Text List

Disputatio 6

Disputatio 6

De actu fidei

DISPUTATTIO VI. DE ACTU FIDEI.

Totius disputationis partes. — Post tractatum de objecto fidei, priusquam dicamus de illius habitu, dicendum est de actu, qui natura sua prior est ; nam propter illum est habitus, et ab illo speciem sumit ; actus autem fidei, secundum gencralem rationem suam, abstrahit ab humana et divina fide; in praesenti tamen solum de divina tractamus, et ideo supponimus omnia quae de humana fide, seu de communi ratione actus fidei solent Dialectici disputare. Similiter actus fidei divinae convenit cum aliis actibus virtutum infusarum , in ratione actus supernaturalis, ad quem, ex vi suae speciei et naturae, est divina gratia necessaria , et de illa etiam sub hac generali ratione nihil in praesenti dicendum est, quia ad materiam de Gratia spectat, et ibi sufficienter dictum est, libr. 2, a cap. 4. Relinquitur ergo consideranda propria et specifica ratio actus fidei infusae : de quo prius substantiam, deinde proprietates, postea causas et effectus considerabimus. Advertendum autem est actum fidei non habere ex natura sua causam, quae cogat, seu necessitet intellectum ad illum efficiendum ; quia evidens non est, et hinc fit ut voluntas sit necessaria ad illum praestandum : et quia ante omnem voluntatem necessarium est judicium, quod ad volendum inducat, quia nihil volitum, quin praecognitum , ideo etiam ante voluntatem credendi, necessarium est simile judicium. Unde resultant tres actus a nobis explicandi, qui incipiunt a judicio. quo homo statuit expedire credere, seu credendum esse, et inde fit progressus ad voluntatem credendi , et tandem elicitur actus fidei, in quo fides consummatur ; et ideo contrario ordine dicendum est, ac primo de hoc ipso actu in quo fides consistit.

Sectio 1

Utrum fides sit actus intellectus, et quomodo definiri possit

SECTIO I. Utrum fides sit actus intellectus, et quomodo definiri possit?

1. Error haereticorum. — Rejicitur. —In principio hujus materiae, disputatione prima, dixi late de nomine fidei, atque ostendi et actum intellectus et voluntatis significare posse; ut ergo non sit iterum de nomine disputatio, suppono sermonem esse de illa fide, de qna dixit Paulus, ad Hebr. 10: Justus ex fide vivit, utique tanquam ex fundamento et radice justitiae, ut explicuit Tridentinum, sess. 6, cap. 8; et ideo vocatur communiter fides juslificans, non tanquam sola sufficiat, nec tanquam sola forma, sed ut origo justitiae, sicut in opere de Gratia non semel, peculiariter vero in l. 8, cap. 21, contra haereticos dictum est. De hac ergo fide dixit Lutherus, quem alii sequuntur, esse actum voluntatis, non intellectus ; definiunt enim esse fiduciam de divina misericordia propter Christum : non video autem fundamentum alicujus momenti pro hoc errore; solum enim afferunt quaedam Scripturae testimonia, in quibus fiducia, sub nomine fidei, solet postulari ; de illis vero jam, disputatione prima, ostendi melius intelligi de propria fide, quae, licet ad fiduciam necessaria sit, et propter illam postuletur, re tamen vera non est fiducia; et deinde, licet daremus in ahquibus locis sermonem esse de fiducia sub nomine fidei, negari non potest quin, ubi sermo est de propria fide justificante, ad intellectum referatur.

9. Assertio prima affirmativa et omnino certa, satisfaciens priori parti tituli.— ProbaLur primo ex Scriptura. — Dico ergo primo: àctus fidei infusae actus est ab intellectu elicitus. Ita D. Thomas 2. 2, quaest. 2, artic. 1, prassertim solvenco argumenta, et cum eo alii Doctores, quos hic et sequenti sectione referam, et quos allegavi praedicta disput. 1, sect. 1, num. 2, et res est omnino certa. Primo ex sacra Scriptura, nam Paulus, 1 ad Corinth. 13, tria ponit praecipue necessaria ad salutem, et inter se distincta, fidem. scilicet, spem, et charitatem; distinguit ergo fidem ab spe; ergo et a fiducia, quia fiducia nihil aliud est quam spes firma, ut supra ostensum est; ergo fides ibi numerata a Paulo non est fiducia; ergo non est actus voluntatis, sed intellectus, quia non potest cogitari quis alius actus sit in voluntate. Quod autem illa fides sit justificans, satis declaravit Concilium Tridentinum sess. 6, cap. 7, dum dicit in justificatione haec tria hominem recipere , fidem, spem et charitatem; praeterea id aperte sumitur ex Epistola ad Hebraeos 11, ubi Paulus ait: Sine fide impossibile est placere Deo ; loquitur ergo de fide justificante; illa enim est maxime necessaria ad placendum Deo, et statim reddit rationem, quia accedentem ad Deum, oportet credere quia est, etc. Credere autem Deum esse, non est voluntatis, quia non est appetere aliquam bonitatem, sed cognoscere quamdam veritatem ; ergo tribuit illam fidem intellectui. Similis locus est ad Roman. 10: Quomodo invocabunt in quen non crediderunt, id est, quem per fidem non cognoverunt, et ideo subdit: Quomodo autem credent sine praedicante : nam fides ex auditu, qui est sensus disciplina, et cognitionis acquirendae. Alia plura testimonia retuli, lib. 8 de Gratia, cap. decimo quinto, num. secundo, et in dicta disput. 1 hujus tractatus, et attingam alia in sequenti sectione.

3. Secundo, ex Tridentino. — Secundo sumitur assertio clare ex Tridentino, nam cap. 6, sess. 6. primum motum ad justificationem, dicit esse, credere vera esse, quee divinitus revelata sunt : verum autem objectum est intellectus: et post hunc actum ponit actum fiduciae dicens: In spem eriguntur, et de priori exponit illud: Accedentem ad Deum, oportet credere quia est ; de posteriori autem, illud Marci, cap. 2: Confide, fili ; ergo, juxta Concilium, fides justificans non est fiducia ; est ergo actus intellectus. Et idem sumitur ex cap. 6, ubi de intellectu explicat illud: Sine fide impossibile est placere Deo; in qua fide postea ponit fundamentum justitiae. Item, canone 9, fidem distinguit a dispositionibus voluntatis; est ergo dispositio intellectus. Possem ex Patribus multa afferre ad eamdem veritatem confirmandam, quae videri possunt in citato cap. 15 de Grat. ; sufficere tamen censeo in 1 disput. adducta, et quae addam sectione sequenti, praeter locum Augustini, quem statim explicabo.

h. Tertia ratione. — Ratione confirmatvr assert'o, primo in generali, quia non sola voluntas. sed etiam intellectus supernaturaliter perficiendus est, ut sit justitia perfecta; sicut in patria, non tantum voluntas, sed maxime intellectus perficitur, ut anima sit plene beata ; et ideo dixit Christus Dominus, Joan. 17: Hoec est vita eterna, ut cognoscant te, etc.; quod, licet de vita patriae possit recte intelligi, etiam de vita spirituali viae intelligitur a Patribus, et fortasse maxime ad mentem Christi ; ergo necessaria est cognitio Dei supernaturalis ad justitiam viae; cognitio vero perfectio est intellectus, et illa quae necessaria est ad salutem, per fidem obtinetur; ergo fides actus et perfectio est intellectus, et hoc significavit Paulus, 2 ad Corinth. 10, dicens: 7n captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, quasi diceret, ad perfectum Dei obsequium, non voluntatem solam, sed etiam intellectum esse illi peculiari modo subjicieudum. Denique ordo ipse et subordinatio potentiarum intellectus et voluntatis postulat hoc, quia amor ex cognitione pendet; et firmitas spei ex certitudine fidei oritur, ut supra probavi, disputat. 1, ex Paulo, ad Roman. 4, et ex eodem, ad Hebr. 11, constabit sectione sequenti; ergo necessaria est praevia perfectio intellectus ad perfectionem voluntatis; illa autem non est alia nisi fides; ea ergo est perfectio intellectus.

5. Assertio secunda, satisfaciens parti tituli posteriori. — Declaratur assertio, seu definitio actus fidei particulatim.—bico secundo: propria definitio actus fidei est, quod sit assensus firmus, in auctoritate Dei obscure revelantis fundatus. Haec definitio sumi potest ex his quae tradit D. Thomas, dicta quaest. 1, art. 1, quamvis formaliter et in propriis terminis illam non tradat. Sumitur etiam ex proxime dictis, adjuuctis aliis quae de objecto fidei dicta sunt. Et declaratur breviter: nam assensus actus est intellectus, significat enim judicium, quo intellectus ad unam partem determinatur. Notat autem D. Thomas in illa voce significari judicium, quod non ex necessitate, sed ex quadam assensione seu consensu voluntatis datur; quomodo videtur dixisse Augustinus de Spiritu et littera, cap. 31 : Quid est credere, nisi consentire verum esse quod dicitur ; per illam ergo particulam assensus, quae loco generis ponitur, distinguitur actus fidei ab omni actu elicito a voluntate; quia, licet vox assensus in illo rigore sumatur, non est actus elicitus, sed imperatus a voluntate: communiter autem etiam judicium evidens solet assensus vocari. Distinguitur etiam ab omni apprehensione vel inquisitione intellectus nondum deliberate judicantis. Additur vero, quod sit firmus, ut ab opinione distinguatur, quae etiam praebet assensum, sed formidolosum et aliquo modo dubium; fides autem debet esse firma. Quia vero hoc solet etiam suo modo tribui fidei humanae, et multo magis cuicumque assensui evidenti, ideo additur ultima particula, in auctoritate Dei, etc., per quam actus fidei infusae, tam ab acquisita fide, quam ab actu scientiae, et a quovis evidente distinguatur; et praeterea per illam particulam designatur ultima differentia essentialis et substantialis actus fidei; nam haec differentia sumitur ex objecto formali, quod per illam particulam explicatur, ut constat ex supra dictis de objecto formali fidei.

6. Actus fidei, et alii tam intellectus quam coluntatis, unicum respectum habent ad objectwn formale et materiale.— Id probatur.— Ft confirmatur. — Unde est attente considerandum, quod etiam notavi, libr. 9 de Grat., cap. 4, in actu fidei non inveniri duos respectus ex natura rei distinctos : unum ad materiale objectum, et alium ad formale, ut quidam cum Nominalibus sentiunt, dicentes actum illum sumere substantiam suam ab objecto materiali, modum autem accidentalem, et ex natura rei distinctum a substantia actus, sumere ab objecto formali. Est enim hoc falsum, et impossibile in omnibus actibus, tam intellectus quam voluntatis, quia non possunt hae potentiae tendere in materiale objectum, nisi sub aliquo motivo et rauone formali, et ideo ex puro materiali objecto nullam substantiam vel speciem sumunt; ut in praesenti non potest intellectus judicare esse verum materiale objectum propositum, nisi sub aliqua ratione, vel aucteritate ostendente veritatem ; ergo non intelligitur in assensu aliqua habitudo ad materiale objectum nude sumptum, sed tantum ut est sub tali formali objecto; ergo, per dictam particulam, in auctoritate, etc., explicatur prima et substantialis differentia illius actus, qui est vera fides infusa. Et confirmatur, quia hinc provenit ut, licet objectum materiale sit ordinis naturalis, si credatur sub auctoritate divina, actus sit supernaturalis; et e contra, licet materiale objectum sit in se supernaturale, si credatur ex auctoritate humana, actus sit naturalis; ergo signum est ex solo materiali objecto, nullam posse rationem sumi; alias ex re supernaturali semper illa ratio supernaturalis resultaret; et e contrario, ex naturali objecto naturalis ratio, quod constat esse falsum in actu quo haereticus credit mysterium Trinitatis; nam ille actus nullo modo supernaturalis est, de quo dixi ex professo in materia de Gratia, tractando de substantia supernaturalium actuum, libr. 2, praesertim cap. 11.

T. A definitione tradita discrepare videtur alia er Augustino. — Circa hanc vero definitionem dubitare quis potest, quia D. Thomas, d. artic. 1, vult definitionem actus fidei esse, quam tradit Augustinus, libro de Praedestinatione Sanctorum, cap. 2, cum dicit, credere nihil aliud esse quam cum assensone cogitare. Quae definitio in genere quidem convenire videtur cum ea quam tradidimus ; nam idem est dicere, cum assensione, quod dicere, esse assensum ; tamen in differentia videtur esse magna diversitas ; nam Augustinus pro differentia solum ponit, quod sit assensio cum ccgitatione, et nullam mentionem facit auctoritatis divina, imo etiam neque hnmanee ; dicitur autem assensus esse cum cogitatione, vel ex illa, quando non est ex simplici intelligentia, et quasi notitia terminorum, sed ex inquisitione quadam; nam, ut notavit idem Augustinus, 10 Confess., cap. 11, et Isidorus, lib. 1 Sententiarum, cap. 13, cogitatio est quadam veluti iterata coactio, quia intellectus cogitur ad intelligendum, vel reminiscendum quod memoriae commendavit, vel quod primo intuitu non statim videt neque penetrat. Et ita per illam particulam distinguitur fides a perfecta intelligentia ; per illam vero sic explicatam, non videtur sufficienter distingui actus fidei divinae ab opinione, quia, etiam dum opinamur, cum assensione cogitamus.

8. Responsio ex D. Thoma contra quam varie instatur. — Ad hoc tacite vero occurrit divus Thomas, explicando particulam cum assensione, ut dicat firmitatem in assentiendo. Sed instari potest de fide humana, quia, teste Aristctele, etiam differt ab opinione in firmitate, adeo ut, lib. 2 Magnorum moraliunm, cap. 6, ita scribat : Vebemens opinio, quatenus stabilis est, et credulitate inconcussa, a scientia non differt, etc. Responderi autem potest, etiam firmitatem humanae fidei esse infirmam respectu firmitatis Fidei Christianae, quia illa prior non excludit omnem formidinem de periculo falsitatis, sicut excludit posterior. Sed adhuc obstat, quia etiam actus scientiae est, cum cogitatione assentiri; nam, teste Augustino, 15 de Trinit., cap. 15, omnis inquisitio per discursum est cogitatio; et verbum, quod per discursum etiam evidentem formatur, est assensus cum cogitatione, et tamen est omnino tirmus , et excludens periculum fialsitatis , quando discursus est evidens; ergo etiam illo modo non est integra definitio. Et magis urget haec difficultas in assensu theologico ; est enim firmus et obscurus, et ex cogitatione non convincente intellectum, quia est ex discursu non evidente; ergo illi convenit tota illa descriptio, scilicet, cum assensione cogitare, et tamen non est actus fide.

9. Exacta responsio ad definitionem Augustini. — Propter haec dici potest satis probabiliter, non fuisse intentionem Augustini definire exacte fidem illo loco, sed tantum explicare quamdam ejus proprietatem , quae rei, de qua tractabat, deserviebat, et sufficiebat ; docebat enim ibi, non solum fidem, sed etiam initium fidei esse ex Deo, et ad hoc probandum adducit locum Pauli, ad Philip. 3: Non sumus sufficientes cogitarc aliquid ex nobis, quasi ez nobis, utique, ait Augustinus, in his, que ad pietatem pertinent; et sub hoc principio sumit initium fidei a cogitatione inchoari, quod probat, quia credere est cum assensione cogitare; ad quam probationem sufficit quod hoc conveniat fidei divinae, etiamsi sit commune Theologiae, et cuicumque scientiae, vel etiam fidei humanae. Nihilominus D. Thomas voluit sententiam illam ad definitionem accommodare, et ideo per assensionem intelligit firmum assensum, atque etiam voluntarium, et ita excludit opinionem et scientiam ; per cogitationem autem intelligit inquisitionem, quae non convincit intellectum cum necessitate, quod oportet intelligi etiam de necessitate illationis ex principiis certis, ut hoc modo excludatur etiam assensus Theologicus. Tandem, quia illis solis verbis valde obscure explicatur ratio fidei, addit D. Thomas, in solutione ad primum, habitudinem ad objectum formale, quod est divinum testimonium. Atque ita definitio coincidit cum illa quam tradidimus, neque est disputandum de vocibus, quando de re constat.

Sectio 2

Utrum recte definiatur fides, quod sit substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium

SECTIO II. Utrum recte definiatur fides, quod sit substantia rerum sperandarum , argumentum non apparentium.

1. Dubium primum, quam fidem Paulus illis verbis describat. — Quorumdam responsio de fiducia. — Horum motivum primum. — Secundum. — Tertium. — Quamvis superior definitio satis explicet essentiam actus fidei, non possumus hanc praetermittere, quia a Paulo data est, ad Hebr. 11. Neque dubitamus an sententia vera sit ; uam ad hoc satis est Pauli testumonium, sed inquirimus an illa sit etiam definitio actus fidei, et quem sensum habeat. In quo puncto duo sunt explicanda: primum, quae fides sit ibi descripta. Secundum, qualis sit descriptio. Circa primum, aliqui dixerunt fidem illam esse fiduciam : ita Erasmus, in Annotationibus ad illum locum, et videtur fuisse sententia Damasceni, lib. 4 de Fide, cap. 11, quam non refellit Magister sententiarum, in tertio, distinct. 23. Et favent Chrysostomus et Graeci, qui exponunt fidem esse substantiam rerum sperandarum, id est, existentiam illarum, quamdiu re ipsa non possidentur ; nam illud esse, quod res sperandae habent in nobis priusquam obtineantur, est ipsa spes, et ideo dicuntur haberi in spe, et non in re, ut passim Augustinus loquitur, et eodem modo delectant, juxta illud : Spe gaudentes, et illud, Job 19 : Heposita est hec spes mea in sinu meo, circa quod dicit Chrysostomus, homil. 21, in ad Haebr., ad finem : Resurrectio nondum est, sed spes facit, ut ea consistat in anima nostra ; spes autem et fiducia, ut saepe dixi, idem sunt. Aliter videri potest Paulum ibi loqui de fide miraculorum; nam fidei quam ibi describit, infra tribuit miraculosa opera, dicens de antiquis Patribus, per hanc fidem obturaverunt ora leomum, extingzerunt impetum ignis, etc.; aliter ctiam D. Thomas 2. 2, quaest. 4, artic. 1, definitionem illam declarat de habitu fidei.

2 Resolutio dubii, describere Paulwn fidei supernaturalis actum. — Dicendum nihilominus est, quod etiam l. 8 de Gratia, c. 15, coeperamus tradere, ibi explicari a Paulo actum fidei justificantis, et necessariae ad salutem. Probatur aperte conclusio ex contextu; nam in fine cap. 10 concluserat : Justus ex fide vivit; clarum est autem fidem, ex qua vivimus, esse fidem justificantem, tanquam fundamentum justitiae, ac subinde esse actum intellectus, ut probatum est sectione praecedente, et Concilium etiam Tridentinum exponit; de hac autem fide, per quam justus vivit, incipit Paulus statim dicere, cap. 11: Est autem fides sperandarum substantia rerum, eic.; ergo definit fidem intcllectualem , et justificantem; deinde de eadem fide paulo post subdit, sine illa impossibile est placere Deo, quia accedentem ad Deum, oportet credere quia est; constat autem hoc non fieri sperando, sed assentiendo ; potest enim quis credere Deum esse, et desperare. Item, ibidem ait : Fide intelligimus aptata esse seecula verho Dei, et alia exempla adducit de eadem fide, praesertim Noe et Abraham, quae plane ostendunt sermonem esse de intellectuali fide; et. licet interdum de expectatione ac spe loquatur, solum est in quantum est effectus fidei. Praeterea favet multum huic expositioni Concilium Tridentinum, supra, et Arausicanum, cap. 25. Estque communis Patrum, Chrysostomi, homil. 21 citata, et ibidem Theophylact;, et aliorum Graecorum, Ambrosii et Anselmi ; item Hieronymi, lib. 3 ad Galat., cap. 5, explicando fructus spiritus ; Bernardi, serm. 10 in Psalm. Quwi habitat ; praesertim vero Augustini, tract. 19 in Joann., et libr. 2 homil., 32, et epist. 112, et in lib. de Peccatorum meritis et remissione, cap. 31, et in Enchyridio, cap. 8; et consentiunt Scholastici statim citandi, et ex declaratione definitionis magis constabit ; nam illa particula argumentum, non spei, sed intellectuali fidei potest convenire.

J. Ad primum motivum in num. 2. — Ad secundum .—Ad tertium.—Neque obstat expositio illius vocis substantia, supra objecta : tum quia illa non est necessaria ; tum etiam quia a suis auctoribus etiam ad intellectum refertur, quatenus res promissae et nondum obtentae, solum videntur habere esse apprehensum, quod in intellectu imprimis existit, et per fidem censetur quasi subsistere, et habere esse firmum in credente. Item non obstat quod interdum Paulus applicat illam fidem ad fidem miraculorum, quia etiam illa fides substantialiter intellectuahs est, et eidem convenit tota definitio, quod est etiam valde notandum; nam, ut infra dicam, fides catholica et fides miraculorum, seu fides particularis in vera revelatione fundata, essentialiter non ditferunt, sed in aliquo modo accidentali; et ideo Paulus, in discursu illius capitis, de illis omnibus sub eadem definitione loquitur. Denique sine dubio Paulus de actu fidei potissimum loquitur, facile tamen potuit definitio, servata proportione, ad habitum applicari.

4. Dubium secundum, qualis sit illa Pauli descriptio. — Opinatio Erasmi ejusque suasio prima.— Secunda.— Tertia.— Vera dubii resolutio.— Secundo, explicanda est ipsa descriptio : nam Erasmus etiam vult non esse definitionem, sed laudem quamdam, et encomium fidei. Et potest suaderi primo : quia datur per quidpiam extrinsecum fidei, quale est, esse substantiam rerum sperandarum. Secundo, quia non est adaequata fidei; ut enim dixit Augustinus, dict. cap. 8 Enchyrid., spes tantum est de honis nondum habitis, et aliquando futuris; fides autem est etiam de malis, et de rebus existentibus, etiam quae ad nos non pertinent. Tertio, quia tota illa descript:o videtur fidei humanae convenire. At vero communiter Doctores illam declarant tanquam propriam fidei definitionem, D. Thomas, 2.2, quaest. 4, artic. 1, et ibi Cajetanus et alii; et Soto, 1 de Natur. et Grat., cap. 7; alii scholastici cum Magistro, in 3, distinct. 93; Bonaventura, artic. 1, quaest. 5; Albertus, artic. 18; Richardus, artic. 4, quaest. 1; Paludanus, quaest. 4; Gabriel, quaest. 2. et Major, quaest. 8; Alexand. Alens., 3 part., quaest. 68, membro 5, art. 2, et plerique recentiores, illo loco Pauli, et novissime atque acturate noster Justnian., a qua sententia recedendum non est, cum sit communis, et possit commode exponi.

5. Resolutio duo astruit, et fidem definiisse Paulum, et principale ejus munus declarasse. — Dico ergo ibi Paulum et definiisse, seu descripsisse fidem (ut loquitur Concilium Arausicanum supra), et quemdam effectum ejus, seu munus et officium, propter quod principaliter datur, declarasse. Prior pars videtur mihi potissimum contineri in illis verbis: argumentum non apparentium ; nam vox argumentum idem significat, quod firmum assensum, sive dicamus, juxta latini verbi proprietatem, positam esse causam pro effectu, ut Anselmus et D. Thomas dixerunt; nam argumentum dici solet oratio rei dubiae faciens fidem; sive, juxta vim graecae vocis, Sevyos, interpretemur, manifestationem seu determinationem, ut Chrysostomus, Theophylactus et alii Graeci loquuntur, sive conjunctionem intellectus, ut loquitur Augustinus. Per illam ergo particulam significatum est a Paulo, ut exponunt Sancti, praesertim Chrysostomus, fidem debere esse assensum non minus firmum et certum, quam sit assensus evidens, quo in- tellectus convincitur, et ex necessitate inducitur, et ita per illam particulam distinguitur christiana fides ab humana; addit vero, esse non apparentium, utique rerum, seu veritatum quae non videntur, ut tota materia fidei comprehendatur, et actus fidei ab actu evidente distinguatur; et ita ibi etiam indicatur ratio assentiendi, quae esse debet auctoritas Dei, quia non posset assensus obscurus esse ita certus, nisi in Deo niteretur, ct sic per haec verba explicata est sufficienter natura actus fidei, et soluta manent secundum et tertium argumentum.

6. Ad primam suasionem in num. 4. — Quoniam vero fides non datur homini propter solam cognitionem, sed maxime propter operationem, ad quam solent homines maxime induci per spem remunerationis, ideo Paulus, ad utrumque finem et fructum fidei respiciens, addidit illa verba, imo ab illis incoepit, dicens : Est substantia rerum sperandarum, per quae homines valde possent induci ad fidem et opera ejus; in illis vero sola illa particula, substantia, indiget aliqua expositione. Habetur autem ibi graece nomen Unócsom, quod proprie solet subsistentiam significare, et inde Patres Graeci supra allegati declarant fidem esse, per quam in nobis existunt et quodammodo subsistunt res promissae, priusquam compleantur. Et est probabilis expositio. Videtur tamen mihi illud praedicalum in eo sensu formaliter magis convenire spei quam fidei, quia per spem quodammodo possidemus rem promissam, et sola fides sine spe non sufficeret ut res sperandae in nobis jam subsistere dicerentur, et hoc videtur mihi significasse Damascenus, d. cap. 11. Quocirca particula sic intellecta magis tribuitur fidei causaliter, quam formaliter, ut in loco supra citato, Job 19, prius de resurrectione dicitur: Scio quia Redemptor meus vivit, et ego resurrecturus sum ; et postea subditur : Reposita est heec spes mea in sinu meo, ubi significatur per ipsam spem reponi in nobis rem promissam; et nihilominus scientia ipsa, quae nihil erat nisi fides, vocatur spes, quia causat illam. Et confirmat hoc Paulus, ad Hebr. 3, vocans fidem initium substantie Dei; atque hoc modo fere coincidit haec declaratio cum alia Anselmi, D. Thomae, et communi scholasticorum, dicentium vocari fidem, substantiam rerum sperandarum, quia est fundamentum spei; et videtur quidem simplicior explicatio, quia nomen hypostasis propric signifivat fundamentum, seu substantiam, quatenus substat aliis, et quia proprium est fidei fulcire spem et fiduciam ; non posset enim homo sperare, nisi crederet; ideo certitudo fiduciae proportionata est certitudini fidei; et hoc etiam significavit Augustinus, qui locis citatis legit fidem esse substantiam sperantium ; nam est voluti baculum in quo viatores nituntur ad sperandum. Et ita etiam patet responsio ad primam objectionem, quia hic effectus explicatus est magis propter utilitatem practicam, quam propter solam fidei cognitionem, et ideo etiam ibi non est posita tota materia fidei , sed tantum res sperandae, quia reliquae ad hunc etfectum non pertinebant. Subintelligitur autem sermonem esse de rebus sperandis a Deo. nam de illis in toto illo capite Paulus loquebatur. l

Sectio 3

Quotuplex sit actus fidei

SECTIO III Quotuplex sit actus fidei?

1. Prima divisio actus fidei, in internum et exteruum — Quamveis actus fidei revera unius tantum sit rationis essentialis, ut videbimus, nihilominus varias recipit partitiones, quas oportet breviter adnotare, tum ut declarentur voces quibus loquendum est, tum etiam ut de illa unitate fidei magis constet. Primo ergo dividitur actus fidei in internum et externum, quae divisio sumitur ex D. Thoma, dict. quaest. 2, juncta 3; in illa tamen solum prius membrum pertinet ad propriam fidem, de qua nunc tractamus, et illi soli conveniunt definitiones fidei explicatae, et tantum etiam de illo dicendum est in sequentibus; actus enim exterior fdei solum est sensibile signum, quo per verbum, vel actionem exteriorem hominis, interior fides significatur, et ita per quamdam analogiam signo tribuitur nomen signati, neque de hoc actu in ordine ad ejus cognitionem vel speculationem aliud dicere necesse est. In ordine vero ad mores, potest animadverti hoc signum dupliciter posse exhiberi a credente, primo, sine speciali voluntate profitendi suam fidem, sed vel casu et quasi naturaliter, seu per inadvertentiam loquens, vel ad alium finem humanum; et tunc talis actus externus nullam habet rationem virtutis, neque a Theologo consideratur. Alio vero modo exhibetur hoc signum ex speciali voluntate religiosa, ut sic dicam, et vocatur confessio fidei, quam dixit Paulus, ad Rom. 10, "ore fieri ad salutem" ; et tunc praecipua ratio talis actus consistit in voluntate confitendi fidem , de qua voluntate inquiri potest quam honestatem habeat, et quam necessitatem, et ad quam virtutem pertineat, quae postea in discursu materiae, et praesertim in parte morali tractanda sunt, in disput. 14.

9. Secunda divisio trimembris actus credendi Deo, Deun et in Deum. — Secunda divisio actus credendi esse solet in actum credendi Deo, Deum et in Deum. Hanc tradit D. Thomas hic, quaest. 2, artic. 2; et Aleus., 3 part., quaest. 68, memb. 7, artic 3, et alii scholastici cum Magistro, in 3, distinct. 23, praesertim Durandus, quaest. 7, et sumpserunt ex Augustino in locis statim referendis. Circa quam dubitari imprimis solet an contineat diversos actus fidei, necne? Et resolntio est, non esse necessarios plures actus ad illa tria membra explicanda : nam in rigore distinguuntur tantum secundum varias habitudines ad eumdem Deum ; nam, ut supra diximus, Deus est objectum materiale et formale fidei, et praeterea est finis ultimus in quem, et ipsa fides, et ipse fidelis, et quidquid habet, referenda sunt; cum ergo dicimur credere Deo, intelligitur dicenti et testificanti, et ita significatur habitudo ad objectum formale; cum autem dicimur credere Deum, significatur objectum materiale, et ita illa duo conjunguntur in unum actum, quo credimus Deum esse, vei esse Trinum, quia ipse dicit; credere autem in Deum, addit relationem in ipsummet Deum, tanquam in ultimum finem, quae relatio optime etiam cadit in actum quo credimus Deo de se loquenti ; ergo ad illa tria non est necessaria pluralitas actuum credendi. Dico autem non esse necessariam, quia interdum potest dari actus credendi Deo, qui non sit actus credendi Deum, ut cum credo resurrectionem futuram , quamvis e converso non possit dari actus credendi Deum , quin per illum credatur Deo, si est verus actus fidei; et ratio est, quia per particulam Deo, significatur objectum formale filei adaequatum, et consequenter indicatur essentia actus fidei, quae necessario includitur in omnibus actibus. Per particulam autem Deun, indica tur objectum materiale, ct non adaequatum, sed principale, et ideo dari potest actus credendi Deo, qui non sit credere Deum ; et eadem ratione potest esse actus credendi Deum et Deo, qui non sit in Deum, quia relatio in ultimum finem (ut esse potest a credente) non est de essentia actus fidei, sed est separabilis ab illo, etiamsi circa Deum, ut objectum cre- ditum, versetur; et ideo etiam dixi illa tria non necessario includere plures actus fidei, quia, quantum ad tertium membrum, plures actus requiruntur, licet non fidei. Est enim necessarius aliquis actus voluntatis, per quem fat illa relatio in Deum, ut in ultimum finem; et ideo circa illa duo priota ineinbra nihil aliud dicere necesse est.

3. De tertio membro an sit actus revera intelleclus, an potius voluntatis. — Dissidium Cajetani cum Durando.—Conciliatur. — Circa tertium autem dubitari solet an formaliter dicat actum voluntatis, vel intellectus, quod tractat Cajetanus, dicto artic. 2, et refert Durandum supra dicentem , formaliter dicere actum charitatis, quo credens tendit in Deum, tanquam in finem ultimum; ipse vero Cajetanus hoc reprobat, dicens potius significare actum ipsum intellectus, ut relatum ad Deum, tanquam ad finem ultimum ; sicut fides formata non est ipse charitas, sed est fides, ut participans a charitate ordinem ad ultimum finem. Et in universum, actus imperatus, licet moraliter participet honestatem actus imperantis per relationem ad finem ejus, proprie et formaliter non est ipse actus imperans; quae sententia mihi placet, quamvis quaestio sit tantum de modo loquendi, et revera Durandus non contradicit, sed loquitur more Avgustini, et aliorum Doctorum, dicentium credere in Deum esse credendo amare, seu ire in Deum ; quod potest dupliciter fieri, primo, referendo in Deum ipsummet actum credendi, ita ut credere in Deum sit credere propter dilectum Deum, et hoc videtur voluisse Cajetanus. Et est satis propria locutio, juxta quam potest quis credere in Deum per omnem actum fidei, etiamsi per illum non credatur Deus, quia omnis actus fidei potest exerceri propter Deum dilectum. Alio etiam modo potest quis credere in Deum, amando ipsum propter se, etsi specialiter non referat actum fidei in ipsum, et tunc etiam dicetur credere in Deum, juxta mentem Augustini, quia credit tendendo simul in Deum ut in finem, et tunc videtur formaliter denotari actus charitatis, ut conjunctus actui fidei.

4. Dissidium alterum de eodem tertio membro, an requirat charitatem.—Auctoris resoluLio concilians. — Solet autem ultimo dubitari an credere in Deum dicat actum fidei formatae vera charitate Dei, vel possit etiam in peccatore reperiri. Nam quod ille actus sit proprius justorum, indicat D. Thomas, dicto artic. 2, et magis expresse in quaest. 1, ar- tic. 9, ad 3, ubi ita explicando initium symboli : Credo in unum Dewum, dicit illud intelligi dictum propter Ecclesiam, quae semper est sancta; et idem sentiunt alii scholastici, qui simpliciter Dei amorem et charitatem postulant. Et videtur aperta sententia Augustini , tract. 299 in Joannem, ubi credere in Deum, exponit per illud ad Galat. b: Fades, quee per charitatem operatur, quod omnes de fide formata intelligunt ; et homil. 61 de Verbis Domini, similiter ad credendum in Christum requirit charitatem, per quam Christus habitet in credente, et /fbt unus spiritus cum ill, 1 ad Corinth. 6, ut etiam dicit in praefatione ad Psalm. 67, et enarratione in Psalm. 130, et sermon. 7 et 18de Tempore; et idem sentit Anselmus, ad Roman. 4, et Beda, in id Joan. 6 : Hoc est opus Dei, ut credatis in ipsum. Alii nihilominus contrarium sentiunt, quia, licet peccator non diligat Deum super omnia, nihilominus credendo potest in eum tendere ut in ultimum finem, amando illum, vel amore spei, seu concupiscentiae , et propterea credendo, vel amcre quodam affectivo et obedientiali quoad fidem, licet non quoad caetera omnia, vel etiam per religionem, referendo fidem in cultum veri Dei; unde Joan. 12 de quibusdam dicitur credidisse in Christum, etsi in peccato perseverarent : nam de iisdem dicitur, quod diligebant magis gloriam mundi, quam Dei, et sic etiam interdum Patres loquuntur de fide peccatoris, ut videri potest in Chrysostomo, homil. 30 et 32 in Matth. ; Augustino, de Fide et operibus, cap. 14; et Bernardo, sermone 24 in Cantica. Mihi tamen etiam haec quaestio videtur de nomine. Unde breviter dico non esse dubium quin peccator credens possit modis praedictis tepdere in Deum ultimum finem, et in eum suam fidem referre. Item est certum posse illam habitudinem illa voce significari ; quid enim repugnat ! imo interdum potest significare habitudinem solam objecti formalis, ut notavi supra *, explicando articulum fidei Symboli. de sancta Ecclesia. Nihilominus tamen, loquendo de perfecta habitudine ad Deum, ut ultimum finem, clarum etiam est tantum in justis reperiri, et per antonomasiam illa voce significari posse; et existimo Augustinum frequentius ita loqui.

5. Tertia divisiu hereticorun multipliciter displicet. — Tertia divisio est, quam tradunt haeretici hujus temporis in fidem historicam, promissionum, et miraculorum, quam attigi supra, disput. 2, sect. 3, num. 2, et lib. 8de Gratia, cap. 16, et illam rejeci. non quia recte explicata aliquid falsum contineat, sed quia ab haereticis tradi videtur, ad distinguendas varias fides ; cum tamen fides una tantum sit, et illa membra solum materialiter vel accidentaliter distinguantur. Item, quia data est ad introducendam falsam doctrinam de fide justificante ; denique, quia neque necessaria est, neque utilis, et eo modo quo datur, est insufficiens ; nam fides de Deo uno et trino, et de perfectionibus ejus, est circa potissimas materias fidei, et tamen illa non est fides historica, ut per se constat ; et ideo Catholici illam, quam haeretici vocant fidem historicam, melius appellant fidem dogmaticam, aut fidem mysteriorum, et operum Dei. Simihter, praeter promissiones , dantur comminationes quarum etiam est fides; dantur praeterea praedictiones rerum futurarum, quae nec sunt poena , neque praemia, et tamen sub fidem etiam cadunt; fides etiam miraculorum melius sub partiticne sequente collocatur et ideo nulla ratio hujus divisionis habenda est, sed tamen ex illa sumere possumus sub fidem plures cadere materias, a quibus potest interdum denominari.

6. Quarta divisio, in fidem universalem et particularem. — Quarta ergo divisio fidei, quam etiam attigimus in Prolegom. 3 de Grat., cap. 5, num. 13, est in universalem et particularem, qua non solum haeretici, sed etiam Catholici utuntur; et aliqui putant illa membra essentialiter esse distincta ; sed oppositum sentio verum, ut intelligi potest ex his quae supra tractavi, disputat. 3, sect. 10. Fides universalis dicitur illa quae per se est necessaria ad salutem, et communi usu Eeclesiae Catholica nominatur; tum quia est communis fides Ecclesiae Catholicae ; tum etiam quia ipsum nomen Catholice universalitatem significat. Haec autem fides universalis est, et quoad personas, quia pertinet ad omnes qui placere Deo volunt, et quoad tempora, quia semper in Ecclesia fuit, et quoad loca, quia ubique praedicata est et praedicatur, et quoad dogmata, quia est de omnibus articulis fidei, et consequenter etiam de omnibus quae in illis continentur, et quae Ecclesiae revelata sunt, vel per eam credenda proponuntur. Fides autem particularis dicitur illa, quae in privata aliqua revelatione fundatur, vel instinctu Spiritus Sancti qui illi aequivaleat ; et merito par- ticularis dicitur, quia in materia, persona, et propositione privata fundata est. Non est tamen essentialiter diversa a priori, quia revelatio et auctoritas divina semper est eadem.

1. Subdividitur in duo membra fides particularis.— Haec autem particularis fides subdividi potest in fidem miraculorum, quae ad operationem specialiter datur, et fidem aliarum revelationum quae in cognitione sistunt. De priori dicitur Matth. 21: /S habueritis fidem, el non heesitaveritis, etc. ; et 1 ad Corinth. 13: Si habuero omnem fidem, etc., id est, magnam fidem, vel non tantum generalem, sed eliam specialem fidem. Est enim haec fides specialis seu particularis, tum ex parte materiae, quia solum est de tali opere perpetrando ; tum ex parte persona, quia solum datur illi qui facturus est, vel impetraturus miraculum ; tum ex parte modi, quia ex peculiari motione Dei, per cam creditur hoc opus hic et nunc esse divina virtute patrandum, quod ad universalem fidem non spectat. Aliud membrum sub nomine prophetie indicatur sepe in Sceriptura, ut 1 Thessal. 5: Prophetiam nolite spernere, ct multa exempla ex his quae adducit Paulus, ad Hebr. 11, ad hanc fidem spectant, ut de fide Sarae, et de Jacobo benedicente filios; denique illius etiam mentionem fecit Concilium Trieentinum, sess. 6, canone 12; potestque haec fides ex parte materiae esse, vel promissionum, vel comminationum, vel aliarum rcrum, et ita non differt ab universali fide, nisi in particulari propositione, ratione cujus non obligat alios, sed tantum recipientem, qui multum debet probare spiritus, an ea Deo sint ; neque de tota hac fide particulari amplius hic dicendum est, sed de file Catholica tractamus.

S. Quinta divisio, in fidem emplicitam et implicitam. — Quinto ergo solet dividi haec fides in explicitam et implicitam, ut supra etiam tetigi. disput. 2, sect. 6, et insinuatur ab Augustino, 19 cont. Faustum, cap. 14, sub nominibus fidei revelate et occulte, quae sunt satis propria, et in Scriptura fundata, quia fides veteris Testamenti est obscura respectu nova legis, quia in illo continebantur implicite mysteria quae in lege gratise explicite creduntur, de quibus ait Paulus, 2 ad Corinth. 3: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes ; itaque fides explicita dicitur respectu illius rei, seu propositionis quae in se formaliter creditur. Implicita autem vo- catur respectu aliarum rerum, quae in altera explicite credita virtute, vel confuse continentur. Est autem advertendum hanc implicitam fidem, non solum respectu intellectus, sed etiam respectu voluntatis, spectari posse; nam cum fides sit a voluntate, ut postea dicemus, potest voluntas velle non solum credere id quod explicite proponitur, sed etiam quidquid ibi involvitur seu continetur; sic enim vulgus fidelium credit implicite quidquid in Scriptura continetur, scilicet, quidquid Ecclesia Catholica definit, etiamsi in particulari nesciat quid illud sit; semper tamen háaec voluntas fundatur in explicita fide alicujus veritatis, ut quod Scriptura sit verbum Dei, vel quod Ecclesia regatur ab Spiritu Sancto, et ita utraque illa fides proxime et immediate ad intellectum pertinet ; et in ea potest esse magis et minus, quatenus eadem veritas potest magis vel minus explicite cognosci, et in hoc sensu fides explicita, quando est valde perfecta, et cum distincta cognitione mysteriorum, ut est in viris sapientibus, solet vocari clara et distincta, comparatione alterius minus perfectae; non tamen quod excludat unquam obscuritatem fidei. Ex quibus tandem intelhigi potest, illa duo membra non distingui tanquam duos actus fidei, sed secundum duas habitudines, vel denominationes provenientes ab eodem actu, respectu diversarum rerum. Nam res immediate et in se credita denominatur explicite credita; id vero quod in illa continetur, per eumdem omnino actum fidei denominatur implicite creditum, et ita non multiplicantur actus ex vi dictae divisionis.

9. Sexta divisio in fidem immediatam et mediatam. — Aliquorum explicatio, quod, scilicet, primario cadat super revelationem, et secundario super rem revelatam. — Hejicitur explicatio. — Sexto, dividitur ab aliquibus fides, etiam explicita, in immediatam et mediatam. Quae divisio duobus modis explicatur : primo, comparando rem revelatam ad revelationem; credimus enim et rem a Deo revelatam, et eum illam revelasse; dicunt ergo aliqui fidem revelatonis esse immediatam, quia est de revelatione propter seipsam, et ita non supponit alium actum fidei in quo nitatur; fidem autem de veritate alia revelata, esse mediatam, quia est propter revelationem, et nititur in alio priori actu, quo revelatio ipsa credita est, et has duas fides volunt esse specie distinctas saltem quoad actus. Mihi vero haec seutentia nullo modo probari potest, quia fides una est, teste Paulo, et omnis actus fidei immediate fundatur in divina revelatione; ergo in actibus fidei est saltem unitas specifica ex vi objecti formalis. Deinde Deus tam immediate revelat et affirmat rem a se dictam, quam quod ipse dicat; imo rem revelatam dicit quasi directe, revelationem autem ipsam, seu quod ipse dicat, quasi reflexe, quia dicendo remn, virtute dicit se dicere; hoc autem non obstat quominus utrumque immedià- te dicat; ergo tam fides de dicto quam de ipsa dictione, immediata est. Quod autem ibi supponitur de distinctione et dependentia actuum, quibus creditur revelatio et res revelata, in sequenti sectione examinabitur. Nunc (quidquid de illo sit) respondemus nihil obstare quin fides de re mediate revelata, fides etiam immediata sit, quia immediate tendit ad tale objectum materiale, ex vi revelationis, sive revelatio credatur per alium actum, sive non ; hoc enim ad rem praesentem parum refert ; sicut assensus conclusionis demonstratae est immediata scientia illius veritatis, quia immediate datur propter medium scientificum, etiamsi illud medium per alium actum cognoscatur.

10. Aliorum explicatio est, quod quedam res per se revelentur, aliee vero in revelatis continentur. — Rejicitur. — Alio modo solet intelligi illa divisio ex parte rerum creditarum, quia aliquid creditur tanquam immendiate revelatum, et postea ex illo per discursum infertur aliud, quod non in se sed in altero revelatum est, et ideo assensus de illo mediato objecto, dicitur fides mediata ; qua distinctione usus est Bannes, 2. 2, quaest. 1, art. 10, dub. 4. Et eamdem insinuat postea, quaest. 11, art. 2, dub. 1, ubi ita exponit D. Thomam, dicentem quaedam pertinere ad fidem directe, et alia indirecte; nam priora dicit esse quae immediate revelantur ; posteriora vero quae ex revelatis inferuntur. Ego vero existimo, etiam hoc modo, nullam esse fidem mediatam, ita ut assensus sit vere elicitus ab habitu fidei, et ejusdem speciei cum proprio actu fidei : ratio est, quia de essentia fidei est ut immediate fundetur in divina auctoritate, tanquam in una ratione assentiendi; ergo non potest esse verus actus fidei, nisi sit de re immediate dicta a Deo; ergo debet esse fides immediata. Probatur consequentia, quia si res non sit immediate a Deo dicta, non potest esse sola Dei auctoritas ratio assentiendi, quia necessarium est alia via cognoscere, quod sit mediate et quasi remote contenta in altero proxime revelato ; unde etiam sumitur ratio, quia illud quod elicitur ex revelatis, non potest esse tam certum, sicut id quod prosime revelatum est; ergo ille assensus mediatus non est fidei, et consequenter non est fides mediata, nisi de nomine sit quaestio. Et confirmatur tandem, quia ille assensus mediatus est theologicus; nullus enim alius cogitari potest, qui ad Theologiam pertineat. Theologia autem et fides distincta sunt, sicut in habitibus, ita etiam in actibus, ut nunc suppono, et juvant dicta supra, disput. 3, sect. 11, a num. 7, et attingetur sectione sequenti, num. 10; ergo illa fides mediata non est nisi Theologia, et ideo non oportet verbis aequivocis uti.

11. Concluditur totius sectionis resolutio.— Ex quibus omnibus tandem concludo; actum fidei in se, et in substantia sua, et specie non multiplicari, etiamsi nomina ejus ex diversis accidentibus vel respectibus multiplicentur. Hoc patet ex discursu facto per omnes praedictas divisiones ; et ratio a priori est, quia ratio tormalis objecti fidei est unica et simplicissima , et ideo sub tali modo cadit in omnia credibilia, ac propterea dat praedictam unitatem actibus fidei; nam sola diversitas materialis vel alia varietas in circumstantis accidentalibus, non constituit diversitatem in actibus specificam, sed ad summum numericam, ut ex principiis Metaphysicae suppono, neque hic specialem difficultatem aut rationem invenio.

Sectio 4

Utrum assensus fidei per discursum eliciatur

SECTIO IV. Utrum assensus fidei per discursum eliciatur

1. Certum est discursum antecedere remote ad fidem. — Duobus modis intelligi potest discursus esse necessarius ad actum fidei: uno modo, antecedenter et quasi remote, et veluti causa per accidens; alio modo proxime, et tanquam causa per se. De priori genere discursus nulla est quaestio, quia manifestum est, ad fidem concipiendam humano modo, necessarium esse discursum, saltem ad judicandum de credibilitate objecti propositi et de sufficienti propositione. Item saepe potest esse necessarius ad perfecte concipiendos terminos, et quid sub eis comprehendatur, ut satis ex supra dictis in disput. 4 constat. Est ergo quaestio de posteriori modo , quando discursus proxime et per se concurrit, sicut in scientia concurrere solet. Et in hoc est ulterius advertendum, duobus modis posse fieri hunc discursum in objecto fidei. Primo inter objectum formale et materiale, assumendo rationem formalem credendi, pro medio syllogismi, et inferendo veritatem propositionis rei revelatae hoc modo: Quod revelatur a Deo est verum ; sed hoc revelatur a Deo; ergo est verum. Alio modo potest discursus fieri inter ipsa objecta materialia, ex duobus creditis inferendo tertium; inter quos modos est differentia : nam prior est per medium extrinsecum, id est, per testimonium Dei, quod extrinsecum est rebus revelatis, et pro medio syllogismi assumitur. Posterior vero est per medium intrinsecum ex una proprietate rei creditae inferendo aliam, vel ex universali particularem, ut : Omnis anima humana est immortalis ; Christus habet animam humanam ; ergo habet animam immortalem, et sic de aliis.

2. Prima sententia admittens solum priori modo discursum ad fidem. — Ejus fundament. — Confirmatur exemplo fidei humanae et scientiae. — Est ergo prima sententia affirmans actum fidei fieri per discursum priori modo, id est, per medium extrinsecum, non tamen posteriori modo. Hanc posieriorem partem nunc omitto, quia recte intellecta, vera est, ut postea explicabo; quoad primam vero partem tenent hanc sententiam Durandus, in 3, distinct. 24, quaest. 1, num. 8; Gabriel, disunct. 23, quaest. 2, art. 2, conclus. 1; et ibi Almaynus, quaest. 3, et tractatu 2 Moral., c. 3; Marsilius, in 3, quaest. 1, 4, artic. 1, in 3 part., conclus. 1; Vasquez, 1 part., disput. 5. Probari potest primo, quia homo per fidem credit propter revelationem divinam; ergo praebet assensum rei revelatae, quia prius tempore vel natura praebet assensum revelationi ; ergo intercedit ibi verus discursus. Antecedens et prior consequentia constant ex superius dictis. Diximus enim, disput. 2, sect. 4, ivter veritates credendas per fidem esse aliquem ordinem necessarium , saltem inter eas quae continent dependentiam objecti materialis a formali, in ratione objecti credibilis. Et praeterea diximus, disputatione tertia, necessarium esse cognoscere, et judicare de veritate objecti formalis. id est, de revelatione divina, quod facta sit, ut possit intellectus per eam moveri ad assentiendum materiali objecto. Hinc ergo probatur consequentia, quia illi actus circa objectum materiale et formale sunt distincti, ut sumitur ex doctrina divi Thomae, prima parte, quaestione decima quarta, articulo septimo, ubi dicit, quoties unum cognoscitur, seu judicatur per aliud, seu propter aliud, fieri per actus distinctos ; et similiter, quaestione deci- ma nona, articulo quinto, dicit , quando voluntas vult unum propter aliud, actus esse distinctos; ergo similiter in praesenti, cum credimus materiale objectum propter formale etiam creditum, necessarii sunt actus distincti. Item ostendi idem potest, quia objecta talium actuum distincta sunt, et distinctam veritatem continent, habentque inter se ordinem et dependentiam in ordine ad fidem; ergo hoc sutficit ut actus distincti sint. Ergo est inter eos proprius discursus. Probatur consequentia , quia unus pendet ab alio per se, et intrinsece, ac proxime , unde ab illo manat, tapquama propria causa : credo enim hoc esse verum, quia credo Deum illud dixisse; ad discursum autem sufficit quod unus actus sit ab alio propter connexionem, sive tempore sibi succedant, sive natura, ut docet divus Thomas, prima parte, quaestione decima quarta, articulo quinto. Et contirmari hoc potest, tum exemplo fidei humanae, in qua sine dubio assensus datur per discursum, et non propter aliam rationem , nisi propter dependentiam unius judicii circa rem creditam, ab alio judicio, vel judicis circa testificantem , et auctoritatem ejus. Tum etiam exemplo discursus, qui fit in assensu scientifico , nam solum intercedit propter diversitatem actuum, quorum unus ab alio per se pendet ; er:o similiter, etc.

3. Secunda sententia admittens discursum utroque modo. — Confirmatur primo. — Secundo. — Secunda sententia est, assensum tidei posse fieri ex discursu, non solum per medium extrinsecum, id est, per revelationem ipsam, quae sit medium syllogismi, sed etiam per medium intrinsecum, ex una vel pluribus veritatibus revelatis aliam inferendo. l[ta sentit Cano, libro sexto de Locis, capite ultimo ; et Vega, libro nono in Tridentinum, capite vigesimo nono, et idem sentiunt Aureolus, et aliqui Doctores, in Prologo, qui non disunguunt inter habitum Theologia,, quatenus praebet assensum conclusionibus, ab habitu fidei : nam eorum fundamentum necessario esse debet, quod assensus talium conclusionum sunt actus fidei. Probari autem potest haec sententia, quia talis assensus fundatur in auctoritate divina obscure revelante ; ergo habet objectum formale fidei; ergo est assensus fidei. Antecedens patet, quia ille actus est certus et obscurus , quas duas proprietates simul habere non potest, nisi ex obscura revelatione divina. Confirmatur a posteriori , tum quia saepe definiuntur ab Ecclesia veritates quae in simili discursu tantum fundantur; tum etiam quia negans talem conclusionem censetur haereticus; ergo talis conclusio est de fide. Denique confirmatur , quia talis assensus est supernaturalis ; ergo pertinet ad habitum infusum : ergo ad fidem, quia nullus alius cogitari potest ad quem pertineat.

4. Tertia sententia negativa, et probalilior. —]lbHpus primum pronuntiatum. — Tertia sententia est, assensum fidei per se non fundari in discursu, sed esse simplicem assensum cujuscumque veritatis revelatae, quatenus talis est, seu propter revelationem divinam. Ita sentiunt communiter Doctores cum D. Thormaa, secunda secundae, quaestione prima, articulo primo, ubi Cajetanus, dub. 4, et 1 p., quaestione prima, articulo secundo ; Capreolus, in tertio, distinctione vigesima quarta, quaestione prima, articulo tertio, ad argumenta contra secundam et quartam conclusionem, et idem sentit melius Cano, libro decimo secundo de Locis, capite tertio, conclusione tertia; et Ocham , Quodlib. 3, quaestione septima. Et mihi videtur haec sententia probabilior, et aptior ad naturam et veritatem fidei explicandam. Ad illam autem probandam , imprimis assero necessario esse dandum aliquem actum fidei, qui non sit ex discursu, sed per modum simplicis assensus. Probatur ex dictis supra, disputatione tertia. Nam si aliquis discursus fieri potest in fide, maxime ex illis duobus principiis : Quidquid Deus dixit est verum ; Deus hoc disit ; ergo ; in quo melius, sine dabio, loquitur prima sententia quam secunda, quia inter illa duo principia et reliquas veritates fidei est aliquis ordo per se, qui inter alias veritates non invenitur, ut etiam disputatione secunda ostensum est. Interrogo igitur an illa duo principia credantur per discursum, vel sine illo. Primum dici non potest, tum quia non possunt assignari alia priora principia ex quibus pendeant ; tum etiam quia, licet darentur, de illis rediret eadem quaestio, et sic procederetur in infinitum ; hoc enim argumento probatur in scientiis , sistendum esse in principiis quae sine discursu cognoscantur, et eamdem vim habet in praesenti; ergo altera pars vera est, scilicet illa principia credi sine discursu ; assensus autem talium principiorum est assensus de fide, quia nisi ita credantur , non possunt deservire ad aliquid aliud de fide credendum, ut disputatione tertia ostensum est ; ergo necessarium est dari aliquem assensum fidei simplicem et sine discursu : et haec ratio pro hoc puncto sufhicit, quia est evidens.

5. Secundum pronuntialum. — Hinc assero secundo omnem assensum fidei esse ita simplicem, ut per se non fundetur in discursu. Hanc probo primo ex paritate rationis, quia quando credo per fidem Deum esse veracem, etiam id credo propter revelationem, seu quia Deus dicit, et nihilominus id fit uno simplici actu, quia fit sine discursu, ut ostensum est; ergo idem esse potest in qualibet alia veritate revelata : nam est cadem ratio, et idem modus assentiendi, et quia ibi deficit clare fundamentum contrariae sententiae, scilicet, quod ad credendum aliquid propter revelationem, necessario semper sint actus distincti ; nam constat in actu fidei circa illam veritatem, non esse necessarios plures actus ; idemque est de altero principio : Deus hoc divit ; nam hoc ipsum creditur propter auctoritatem divinam. Est autem differentia, quia hoc principium non semper dicitur a Deo per revelationem distinctam ab illa, per quam aliqua res dicitur vel revelatur. Quia Deus, dicendo aliquid in actu exercito (ut sic dicam), dicit se dicere; sed haec differentia nibil refert ad rem praesentem, nam semper auctoritas divina se habet per modum extrinseci testimonii, et hoc modo est ratio propter quam creditur illa veritas, et nihilominus uno simplici assensu creditur sine discursu ; ergo idem est de quacumque alia veritate credita propter Dei auctoritatem. Secundo, idem probatur ex unitate fidei ; nam est unus simplex habitus, ut disputatione septima, sectione prima, a numero quarto, ostendetur ; ergo habet unum simplicem modum tendendi et operandi; ergo, si semel assentitur sine discursu, semper ita assentitur; nam illi duo modi operandi per discursum, vel sine discursu, sufficiunt ad distinguendos habitus, ut patet in habitu principiorum et scientiae. Neque potest in praesenti sufficiens ratio differentiae assignari. Et probo esse eamdem ; nam ideo in scientia et intellectu, discursus et simplex assensus variant species actus et habitus, quia necessarium est in illis modis assentiendi, variari medium et rationem assentiendi; nam in principiis, ratio assensus est immediata unio terminorum inter se; in scientia vero est connexio extremorum in uno tertio. Haec autem ratio distinctionis etiam esset in praesenti necessaria, si unus esset assensus simplex, et alius per discursum, quia tales assensus per se et intrinsece requirunt illas duas rationes assentiendi ita distinctas.

6. Probatur tertio.— Unde argumentor ter- tio, quia si assensus fidei per se penderet a discursu, non esset certior lumine naturali, quod esse falsum, sect. 6, ostendemus. Sequela vero patet, quia certitudo assensus, qui est per ae ex discursu, pendet ex connexione extremorum cum medio, et consequenter pendet ex illius certitudine; sed illa connexio tantum est certa certitudine naturali, quam naturale lumen praebet; ergo non potest assensus ex ea parte non claudicare in certitudine, juxta dialecticorum axioma, quod conclusio sequitur debiliorem partem : quod non solum est verum quoad praemissas, sed etiam quoad ilationem. Respondent aliqui, connexionem divinae revelationis cum veritate rei revelatae haberi per certitudinem fidei, et ideo dependentiam illam nihil obstare, quominus assensus ab illa connexione pendens habeat puram certitudinem fidei. Sed vel haec responsio recedit a priori sententia, vel verosimilis non est ; quia vel loquitur de cognitione syllogistica, quae per se pendet ex principio naturali, et consistit in illatione unionis extremorum inter se, quae ducitur ex unione illorum in medio ; et de hac plane falsum est fieri certam certitudine fidei, etiamsi materia, vel termini in quibus fit argumentatio, ad fidem pertineant, quia necessitas talis illationis neque revelata est, neque creditur unquam propter Dei auctoritatem ; si vero sit sermo de immediata ac necessaria connexione inter objectum formale fidei, et veritatem rei revelatae , sic verum est illam connexionem per fidem cognosci ; inde tamen fit non cognosci ex vi discursus, sed per necessariam et simplicem adhaesionem hominis ad fidei objectum sibi propositum sub tali ratione formali, cujus etiam argumentum est , quia illa connexio non cognoscitur per discursum, alias rediret argumentum supra factum in num. 4, de processu in infinitum ; ergo cognoscitur per simplicem assensum fundatum in auctoritate divina, quae in illo objecto includitur ; ergo eodem modo creditur veritas rei revelatae.

7. Tertium pronuntiatum. — Hinc dico tertio, fidem etiam non praebere assensum ex vi discursus fundati in medio intrinseco, seu in propositione, seu propositionibus revelatis, quae pertinent ad materiam fidei. Hanc assertionem a fortiori probant rationes factae in praecedenti, quia etiam in hoc discursu, si sumatur ut causa per se et propria ratio assentiendi, minuitur multum certitudo fidei, seu assensus , quia fit per se pendens a lumine naturali. Deinde hic evidentius mutatur for- malis ratio objecti, quae dat unitatem, vel distinctionem specificam actibus; ergo talis assensus non potest esse ejusdem speciei cum assensu fidei, et ideo neque fides esse potest. Antecedens patet, quia ibi ratio assentiendi non est auctoritas Dei, saltem integre, sed ad summum ex parte, quia assensus ille magna ex parte fundatur in medio intrinseco, vel, quod idem est, in natura ipsius rei, ut, verbi gratia, cum ita Theologus argumentatur : Onnis homo est risibilis ; Christus est homo ; ergo Christus est risibilis ; si assensus conclusionis praecise spectetur ut elicitus ex praemissis, non datur propter solam Dei auctoritatem, sed maxime quia inter hominem et risibile est naturalis connexio, et differentia constituens hominem est medium intrinsecum ex quo oritur risibilitas ; ergo assensus per se fundatus in tali medio non potest esse assensus fidei. Et hoc potest etiam confirmari a posteriori, quia alias non esset distinctio essentialis inter fidem et Theologiam, earumque assensus, quod non videtur admittendum.

8. Ad fundamentum prime sentent/m , in num. 2, et ad confir nationes. — Ad fundamentum ergo primae sententiae negatur propositio ibi assumpta, quae est basis totius argumenti, scilicet, quando potentia tendit in unum objectum materiale propter aliud formale etiam extrinsecum, et re ipsa distinctum a materiali, necessarios esse plures actus: nam, licet interdum ita fieri possit, quando scilicet ipsum objectum formale etiam est per se terminus alicujus actus et materia ejus, nihilominus, quando praecise accipitur ut ratio tendendi in aliud, non oportet actus esse distinctos, ut videre licet in electione medii propter finem, quae potest fieri simplici actu, et in dilectione proximi propter Deum, et in cultu imaginis propter rem repraesentatam ; et ratio est, quia, proposito tali objecto ut amabili, verbi gratia, sub tali ratione extrinseca, potest voluntas simpliciter tendere in illud propter aliud; ita ergo in praesenti, proposito objecto materiali fidei, ut credibili sub auctoritate divina, potest intellectus per voluntatem moveri et captivari, ut in illud simpliciter tendat sub tali motivo; et quamvis fortasse discursus antecedat, ut objectum possit perfecte ita proponi, ille diseursus non est causa per se, neque propria ratio credendi, sed est applicatio ob;ecti, ut saepe in superioribus dixi. Et in hoc cernitur magna differentia inter fidem divinam et humanam, quia humana per se supponit cognitionem principiorum a qui- bus pendet, et illam accipit, non ex eadem fide. sed ex lumine naturali, vel ex aliquo experimento, quod secus est in divina fide, ut saepe dixi. Et similis differentia cum proportione invenitur inter scientiam et fidem, et ideo confirmationes sumptae ex his extremis non procedunt.

9. Ad fundamenta secunde sententiae in num. 3. — Ad primam confirmationem. — Ad fundamenta alterius sententiee, negamus assensum pure Theologicum, et maxime per se pendentem ex discursu, esse assensum fidei, vel aeque certum cum illo, quod satis probatum est; neque suflicit quod sit assensus certus et obscurus, quia intra illam certitudinem possunt esse gradus essentialiter diversi, quando et ratio assentiendi et modus mediatus vel immediatus variantur, ut satis etiam explicatum est. Ad argumentum autem quod sumebatur a posteriori ex definitionibus Conciliorum, dico imprimis fere nunquam fundari Concilia in solis hujusmodi illationibus, sed adjungendo simul vel aliquas Scripturae locutiones, vel traditionem Patrum, vel consensum Ecclesiae ; quod si interdum fandantur in hujusmodt: illatione sola, ideo est quia propositio definita, non tantum virtute, sed ctiam tormaliter continetur in praemissis, licet fortasse confuse vel minus explicite; et ita utuntur discursu ad explicandam veritatem et revelationem, non vero ut sit propria ratio assentiendi. Ac denique quomodocumquce definiant, sua definitione dant immediatam credibilitatem rei definitae, et faciunt ut sit credibilis immediate ex auctoritate divina, propter infallibilem assistentiam Spiritus Sancti, ut supra, disputatione tertia, declaravi in sect. 14.

10. Ad secundam confirmationem. — In ultima confirmatione illius sententiae petitur distinctio Theologiae a fide, et consequenter quis et qualis sit assensus Theologicus, et habitus qui per illam comparetur. Quae omnia non possunt breviter explicari pro dignitate, et solent in principio primae partis tractari, et ideo pauca dicam. Primum, generatim assero omnem assensum Theologicum, per se fundatum in discursu tauquam in propria ratione assentiendi, esse actum non solum a fide distinctum, sed etiam in substantia sua naturalem, et consequenter certitudinem illius non excedere certitudinem naturalem illius principii, a quo per se pendet. Haec omnia constant ex dictis, et probantur etiam per illam confirmationem. Deinde vero assero posse Theolo- gum uti discursu, non ut ratione formali, seu causa per se assentiendi, sed ut conditione necessaria, vel accommodata ad explicandum et proponendum quid sub divina revelatione contineatur, ita ut, facta explicatione, tota ratio assentiendi sit divina revelatio. Et tunc dico taiem assensum esse supernaturalem, et certiorem assensu naturali, juxta dicenda in duabus sectionibus sequentibus. Tertio, propter comparationem bujus actus cum actu fidei, advertendum est, quod supra, disputatione illa tertia, sectione undecima, numero septimo, notatum est, conclusionem illatam per hujusmodi syllogismum Theologicum interdum contineri im mediate sub revelatione divina, quia formaliter continetur in praemissis, vel in aliqua praemissa reveiata, ut singularis propositio continetur sub distributiva, vel definitio in definito; et tunc assensus qui datur illo modo tali conclusioni non diftert ab assensu fidei, quia habet eamdem rationem formalem objecti. Aliquando vero non continetur conclusio illata formaliter in praemissa, vel praemissis revelatis, sed tantum virtute et adminiculo alicujus principii naturahs, ut quando colligitur una proprietas naturalis ex altera revelata, et ideo tunc assensum esse diversae speciei ab assensu fidei, quia non fundatur in immediata et formali revelatione divina, et nihilominus est probabile illum assensum esse supernaturalem, et certiorem principio naturali; quia non fundatur per se in illo, sed in revelatione, quamvis non immediata et formali, sed mediata et virtuali, ut latius in proprio loco primae partis probari solet.

Sectio 5

Qualis sit et quas proprietates habeat actus fidei

SECTIO V. Qualis sit, et quas proprietates habeat actus fidei?

1. Concinit auctor circa has proprietates, lib. 8 de Grat., cap. 19, a num. 1. — Assertio prima - assensus fidei est substantialiter supernaturalis. — Prior pars bujus tituli intelligi potest de qualitate essentiali et de substantia actus fidei, vel de qualitate accidentali. Hie vero praecipue intelligitur priori modo; namin posteriori sensu vel coincidit, vel comprehendit etiam posteriorem partem. Dicendum ergo est primo actum fidei esse supernaturalem intrinsece et in substantia. Haec assertio probata est late in materia de Gratia, libro secundo, a capite quarto usque ad nonum, et ideo paucis illam expediam. Etenim circa illam unum est principium de fide certum, scilicet actum fidei Christianae, prout ad salutem postulatur, esse donum Dvei, et non posse sine auxilio gratiae ab homine fieri; hoc docet Christus Dominus, Joan. 6, dicens: Nemo potest venire ad ine, nisi pater meus traxerit eum ; et statim declarat illud cenire, fieri per fidem. Unde etiam ait: Hoc est opus Dei, ut credatis in ipsum ; et Paulus, ad Philip., primo: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, etc. Definitur in Concilio Arausicano et Milevitano, et Tridentino, sess. 6, canone 3 et 4. Traditur ab Augustino passim, praesertim libro de Praedestinatione Sanctorum. Ex hoc autem principio, colligitur clare actum fidei esse aliquo modo supernaturalem ; nam propter hanc solam causam ita pendet ab auxilio supernaturali, ut sine illo fieri nullo modo possit. Tunc autem oritur quaestio inter Doctores, in quo sita sit supernaturalitas talis actus; an in ejus substantia, vel in aliquo modo accidentali illius; nos autem concludimus consistere in substantia, seu in differentia essentiali alis actus; tum quia provenit ex formali objecto ejus, tum etiam quia nullus modus accidentalis cogitari potest, in illo actu, qui supernaturalis sit, et necessarius ad salutem, quae omnia citato loco latius prosecutus sum.

2. Assertio secunda : actus fidei semper est infallibilis.—Prima objectio in contrarium alibi expedita est. — Dico secundo: actus fidei est semper verus et infallibilis. Hanc assertionem sub aliis terminis docet D. Thomas 2. 2, quaest. 1, artic. 3, dicens fidei non posse subesse falsum, quod etiam docent omnes Commentatores ibi, et Scholastici in 3, distinct. 23. Et est res clara et certa ex dictis supra de objecto formali fidei, disput. 3, sect. 4; ostensum est enim veritatem primam, quae non nisi verum dicere potest, esse rationem formalem objectivam omnium actuum fidei; sed actus fidei non potest ferri extra suum objectum ; ergo non potest esse nisi verus, quia veritas consistit in conformatione ad objectum. Difficultas autem praecipua quae hic esse potest, quia interdum potest apparens revelatio Dei proponi ut vera, et versari circa falsum, jam supra, disput. 3, sect. 13, tractata est, ubi negavimus actum fidei infusae posse unquam eclici, nisi ex vero testimonio divino.

3. Secunda objectio.—Quid nonnulli respondeunt. — Vera responsio er D. Thoma. -- Alia vero objectio hic etiam fieri solet, quia contingit eamdem propositionem per solam tem- poris successionem et rerum mutationem, transire de vera in falsam, nerseverante intellectu in eodem actu; ergo idem posset contingere in actu fidei, atque ita ex vero fieri falsum, ut, paulo ante nativitatem Christi erat vera assertio: Christus nascetur, et poterat actu de fide credi; ac proinde si quis duraret in illo actu fidei usque ad praesentem, vel jam factam nativitatem Christi, propositio inciperet esse falsa, et nihilominus, idem actus fidei perseveraret. Kespondent aliqui perseverare quidem eumdem actum mateiialem, et transire de vero in falsum, tamen desinere esse actum fidei, eo ipso quod incipit esse falsus. Sed hoc non recte dicitur, quia actus. qui est fidei, essentialiter est actus fidei, unde non potest mutari ex fide in non fidem; tum etiam quia ille actus semper durat fundatus in testirnonio Dei; ergo, si fieret falsus, Deus praeberet testimonium falsitati. Vera ergo responsio est quam attigit D. Thomas, dict. artic. 3, ad 3, propositionem illam de futuro: Christus nascetur, duos posse habere sensus; unus est cum tanta temporis limitatione, ut includat negativam propositionem : Christus nondum est natus ; et in hoc sensu tunc ille assensus non erat de fide, sed ex conjectura humana, quia illa negativa pro illo tempore non erat revelata, et poterat judicium illud mutari de vero in falsum per objecti mutationem. Alius sensus est, ut propositio illa abstrahatur a limitatione temporis, et sit sensus, Christum fuisse aliquando venturum. sive jam illud impletum esset, sive non, et sic credi poterat per fidem, ct veritas assensus perseverabat etiam post Christi nativitatem.

4. Tertia objectio. — Quid respondeatur. — Melior responsio ex Gabriele, quem imitatur Dannes 2..9, q 1, art. 1, dub. 2, in ultima conclusione. — Altera difficultas in hoc puncto est, quia interdum ex propositione de fide colligimus propositionem falsam, aljuncta altera propositione falsa, vel per paralogismum, male inferendo ; ergo tunc fides efficiet assensum falsum. Respondeo tamen breviter, si sit sermo de habitu fidei, illum solum elicere suum assensum verum ; nam ad alium actum mediatum, qui fit.per discursum, non concurrit nisi ad modum causae remotae et per accidens; si vero sit sermo de ipso actu fidei , quidam etiam negant concurrere ad actum falsum , tum propter rationem factam, quia videtur hoc repugnare infallibilitati fidei; tum etiam quia actus fidei est ordinis supernaturalis, actus vero falsus est naturalis. Melius tamen Gabriel, in 3 distinct. respondet illud non esse inconveniens, quia illa falsitas nunquam est a fide, sed ab alia praemissa vel falsa existimatione intellectus, et ita licet actus fidei concurrat ad actum qui est falsus, non vero ut est falsus, seu ad falsitatem ejus, sicut Deus concurrit ad actum, qui est peccatum, non vero ad malitiam ; et hoc modo non est inconveniens assensum superioris ordinis concurrere ad assensum inferiorem, quia potest esse causa quasi aequivoca et universalis, quae per inferiorem determinatur. Sicut etiam actus scientiae potest ad actum falsum concurrere propter concausam deficientem, in quam reducitur semper defectus, qui in effectum ipsum resultat.

5. Assertio tertia : Actus fidei est obscurus et inevidens. — Dico tertio : actus fidei obscurus est et inevidens. Haec assertio communis est, et sufficienter sumitur ex definitione Pauli : Fides est argumentum qyon apparentan, ubi id notant communiter Partres et expositores, et ex supradictis de objecto formali fidei satis probata relinquitur, quia objectum est prima veritas, ita obscure revelans, ut ipsa etiam revelatio et auctoritas revelantis eadem fide credantur. Ergo actus in tali ratione fundatus non potest esse evidens. Quocirca nihil nobis de novo in hac assertione dicendum superest '. Solum prae oculis habendum est duobus modis posse actum fidei dici inevidentem. Primo, formaliter et in se, seu ex parte objecti, et hoc modo praecipue intelligitur assertio, et probatur rationibus ftaetis. Secundo, etiam concomitanter, seu ex parte subjecti, et in hoc sensu est quaestio an actus fidei excludat evidentiam ab intellectu credentis, etiam per aliud medium, seu per aliam concomitantem cognitionem, et de hoc puncto satis dictum est in superioribus, disput 3, sect. 9. Credimus enim, secundum legem ordinariam, et juxta modum consentaneum naturis rerum, fidem esse inevidentem, seu de non visis etiam isto modo. Nihilominus simpliciter credimus non repugnare, neque implicare contradictionem , actum fidei esse simul cum actu evidente, praesertim quando actus evidens est inferioris ordinis, quia dat locum certitudini fidei, ut citata sectione nona satis declaratum est.

6. Assertio quarta : actus fidei est certus. — Sana explicatio certitudinis fidei in qua conci- nit auctor, lib. 9 de Grat., c. 10, a num. 10. — Dico quarto : actus fidei, licet sit obscurus, est simpliciter certus. Haec assertio communis est Doctorum et Paitrum quos statim referam, eamque optime probat Bernardus , contra quosdam haereticos , Epistol. 190, ex illo, 2 Tim. 1: Scio cui credidi, et certus sum. Idem probat ex illo, Tob. 3: Pro certo habeat omnis qui te creditl. Et Act. 2: Certissime sciat domus Israel, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus, hunc Jesuin quem vos crucifia stis. Ut autem probetur ratione, oportet advertere multiplicem esse certitudinem. Una est simpliciter, alia secundum quid. Prior dici solet, vel mathematica, vel metaphysica, aut physica. Hic vero per certitudinem simpliciter intelligimus eam quae excludit omnino formidinem, seu dubitationem, aut periculum falsitatis. Altera vero dici solet certitudo moralis, quae est de his rebus quae ut plurimum ita sunt, licet possint interdum deficere. Assertio ergo de certitudine simpliciter intelligenda est. Ulterius vero haec certitudo distinguitur a Durando, in 3, d. 23, q. 7, n. 7et seq., in certitudinem evidentia et certitudinem adhaesionis, additque Durandus priorem esse veram certitudinem, quam Bonaventura etiam speculativam appellavit, seu ex parte intellectus, ut eam ab adbhaesione ex parte effectus distingueret, in 3, d. 26, a. 1, q. 5, et alibi non semel. De posteriori autem dicit Durandus non mereri nomen certitudinis, quia potest esse interdum de rre falsa. Unde cum postea dicat certitudinem fidei esse tantum certitudinem adhaesionis, multum videtur illam minuere, et non recte de illa sentire, cum tamen perfectissima sit, ut statim ostendam. Ut ergo ratio et perfectio ejus intelligatur, possumus aliter illam distinctionem certitudinis explicare, nam quaedam est ex parte objecti, alia ex parte subjecti. Prior non est explicanda per evidentiam, neque ad illam limitanda, sed per infallibilitatem exponenda est; nam si objectum, seu ratio assentiendi talis sit, ut ei non possit subesse falsum, nata est causare certitudinem simpliciter et perfectam, sive objectum illud evidenter cognoscatur, sive non : quia excludit omne periculum falsitatis. Certitudo vero ex parte subjecti recte dicitur adhaesionis, quia consistit in modo assentiendi sine haesitatione. Haec autem subdistinguenda est. nam interdum est consentanea objecto, et prudenter ac secundum rectam rationem illi tribuitur, et talis certitudo, licet adhaesionis sit, perfecta est, et optime illud nomen meretur, quia est consentanea objecto et rectae rationi; alia vero est excedens capacitatem objecti, ac proinde imprudenter et praeter rationem concepta, et talis revera non meretur nomen certitudinis, sed pertinacia potius dicenda est.

7. Probatur jam assertio. — Assertio igitur intelligitur de certitudine adhaesionis et objectiva, seu consentanea objecto, et sic probatur facile, quia certitudo haec, quatenus objectiva, coincidit cum infallibilitate objecti ex vi suae rationis formalis ; ostensum est autem objectum fidei esse infallibile; ergo ex se inducit certitudinem ; et hinc facile etiam probatur ex parte subjecti; nam fidelis ita credit res fidei, ut nullum timeat periculum falsitatis; omnis enim dubitatio deliberata circa res fidei destruit fidem, ut dicitur in capite primo de Haeret. ; ergo assensus fidei datur cum certitudine adhaesionis ; sed illa adhaesio non excedit dignitatem objecti ; imo est illi commensurata et consentanea, atque etiam debita, propter excellentiam ejus; est etiam prudens, et conformis rectae rationi, ut in superioribus, tractando de credibilitate fidei, late ostensum est ; et patet, quia est actus supernaturalis et divinus, ad quem Deus specialiter movet; ergo est perfecta et propriissima certitudo, longe in hoc differens ab haereticorum pertinacia.

8. Quanta sit certitudo fidei. — Inquirendum vero superest quanta sit haec certitudo fidei, et specialiter an sit major certitudine naturali. Ubi, primo occurrebat quaestio, an inter certitudines simpliciter possit una esse major alia, cum omnibus repugnet falsitas et periculum falsitatis. Sed haec quaestio tractatur a dialecticis ir libris Posteriorum, cum Aristotele, in lib. 1, cap. 2, circa finem, et suppono in illa partem affirmantem, nam prima principia censentur naturaliter certiora conclusione scientifica. Licet enim certitudo per privationem explicetur, quam significat infallibilitas, nihilominus non consistit formaliter in privatione, sed in positiva perfectione, quae potest essc major et minor, juxta excellentiam actus, et causarum ejus, sicut substantia immaterialis magis vel minus perfecta quoad spiritualitatem esse potest, licet privatio materiae, quae nomine immaterialis substantie significatur, in omnibus aequalis esse videatur, atque hanc etiam inaequalitatem positivam in veritatibus admisimus in disput. 9 Metaph., sect. 1, num. 24.

9. Sententia Durandi, certitudinem fidei esse minorem quam scientie. — Primum fundamentum. — Secundum. — Tertivm. — Hoc ergo supposito, in praeeenti puncto Durandus, citata quaest. 7, num. 10, sentit certitudinem fidei esse minorem certitudine scientiae, et idem sumi videtur ex Hugone de Sancto Victore, lib. 1 de Sacramentis, p. 10, cap. 1, ubi definit fidem esse certitudinem majorem opinione, et minorem scientia. Fundamentum esse potest, quia major est certitudo quae expellit omnem dubitationem et formidinem, quam quae illam permittit ; sed scientia prorsus excludit formidinem et dubitationem, fides vero potest esse cum aliqua dubitatione, saltem repentina et indeliberata; ergo haec est minor. Secuudo, major est certitudo evidentiae quam solius adhaesionis. Probatur, quia illa cogit intellectum, et immutabilis est in necessitate quam infert, et talis est certitudo naturalis; altera vero, quae est fidei, non cogit, sed est voluntaria et mutabilis; ergo illa est major. Tertio, argumentari possumus saltem certitudinem naturalem principiorum esse majorem, quia ex illa pendet certitudo fidei, ut patet de illo principio: Quodlibet est vel non est, quod virtute includitur in quacumque alia veritate.

10. Assertio quinta : in ordine, certitudo fidei major est quam scientie. — Probetur ex Scriptura et Patrius. — Nihilominus dicendum est certitudinem fidei esse scientia majorem. Hanc assertionem tradunt communiter Doctores, divus Thomas 2. 2, quaest. 4, art. 8, Alens., 3 parte, q. 68, in 3; Bonaventura, Richardus, Gabriel, Albertus et alii, iu 3, dist. 23 et 25; Marsil., in 3, q. 14; Soto, libro 3 de Natura et Gratia, cap. 10; Vega, lib. 9 in Trident., cap. 2; Valent , tom. 3, disp. 1. q. 4, punct. 8, et alii initio 1 p., q. 1, comparantes Theologiam cum scientiis naturalibus, ubi Molina, art. 5 et alii; et sumitur ex Augustino, lib. septimo Confess., cap. 10, dicente: Facilius dubitarem vivere me, quam esse vera qua audivi. Chrysostomus etiam, homilia 21, in ad Hebraeos 11, ita exponit illud: Fides est argumentum non apparentium, id est, iuquit, majorem certitudinem de illis faciens, quam de his quee videntur. Similiter dixit Basilius, homilia in Psalmum 115, initio, fidem persuadere pra omnibus rationalibus methodis. Goncinit in Regulis moralibus, regula 80, capite 21. Idem sentit Bernardus, dicta epistola 190; et Richardus de Sancto Victore, lib. primo de Trinitate, capit. 2. et non parum suadent hanc veritatem verba Petri, epistola 2, cap. 1: Habemus firmiorem propheticum sermonem ; et verba Pauli, ad Galat. primo: Si Angelus de calo, eic. Denique facit illud, Luc. 21: Caium et terra transibunt, verba autem mec non praeteribunt.

11. Item ratione a priori. — Ratio autem propria sumitur ex altioribus causis, quibus nititur certitudo fidei; fundatur enim in prima veritate, quam fallere vel falli impossibilius est quam naturalem scientiam hominis errare; item pendet certitudo fidei ex lumine infuso et divino. quod longe excellentius est quam lumen naturale intellectus; hujusmodi ergo lumen etiam confert excellentiorem certitudinem. Unde soepe corrigimus naturale lumen per lumen fidei, etiam circa illa quae videntur esse prima principia, ut patet in ilo principio : Quecumque sunt eadem uni Lertio, sunt eadem inter se, quod in materia de Trinitate! limitamus ad res finitas; et in alus mysteriis , praesertim Incarnationis et Eucharistiae, multa alia limitamus, ut fidei non repugnent; ergo signum est lumen fidei certius esse. Denique, quatenus fides pendet ex voluntate, ut jam dicam, nititur in speciali motione Spiritus Sancti, quae efficax est ad praestandam excellentiorem certitudinem. Unde etiam fit ut certitudo fidei non admittat deliberatam dubitationem in intelleciu, etiamsi mille argumenta occurrant, quibus homo satisfacere nesciat, nisi ad fidem confugiendo, quod est etiam apertum signum majoris certitudinis.

19. Ad fundamentum primum Durandi, in num. 9, ut quidam respondeant. — Vulgaris distinctionis, certitudinis secundum se et quoad n0s, falsus sensus excluditur. — Verus sensus affertur. — Ad fundamentum praecipuum contrariae sententiae solet dari vulgaris distinctio, certitudinem fidei dupliciter considerari posse, scilicet secundum se, vel quoad nos, et secundum se esse certiorem, quod probant argumenta facta pro assertione : quoad nos vero, esse minus certam, et hoc probare priora fundamenta ; ita distinguit divus Thomas supra, et explicat Cajetanus ibi, et 1 p., q. 1, art. 3; et Capreolus in 3, distinct. 25, ad argumenta contra tertiam conclusionem. Sed distinctio est obscura, et sano modo interpretanda, ne aliquid falsum contineat; nam si sit sensus fidem ita esse in se certiorem, ut non reddat etiam nos magis certos, falsa est doctrina; quid enim prodesset nobis major certitudo fidei in se. si nos etiam non redderet magis certos? Vel quomodo posset nobis constare de hac majori certitudine fidei in se, s! in nobis illam non efficeret ? Praeterea, testimonia et rationes quas adduximus, non solum probant res fidei esse certiores, sed etiam fideles de illis esse magis certos; nam effectus hujus certitudinis in nobis fiunt, et quasi experimento et quibusdam signis cognoscuntur, ut numero praecedenti declaratum est. Denique, quando dicimus fidem esse certiorem, non tractamus de materia fidei ; nam de illa constat esse objective, ut sic dicam, certissimam, id est, maxime necessariam, et omni fide dignam; sed tractamus de ipso actu, et sic non potest actus praescindi a nobis ; nam intrinsece est actus vitalis noster, et forma, seu motus actuans intellectum nostrum, quem cum objecto conjungit; ergo vel ille actus non est in se certior, vel intellectum reddit certiorem , quia non habet illam certitudinem quasi separatam et abstractam, sed actuantem intellectum nostrum. Sensus ergo illius distinctionis, ut veritatem contineat, esse debet fidei actum ex se habere puram certitudinem; nihilominus tamen, ex parte subjecti, posse cum illo concomitanter esse aliquam imperfectionem indeliberatae formidinis, seu dubitationis, quam non possit fides impedire seu praevenire, propter obscuritatem suam ; et ita explicuit D. Thomas supra ad 2, et quaest. 10 de Verit., art. 12, ad 6, et q. 14, art. 2, ad 7, et in 2, distinct. 23, quaest. 2, articul. 2, quaestiuncula tertia.

13. Ex praedicto sensu respondetur jam ad illud fundamentum.— Ad secundun. — Ad terLium.—Ad argumentum ergo respondeo, solum probare actum fidei secundum quid, esse minus certum ex imperfectione intellectus , simpliciter tamen esse certiorem, et ad hoc sufficere ut excludat omnem deliberatam formidinem et dubitationem, cum majori adhaesione ad objectum suum. Ad secundum respondetur, solum probare certitudinem fidei esse alterius rationis a cerbtudine evidentiae, et in hoc inferiorem, quod non cogat intellectum; atque hoc modo exponendus etiam est Hugo de S. Victore, supra citatus, in num. 9, cum dicit fidem esse certitudinem minorem scientia ; loquitur enim de toto actu fidei, et dicit esse minorem, quoad evidentiam. Hoc tamen non obstat quominus simpliciter certior sit. Ad tertium, licet aliqui dubitent de practica comparatione respectu primorum principiorum, nihilominus rationes supra fac- tae, etiam hoc probant, et locutiones Patrum universales sunt, et ideo respondeo certitudinem fidei per se non pendere etiam ex primis principiis, ut lumine naturali notis, quia non pendet per se ex discursu proprio, ut probavi sectione praecedenti, a num. b, et omnia principia formalia, ex quibus pendere potest, non aliter fundant ipsam fidem, quam ut credita per eamdém fidem, ut supra circa objectum formale etiam probatum est, disp. 3, sect. 12. Unde, si aliquod est primum principium quod necessario involvatur in assensu fidei in eadem materia, etiam est ipsa fide creditum, neque fides pendet ab illo, ut naturaliter cognito ; ut, verbi gratia, si credo Deum esse Trinum, necessario credo non esse unicum in persona, neque esse quatuor personas, non propter principium naturale: Quodlibet est vel non est, ut naturale est, sed quia ipsamet fides, quae facit credere aftirmationem esse veram, facit etiam credere negationem esse falsam, et sic de aliis.

Sectio 6

Utrum actus fidei sit ab actu voluntatis, et consequenter an sit liber, voluntarius et moralis

SECTIO VI. Utrum actus fidei sit ab actu voluntatis, et consequenter an sit liber, voluntarius et moralis?

1. In actu fidei duplex ratio virtutis, intellectualis et moralis.—Punctum quaestionis.— In actu fidei duplex ratio considerari potest: una est intellectualis virtutis, quae per se et intrinsece illi convenit; altera est moralis rationis, quam habet ex modo quo fit. Hactenus ergo priorem rationem consideravimus, quae est quasi fundamentalis et substantialis, et omnes proprietates quas de nlo explicuimus, sub hac ratione ill conveniunt, et sunt inirinsecae et per se ex vi sui objecti, alias vero accidentarias physicas et reales, ut sic dicam, nullas habet, praeter quasdam generales, quae considerari possunt in omnibus actibus intellectus, ut sunt intensio et remissio, de quibus nihil speciale dicendum occurrit, et ideo tractare incipimus de proprietatibus moralibus ejusdem actus, quae medio actu voluntatis, vel in ordine ad illum, ipsi conveniunt. Supponimus autem duobus modis posse actum aliquem esse a voluntate, scilicet, vel eliciente, vel imperante, scu movente aut applicante. Et primo quidem modo constat actum fidei, de quo hactenus dictum est, non esse a voluntate, quia est elicitus ab intellectu, qui, teste Paulo, 2 Corint. 10, captivatur in obsequium fidei Christi, quia tendit in verum sub ratione veri, quod ad intellectum spectat, et hoc etiam in superioribus, d sp. 1, sect. 1, num. 2, late probatum est. Quaestio ergo solum relinquitur de posteriori modo, an actus fidei sit ab intellectu, ut moto a voluntate applicantc intellectum per suum actum ad assensum fidei, id est movendo illum non solum quoad exercitium actus (hoc enim commune est caeteris actibus, seu cogitationibus intellectus) sed etiam quoad determinationem seu speciem actus.

2. Prima opinio, non reguirens actum voluntatis ad credendum ; ejus funda nentum repicitur .—Alterum quogue fundamentum ezploditur. In hoc ergo puneto referri potest opinio cujusdam Francisci de Marchia, quam referunt Gregorius, quaest. 1 Prologi, art. 4, et Ocham, quaest. 3, qui d.xit intellectum non indigere determinatione voluntatis ad credendum ; habuit tamen fundamenium improbabile, scilicet, res fidei esse evidentes, quod supra, disputatione tertia, a sectione 7, rejectum est. In cadem vero sententia fuit Holcoth., in 1, quaest. 1, art. 6, dub. 1,ad 1; et fundatur solum, quia fides debet ita proponi, ut sit evidenter credibilis; tunc autem intellectus necessario assentitur sine voluntate, sicut daemones vel inviti credunt et contremiscunt, Jacobi 2; et nos, etiamsi nolimus, credimus Romam esse. Sed hoc etiam fundamentum est infirmum ; nam res evidenter credibiles non sunt evidenter verae; ergo illa evidentia non est sufficiens ad cogeudum intellectum, ut assentiatur rei propositae tanquam verae, sicut fides Christiana assentitur. Neque exempla sunt similia, quia alia fides daemonum non est infusa, sed acquisita, et in tantum est necessaria, in quantum funda:ur non solum in evidentia credibilitatis, sed etiam in evidentia veritatis, saltem in testificante ; et similis est fides quod Roma sit, nam fundatur in evidentia morali multitudinis testificantium.

3. Secunda opinio, requirens solwin ne voluntas resistat. — Ejus fundamentum. — Confirmatur. — Aliter vero quidam Doctores dixerunt necessarium quidem esse ut volun:as non contradicat, non esse tamen necessarium ut positive moveat ad eredendum. Quod solet tribui Scoto, in 3, dist. 25, quaest. 2, ut videre est in nostro Abertin., corollar. 5, ex 3 principio philos., num. 10. Sed revera non di- cit; magis vero id significat Marsil., quaest. 14, art. 1, dub. 3, ad ult. ; dicit enim, licet voluntas possit movere intellectum, non tamen esse semper necessarium. Fundari potest , quia ante motionem voluntatis praecedit objectum intellectus sufficienter illi propositum ; ergo si voluntas non resistat, poterit assentiri, licet non positive moveat. Patet consequentia, quia unaquaeque potentia potest per se ferri in objectum suum sibi sufficienter propositum; et confirmari potest, quia alias posset voluntas movere intellectum ad assensum pro suo arbitrio, et sine sufficienti ratione quia non propter aliam causam potest motio voluntatis esse necessaria.

4. Resolutio communis, et certa requirens actum voluntatis ad credendum. — Nihitominus sententia communis est, ad credendum, praesertim fide divina et infusa, necessarium esse actum voluntatis, quo determinet intellectum ad credendum. I:a docet D. Thomas, dicta quaest. 1, art. 4, et quaest. 2, art. 1, ad 3, et quaest. 4, art. 5; et ibi Cajetanus, et omnes expositores, et Capreolus, in 3, dist. 24, quaest. 1, art. 3; Ferrarienrs, 3 cont. gentes, cap. 40, et alii scholastici, in 3, dist. 23, ubi specialiter Richardns, art. 4, quaest. 2; et Scotus, loco citato; Vega, lib. 6 in Trident., cap. 14; Valent., tom. 3, disput. 1, quaest. 1, punct. 4; et est vera et certa sententia, quam tribus propositionibus breviter declaro et confirmo.

5. Ejus prima propositio. — Primo ergo dico actum fidei esse liberum, non solum quoad exercitium, sed etiam quoad specificationem ; ita colligitur imprimis ex Scripturis dicentibus, posita eadem praedicatione Evangelii, quoslam credere, quosdam non credere, quae est indifferentia quoad specificationem, nam illud, non credere, significat positivum dissensum. Ita autem habetur Actor. 17, in fine. et cap. 28; et Christus, Marci ultimo, dixit: Preedicate Evangelium, qui crediderit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur ; et Paulus al Rom. 10, cum Isaia dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? quia nimirum hoc positum est in libertate hominum. Unde subjungit Paulus: Non omnes obediunt Hoangelio ; obedientia autem dicit opus liberum. Secundo, habetur haec veritas ex Concilio Arausicano, cujus verba infra referam ; expressiora sunt in Tridentino, sess. 6, cap. 6, ubi ait disponi homines ad justitiam: Dum fidem ex auditu concipientes, libero moventur in Deum credentes. Favet etiam Concilium Tole- tanum IV, capit. 23, dicens infideles non cogi ad fidem : Quia fides debet esse libera. Tertio, est haec sententia communis Patrum quos supra retuli, disput. 3, sect. T, tractando de inevidentia fidei, et specialiter Irenaus, libro quarto contra haereses, capit. 72, dicit servari a Deo libertatem arbitrii, etiam in credendo; et eodem sensu dixit etiam Augustinus: Cetera polest homo nolens, credere autem non nisi volens. Videri potest lib. de Praedestinatione Sanctorum, cap. 2 et sequentibus, et de Spiritu et littera, cap. 23, et libro 1 ad Simplicianum, quaest. 2, et tractatu 26 in Joan. Ratio a priori est, quia nihil est quod necessitet intellectum ad credendum; supponimus enim Deum non inferre illi necessitatem extrinsecam, ut constat de fide ex materia de gratia. Item non esse aliam causam extrinsecam, quae illam necessitatem possit intellectui im ponere, quia solus Deus habet potestatem movendi mentem immediate, praesertim ad actum secundum. Neque etiam datur causa intrinseca talis necessitatis, quia haec est sola cvidentia; ergo actus fidei non est necessarius; ergo liber. À posteriori autem ostenditur, quia infidelitas est grave peccatum, juxta illud: Qui non crediderit condemnabitur ; etillul: EacusaLionem non habent de peccato suo ; quod etiam satis indicat exaggeratio illa Pauli, 1 Timoth. 5: Infideli deterior ; peccatum autem supponit libertatem ad oppositum actum; et e contrario actus fidei est meritorius, juxta illud ad Rom. 4: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam ; actus autem meritorius liber esse debet, ut constat ex materia de merito, et diximus, libr. 12 de Grat., capit. 3; ergo, etc.

6. Secunda propositio.—Secundo, dicendum est actum fidei voluntarium esse debere per denominationem ab actu voluntatis. Haec assértio sequitur ex praecedenti, et ex Scriptura facile probari potest ; dicit enim Paulus: Corde creditur ad justitiam, ad Rom. 10. Nomine autem cordis, voluntas maxime comprchenditur. Unde, Actor. 8, dicit Philippus: Si credis ex toto corde, id est ex tota voluntate, sicut de amore Dei dicitur esse debere ex toto corde ; et cap. 16, de quadam muliere dicitur: Cujus Deus aperuit cor, ut intenderet his quee dicebauntur a Paulo; et eodem modo incredulitas tribuitur duritiei cordis, Isai. 6: Eaceca cor populi, etc., et affertur Joann. 12. Idem prob atur ex Conciliis, praesertim Arausicano dicente, afectumn credendi esse initiun fidev; pnam afftectus credendi actus voluntatis est. Idem probant testimonia Patrum, ut jam indicavimus, praesertim Augustini. Ratio vero est, quia omne liberum est voluntarium, ut constat ex 1. 2, q. 6; sed actus fidei est liber, ut in prima assertione probatum est; ergo est voluntarius. Non est autem per se intrinsece voluntarius, quia hoc est proprium actus appetitus, seu voluntatis, ut ex ipsamet voce constat, et ex loco citato, 1. 2; ergo oportet ut sit voluntarius per denominationem a voluntate. Et confirmatur, quia praeceptum datur de actu fidei; praeceptum autem in voluntatem directe et praecipue cadit, et hoc etiam probat argumentum sumptum ex ratione meriti vel demer:ti, in fine num. 5.

T. Tertia propositio opposita opinioni 2. — Unde concludimus, et dicimus tertio, ad credendum non satis esse voluntatem non repugnare, sed etiam necessarium esse ut voluntas per actum positivum moveat intellectum. Hoc probant omnia paulo supra adducta, tam ex Scriptura, quam ex Conciliis et Patribus; nam ideo inductio ad fidem, et gratia ad illam necessaria, ad voluntatem primo ac praecipue dirigitur, ut ad consentiendum fidei trahatur; et eadem ratione affectus credendi in:tium fidei dicitur. Ratio autem est, quia mortivum fidei intellectui propositum non movet illum ex necessitate; ergo non sufficienter determinat illum, quia in potentia non libera sufficiens determipatio necessario inducit actum; ergo necesse est ut determinetur per voluntatem, quia non potest cogitari alia causa illius determinationis ; ergo non satis est ut voluntas non repugnet, sed necessarium est ut positive moveat. Probatur consequentia, quia necessaria est aliqua causa positiva illius determinationis, et illa non potest esse idem intellectus, quia non est potentia formaliter libera; ergo necessario esse debet voluntas. Dicet forte aliquis, quamvis intellectus absolute non necessitetur ad actum fidei, nihilominus necessitari ex hypothesi quod voluntas non repugnet. Sed hoc etiam est aperte falsum, quia etiam posita non repuguantia in voluntate, medium fidei non est evidens quoad veritatem rei proposita; ergo non habet unde necessitet ad assensum.

8. Ad argumentum oppositum in nmum. 3. — Ad confir mationem responsio aliquorum.— Vera responsio.—Ad argumentum autem in contrarium, respondemus praecedere quidem sufficientem objecti propositionem, ut intellectus praebeat assensum, si ab aliquo principio habente efficaciam determinetur; nam quia a se determinari non potest, necesse est ut ab alio determinetur, quod principium non potest esse omnino extrinsecum ; alias determinatio illa non esset humana, neque ipsi credenti tribueretur, et ideo debet esse a principio intrinseco ipsi agenti, quod non est nisi voluntas. Unde ad confirmationem licet aliqui concedant totum quod in ea proponitur, nimirum posse voluntatem movere intellectum ad assensum pro solo arbitrio suo, etiamsi ex parte objecti non praecedat aliquod motivum, nihilominus neque hoc sequitur ex dictis, quia in fide praecedit sufficiens motivum ; neque est verum, quia voiuntas non potest movere intellectum extra objectum suum; si autem moveret ad assentiendum sine ullo motivo ostendente aliquo modo veritatem in objecto, profecto moveret intellectum exira objectum illius; imo ipsa moveretur sine objecto, quia moveretur in aliquid, ut credibile, quod sub tali ratione non esset propositum. Nam ipsa experientia docet hoc objectum, verbi gratia: Astra sunt paria, non posse proponi ut credibile, nisi aliqua ratione vel testimonio ostendatur ita esse; semper igitur praecedere debet ex partc intellectus ratio aliqua sufficiens ad assensum; tamen, quando illa non necessitat intellectum, oportet ut voluntas interveniat, quae intellectum moveat atque dcterminet.

Sectio 7

Qualis actus sit voluntas credendi, et quas habeat morales proprietates

SECTIO VII. Qualis actus sit voluntas credendi, et quas habeat morales proprietates.

1. Assertio prima : voluntas credendi sicut oportet est supernaturalis. — E'st contra Semipelagianos. — Et videtur etiam contra Scotum. — Primo, statuendum est voluntatem credendi esse donum Dei, quod sine speciali auxilio gratiae haberi non potest. Circa quam assertionem errarunt Semipelagiani, qui, cum corcederent ad reliqua bona opera esse necessarium auxilium gratiae, docebant saltem voluntatem credendi esse positam in viribus liberi arbitrii, ut ab illa sumi possit initium salutis. Ita referunt Prosper et Hilarius in epistolis ad Augustinum, quae sunt ante librum de Praedestinatione Sanctorum; et profecto Scotus, in 3, dist. 25, quaest. 2, non videtur ab hac sententia longe distare; dicit enim voluntatem ex puris naturalibus sufficere ut inte'lectum applicet ad credendum, et deinde infert uon esse necessarium in voluntate habitum infusum ad hunc actum, de quo postea videbimus. Fundamentum Semipelagianorum erat, quia fides debet esse libera; putabant autem non posse esse liberam, si a gratia penderet. Hoc autem fundamentum erroneum est, alias nullus actus liber a gratia essentialiter penderet, et necessitas gratiae libertatem destrueret; quod est manifeste contra tidem, ut ex propria materia constat. Fundamentum ergo magis apparens esse potest, quia, proposito objecto fidei, ratio ipsa naturalis dictat illud esse credendum et dignum fidei; ergo potest illi judicio voluntas consentire sola libertate naturali, quia potest naturaliter voluntas conformari intellectui in omni judicio naturali.

2. Probatur assertio prima ex Scriptura.— Probatur ex Conciliis. — Probatur ex Patribus.—Nihilominus assertio posita, quam etiam lib. 2 de Gratia, cap. 3, num. 2, tradidimus, de fide tenenda est. Primo, quia habetur satis expresse in Scriptura, ad Philip. 1: Vobis donatum est pro Christo, ut in eum credatis. Nam, licet credere consummetur in intellectu, dicit actum voluntarium et humanum, et ut sic dicitur pro Christo donatum ; ergo etiam voluntas credendi propter Christum donata est. Unde ibidem additur: Qui cepit in vobis bonum opus, ipse perficiet ; incipit autem bonum opus per bonum voluntatis affectum. Unde additur cap. secundo: Z7pse est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate. His accedunt generales regulae: Sine me nihil potestis facere, Joan. 15; et: Non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis, ad Rom. 9; et: Quid habes quod non accepisti ? ad Corinth. 4; et similes. Secundo, est hoc expresse et in particulari definitum in Concilio Arausicano, can. 4, ubi in hoc sensu traditur sub anathemate, initium fidei, id est ipsum credulitatis affectum, haberi non posse sine auxilio gratiae. Qnod in sequentibus capitulis per alias definitiones generales confirmatur; et favet etiam Concilium Milevitanum, cap. 4, et magis Tridentinum, sess. 6, canone 3 et 4. Tertio, docuit hoc seepe Augustinus, contra reliquias Pelagianorum, praesertim toto libro de Praedestinatione Sanctorum, a cap. 3, ubi fatetur aliquando se contrarium sensisse, scilicet, in quibusdam propositionibus in-epistol. ad Romanos, in 6, et duabus sequentibus; illud tamen retractavit lib. 1 Retractationum, cap. 23; idem docet Augustinus, lib. de Spiritu et litter., cap. 33 et 34; Fulgentius de Incarnatione et gratia, cap. 18; Prosper, contra Col latorem, cap. 6; et faciunt quae docent generaliter Patres de necessitate gratiae ad omnia et singula opera pietatis, praesertim Coelestinus I, in epistola prima ad episcopos Gallia, cap. 9 et 12, et Innocent. I, epistola 25 et 26.

J. Probatur tandem rationibus. — Ultimo potest haec veritas probari rationibus Theolocicis. Quia si voluntas credendi esset ex solis viribus naturae, initium salutis esset ex nobis, et non ex gratia, quod ab Ecclesia damnatum est. Sequela patet, quia fundamentum salutis est fides, et initium tdei est haec voluntas; ergo si haec voluntas esset ex nobis, id est, viribus nostris, nos per nos ipsos initium saluti daremus. Secundo, talis voluntas est quasi ultima dispositio ad donum fidei, quod est in intellectu, et est donum gratia; ergosiilla voluntas esset naturalis, homo per vires suas sufficienter se disponeret ad aliquod donum gratiae infusa, et inchoantis sanctificationem, quod etiam est fidei contrarium. Tertio, jam tota gratia esset ex aliquo merito hominis, saltem impetrativo , seu de congruo, et ita gratia jam non esset gratia, quia esset ex operibus, ut saepe Augustinus argumentatur ; sequela patet, quia illa voluntas aliquod opus est, et aliquale meritum, cum optime disponat ad fidem. Denique praeceptum credendi, ut disp. 13 dicetur, supernaturale est ; ergo non potest impleri viribus naturae ; impletur autem maxime per hanc voluntatem, quia praeceptum datur de actu libero, ut liber est, et ideo principaliter refertur ad voluntatem, et per illam vel violatur vel custoditur; ergo talis voluntas efficax et sufficiens ad implendum illud praeceptum, non potest haberi sine gratia.

4. De qua supernaturalitate procedat preecedens assertio. — Ut autem propriam radicem hujus necessitatis et sensum assertionis explicemus, oportet ulterius inquirere qualis sit supernaturalitas illius actus voluntatis, id est, an sit illi essentialis, an potius accidentalis ; quod alias dici solet, an ille actus sit supernaturalis quoad substantiam, vel tantum quoad modum. Habet enim hoc specialem difficultatem in illo actu, quia non supponit in intellectu actum supernaturalis ordinis et substantiae, in quo fundari possit; ergo neque ipse potest esse quoad substantiam supernaturalis. Antecedens patet, quia haec voluntas non supponit actum tidei, cum sit proxima causa ejus ; sed actus fidei est primus actus supernaturalis intellectus, tum quia propter hanc causam diertur fides radia justitic, in Tridentino, sess. 6, cap. 8; tum etiam quia omnia alia dona infusa intellectui supponunt fidem, et propter illam donantur. Consequenlia vero prima proba-ur, quia voluntas necessario supponit intellectum; ergo etiam voluntas supernaturalis in substantia supponere debet in intellectu actum ejusdem ordinis in quo fundetur. Propter quam rationem multi Doctores hanc partem amplexi sunt, multo magis in hoc actu, quam in aliis ad virtutes Theologicas proprie pertinentibus.

5. Assertio secunda de supernaturalitate actus quoad substantiam. — Probatur ec testimoniis adductis. —Nihilominus dico secundo actum voluntatis credendi esse in sua specie et essentia supernaturalem, et hanc esse potissimam rationem ob quam auxilium gratiae ad hunc actum necessarium est. Haec assertio est a modernis Doctoribus communiter probata; nam antiqui parum de illa disputarunt, ut in materia de Gratia, lib. 2, cap. 5, latius dictum est. Et breviter probatur, primo, ex testimoniis quibus probatum est auxilium gratiae esse necessarium ad hunc actum ; nam duobus modis solet esse auxilium gratiae necessarium ad aliquem actum: primo, per se et ex natura talis actus; secundo ex accidente, propter aliquam difficultatem ex parte subjecti, vel ex aliqua gravi tentatione orta, sicut requiritur gratia ad aliquem naturalem actum arduum et difficilem, quia multum repugnat appetitui. Ad voluntatem autem credendi, non tantum hoc posteriori modo, sed etiam priori, necessarium est auxilium gratiae, ut ex citatis testimoniis constat; tum quia simpliciter docent hunc actum non posse fieri sine gratia; tum etiam quia eamdem censent esse rationem de voluntate credendi, ac de ipsa fide; ergo necessitas haec oritur ex intrinseca natura et specie talis actus; est ergo in substantia sua supernaturalis, quia non potest assignari aliud principium, ex quo necessitas illa per se oriatur. Potestque hoc confirmari, quia in illo actu cogitari nequit aliquis modus per se illi conveniens, a quo habeat ut supernaturalis sit, extra substantiam ejus; ergo habet ex vi suae differentiae essenualis. Confirmatur secundo ex objecto talis actus, tam materiali, quam formali; objectum enim hujus voluntatis est ipse actus credendi, qui supernaturalis est in substantia, ut supra dixi; ratio autem formalis seu motiva est honestas illius objecti, quae etiam supernaturalis ordinis est, quia sumitur ex conformitate ad supernaturalem regulam, ut statim explicabo; ergo species actus, quae sumitur ex illo objecto, supernaturalis etiam est; nam hac ratione probamus reliquos actus infusos supernaturales esse. Ultimo confirmatur ex effectu, quia haec voluntas efficaciter movet intellectum ad actum fidei supernaturalem quoad substantiam ; imo quodammodo firmat illum in sua certitudine superante certitudinem naturalem; ergo necesse est ut actus voluntatis sit ejusdem ordinis. Patet consequentia, quia non potest ficri ut voluntas, per naturales vires suas, efficacitet moveat intellectum ad actum superantem vires naturales; item, quia alias claudicaret actus fidei, et certitudo ejus, ut in simili dixit D. Thomas 2. 2, q. 4, art. 2. Ubi satis favet huic sententiae, ut in sequenti disputatione latius dicam.

6. Primum corollarium deducitur et ostenditur .—Explicatur Scotus in n. 4 allatus. — Atque hinc infertur primo hunc actum supernaturalem, non solum aliquando, sed semper esse necessarium ad subjiciendum intellectum fidei Christianae. Probatur, tum quia Concilia absolute et sine limitatione loquuntur ; tum etiam quia haec necessitas est per se et ex intrinseca supernaturalitate actus fidei. Quaproptér in hoc non probamus sententiam Scoti, qui oppositum sentire videtur loco citato, quamquam possit aliqua ratione explicari, distinguendo in actu fidei specificationem ab exercitio; et similiter in voluntate distinguendo actum quo determinat intellectum ad fidem secundum speciflcationem ejus, captivando intellectum in obsequium fidei, ab actu quo movet intellectum jarn credentem habitualiter ad exercitium actus; igitur priori modo semper est necessarius actus supernaturalis voluntatis ad credendum, et hoc probant testimonia, et rationes adductae ; posteriori autem modo contingere potest ut fidelis per actum naturalem voluntatis se applicet ad considerandum vel contemplandum in materia fidei, et postea exerceat supernaturales actus intellectus. sine alia motione actuali per supernaturalem actum voluntatis, quia tuuc jam habitu ducitur, et actus supernaturales intellectus, qui tunc fiunt, non producuntur in tali specic ex vi imperii praesentis voluntatis, sed in virtute praecedentium actuum voluntatis supernaturaliter moventis, et subjicientis intellectum Christianae fidei.

7. Primum corollarium satisfaciens fundamento in fine num. 1.—In num. 4.— Secundo, sequitur ex dictis responsio ad fundamentum propositum in principio sectionis, in fa- vorem contrarii erroris. Nam, licet per rationem naturalem possit cognosci credendum esse rebus revelatis a Deo sufficienter propositis, non potest tamen cognosci quod sit credendum ex modo quo fides divina credit, scilicet ex pura Dei auctoritate, non resolvendo fidem in aliquam aliam rationem, seu motivum creatum credendi; nam, ut supra dixi, disp. 3, sect. 12, duobus modis possunt credi res fidei. Primo, resolvendo assensum in externa motiva, vel signa credibilitatis, tanquam in rationem credendi, et ad hoc genus fidei sufficere potest voluntas naturalis, quia non transcendit fidem acquisitam, neque certitudinem humanam. Alius modus eredendi est, pure sistendo in auctoritate divina, et ad hunc modum dicimus esse necessariam voluntatem supernaturalem. Altera vero difticultas tacta circa secundam assertionem de actu intellectus praevio ad hanc voluntatem, postulat intcgram quaestionem, quam in sequenti sectione tractabo. Prius vero explicandae sunt aliae proprietatees hujus actus voluntatis.

8. Assertio tertia - voluntas credendi est honesta et laudabilis. — Probatur primo ea Scriptura , refutando errorem Manichai et Abailardi. — Dico tertio : voluntas credendi honesta est, atque adeo ipsum Credere, laudabile etiam est et honestum. Circa hanc assertionem erravit Manichaeus, teste Augustino, libro de Utilitate credendi in principio, et Abailardus, teste Bernardo, epist. 190; illi enim dixerunt nihil esse credendum, nisi quod ratione constat. Contra quem errorem multa dicta sunt, disp. 3, tractando de objecto formali fidei; et sufficienter improbatur hoc modo, ex Augustino. Quia vel intelligitur de omni fide, tam humana quam divina, et sic destruitur per illum errorem omnis humana societas et providentia, quia nisi homines aliquid credant, neque filii agnoscent parentes, neque commercia humana locum habere poterunt. Vel intelligitur specialiter de fide divina, et sic etiam est stultissimus error; nam, si testimonium hominum accipimus, cur non magis testimonium Dei, quod majus est? ut dixit Joan., epist. 1. Assertio ergo proposita de fide certa est, et sufficienter probatur ex illis Scripturae testimoniis, in quibus fides asseritur necessaria ad placendum DEO, ad Hebraeos undecimo ; quia non placet Deo, nisi quod honestum est. Item in quibus dicitur fides justificare, vel esse radicem justitiae, ad Romanos 3 et 4, cum similibus. Et Actorum 15: Fide purificans corda eorum; non enim purificatur cor nisi actibus honestis; nam contrariis potius maculatur. Denique fides laudatur saepe in Scriptura, et credentes beatficantur, juxta illud: Beata quee credidisti; increduli autem reprehenduntur tanquam stulti, et tardi corde; ergo et voluntas credendi et ipsum credere sunt actus honesti et laude digni; de quo videri potest Augustinus, tractatu 22 et 68 in Joan., et epist. 56; Eusebius, libro primo de Praeparatione, capite 3; et Bernardus, dicta epistola 190.

9. Deinde directe ostenditur, distinguendo honestatem in objectivam, et formalem, de quibus 1.2, tract. 3, disp. 2 et 3.—Ut autem ratione declaretur haec veritas, oportet advertere ex 1. 2, q. 18, duplicem esse honestatem, seu dupliciter posse inveniri in actu humano, scilicet, objective vel formaliter : objective esse potest in actu etiam externo, quatenus potest esse objectum interioris actus voluntatis, sicut eleemosyna dicitur esse honesta, quatenus est rectae rationi consentanea; formaliter autem invenitur honestas in interiori actu voluntatis, quatenus tendit in objectum honestum, ut tale est, sicut voluntas dandi eleemosynam dicitur honesta. Deinde est advertendum actum credendi prout est intellectus, esse objectum voluntatis credendi, pront antecedit illam; esse autem effectum ejus, prout in re ipsa subsequitur et exercetur ex vi talis voluntatis. Est enim voluntas quasi potentia activa actionum, quae subjiciuntur ejus motioni, et ideo sub ea ratione est aliquo modo operativa sui objecti. Actus ergo fidei, secundum se spectatus, est honestus objective, quia est conformis rectae rationi supernaturali, et est debitus divinae auctoritati et veritati, ut in superioribus satis probatum est. Voluntas autem credendi habet in se, ac intrinsece, et formaliter, propriam honestatem moralem fidei, quia et in se est actus formaliter liber et moralis, ct tendit in actum credendi , quatenus honestus est objective, quia captitat intellectum in obsequium Christi, et quia non leviter movetur voluntas ad hanc actum, sed prudenti ratione ducta, ut supra etiam declaratum est, tum disp. 3, sect. 1, tum disp. 4, sect. 2. Et hinc etiam fit, ut ipsc actus intellectus, quatenus voluntarie exercetur, denominetur moraliter bonus et honestus, non tamen intrinscce formaliter loquendo, sed per denominationem extrinsecam ab actu voluntatis ; actus autem credendi comparatur ad voluntatem credendi, sicut ac- tus externis ad internum, et ideo ab illa praedicto modo denominatur.

10. Dubitatur an actus credendi possit inhoneste fieri.—Cajetanus et alii affirmant, eorumque ratio.—Hinc oritur dubium, quod hic tractari solet, an actus credendi interdum possit esse peccaminosus et malus, quo attingens Cajetanus, 2. 2, q. 5,a.2,et 1. 2, q.55, art. 4, affirmat posse actum fidei exerceri cum peccato, quod multi ex Doctoribus sequuntur, in quibus est Medina 1. 2, q. 56, artic. 3, ad fin. Ratio autem est, quia nullus est actus externus ita de se bonus, quin possit male fieri si non debito fine, et cum requisitis circumstantiis fiat; sed actus credendi non est formaliter bonus, nisi tanquam exterior actus; ergo potest male fieri, ut, verbi gratia, si quis velit ad fidem converti propter temporalia commoda, in eis finem constituendo ; quod interdum etiam fieri sentire videtur Augustinus, libr. de Fide et Symbolo, ex quo inferunt aliqui etiam voluntatem credendi posse esse malam, quia potest esse ex pravo motivo seu fine, ut in exemplo posito constat.

11. Neque voluntas credendi christiane potest inhoneste elici.— Probatur ratione pro qua vide tractat. de Bonit. et malit., disputatione octava, sectione prima.—Mihi autem imprimis videtur illam voluntatem, quam diximus esse necessariam ad subjiciendum intellectum fidei Christianae, non posse esse malam moraliter: probatur, quia est actus honestus essentialiter; ergo non potest esse malus, etiam accidentaliter. Consequentiam suppono ex probabilioribus principiis, quae in 1. 2, loco citato, tradi solent, videlicet, non posse esse eumdem actum voluntatis simul bonum et honestum essentialiter, et pravum accidentaliter, quia si est actus essentialiter honestus, est actus virtutis; actus autem virtutis non potest male fieri, tum quia virtutis est, qua nemo male utitur ; tum etiam quia, teste Aristotele, virtus non operatur nisi duce prudentia, quae non imperat nisi observando omnes debitas circumstantias; tum denique quia actus voluntatis non est essentialiter honestus, nisi proxime et intrinsece fiat propter honestatem; honestas autem consurgit ex objecto debitis circumstantiis affecto, et ideo impossibile est quod talis actus, stante tali motivo, fiat vel propter pravum finem, vel indebito modo. Jam ergo probatur antecedens, quia voluntas credendi necessaria ad fidem Christianam est actus in substantia supernaturalis, ut ostendi; ergo est ex motivo proximo et intrinseco su- pernaturali; ergo est ex motivo honesto, et consentaneo rectae rationi supernaturali, quia in illo objecto nullum aliud motivum supernaturale invenitur; ergo talis voluntas est essentialiter honesta; ergo fieri nequit ut male fiat, juxta omnia principia posita. Et confirmatur, quia non minus repugnat actum voluntatis essentialiter supernaturalem esse malum, quam actum intellectus essentialiter supernaturalem esse falsum ; sed hoc omnino repugnat; ergo et illud. Denique confirmatur, quia ille actus voluntatis non potest imperari ab alio actu voluntatis pravo; ergo non est unde possit malitiam induere simu! cum sua bonitate : consequentia evidens est; antecedens patet, quia talis actus malus non transcenderet ordinem naturalem ; ergo non posset imperare seu movere ad supernaturaliter volendum, et ex naturali motivo.

12. Negue item ipse actus credendi. — Ad rationem Cajetani, iu num. 20.— Hinc concludo, quod lib. 2 de Grat., cap. 3, num. 14, similiter attigi, etiam actum credendi, qui est in intellectu secundum suam propriam specificationem, non posse male fieri; probatur, quia non potest fieri nisi ex praedicta voluntate supernaturali credendi, ut ostensum est; ergo non potest nisi honeste fieri, quia non ita denominatur nisi extrinsece a voluntate. Unde si quis converta i ad tidem ex solo affectu temporali, revera non concipiet divinam et supernaturalem fidem, ut significat Augustinus, lib. de Catechizandis rudibus, capit. 5, paulo ab initio; sed ad summum acquisitam aliquam et humanam, quia vera fides non habetur sine voluntate supernaturali, et pia atfectione infusa, quae in illo homine non invenitur, cum ex solc humano motivo moveri supponatur. Unde illius fides non erit omnino certa, et ideo, si contingat motivum illud mutari, facile etiam mutabitur fides. Imo saepe continget ut nulla fides interius concipiatur, sed solum ostendatur exterius, si, ad consequendum temporalem finem intentum, illud sufticiat.

13. Cum actu credendi potest simul exerceri alius pravus.—Sed quid si is, qui convertitur ad fidem, simul duos actus voluntatis habeat, unum supernaturalem, ob veram honestatem fidei; alium naturalem, quo velit etiam fidem propter lucrum temporale, vel alium finem similem, etiam pravum ; hoc enim non videtur repugnare, et tunc actus fidei videtur male fieri, ac proinde derominari malus, seu peccatum, quia malum ez quocumque depfectu. Respondeo, admisso illo casu (non enim apparet in illo repugnantia, ut generalius docui in 1. 2, tract. 3, disp. 8, sect. 1, a num. 73), tunc in intellectu esse posse actum verum et supernaturalem fidei, et imperari a solo actu supernaturali voluntatis, et ab illo denominari bonum et honestum; respectu autem alterius actus voluntatis pravi non comparari ut effectum ejus, sed solum ut materiam circa quam versatur, ordinando illum ad suum finem vel utilitatem ; hoc autem non sufficit ut malitia voluntatis in actum fidei redundet, vel illum malum denominet, quia non est causa vel circumstantia ejus, quod in aliis actibus studiosis sepe contingit. Unde etiam intelligitur, si contingat fidelem, qui jam est assuetus ad credendum supernaturaliter, per actum mere naturalem et pravum applicari ad cogitandum de rebus fidei, et tunc exercere ex vi consuetudinis actum supernaturalem fidei, talem actum non posse dici ma'um, etiamsi ex pravo fine exerceri videatur. Ratio est, quia voluntas prava tunc movens et applicans intellectum non movet ad speciem, neque virtute sua posset movere intellectum ad talem actum supernaturalem fidei, et ideo non est causa illius, ut talis est, neque propria circumstantia, ac proinde non denominat illum malum, prout actus fidei est, sed quasi materialiter, vel secundum generalem rationern, quatencs cogitatio queedam est de tali materia; et ideo proprius actus fidei, tam in voluntate quam in intellectu, semper honestus est. ut etiam in disputatione paulo ante citata resolvi, et novissime Basilius Poncius, in prima parte Variarum disputationum, relectione 2, S Superest eamdem, cum Dominico Banhes, 2. 2. q. 4, art. 5, dub. 2; Vasquez, 1.2, disput. 53, cap. 4, num. 26.

14. Assertio quarta - velle credere et credere meritoria sunt. — Dico quarto: voluntas propria credendi, et consequenter etiam actus fidei prout ab illa procedit, meritorius est. Hanc assertionem attigi lib. 12 de Grat., capit. 9, num. 8. Eamque docet divus Thomas, q. 2, art. 9, et est res certa ex modo loquendi Seripturae de fructibus fidei; nam Genes. 15, dicitur : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam ; quod etiam confirmat Paulus, ad Roman. ; et Jacob., capit. 2; et ad Ephes. 2, dicitur : Gratia estis salvati per ftde m, et hboc non ex vobis. Et ad Hebr. 11 numerantur multa praemia fidci. Ratio autem est, quia actus iste est honestus supernaturalis, et ex gratia, et intrinsece continet obse- quium Dei; ergo habet omnes conditiones necessarias ut sit meritorius. Dices : actus fidei antecedit ad actum charitatis et ad habitum gratiae sanctificantis; ergo non potest esse meritorius, quia sine charitate et gratia non est meritum apud Deum. Respondeo hoc ad summum procedere de primo actu fidei; nam posteriores omnes jam possunt supponere et statum gratiae et imperium charitatis ; sic enim fidelis jam justificatus postea exercere potest actus fidei propter Deum summe dilectum. Unde responderi potest ad objectionem, actum fidei simpliciter dici meritorium, quia habet omnes conditiones requisitas ad meritum ex parte actus; attamen, ut de facto meritorius sit, postulare conditiones necessarias ex parte subjecti, et ideo actum fidei informis meritorium non esse, saltem de condigno.

15. Procedatne assertio de primo actu fidei? —Negant Marsil. et Almagmus ; affirmat Cagreolus. — Prima pars resolutionis quond meritum de congruo. — Hinc disputant Doctores an primus actus fidei meritorius sit, et negant Marsil., in 3, d. 14, art. 1, dubio 14; Almaynus, in 3, dist. 24, dub. 2, propter objectionem factam. Contrarium vero tenuit Capreolus, dicta dist., ad 3, contra secundam conclusionem, quia in primo instanti, in quo aliquis incipit credere, potest justificari; videtur autem ad tale meritum postulare ut simul cum illo actu fidei actus charitatis subsequatur, per quem actus fidei in Deum referatur; et ita dicit illum actum fidei, prius natura quam actu charitatis informetur, non esse meritorium ; posterius autem natura incipere esse meritorium. Dico tamen breviter distinguendum esse inter meritum imperfectum, quod Augustinus vocare solet impetratorium, et doctores vocant de congruo, et meritum perfectum, seu de condigno. Et imprimis dicendum est, ut etiam l. 19 de Gratia, cap. 37, a num. 15, ostendi, primum actum fidei esse meritorium de congruo non solum ut ordine naturae antecedit gratiam et charitatem, sed etiam quando tempore antecedit ; quae est sententia Augustini, epistola 105 et 106, et de Spiritu et littera, cap. 33 et 34, et q. 2 ad Simplicianum , et libro de Praedestinatione sanctorum , quem imitatur Prosper, contra Collatorem, cap. 6. Et ratio est, quia est quaedam dispositio ad justitiam, et ejusdem ordinis cum illa. Item, quia procedit a gratia Spiritus Sancti, et ex ea parte habet congruitatem, ut a Deo impetret reliqua, quantum ex parte sua est. Advertendum autcm est pri- mum actum fidei, si antecedat gratiam sanctificantem. non immediate impetrare illam, seu de congruo eam mereri, quia non proxime disponit ad illam, secundum doctrinam fidei, sed mediante poenitentia et charitate. Meretur ergo (ut Augustinus saepe ait) auxilium bene ulterius operandi, et ad ulteriorem gratiam se disponendi ; nam qui cum divina gratia bene utitur priori auxilio, majus obtinere meretur aliquo modo, unde etiam est probabile per voluntatem credendi mereri hominem de congruo, et quasi immediate, auxilium proxime adjuvans intellectum ad credendum. Nam illa voluntas est quasi dispositio proxima ad ipsum actum credendi, et ejusdem ordinis.

16. Secunda pars resolutionis quoad aeritum de condigno.— Probatur primo , exemplo lius, qui primum actum fidei elicuit iu gralia. — Quoad meritum autem de condigno, dicendum est primum actum fidei, si fiat ab homine jam justificato, esse meritorium de condigno augmenti gratiae et gloriae, sive sit conjunctus cum actu charitatis, sive non; quando vero praecedit gratiam justificantem, ut sic non esse meritorium de condigno, tamen in codem instanti, in quo credens justificatur, incipere illum actum esse meritorium de condigno, non gratia, sed gloriae. Haec omnia facile constant ex principiis positis in materia de Gratia, lib. 12, c. 14 et 15. Et prima quidem pars locum habet in homine baptizato in infantia, quando in aetate adulta incipit fidem exercere, retinens adhuc gratiam baptismalem ; nam in illo primus actus fidei est ab homine grato; ergo ex hac parte est meritorius de condigno. Deinde non est necessaria relatio charitatis , quae per proprium actum ipsius operantis, vel praesentem, vel praeteritum facta sit, quia suficit quasi naturalis tendentia illius actus in finem supernaturalem ; nam, ut dixi in materia de Gratia, loco citato, in num. 14, virtutes infusae et earum actus ab intrinseco et ex se referuntur in finem supernaturalem, et haec relatio sufficit ad meritum de condigno; ergo multo magis sufficit in actu fidei, et voluntate credendi, quia etiam sunt actus per se infusi, et propinquiores Deo et fini supernaturali. Unde etiam constat in eo casu primum actum fidei mereri augmentum gratiae, et consequenter gloriae, quia supponit gratiam primam, et nihil aliud requiritur ex hoc capite ad meritum augmenti gratiae.

17. Deinde illius, qui elicuit extra gratiam. — Altera vero pars locum habet in homine, qui ab infidelitate ad fidem convertitur, eliciendo primum actum fidei; et cum proportione habere potest locum in hominc peccatore, qui, ut se incipiat disponere ad gratiam, aliquem actum fidei elicit. De illo ergo primo actu, si temporc antecedat gratiam, manifestum est pro illo tempore non esse meritorium de condigno, propter indignitatem personae operantis. Si vero solum antecedat ordine naturae, etiam in illo priori, seu secundum rationem illam, nondum spectatur ut meritorius de condigno, propter eamdem rationem cum proportione applicatam ; nam et ipsamet contritio, prout prior natura gratia habituali, non est meritoria de condigno. At vero si in eodem instanti persona justificetur, actus fidei incipit esse formatus, et ideo statim fit meritorius de condigno, non quidem primae gratiae, quia illam supponit, nec augmenti gratiae, quia non fit in eodem instanti, sed primae gloriae. quia nondum est collata, et potest ex justitia homo ad illam acceptari, sicut de contritione ipsa alias diximus, lib. 12 de Grat., cap. 24 et 28; neque ad hoc meritum erit necessarius actus charitatis, sed sufficiet iufusio justitiae habitualis, ut si per sacramentum fiat in homine tantum attrito, propter rationem factam in numer. praeced., quae hic eodem modo locum hab.t, ut per se constat.

Sectio 8

An judicium praecedens in intellectu ad voluntatem credendi sit supernaturale, vel quatenam sit

SECTIO VIII. An judicium praecedens in intellectu ad voluntatem credendi sit supernaturale, vel quatenam sit?

1. Supponitur praecedere debere judicium ad voluntatem credendi. — Haec quaestio semper mihi visa est valde difficilis, et difficultatem auxit, quia fere nihil inveni de illa dictum a Doctoribus. Suppono autem in illa, ante voluntatem credendi, saltem ordine naturae, necessarium esse judicium practicum, quo homo sibi persuadeat bonum et honestum, et rationi consentaneum esse, velle credere; quod attigit D. Thomas 2. 2, q. 2, art. 9, ad 3, et probat, quia qui vere credit fide divina, non leviter credit, quod nos etiam late probavimus, disp. 4, sect. 2, tractando de propositione objecti fidei. Ut autem voluntas moveatur ad volendum credere, necessaria est praecognitio illius objecti, quia nihil volitum quin praecognitum ; rursus ut non eviter mo- veatur, necessarium est illud judicium, ut per se manifestum est. De hoc ergo judicio inquiro, an supernaturale sit necne; et ut melius intelligatur difficultas, rationes dubitandi pro utraque parte proponam.

2. Arguitur jam tale judicium supernaturale non esse.—Primo ergo, illum actum supernaturalem esse non posse ostendo, quia vel liber est vel necessarius: liber esse non potest, quia jam supponeret voluntatem ita judicandi, determinantem intellectum ad illud judicium, quia non est libertas in judicio, nisi per denominationem ab actu libero voluntatis; non potest autem talis actus voluntatis supponi, quia ad illum necessarium esset aliud prius judicium , propter rationem factam, quod nihil volitum quin praecognitum ; de quo effato nonnihil dixi, disput. 23 Metaph., sect. 7. Et ita procederetur in infinitum; sistendum ergo est in judicio necessario, quod fundet voluntatem credendi, et ita in terminis fatetur, inter modernos , Aragon., 2.2. q. 2, a. 9. At vero si actus est necessarius, non potest esse supernaturalis, quod probo. Quia actus intellectus non est necessarius, nisi sit evidens, quia sola evidentia cogit intellectum ; ergo si illud judicium est necessarium, plaue tale est ratione evidentia; at illa evidentia naturalis est, quia nullum est lumen evidens supernaturale in hac vita, loquendo secundum legem communem, et de ordinario auxilio necessario ad credendum ; ergo est actus naturalis, quia naturalis evidentia ron causat nisi certitudinem naturalem, neque inducit necessitatem, nisi respectu virium naturalium. Secundo, potest directe probari illum actum esse naturalem, quia ratio, et medium per quod habetur, naturale est, et per discursum naturalem fieri potest, quia illud judicium est de credibilitate objecti fidei, et in sufficienti ejus propositione fundatur, ex qua resultat hic discursus: Quidquid sufficienter proponitur, est credibile; hoc objectum sufficienter proponatur ; ergo est credibile; in quo diseursu major est nota per se lumine naturali; minor etiam experimento cognoscitur, ut supra visum est; ergo judicium de conclusione naturale est; per illud autem judicium potest voluntas moveri ut velit credere, quia sufficienter illi applicatur objectum, quod est ipsum credere sub ratione boni et honesti, quia si objectum est credibile secundum rationem rectam, etiam ipsum credere honestum est; ergo per naturale judicium sufficienter proponitur objectum, ut voluntas possit velle credere. Et confirmatur, nam si esset necessarius alius actus supernaturalis, vel ille esset supernaturalis quoad substantiam, vel tantum quoad modum. Primum non videtur verisimile, quia actus supernaturalis quoad substantiam, non datur nisi ex motivo aliquo supernaturali; ante motivum autem fidei non praecedit motivum aliquod supernaturale, quod intellectum moveat ad tale judicium ; imo ratio facta ostendit motivum sic judicandi esse naturale. Secundum etiam, de supernaturalitate quoad modum, non videtur habere locum in nostra doctrina ; nam saepe diximus, in his actibus non posse intelligi modum supernaturalem, si substantia supernaturalis non est; quia in eis non est alius modus intrinsecus accidentalis, nisi intensio, quae necessaria non est; certitudo autem, claritas, vel obscuritas, ad substantiam pertinent; ergo non superest supernaturalitas, quae in tali actu cogitari possit.

3. Arguitur etiam in contrarium. — Prima ratio. — Secunda. — Tertia. — Ex alia vero parte, quod actus ille debeat esse supernaturalis, ctiam quoad substantiam, videtur effticaciter probari ex illo principio, quod gratia est simpliciter necessaria ad actum illum intellectus, qui voluntatem credendi antecedit ; hoc autem principium expresse traditur ab Augustino, lib. de Praedestinatione Sanctorum, cap. 2, ubi hac occasione distinguit cogitationem credendi ab ipso credere; nam prius, inquit, cogitandum est, an sit credendum, quam credatur ; illa ergo cogitatio antecedit totum actum credendi, et consensum seu voluntatem credendi, et de illa cogitatione dicit non posse haberi sicut oportet absque gratia. ex iilo 2 ad Cor. 2: Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi em nobis, quod potissime intelligitur de sancta cogitatione, quae inducit ad opus pietatis ; qualis, sine dubio, est cogitatio inducens ad volendum credere ; ergo illa est ex gratia, et non ex nobis. Unde Coelesti - nus I, epistola prima ad Episcopos Gallise, Deum inquit ita operari in cordibus hominum, ut omnis sancta cogitatio, pium consilium, et bona voluntas, ex Dei operatione proveniat ; cogitatio autem et consilium credendi satis pium est; ergo est ex gratia; quod etiam confirmat Concilium Milevitanum, can. 4, generaliter dicens, donum esse Dei, scire quid facere debeamus . et in universum hujusmodi scientiam donum esse Dei, de quo scriptum est: Qui docet hominem scientiam ; crgo illa scientia, seu cognitio per quam generatur voluntas credendi, donum Dei est et opus gratiae. Ex hoc ergo principio, videtur concludi illum actum esse supernaturalem quoad substantiam, maxime in nostra doctrina. Primo, quia propter similia testimonia diximus voluntatem credendi esse supernaturalem quoad substantiam; hic autem non est minus necessaria gratia ad illam cogitationem praeviam, quam ad ipsam voluntatem ; quia haec necessitas non est tantum per accidens, sed per se, et ex natura fidei; ideoque in omni actu et in omni credente necessaria est illa gratia, edamsi nulla alia difficultas occurrat, praeter eam quae intrinseca est ipsi fidei. Unde sequitur alia ratio, qua saepe usi sumus, quia talis necessitas gratiae solet esse propter substantiam actus, neque assignari potest modus propter quem sit necessaria. Tertio, est apparens ratio, quia voduntas sequitur intellectum; ergo non prius elevatur voluntas ad supernaturalem actum, quam intellectus; ergo, si voluntas credendi supernaturalis est, debet supponere in intellectu actum supernaturalem, alias etiam posset voluntas sperare et amare supernaturaliter, sine praevia cognitione supernaturali in intellectu.

4. Primus dicendi modus in proposita queestione. — Ejus fundamentum. — Confirmatur. — In hoc puncto, quia difficilis est resolutio, proponam prius nonnullos dicendi modos, qui vel inventi et asserti sunt, vel cogitari possunt. Primus est, ante voluntatem credendi non esse necessariam, secundum ordinariam legem, aliam cogitationem, vel judicium, praeter illud quod, ex vi externae propositionis objecti fidei sufficientis, potest formari et concipi ab intellectu, per suas naturales vires et suo lumine ac discursu operante. Cujus fundamentum praecipuum est, quod secundo loco pro priori parte proposui in num. 2, et quia propositio fidei ideo sufficiens existimatur, quia potens est ad inducendum intellectum, ut judicet esse credenda quae proponuntur; nam si praeter illud, aliquid aliud interius requiritur, propositio illa non potest dici sufliciens. Nihilominus tamen fatetur haec opinio, propter argumentum pro contraria parte factum in num. praeced., illam cogitationem, quae ex propositione externa in intellectu resultat, esse opus gratiae et donum Dei, ut Concilia et Patres tradunt, quia et ipsa sufficiens propositio supernaturalis est aliquo modo, et non solum per illam, sed etiam interius im mediate Deus influit in cogitationem ipsam, qui influxus non est naturae debitus, et ideo est opus gratiae et donum Dei, quod confir- mari potest ex Augustino, libro de Spir. et litt., cap. 34, ubi dicit Deum interdum movere ad fidem tantum interius, interlum vero per exteriora objecta; hic autem est modus ordinarius de quo loqummur: quare, etc.

5. Impugnatur praedictus modus. — Quorumdam responsio ad impugnationem. — Non satisfacit, primo. — Secundo. — Haec vero sententia nullo modo probanda est, ut etiam intelligi potest ex iis quae, lib. 1 de Grat.,a cap. 11, disserui; nam Pelagius confitebatur esse necessariam ad credendum divinam revelationem et exteriorem praedicationem sufficientem, et nihilominus damnatus est, quia, praeter hanc praedicationem, nullam aliam internam gratiam praevenientem dicebat esse necessariam ad credendum, vel ad volendum credere, ut constat ex Augustino, toto primo lib. de Grat. Christi, et magis in particulari, l. de Praedestinat. Sanctorum, c. 2, 9, 16et 19, et aliis locis, et Conciliis quae paulo post citabo; illa vero sententia multum videtur accedere ad hanc doctrinam, quia, si exterior praedicatio sufficit ut intellectus suis propriis viribus faciat quidquid necessarium est, ut voluntas praebeat fidei consensum, profecto nulla interna gratia necessaria est ex parte intellectus, ut voluntas velit credere ; unde etiam fiet consequens ut ipse consensus voluntatis per naturales vires liberi arbitrii tribui possit, quia liberum arbitrium potest sequi intellectum, et illi naturaliter imperanti obedire. Respondent aliqui non sufficere, quamcumque praedicationem, etiam sufhficientem, sed necessariam esse congruam, ut homo ita judicet de credendis sicut expedit ut convertatur; illam autem congruitatem esse ex gratia, quia non est debita, neque datur omnibus, et ideo cogitationem internam, a tali praedicatione provenientem, esse specialem gratiam: sed hoc nullo modo satisfacit, primo, quia illa congruitas non semper consistit in majori auxilio, sed in sola temporis opportunitaie a Deo praecognita, ut in materia de Gratia dictum est. lib. 1, cap. 12, et lib. 5, latius; ad credendum autem requiritur, ante voluntatem credendi, non solum illa congruitas, sed etiam speciale auxilium, ut constat ex allegatis testiuoriis. Unde illa congruitas spectari debet, non solum in externa praedicatione, sed etiam in interiori auxilio. Secundo, est etiam evidens argumentum, quia non solum vocatio efficax, et congrua ad credendum, est opus gratiae et supernaturale, sed etiam vocatio sufficiens, licet congrua non sit, ut aperte sumitur ex Tridentino loco statim citando; ergo, praeter congruitatem, supponi debet auxilium internum supernaturale; sola autem cogitatio, quae resultat ex praedicatione externa, licet non fiat sine interno concursu Dei, naturalis est ; quia ille concursus tantum est generalis, et ordinis naturalis, ac debitus ex vi propositionis talis objecti; ergo talis cogitatio sola non potest dici gratia interna, neque sufficiens ad supernaturalem voluntatem credendi, cujus etiam signum est, quia in haeretico, circa ea quae credit, invenitur similis cogitatio, et judicium ortum ex tali propositione ohjecti, et de facto congruum, ut sequatur voluntas credendi talia objecta ; et nihilominus totum illud in haretico est opus naturae, non gratiae, quamvis supponat praedicationem externam in suo genere supernaturalem; ergo ad volendum credere sicut oportet, altior cogitatio necessaria est quam possit fieri solis naturae viribus, etiam sufficienti praedicatione supposita.

6. Secundus dicendi modus contrarius prio. — Ut quidam modum hunc explicent, et suadeant. — Est ergo secupdus modus extreme contrarius, dicens, ante voluntatem credendi, necessarium esse judicium supernaturale quoad substantiam de credibilitate objecti fidei, et consequenter quod honestum sit credere; quae sententia, generatim loquendo, fundatur in argumentis secundo loco propositis ; quia vero statim occurrit inquirendum eujus virtutis aut doni sit illud judicium, in hoc explicando varii sunt modi. Quidam dicunt illum esse verum assensum fidei infusae; nam, ut supra dixi, disp. 4, duplex est credibilitas in objecto fidei: una, quae resultat ex motivis humanis, et evidenter cognitis; alia, quae resultat ex auctoritate divina; quod enim Deus testificatur, credibile est, maxime ex auctoritate ipsius Dei. Unde, quando priori modo res fidei judicantur credibiles, judicium est naturale, quia et fundatur per se in motivis creatis, et in quadam evidentia naturali ; judicium autem de credibilitate posteriori modo spectata supernaturale est, quia fundatur in auctoritate Dei ; et non est evidens, quia quod Deus talia testificetur, non est evidens. Unde concluditur tale judicium esse fidei assensum, quia est obscurus et certus, et in auctoritate Dei fundatus; dicit ergo haec sententia, ante voluntatem credendi quod res revelata vera sit, necessarium esse judicium credibilitatis, uon tantum priori, sed etiam pos- teriori modo, et ita esse supernaturale, et esse quemdam actum fidei.

7. Refelluntur aperta ratione. — Haec vero sententia sic explicata mihi est incredibilis, non quia negem illud judicium supernaturale de credibilitate esse possibile, et quando fit, esse actum fidei; nam hoc sine dubio verissimum est, ut probat discursus factus, et quia sicut fide credimus non solum esse verum quod a Deo dicitur, sed etiam quod sit ab eo revelatum, ita non solum credimus esse verum, sed etiam esse credibile quod revelatum est, imo, in ipso credere necessario includitur, ut eadem fide credamus esse credibilia quae vera esse credimus, et hoc modo multo firmius credit Christianus esse credibiles res fidei, quam pcr solam evidentiam vel motiva humana appareant credibiles. De hoc ergo non est dubium. Nihilominus tamen nego, et incredibile judico, tale judicium credibilitatis esse per se necessarium ante primam voluntatem credenai. Quod probo argumento facto, quia tale judicium est actus fidei; ergo voluntarius; ergo supponit voluntatem credendi, saltem illud objectum; ergo illa voluntas supernaturalis erit, juxta principia posita; ergo non est verum illud judicium esse necessarium ante primam voluntatem credendi, et redibit quaestio de illa voluntate, a quo judicio oriatur; prima consequentia patet ; tum quia ille assensus est obscurus, ut supponitur ; ergo non est necessarius, neque ad illum determinatur intellectus ex vi motivi ; ergo ex voluntate; tum etiam quia ille est actus fidei, de cujus ratione est ut sit voluntarius, ut supra visum est.

8. Prima evasio ad praecedentem rationem. — Improbatur. — Duo sunt modi respondendi ad hanc rationem. Primus est, illum actum fidei esse voluntarium eadem voluntate quae ex illo subsequitur ; nam illi duo actus, intellectus et voluntatis, secundum diversas rationes, seu qualitates, possunt esse ad invicem prius et posterius; sed haec responsio probabilis non est; tum quia alias nunquam primus actus intellectus simpliciter praecederet actum voluntatis, quod est contra omnes Doctores et philosophos ; tum etiam quia ille actus fidei non utcumque voluntarius est, scilicet, objective, seu per denominationem ab actu voluntatis quem terminat, sed etiam est liber, et ideo est voluntarius, etiam effective, seu motive; unde in nullo instanti aut signo naturae potest inchoari, aut intelligi existens ante motionem voluntatis; et e contrario, actus voluntatis, sub nulla ratione spectatus, potest ferri nisi in cognitum, et ideo simpliciter, et cum quacumque ratione, supponit actum intellectus, illi objectum proponentem; ergo si actus fidei nullo modo proponit objectum voluntati a qua procedit, vel e converso si proponit objectum primae voluntati credendi, non potest esse ipse voluntarius et liber.

9. Secunda evasio. — Impugnatur primo. Unde est alter respondendi modus, qui concedit actum illum, etiamsi certus et obscurus sit, nihilominus esse necessarium, non ex intrinseco medio aut propria virtute, sed ex influxu divino; nam Deus potentia sua immittit illum actum in intellectu per modum gratiae excitantis, quae, ut constat ex materia de gratia, antevertit nostram libertatem. Qui autem sic respondent non in alio tundantur, nisi quia hoc non repugnat, et aliunde videtur necessarium, tum ad explicandam excitantem gratiam internam, quae in intellectu antecedit ad voluntatem credendi, tum etiam quia ille actus videtur omnino necessarius, ut fundet talem voluntatem. Sed haec responsio mihi etiam valde displicet : primo, quia est aliena a doctrina Augustini, dicentis: Catera potest homo nolens, credere autem nonnisi volens, quam D. Thomas et omnes Doctores amplectuntur, et supra probavi esse valde consentaneam fidei. Haec autem doctrina non datur de uno vel altero actu fidei, sed simpliciter de tota fide, quia revera habet eamdem rationem in omnibus actibus fidei, et ideo Concilium Arausicanum simpliciter dixit affectum credendi esse initium fidei. Quocirca, licet verum sit non implicare contradictionem , Deum necessitare intellectum ad talem actum, hoc tamen non est secundum naturam talis actus, et ideo non est secundum ordinariam providentiam Dei; alioquin idem dici posset de quolibet actu fidei ; nam in quolibet invenitur illa non repugnantia in ordine ad absolutam potentiam Dei. Unde confirmatur, quia incredibile est non posse hominem induci ad credendum aliquid libere, nisi prius necessitetur ad aliquid credendum eadem fide et ex eadem auctoritate Dei, cum ille modus credendi ex necessitate sit et praeter naturam fidei, et praeter conditionem hominis liberi.

10. Impugnatur secundo principaliter. — Deinde interrogo an ex illo actu fidei necessario, sequatur etiam ex necessitate voluntas credendi esse verum, quod jam judicatum est esse credibile; an vero, stante illo primo actu fidei, possit voluntas non credere. Neutrum dici potest probabiliter ; ergo. Minor probatur quoad primam partem, nam inde sequitur vo- luntatem credendi non esse liberam, quia illud priusjudicium non est liberum, et, illo posito, necessario sequitur voluntas credendi; ergo est illa necessitas simpliciter antecedens, quae tollit libertatem, ut constat ex materia de Gratia. Unde etiam sequitur ompem hominem, qui non necessitatur a Deo ad illum primum actum fidei, quod sit credendum vel credibile id quod proponitur, non habere voluntatem ad credendum, quia non habet in sua potestate illud judicium, nisi a Deo necessitetur, et sine illo non potest credere; neque potest dici hoc esse in illius potestate, ratione alicujus dispositionis remotae, quia ad illam etiam requiritur supernaturale judicium, et redibit eadem quaestio. Si vero altera pars eligatur, quam magis sequuntur qui ita opinantur, sequitur hominem simul credere aliquid fide vera et infusa, et fieri infidelem nolendo aliquid aliud credere, quod repugnat, quia qui aliquid non credit, eo ipso totam fidem amittit; sequela patet, quia illud judicium : Hoc est cradibile secundum rectam rationem, est verus actus fidei, juxta hanc opinionem, et illo posito stat nolle credere esse verum quod proponitur, per quam voluntatem fit homo infidelis; ergo simul credit fide infusa, et est infidelis. Imo si attente consideretur, non potest fieri infidelis culpabiliter, nisi prius sit fidelis et credat; quia, donec judicet hoc esse credibile, per illum actum necessarium, non potest male agere non credendo, quia nondum habet libertatem ad volendum credere, quia sine illo judicio non potest homo velle, et illud judicium non habet, donec ad illud necessitetur. Tandem inde sequeretur nullum infidelem resistere fidei sibi propositae, cum infidelitatis culpa, nisi prius judicet illas res propositas esse credibiles et credendas secundum rectam rationem; quod sine dubio est nimis falsum, et contra communem doctrinam, et quasi experientiam.

11. Impugnatur tertio principaliter inductione. — Et hinc facile probari potest non dari virtutem infusam , seu donum intellectuale, ad quod tale judicium pertinere possit. Primo enim non pertinet ad prudentiam infusam, quia haec supponit fidem, et in illa fundatur. Unde rationes factae de fide a fortiori propant de prudentia infusa ; nam judicium prudentiae infusae etiam est obscurum et certum ; ideoque simpliciter est actus liber, et solum potest habere necessitatem ex propositione fidei; cum ergo ante voluntatem credendi non supponantur principia fidei credita , non potest intellectus necessitari ad judicium pradentiae infusae, quantum est ex dispositione intrinseca intellectus ; neque etiam ille actus potest esse liber, quia supponit voluntatem, ut probatum est; neque etiam voluntas potest movere ad assentiendum conclusioni sine principiis. Unde, sicut repugnat habere actum scientificum Theclogiae sine fide, ut supra probatum est , ita etiam repugnat habere actum prudentiae infusae ante fidem ; asserere autem Deum miraculose movere , et necessitare ad talem actum ante fidem, res est nimis violenta, et illius assertio nimis voluntaria , quae facile improbari potest, assumptis omnibus argumentis de fide factis, ne illa repetamus. Et hae rationes probant a fortiori illud judicium non esse donum consilii, quia etiam hoc donum supponit fidem, imo et gratiam, ut statim dicam ; et praeterea consilium , ut est speciale donum Spiritus Sancti, non datur ad operandum, aut volendum secundum leges et regulas ordinarias, sed juxta motionem Spiritus Sancti, praeter communes regulas ; at vero motio ad voluntatem credendi non est extraordinaria, sed secundum regulas communes fidei ; ergo incredibile est donum consilii esse per se necessarium ad credendum, et ante voluntatem credendi ; neque minus incredibile est posse infidelem, verbi gratia, qui audit res fidei, necessitari ab Spiritu Sancto ad judicandum per donum consilii res illas esse credendas, et nihilominus manere infidelem ; necessitabitur ergo simul ad voluntatem credendi. Eademque argumenta fieri possunt de dono scientiae et sapientiae, praeterquam quod haec dona non solum praerequirant fidem, sed etiam multo majus lumen quam soleat esse in his qui ad fidem convertuntur. De dono autem intellectus, non desunt qui illi tribuant hoc judicium, allegantes D. Thom. 2. 2, in q. 8, art.5; ibi tamen aperte docet non esse munus doni intellectus, judicium ferre de credendis; et nos etiam, in materia de Gratia, lib. 2, cap. 19. idem diximus ; alias non posset distingui a scieutia et sapientia. Docet etiam ibidem divus Thomas, art. 4, donum intellectus supponere gratiam gratum facientem ; ergo proprius ejus actus non potest supponi, non solum ante gratiam, sed nec etiam ante fidem ; quae ratio de omnibus donis procedit. An vero aliqua imperfecta participatio hujus doni antecedat voIuntatem credendi, statim dicam.

12. Assertio prima : judicium credililitatis habitum ex propositione fidei naturale est. — Unde probatur primo. — Probatur secundo. — Mihi ergo media quaedam sententia inter caeteras placet, quam tribus assertionibus breviter explicabo. Et imprimis assero judicium credibilitatis , quod antecedit voluntatem credendi, naturale esse secundum substantiam suam, et elici posse naturali discursu et lumine intellectus, cum generali concursu Dei, et supposita sufficienti experientia signorum seu motivorum fundantium talem credibilitatem. Hanc assertionem mihi probant rationes dubitandi priori loco propositae, in n. 2, et rationes proxime factae centra praecedentem sententiam seu modum secundum dicendi. Item, si hoc judicium sumatur quasi in universali, et speculative, est suo modo evidens et scientificum; est ergo naturale, ut probatum est etiam supra, disp. 4, sect. ult. Si vero sumatur ut judicium practicum, quod respicit circumstantias, et movet ad executionem, sic etiam per se pendet a priori judicio, et ab eodem medio ad particulare applicato: ergo non transcendit ordinem naturae, neque speciem naturalis prudentiae ; et hanc conclusionem tradit Gabriel, in 3, dist. 24, dub. 1; et Almaynus, dub. 2; Ocham, Quodlib. 4, q. 10; et idem sentit Aragon. supra, et Albertinus, sect. 6, n. 3, citatus, in suo punct. 4; et moderni alii communiter loquentes de evidentia credibilitatis ; docent enim illam evidentiam esse naturalem ; unde fit judicium etiam in illa fundatum esse naturale.

13. Assertio secunda : ad predictum judicium debet accedere supernaturalis illuminatio, ut voluntas Christiana credendi eliciatur.— Dico secundo: hoc judicium solum non sufficit ut voluntas velit supernaturaliter credere, sed necessaria est illuminatio specialis Spiritus Sancti, quae, ut est in intellectu, supernaturalis est, et in voluntatem etiam redundat. Hanc assertionem attigi, lib. 2 de Grat., cap.3, a num. 16, et tradiderunt Vega, lib. 6 in Trident., c. 8; et Molin., in Concord., q. 14, disp. 6, in fin., et 8, inprincipio ; et sumitur ex divo Thoma 2. 2, quaest. 2, art. 9, ad 3, dicente, eum, qui credit, habere sufficiens inductivum ad credendum, ea testimoniis et miraculis, et, quod plus est, ex instinctu Dei interius moventis ; imo probari videtur aperte ex Tridentino; nam, sess. 6, cap. 6, sic ait: Disponuntur auten ad justitiam, dum excitati divina gratia et adjuti, fidem ew auditu concipientes, libere moventur ad credendum, etc. ; ergo ex doctrina Concilii, ante liberam voluntatem, duo requiruntur, scilicet, auditus fidei, ad quem perti- net tota exterior propositio sufficiens fidei, et interna excitatio, quam idem Concilium statim declarat in illuminatione Dei consistere, a qua dixerat, capite quinto, sumi exordium salutis; unde quod canone tertio definit, neminem posse credere sicut oportet, sine Shpiritus sancti praevenienti illumanatione et inspiratione, plane intelligit de ipso credere, ut est liberum, atque adeo etiam de voluntate credendi ; et eodem modo intelligo definitionem Concili Arausicani, capite quinto, quod affectus credendi sit em gratia; nam illa gratia explicatur esse divina illuminatio et inspiratio. Unde capite septimo, expresse dicit hominem non posse assentiri praedicationi salutari, sine previa Spiritus Sancti illuminatione. Eadem cst frequens doctrina Augustini, tum locis citatis, tum lib. 2 contra duas epistolas Pelagianorum, cap. $, et quaest. 2 ad Simplicianum, et lib. de Dono perseverantiae, c. 13 et 14, et epist. 107; quibus locis ait, esse altam et secretam interiorem doctrinam, quam Spiritus sancti docet, et illam sentit esse necessariam, praeter externam doctrinam: nam haec externa movet sensum, illa interna accommodat assensum; et similia habet Gregorius, hom. 30 in Evang., et Prosper, ad objectionem 5 Gallorum.

14. Assertio tertia : dicta illaminatio non requiritur ad formandum illud judicium, sed ad elevandum ut excitet voluntatem. "ertio. dicendum est, supernaturalem illuminationem, quae in intellectu praecedit ad voluntatem credendi, non esse necessariam per se, propter judicium credibilitatis, sed propter supernaturalem actum voluntatis, id est, non est necessaria ut illud judicium fiat, sed ut illud adjuvet ad excitandum et obtinendum actum voluntatis. Per hanc assertionem, declaro et rationem praecedentis conclusionis, et solutionem praecipuae ditficultatis supra positae, quae in hoc consistebat, quod si gratia est necessaria ad judicium de credendis, seu quod credendum sit, oportet illud judicium esse in se et in sua substantia supernaturale. Respondemus autem duo posse in illo judicio considerari. Unum est, quod sit quidam assensus fundatus in testimoniis et signis humanis vel divinis, per humanam experientiam cognitis aliquo modo, et sic dicimus non esse necessariam per se gratiam internam ad talem actum quoad substantiam ejus; hoc enim sufficienter probat objectio facta, et alia quae adducta sunt pro prima assertione; neque Concilium Arausicanum et alia requirunt gratiam internam propter illud judicium, sed propter voluntatem supernaturalem. Secundo ergo potest considerari in illo judicio potestas, seu efficacitas ad movendum voluntatem, et quasi elevandam ad actum supernaturalem; et ad hoc dicimus esse necessarium ut cum illo judicio conjungatur aliqua divina illuminatio, ut recte sentit D. Thomas d. q. 2, art. 9, ad tertium, de qua illuminatione dicit, q. 8, art. 5, reduci ad donum intellectus, quia facit concipere res fidei, sicut oportet ut voluntas ad illas supernaturaliter credendas intellectum movere possit. Et sic etiam dixit Augustinus illam gratiam esse doctrinam internam, per quam Deus ita movet sensum, ut accommodet assensum, epist. 107. Et hanc necessitatem ostendit etiam alia difficultas supraposita, quia actus intellectus mere naturalis non potest per se sufficienter movere voluntatem ad actum supernaturalem ; adjuncta vero dicta illuminatione, potest dictam motionem efficere, vel ad illam concurrere, et ita etiam patet ratio hujus necessitatis, quia, ut voluntas moveatur, praesert:m honeste ac prudenter, duo sunt necessaria, scilicet, sufficieus apprehensio objecti, et judicium quod expediat in illud credere; quia ergo voluntas credendi honesta est etiam supernaturalis , requirit ex una parte judicium prudens de credibilitate objecti; quia vero illud judicium datur de objecto naturali per medium naturale, ideo necessaria est illuminatio divina, quae elevet intellectum ad concipiendum illud objectum altiori et supernaturali modo, ut voluntas ad illud etiam supernaturaliter credendum afficiatur, et ita possit intellectum movere sicut oportet ; et ita manet confirmata et declarata nostra sententia, et responsum simul est ad difficultates quae in contrarium proponebantur.

Sectio 9

In quibus personis actus fidei esse possit

SECTIO IX. In quibus personis actus fidei esse possit.

1. Causae aliae actus fidei alio remittuntur.— Sola subjectiva tractanda. — Explicuimus haetenus naturam et proprietates actus fidei; nunc superest breviter ut de causis ejus in praesenti sectione, et effectibus in sequenti dicamus. Et causae quidem fere omnes explicatae sunt declarando naturam fidei; cum enim actus ipse credendi sit quaedam forma intellectus, non habet aliam causam formalem praeter objectum suum, de quo supra multa dicta sunt. Materialis autem causa ejus propria est intellectus in quo inest, quoad ipsam credulitatem, vel voluntas quoad affectum credendi; causa autem finalis fidei dici potest, vel vita aeterna, vel justificatio, vel purificatio cordis, quae in sectione sequenti breviter attingentur : nam finis et effectus in idem coincidere solent. Causa autem efficiens fidei duplex distingui potest. Una est Deus, alia ipse credens: de priori jam dictum est, Deum esse causam fidei non solum ut est auctor naturae, sed etiam ut est auctor gratiae, ac proinde ipsum esse causam primariam et principalem hujus effectus, ut latius constat ex materia de Gratia, lib. 8, cap. 3. Ex parte vero credentis concurrunt intellectus et voluntas, modo supra explicato, et ideo de omnibus his causis nihil superest dicendum. De personis autem in quibus potest actus fidei inveniri, quia illa etiam sunt causae fidei, et efficiens, et subjectiva, quatenus fides est actus immanens in ipso credente, aliquid superest dicendum.

2. Tam Angeli quam homines sunt capaces fidei. — Etiam primus Angelus capaa: est fidei. — Et primo supponimus tam hominem quam Angelum esse capaecem fidei, omissis inferioribus creaturis, quae, cum ratione non utantur, non possunt ad hujusmodi actus elevari ; et de hominibus quidem res est clara; de Angelis vero etiam est certa, ut lib. 5, cap. 5, docui, quia ordinantur ad eamdem beatitudinem, quae illis etiam supernaturalis est, et ideo prius fuerunt viatores quam beati ; fides autem est per quam omnes in via ambulamus, ut Paulus dixit. Item quia Angeli non cognoscunt supernaturalia per suum naturale Iumen, ut constat ex 1 p., q. 57, tradidique in lib. 9 de Angel., cap. 29 et 30; et ideo sunt capaces divinae revelationis, non solum intuitivae, sed etiam abstractivae et obscurae, atque ita sunt etiam capaces fidei, ut D. Thomas 2. 2, q. 5, docet. Solet autem hic specialiter dubitari de primo Angelo, quia non potuit non habere evidentiam testificantis, quae censetur fidei repugnare; sed de hoc nobis sufficiunt supra dicta, disp. 3, sect. 8, ubi ostendimus evidentiam in testificante, ortam ex sohs signis naturalibus, non excludere fidem, quia non per se fundat illam, neque certitudinem ejus, sed tantum concurrit ex parte proponentis, et hoc tantum modo inveniri potuisse in primo Angelo.

3. Dicta fidei capacitas maaime habetur in via. —Deinde advertimus hujusmodi personas considerari posse vel in via, vel in termino. De priori statu, scilicet, viae, procedit maxime quod diximus, et ita omnes viatores, per se loquendo, sunt capaces fidei, imo per ipsam fidem incipiunt aliquo modo ingredi viam salutis. Dixi autem per se loquendo, quia, licet status viatoris actum fidei postulet, et ideo quilibet viator de se sit capax iliius, et Deus, quantum in se est, paratus sit ad illum praestandum , nihilominus ex parte hominis, potest esse impedimentum, ratione cujus sit incapax hujusmodi actus. Tripiex autem potest esse hoc impedimentum. Primum est carentia usus rationis, ut est in amentibus et in infantibus; nam, licet Deus extraordinario et miraculoso modo possit hunc actum infantibus concedere, ut de Beata Virgine et de Joanne Baptista credimus, id tamen non pertinet ad ordinariam legem gratiae ; esset enim erroneum dicere hujusmodi actum esse infantibus necessarium ad salutem, ut infra dicetur; vanum autem vel etiam temerarium esset dicere de facto concedi aliquibus, sine Ecclesiae vel Patrum auctoritate. Aliud impedimentum potest esse ignorantia; nam, qui non audit res fidei, non potest, secundum ordinariam legem , habere actum ejus, quia fides ex auditu. Et, licet Deus, per causas veluti universales, sufficienter providerit modum quo verbum fidei ad omnes possit pervenire, tamen in particulari, non semper ad omnes pervenit, neque Deus ex vi ordinariae providentiae tenetur semper hujusmodi impedimenta tollere, quamvis ex speciali gratia saepe id faciat. Tertium impedimentum est haeresis; nam qui in uno articulo pertinaciter errat, nihil vera fide credere potest, propter connexionem quam omnia credenda habent in formali ratione objecti fidei, ut supra declaratum est, et in sequentibus iterum attingetur.

4. Animae purgatorii adhuc ambulant per fidem. — Addendum denique est, circa hanc partem, sub viatoribus comprehendi etiam animas in purgatorio existentes, quod etiam attigi in tom. de Poenit., disp. 47, sect. 2, in fine, nam illae nondum ad ultimum terminum pervenerunt; et ideo licet in morte incoeperunt a via discedere, nondum tamen viam absolverunt, et ideo adhuc per fiaem ambulant, nam sunt justae, et Deum ex charitate amant super omnia ; ergo necesse est ut illum etiam supernaturaliter cognoscant; non cognoscunt autem per speciem; ergo per fidem. Denique nihil in eis est quod cum actu fidei repugnet ; nam revelatio obscura quam in hac vita habuerunt, in eis permanet, solumque videri potest facta evidentior per aliquarum rerum experimentum ; illa autem experientia non transcendit evidentiam in testificante, et ideo non excludit actum fidei, ut supra visum est.

5. Disputatur quaestio de non viatoribus beatis. — Prima opinio affirmans. — Epjus fundamentum. — Confirmatur opinio. — Superest dicendum de statu termini, qui est duplex, scilicet, beatitudinis et damnationis. Et de primo quidem fuit opinio Alens., in 3 p., quaest. 64, memb. 7; Durand., in 3, dist. 32, quaest. 3 et 4; Argen., ibid., art. 3, quibus favere videtur Magist., in 3, dist. 23, S Aliud enim, dicentium non repugnare fidem statui beatitudinis ; et licet de habitu praecipue loqui videantur, tamen etiam extendunt sermonem ad actum. Fundamentum est, quia visio et fides non repugnant, nisi tanquam actus perfectus et imperfectus, qui possunt simul esse in Beatis ; nam scientia abstracta comparata ad intuitivam imperfecta est, et tamen utramque simul habent Beati de Deo: similiter se habent scientia naturaiis et supernaturalis, et nihilominus manet scientia naturalis in Beatis. Ita etiam prophetia est imperfecta respectu visionis, et nihilominus potest simul esse cum visione, sicut fuit in Christo, teste D. Thoma, 3 part., quaest. 7, art. 8, quod ibidem, in disp. 21, sect. 1, exposuimus. Ex quo respondet Durandus ad Paulum, dicentem fidem non manere, intelligi non de substantia fidei, sed de imperfectione, nam etiam dixit prophetiam non manere. Denique lrenaeus, lib. 2 contra Haereses, cap. 47, et lib. 4, cap. 25 , et Tertullianus, lib. de Patientia, cap. 13, indicant fidem, spem et charitatem post hanc vitam manere, et expressius quoad actum Photius Constantinop., in illud 1 Cor. 23: Nunc autem manent fides, spes, etc.

6. Secunda opinio communis. — Alia vero sententia, corimuniter recepta, est in Beatis non posse actum fidei infusae inveniri. Ita divus Thomas 2. 2, quaest. 5, art. 2, et 1.2, quaest. 67, art. 3 et 5, quem illis locis sequuntur omnes moderni, et reliqui scholastici in 3, dist. 23 et 32. Estque sententia Augustini, serm. 13 de Temp., Chrysostomi, et expositorum communiter in sequentia loca Pauli, cui sententia haec videtur consentanea esse; nam prima ad Cor. 13 inquit : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, ubi per cognitionem ex parte, fidem intelligit, ut omnes exponunt, et ex ipso contextu facile intelligitur ; unde, 2 ad Corinth. 5, dicit fidem et visionem constituere hominem in diversis statibus viae et termini, et addit, in cap. illo 13: Fidemus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Neque habet locum responsio Durandi ; nam imperfectio fidei est de substantia ejus, ut ex dictis de objecto ipsius constat; et ideo si evacuatur fides quoad imperfectionem ejus, etiam evacuatur quoad substantiam. Ratio vero hujus sententiae est, quia vel comparatur intellectus Beati ad ea quae videt, vel ad ea quae extra Verbum supernaturaliter cognoscit. Circa priora neque eget fide, neque habere illam potest; vel enim omnino repugnat, vel saltem talis fides esset omnino superflua, cum neque certitudinem, neque claritatem augere possit; extra Verbum autem quaedam cognoscit Beatus quasi permanenter, seu habitualiter, et de illis habet scientiam infusam; non ergo fidem. Alia vero cognoscit per actualem revelationem, quasi transeuntem, et illa etiam revelatio non generat fidem, quia non est obscura, sed clara, seu de objecto revelato, sive de ipso Deo revelante, qui evidenter patet Beato, et ideo etiam illa cognitio ad fidem non pertinet, juxta superius dicta de objecto formali fidei.

1. Bipartitum auctoris judicium. — Ia hoc puncto, breviter dicendum censeo aliud esse loqui de potentia Dei absoluta, aliud de facto, seu de lege ordinaria, et quasi connaturali visioni Dei, et statui beatifico. Priori modo non videtur mihi implicare contradictionem, quod videntes Deum habeant aliquem actum fidei. Est autem hoc clarius, si talis actus versetur circa res non visas per visionem beatam, quoniam nulla est repugnantia illas revelari obscure, etiamsi Deus ipse clare videatur, sicut potest unus Angelus credere aliquid alteri Angelo sibi illud dicenti, quamvis dicentem videat, cum rem dictam non videat, ut agentes de locutione Angelorum late ostendimus. Quod si sermo sit de eisdem rebus visis, difficilius est ad intelligendum quod actus fidei sit simul cum visione; nihilominus in rigore non video implicationem contradictionis, quia ilia concomitantia non est contra substantiam fidei, neque contra formale illius objectum, ut ex his quae de illo supra diximus, d. 3, sect. 9, a n. 7, constare potest; et hoc etiam suadent aliquo modo argumenia Durandi. At vero de facto longe verius, et fere certum est, Beatos non exercere actus fidei; hoc enim est multo magis consentaneum testimoniis Pauli et dictis Sanctorum. Est etiam valde consonum, et connaturale statui beatifico, ut probant rationes factae in secunda opinione; et ideo, loquendo secundum legem ordinariam, simpliciter negandum est posse in Beatis esse actus fidei. Addo vero hoc intelligi de proprio actu intellectus, qui est credere, et consequenter etiam de actu efficaci voluntatis, qui imperet talem actum intellectus. Si autem loquamur de simplici actu piae affectionis voluntatis quo se paratam exhibeat, et ostendat ad captivandum intellectum in obsequium fidei, si opus esset, talis actus esse potest in Beato, qui simpliciter est actus virtutis, et nullam imperfectionem supponit beatitudini repugnantem. Unde iste conditionales locutiones : $ Deus mihi juberet credere, id facerem, et similes, esse quidem possunt in Beatis; non tamen declarant aliquem actum fidei, quem de facto habeant, sed solum illum pium affectum, et animi praeparationem, quam posse haberi dixi.

8. Disputatur questio de non viatoribus danatis. — Prima opmnio affirmat. — Ultimo, dicendum superest de altero termino, qui est status damnationis, de quo etiam Durandus, in d. 23, q. 9, dicit fidem in damnatis manere, et videtur fuisse sententia Alexand. Alens., 3 p., quaest. 64, art. 6. Et in eam inclinat Salmeron., disp. 3, in epist. Jacobi, et videtur favere D. Thomas 2. 2, q. 18, art. 3, ad 2, ubi constituit differentiam inter fidem et spem informes, quod spes non manet in damnatis, fides autem manet; et omnes loquuntur de actu, nam fundantur in verbis Jacobi, c. 92 : Demones credunt, et contremiscunt, ubi plane loquitur de actu; et videtur necessarium ut loquatur de actu supernaturali fidei infusae, alias non recte uteretur illo exemplo ad probandum solam fidem, etiam infusam, non sufficere ad salutem, quod ibi intendit. Ratione etiam confirmari potest, quia damnati (licet non omnes) habuerunt in via fidem et revelationem ejus, cujus revelationis possunt in statu damnationis recordari ; quid ergo impedit quominus etiam in illo statu habere possint assensum ex dicta revelatione ?

9. Secunda opinio, seu assertio negativa de lege ordinaria. — Nihilominus dicendum est in illo statu non esse neque esse posse verum actum fidei infusae, seu supernaturalis. Intelligitur assertio de facto et de potentia ordinaria; nam de absoluta clarum est non implicare contrad:ctionem, neque de hoc aliquis quaestionem movit. Sic ergo assertio commu- nis est, D. Thomae, q. 5, art. 2, ubi Cajetanus et alii, et scholasticorum, in 3, d. 25, ubi Bonaventvra, art. 2. q. 3; Gabriel, q. 2, art. 3; sumitur ex Augustino, l. 9 de Civit. Dei, c. 21, dicente daemones cognoscere Christum, non lumine, sed efficacia signorum. Rtem ex Diorysio, c. 4 de divinis Nominibus, dicente, carere damnatos omnibus divinis donis. Unde sumitur prima ratio sufficiens pro hac sententia, quia dona, et auxilia gratia non communicantur damnatis; verus autem fidei actus haberi nequit sine auxilio gratiae , ut dictum est ; ergo esse non potest in damnatis; major constat, quia, ut Christus dixit : Sanctum non datur canius , neque margarite projiciuntur ante porcos. Esset enim superfluum et inutile tale auxilium dare damnatis, tum quia fides est substantia rerum sperandarum ; ii autem sunt in statu desperationis ; tum etiam quia fides datur ut fundamentum justitise, illi autem sunt justitiae incapaces. Alia etiam ratio optima est, quia ad credendum fide infusa requiritur pia affectio et honesta voluntas; damnati autem neque affectionem habent, neque honestam voluntatem habere possunt, ut constat; ergo neque veram fidem ; unde non pius credunt, neque majori certitudine, quam ex vi signorum, seu affectuum quos experiuntur, cogantur.

10. Ad motiva contraria in num. $.— Ezpositio ad locum Jacobi, que non placet. — Vera responsio. — Ad locum D. Thome.— Ad Jacobum respondent aliqui verbum illud. credunt, sumi posse in vi praeteriti, id est, crediderunt, et ita argumentum Jacobi erit, daemones etiam credidisse, utique fide infusa in via, et nihilominus damnatos fuisse, quia fidem sine operibus habuerunt. Sed non placet expositio, tum quia facit aliquam violentiam verbo, sine sufficienti fundamento; tum etiam quia statim addit Jacobus: Ft contremiscunt, quod sine dubio de praesenti intelligit. Dico ergo cum Augustino, D. Thoma, et communi sententia, daemones credere fide coacta, non voluntaria, ac subinde naturali, non infusa. Ad objectionem autem respondeo argumentum Jacobi fuisse sufficiens, quia haeretici, qui tunc jam praedicabant fidem sine operibus sufficere ad salutem, non faciebant vim in modo credendi, sed in re credita, et in firmo assensu illius undecumque conciperetur. Ad D. Thomam respondeo non esse sibi contrarium : differentia ergo quam ponit inter fidem et spem, ita intelligenda est, quod fides aliqua de rebus revelatis manere potest in damnatis, quia fides solum tendit ad veritatem, quae potest per naturalia signa in illis rebus aliquo modo ostendi ; spes autem nulla, neque infusa, neque naturalis, manet in damnatis circa beatitudinem, quia spes fertaur in bonum possibile; beatitudo autem nullo modo, supernaturali vel naturali, ostenditur possibilis in damnatis. Denique ad rationem patet responsio ex dictis; nam revelatio praeterita non sufficit ad usum fidei in illo statu, propter pravam dispositionem voluntatis. Videatur circa hoc punctum de fide damonum, lib. 8 de Angelis, capit. 6.

Sectio 10

Quos effectus habeat actus fidei

SECTIO X. Quos effectus habeat actus fidei.

1. Resolutio D. Thomae. — Quaestionem hanc tractat D. Thomas, in 2. 2. q. 9; et in summa tribuit fidei duos effectus : unus est timor, ex illo Jacobi 2 : Demones credunt, et contremiscunt ; nam, licet fiaes daemonum non sit infusa, ut dixi, tamen ex illa sumitur argumentum a simili vel fortiori ratione; alter effectus est purificatio cordis, ex illo Actor. 15 : Fide purificans corda eorum.

2. Prima difficultas contra positam resolutionom. — Secunda difficultas. — Tertia. — Non caret tamen haec resolutio aliqua ditfcultate. Primo, quia actus fidei est immanens, et ex hac parte est actus ultimus, nullum effectum post se relinquens, juxta doctrinam Philosophi, 9 Metaphysicor., cap. 9, text. 16, praesertim quia actus fidei est quaedam cognitio speculativa, juxta illud, ad Colossens. 3 : NVos autem revelata facie gloriam Domini speculantes , et ad Hebr. 11: Fide credimus aptata esse secula verbo Dei; ac denique quia per se est cognitio Dei quae est maxime speculativa ; cognitio autem speculativa non est operativa ; ergo neque cognitio fidei erit operativa, ac subinde nullum poterit habere effectum. Secundo, in utroque effectu a D. Thoma posito occurrit difficultas ; nam in primo de timore dicitur, Ecclesiastici 9 : Qui timetis Deum, credite illi, ergo timor est causa credendi. Unde etiam Augustinus, de Catechizandis rudibus, cap. 5, dixit multos venire ad fidem, timore Dei permotos; ergo non potest timor esse effectus fidei. In altero vero effectu occurrit statim difficultas de justificatione per fidem ; non enim purificat cor, nisi vera justitia ; ergo si fides purificat cor, fides justifi- cat, qui est error haereticorum hujus temporis. Tertio, possumus objicere, quia si aliquo modo sunt effectus tribuendi fidei, non erunt tantum tribuendi illi duo, sed etiam plures ali; nam imprimis Paulus ait fidem esse substantiam rerum sperandarum - ergo etiam spes est effectus fidei. Item Coelestinus Papa, epistola prima ad Episcopos Gall., cap. 12, dici: omnia honesta studia, et omnium virtutum pias actiones ex fide proficisci ; et Augustinus, sermone 10 de Verbis Apostoli, inter effectus fidei ponit omnes dispositiones ad gratiam. Et epistola 105 et 107, omne meritum, sive perfectum sive imperfectum esse fidei effectum; et ita etiam miracula ponuntur effectus fidei, quatenus per illam impetrantur ; cur ergo duo tantum effectus ilii tribuuntur?

3. Assertio prima : actus fidei nullos habet effectus physicos, proprie loquendo. — Non est tamen difhicile his satisfacere, rem totam breviter declarando. Adverto igitur duobus modis posse intelligi actum fidci esse causam aliquorum effectuum, scilicet vel physice vel moraliter. Priori modo non solent actus immanentes habere physicos effectus, nisi vel quatenus producunt habitus, vel quatenus unus actus potest esse causa alterius, sicut assensus praemissarum est causa assersus conclusionis, et intentio finis est causa electionis medii. Neutro autem ex his modis possumus aliquem effectum physicum tribuere actui fidei per se ac proprie loquendo. Nam imprimis non producit habitum proprie et effective, quia in materia de Gratia, lib. 8, cap. 4, ostersum est habitus supernaturales et infusos non fieri per suos actus; habitus autem fidei supernaturalis est, et per se infusus, ut sequenti disputatione dicemus. Potest autem actus fidei disponere ad habitum suum, et ita vocari causa ejus; illa tamen causalitas magis moralis est, quam physica, ut in materia etiam de Gratia, citato libero, cap. 5, declaravi. Deinde omnes actus fidei immediate et aequaliter fundantur in revelatione divina, et ideo unus non est proprie causa alterius, quia per discursum non fiunt, sed omnes sunt immediate ab habitu, vel auxilio, et ideo in fide non datur aliquis actus qui sit proprius effectus physicus alterius actus fidei Dices: iaterdum potest ex assensibus fidei elici assensus alicujus conclusionis; ergo ille erit proprius effectus fidei. Respondeo. si priores assensus solum concurrant ad apphlcandum sufhicienter objectum fidei respectu alterius actus, tunc illum non esse effectum per se, et physicum, quia, ut supra dixi, sess. 4, nunquam assensus fidei fundatur in assensibus praemissarum, in viillationis, sed tantum in prima veritate revelante. Si autem talis assensus conclusionis per se fundetur in discursu, jam non est effectus fidei solius, sed cooperante etiam lumine naturali; imo etiam tunc fides non concurrit secundum propriam rationem fidei, sed secundum quamdam generalem rationem assensus certi, propter quod potest illo modo, etiam ad falsum, concurrere, ut supra, sect. 4, n. 5, dixi; atque ita concluditur actum fidei nullum proprium et physicum effectum habere; loquimur autem in genere efficientis, nam formaliter clarum est physice constituere credentem.

4. Quousque procedat assertio de pia affeclione. — Oportet tamen distinguere in fide actum intellectus ab actu voluntatis, quos supra distinguimus ; nam quae diximus maxime procedunt de actu intellectius, ut constat. Possunt tamen cum proportione applicari ad actum voluntatis ; etenim ille etiam supernaturalis est, et ideo habitum etiam per se non producit, et non ordinatur ad alios actus voluntatis, unde etiam ex illa parte non habet proprium physicum effectum. Potest vero ulterius comparari hic actus voluntatis ad actum intellectus, et sic revera est causa ejus, credimus enim quia volumus; et potest dici causa physica, quia voluntas efficaciter applicat intellectum ad credendum, sicut appetitus potest vere dici causa physica motus localis membrorum. Ubi occurrebat statim quaestio de hac causalitate, qualis sit, an sit per proprium influxum, vel potius sit per modum causae per accidens, et applicantis per naturalem sympathiam potentiarum in eadem anima radicatarum. Sed haec quaestio physica est (a quibus quaestionibus abstinere soleo). Videri potest in tractatu de Anima, l. 5, cap. 6. Idem vero judicium in hac motione voluntatis ad credendum ferendum est quod in aliis motionibus potentiarum per voluntatem ; nam est eadem ratio, et probabilius existimo esse tantum per naturalem subordinationem, et sympathiam potentiarum. b. Assertio secunda : actus fidei variis modis sortitur morales effectus. — Secundo, dicendum est actum fidei morali modo habere posse aliquos effectus, qui varii sunt juxta diversos modos hujus causalitatis. Unus modus est per modum dispositionis, vel proximae, vel remotae; et quidem proxime solum disponit actus fidei ad habitum fidei, in quo eadem est ratio de illo quae de caetcris actibus respectu suo- rum habituum. Remote vero disponit aliquo modo fides ad totam justitiam, et sic dicitur esse fundamentum justitia , in Tridentin., sess. 6, cap. 6 et 8; et ab Augustino, epistola 105, qua de re videri possunt dicta in lib. 8 de Grat., c. 15. Secundus modus hujus causalitatis est per modum meriti de condigno, et sic diximus supra, sect. 7, actum fidei, si sit in homine grato, esse meritorium de condigno formaliter et per seipsum. Hic vero addi potest esse radicem omnis meriti de condigno, et sic omnia praemia talis meriti numerari posse inter effectus fidei; et sic dixit Cyrillus, lib. 11 in Joan., cap. 16, fidem esse radicem et originem aeternae vitee, ita exponens verba illa Joan. 14: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te Deun verum, et quem misisti Jesum Christum. Tertio, esse potest haec causalitas per modum impetrationis, ad quam reducitur meritum de congruo ; et ita fidei tribuuntur miracula tanquam effectus ejus; imo omnes effectus orationis sunt hoc modo effectus fidei, ut constat ex supradictis, et tradit Augustinus supra, epistola 107. Quarto, et maxime proprie et connaturaliter fides operatur moraliter, excitando voluntatem ad actus, quia proponit supernaturalia objecta valde honesta, quibus maxime solet voluntas ad bonum ensxcitari; et hoc est, quod maxime intendit D. Thomas, in quaestione citata, et suflicienter declarabitur respondendo ab objectiones in principio factas.

6. Ad primam difficultatem in num. 9. —Ad secundam. — Ad tertiam. — Ad primum, dicitur primo, per priorem illius partem probari, actum fidei non habere proprios effectus physicos, quod concessimus. Ad alteram vero partem de cognitione speculativa, respondemus fidem non tantum esse speculativam, sed etiam practicam; judicat enim amandum esse Deum, et similia, ut paulo post iterum attingam. Ex hac ergo parte potest moraliter movere voluntatem. Addo etiam ex pura fidei contemplatione posse resultare delectationem in voluntate, quae potest inter effectus fidei numerari. Ad secundam objectionem, respondemus, ad priorem quidem ejus partem, merito timorem poni inter effectus fidei, quia proponendo comminationes divinas, timorem excitat, ut dixit Concilium Tridentinum, supra cap. 6, et Augustinus, in Enchiridio, cap. 5. Solet autem quaeri an hoc sit intelligendum de timore servili vel filiali ; dicendum est autem de utroque verum esse. Quia vero fides interdum est sine charitate, et aliquando est illi conjuncta, In priori statu frequentius excitat timorem servilem; et ita loquitur Tridentinum supra. in posteriori autem statu, facilius excitat timorem filialem, qui ex charitate nascitur ; et charitas si perfecta sit, ut dixit Joan., foras mittit timorem, utique servilem ; neque obstat quod timor etiam possit inducere ad fidem, quia vel talis timor supponit fidem aliquam, et sic inducit ad perseverantiam et augmentum fidei, vel est ante primum actum fidei, et sic vel est valde imperfectus, et ordinis naturalis; vel solum est in nobis per modum excitantis gratiae resultantis ex aliqua illuminatione divina; timor autem supernaturalis, et qui sit proprius actus humanus, semper est effectus fidei. In alia vero parte illius objectionis attingebatur quaestio cum haereticis de justificatione, quomodo sit effectus fidei, sed eam remittimus in matcriam de Gratia, lib. 8, cap. 17, et breviter dicimus fidem non purificare cor formaliter, sed fundamentaliter et radicaliter, et excitando voluntatem ad reliquos actus, per quos purificatur et recte disponitur cor ad charitatem et gratiam formaliter ipsum purificantem ; et sic dicit Augustinus, libro secundo contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 5: Justum ab injustis distingut ipsa lex fidei, quia Qustus ex fide vivit; sic etiam de fide dixit Leo Papa. serm. 4 de Epiphan.: Heec est quee de peccatoribus facit sanctos, utique excitando et inducendo illos ; et sic etiam dicit Paulus, ad Gal. 5, quod fides per charitatem operatur ; ubi etiam obiter notari potest contra eosdem haereticos, fidem, quae habet hos effectus, non esse fidem illam specialem de propria sanctitate, quam ipsi fingunt, nam illa dese non excitat ad sanctitatem vitae et morum, sed potius prout ab ipsis ponitur, licentiam praebet libere operandi, et peccandi cum illa fiducia, quod peccatum non imputabitur ; prout autem illa fides dari potest ex speciali privilegio alicui, per singularem revelationem, supponit potius sanctitatem quam facit, quamvis juvare possit ad spiritualem profectum et consolationem. Unde patet responsio ad ultimam objectionem; fatemur enim spem etiam esse effectum fidei, quem non omisit divus Thomas in illo articulo primo, ad argumenta ; sed fortasse de illo non fecit specialem quaestionem, quia in ipsa definitione fidei positus fuerat. Sub ultimo autem eftectu purificandi cor, includi possunt omnes boni motus, qui per fidem possunt excitari. Vel etiam dici potest justitiam nostram post fidem inchoari a timore, et in purificatione cordis consummari, et ideo sub illis duobus extremis omnes effectus fidei comprehendi.

PrevBack to TopNext