout a primo scriptore scripta fuit, non ex- tat, sed per varia transumpta, imo per plures translationes ad nos pervenit, in. quibus est magna varietas, vel lectionum in eadem lingua, vel translationum in diversis; ergo non potest haec regula applicari tanquam certa et uniformis mensura. Tertio, regula debet esse clara et perspicua: Scriptura autem est valde obscura, et, quod amplius est, sub una littera plures habet sensus, vel mysticos, vel litterales, ex quibus mystici non faciunt per se certam fidem, ut etiam Theologi fatentur. Litterales autem sunt ambigui, et ideo difficillimum est sensum ab Spiritu Sancto intentum attingere; et aliquando necessarium est proprietatem litterae tenere, aliquando vero littera occidit, ut dixit Paulus, 2 ad Cor. 3; et ita exponit Augustinus, in principio de Doctrin. Christ. ; ergo non potest Scriptura esse utilis regula. Quarto, possumus argumentari, quia scriptores Canonici interdum aliqua interponunt ex proprio spiritu, ut aliqui censuerunt, teste Hieronymo super epistolam ad Philemonem, quia interdum proferunt aliqua, quae non videntur Spiritu Sancto digna, ut sunt multa quae valde familiariter Apostoli in suis epistolis scribunt, ut salutationes familiares, etc.; talis etiam videtur excusatio auctoris l. 2 Mach., in ultimis verbis, ubi veniam petit si aliquid minus digne tractavit. Item juramentum Pauli, ad Gal. 1: Ecce coram Deo quia non mentior, et similia, quae omnino eflicere videntur, ne Scriptura sit regula infallibilis ; nam si alicubi est pure hnmana, tota redditur incerta.

3. Pro resolvenda quaestione, quid Scriplura sit definitur.— Prima particula definitionis.— Secunda ostenditur Tridentino, et ipsa Scriptura.——H ratione.—Priusquam veritatem catholicam ostendamus, definiri oportet quid sit de ratione Scripturae sacrae, quae varie solet definiri ; nobis vero nunc placet sequens descriptio: H'st scriptura instinctu Spiritus Sancti scripta, dictantis non tantum sensum, sed etiam verba. In qua descriptione, scriptura ponitur loco generis, ut constat; debet autem haec Scriptura habere Deum auctorem proprium (quae est altera definitionis particula), ut docet Tridentinum, sess. 4, et habetur in ipsamet Scriptura ; sic enim ait Petrus 2 Canon., c. 1: "Non voluntate humana, sed Spiritu Sancto inspirante, locuti sunt Sancti Dei homines" ; et ad Hebr.: "Olim Deus loquens Patribus in prophetis" ; sicut etiam Christus dicit Matth. 10: "Non enim vos estis qui loquimini ; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis" ; et Moysi dixit Deus Exod. 4: "Ego ero in ore tuo", et plura alia statim afferemus. Ratio autem et necessitas hujus conditionis est, quia nisi Scriptura habeat Deum auctorem, non potest divinam auctoritatem habere ; ergo neque infallibilem veritatem, quia solus Deus infailibilis est; et ideo dixit egregie Augustinus, concione 2 in Ps. 90: De Civitate a qua peregrinumur, scripte nobis venere littera.

4. Tertiam particulam quidam non admitlunt. — Primum eorum motivum. — Secundum. — Probatur tamen ez Scriptura.— Item ex Patribus. — Item ex nominibus Scripture sacre. — De tertia particula, videlicet, Seripturam, ut Canonica sit, debere esse ab Spiritu Sancto, etiam quoad verba, aliqui dubitant, tum quia non videtur necessarium ad certitudinem fidei et veritatis Scripturae sacrae; tum etiam quia verba scriptoris sacri interdum sunt minus polita, et aliquando fortasse non satis congrua, et ideo non videntur Spiritui Sancto attribuenda. Nihilominus dubitandum non est de veritate et necessitate illius particulae: primo, quia videtur ex ipsamet Scriptura colligi, Psal. 44: "Lingua mea calamus scribe velociter scribentis", quae de scriptore canonico, comparato ad Spiritum Sanctum, ibi interpretantur Basilius, Theodoretus et alii. Item Gregorius, in praefat. Moral., c. 1, et quos affert Lorinus ad eumdem locum, et optime Genebrar. et Bellar., Azor, t.1, l, 8, c. 1, q. I1. Sicut ergo verba quae loquitur lingua, vel quae calamus scribit, ab spiritu loquentis, vel scribentis dictantur, ita verba Canonici scriptoris ab Spiritu sancto: quod idem David confirmat, 2 Reg. 23, dicens: "Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam" ; sc etiam dixit Psalm. 86: "Dominus narrabit in scripturis populorum". Si ergo Dominus narrat, ipse est qui principaliter verba profert; et hoc modo idem confirmatur ex illo Lucae 1: "Sicut locutus est per os Sanctorum". Est etiam optimum testimonium, Mat. 22. ubi Christus argumentatur : "Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, si filius ejus est?" Supponit ergo illud verbum Dominus fuisse ab Spiritu Sancto dictatum. Item Matt. 5 ait: "iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege", indicans omnia esse divina. Denique facit illud Ezech. 1: "Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur", quod de Evangelistis intelligit Ecclesia ; nam in suis scripturis ex impetu Spiritus movebantur. Secundo, hoc sentiunt Patres: Augustinus, 7 Conf., c. ult.; Chrysostomus, hom. 29 in Joan.; Ambr., super Lucam, in principio; Theod., in initio Psalmor. ; Gregorius, supra; et alii quos referunt Bellarm., 1. de Verbo Dei, c. 2, Cano, 1. 2 de Locis, c. 18, et plures moderni scribentes de hac materia. Tertio, ex nominibus sacrae Scripturae colligitur etiam haec dignitas ejus; vocatur enim verbum scriptum Dei, et Scriptura divina, et eloquia Dei, ad Rom. 3 ; quae omnia, et similia, supponunt verba ipsa esse a Deo; alias si tantum sensum Spiritus Sanctus dictaret, posset quidem doctrina dici essea Deo, non tamen ipsa verba, seu scripta; et propterea etiam haec Scriptura vocatur sacra, ex materia et ex auctore; et libri ejus vocantur sancti, 1 Mach. 12 ; ac denique sola illa per antonomasiam Scriptura vocatur, ad Rom. 9 ; de quibus nominibus plura videri possunt, in Salmerone, t. 1, Prolog. 1; Serario, in prolegomeno ad Epist. Canonicas, c. 25; denique particula illa videtur necessaria ad distinguendam Scripturam sacram ab aliis scripturis, quarum sensum etiam Spiritus Sanctus dictat, et nihilominus in Canone sacrorum librorum non numerantur ; unde etiam haec Scriptura canonica appellatur; id patet de Conciliis, quia etiam in eorum definitionibus, seu decretis, Spiritus Sanctus dictat sensum et veritatem, et nihilominus sacra scriptura non sunt, quia scilicet verba non dictat , etsi Lorinus, et alii pie sentiant oppositum. Vide 2 Petr. 1, § Accedit.

5. Ad primum adversariorum motivum in num. 4. — Notatio qua satisfit secundo motivo. — Atque ita patet responsio ad primum motivum in contrarium insinuatum. Nam, licet fortasse haec proprietas Scripturae non esset necessaria ad certitudinem sententiarum, fuit tamen necessaria ad specialem dignitatem et praerogativam talium librorum; et ut in majori veneratione haberentur, tanquam verba Dei, sicut revera habiti sunt; item, ut non soium intelligeremus servari in eis veritatem quoad sententias praecipue intentas, sed etiam in omnibus quae per occasionem seu incidenter dicuntur; ac denique ut singula verba mysterium aliquod continere posse intelligeremus. Ut autem hoc facilius creditu fiat, et respondeamus ad aliud motivum dubitationis, adverto duobus modis posse intelligi singula verba Scripturae esse ab Spiritu Sanceto, scilicet per specialem motionem antecedentem, vel tantum per assistentiam, et quasi custodiam. Prior modus erit, quando Spiritus Sanctus vel imprimit conceptum verbi per species infusas, saltem per accidens, vel peculiariter movendo et excitando species praeexistentes; et hic modus est maxime proprius et perfectus, et verisimilius est observari ab Spiritu Sancto, quoties mysteria quae scribuntur supernaturalia sunt, et captum humanum excedunt; non videtur autem necessarium, etsi eruditi quidam recentiores ! id contendant, ut semper dictentur verba hoc peculiari modo; quando enim auctor canonicus scribit aliquid, quod secundum se humanum est, et subjacet sensibus, satis videtur quod Spiritus illi specialiter assistat, et custodiat illum ab omni errore et falsitate, et ab omnibus verbis quae non expediunt vel decent talem scripturam, avertendo scilicet speciali providentia omnia objecta quae conceptus talium verborum excitare possunt; et in reliquis. permittendo ut scriptor sua memoria et suis speciebus ac sua diligentia utatur in scribendo, sicut Lucas profitetur cap. 1 sui Evangelii, ut ibi communiter notatur; satis ergo est ut, uno vel altero modo, juxta exigentiam materiae, verba sint ab Spiritu Sancto?; et ita responsum est ad secundam rationem dubitandi supra positam. Neque vero propter ipsum posteriorem modum fit, ut a Conciliorum definitionibus sacra Scriptura non distinguatur, siquidem nullus ejus liber reperitur in quo verba ut plurimum non sint priori modo dictata.

6. Resolvitur jam quaestio per assertionem affirmantem de fide.— Probatur e« ipsa Scriptura. — His ergo positis, et in hunc modum descripta Scriptura sacra, non est difficile quaestionem propositam resolvere. Dicendum est enim Scripturam sacram esse infallibilem regulam fidei, quod est de fide certum. Et probatur primo testimonio Christi, dicentis Joan. 10: "Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura", id est non potest mendax aut falsa inveniri, ut exposuit Hilarius, 1. 4 de Trinitate, et communiter expositores ibi; si ergo Scriptura solvi non potest, regula est veritatis, et ideo ad illam solet Christus provocare, ut Joan. 5: "Scrutamini Scripturas, ille enim testimonium perhibent de me" ; et infra : "Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi" ; et Luc. ultimo, Scripturis utitur ad confirmandam veritatem suae resurrectionis, et suae passionis necessitatem. Item Paul. 1 ad Timoth. 3: "Ab infantia, inquit, sacras litteras nosti, qua te possunt instruere ad salutem per fidem" ; et infra : "Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, exc." Petrus etiam, in 2 Canonica, capit. 1, vocat "firmiorem propheticum sermonem".

7. Item probatur ex Conciliis et Patribus. —Confirmatur ex nomine.—Secundo, expresse definitur haec veritas in Concilio Tridentino, sess. 4, ex antiqua traditione Patrum, ex quibus videri potest Irenaeus, libr. 3 contr. Haeres., capit. 1 et sequent.; Hieronymus, Epistol. ad Paulinum, de Auctoritate Sacrarum Scripturarum; e Augustinus, epistol. 8, 9 et 19 ad Hieronymum,, et lib. 2 de Baptismo, capit. 3, et lib. 2 contra Cresconium, a capit. 31, et plures referam statim. Possuntque omnes allegari, quatenus passim utuntur Scriptura tanquam certa regula, ad veritates confirmandas. Confirmarique hoc potest ex ipso uomine Scripture canonica ; nam, teste Augustino, l. 2 cont. Crescon., c. 32, et lib. 11 contra Faustum, c. 5, canonica dicta est, quia estregula qua nostra infirmitas gubernatur; vel certe si dicta est canonica, quia sub certo et definito canone librorum continetur, inde etiam magnum sumitur argumentum ; non enim sine causa antiqui Patres tanta diligentia canonem librorum Scriptura observarunt, nisi quia illa est certa regula vcritatis. Habetur autem hic canon librorum sacrae Scripturae apud Innocentium I, in epist. 3 ad Exuper., cap. ultimo; et in Concilio Laodiceno, cap. 59; et in Carthaginensi III, cap. 47; et apud Hieronymum, in Prolog. Galeat.; et Augustinum, lib. 2 de Doctrina Christiana, cap. 8; de Concilio Tridentino paulo inferius dicam.

8. Jam probatur ratione , quod di:tantis auctoritas sit irrefragabilis. —Ad. illam accedunt rationes credibilitatis. —Tertio probatur ratione, ex dictis circa definitionem Scripturae; nam si est verbum Dei scriptum, necesse est ut sit regula veritatis, quia nulla est certior regula quam Dei auctoritas, quae in verbo ejus continetur, et per illud applicatur. Unde, sicut impossibile est mentiri Deum, ut supra, disp. 3, sect. 5, ostendimus, ita est impossibile mendacium in Seriptura reperiri, ut late ostendit Augustinus, dicta epist. 19 ad Hieronymum, et lib. 11 contra Faustum, cap. 2; tum quia sicut non potest Deus per seipsum mentiri, ita nec per alium, quia moraliter perinde est, ut in eadem disp. 3 ctiam ostendi; tum etiam quia, si aliquod mendacium in Scriptura reperiri possit, tota ejus auctoritas periret ; propter quod non minorem certitudiuem habet in minimis quam in maximis. Ultra haec vero possunt addi rationes credibilitatis, quarum praecipua est, quae sumitur ex prophetiis rerum fnturarum, ut supra, disp. 4, sect. 3, num. 9, dixi, et docet optime Augustinus, 12 de Civit., cap. 9, in fine, quod, propter hoc, non immerito, Sacra Scriptura mirabilem auctoritatem in toto orbe consecuta est ; nam cum futura praedixerit, quae postea videntur impleta, evidens argumentum est solo auctore Deo scribi potuisse. Vide eumdem Augustinum, libro quinto, cap. 9, et serm. 31 de Verbis Domini, A4. Accedit praeterea mirabilis concordia et consonantia omnium librorum inter se. Nam inde fit valde credibile, tuisse instrumenta ipsius Dei principaliter scribentis , quod ponderarunt Gregorius et Theodoretus , locis supra citatis, num. 4; et Augustinus, 18 de Civit., cap. 41. Expendi etiam potest sanctitas et puritas doctrinae; et fcre alia motiva credibilitatis, supra posita in illa disp. 4, s ct. 3, hic accommodari possunt. Et plura de hoc argumento videri possunt in modernis auctoribus supra. allegatis , in dicto num. 4.

9. Ad primum argumentum in num. 2. — Tres librorum canonicorum classes. — Prima habet infallibilem auctoritatem.—sSecunda non item. — Tertia vendicat auctoritatem prime. — Hscclesie preesentis et primitive eadem auctoritas. — Superest respondere ad argumenta posita in iprincipio, in quorum primo petitur prolixa disputatio de auctoritate singulorum librorum canonicorum ; sed quia illam persequi non possumus, consulantur praedicti moderni jam indicati nominatim, Bellarminus, lib. de Verbo Dei, acap. 4; Azor., tom. 1, lib. 8, a principio, qui alios refert. Summa resolutionis est, tres esse ordines horum librorum : quidam enim sunt de quibus nunquam dubitatum est, quin sint sacri et canonici; alii de quibus est dubitatum, et hactenus ab Ecclesia non sunt recepti, ut lib. 3et 4 Esdrae, ac lib. 3 Machab. In tertio ordine sunt illi de quibus aliquando fuit dubitatum ; jam vero per Ecclesiam approbati sunt, et in canonem recepti, ut sunt in veteri Testamento libri Esther, et Judith, et Tobiae, et duo Machabaeorum, primus, et secundus, Ecclesiasticus et Sapientiae, cum Baruch Propheta; in novo autem Testamento, Epistola ad Hebraeos, et Jacobi, et Judae, et 2 Petri, et 2 ac 3 Joanunis, cum Apocalypsi. De primo ordine librorum, nihil est quod dicamus, quia habent summam auctoritatem quam habere possunt, tam ex se, quam ex traditione et Ecclesiae approbatione ; neque haeretici ullam fere de his movent controversiam, quanquam, quia in eis nihil est firmum et stabile, interdum unam vel alteram partem negent, ut in Danielis lib. historiam Susannae ; tamen eo ipso convincuntur nullam posse habere certam Scriptura partem, quia saltem in his libris nulla est major ratio unum quam alterum acceptandi. De secundo etiam ordine nihil est dicendum, qnia illi libri non sunt Scriptura canonica, vcel saltem in Ecclesia non possunt habere illam auctoritatem, cum ab illa non sint recepti, juxia illud Augustini, contra Epist. Fundamenti, cap. 5: Hovangelio mon crederem , nisi me auctoritas Fecclesie commoceret. De tertio vero ordine dicendum est, quidquid olim dubitatum fuerit, nunc esse de fide certum omnes illos libros esse veram Scripturam Sacram; ita enim definitum est in Concilio Tridentino, sess. 4. Nam prius ponit illos in canone, et deinde subjungit : Si quis autem libros iutegros, cum omniLus suis partibus, prout in Ecclesia Catholica legi cousueverunt, et in veteri Vulgata editione latina habentur, pro Sacris et Canonibus non susceperit, anathema sit. Quae definitio fundata est in antiquissima traditione, ut patet in Conciliis, et Patribus quos supra retuli, et ex reliquis, qui frequenter illos ut canonicos allegant; nec refert quod aliqui dubitaverint, nam consensus Ecclesiae, successu temporum, potuit dubitationem expellere; et, quod caput est, Ecclesia praesens non minorem auetoritatem habet ad approbandum libros canonicos, quam Ecclesia primitiva, ut infra ostendemus, et ita expenditur difticultas illius argumenti: qui vero majus examen singulorum librorum desiderat, legat, praeter Bellarminum et alios jam citatos, Canum, lib. 2 de Locis, a cap. 9; Salmer., Piolegomen. 3, et Zach. Boverium, tom. 2, in demonst. 5.

10. Ad secundum argumentum in eodem numero secundo. — Vulgata editio habet iufalliLilem auctortatem.— Declaratio Cardinalium. —ln secundo argumento petitur alia non minus prolixa dubitatio, seu disputatio de editionibus et translationibus sacrae Scripturae, quam dicti auctores latissime prosequuntur; nobis autem pro resolutione sufficit definitio Concilii Tridentini, sess. 4, his verbis: Statuit et declarat S. Synodus, ut luec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia proata est, pro authentica habeatur, ut nemo illam rajicere quoguo pre- textu audeal, vel prasumat ; ubi illa particula, pro authentica habeatur, habet hanc vim, ut habeat infallibilem auctoritatem, et sit certa regula fidei in omnibus quae continet ; quoad reliqua vero, addidit quaedam declaratio Cardinalium, quae impressa jam cireumfertur apud Petrum Vincentium de Marzilla, ad citatum locum Tridentini : Nec solam periodum, solam clausulam, vel solam dictionem, aut syllalam iotave unum admitti posse quod repugnet huic vulgate editioni latine ; et reprehendit graviter Vegam, lib. 15 in Tridentin., cap. 9, qui liberius in hoc locutus est, ut in exemplari manuscripto apud me habeo ; quocirca admitti quidem possunt variae lectiones, et varii sensus ex aliis linguis; non vero aliquid, quod dictae editioni contrarium sit; et haec sufficiunt de secundo argumento.

11. Ad tertium argumentum. — Primum praenuntiatum : Scripture sacrae intellectus est lfficilis, de quo mavime Salmer., proleg.2. — In tertio argumento postulatur materia de sensibus et interpretatione Sacrarum Scripturarum, quae latissima etiam est, ut in dictis auctoribus, et in aliis in principio primae partis videre licet ; nunc autem brevissimis punctis illam comprehendemus; et pr-mo concedimus Scripturam magna ex parte obscnram esse, et intellectu difficilem, contra haereticos hujus temporis, qui fraudulenter praedicant sacram Scripturam esse claram, ut plebem decipiant, quod est contra evidentem experientiam, et contra ipsammet Scripturam. Nam Petrus, 2 Epist., cap. ult., de Epistol. Pauli diat: "In quibus sunt multa difficilia intellectu" ; et David, Psalm. 118: "Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea, etc." Ratio autem sumitur, tum ex altitudine materiae et mysteriorum quae in ea tractantur, et rerum futurarum quae praedicuntur; tum ex modo dicendi brevi, et magna mysteria paucis verbis complectente; tum etiam ex varia significatione verborum, nunc propria, nunc metaphorica; tum etiam ex propriis idiotismis linguarum in quibus scripta fuit. Addunt etiam Patres id factum esse ex speciali providentia Dei, vel ut altiora mysteria occulte traderentur; ita Dionysius, lib. de Eccles. Hierarch., c. 1; lrenaeus, l. 3, c. 4, l. 4, c. 36; vel ad exercenda fidelium ingenia et fidem, juxta Augustinum, de Doctrina Christiana, c. 6, 11 de Civit., cap. deciino nono; Hieronymum epist. 12, et Gregorium, hom. 12 in Ezech.; vel denique ut Sc:ipturae intelligentia a Deo postuletur, juxta illud Psal. 118: "Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua; non abscondas a me mandata tua" ; et infra : "Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam". Ha Origenes, hom. 7 in Ezech.; Hieronymus, Isai. 18; Theoph., Matth. 13.

19. Secundum pronuntiatum : Scriptura sacra plures habet sensus sub eadem Hittera. — Sensus litteralis duplex. — Sensus spiritualis quid, et quotuples. — Secundo concedimus eamdem Scripturam plures habere sensus, ct varios, etiam sub eadem littera, quod etiam ejus obscuritatem auget. Sumitur pronuntiatum ex Augustino, lib. 1 Gen., ad litt., c. 1, et lib. de Utilitate credendi, c. 3, et in hb. de Doctrina Christiana ; Hieronymo, epist. 150, q. 12, et aliis, quorum sensuum divisio, praeter auctores citatos, late exponitur a Salmeron., prol. 7, et iia breviter tradi potest. Nam primo duplex est sensus: unus litteralis, alter spiritualis, seu mysticus; litteralis est quem immediate significant verba, et est duplex : unus proprius, quem verba continent in propria significatione, qui sensus ordinarie retinendus est, et aliis praeferendus, nisi necessitas vel auctoritas aliud ex necessitate postulet, ut recte Augustinus, de Doctrina Christiana, c. 5 et 15, quia alias nihil esset firmum in Scriptura. Metaphoricus alter, quem scilicet verba immediate reddunt in metaphorica significatione; quem sensum aiqui spiritualem vocant, sed immerito, quia saepe verba non habent alium sensum litteralem et immediatum, sine quo esse non possunt, ut jam Christus dixit: "Ego sum vitis vera". Sensus autem spiritualis est ille qui continetur in re per verba significata, quia in divino sermone non tantum verba, sed etiam res significant; et ideo hic sensus obscurior est, et per se non valet ad confirmationem dogmatum, nisi alibi sit authentice explicatus, juxta D. Thomam, 1 p., q. 1, a. 10; et hic sensus a Theologis triplex distinguitur, scificet, tropologicus, seu moralis, qui refertur ad mores; anagogicus, qui refertur ad statum aeternae beatitudinis ; et allegoricus, qui refertur ad mysteria Christi vel Eccles:ae militantis.

13. Tertium pronuntiatum : Scriptura eo spiritu exponenda quo facta est. — Tertio, hinc concludimus Scripturam sacram non esse privato judicio interpretandam, ut possit certam fidem facere, sed eodem spiritu quo facta est, intelligendam, et ita esse regulam fidei: ita docet Concilium Tridentinum, sess, 4, quatenus duas tradit regulas intelligendi Seripturam. Prima est judicium Ecclesiae : quod si sit detinitivum, facit fidem infallibilem. Alia est unanimis consensus Patrum, quod tradidit Concilium Lateranense, sub Leone X, action. 10, et habetur in6 Synodo, can. 19 Trullano, et sumitur ex Augustino, 18 de Civit., cap. 41. Est autem notandum Concilium Tridentinum non tradere hoc per modum definitionis fidei, sed tantum per modum cujusdam praecepti; et ideo aliqui dicunt hunc consensum unanimem Patrum non facere certitudinem fidei. Dico tamen quod jam tetigi sect. 2, n.5, si tradant illum ut certum, vel ut traditum ab Apostolis, vel ut sufficientem ad confirmandum dogma fidei, tunc facere certam fidem, quia tunc Patres solum sunt sufficientes testes de communi sensu et traditione Ecclesiae. Si autem solum tradant hunc sensum tanquam proprio ingenio inventum, sic non facient certam fidem, valde tamen temerarium esset illis contradicere. Nam, ut Augustinus, citato loco, dixit, non est verisimile Patres ita convenire sine Spiritus Sancti regimine : et ita Tridentinum, citato loco, etiam specialiter prohibuit ab hoc sensu recedere.

14. Jam ad argumentum in dicto nmumero secundo. — Notatio prima, pro data responsione. — Quartum argumentum petit an in divina Seriptura sit aliquid, quod Spiritu divino scriptum non sit, et consequenter quod non sit Scriptura divina. Ad quod breviter respondeo, scriptorem canonicum nihil scribere humano et proprio spiritu, sed omnia et singula ex directione Spiritus Sancti; ita Hierony mus supra, et Augustinus, et est res certissima, ut late prosequitur Cano, supra, a c. 16. Probatur tamen sufficienter ex dictis n. 3, circa definitionem Scriptura, et quia alias tota Seriptura redderetur incerta, et posset mendacium in illa inveniri. Ut tamen hoc recte intelligatur, addendum est quaedam haberi in Scriptura formaliter, alia tantum materialiter, quia referuntur ab scriptore, ut dicta ab aliis. In prioribus habet maxime locum quod diximus; in posterioribus autem contingit, sententiam in Scriptura relatam, spiritu humano fuisse in principio seu ab alio dictam, quale illud: "Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus", et dictum poetae quod aliquando refert Apostolus. Nihilominus scriptor Canonicus illud non refert nec scribit, sine spiritu Dei. Unde in hoc etiam fallere non potest Inde vero oriebatur latissima quaestio, quando, scilicet, illa quae referuntur in Seri- ptura formaliter sumpta, Canonica sint. Sed non possumus illam hic disputare, et ideo solum assero ex conditione personae, quae allegatur, et ex modo et verbis quibus refertur, colligendum esse, et maxime ex sensu Ecclesiae. et SS. Patrum.

15. Notatio secunda. — Notatio tertia. — Quaestio suborta.— Ejus resolutio. —Secundo, adverto aliud esse scriptorem staiuere aliquid spiritu suo humano, seu voluntate propria, aliud vero esse scribere statutum illud spiritu humano : quae duo videtur confundere Cano supra ; sunt tamen valde distincta ; ut, verbi gratia, Matth. 5, dixit Christus de libello repudii : "Ob duritiem vestram scripsit vobis Moyses", ubi solet dubitari an illud scripserit Moyses spiritu proprio divino; in quo potest fortasse esse quaestio de ipsa lege, non tamen de scriptione legis; itaque certum esse debet scriptionem semper esse ab Spiritu Sancte; etiamsi factum, vel statutum, vel aliud simile, non sit ita specialiter ab Spiritu Sancto. Sic Paulus, 1 ad Cor. 7, de quibusdam dicit : "Non ego, sed Dominus" ; de aliis: "Praecipio ego, non Dominus" ; utrumque autem scripsit eodem spiritu Domini. Tandem advertendum est quod supra, n. 5, dixi, licet in Scriptura omnia sint scripta Spiritu divino, nihilominus eumdem Spiritum relinquere scriptorem, ut modo sibi accommodato, et secundum suum ingenium, eruditionem et linguam singula scribat; et ita etiam permittit ut aliqua familiari et humano modo scribat, quamvis sub directione sua. Et per hoc solvitur directe quartum argumentum. Inde vero oriebatur curiosa quaestio ', an scriptor canonicus certo cognoscat se canonice scribere, et gubernatum esse ab Spiritu Sancto, quam non invenio in terminis disputatam ab auctoribus, lieet de prophetia soleat alia similis tractari; et quamvis aliqua ratio differentiae posset assignari, securius videtur idem in praesenti affirmare, quod de prophetia certum est, nimirum Prophetam verum et proprium , cognoscere quae praedicit, ita enim de se significat David in locis supra citatis. Est autem eadem ratio de reliquis scriptoribus, et ita indicat Bellarminus, l. 1 de Verbo Dei, c. 15, ad secundum; et Martinus Delrius, lib. 3 Magicarum disquisit., cap. 19; et haec pro nunc sufficiant de hoc dubio.

Sectio 4

Utrum traditio non scripta sit infallibilis regula fidei

SECTIO IV. Utrum traditio non scripta sit infallibilis regula fidei?

1. Quid sit traditio. — Error neg.ins traditiones. — Traditio, si vim nominis spectemus, actionem dandi seu tradendi significat ; accommodatur vero ad significandam rem traditani, et in praesenti significat doctrinam, vel morem a parentibus traditum, et interdum accipi solet pro doctrina vel praecepto per scriptum traditis; sic enim praecepta Moysis traditiones vocantur Act. 6, ex c. 17 Exodi ; aliquando vero indifferenter dicitur de scriptis et non scriptis traditionibus, ut 2 ad Thess. 2: "Sive per sermonem, sive per epistolam". Jam vera, quia Scriptura et decreta Ecclesiae propria habent omina, accommodata est haec vox ad significandam traditionem non scriptam, juxta illud Pauli, 1 ad Cor. 11: "Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis". De hoc ergo genere traditionis est frequens sententia Haereticorum hujus temporis, nullam traditionem non scriptam facere posse sufficientem fidem, atque adeo nihil esse credendum, nisi quod in Scriptura Canonica continetur. Ita refert late Bellarminus, 1. 4de Verbo Dei, a principio, ubi etiam refert plures auctores Catholicos nostri temporis, qui hunc erroren fuse impugnarunt ; nunc autem quae ipsi docent in brevem summam reducemus.

2. Primum fundamentum hujus erroris. — Secundum. — Tertium. — Quartum. — Quintum. — Fundamentum unum hujus erroris est. quia Scriptura sacra esset diminuta, si aliquid omisisset necessarium ad credendum, quod est absurdum, cum Joan., c. 10, in fine, dicat : "Haec scripta sunt, ut credatis, etc., et ut credentes vitam habeatis", et Paulus saepe significet Scripturam esse sufficientem ad docendum, arguendum, etc. Ergo traditio extra Scripturam non potest esse regula credendi. Secundo, quia ipsamet Scriptura gravissime prohibet ei aliquid addere, Deuteron. 4, Apocalyps. ult. ; sed quidquid extra Scripturam traditur, si suscipiatur tanquam doctrina fidei, erit additum verbo scripto Dei; ergo hoc ipsum repugnat Scripturis. Tertio, quia hujusmodi traditiones vocantur in Scriptura traditiones hominum, et ideo ab eadem contemnuntur et reprobantur, Isai. 29, Matth. 15, ad Galat. 1, et Pet. 1 ; ergo non possunt hujusmodi traditiones facere certam fidem. Quarto, possumus argumentari ratione , quia traditio non scripta exposita est multis defectibus repugnantibus certitudini et necessitati fidei; nam imprimis facile traditur oblivioni, propter negligentiam hominum. Item exposita est mutationi propter varios mores et opiniones hominum, et seepe etiam facile pervertitur propter hominum malitiam ; et ad occurrendum his defectibus, inventa est scriptura, tanquam permanentior et certior ; ergo non est verisimile reliquisse Deum aliquam partem doctrinae fidei, et necessariae ad salutem, in sola hominum traditione, sine scriptura. Et confirmatur tandem, quia multa sunt tradita, etiam ab Apostolis, quae non faciunt certam fidem, ut quae continentur in Canonibus Apostolorum, vel referuntur a Clemente, aut ab an:iquis historiis; ergo nulla traditio potest facere certam fidem, nam si qua posset, maxime Apostolica. In qua eadem est ratio de una quae de omnibus.

3. Pramittuntur varie divisiones traditionum pro assertione ponenda, de quibus etiam auctor, l. 1 de Leg., c. 4, a num. 9.— Prima divisio. — Contrarium docet doctrina Catholica. Ut autem distincte illam proponamus, oportet varia genera traditionum distinguere. Nam imprimis inter traditiones quae in Eeclesia inveniuntur, quaedam sunt universales totius Ecclesiae catholicae, aliae particulares quarumdam Ecclesiarum, ut experientia constat, et tradit Augustinus, epist. 86 ad Casulanum. In praesenti ergo, tantum de universalibus traditionibus agimus, nam particulares, per se, non sunt regulae fidei, nisi aliunde accedat Ecclesiae definitio quae illas approbet, et ideo particulares traditiones ecclesie Romansee, ut est specialis Episcopatus , sunt majoris auctoritatis, quia solent essea Pontificibus approbatae. Seclusa autem hac approbatione , particularis aliqua Excclesia errare potest, et ideo ejus traditio, per se non habet infallibilem auctoritatem. Universalis autem Ecclesia errare non potest, et ideo est longe alia ratio de universali traditione.

4. Secunda divisio. — Secundo, ex parte temporum potest similis divisio dari. Nam quaedam est traditio perpetua ab initio Ecclesiae ; alia vero est temporalis, cujus initium cognoscitur aliquando definite, seu positive, ut sic dicam, quia constat quo anno vel quo tempore incoeperit (quod raro contingit, nisi quando mos incoepit ab aliquo decreto, seu canone scripto); aliquando vero solum constat de initio per negationem, scilicet, quia potest constare in aliquo tempore, prope initia Ecclesiae, non fuisse in illa talem consuetudinem vel doctrinam, et postea in illa inveniri ; nam tunc recte colligitur hujusmodi traditionem habuisse initium post Apostolos, etiamsi determinatum tempus in quo incoeperit ignoretur; haec ergo traditio habens initium nobis non deservit, nec de illa tractamus ; quia, cum non sit universalis in tempore, non potest per se facere fidem catholicam, quae debet esse tempore universalis. Agimus ergo de traditione perpetua, cujus initium ignoratur post Apostolos, et sine interruptione servata invenitur, prout illam describit Augustinus, lib. 4 de Baptismo, cap. 24.

5. Tertia divisio. — Tertium membrum in Lhac tertia divisione super [luum. — Tertio, dividitur traditio universalis et perpetua in divinam et Apostolicam, quae duae voces solent confundi; tamen revera membra inter se sunt distincta. Nam omnis traditio divina est aliquo modo Apostolica, quia per Apostolos promulgata est, et ideo solet interdum ita appellari, et e converso omnis traditio Apostolica est aliquo modo divina, quia Apostoli nihil Ecclesiae tradiderunt sine speciali Spiritus Sancti regimine. Nihilominus tamen illa duo membra, stricte et proprie sumpta , distinguuntur, tum ex auctore proximo principali, tum etiam ex materia, quamvis haec posterior differentia non sit universalis. Prior pars declaratur, nam in traditione divina Deus ipse, seu Christus Dominus, est immediatus auctor et institutor rerum, vel doctrinae quae per hanc traditionem data est. Apostoli vero solum fuerunt promulgatores similis traditionis, ut mysterii Trinitatis, verbi gratia. vel Eucharistiae. At vero in propria traditione Apostolica, ipsi Apostoli fuerunt institutores, ut, verbi gratia, quod higamus non ordinetur, et ita haec traditio simpliciter humana est, quia per voluntatem humanam est introducta, ctiamsi Deus spccialiter gubernaverit talem voluntatem. Unde solet hic addi tertium membrum traditionis, quae vocatur Ecclesiastica, et est illa, quae post Apostolos per Ecclesiam, Concilia, vel Pontifices, vel per non scriptam consuetudinem, introducta est. Verumtamen hujusmodi traditio non est ex illis quas perpetuas vocavimus ab initio Ecclesiae, et ideo sufficiunt nunc duo priora membra; quia tantum perpetuam traditionem divisimus, et omnis illa cujus initium ignoratur vel divi- na vel apostolica est ; non est autem facile distinguere quando sit divina, vel quando apostolica, quae initio caret, et ideo altera differentia spectanda est.

6. Quarta divisio enplicans pracedentem. — Ad eam vero explicandam, addimus alteram partitionem. Nam traditio quaedam ad doctrinam pertinet, alia ad mores; et ita possunt doctrinalis et moralis nominari. Prior solum est de his quae credenda sunt, et per se non ordinantur, nisi ad veram et sufficientem cognitionem Dei et Christi, ac felicitatis aeternae, et mysteriorum quae ad illum finem conducunt, tradendam. Alia vero, id est moralis, continet praecepta morum a Christo vel Apostolis tradita, sub quibus etiam Concilia comprehendimus. Traditio ergo doctrinalis semper est divina, quia fides non potest niti imrediate et formaliter nisi in auctoritate divina, et ideo omnis illa traditio applicat et proponit revelationem divinam, ut dicemus; mora'is vero traditio ambigua est, nam possunt esse in Ecclesia praecepta divina per Apostolos promulgata, et possunt esse propria praecepta per Apostolos tradita, vel in Seriptura, ut fuere aliqua ex traditis Act. 15, et fuit illud adductum de irregularitate higami; vel extra Seripturam, ut censetur esse jejunium quadragesimale, et interdum est aliqua simiis consuetudo sine obligatione, ut frontem cruce signare, et similes, quas memoriae prodiderunt Patres infra referendi. Ad distinguendas ergo has morales traditiones, materiam observare oportet; nam si traditio continet praeceptum pertinens ad substantiam sacramentorum vel sacrificii, vel ad necessitatem fidei expressae necessariae ad salutem traditio est divina, quia lex nova divina est, et maxime haec praecepta continere censetur, et institutionem Ecclesiae, quoad substantialia fundamenta ejus; si vero traditio sit de aliis observantiis et caeremoniis Ecclesiasticis accidentalibus, traditio censenda est apostolica, quia lex nova, ut divina est, non continet particulares determinationes harum rcrum, ut recte tradit D. Thomas 1. 2. quaest. 106, art. 1et2, et Quodlibet 4, art 13; et simili modo si traditio sit tantum consilii, distinguere oportet; nam si contineat consilia perfectionis, et quasi substantialia ad illum statum, ad traditiones divinas referenda sunt. Caetera vero magis communia ad Apostolicas determinationes. Denique in his moralibus traditionibus oportet advertere quod, licet non sint quasi speculative ad cognitionem ordinatae, sed prac- tice ordinatae ad opus, et ideo non videantur per se tradere doctrinam credendam, nihilominus semper includunt aliquid quod ex vi illorum ad fidem pertinere potest; nam cognitio practica virtute includit principia universalia, et quasi speculativa, et ita traditio, verbi gratia, signi crucis includit hanc veritatem, scilicet usum illum esse pium et sanctum, sicut etiam traditio imaginum ostendit honestatem in illarum usu, si juxta traditionem fiat.

7. Assertio affirmans, satisfaciens questioni hupus sectionis. — Probatur primo em Scriptura. — His ergo declaratis, statuitur assertio Catholica: traditiones divinae, tam doctrinales, quam morales, ut includunt aliquid credendum, si perpetuo sint in Ecclesia catholica observatae et retentae, sunt infallibilis regula lidei, etiamsi scriptae non sint. Probatur primo haec veritas ex Scriptura sacra, et imprimis possumus afferre illud Psal. 77: "Quanta mandavit Patrilus nostris nota facere ea filiis suis", et similia solent adduci ex testamento veteri, quae omitto, quia in eis non satis explicatur sermonem esse de traditionibus vel praeceptis non scriptis, et fortasse in lege veteri non erant talia praecepta, vel institutiones divinae extra Scripturam. Probatur ergo praecipue ex Paulo, 2 ad Thessal. 2: Nen relinetis quod cum adhuc ecssem apud vos, leec dicebam vobis? indicans id sufficere ad fidem sine scripto; et clarius infra: Tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per Epistolam nostram ; ubi haec duo aequiparat. Item primae ad Tim. ult.: "Depositum, ait, custodi", quod de deposito doctrinae Patres intelligunt ; imo exponit idem Paulus, 2 Epist. ad Tim., cap. 1, dicens: "Formam habe sanorum verborum, que a me audisti in fide et dilectione, bonum et depositum custodi" ; ubi clare loquitur de doctrina non scripta, quod testimonium tacite exposuit Irenaeus, lib. 3, cap. 4, sequentibus verbis, quae mihi visa sunt notanda, quia toti huic materiae deservient: Non oportet apud alios querere veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere, cum Apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime contulerint omnia quee sunt veritatis, ut omnis quicumque velit, em ea sumat potum vita. Unde infert : Oportet quwe sunt Ecclesiee cum summa diligentia diligere, et apprehendere veritatis traditionem. Denique idem sumitur ex Paulo, 1 ad Cor. 11, dicente: "Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis" ; prius enim non scripto, sed verbo tantum tradiderat, et ibi- dem subdit : "Cetera autem cum venero disponam", quae fortasse nunquam scripsit.

8. Probatur secundo ex Conciliis et Patribus. —Secundo probatur ex Conciliis, nam ex professo definita est haec veritas in Concilio Tridentino, sess. 4, et prius in Synodo 5 Constantin., Act. 10, et in 7 Synodo, alias Nicaena 2, Act. 2, quidam Basilius Episcopus anathematizat eos qui traditiones catholicae Ecclesiae contemnunt, et est anathematismus septimus, quem totum Concilium approbavit ; et idem traditum esse in Concilio Nicaeno 1 refert Theodoretus, lib. 8 Histor., c. 8. Deinde idem confirmant Sancti Patres, et praecipuus locus in hac materia videtur esse Basilii, lib. de Spiritu Santo, ubi, cap. 7, ait quaedam esse dogmata scripta, quaedam vero ex Apostolorum traditione: Et utraque, inquit, parem vim habent ad pietatem ; et cap. 29 dicit: Apostolicum esse etiam traditionibus non scriptis inheerere. Idem tradit optime Irenaeus, lib. 3, cap. 3 et 4; Augustinus, epistola 3 et 86, et lib. 2 contra Julianum, de Patribus dicit: Quod invenerunt in Hcclesia, tenuerunt , et quod a suis Patrilus didicerunt, nobis tradiderunt, docens idem esse nobis faciendum. hecte Cyprianus, epist. 74: S ad divine traditionis originem et caput revertamur, cessat error lumanus ; quod commendat Augustinus, lib. 5 de Baptismo, cap. 21. Idem sumitur ex Dionysio, cap. 1 de Ecclesiastica Hierarch., Chrysostomo, et Theophylacto, 2 ad Timoth. 1.

9. Tertio, probatur ratione ducta a sufftcientia et necessitate.—Tertio, ostenditur sufficientia et necessitas hujus regulae, primo, quia est antiquior quam Scriptura , haec enim coepit a Moyse, ut nunc suppono; fides autem incoepit ab initio mundi, et usque ad Moysem per solam traditionem conservata est ; et illa tunc erat certa regula fidei. Dicetur fortasse tunc pauca mysteria fidei fuisse revelata, et ideo sufficere traditionem ; sed hoc nihil obstat, tum quia non contendimus nunc dari solam traditionem, nam habemus etiam scripturam; tum maxime quia in lege etiam evangelica, per aliquod annos fuit fides conservata sine scriptura novi Testamenti, saltem per octo annos, quando Matthaeus suum scripsit Evangelium, et fuit primus scriptor canonicus novi Testamenu, prout etiam lib. 10 de Leg., cap. 3, num. 7, observavimus; ergo illo tempore traditio fuit certa regula quoad totam fidem evangelicam; ergo de se cst sufficiens regula ; praeterea , quoad aliquid, est omnino necessaria, quia ipsamet Scriptura, ut sit authentica, debet esse traditione firmata ; nam ipsimet haeretici pro certo credunt quatuor Evangelia esse canonica, et non plura. Unde ergo id credere possunt nisi traditione? Nam in ipsis evangeliis hoc scripium non est, et definitionibus Ecclesia ipsi non credunt, et quamvis crederent, ipsa Ecclesia ad hoc definiendum traditione ducitur; ergo qui Scripturis credit, non potest negare traditionem, juxta illud Augustini supra citatum: Zcvangelio non crederem, etc. Et videri potest Eusebius, lib. 6 Histor., cap. 10. Denique est necessaria traditio ad certam intelligentiam Scripturarum ; nam ille sensus certior semper est, qui ex traditione Patrum habetur; de quo videri potest Hieronymus, in cap. 44 Ezech.; et Augustinus, dicta epist. 3; et Bernardus, ad Fratres de Monte Dei.

10. Ttem ratione a priori. — Responsio hereticorum ad provmimam rationem refellitur.— Ratio denique a priori est, quia ratio credendi est verbum Dei; ergo quod sit scriptum, non variat, neque minuit ejus auctoritatem, quia hae eonditiones extrinsecae et accidentariae sunt, ut constat; sed traditio Ecclesiae sufficienter proponit verbum Dei non scriptum; ereo non est minus regula credendi, quam libri qui continent verbum scriptum. Respondent haeretici, verum quidem esse verbum Dei, si daretur non scriptum, sufficere ad credendum ; nullum tamen esse tale verbum. Sed contra, quia ipsi hoc gratis affirmant et sine fundamento; nam Scriptura nunquam dixit nullum esse verbum Dei in Ecclesia, quod in ipsa non sit scriptum ; si ergo haeretici solum credunt Scripturis, cur id credunt? Deinde nos proferimus multa, quae creduntur de fide, licet non sint scripta, ut illud quod diximus de numero Evangeliorum ; item quod Beata Maria semper virgo permanserit, vel quod nunquam venialiter peccaverit, non sunt expresse scripta in Evangelio, et tamen certa fide creduntur ; item quod infantes recte baptizentur, et alia multa de sacramentis, de usu imaginum, et similibus; quod magis etiam constabit ex argumentorum solutionibus.

11. Ad primum fundamentum in num. 2.— Primum erat de sufficientia Scripturae. Ad quod respondemus non esse de necessitate Scripturae sacrae, nec de perfectione ejus, quod omnia credenda contineat explicite; satis est enim quod contineat mysteria nostrae redemptionis, et substantialia fundamenta Ecclesiae, cum mediis necessariis ad salutem; nam ex his facile possunt alia retineri in Ecclesia, quae ad fidem pertinent; et hoc maxime verum habet in lege evangelica, et in scriptura novi Testamenti. Nam haec lex, ut jam, disp. 4, sect. 1, n. 7, adduximus, per se non postulat ut sit scripta in tabulis, sed in cordibus : ita enim promissa fuerat Jer. 31. et ponderat Paulus, ad Heb. 8 et 10 ; et ideo scriptura novi Testamenti concisa est et brevis, unde a Patribus vocatur : Verbum abbreviatum, quia non est per se data ut contineat expresse omnia credenda , sed praecipua mysteria, ut dixi, et ut det principia credendi reliqua, et arma contra haereticos. Addunt etiam Dionysius et Irenaeus noluisse Deum omnia scribi, ut reliqua mysteria occultiora manerent, vel certe ad exercitium fidei, et ad commendandam dictam perfectionem evangelicae legis.

12. Ad secundum ibidem. — Ad tertium. — Secundum argumentum sumebatur ex testimoniis quae prohibent addere aliquid Scripturis, quorum proprius sensus est, prohiberi additiones corrumpentes Scripturas, vel mutantes verum sensum earum, quales olim erapt waditiones Pharisaeorum, quas Christus Dominus , Matt. 15, perstringit. Addere vero possumus prohiberi etiam apponi aliquo spiritu proprio et humano. Traditiones autem non scriptae, de quibus tractamus , datae sunt ab Spiritu Sancto. Et simili modo potest Ecclesia, quae ab Spiritu Sancto regitur. adjicere servanda a fidelibus, ut in tract. de Leg. ostendimus, lib. 4, a princ. Haec vero et similia non adduntur Scripturis , ut fiant quasi partes ejus (quod potest etiam censeri prohibitum), sed adduntur ut credenda et servanda a fidelibus, ultra ea quae scripta sunt, quod nullibi est prohibitum. Et ita responsum est ad tertium etiam argumentum ; nam Scriptura reprobat traditiones humanas contrarias divinis, vel rectae rationi; non vero reprobat, imo approbat legitimas traditiones, ut satis ostensum est.

13. Ad quartum. —Ad quartum, de incommodis vel peri-ulis traditionum, dicimus imprimis, si Ecclesia destituatur regimine Spiritus Sancti, eadem vel majora esse in Seripturis, ut ex dictis in sectione praecedenti et experientia manifestum est ; nam discursu temporum solent libri amitti, diminui, mutilari et corrumpi, maxime quando in varias linguas transferuntur ; sicut ergo providit Deus in Ecclesia modum quo vera Scriptura in ea conservetur, ita etiam providit modum quo vera traditio divina in ea retineatur et infallibiliter conservetur : quis autem hic modus scit, sectiones sequentes declarabunt.

Sectio 5

Utrum necessaria sit in ecclesia alia regula fidei animata, quae loqui possit hominibus et ceram doctrinam discernere

SECTIO V. Utrum necessaria sit in Ecclesia alia regula fidei animata, quae loqui possit hominibus et ceram doctrinam discernere?

1. Error negans necessitatem.—Primum erroris motivum. — Secundum motivum.— Tertium. — Priusquam in particulari dicam de hac viva regula fidei, visum est quaestionem propositam in generali pramittere, quoniam est cardo omnium controversiarum cum haereticis omnibus , praesertim hujus tempors, qui contendunt nullam talem regulam esse necessariam, sed Scripturam sufficere, cum uniuseujusque legentis intelgentia et spiritu; ita refert Bellarminus, lib. 3 de Verbo Dei, cap. 3, et late impugnat in sequentibus; et Petrus Soto. cont. Brentium, cap. de Sacra Scriptura; et Hosius, contra eumdem, pro fide Catholica; et Clithovaeus, contra Lutherum ; Roffens. et alu. Fundamenta sunt primo, ex testimoniis Scripturae, quibus monemur ut probemus spiritum, 1 Joan. 4, et 2 ad Thessalon. 4 ; et solet addi promissio Joan.7: "Si quis voluerit coluntatem Patris facere, cognoscet de doctrina mea", eic.; ev Joan. 10: "Oves meae vocem meam audiunt" ; ergo si unusquisque se disponat, ipse erit judex sufficiens sue fidei, juxta illud, 1 ad Corint. 1: "Spiritualis omnia judicat". Secundo, quia si talis esset aliqua regula, supervacaneae essent aliae; ad quid enim necessariae sunt regula mortuae, si habemus vivum oraculum? accedit quod jam aliae non essent reguiae, nam deberent per hanc vivam regulari. Unde etiam sequeretur judicium alicujus hominis esse praeferendum Scripturis sacris, quod est magnum absurdum. Tertio, possumus argumentari, quia etiam talis regula erit multis modis incerta ; tum quia non est certum, bunc hominem vel hanc hominum congregationem talem esse, qualem esse oportet ut sit regula fidei ; tum etiam quia, eo ipso quod est homo, est suspectae fidei, et potest decipere; quod si allegetur promissio Dei, haec etiam est incerta, vel saltem incertum erit an sit absoluta, vel sub aliqua conditione de qua non constat; ergo talis regula inutilis est, eritque alia necessaria, et sic procedetur in infinitum.

2. Assertio affirmans de fide, probanda postea auctoritate. — Probatur nunc obiter exemplo. — Nihilominus veritas catholica est, dari in vera Ecclesia Christi regulam aliquam vivam, quae humano et sensibili modo possit infallibiliter res fidei proponere ac definire. Haec assertio, quae de fide est, auctoritate ostendetur magis proprie, illam regulam in particulari designando, quod fiet sequentibus sectionibus. Interim sufficit nobis in veteri etiam Testamento fuisse aliquid simile indicatum ; nam Deuter. 17 dicitur : "Si quid ambiguum atque difficile occurrerit, ascende ad locum, etc., et ad sacerdotes". Unde Malach. 2: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem Domini requires de ore ejus" ; ergo non est verisimile reliquisse Christum Ecclesiam suam sine hoc genere providentiae, scd potius reliquisse cum multo majori perfectione. Unde Actor. 15, orta inter fideles controversia de legalibus, an essent a fidelibus ex gentibus conversis observanda, nemo ausus est ad proprium spiritum vel judicium provocare, sed convenerunt Apostoli, et sensibili et humano modo veritatem definierunt per illa verba: "Vsum est Spiritui Sancto et nobis". Simii modo Paulus, quamvis haberet infallibilem directionem Spiritus Sancti, nihilominus ascendit Jerusalem, ut Evangelium suum cum Apostolis, et praesertim cum Petro conferret,ut ipse refert ad Galat. 2 ; quod non fecit quia de sua doctrina dubitaret, sed ut toti Ecclesiae constaret esse conformem publicae et communi regulae, ut notavit Hieronymus, ibi, et epist. 87 ad Augustinum ; et Augustinus, 18 contra Faust.,c. 4; et Tertullianus, lib. 4 cont. Marcionem; semper ergo sensit Ecclesia, et senserunt Apostoli, hanc regulam esse necessariam.Unde sunt notanda verba Cypriani, epist. 69, alias lib. 4, epist. 9: Inde schismata et hereses oriuntur, quod Episcopus qui unus est, et Ecclesie preeest, superba contentione contemnitur, quae repetit epist. 55, alias libro primo, epist. 3, et addit: Nec unus in Ecclesia cogitatur Episcopus, qua vice Christi sit judes ; sunt etiam notanda verba Augustini, 32 contra Faustum, cap. 39, dicentis ad haereticos : Videtis id vos agere, ut de medio tollatur divina auctoritas, ne suus unicuique animus auctor sit, qui in unaguaque reprobet aut improbet. Denique sic dicit Hieronymus contra Luciferian. : Si non sitin H cclesia una eminens potestas, tot futura sunt schismata quot sacerdotes.

3. Item ratione probatur primo. — Haec ratio magnum robur habet ec Patrum dictis. — Nunc vero ratione praecipue agendum est. Et imprimis applicari hic possunt rationes quibus, sect. 1, ostendimus necessariam esse aliquam infallibilem regulam fidei sensibilem, et quae humano modo consuli possit; nam si huic necessitati addantur ea, quae in 3et4 sect. dicta sunt, evidenter concluditur non sufficere regulam mortuam sine viva. Probatur haec illatio, quia in 3 sect. ostensum est Scripturam esse obscuram et intellectn difficilem, et obscuriorem et magis dubiam reddi,ob varietatem linguarum et translationum, ac denique de ipsiusmet Scriptura auctoritate ambigi posse, an canonica sit, et similes difficultates occurrere possunt circa traditiones, ut praecedenti sectione visum est; ergo necessaria est regula viva, quae sit judex circa sensum Seripturae, et alia dubia emergentia; non potest autem privata persona essc talis judex; ergo debet esse publica regula a Deo statuta. Haec ratio habet magnum fundamentum in Patribus, et praesertim videri potest Clemens, in epist. 1, ubi acriter invehitur in eos, qui controversias fidei volunt proprio judicio definire. quod frequentius tradunt Patres circaintelligentiam Scripturarum, in quo videri potest optime Tertullianus, de Praescript. cont. Haeret.. et in lib. de Resurrectione carnis, ubi optime dicit haereses esse non posse, si non etiam Scripturae male intelligi possent; et Augustinus, de Utilitate credendi, cap. 7: 7u, inquit, in eos libros qui sancti, et divinorum mysteriorum pleni sunt, et prope totius humani generis confessione diffamantur, sine duce irruis, et sine praeeceptore audes proferre sententiam.

4. Probatur secundo. — Deinde probatur evidenter discursus factus. Nam experientia ostendit oriri circa mysteria fidei varias controversias in Ecclesia, propter haereticorum importunitatem, et ipsos haereticos inter se etiam esse dissidentes; ergo, nisi sit aliqua regula viva habens auctoritatem statuendi quid credendum sit, impossibile est conservari Ecclesiam, cum fide quam Christus in ea esse voluit. Probatur consequentia, primo, quia, ut ostensum est, sola Scriptura et traditio non sufficiunt; quia et de sensu, et de certitudine, et qualitate illarum sunt potissimae controversiae. Deinde non sufficiunt privata judicia dissentientium inter se, quia vel sunt paria, vel si altera pars excedat in sapientia humana, vel etiam in moribus, vel aliis conjecturis, non transcendit totum hoc probabilitatem humanam, et ita totum fidei negotium ad humanam opinionem reducitur. Deniqne neutra pars allegare potest spiritum privatum infallibiliter dirigentem ; tum quia quaelibet potest hoc dicere ; et cum saepe contradictoria dicant, non potest utraque esse a bono spiritu, neque est major ratio cur uni credatur, quam alteri, quia neutra exhibet aliquod certum signum quod a bono spiritu moveatur, cum tamen generaliter incertum sit qualis sit talis spiritus, nisi per aliam certiorem regulam discernatur, siquidem, Angelus Satane transfigurat se in Angelum lucis. Et confirmatur tanlem, nam qui credendum putat propter hnjusmodi privatum spiritum, re ipsa asseverat se habere vel divinam revelationem, vel infallibilem assistentiam Spiritus Sancu. Oportet ergo ut ostendat vel aliquam promissionem ejus, velaliquod indicium, seusignum illius, saltem moraliter certum. Nemo autem sine magna dementia credere potest se habere assistentiam Spiritus Sancti, ut credat ea quae sunt contraria aliis regulis fidei, vel alicui regulae cui promissa est haec assistentia, ut videbimus.

9. Haereticorum responsio ad superiores raLtiones. — Impugnatur primo. — Secundo. — Trlio. — Quae rationes et aliae similes cogerunt aliquos haereticos hujus temporis, ut dicerent has controversias non posse per certam regulam definiri, ac subinde unumquemque salvari posse credendo ea quae sibi Spiritus Sanctus interius dictat; sed hoc imprimis repugnat omni rectae rationi; nam illo modo datur libera licentia omnibus haereticis et schismaticis, et infinitis dissensionibus, et necessario tollitur certitudo in omnibus quae crcduntur; nam, licet fortasse in aliquibus nunc conveniant omnes Catholici et haeretici, illud est accicentarium; cras enim poterunt aliqui dissentire, et proprium spiritum allegare, sicut haeretici qui nunc sunt, ante paucos annos fecerunt. Deinde repugnat Scripturis dicentibus sine vera fide neminem posse salvari; fides autem contrariae non possunt esse simul verae; cergo neutra posset sufficere ad salutem, quod etiam Scripturis et Patribus maxime repugnat. Sequitur etiam extra Ecclesiam esse salutem, quia ubi vera fides non est, neque ctiam est Ecclesia. Denique sequitur sine auxilio Spiritus Sancti posse aliquem credere sicut oportet; quia Spiritus Sanctus non praebet auxilium ad falsum credendum. Tandem repugnat maxime ille error divina providentiae ; nam Deus praecepit in sua Ecclesia esse unam fidem, Ephes. 4, et illam esse certam. simulque voluit hanc Ecclesiam esse perpetuam "columnam veritatis", 1 Timoth. 3 ; ergo defecisset maxime in necessariis, si non providisset huic Ecclesiae, de aliqua viva regula a qua possit doceri sine periculo falsitatis, quia sine illa impossibile erat impleri illa omnia, quae partim Deus promittit, partim praecepit, ut ex Scriptura constat.

6. Ad primum motivum in num. 1 tripliciter satisfit. — Primo. — Secundo. — Tertio. — Ad secundum motivum. — Ad primum igitur argumentum haereticorum, sumptum ex Scripturis praecipientibus probare spiritus, respondemus imprimis monendo illos, ut hoc observent ; nam si suos spiritus privatos probarent, invenirent esse spiritus erroris, non Dei. Deinde dicimus in rebus dubiis probandos esse spiritus ; nam in certis quae Ecclesia docet, non est necessaria probatio, sed si spiritus sit conformis Ecclesiae, oportet sequi illum; si vero sit contrarius, repugnare illi: Etiamsi Angelus de celo evangelizet aliter quam eoangelizatum est. Tertio dicitur etiam, in rebus dubiis probandos esse spiritus, per regulam fidei vivam et certam, ut sensit Au- gustinus, 12 Gen. ad litter., capite 14; et supposita hac regula, conferre poterit bona dispositio et oratio dubitantis, ut a Spiritu Sancto, non per revelationem privatam (quae ordinarie petenda non est), sed per speciale auxilium illuminet ad veritatem vel speculativam vel practicam attingendam, juxta illud Lucae, decimo sexto: "Dabit spiritum bonum petentibus se" ; et hoc est quod in alis testimoniis ibi citatis significatur. Ad secundum, respondetur, regulam vivam non excludere necessitatem aliarum quas supra posuimus; quia haec regula viva non docet per novas et privatas revelationes, et ideo indiget Scriptura et traditione ad docendum. Unde semper his regulis utuntur Pontifices et Concilia, ut constat maxime ex Tridentino, sessione 4, et ita ejusmodi regulae se mutuo juvant, et se habent sicut excedens et excessum; licet in hoc quamdam habeant aequalitatem, quod ab Spiritu Sancto omnes habent infallibilitatem. In tertio argumento petitur quomodo haec regula viva possit esse certa, sed hoc constabit ex sequentibus sectionibus.

In posteriori hac lectura de fide, disseruit auctor solum de Ecclesia quatenus regula fidei, quod erat proprü instituti; ex priori tamen, ceteram de Ecclesia tractationem avido lectori damus inferius disputatione nona.

Sectio 6

Utrum ecclesia universalis sit infallibilis in credendo, et consequenter sit certa regula fidei

SECTIO VI. Utrum Ecclesia universalis sit infallibilis in credendo, et consequenter sit certa regula fidei.

1. Ecclesiae nomen varias habet significationes; sed quod ad praesens spectat, signifieat congregationem fidelium. In qua 4escriptione, si nihil aliud ei addatur , comprehenditur Ecclesia prout fuit ab initio mundi, quia semper habuit Deus in mundo aliquos fideles veri Dei cultores , quorum congregatio Ecclesia dicitur, et ita fuit perpetua a principio mundi, ut est certum in doctrina Sanctorum; sic etiam in populo Judaeorum fuit quaedam specialis Ecclesia, nam fuit etiam congregatio fidelium speciali modo Deum colentium; nunc autem specialiori modo vocem illam sumimus, ut significat Ecclesiam Christi catholicam et apostolicam. Supponimus enim Christum Dominum speciali inodo Ecclesiam suam instituisse, juxta verbum suum : "Super hanc petram edificabo Ecclesiam meam" ; et juxta verbum Pauli: "Posuit vos Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo" ; et de ratione hujus Ecclesiae est, ut sit congregatio fidelium, qui in Baptismo fidem suam professi sunt, et sub uno sacrificio, capite, et sacramentis a Christo institutis, Deum colit, et ab aliis populis discernitur. De hac ergo Ecclesia loquimur, de qua amplissima est disputatio, si de institutione illius, de membris et partibus ejus, ac privilegiis ejus, agendum esset; sed nec brevitas temporis hoc nobis permittit, nec materia de fide quam tractamus in rigore hoc postulat :. Videri ergo possunt Cano, Bellarminus, et reliqui supra citati, et specialiter Turrecrem., in Sum. de Eeclesia; sola ergo infallibilitas Ecclesiae ad hunc locum pertinet, et de illa breviter dicemus.

2. Error negans auctoritatem BEoclesie. — Hrroris fundanentum. — Confirmatur. — Non defuerunt ergo haeretici, qui dixerunt totam Ecclesiam posse in fide deficere; ita enim senserunt Marcionistae, ut est apud Eusebium, lib. 1 Histor., c. 16; Donatistae, ex Augustino, epist. 48 et 50; Iconomachi, in 7 synodo, et Wicleph., ex Concilio Constant., in art. 26 ejusdem, in Act. 8, et hoc in re ipsa sequuntur haeretici hujus temporis, quamvis non sub nomine Zecclesie catholice, sed Romane. Verumtamen non loquuntur de Ecclesia Romana, ut est particularis dioecesis seu episcopatus, sed ut comprehendit omnes credentes in Christum, sub obedientia episcopi Romani; et haec est Ecclesia Catholica, velint, nolint; quia nullam aliam assignare possunt, neque in alia reperitur antiquitas et successio Apostolica, et aliae notae vera Ecclesiae; et ideo tandem fatentur hanc quidem esse visibilem Ecclesiam univer-alem; ut tamen illam subjiciant errori et deceptioni, fingunt aliam invisibilem ecclesiam, in qua vera fides salvatur; sed est merum figmentum, ut paulo inferius dicam. Fundamentum istorum esse videtur, quia haec Ecclesia est congregatio mere humana, et nulla promissio infallibilitatis illi facta invenitur ; omnis autem humana congregatio interdum decipi potest; sic enim olim synagoga a fide defecit adorando vitulum, Exod. 32, et saltem iempore Antichristi dicitur Ecclesia defectura, in 2 ep. ad Thess., et loquendo de illo tempore dixit Christus : "Cum venerit filius hominis, putasne inveniet fidem in terra". Et confirmatur, nam quaelibet pars Ecclesiae potest errare in fide, quia illi saltem non est facta promissio, et patet de quolibet regno vel provincia Ecclesia ; ergo eadem ratione omnes Episcopi possunt simul deficere a fide, quia tantum sunt una pars Ecclesiae; ergo etiam reliqui possunt deficere, quia ordinarie sequuntur pastores suos, imo ad id tenentur.

3. Notatio prima pro Catholica resolutione. — Notatio secunda. — Catholica autem veritas est in contrarium ; ad quam explicandam, adverto sermonem esse de universali Ecclesia catholica. Haec autem duobus modis potest conspirare, seu convenire in assensu alicujus rei. Primo, credendo illam solum ut probabilem, vel probabiliorem et magis piam , aut in quocumque alio simili gradu qui non attingat certitudinem fidei. Secundo, potest convenire credendo aliquid tanquam certum de fide, eta Deo revelatum, et de hoc posteriori modo est principalis quaestio ; nam alter non pertinet ad fidem; aliquid vero de illo in fine subjiciam. Deinde in assensione fidei, seu tanquam de fide, dupliciter cogitari potest error : uno modo, cum pertinacia et culpa haeresis, alio modo per ignorantiam invincibilem ; inter quos modos haec potest cogitari differentia, quod per priorem statim amittitur tota fides, non sic per posteriorem, saltem in; singulis personis, et ideo oportet de his modis sigillatim dicere.

4. Assertio prima de fide. — Dico ergo primo : Ecclesia universalis seu Romana non potest a fide deficere per haeresim. Est assertio de fide,et tam frequens in Conciliis et Patribus, ut superfluum videatur aliquid allegare. Videantur scripta in defensione fidei, lib. 1, cap. 4. In Symbolo etiam credimus unam sanctam Ecclesiam; repugnat autem sanctitati haeresis, quia haeresis destruit fidem, et fides est fundamentum sanctitatis; ergo haeresis radicitus tollit sanctitatem. Underatio propria, et inScriptura fundata, est,quia Eeclesia Christi non potest deficere; deficeret autem si per haeresim erraret ; ergo non potest sic errare. Minor et probata est et est per se evidens, quia fides est vinculum et quasi forma constituens hanc Ecclesiam et membra ejus, et ideo quicumque per haeresim fidem amittit, eo ipso incipit esse extra Ecclesiam. Ergo si tota Ecclesia fidem illo modo amitteret, eo ipso desineret esse Ecclesia, et inciperet esse synagoga Satanae. Major autem probatur ex promissione Christi, Matth. 16: "Super hanc petram aedificabo Fcclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam" ; et ut de hac promissione nos certiores redderet, dixit Matthaei ultimo: "Ecce ego voliscum sum usque ad consummationem seculi", utique per specialem protectionem , tum ut Deus, tum etiam ut homo, ut Sancti exponunt, Cyrillus Alexandrinus, in lib. 7 de Trinitate ; Salvian., libro secundo de vero Judicio; Hieronymus, in Epistola ad Damasum; Prosper, lib. 2 de Vocat. Gent.; Beda et Euthym., Matth. ultim.; Chrysostomus, in eumdem Matth., homil. 91. Unde optime idem Chrysostomus, homil. 4 incap. 6 Isaiae, dixit, facilius esse solem extingus, quam Ecclesiam obscurari ; et de hac Ecclesiae perpetuitate videri potest Leo Papa, Epistola 31; et Augustinus, 22 de Civit., cap. 15 et sequentibus; et in tractatu de Legibus, tractando de perpetuitate legis gratiae, lib. 10, cap. 7, plura adduxi quae hanc veritatem confirmant ; et est optimus locus ad Ephes. 4, ubi Paulus dixit datos esse Ecclesiae Pastores et Doctores, ad consummationem Sanctorum , donec occurramus omnes in virum perfectum ; ergo usque ad illud tempus durabit vera Ecclesia Christi militans, et viatrix, ac subinde per veram fidem ambulans.

5. Assertio secunda de fide. — Probatur ex Scriptura.— Ratio a priori. — Dico secundo: haec Ecclesia non potest errare in his quae credit tanquam certa de fide, etiam per ignorantiam invincibilem. Hanc etiam assertionem censeo esse de fide certam, eamque late ostendi, libr. 1 Defensionis fidei, capit. 4, et illam proprie probat locus Pauli, 1 ad Timoth. 2, ubi Ecclesiam Dei vivi vocat "Columnam et firmamentum veritatis" ; nam si decipi posset credendo falsum, etiam per errorem invincibilem, non magis esset columna veritatis, quam homo privatus. Hoc etiam confirmat promissio Christi, Joan. 16: "Cum venerit Paraclitus, docebit vos omnem veritatem" ; nam haec promissio maxime intelligitur respectu Ecclesiae, et de veritatibus necessariis, et ad fidem pertinentibus. Unde ratio a priori est, quia haec Ecclesia regitur ab Spiritu Sancto, tanquam ab sponso suo, et a Christo habet pronissionem hrjus assistentiae Spiritus Sancti, et ipsemet Christus est caput hujus Eeclesiae, juxta illud ad Ephes. 1: Z7psum dedit caput super omnem ZEcclesiam, id est, triumphantem et militantem, et specialiter super Ecclesiam congregatam ex gentibus et ex Judaeis, juxta illud Oseae 1: Ponent sibi caput unum, ut recte exposuit Augustinus, lib. 18 de Civitat., c.28; et ideo perpetuo influit Christus in Ecclesiam, tanquam caput in corpus, ut ibidem Paulus dicit. Sicque protegit illam, ne cica fidem erret, etiam invincibiliter '.

6. Altera ratio. —Altera ratio hujus veritatis et ex fundamenntis fidei evidens est; quia si Ecclesia Christi posset errare, credendo aliquid falsum tanquam fide certum, etiam per ignorantiam invincibilem, tota ejus fides dubia redderetur ; quaa in singulis formidare posset et dubitare ne forte per ignorantiam decipiatur. Consequens est aperte falsum, tum quia non posset hoc modo dici firmamentum veritatis; tum etiam quia non posset obligare fideles ad aliquid credendum cum certitudine, et tanquam infallibile, quod est contra rationem fidei Christianae, ut saepe dictum et ostensum est; tum etiam quia est contra usum Conciliorum et sensum SS. Patrum; semper enim ad statuendam fidem, recurrunt ad Ecclesiae sensum, tanquam ad omnino verum et extra errorem, sive per ignorantiam, sive quocumque alio modo, ut videre licet in Concilio Tridentino. sessione sexta, capite octavo, et sess. 14, cap. 5; et apud Augustinum, libro de Utilitate credendi, cap. 8 et 17; et in principio librorum de Doctrina Christiana ; et Ambros., 3 de Fide, cap. 7.

7. Effugium heereticorum ad Ecclesiam invisibilem ,de quo infra disp. 9, sect. 8, et in Defensione fidei, lib. 1, c. 1 et S. — Expugnatur.— His rationibus et testimoniis coacti, haeretici admittunt aliquam Christi Ecclesiam deficere non posse, nec in fide errare; ut tamen lucem veritatis effugiant, distinguunt duplicem Ecclesiam, visibilem et invisibilem; et visibilem dicunt posse deficere et errare; invisibilem autem esse perpetuam et infallibilem. Sed isti imprimis recedunt a proprio dogmate, quo dicunt nihil esse credendum, quod in Sceripturis non invenitur : illa enim distinctio, seu Ecclesia invisibilis inaudita est in Scripturis vel Patribus. Secundo loquuntur contra verba Christi. Quando enim dixit Matth. 16: "Super hanc petram eedificabo Ecclesiam meam", aperte loquitur de Ecclesia visihili, quam postea Petro commendavit pascendam Joan. 21. Qucmodo enim pasceret invisibilem Ecclesiam ? Et tamen illi Ecclesiae promisit stabilitatem : "Et porte inferi non praevalebunt", etc. Et de eadem dixit, Matth. 16: "Dic Ecclesie, et si Ecclesiam non audierit", etc., quae clare supponunt Ecclesiam esse visibilem. Sieut etiam illud, Actor. 20: "Posuit vos Spiritus Sanctus regere Ecclesiam Dei". Unde Augustinus, lib. 3 contra Epistolam Parmen.. cap. 5: Ecclesia, inquit, supra montem constituta abscondi non potest. Denique dum haeretici fugiunt ad Ecclesiam invisibilem,totam certitudinem Scripturae canonicae auferunt; nam Sceriptura in tantum ut canonica recipitur, in quantum per manus Ecclesiae infallibilis ad nos pervenit, et ab eadem approbatur; si autem illa Ecclesia invisibilis est, quis potest cognoscere an per manus ejus Srriptura ad se venerit, et ab ipsa approbetur? Imo etiam occludunt viam salutis, quia extra Ecclesiam veram non est salus; si autem invisibilis est, quis poterit illam cognoscere, ut in ea sit et permaneat? De quo videri potest Augustinus, 19 contra Faust., c.11, ubi requirit sensibilia sacramenta ad distinctionem Ecclesiae. Item, l. 4 de Baptismo, c. 1;et Hieronymus, Epist. ad Damascenum; et Cyprianus, de Simpl. praelat. Latius de hac re infra, disput. 9, sect. 6; et in Defensione fidei, lib. 1, cap. 7 et 8.

8. Assertio tertia bipartita. — Ratio pricris partis.— Ratio posterioris. — Dico tertio: quamvis certum non sit, quae Ecclesia credit tantum ut pia et probabilia. esse vera, si ta- men tota Ecclesia in aliqua hujusmodi re conspirat, tenendum est in eo non errare, non solum practice, quod est manifestum, sed etiam speculative. Ratio primae partis est, quia non constat in his omnibus regi Ecclesiam ab Spiritu Sancto, cum a fidem ea non pertineant, nec sint ad salutem necessaria. Ratio vero alterius partis est, quia universa Eecclesia, etiam spectata ut humana congregatio in qua sunt plures viri sapientes, habet humano modo summam auctoritatem ; ergo si tota Ecclesia judicet aliquid esse probabile, evidenter probabile est, et inde imprimis tollitur periculum practici erroris, et deinde fit maxime verisimile, illud etiam in re ipsa esse vcerum, praesertim quia etiam est verisimile etiam Spiritum Sanctum specialiter adjuvare et illuminare Doctores Ecclesiae; si enim quoad veritates omnes naturales id conceditur, ut lib. 1 de Grat., cap. 2, num. 17, diximus, quanto magis in hac materia sentiendum erit. Sciendum est autem in his rebus esse gradus, ut sumi potest ex dicendis in disput. 19, sect. 2. nam quaedam illarum licet non sint tam certae, ut contraria sint haereticae, interdum sunt erroneae, quia proxime ad pripcipia fidei accedunt ; interdum sunt temerariae propter magnum consensum Patrum cui opponuntur. Interdum vero sunt tantum probabiles vel probabiliores, et secundum eosdem gradus, erit magis vel minus certum, Ecclesiam in his non errare.

9. Assertio quarta. — Declaratur. — Dico quarto : licet Ecclesia sit infallibilis in credendo, nihilominus formaliter, ut sic dicam, ct tantum secundum se totam sumpta, non est sufficiens viva regula fidei in docendo. Ratio est, quia impossibile est totam hanc Ecclesiam convenire ad aliquid de fide definiendum; et ideo neque est apta ad loquendum, et docendum per modum vivae regulae. Item, quia magna pars hujus Ecclesiae non est sufficiens ad docendum, nec hoc pertinet ad statum ejus, ut constat maxime de statu laicorum. Denique, quia docere ex Cathedra definiendo, pertinet ad clavem scientiae, et est actus specialis potestatis a Christo datae ad recendam Ecclesiam in doctrina.Christus autem non contulit hanc potestatem toti corpori Ecclesiae, sed capiti, ut statim dicemus, et ita ex sequentibus sectionibus haec assertio magis illucidabitur.

10. Ad fundamentum erroris in nun. .— Ad confir nationem, ibid. — Ad fundamentum haereticorum jam responsum est, Ecclesiam non duci in credendo spiritu humano, sed divino, falsumque est tempore Antichristi omnino esse defecturam, ut etiam scripsi, lib. 5 contra Jacobum, Angliae regem, cap. 10,a num. 17. Nam, licet magna ex parte obscuranda sit per vim tribulationis, tamen multi perseverabunt, et erunt insignes Martyres; et Christus, Matth. 24, per exaggerationem dicit : "Ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi", significans saltem electos, qui tunc etiam non deerunt, esse perseveraturos; icemque cum proportione dicendum est de synagoga, quamvis non sit aequalis ratio, quia illa non erat universalis Ecclesia. In confirmatione, petitur an omnes £piscopi Eeclesiae possint convenire in aliquo errore, nam inter Catholicos quidam affirmant, quia non invenitur promissio; alii negant, quia constitueretur tota Ecclesia in magno periculo erroris. Mihi vero neutrum videtur satis exploratum : probabile autem est ad providentiam Christi pertinere ut id non permittat. Intelligiturque de collectione Episcoporum extra Pontificem, nam de illo statim dicam (Doctriuam de Concilio uberiorem habes inferius , disput. 11).

Sectio 7

Utrum legitimum concilium sit infallibilis regula fidei

SECTIO VII. Utrum legitimum Concilium sit infallibilis regula fidei.

1. Ex multitudine pastorum Ecclesie conficitur, danda esse Concilia.— Nomen Concilii fundamentum habet in Scriptura.— Supponendum est Christum Dominum ita. instituisse suam Ecclesiam super petram, et sub uno Vicario suo, ut voluerit eam per Episcopos gubernari, ut Paulus testatur, Actor. 10 ; et ideo illi sunt quasi Principes Ecclesiae sub supremo, et sub illis sunt alii presbyteri, seu inferiores Pastores ac Praelati. Ex qua institutione sequitur ut, sicut respublica temporalis habet sua comitia, in quibus praecipui de populo congregantur ad illam regendam, ita et in Ecclesia sunt congregationes Episcoporum seu Praelatorum, quae Concilia vel Synodi vocantur; nam prior vox fundamentum habet in Scriptura, ut patet Matth. 28, et jam est accommodata ad significandum hujusmodi Ecclesiasticum conventum. Alia autem vox graeca est et synonima, et jam a Latinis frequenter usurpata.

2. Conciliorum triples genus. — Primum genus. — Secundum genus bimembre. — So- lent autem tria genera Conciliorum distingui: quaedam enim dici possunt specialissima, seu diaecesana, et sunt Synodi quae in singulis Episcopatibus congregantur, in quibus unus tantum Episcopus praeest et inferiores Pastores cum illo conveniunt, de quibus loquuntur aliqui canpones in Decreto, distinct. 18, et Concilium Tridentinum, sess. 24 cap. 4, et 22 de Reformatione. Et de his nihil est dicendum, quia nunquam congregantur ad fidem docendam, sed propter regimen. In secundo ordine sunt ConciEa, quae dici possunt particularia, de quibus loquitur Canon 38 Apostolorum, et alii in dicta distinctione 18; et Euseb., libr. 5 Historiarum, cap. 22, alias 23; et talia sunt omnia, quae non sunt universalia totius Ecclesiae, licet sint plurium Episcopatuum; et haec in duo membra tacite distinguit Augustinus, lib. 2 de Baptismo, cap. 3, in Concilia provinciarum et regionum : priora communiter vocantur provincialia, seu localia, ut in 7 synodo, Action. 3, et sunt tantum unius Archiepiscopatus, et in eis praeest Archiepiscopus suis suffraganeis Episcopis. Posteriora vocari solent nationalia, quia solent esse unius nationis, in qua sunt plures Archiepiscopatus sub uno Patriarcha, vel Primate, qui praeest, et aliquando vocantur generalia, ut in Concilio Toletano IV in principio; vel universalia, ut in Concilio Toletano IIT, cap. 18, et in Carthaginensi IV in principio; intelligitur autem secundum quid, vel per com parationem ad priora, vel per respectum ad gentem seu nationem in qua celebrantur.

3. Duo superiora genera Conciliorum errare possunt in fide. — Cur errare possint. — Habent tamen magnam auctoritatem, et qualem. —be toto autem hoc genere Conciliorum quae particularia vocamus, eadem est ratio et doctrina, quantum ad praesens institutum spevtat: nullum enim illorum, per se spectatum, regula est infallibilis fidei; potest enim errare, ut de facto erravit tempore Cypriani, et sub illo; et generaliter traditur in synodo Romana sub Symmacho. Et ratio est, quia tale Concilium non est universalis Ecclesia, neque illam reprassentat, neque etiam illam obligare potest ad credendum quod docet, quia non habet jurisdictionem in universam Eeclesiam. Neque denique invenimus promissioncem illi specialiter factam. Dixi autem per se spectatunt, quia si accedat illi confirmatio Pontificis, jam erit infallibilis regula; tamen illam auctoritatem habet a Pontifice, non a se, et ideo probatio hujus partis pendet ex dicendis sectione sequenti. Quod si quis interroget quantam auctoritatem habeat hoc Concilium ante confirmationem, respondeo breviter : si tantum proponat et doceat illa quae jam sunt definita, vel quae sunt per se satis clare et expresse de fide, habet auctoritatem ad cogendum subditos ut credant, et ad excommunicandum eos qui repugnaverint, juxta caput Ad abolendam, de Haereticis; quia ille actus magis est jurisdictionis, et sufficienter proponentis quod definitam est, quam definientis; si autem aliquid de novo tradat quod non repugnet antiquae doctrinae, sed ex ea potius eliciatur, habet magnam auctoritatem humanam, cui contradicere ordinarie temerarium erit, ut Cano et Bellarminus in hac materia docuerunt; potest autem in hoc magis vel minus inveniri, juxta qualitatem Concilii in amplitudine vel antiquitate, vel maxime in modo quo in Eecclesia receptum sit.

4. Tertium genus Conciliorum. -—- Conditiones legitimi Concilii. — Sine dictis conditionibus errare potest. — Tertium genus est Conciliorum generalium, seu universalhum, quae Augustinus, supra, plenaria vocat, de quibus Conciliis tractari potest, quas conditiones requirant, et propter quas causas congregari possint aut debeant, et unde habeant originem, scilicet, an ex divino jure vel ex Ecclesiae institutione; sed de his videri possunt Bellarminus, libr. 1 de Conciliis ; Turrecrem., libr. 1 Summ., et Jacobat., in opere de Conciliis, quod cum aliis ejusdem argumenti habetur etiam in tomo decimo tertio tractatuum, parte prima editionis Venetae anni 1584. Nunc tantum breviter supponimus. ut hoc Concilium sit legitimum, debere esse congregatum auctoritate Pontificis, qui etiam debet in eo praesidere, vel per se, vel per legatos suos; item , debere procedere sub obedientia et unione ejusdem Pontificis, quae omnia in ipsismet Conciliis frequenter docentur, et in Epistolis decretalibus Pontificum, et aliqua habentur in Decreto, distinct. 16 et 17. Ratio vero est, quia Pontifex est supremum caput ad quod spectat universalis gubernatio, et omnia quae ad illam pertinent, et praesertim quae graviora sunt, ut habetur in cap. Majores, de Baptismo, et hoe patebit magis ex sectione sequenti. Ut autem talia Concilia universalia sint, suffivit ut convocatio sit universalis, quantum moraliter fieri possit, et ut nullus Episcopus Catholicus per se excludatur; reliquae vero circumstantiae relictae sunt, ut existimo, arbitrio Pontificis. Ex qua doctrina sumimus Concilium non coactum a Pontifice non esse regulam fidei, imo posse errare, ut in Concilio Ariminensi visum est. Item sequitur Concilium in principio legitime congregatum, si in discursu temporis pro quo durat, discedat ab obedientia et unione Pontificis, ex tunc non habere auctoritatem, neque esse regulam, ut in Basiliensi Concilio ex parte visum est, de quo nonnulla diximus in Defensione fidei, libr. 3, cap. 18, a num. 8; et disput. 9 de Censur., sect. 2, multos indicavimus de re eadem tractantes, quae quidem omnia a fortiori confirmabuntur ex dicendis; solum ergo superest Concilium legitimum, de quo principaliter mota est quaestio.

5. Varii modi definiendi in generali Concilio. — Ut autem breviter ad illam respondeamus, supponendum est varios esse modos seu gradus in definitione talis Concilii. Primus est, quando in illo Papa personaliter adest, ut in Lateranens., sub Innocentio, et similibus, et definitio fit consentiente Papa et Concilio. Secundus est, quando Papa adest per legatos habentes ab ipso specialem instructionem de veritatibus definiendis, et definitio fit a Concilio, juxta talem iustructionem. Tertius est, quando legati veniunt sine instructione particulari, sed Concilio in generali committitur, ut in his vel illis materiis veram fidem definiat, et postea definitio fit consentientibus legatis, et tandem additur confirmatio Pontificis; quartus gradus erit, si definitio facta a Concilio et legatis consideretur antequam confirmetur a Papa. Quintus erit, si Concilium aliquid definiat, repugnantibus legatis habentibus instructionem. Sextus, si definiat repugnantibus legatis qui talem instructionem non habent. Omitto autem haereticos, qui in nullo istorum graduum, Conciliorum auctoritatem admittunt; nam, suppositis quae dixi in pracedentibus sectionibus, nullum habent fundamentum, et testimonia falsa, quae variis Conciliis imponunt, refellit sufficienter Dellarminus, libr. 2, capit. 8. Et si attente legantur quae refert, fere non pertinent ad Concilia generalia , praesertim in materia fidei.

6. Prima assertio : Concilium generale definens primo modo, est regula fidei. — Probatur primo ez Scriptura. — Primo ergo certissimum est Concilium generale in quo praesens adest Pontifex, esse infallibilem regulam fidei, et non posse errare in his quae in doctrina fidei definit, vel quae approbat in materia morum. Haec veritas ex Scriptura praecipue probatur exemplo Apostolorum, Actor. 15, ubi in forma definiendi Visun est Spiritui Sancto et nobis, aperte docuerunt Concilium simile regi ab Spiritu Sancto, cum definit; ergo non potest errare. Deinde probatur optime ex promissione Christi, Joan. 16: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : nam illa promissio non est facta solum personis Apostolorum, pertinet enim ad perpetuitatem et conservationem Ecclesiae ; ergo facta est etiam pro successoribus ; vel, si facta est toti Ecclesiae, necesse est in tali Concilio impleri, ut pro tota Ecclesia servari possit. Solet etiam haec veritas colligi ex verbis Christi, Matth. 18: "Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" ; quae verba ad hoc propositum afferunt multa Concilia, quae supra refert Bellarminus. Quia vero possunt accommodari et ad Concilia provincialia et ad minores congregationes, advertendum est ibi promitti peculiarem assistentiam, vel auxilium, vel providentiam, omnibus qui nomine suo, id est, per potestatem ab ipso datam, vel secundum debitum ordinem, ad aliquid congregantur; unicuique tamen congregationi, juxta capacitatem ejus, et juxta exigentiam causae, vel negotii; et ita recte concluditur quasi per argumentum a fortiori; sicut etiam perpendit eo loco Maldonat., si Christus adest quibuscumque congregatis in suc nomine, multo magis dicto Concilio generali, et conferendo illi auxilium tali muneri necessarium; et ita induxit illum locum Gregorius, lib. 7 Epist., cap. 101.

7. Probatur secundo ea traditione. — Secundo, habetur haec veritas ex perpetua traditione et consensu Ecclesia ; nam imprimis omnia generalia Concilia in se agnoscunt istam assistentiam Spiritus Sancti, et sub anathemate tanquam haereticos damnant non credentes definitionibus suis; et universa Ecclesia catholica hactenus illis paruit, et Patres hoc judicium talis Concilii censent immutabile et ultimum, quod non licet amplius in dubium revocare, ut patet ex Leone I, Epist. 61, 62 et 150; et Gregorio, lib. 1 Epist., cap. 24, prope finem, ubi dicit quatuor Concilia prima generalia recipienda esse, sicut quatuor Evangelia, scilicet quoad certitudinem in rebus definitis; sumitur etiam ex Athanasio, in Epistol. ad Epictetum; ex Augustino, Epist. 162, qui etiam, in Epist. 118, dicit, disputare de eo quod univerca Ecclesia sentit, insolentissime dementiee esse. Hujusmodi autem merito reputatur quidquid universale Concilium cum Pontifice detinit.

8. Probatur tertio ratione. — Unde tandem sumitur ratio evidens, stantibus principiis supra positis; ostensum est enim necessariam esse in Ecclesia aliquam regulam vivam, quae possit in controversiis fidei infallibiliter docere quid tenendum sit, et in rebus obscuris, cum eadem certitudine veritatem explicare, et Ecclesiae proponere; item est ostensum hanc regulam non posse esse totum corpus mysticum Ecclesiae, ut includit totum populum laicum, imo nec totum clerum, propter impossibilitatem et insufficientiam, et quia non omnes sunt Pastores vel Doctores Ecclesiae ; ergo nulla potest cogitari inter homines regula majoris auctoritatis, quam sit universale Concilium cum Pontifice ; nam ibi est caput Ecclesiae et alii Principes Ecclesiastici, qui merito dicuntur universalem Ecclesiam repraesentare; ergo haec maxime est talis regula infallibilis. Et confirmatur, quia hujusmodi Concilium potest obligare totam Ecclesiam ad credendum quod sic definitum est, quia nulla est major potestas in Ecclesia; ergo quod sic definitur, oportet esse infallibile, alias contingere posset Ecclesiam obligari ad credendum de fide aliquid falsum, cujus oppositum ostensum est sectione praecedenti; neque contra hanc veritatem invenio difficultatem alicujus momenti.

9. Assertio secunda : Concilium generale secundo modo definiens, est etiam regula fidei.— Addendum vero est seeundo Concilium generale, in quo Papa non adest per se, sed perlegatos, postquam ab ipso Papa confirmatum est esse infallibilem regulam fidei. Est assertio de fide, in qua omnes Catholici conveniunt; et habetur iisdem testimoniis et principiis, et ex communi praxi Ecclesiae ; nam plura ex Conciliis generalibus, a Nicaemo usque ad Tridentinum, hoc modo peracta sunt et confirmata, et statim sunt habita ut regulae fidei infallibiles. RHatio autem est, quia ibi adest tota auctoritas Ecclesia , quae invenitur in Concilio generali, cum praesentia Papae, qui prius adfuit quasi repraesentative per legatos; et id, quod deesse videbatur de personali consensu ejus, per confirmationem suppletum est; ergo nihil deest ad plenam auctoritatem et infallibilitatem talis Concilii, nam corporalis illa praesentia non est de substantia ; et sufficit quasi spiritualis conjunctio per influsum potestatis, sicut alias significavit Paulus, 1 ad Corinth. 5, quando excommunicavit absentem : "Congregatis volis, et meo spiritu cum virtute Domini nostri Jesu". Et confirmatur tandem, quia saepe moraliter impossibile est Papam personaliter adesse Concilio generali, saepeque esset cum magno dispendio Ecclesiae; ergo non est verisimile hanc praesentiam esse necessariam, quia neque esset conveniens providentia modus, neque est fundamentum ad id asserendum.

10. Tertia assertio: Concilium generale tertio modo definiens, est regula fidei. — Tertio addendum est, quando Concilium generale habet instructionem a Papa per legatos de rebus in particulari definiendis, et ipsum Concilium definit sequendo instructionem, errare non potest, et statim, nulla spectata confirmatione, incipit esse illa definitio regula fidei, et res definita de fide. Ita etiam sentiunt communiter Catholici, et est res certa; quia illa definitio jam habet consensum totius Concili et Papa, non solum per legatos, sed etiam per seipsum ; ergo habet tantam auctoritatem et certitudinem, sicut definitio Concilii generalis ubi adest praesens Papa. Patet consequentia, quia, ut dixi, praesentia vel absentia personalis seu corporalis parum refert, si alias constat de judicio et de consensu Pontificis. Deinde probatur, quia illud Concilium, quoad talem definitionem, habet confirmationem Pontificis, quasi anticipatam ; ergo non habet minorem auctoritatem quam Concilium generale confirmatum. In his ergo tribus assertionibus nulla est dubitatio. In hac vero ultima posset aliquid inesse difficultatis, sed facile expediri potest ex his quae tradunt auctores citati, et ideo non immoror.

11 Dubium de definiente quarto modo. — Quid sentiunt Parisienses. — Quid vero Cajetanus, Bellarminus et plerique alii. — Auctoris judicium. — Concilium generale definiens quinto et sexto modo non est regula fidei. — At vero quando Pontifex solum adest in Concilio per legatos, sine instructione particulari, et totum Concilium cum legatis aliquid definit, est grave dubium an tale Concilium possit errare, et consequenter an talis definitio faciat fidem ante confirmationem Pontificis ; nam in hoc sunt opiniones inter Catholicos; Parisienses enim, et alii qui credunt tale Concilium esse supra Pontitficem, consequenter affirmaut ejus definitionem esse infallibilem, quia est a suprema potestate, et quia illud Concilium repraesentat Ecclesiam universalem. Contrarium vero docent Cajetanus , Turrecrem., quos refert et sequitur Bellarminus, lib. 2 de Conciliis, cap. 11. Quibus adde Castrum, lib. 1 de Justa haeretic. punit., cap. 6. Quia ve- rissimum est Papam esse supra tale Concilium; quia infallibilitas nec invenitur directe promissa tali Concilio, nec delegabilis est; et propter reliqua quae in eis videri possunt. Ego autem breviter censeo illud Concilium non esse regulam fidei, quia saltem ejus auctoritas infallibilis est sub opinione, et quia non habet jurisdictionem ad obligandam Ecclesiam ante confirmationem. Nihilominus tamen probabilissimum censeo non permissurum Deum, ut tale Concilium legitime procedendo erret, utique faciendo quod in se est, non tam propter ipsum quam propter Pontificem, quia esset magna perplexitas et magnum scandalum Ecclesiae, si Pontifex et Concilium inter se dissentirent. Undea fortiori constat generale Concilium definiens duobus ultimis modis, scilicet, vel contra instructionem Pontificis, quando illam misit, etiam consentientibus legatis, vel illis disséntientibus, etiamsi instructionem non habuerint, non esse regulam fidei, sed posse errare, quia non procedit legitime, sed utroque modo a capite discordat.

Doctrinam de Pontifice uberiorem, vide infra, disputat. 10.

Sectio 8

Utrum summus pontifex etiam sine concilio generali sit infallibilis regula fidei

SECTIO VIII. Utrum Summus Pontifex etiam sine Concilio generali sit infallibilis regula fidei?

1. Distinctio. — Instituisse Christum monarchiam Ecclesie, est de fide. — De Summo Pontifice duplex est potissima disputatio, una de dignitate et primatu ejus, an fuerit ex institutione Christi, et consequenter sit de jure divino: sed haec pars supponenda potius nunc est quam disputanda, quia revera non est hujus loci propria, neque datur temporis commoditas ; legi ergo possunt citati auctores, praesertim Turrecremat., Cano, et Bellarminus, et Cajetanus, in opusc. de hac re. Nos ergo supponimus tanquam de fide certum, Christum Dominum instituisse Ecclesiam suam, ut esset una spiritualis respublica, habens monarchicum regimen, quod ipsemet Christus in Petro inchoavit, ut perpetuo duraret in successoribus ejus. Ita constat ex promissione Christi, Matth. 16: "Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam" ; nam est moraliter evidens, per illum articulum, hanc, Petrum designasse ; praemiserat enim : 7 es Petrus ; et statim subjungit : Et parte inferi non praevalebunt adversus eam, significans perpetuitatem aedificii fundati in illa petra. et consequenter illam petram fore perpetuam, non in persona, sed in cathedra et successione. Et illi eodem modo statim promisit, peculiari et singulari excellentia, claves Ecclesiae, dicens : "Tibi dabo claves regni celorum". Denique, promissionem hanc prope ascensionem suam Christus implevit, Joan. 21, dicens Petro: "Pasce agnos", et: "Pasce oves meas", id est, rege et guberna (hoc enim in similibus locis significat verbum pascendi in Scriptura, juxta phrasim hebraicam) totum gregem meum, a minimo usque ad magnum, qui per agnos et oves significatur ; itaque, ex consonantia horum locorum, et verborum proprietate, et ex rei necessitate, et materiae gravitate, et ex communi sensu ac traditione Ecclesiae et Patrum omnium, constat Christum ibi instituisse primatum Ecclesiae in persona Petri, ut in successoribus ejus perpetuo durare: ; et ita est hic articulus tencndus, non solum tanquam de fide, sed tanquam unum ex praecipuis fundamentis fidei, et maxime necessarium ad tollendas haereses et schismata, ut citati auctores latissime prosequuntur, referendo Patres quos breviter et erudite colligit Maldonat. in utrumque ] locum Matth. et Joan., satis accurate illa exponendo.

2. Recensentur varie Pontificis potestates. — Praesens quaestio est solum de potestate definiendi. — Altera pars hujus disputationis est de potestate Pontificis, quae plura membra complectitur ad varias materias pertinentia; habet enim supremam potestatem jurisdictionis in foro sacramentali, de qua dictum est in materia de Poenitentia, disput. 16; habet deinde supremam jurisdictionem in externo foro spirituali et ecclesiastico, quae legislativa est, seu directiva, et consequenter etiam est dispensativa, et de illa tractavimus in materia de Legibus, lib. 4, a principio, et lib. 3 Defensionis fidei, a cap. 6, et multa in tractatu de Voto, libro sexto, capite nono, et de Juramento, libro secundo, capite trigesimo; est etiam potestas coactiva, de qua in tomo de Censuris, disputatione prima, sect. 2, dictum est. Extenditur etiam ad dispensandum indulgentiarum thesaurum, ut in tomo de Poenitentia, disp. 39, declaratum est. Solum ergo superest dicendum de potestate detiniendi, seu docendi Ecclesiam cuin infallibilitate , quae propria est hujus loci; et quia de Pontifice, ut definiente simul cum Concilio generali, jam dictum est, solum superest inquirendum, utrum si solus definiat absque generali Concilio, eamdem habeat infallibilitatem, et sit regula fidei, vel possit errare; quia non solum haeretici affirmant errare posse, quod mnirum non est, cumn primatum ejus negent; verum etiam aliqui catholici dubii sunt ; quia, licet primatum agnoscant supra singulos de Ecclesia, non tamen supra totam Ecclesiam collective, et in Concilio generali congregatam, quod etiam fundamentum falsum est, et ideo illo omisso,

3. Partis negative argumentum primum. — Secundum. — Tertium. — Ratio dubitandi esse potest, primo, quia una regula viva sufficit Ecclesiae, et haec jam assignata est, scilicet, Concilium generale legitimum et approbatum : ergo Pontifex per se non est regula. Probatur consequentia, tum quia in potestate tam singulari et excellenti non oportuit dari multitudinem, tum maxime quia in negotio tam gravi, non expediebat Ecclesiae ut solus Pontifex sine supremo examine, quale fit in Concilio generali, possit res definire. Unde argumentor secundo, quia alias, quidquid Pontifex definiret, etiamsi temere et sine debito Concilio id faceret, esset de fide credendum, quod durissimum est. Tertio est communis difficultas, quia definitio semper fit a particulari persona, ut constat; sed nunquam est de fide hanc personam quae loquitur, esse verum Pontificem : ergo potest nunquam esse de fide quod definit.

4. Assertio affirmativa Catholica. — Probatur primo eg Scriptura. — Nihilominus veritas Catholica est, Pontificem definientem ex cathedra esse regulam fidei, quae errare nou potest, quando aliquid authentice proponit universae Ecclesiae, tanquam de fide divina credendum : ita docent hoc tempore omnes Catholici Doctores, et censeo esse rem de fide certam, quae imprimis probari potest ex testimoniis proxime citatis. Nam Christus dedit Petro et successoribus ejus auctoritatem pascendi Ecclesiam, maxime in doctrina, et singulari modo, id est, non tantum per auctoritatem praedicandi, quam omnibus Apostolis indiffcrenter tribuit, cum dicit : "Euntes, docete omnes gentes", et "praedicate Evangelium omni creaturae" ; sed per potestatem jurisdictionis, interpretandi, seu proponendi veritates credeudas, et sub obligatione illas credendi; ergo haec potestas habet necessario adjunctam iufallibilitatem et assistentiam Spiritus Sancti, ut non erret. Consequentia probatur, quia hoc necessarium est propter infallibilitatem Ecclesiae in credendo, quam supra ostendimus; nam, si Pontifex docens illo modo, eam posset decipere, etiam ipsa posset decipi; imo cogeretur ad errorem, quia credere teneretur. Antecedens autem patet ex verbis Christi supra ponderatis, et ex traditione Pontificum et Patrum : hac enim ratione docent Ecclesiam Somanam esse matrem et magistram omnium Ecclesiarum. Unde Damasus Papa, epistola ad Stephanum, vocat Pontificem doctorem Orthodoxae et immaeulatae fidei, quod etiam agnoscit Hieronymus, in Epist. ad eumdem Damasum , de nomine Apypostasis. Atque ita idem brobat alter locus de fundatione et aedificatione Eeclesiae super Petrum ; nam, si Petrus vel successor ejus posset Bccleiun decipere, non esset firmum, et stabile aeedificium, cum a fide pendeat, et ipsa fides respectu Ecclesiae , etiam pendeat ex hoc fundamento. Unde etiam concluditur ita esse intelligendam aliam Christi promissionem, Luc. 22: "Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua" ; intelligitur enim de Petro, non pro illo tantum, sed ut erat futurus petra, ct perpetuum Ecclesiae fundamentum, et ita durat in successoribus, saltem quatenus Pontifices sunt, ut exposuit Leo Papa, serm. 1 et 2 de Assumptione sua, et Innocentius III, in cap. Majores, de Baptismo ; et multi alii Pontifices, in suis Epistolis decretalibus.

5. Probatur secundo ex consensu et traditione HEcclesie. — Secundo igitur et principaliter probatur assertio ex consensu et traditione Ecclesiae ; nam imprimis, ut dicebam, Pontifices a principio hanc potestatem in se agnoverunt, et illa usi sunt, et non est verisimile illam usurpasse, tum propter eorum multitudinem et magnam sanctitatem, tum propter consensionem et obedientiam Ecclesiae. Deinde ipsamet Concilia generalia approbata hanc in Pontifice potestatem recognoscunt, ut patet ex Concilio Viennensi, in Clement. unica de Summa Trinitate et ex Concilio Florentino, sessione 25, in fin.; et ex Lateranensi, sub Leone X, qui articulum vigesimum quartum Lutheri, hanc veritatem negantis, tanquam haereticum damnavit. Item Concilia provincialia a Pontificibus confirmata recipiuntur ab Ecclesia tanquam regula fidei infallibilis, ut patet ex Concilio Milevitano et Arausicano, et ex multis Toletanis et Carthaginensibus , et praecipue de Romanis seu Lateranensibus, de quibus ita sentiunt omnes Catholici Doctores; ergo signum est Pontificem sine Concilio generali posse aliquid de fide constituere, et consequenter sine Concilio provinciali ; nam est eadem vel major ratio, quia potest alio modo sufficientem diligentiam adhibere. Denique ita etiam senserunt omnes Patres antiqui quos refert Walden., libr. 3 Doctrinalis; Hosius, in Confess. Fidei, cap. 53; Cano, libr. 5et7 de Locis ; Turrecrem., lib. 2 Sum., cap. 109, et sequentibus; et Bellarminus, libr. 3 de Pontifice; Salmeron, super Matth. 106, et super alia testimonia citata; et ibi expositores moderni ; et videri etiam potest Directorium Inquisitorum, secunda parte quaest. 2 et 7 usque ad 17; et Penna, in scholiis ad illas.

6 Terti) ratione, quod non eapediat Hcclesic potestatem capitis alligare Concilio. — Id ostenditur primo.—Tertio, possumus hanc veritatem ratione explicare, quia in primis non expediebat Ecclesiae, propter quam haec potestas data est Pontifici, ut illa daretur quasi alligata, et dependens a Coneihlo generali; ergo verisimile non est ita fuisse datam, ac subinde poterit Pontifex sine tali Concilio veritatem definire, sine periculo erroris. Antecedens ostenditur primo, quia difficillimum est Concilium generale congregare, et ordinarie fieri non potest sine magno labore et dispendio Ecclesiae, et aliquando potest esse moraliter impossibile, propter persecutiones, bella, vel alia impedimenta. Aliunde vero potest saepe instare necessitas damnandi novam insurgentem haeresim, vel declarandi veritatem aliquam necessariam, quae in dubium revocatur ; ergo oportuit Summum Pontificem habere hanc potestatem independentem a Concilio generali. Secundo, quia ita erat utilius ad majorem Ecclesiae unitatem, quia nisi caput Ecclesiae haberet in omnibus superiorem potestatem, facile possent oriri schismata. Tertio, nunquam legimus hanc potestatem datam esse Pontifici dependenter a Concilio ; sed potius, e converso, datam esse Concilio dependenter a Papa. Unde ratione illius habet infallibilitatem , et ideo ante confirmationem ejus non hapbet dictam auctoritatem ; ergo Pontifx per se habet illam, unde de facto so ent Concilia generalia illius sequi judicium, ut videre licet in Ephesino primo, et in Chalcedonensi, et in Nicaeno secundc. Et videri etiam potest Innocentius 1, epistol. 26; et Gregorius, libr. 4, epistol. 32; et Gelasius in epistola ad Faustum.

7. Corollarium primum de preeceptis norum. — De fide esse putatur ab Antonino et Cano. — Et ex hac generali assertione, sequitur primo Pontificem non posse errare in praeceptis, seu rebus moralibus quas tradit vel approbat pro universa Ecclesia. Hoc intelligendum quantum ad substantiam seu quantum ad honestatem morum ; nam quoad circumstantias, vel multiplicandi praecepta, vel rigorem aut nimias poenas, non est inconveniens aliquando committere aliquem humanum defectum, quia hoc non est contra Ecclesiae sanctitatem ; approbare autem turpia pro honestis, vel, e converso, damnare honesta tanquam iniqua, repugnat veritati et sanctitati Ecclesiae; et ideo in his etiam non potest errare Pontifex. Quod dixit esse de fide Antoninus, 3 part., tit. 12, cap. S, 82; Cano vero, lib. 5 de Locis, cap. 5, dixit parum distare. Alii vero recentiores paulo minus rem hanc exaggerant: Molina, de Justit., disputat. 325; Bellarminus, libr. 5 de Roman. Pontif., cap. 5. Declaratur exemplo. Nam Ecclesia approbavit communionem laicorum sub una specie, tanquam sufficientem ad salutem, et ideo hoc habetur tanquam certum de fide, juxta Concilium Tridenunum, sess. 22, cap. 1; sed in hac et simili materia, ut Ecclesia id teneat, sufficit approbatio Pontificis, imo illam tenetur Ecclesia sequi ; ergo, ut Ecclesia non erret, necesse est ut Pontifex in taii materia errare non possit ; et ita sensit ctiam Innocentius Ill, in capit. Pe- cenerabilein, Qui filii sint legitimi. Denique omnia adducta in assertione hoc corollarium confirmant; praesertim quia, ut supra dicebam, decreta morum includunt doctrinam moralem, non minus necessariam ad salutem quam sint aliae veritates fidei.

8. Corollarium secundum, de canonizatione Sanctorum. — HEjus ratio. — Temerarium est sentire contra pracedens corollarium. — Secundo infertur non posse errare Pontificem in Sanctorum canonizatione !, ut recte docuit D. Thomas, Quodlib. 9, artic. ultimo; Anton. et Cano, supra; et Bellarminus, libr. 1 de Suanctorum beatitudine, cap. 5; Azor, tom. 2, lib. 5, cap. 6, quaest. 5; Valent., tom. 3, disnct. 1, quaest. 1, punct. 7, S 40, versic. Itague quod ad; Sylv., v. Canonizat., quaest. 3, ubi refert Joannem de Napoli absolute damnantem contrarium de haeresi; Turrecrem., l. 2 Sum., cap. 110. Sumitur vero nostrum coroilarium ex Gregorio, in cap. 5icut, disunct. 15; et Bernardo, epistoi. 174 ad Lugdunenses. Ratio vero est, quia haec est pars quaedam materiae moralis, et valde necessaria ut Ecclesia non erret in cultu, et adoratione religionis, alias contingere posset ut coleret hominem damnatum, et ad illum preces funderet, quod est etiam contra puritatem et sanctitatem Ecclesiae. Item non iicet fidelibus dubitare de gloria Sancti canonizati ; id enim sub praecisa obligatione praecipiunt Pontifices in ipsa canonizatione; ergo oportet ut illi praecepto non possit subesse error, alias deficeret Deus in re maxime necessaria Ecclesiae , quod est cortra providentiam , et promissiones ejus; et ideo, quamvis haec illatio non sit de fide, censeo esse satis certam, et contrariam esse impiam axc temerariam (Lege , si placet, Walden., tom. 3 Doctrin., tit. 14, cap. 22 et sequent.; Castr., libro 1 de Justa haeret. punit., capite 6; Anconitanum, quaest. 14 et sequentibus).

9 Corollarium tertium de approbatime religionum.-Cani error circa hoc corollarium.— Ratio pro eodem corollario. — Tertio, infero non posse Pontificem errare in approbatione religionis ; ita tradimus etiam ac latius tom. 3 de Religione, lib. 2, cap. 17, et amplectuntur recentiores communiter: Azor, tom. 2, lib. 5, cap. 7, quaest. 2; Valentia supra, et quos dicto loco citamus, quod intelligendum est quoad substantiam ejus, quidquid sit de circumstantiis, ut esse possunt , vel in approbatione religionis non necessaria , vel in nimia multitudine earum, quamvis etiam in his non sit temere ferendum judicium ; substantiam autem voco, quo religio approbata non solum non sit poxia vel inutilis, sed etiam simpliciter sit via ad perfectionem; in quo graviter erravit Cano, dicto libr. 5, cap. 5, contrarium sentiens; nam illud temerarium reputavit divus Thomas, opusc. 19, cap. 4; et dicta assertio est valde consentanea Concilio Tridentino , sess. 25, cap. 16 de Regularibus, et Concilio Constant. , quod damnavit Wiclephum et Joannem Huss, quia male sentiebant de religionibus a Sede Apostolica approbatis, quos refellit Walden. supra, tit. 9, praesertim a cap. 83; Bellarminus, lib. de Monachis, et alii scribentes contra haereticos. Denique favet communis sensus Ecclesiae, ita sentientis de religionibus approbatis , et contrarium tanquam scandalosum et impium damnantis. Ratio vero est, quia haec etiam est magna pars materiae moralis; oportet enim ut Ecclesia habeat securitatem et certitudinem, non tantum in praeceptis, sed etiam in consiliis, et in via perfectionis. Item, quia approbare religionem est quasi canonizare tale institutum ut sanctum ; ergo ad providentiam Spiritus Sancti spectat ut in hoc non permittat errare Ecclesiam quam specialiter regit ; erraret autem Ecclesia si Pontifex posset errare ; ergo credendum non est id accidere posse.

10. Ad primum argumentum in numero tertio. — Primum argumentum ex dictis solutum est: nam revera in Ecclesia non sunt duae regulae infallibiles vivae, sed una tantum, quae est Summus Pontifex , qui potest variis modis uti ad definiendum sua potestate, prout opportunitas tulerit, et Ecclesiae fuerit expediens, et ideo unus illorum modorum est, definire cum Concilio generali , quia interdum expedit ad majorem Ecclesiae satisfactionem, utque magis constet de communi consensu ejus, et ad majorem confusionem haereticorum, vel quorumcumque contradicentium, ut recte nobis declararunt Apostoli exemplo suo, Actor. 15, et ad Galat. 2.

11. Ad secundum. — In secundo vero argumento, postulatur quam diligentiam debeat Pontifex adhibere ad definiendum quando Concilium generale non congregat ; ad quod breviter respondeo, aliquam sine dubio esse necessariam, quia Deus non vult ut homines temere judicent vel gubernent ; quanta vero futura sit, nullo jure, saltem divino, definitum est, sed prudentiae ipsius Pontificis relinquitur. Solet autem quaeri quid sit futurum si Pontifex sine praemissa diligentia definiat : aliqui dicunt posse tunc Pontificem errare, et Ecclesiam posse tunc non assentiri ; sed hoc periculosum est, quia Ecclesiae non poterit constare an Pontifex adhibuerit sufficientem diligentiam necne, vel relinquetur singulorum arbitrio, ut judicent an diligentia sufficiens fuerit, et ideo melius, ut existimo, respondetur non admittendo casum ; nam Spiritus Sanctus, qui regit Ecclesiam, non permittet Pontificem tam imprudenter definire ; et ideo, quoties absolute definit, credendum est sufficientem diligentiam praemisisse.

12. Ad tertium. — In ultimo argumento, petitur quaestio superioribus annis valde controversa, an sit de fide hunc Pontificem esse verum Pontificem, quam non possum nunc pro dignitatc disputare; breviter tamen, multi sentiunt non esse hoc de fide, sed vix poterunt sustinere certitudinem fidei in rebus definitis a Pontifice, nisi consequenter dicant non solum Pontificem verum, sed etiam nec reputatum ab Ecclesia, posse errare definiendo, quod censet Bellarminus supra. Ego tamen fere ante triginta annos !, hoc est anno Domini 1585, docuit Romae esse de fide, hunc Pontificem esse verum Pontificem, postquam sufficienti consensu totius Ecclesiae receptus est, et ita approbatus, ut omnes illi obedire teneantur, etiam in definitionibus fidei, quia haec obligatio necessario supponit illam certam fidem, et illa veritas particularis est sufficienter contenta in universali dogmate fidei, quod successor Petri est verus Pontifem ; et tunc sufficienter applicatur, et fidelibus proponitur. Quam sententiam postea nostri vel publicis disputationibus defenderunt, vel typis etiam nonnulli mandarunt. Ex quibus consuli potest Alphonsus Salmeron, lib. 1 in Epistol. Pauli, parte secunda, disputat. de Ecclesia, satis ante medium, a S Angeli etiam : Albertinus, tom.1, coroll. 3 Theologico, ex tertio principio philosophico, quaest. 3, a num. 10; Valentia, supra, in 8 38, versic. Secunda ratio, licet ipsius probatio parum concludat. Reliqua videri possunt in supra citatis auctoribus.

PrevBack to TopNext