Disputatio 9
Disputatio 9
De ecclesia
De Ecclesia, praeter illius indubitatam auctoritatem, de qua supra in disp. 5, a sect. 5, multa occurunt consideranda, praesenti operi de fide affinia, et scholastici instituti propria (alias enim argumentum amplissimum est, et his temporibus fusissime agitatum ), quae per sequentes sectiones novem ordinatim explicabuntur.
Sectio 1
An et quid sit ecclesia, et quibus em partibus constet
1. Focis Ecclesia origo et significatio. — Synagoga quid? — Primum explicandum est quid nomen Zveuclesie significet ; est enim eraecum, convocationem significans , a verbo xxo é, id est, convoco ; iranslatum vero fuit ad significandum convocatam congregationem, et propterea rebus tantum rationalibus tribuitur, quia solum illae vim vocis sentire possunt, et ideo illarum tantum est convocari ; in quo differt nomen Zcclesia a nomine Synagoga, nam hoc simpliciter quameumque cougregationem significat ; unde brutorum ct animalium gregi attribui potest. et propterea, ut Augustinus, Psal. 81, notavit, 5ynagoga nomen populo antiquae legis, no- men vero Ecclesie Christianorum congregationi accommodatum est, ad indicandam legis gratiae perfectionem ; id quod etiam notavit Hierony mus , seu potius Beda in illud Proverbiorum 4: 7n medio Ecclesie, ctc., itemque Isidor., lib. 8 Etymol., cap. 1. Ex his autem constat, ut notavit Chrysostomus in orat. de S. Phylogonio, tom. 3, non solum hominum, sed etiam Angelorum congregationem posse Ecclesiam nominari ; neque solum fidelium, sed etiam Beatorum, quae proprie dicitur Ecclesia triumphans ; a nobis autem solum instituitur sermo de Fclesia militante. Et quamvis nomen Zheclesie interdum in Scriptura tribuatur, vel praelatis Ecclesiae, ut Matth. 18: Dic Ecclesie, vel particularibus fidelium congregationibus, ut saepe in Apocalyp., cap. 1,2 et 3, et in epistolis Pauli, Rom. 16, versu 5b, 1 Corinth. 1, et 2 Corinth. 1, cum similibus, vel locis sacris ac templis in quibus fideles congregantur , 1 Corinth. 11, versu 18, Judith 6, nonnunquam vero etiam Ethnicorum congregationi, ut Act. 19, attamen in praesenti nomine Zcclesice utimur, quatenus significat et solam , et totam congregationem fidelium hominum in Christo credentium, quae , Psal. 21, Fcclesia magna dicitur , et merito Ecclesie militantis nomen sibi assumpsit , quia et omnes ad se vocat, neque in ea distinctio Judeei , et Graeci, sed omnis qui cred.t in illum ( scilicet Jesum ) non confundetur, Woman. 19; ct Act 2: Vobis et omnibus qui longe sunt, quoscumaue advocave- rit Dominus , est repromissio. Quia scilicet nullus ad illam adjungitur, nisi divinitus vocatus ; quae omnia, et alia multa de hoc nomine Ecclesie, vide in capite Firmiter, ex Concilio Lateranen., et capite Ecclesia , ex Nicolao Papa, de Consecratione , distinctione prima, et in Juli I decretis, quae Brucardus, lib. 3, a principio refert. Videri etiam possunt Cyprianus, epistola secunda ad Cornelium, et libro de Unitate Ecclesiae ; Cyrillus, Catechesi ultim.; Isidor., lib. 8 Etymolog., c. 8; Aug. supra, et Psal. 77; Optatus, libro contra Parmenianum ; Deda, in id Prov. 5: In medio EFcclesie , et synagogee ; Gregorius 2 Moral., c. 2; Raban., 1 libro de Institutione clericorum, cap. 3; Turrecremata, lib. 1, cap. 2 Summmae de Ecclesia ; Hosius, in confessione Polonica. cap. 20; et libro contra Prolegomena Brentii; Pighius, de Ecclesiast. Hierarch., a principio ; Driedo, 4 de Ecclesiast. dogmatibus, cap. 1; Petrus Soto, prima parte defensionis contra Brentium; Coclaeus, Philippica 4, et libro de Seriptura secundo, et Ecclesiae auctoritate ; Echius in Enchir.; Cano, 4 de Loc.; Castro, lib. 7 adversus haereses, a principio ; Michael de Anin., tom. 13 tractatuum, p. 9, in c. 4.
2. Assertio prima de fide. — Dico primo: certum est veram Dei Ecclesiam in mundo esse. Haec est de fide, ut patet ex omnibus Symbolis, Conciliis, et Scripturis, quae adferemus, et in ea haeretici nobiscum conveniunt: contra alios vero infideles, demonstranda venit ils rationibus, quibus superius veritatem aut credibilitatem potius nostrae tidel ostendimus, disputatione 5, a sectione 8.
3. Assertio secunda. — Probatur et eaplicatur . — Confirmatur ez Patrius. — Et raLione. — Allata definitio est sufficiens. — Dico secundo: haec Dei Eeclesia est corpus quoddam politicum seu morale, ex hominibus veram fidem Christi profitentibus compositum. Desumitur conclusio ex Concilio Lateranensi, et Nicolao Papa citatis, et in ea explicatur quid sit Ecclesia, et quae sint veluti materia et forma ejus. Nimirum Ecclesia corpus quoddam est non simplex, sed compositum, ut ex dictis de significatione nominis constat, et ex Paulo ad Roman. 12, 1 Corinth. 12, Ephes. 1. Pars igitur materialis hujus corporis sunt homines viatores, quia solum de Ecclesia quae nunc militat loquimur; forma vero est illa qua omnes, qui partes Ecclesiae sunt, in unam spiritualem Rempublicam conjunguntur ; haec autem forma fides est praecipue, ut in cap. Fir- miter, et cap. Ecclesia citatis dicitur, et constat ex illis Scripturae locis, quibus fides Ecclesiae fundamenum vocatur, ad Eph. 2: Superedificati supra fundamnentum Apostolorum ct prophetarum, id est, super eorum fidem et doctrinam ; quomodo multi etiam Patres exponunt illud Matth. 16: Super hanc petram eedificabo, etc., id est, super hanc fidei confessionem , quamvis alius sit praecipuus hujus loci sensus litteralis, quidquid renitatur Joannes Arboreus, lib. 5 Theosoph., c. 5. Praeterea ad Eph. 4 dicitur : Una fides; ad Coloss. 1: Si tamen in fide ejus fundati estis; et primae ad Corinth. 3: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est Jesus, cui tamen per fidem primum omnium unimur. Confirmatur ex Augustino, de Fide et operibus, cap. 16, ubi dicta ratione utitur, quia videlicet Eeclesia corpus est Christi, quod ei, ut capiti, debet esse conjunctum ; conjungitur autem fide, per quam ipse in cordibus nostris inhabitat ; quod etiam D. Thomas 2. 2. q. 1, art. 9, ad 3, docuit; et in eadem sen tentia est Epiphan., lib. 1 contra Haret., haeresi 31, satis ante finem. Ratio breviter reddi potest, quoniam cum multi homines Ecclesiam componant, oportet eos aliqua una forma copulari, cumque ejusmodi compositio non sit naturalis, sed a gratia proveniat, oportet eam formam supernaturalem esse, et ad gratiae ordinem pertinere ; prima autem forma inter supernaturales virtutes, fides est; ergo, etc. Notandum vero est huic descriptioni seu detinitioni Ecclesiae, nonnullas alias addi solere particulas, quas nos omisimus, partim quia fortasse verae non sunt, partim quia sub data definitione comprehenduntur, qualis illa, debere membra Ecclesiae conjuncta esse cum uno capite Vicario Christi in terris; hoc enim ad veram fidei rationem et professionem spectat, ut ex dicendis magis patebit.
4. Corollarium primum.—Ex dictis vero facile colligitur quae sint vera Ecclesiae membra. Nam primum constat Angelos non pertinere ad hanc Ecclesiam, neque homines beatos, aut damnatos, neque etiam in purgatorio existentes animas, quamvis de his nonnulli dubitarint, eo quod nondum videantur omnino esse extra viam, sed per fidem ambulent, et nobiscum quodammodo communicent, quandoquidem et opera nostra illis prodesse possunt, et dispensatio, et influxus Vicarii Christi in terris ad illas se extendit. Quaestio tamen est de modo loquendi; prout vero nunc de Ecclesia mi- litante loquimur (nam sub aha consideratione jam superius in disputatione 6, sect. 9, num. 4, locuti fuimus), simpliciter excludendae sunt animae purgatort, quae revera jam non militant ; et hoc sensu dici possunt esse extra viam, unde suam ecclesiam illae constituunt, quae inter triumphantem et militantem medium locum tenet.
5. Corolarium secundum. — Secundo, constat non omnes homines viatores inter Ecclesiaa membra esse numerandos, ut de paganis liquet; sed controversia magna est in explicando qui pertineant ad Ecclesiam, qui vero excludendi ab ea sint'. Ex definitione tamen data haec brevis et generalis regula colligi videtur, nimirum omnes qui fidem habent, Ecclesiae membra essc, omnes vero qui illa carent extra Eeclesiam constitui, contra quam variis mois erratum et opinatum est.
6. Primus error contra proximum corollarium. — Expugnatur. — Primus error negat tide constitui membra Ecclesiae, sed Dei praedestinatione, itaque omnes et solos praedestinatos esse membra Excclesiae, sive illi fidem habeant, sive non habeant. Ita Waldenses, et Joapnes Hus, «t Wicleph., damnati in Concilio Constantiensi, sessione 15 et 26. Qui error aperte repugnat Scripturae sacrae, quae Ecclesiee unitatem refert in unitatem fidei et baptismatis, ut videbimus, et patet Joan. 1: Q ctquot autem receprrunt eum, dedit eis potestatem fils Dei fi ri, his qui credunt, etc.; ad Romanos 12: U icuique Deus dirisit mensuram fidei, sicit enim in uno corpore, etc. Praeterea, juxta hunc errorem, qui semel est membrum Ecclesiae, nunquam desinit esse membru:n ; neque e contra, qui semel non esset populus Dei non posset incipere esse Dei popnulus, contra id ad Romanos 11: Aliguando et cos non credidist/s Deo, nunc autem m sericordiam consecuti estis; et Ephes. 2: Vos qui a^quando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi ; et Petr., 1 Canonica, capite 5: Deus autem omnis gratiee, qui vocacit nos, etc. Seguitur praeterea Ecclesiam constare ex hominibus gentilibus, haereticis, paganis, etc. Ouia inter hos contingit multos esse praedestinatos; atque adeo e contra multos perfectos secundum praesentem justitiam , non esse membra Ecclesiae, et consequenter extra Ecclesiam invenisse justitiam; vel certe non esse vere justos, nec vere baptizatos, qui reprobi sunt. Tandem non esse verum Papam nec verum Episcopum, qui praescitus est, quae omnia dicti haeretici turpiter concedunt. Vide Augustinum contra Parmenianum, capit. 4; et Gregorium, 7 Moral., capite 11; et Waldensem, libro 2 Doctrinalis Fidei antiquae, art. 2, a c. 8; Turrecrematam, libro primo, cap. 56; Dried., 4 de Eccles. Dogmatibus, p. 2, cap. 2; Pighium, controversia tertia.
1. Arguitur tripliciter pro evpugnato errore. — Ad primum locum.— Ad secundum.—Ad tertium. — Nota. — Pro hoc tamen errore, tria possunt nonuihil difficultatis afferre. Primum est id Joan. 10: Oves mec vocem meam audiunt, et nemo rapiet eas de manu mea ; ubi soli praedestinati dicuntur oves Christi, et tamen oves Christi membra sunt Ecclesiae. Secundum est id primae Joan. 2: Ea nobis exierunt, sed non erant ex nobis; si enim essent em nobis, germansissent utigue nobiscum. Tertio, Augustinus de Baptismo, c. 27, inquit, hortum conclusum, Canticorum 4, siguificare Ecclesiam , et intra se tantum praedestinatos continere; et 3 Doctrinae Christianae, cap. 52. non esse revera Domini corpus, qui cum illo non erit in aeternum. Advertenaum tamen est de ovibus Christi et justis interdum loqui Sveripturam et Patres, secundum praescientiam et praedlestinationem Dei; interium secundum praeseutem justitiam. Ita Augustinus, de Correptione et gratia. cap. 5, et de Dono perseverantiae, cap. S, et tract. 45 in Joann., docet interdum vocari oves, quae sunt potentia tales, ac revera futurae aliquando sunt, quamvis nunc actu sint lup:. Et e contra observandum quoque, nomine ovium in Scriptura siguificari interdum solos justos et praedestinatos , ut Matth. 25: Sta(uet oves a dextris, eic.; interdum indifferenter omnes, ut Joan. ultimo: Pasce oves meas ; Psal. 18: Nos autem populus tuus, et oves pascuz tuce ; Ezechiel. 34, fere per totum. In dicto ergo loco Joan. 10, intelligi potest sermonem esse dc ovibus secundum praedestinationem; dicit enim Christus : Al as oces habeo, cic., loquiturque de Gertibus, quae nondum erant membra ejus, ut D. Thomas explicat. Nec propterea soli praedestinati sunt membra Christi, in cujus ovili etiam sunt haedi, Matth. 25. Similiter secundum locum ! per praedestinationem interpretatur Augustinus, de Baptis., c. 3, et locis supra citatis, ac Hieronymus Dialog. contra Luciferianos, satis ante finem. Vide cap. Si ex bono, dc Poeniten- tia, d. 4, et cap. in domo, ibidem. Unde sensus erit: IVon erant ea nobis, quia exterius se Christianos simulabant, cum vere non essent, vel : IVon erant ex nobis, id est, ex veris Apostolis et ministris : ita Cyprianus, de Unitate Ecclesiae. Eodem modo respondeo ad tertium, Augustinum scilicet aperte loqui secundum praescientiam ; est enim illius consuetudo interdum vocare solum veros filios qui praedestinati a Deo sunt, quia illi tantum vere obtinent haereditatem Patris; qui modus loquendi exponendus certe est, non imitandus. Attamen idem Augustinus, tractat. 45 in Joan., aperte dicit secundum Dei praescientiam, multas oves esse extra Dei Ecclesiam, et multos lupos intra. ldem habet lib. 2 contra Cresconium, capit. 34.
8. Secundus error. —Secundus error negat etiam fidem esse formam membrorum Ecclesiae, sed perfectam sanctitatem. quae omnino peccatum excludat. Unde solum eos justos ponit esse de Eeclesia, qui nullum peccatum habent. Ita Cathari apud Augustinum, hares. 38, qui in 88 eam tribuit Pelagianis. Idem fere Lutherani sentiunt, qui solum justos dicunt constituere Ecclesiam, neque peccatum veniale a mortali distinguunt. Sed contra has haereses sufficiunt dicta in materia de Gratia ', ubi ostendi non esse iu Ecclesia hujusmodi justos, qui, cum ratione utantur, nullum omnino peccatum committant. Vide Augustinum, 3 contra Parmenian., cap. 2. et lib. de Perfectione justitiae, et alios contra Pelagian.; Hieron., dialogo 2 et 3 cont. Pelagian. Et ex modernis, Dried. et Cano srpra ; Petrus Soto, in Detensione contra Breptium, cap. 18; Medina, 1 de Recta in Deum Fide, cap. 20. Argumenta vero hujus erroris qua huc spectant, statim solvam.
9. Tertius error. — Placitum quoruvdam Catnolicorum. — Tertius error negat, vel omnes qui sunt in peccato moriali, vel iusignes saltem peccatores, esse membra Ecclesiae, atque adeo non fidem, sed gratiam et charitatem esse formam constituentem Ecclesiam. Ita partim senserunt olim Novatiani?, apud Cyprian., l. 4, epist. 2; et Epiphan., lib.2 contra Haereses, haeres. 59. Et Donatistae apud Augustinum, haeres. 69, et l. 3 contra Parmenian., cap. 2, et haeretici alii hujus temporis, etsi non satis constent. Nonnulli praeterea Ca- tholici dicunt peccatores esse quidem partes Ecclesiae, sed non membra. Ita Turrecremat., libro 1, capit. 57, ubirefert Alens., D. Thom. et alios. Idem Cano, et Petrus Soto supra, et Vega, lib. 28 in Tridentinum, c. 10.
10. Confutatur auctoritate. — Confutatur etiam ratione. — Sed de fide certum est simpliciter et absolute inter Ecclesiam esse peccatores, quamvis gratia et charitate careant. Est communis sententia Patrum, qui in hunc sensum exponunt parabolas illas Evangeli, in quibus Ecclesia comparatur sagenee misse in mare, ez omni genere piscium congreganti, e areae continenti triticum et paleam , vineae ferenti uvas et labruscas, et decem virginihus sapientibus et fatuis, quas bene urget Augustinus in collationibus contra Donatistas, collatione tertiae diei, et tract. 6 in Joannem, et sermon. 107. Et in Psal. 47, Cyprianus, optime libro 3, epistola 3, et lib. 4, epistola 2; Hieronymus, dialog. contra Felagian., et Luciferian., adducens locum primae Fetr. 3, ubi comparatur Ecclesia arcae Noe, in qua erant munda et immunda animalia, et primae ad Timoth. 2 : /n magna do»o non solum sunt vasa aurea et argentea ; sed et l'gna, et fictilia, etc., ubi expositores alii luculenter a hoc institutum. Item Gregorius, homilia 11, 12, et trigesima octava in Evangelia : Sict Ecclesia (inquit) media est inter celum et infernum. ita et ut iusque partes et cives intra se rec pit ldem sentit Chrysostomus in Psalmum irigesimum nonum. et lib. 3 de Sacerdotio; et Gregorius Nazianzenus, oratione 1 in Julian. Qui Patres alias etiam afferunt Seripturae testimonia, ut id Matth. 18: S3 peccacerit in tg frater tuus, etc., dc Ecc'esie. Et ergo intra illam qui peccavit, nam postea ejicietur si non andiat. Paulus etiam in epistolis ad Corinth., Galat., et aliis, passim scribens ad Ecclesias, peccatores reprehendit. Idem Joan., initio Apocal. Est praeterea haec sententia definita in Concilio Constant., sess. 15, et colligitur ex cap. Firmiter, et aliis supra allegatis, quibus dicitur Ecclesiam esse congregationem fidelium; et in Concilio Tridentino, sessione 6, canone 18. fideles peccatores dicuntur veri Christiani : Christiani autem sunt, qui et Christi et Ecclesiae membra sunt. Praeterea peccatores possunt recipere sacramenta, et communicare in eis cum omnibus fidehbus; hoc autem proprium est membrorum Ecclesiae. Denique ostensum est fidem essc propriam formam Eecclesiee, quae tamen vera in peccatoribus manet, quare (quamvis quaes- tio videatur de modo loquendi) dubium non est hos esse dicendos simpliciter membra ecclesiae : illa enim praedictorum Catholicorum scrupulosa distinctio, partis et membri, in proposito non habet fundamentum, .ut videhimus; et ita opinatur Castro et Pighius snpra, et Antonin., 3 p., tit. 31, c. 1.
11. Objectio tripler. —Oppones : nam Ecclesia Sancta est; ergo ex Sanctis tantum constat. Confirmatur primo ex Paulo, ad Ephes. 5: Non habentem maculam, neque rugam, ut sit Sancta el immaculata, etc.; Cant. 1: Zt macula non est in te. Confirmatur secundo: nam Ecclesia est corpus unum; qui autem gratia caret. mortuus est. Unde Hugo de Saucto Victore : In corpore Christi nihit morLuvmn est, sicut extra illud milil vivit. Tertio, tandem peccatores non sunt filii Dei, Joan. 1. Roman. 8, et prima Joan. 3; ergo nec filii Ecclesiae.
12. Ad primam confirmat:onem de qua eraudite Justinianus noster eo loco. — Ad secundam.— Ad objectionem de sanctitate Ecclesiae infra dicetur; nunc breviter respondetur sanctam esse professione, religione et doctrina. A praecipnis etiam partibus suis potest eam ccnorminationem accipere, quia per se illi convenit creare Sanctos; peccatores vero sunt per accidens, et contra institutum ejus. Ad primam confirmationem, primo dicendum intelligi illa loca de Ecclesia triumphante ; passus est enim Christus ut Ecclesiam talem exhiberet. qualis erit in gloria. Ita Hieronymus ibi, et Jerem. 31; Bernardus, serm. 3 de Festo omnium Sanctorum; et in idem redit quod Augustinus, secundo Retract., cap. 18, ct D. Thomas, 3 p., quaest. 8, art. 3, ad 1, dicunt, illam Ecclesiae puritatem esse finem quem non omnino in hac vita Ecclesia assequitur. Secundo dicendum, si de militante Ecclesia verba illa exponantur, ut intelligit Concilium Tcletanum VI, capite primo, accipi debere de toto propter praecipuas partes, nimirum justos, qui, licet nonnulla peccata venialia non raro habeant, in Sceriptura tamen interdum dicuntur immacu!ati, Psalm. 17 et 118. Quod Augustinus late explicat, libro de Perfectione justitiae; solum enim peccatum mortale maculat simpliciter animam coram Dco. Ad secundam coufirmationem, fatemur peccatores esse dicendos membra mortua et imperfecta, ut loquitur Tridentinum, sessione 6, cap. 7, propter quod Cano et alii eos vocant partes, et non membra, quia ratio membri est proprie viventium, pars vero latius patet. Sciendum vero in corporibus, quae vita aliqua perfecta vivunt, ut sensitiva, verbi gratia, si membrum talis vitae capax ea careat, simpliciter vocari mortuum, quamvis aliquem inferioris vitae gradum participet ; sic manus vi sentiendi et movendi cassa mortua dicitur, quamvis nutriri modo aliquo possit ; peccatores ergo quoniam carent charitatis vita, quae est propria et perfecta vita Ecclesiae. dicuntur mortua membra; sunt tamen membra, quia non carent omni motu vitae spiritualis, cum retineant fidem, per quam Christo aliqualiter conjunguntur. Quoniam vero haec unio imperfecta est, et ad salutem non sufficit, ideo Patres interdum, et comparatione facta ad justos, et ad exaggerandam miserum peccatorum statum, illos videntur constituere extra Ecclesiam; ita videtur loqui Eutichianus Papa, epistola 2 decretali; Augustinus, 1 contra Cresconium, cap. 32, et libro de Baptismo, non semel; ex libro tamen 1, cap. 51, ejus colligitur sensus, cum scribit bonos sic esse in domo Pei, quae est Ecclesia, ut ipsi sint domus Dei, malos sic esse in Ecclesia, ut tamen non sint Dei domus; et tract. 3 in Joannem, ait peccatores esse in Ecclesia, w humores corruptos in corpore; sic etiam loquitur Eusebius, 6 de Demonstrat. Evang., cap. 18; Cyprianus, lib. 1, epistola 6 ad Magnum, et alii quos Hosius, libro 5 contra Brentium, Turrecr., lib. 9, capite 57, et Cano, l. 4, c. 3, referunt. Ad ultimam confirmationem, respondetur verum esse, nullos esse filios Dei qui non sint etiam filii Ecclesia, et hoc solum velle Cyprianum; attamen in Ecclesia non esse solum Dei filios, sed etiam vasa irae, ut dicit Paulus, Roman. 9. Quamvis omnes fideles possent quodammodo dici fihii, sive ratione fidei et doctrinae, sive etiam ob regenerationem , si baptizati sunt. Vide Augustinum, libro contra Petilianum , et alibi non raro.
13. Quarta opinio. — Quomodo probetur. — Quarto, praeter errores citatos, sunt inter Catholicos aliae sententiae, quae praeter fidem requirunt in membris Ecclesiae quamdam externam conjunctionem, et inter se' et cum capite. Excludunt igitur ab Ecclesia schismaticos atque excommunicatos. Et ratio esse potest, quia unitas Ecclesiae, unitas est unius Reipublicae et civitatis: talis autem unitas intelligi non potest sine conjunetione membrorum inter se, et cum capite sive principe, juxta illud ad Romanos 12: Unwmn corpus sumnus, alter alterius membra. Unde, Matth. 18, excommunicati habentur tanquam ethnici et publicani, ut ibi adnotant Chrysostomus, Theophylactus et Hilarius; et 1 ad Corinth. 5, legimus : Ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit : ubi etiam bene Anselmus. Frequenter quoque Patres, de schismaticis loquentes, dicunt eos scindere tcclesiam, atque adeo partem aliquam, scilicet seipsos, ab illa separare, quod Augustinus, tract. 122 in Joann., et serm. 4 de Tempore, significatum esse vult, cum rumpebatur rete, etc., Luc. 5: atque etiam indicat Chrysostomus, homil. 3 in1 ad Corinth., et 11 ad Ephes.; Hieronymus. Amos 1, et ad Titum 2; Irenaeus, l. 4, cap. 62; Optatus, l. 1 et2 contra Parmenian.; Gregorius, homil. 24 in Evang. Similiter pronuntiant interdum peccatores per excommunicationem separari ab Ecclesia, ut de Marcione, etiam antequam haereticus fieret, loquitur- Epiphanius, haeresi 92, et Tertullianus, libro de Praescriptionibus haereticor.; ita denique usurpat in casu alio Iren., apud Euseb., l. 5 Histor., cap. 24.
14. Improbatur primo quoad schismaticos. — Item quoad eacommunicatos. — Et confirmntur primo. — Confrmatur secundo. — At enim modus hic loquendi, de quo forte est tota quaestio magis quam de re, mihi non satis probatur; atque auctores supra citati communiter ejusmodi homines non excludunt ab Ecclesia. Primo, quia qui veram fidem retinent, sunt membra Christi, nam ab illo recipiunt influsum et actum spiritualis vitae; ergo et Ecclesiae. Nam sicut Christi caput non habet aliud mysticum corpus praeter Eeclesiam, ita nec membra alia, nisi ea quae sunt membra Ecclesiae. Secundo, quia revera habent essentialem conjunctionem cum caeteris membris ; haec enim per fidem fit, ut ex Iniocentio et Nicolao I supra adduximus. Et ad cumdem modum sunt uniti cum capite Christi Vicario, nam schismaticus de quo loquimur, e' de quo iterum in tractatu ce Charit., disp. 12, non negat in Ecclesia unum supremum caput esse debere, sed negat hnne hominem in individuo esse hujusmodi caput; quod sine haeresi potest interdum negari, atque adeo servata fide et unitate Ecclesiae; vel certe quamvis confiteatur hunc esse Christi Vicarium, et per fidem illi conjungatur, ei tamen obedientiam denegat ; quod non est satis ut extra Ecclesiam constituatur; nam peccator licet directe nolit Christo obedire, imo, quamvis illum odio prosequatur, si tamen fidem cjus retineat, membrum ejus est, et vere Christianus. Item qui in republica civili detrectat obedire regi, aut seditiones in republica movet, non statim esse desinit reipublicae membrum ; ergo similiter in Ecclesiastica republica. Praeterea, quia alias in particulari aliqua Ecclesia, qui nollet suo Episcopo obedire ac schisma excitaret, membrum talis Ecclesiae non esset, quia vere est schismaticus; illud autem non videtur verisimile; unde Epiphanius, libro 2 in secta Mellesii, quae est numero 68, non censet Mellesium illius ecclesiae membrum esse desiisse, quamvis peculiari opinione a communione sui Episcopi se separaverit; quia haereticus in ea separatione non fuit. Tandem haec omuia fortius procedunt de excommunicatis non schismaticis; in illis enim non solum fides et professio ejus permanet, sed etiam unio cum capite, ac potest interdum excommunicatio non esse justa: solum ergo privantur quoad communionem cum aliis membris, non quoad ipsum esse membri; veluti si quis posset fraudare manum vel pedem ahmento, et influsu aliorum membrorum, non ob id pars ea membrum non esset. Deinde quia alias facile ct consequenter diceremus Episcopum excommunicatum non essc Episcopum, eo quod jam membrum Ecclesiae non esset, quod est absurdum. Confirmatur tandem ex Augustino, libro contra Donatistas, post collationem, cap. 20: Non separamus a populo Dei, quos degradando vel excommunicando punimus.
15. Ad probationes in n. 13 quoad schismaticos. — Neque vero citati Patres contra nos sentiunt. Primum, quia saepe non distinguunt haereticum a schismatico: unde Hieronymus, in epist. ad Titum 3, ita inquit: Schisma creditur separare ab Hcclesia propter Episcopalein dissensionem, quod in principio aliqua ex parte intelligi potest, diversum ab heresi. Ceeterum mullum schisma non sibi aliquam confingit heeresim, ut recte ab Hcclesia discessisse videatur. Secundo, dicuntur interdum schismatici, illi qui directe errant in iis quae ad unitatem Ecclesiae per se spectant; ut Graecr proprie dicuntur schismatici, quamvis revera in co ipso sint haeretici, negantes unitatem capitis. Tandem Chrysostomus et alii Patres oquuntur potius de quavis contentione et dissensione Ecclesiae et episcoporum, vel Christianorum inter se, quam de proprio schismate contra Papam; illam igitur animorum disjunctionem charitati contrariam appellant Ecclesiae divisionem, ex qua fit ut pars altera pereat, non quia statim sit extra Ecclesiam, sed quia charitatem amittit. Vide Chrysostomum, homil. 11 ad Eph., ubi aperte ita loquitur.
16. Quoad excommunicatos. — De excommunicatis vero quae afferuntur minorem habent apparentiam ; nunquam enim Patres docent excommunicatos constitui extra Ecclesiam, sed separari a communicatione Ecclesiae; potest autem fieri ut civis permaneat quispiam alicujus reipublicae, et tamen arceatur a consortio et familiaritate concivium. Quapropter excommunicatus non dicitur habendus ethnicus simpliciter, sed tanquam ethnicus, quantum ad communicationem cum aliis. Vide Augustinum de Correptione et gratia, cap. 15, de Vera Religione, cap. 6. Quando autem excommunicatio propter haeresim fertur, tunc proprie praescindere dicitur ab Ecclesia excommunicatum, et ita loquuntur Irenaeus et Eusebius , quamvis Augustinus de Unitate Ecclesiae, cap. ult., recte adnotet excommunicationem non praescindere haereticum simpliciter, sed declararc eum qui jam erat re ipsa praecisus; denque si alicubi reperiatur excommunicatum vel schismaticum esse extra Ecclesiam, inteliigendum erit secundum quid, et comparatione facta ad caetera membra Ecclesiae, ut in simili de peccatoribus supra dicebamus; simpliciter vero pertinent ad unitatem substantialem Ecclesiae.
17. Q inta sentent a.— Probatur auctoritate. —DQuinto est alia sententia, quae praeter idem requirit ad unitatem Ecclesiae characterem baptisualem ; solos itaque baptizatos censet esse membra Excclesiae. Quae sententia probari potest ex illo Ephes. 4: Unum corpus, unus spritus, una fides, unum baptisma. Unde Eugenius IV in Concilio Florentino, vocat baptismum spiritualem januam; per ipsum enim membra Christi, ac de corpore efficimur Ecclesie ; quo modo loquuntur etiam Patres qui citantur de Consecratione, d. 4; et Habanus, primo de Institutione Clericorum, capite primo. Coufirmatur primo, nam baptismus successit circumcisioni; ergo, sicut nullns incircumcisus censebatur membrum synagogae, ita non baptizatus Ecclesie membrum minime censendus erit. Secundo confirmatur, quia nullus ante professionem censetur pars religionis ; sed baptismus est professio Christianae religionis; ergo, etc. Tertio, Ecclesia est respublica visibilis; ergo copulatur forma visibili; ergo sacramento visibili; ergo maxime baptismo. Et confirmatur ultimo, nam ob hanc rationem videntur Patres communiter distinguere non baptizatos a membris Ecclesiae , ut indicat Chrysostomus, hom. 24 in Joan. ; Gregorius Nazianzenus, oratione ad sanctum lavacrum; Tertullianus, lib. de Praescriptionibus haereticorum ; Cyrillus, 12 in Joann., cap. 50. Atque hanc sententiam sequitur Cano, libro quarto de Locis, cap. 2, versiculo At Papa, et cap. ultimo, ad 12, et alii quidam *. Turrecremata vero, lib. 1, cap. 8, ad 8, distinctione utitur, quae in divo Thoma nonnullum fundamentum habet. Nam quaedam, inquit, sunt membra Ecclesiae re et merito, ut justi baptizati; alii re et non merito, ut baptizati peccatores; alii merito, sed non re, ut catechumeni non baptizati. Possetque consistere ejusmodi sententia cum conclusione nostra, si per fidei confessionem baptismum intelligeremus.
18. Seata opinio verior. — Mihi tamen magis placet fidelem catechumenum inter Eeclesiae membra numerare, quod sentit Castro, primo, de Justa Haereticorum punitione, c. 8, ac probari potest rationibus iis quibus ostendimus fidem esse formam quae unit Ecclesiae membra. Addo primo, quod in cap. Veniens, de Presbytero non baptizato dicitur, non per sacramentum tantum, sed etiam per fidei sacramentum effici quempiam membrum Chnsti, et consequenter Ecclesiae ; ostendimus enim nou habere Christum alia membra mystica, praeter ea quae sunt Eeclesiae. Secundo, quia extra Ecclesiam non est salus; ita Concilium Lateranense, cap. Firmiter : Una, a, est fdelium HBcclesia, extra quam nullus omnino salvatur; Cy prianus, de Unitate Eeclesiae ; Hieronymus, de tribus Hypostasibus; Augustinus, 5 de Baptismo, cap. ultimo: sed catechumenus salvari potest, ut suppono tanquam certum, de quo licet videre Ambrosium in oratione de obitu Valentini; quare, etc. Neque mihi placet si dicatur ad salutem satis esse votum seu desiderium existendi in Ecclesia, si alias absolute quispiam manet extra illam. Tertio, eadem est Ecclesia ante et post Christum, ut infra videbimus; sed cum ea fide et charitate, quam catechumenus habet, verum membrum Ecclesiae esset ante Christi adventum, ut Cano etiam fatetur; ergo absolute est etiam dicendum membrum praesentis Ecclesiae ; et ita aperte sentit Augustinus, tract. 4in Joan., et l. 4 de Baptismo, cap. 21; idemque sumi potest ex Gregorio, 24 Moral., c. 2, et l. 35, c. 7. Tandem Dionysius, de Eccles. Hierar., sub finem, cap. 6, diversos gradus hierarchiae ecclesiasticae distinguens, catechumenis suum locum tribuit. Neque obstant in contrarium adducta ; solum enim probant catechumenos non esse de Ecclesia, quantum ad eas peculiares conditiones, et veluti accidentia, quae Christus Ecclesiae superaddidit, non vero non esse quoad ea quae sunt quasi de substantia Ecclesiae, quae semper eadem fuit, quae duo sunt in Ecclesia, prout nunc est, distinguenda.
19. Ad probationem in num. AT. — Instantia diluitur. — Unde ad primum respondetur, sermonem esse in illis locis de Ecclesia secundum eum statum integrum quem ex Christi institutione habet, quamvis explicari possint etiam de Baptismo in re vel in voto. Ad primam confirmationem, dicito synazogam non fuisse universalem Ecclesiam, sicut ea est de qua nunc loquimur. Ad secundam, quicquid sit de antecedenti, neganda est simpliciter consequentia, nam potest quilibet exterius profiteri fidem, etiam ante baptismum. Deinde, ut summum efficit confirmatio illa catechumenos non ita esse de Ecclesia a Christo instituta, ut jus habeant ad sacramenta, vel teneantur obedire legibus Ecclesiae, etc. Unde, ad tertiam cenfirmationem, respondendum catechumenum non tautum habere uuionem internam, sed externam, eüiam per externam fidei confessionem, quae, ut Patres aliqui interpretautur, fundamentum est vel potius forma Ecclesie. At quid, si ita haberet catechumenus interiorem fidem, ut nullo exteriori signo illam profiteretur, etiam occulte? Occurrendum, id vix esse moraliter possibile, eoque posito, adhuc illum fore vocandum Ecclesiae membrum, propter argumenta facta ; mernbrum enim visibile potest interdum manere conjuuctum per solam invisibilem formam, quae de se per effectus visibiles manifestatur, quamvis aliquo tempore illis deficiat. Ad ultimam confirmationem ex Patribus, respoadeo eos distinguere inter catechumenos et baptizatos, non in ratione membrorum, sed in commnnicationc sacramentorum.
20. Quid sufficiat ad membrum Ecclesie. — Septima opinio in ordine. — Primum fundamentum. — Confirmatur. — Sex hactenus opiniones recensuimus, quae aliquid, praeter fidem, in membris Ecclesiae requirunt : superest ut enumeremus, quae nec fidem ipsam neces- sariam esse arbitrentur : et primum, apud omnes indubitatum est eos, qui fide simul et charactere Baptismi carent, non pertinere ad Ecclesiam; de his enim potissimum intelligitur id Pauli : Quid mihi de his quà foris sunt? prima Corinth. 5. Volunt igitur nonnulli baptizatos haereticos omnes esse membra Eecelesiae, atque adeo non fidem, sed characterem esse formam necessariam , et constituentem corpus Ecclesiae. Ita Castro, secundo de Justa Haereticorum punitione, cap. 24; Cajetanus, in opusc. 1 de Auctoritate Papae, c. 12 et 27, et in opusc. 2, c. 25. Fundamentum afferri potest primo, quia Ecclesia non potest punire eos, qui sunt extra ipsam; potest autem pnunire haereticos. Secundo, haeretici exercent veros actus ordinis, nimirum consecrandi, et forte jurisdictionis in aliquo eventu, veluti si Episcopus aut etiam Papa in haeresim incidat, permittaturque gubernare; quae nonnisi a membris Ecclesiae possunt fieri; sunt ergo revera membra illius. Tertio, quia Babtismus est janua ad Eeclesiam; ergo proprius eftectus ejus constituit membrum Excclesiae ; ille autem est character; ergo. etc. Confirmatur. Nam hac ratione, insigniti eo charactere recipiunt aliquos influxus peculiares a Christo capite. Quarto, quia, 2 ad Timoth. 2, ait Paulus : In magna domo, id est Eeclesia, sunt vasa argutea et fictilia, id est haeretici; loquitur enim de Hymnenaeo et Phileto; ita videtur interpretari Augustinus, libro tertio de Baptismo, c. 19, ei l. 4, c. 12; habetur 23, quaest. 4, capit. Qui secundum. Coufirmatur, quia ibidem, in cap. Quantus, Cyprianus parabolam Zizaniorum, Matth. 13, de Ecclesia dictam esse intelligit, cum tamen zizania sint haeretici, ex Hieronymo et Chrysostomo, ibi, et Augustiro, q. 11 in Matth. ;
21. Rojicitur. — Nihilominus contraria sententia vera est, et colligitur plane ex omnibus citatis Patribus, quibus fidem esse fundamentum confirmavimus; quod etiam docet Cyprianus, lib. 1, epistola 3 et 6, l. 3, epistola 9; Hierony mus, dialogo contra Luciferian., in tine; Gregorius, 12 Moral., cap. 15, et lib. 16, cap. 21, ait haereticos nomine tenus esse Christianos, non re; item Augustinus, lib. 7 de Baptismo, capite 10, et de Unitate Ecclesiae, capite 4. Hinc etiam Patres, cum de haereticis loquuntur, eos dicunt esse foris, et cum convertuntur, redire ad Ecclesiam, quo modo loquuntur Sixtus Papa, epistola prima decretali ; Felix L, epistola prima; imo, et Concilium Nicaenum, cap. 18 et 19; lrenaus, li- bro 3, cap. 3; Tertullianus contra Marcionem ; et Cyprianus, lib. 4, epistola secunda. Eadem est communis scholasticorum sententia, divi Thomae 3 p., q. S8, art. 3, et opusculo 23; Paludani, libro de Potestate Ecclesie ; Antonini, 3 parte, titulo vigesimo secundo, S 3; Sylvestri, verbo Papa ; Turrecremata, lib. 4, cap. 6, et libro 4, secunda parte, cap. 20; Victoria, de Potestate Ecclesiae, initio, numero 7; Cano, lib. 4 de Locis, c. 2; Soio 4 d. 99 q.9 art. 9. et alii non pauci. Ratio vero est, quia haeretici nullum habent actum vitae spiritualis, ut latius confirmabo statim.
22. Ad fundamentum in num. 20.—Ad secundum. — Ad tertium. — Ad confirmationem. — Ad quartum fundamentum.—Unde ad fundamentum contrariae sententiae, respondeo haereticum esse veluti partem abscissam, quae, licet non sit jam membrum, verumtamen adhuc manet quasi sub tutela, et potestate ipsius, cujus fuit membrum ; sic ergo haereticus, quia sese praescindit ab Ecclesia, ct propria ejus forma caret, membrum non est; quia tamen injuriam Ecclesiae fecit, sub illius jurisdictione manet, ut disputat. 20 ostendemus. Ad secundum (-uoniam de antecedenti multa dicenda sunt inferius, disput. 21, sect. 5b, a num. 12, juncta sectione 6 disputationis 10?) negatur consequentia ; potest enim in membro Ecclesiae, quod aliquam etiam potestatem habet, considerari, primo, ipsum esse membri, et forma qua conjungitur cum caeteris membris; secundo, potestas et actio ejus: hoc secundum separari potest a primo, quia Deus confert characterem independenter a fide, et ita contingere potest actionem, quae est propria Ecclesiae, rite et debite fieri, etiam ab eo qui est extra Ecclesiam, de quo plura in citata sect. 6, agendo de Pontifice, si forte potest haereticus esse, ac simul caput Ecclesiae. Vide D. Thomam, in 3, dist. 13, q. 2, ubi notat in moralibus esse posse caput officio et influentia, quamvis substantia careat ; et post illum Turrecremat. , lib. 1, cap. 4T. Ad tertium, respondetur characterem non esse sufficientem formam ad constituendum Ecclesiae membrum; quod praeter dicta patet, quia eadem numero est Ecclesia nunc quae fuit semper ; antca vero constitue- batur Ecclesia non charactere, sed fide. Item character non est proprie principium vitae spiritualis, sed signum quoddam, et quasi potentia passiva ad recipienda caetera sacramenta , ut in tomo de Sacramentis, disp. 11, diximus ; Baptismus autem dicitur janua Ecclesiae, quia est regeneratio spiritualis totius hominis. Unde ad confirmationem negatur assumptum ; nullum enim peculiare auxilium ex lege ordinaria debetur haeretico propter solum characterem. Ad ultimum imprimis per magnam dommumn , mundum intelligunt Graeci, cum Chrysostomo; si vero cum Ambrosio, D. Thoma et aliis intelligamus Ecclesiam, cas fictile non est illud quod jam fractum est, ut haereticus, sed quod facili negotio interdum frangitur ; et hoc certe vult Paulus, non omnia, scilicet, membra Excclesiae esse electa, sed quaedam fictilia, quae franguntur facile, ut Philetus et Hymenaeus; et hic est sine dubio sensus Cypriani, quamvis Augustinus aliter illum intellexerit, et ideo conatus fuerit haereticos esse quodammodo in Ecclesia, pracipue antequam sint contumaces, cum non tam haeretici quam ignorantes sint.
23. Ultima opinio. — Ultima sententia ', quae fidem etiam in membris Eeclesiae necessariam esse negat, formam Ecclesiae constituit in solo externo cultu, et professione verae fidei, quam si quis exterius retineat, quamvis mentaliter haereticus sit, membrum Ecclese existit. Ita Petrus Soto, prima parte suae defensionis, cap. de Ecclesia, cap. de Conciliis; Hosius, libro tertio contra Prologomena Brentii; Driedo, libro quarto de Dogmatibus, capite secundo, parte secunda ; Cano, libro illo quarto. capite ultimo, et alii. Qui omnes volunt haereticos occultos ad Ecclesiam pertinere, in quam sententiam refertur etiam Origenes, hom. 21 in Josue; Gregorius, 13 Moralium, cap. 5; Augustinus primo de Civitate, capite trigesimo quinto. Citatur etiam textus capit. Audivimus, 94, quaest. 1.
24. Impugnatur primo. — Confirmatur. — Contraria tamen sententia verior est, quam defendit Turrecremata, lib. 4 Summae, p. 2, cap. 20, satis ante finem, versiculo Secundo sequitur, et probatur primo omnibus testimoniis et rationibus , quibus confirmavimus fidem esse quasi primam formam et fundamentum Ecclesiae. Secundo, ex 1 Joan. 2: Fa nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quae verba, quamvis ab Augustino varie exponantur, tamen tertio de Baptismo, cap. 18, et tractatu 3 in primam Joan., de occultis haereticis illa inielligit, quos Joannes dicit aon esse ea nolis, id est, ex Ecclesia, quamvis ex nobis videantur exiisse : JVon ait (inquit AugusUnus) quod exeundo alieni facti sunt, sed quod alieni erant, etc., et infra : Sive aperte foris sint, sive intus esse videantur, cum revera non sint. Unde, libro de Gestis cum Emerito, capite primo, ait, guosdam esse nobiscum preesenLia corporali, qui corde sunt in parte Donati. Idem 4 de Baptismo, capite 10. Praeterea Patres communiter dicunt haereticum occultum non esse verum Christianum; Athanasius, sermone septimo contra Arianos; Cyprianus, libro quarto, epistola 2; Tertulianus, libro de Pudicitia; Augustinus, de Gratia Christi, capite 1. Idem autem est esse vere Christianum, et esse verum Ecclesiae membrum, ut supra ex Concilio Tridentino adduximus. Confirmatur, nam talis haereticus non est vere membrum Christi, cum non sit illi per actum vitae spiritualis ullo modo conjunctus. Tandem eadem ratione haereticus non sclum mentalis, sed etiam exterior, si sit occultus, per accidens esset membrum Ecclesix, quia poterit coram omnibus, eisdem ceremoniis uti, et eamdem fidem profiteri.
25. Satisfit adductis pro eadem opinione. — Ex quo intelligitur falsum esse quod opposita sententia assumit, nempe unitatem Ecclesiae tantum requirere, et omnino consistere in hac exteriori conjunctione et politia ecclesiastica ; imo hoc necessarium non est ut Ecclesia dici possit vere et absolute visibilis, quod videtur contrariae sententiae fuisse fundamentum, de quo in sectione octava late dicemus, et per argumentum ad hominem aperte constat ; nam eadem ratione, neque character baptismalis esset necessarius in membris Ecclesiae, quod tamen dicti auctores negant; et plane simpliciter falsum est, hominem carentem et fide et charactere posse esse membrum Ecclesiae; alterutrum ergo requiritur, et tamen utrumque est forma interior et spiritualis; ergo non sufficit exterior ista consensio. Neque Gregorius aut Augustinus oppositum dicunt, nam revera potius de peccatoribus loqui videntur ; Origenes vero, et fortasse interdum Augustinus et alii dicunt eos esse in Ecclesia secundum exteriorem speciem ; textus autem citatus cap. Audivimus, nihil ad rem pertinet, nam verba illa : Ex quo talia predicare cepit, a quibus videbatur sumi argumentum, non textus, sed fortasse Gratiani sunt verba, et quamvis essent de textu sumpta, nihil efficerent; nam aliud est membrum esse Ecclesiae, de quo agimus, aliud retinere et conservare potestatem ecclesiasticam et jurisdictionem, quae forte in non membro, ut jam indicavimus, conservari potest ; et de hoc ibi sermo habetur.
Sectio 2
Quando inceperit ecclesia
1. De Ecclesia hominum agitur. — Opiniones varia. — Explicata Ecclesiae ratione et essentia, oportet ejus originem exponere, ut hinc facilius ad ejus proprietates accedamus. Suppono tamen sermonem esse de Ecclesia hominum ; nam Angelorum Ecclesia in eorum creatione incepisse certum est, siquidem in gratia et fide creati fuerunt, et unam spiritualem constituerunt rempublicam, ad eumdem finem, sub eisdem supernaturalibus legibus, et eodem principe Deo, tendentem : de Ecclesia ergo hominum, quam hac in quaestione immerito confundit Arboreus, lib. 5 Theosophiae. capite tertio, et quidam alii, prima opinio distinguit. Narn aliquando fundata fuit in fide Dei sin liciter, sine ordine ad Christum Dominum, et hoc modo inquiunt incepisse in Adamo; aliquando vero fundata fuit in fide et meritis Christi, et ita quidam volunt incepisse etiam in Adamo, non a principio creationis, sed post lapsum, cum primum scilicet habuit redemption:s suae revelationem et fidem, ac commissi peccati dolorem ; alii vero volunt incepisse ab Abel, quomodo videntur loqui communiter Patres, Augustinus, Psalmo 142 et 118, sermone 217 de Tempore ; Gregorius, homilia decima nona in Evangelia ; quod sequitur Turrecremata, primo libro, capite vigesimo secundo, et vigesimo quinto, qui refert alios; Alens., 4 p., quaestione 4, memb. 1.
2. Notationes pro decisione. — Ego vero suppono Ecclesiam proprie, nisi abutamur terminis, non posse consistere in uno tantum homine, ut bene notavit Turrecremata supra, cap. 27; et Alens., tertia parte, quaest. ultima, membro 5, articulo 2; et Abulens., quaestione septima in prolog. super Matthaeum. Ratio plana est, quia Ecclesia nomen est collectivum, et ideo, sicut populus vel Respublica non una tantum persona constat, ita neque Ecclesia, cum politicum sit corpus, et plurium hominum conjunctione coalescens. Ex quo constat proprie in solo Adamo non fuisse Ecclesiam : quaestio autem esse potest, an ab illo inceperit eo modo quo numerus incipit ab unitate. Secundo, ut probabilius suppono, Adamum mm statu innocentiae habuisse fidem Christi, quod divus Thomas non nregat; ex quo etiam arbitror illum tanquam caput suum respexisse et adorasse, atque adeo in fide ejus gratiam accepisse. Tertio distinguenda est in Ecclesia, quasi substantia et essentia ejus, a peculiari modo, quem ex Christi Domini institutione vendicat.
3. Assertio prima bipartita. — Prima pars ex Paítribus.— Probatur ratione.—bico primo: Ecclesia produci incepit in Ada:mno, et, formata Eva, proprie dici potuit Ecclesiam esse. atque adeo certum videtur in utroque, saltem post lapsum, ante generationem Cain et Abel fuisse Ecclesiam. Haee est nunc communis opinio, quam tenet Pighius, quarto de Ecclesiastica Hierarchia, capite primo; Driedo, quarto de Dogmatibus, capite 5; Hosius, in Confessione, c. 92; Sanderus, quarto de Visibili monarchia Ecclesiae, capite tertio, et lib. primo, initio; Medina, quinto de Recta in Deum Fide, cap. 14; Simancus, Institut catholic., cap. 34. Colligi potest ex Epiphanio, in opusculo de Ecclesia post haeresim 80, et in epistola ad Acatium, quae habetur initio operis contra haereses; lIrenae., libro 4, cap. 42; et Nicephor., libro primo, cap. 5, ac probatur. Nam Ecclesia est congregatio fidelium, ut supra vidimus ; sed Adam et Eva in statu innocentiae fuerunt fideles ; crgo eorum aggregatio Ecclesia fuit. Nec refert illos tunc non agnovisse mortem Christi, quia satis fuit credidisse mysterium incarnationis, et ex meritis Christi recepisse gratiam ?. Neque etiam obstat illos potuisse peccare et peccasse; quia etiam sine gratia perseverat quispiam membrum Ecclesiae, neque est verisimile aut probabile Adamum perdidisse fidem, quod etiam de Eva probpabilius dicendum est. Denique non obstat Ecclesiam in statu illo in multis differre ab Ecclesia lapsorum ; tota namque differentia accidentaria est, cum maneat eadem fides, idem caput, idem finis, eadem denique salutis media primaria et substantialia.
4. Secunda pars probatur primo. —Sed omisso statu innocentiae, quod post peccatum fuerit Ecclesia prius in parentibus Adamo et Eva, quam in filiis, constat primo, quia etiam fidem in statu illo naturae lapsae habuerunt ante genitum Cain. Quod si forte ante lapsum non cognoverant Christum, credendum sine dubio est ron multo post redemptionis futurae revelationem accepisse, ne salutem et poenitentiam desperarent, et ut commodius possent se ad gratiam disponere, quod per se probabile est, et divinae misericordia consentaneum ; et praeterea suadetur, nam supra, disp. 2, sect. 6, n. 4, ostendimus ex Patribus, Abel et caeteros homines, ab Adamo mysteria fidei per traditionem accepisse, quod ctiam Epiphanius supra docet, et Eusebius, initio de Praeparatione evangelica; Augustinus etiam, dccimo quinto Civit., propterea dixisse videtur Adam communem fuisse parentem eorum, qui ad coelestem civitatem pertinent, et idem habetur in Historia ecclesiastica Petri Comestoris ; ergo necessarium fuit prius Adam habuisse eam fidem, quam ejus filios. Deinde verisimile est non multo post peccatum poenituisse, nam a peccato Adae ad Abel generationem, diuturnum tempus intercessit. Praeterea nullus negabit * Abel ante usum rationis justum fuisse, nam fide parentum, vel sola, vel exteriori signo aliquo, significari facile potuit remissionem peccati originalis obtineri, et idem verisimile est de Cain. Ergo ante Abel necessario fuit Ecclesia, nam fides, poenitentia et justitia, non reperiuntur extra Ecclesiam.
5. Existimatio quorumdam removetur. — Neque etiam probabile videtur quod alii dicunt, fidem prius fuisse in Adamo, tamen exteriorem professionem fidei primum omnium incepisse in Abel, quia, licet Scriptura sacrificium Abel narret, et non Adam, sine dubio credendum est toto illo tempore Adamum coluisse Deum, atque adeo sacrificia obtulisse, imo filios id a parentibus didicisse. Inferes : mansit igitur eo tempore Ecclesia omni destituta sanctitate. Respondetur hanc difficultatem communem esse omni opinioni, nam etiam post mortuum Abel intercesserunt centum anni usque ad generationem Seth : quo tempore, cum tota Ecclesia esset in tribus hominibus, et unus eorum, Cain, impius esset, reliquos vero, Adamum et Evam. in gratia fuisse confirmatos ignoremus, facile fieri potuit ut interdum peccarent ; quid ergo in hoc dice:.dum sit, infra agendo de proprietatibus Ecclesiae, constabit.
6. Asserti» secunda et de fide probatur. — Dico secundo: Excclesia prout nunc est, fuit a Christo Domino instituta ; est certa de fide, Matt. decimo sexto : Super hanc peiram cdificabo Ecclesiam meam ; eademque veritas invenietur passim apud Patres. Vide Cyprianum, et Augustinum, de Unitate Ecclesise ; Epiphanium, et alios supra allatos. Conveniunt item omnes Scholastici, ac patet ex proprietatibus quae huic Ecclesiae tribuuntur, praecipue ex illa quae dicitur Apostolica, scilicet tundata super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ad Ephes. 2; item, quia sacramenta !, sacrificium, sacerdotium, et totus ecclesiasticus ordo, ex quo quasi unum Ecclesiae corpus consurgit, a Christo Domino inceperunt, ut suis locis ostenditur. Quaeres quo tempore post natum Christum inceperit Ecclesia. Respondeo, a principio suae praedicationis Christum coepisse illius jacere fundamenta, non tamen omnino absolvisse aedificium, usque ad tempus fere Ascensionis, cum dixit Petro, Joann. 21: Pasce oves meas.
1. Ad opposita in mim. 1. —Ad argumenta initio faeta, respondetur Patres interdum statuere principium Ecclesiae in Abel, quia tempus illud inter ipsum et parentem nihili reputatur : Abel autem fuit primus justus, quem Scriptura commendat post peccatum Ada; tuit etiam primus Ecclesiae fructus , ut Gregorius ait, quia primus in gratia decessit; fuit primus qui virgo permansit. Auctor quoque operis de Mirabilibus Ecclesia, libro 1, cap. 1, sacerdotem et primum martyrem eum appellat; nam in illo coepit persecutionem pati Ecclesia ab hominibus pravis, Matth. 23 : A sanguine Abel justi, propter quae, ad Hebraeos 11, ab illo coepit Paulus numerare eos, qui per fidem salutem consecuti sunt; cum autem Augustinus, Psalmo 128, ait interdum fuisse Ecclesiam in solo Abel, vel Abrahamo, inelligit de his tantum Scripturam mentionem facere.
Sectio 3
An postquam ecclesia christi incepit, semper duraverit, et usque ad finem seculi duratura sit
SECTIO III. An postquam Ecclesia CHRISTI incepit, semper duraverit, et usque ad finem seculi duratura sit?
1. Assertio 1, de Ecclesia ab initio mundi usque ad Christum.— Probatur a tempore Adee usque ad Abraham. — In hac quaestione, tractandas ingredimur Ecclesiae proprietates, quarum prima est perpetuitas ' ; atque ut defiujatur clarius, distinguamus duo tempora: alterum, a principio mundi usque ad Christum ; alterum, a Christo usque ad finem saeculi. Dico ergo primo : Ecclesia a sui initio ( saltem post primorum parentum poenitentiam, si forte per haeresim etiam lapsi fuerant, de quo alibi ?) usque ad adventum Christi, perpetua quadam fidelium successione duravit, qua neque minimo tempore interrupta fuit, in quo non fuerit in mundo aliqua fidelium congregatio. Est certa et communis conclusio. Probatur, quoniam certo constat ex Scriptura, Adam et Evam post peccatum fidem habuisse. Nam Scriptura memorat Adam egisse poenitentiam, ac fuisse praedestinatum, Sapientiae 10; idemque credendum est de Eva, neque costari aut dici potest sine magna temeritate, uios decessisse infideles, seu finaliter fidem amisisse, cum neque Scriptura id indicet, neque ulla sit conjectura vel ratio ad id suspicandum ; similiter clarum etiam est, ut supra dixi, eam fidem posteros suos docuisse; constat igitur tempore vitae Adae, quod 900 annos excessit, Ecclesiam extitisse. Tempore autem mortis Adae jam vivebat Henoch, imo erat 308 annorum, ex quinto cap. Genes.; ille autem fuit justus, et fidem habuit, vixitque inter homines donec ab eis transferretur, usque ad 113 annum vitae Lamech, nepotis sui, quem fuisse justum constat ex verbis Genesis quinto : Zste consotabitur nos cb operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui malediait Dominus ; quae verba fuerunt dicta ab ipso Lamech, et sine dubio ex magna fide procedebant. Lamech autem genuit Noe 69 annos post translationem Enoch, quibus, usque ad aetatem adultam Noe, Ecclesiam in illis hominibus perseve- rasse, dubitari non potest, ut patet, tum ex Seriptura verbis et conjecturis adductis ; tum quia Noe, utpote sanctissimus, veram fidem in Ecclesia Patrum suorum per tradiiionem accepit, neque enim novam illi revelationem factam esse legimus. Jam vero de tempore Noe usque ad Abraham id evidentius est, nam ipse Noe vixit usque ad sexagesimum annum vitae Abrahbae; et Sem, filius Noe, a quo Abraham descendit, vixit plusquam Abraham annos 35, ut plane constat ex Genes., capite undecimo, et vigesimo quinto. Satis autem aperte indicat Scriptura Sem fuisse virum justum et fidelem. Verum quidem est colligi etiam ex Scripturis, parentes Abrahae fuisse idololatras, ut Josue, vigesimo quarto, de Thare et Nachor dicitur, quod contirmat Chrysostomus homilia 80 ad populum, licet Augustinus decimo tertio de Civitate, cap. decimo tertio, dicat Thare pium fuisse, et unum coluisse Deum. Epiphanius quoque, initio libri contra haereses, ait incepisse idololatriam tempore Saruch, qui Abrahae proavus fuit, per imagines tantum depictas; a Thare vero, Patre Abrahae, incepisse per idola ex luto et ligno confecta ; sed non propterea puiandum in omnibus hominibus eo tempore defecisse Ecclesiam, nam imprimis, ut dicimus toto eo tempore vixit Sem, qui certe non potuit non habere aiiquos suae verae fidei consortes. Praeterea Irenaeus , initio libri primi Contra haereses, Heber vocat virum justum et sanctum ; et idem indicat Epiphanius supra, et sine dubio fidem suam alios docebant; imo fortasse in illis qui dicuntur idola coluisse, non omnino fuit vera fides extincta, sed superstitiose tantum contra religionem peccarunt. Itaque satis ex Scriptura colligitur usque ad Abraham Ecclesiam perseverasse.
2. De tempore decurso ab Abraham usque ad Mogsen. —be tempore vero Abrahae usque ad mortem Jacob, vel etiam Joseph, cujus Seriptura pecultanto meminit, res aperta est in Scripturis, veram Ecclesiam in filiis Abrahae perseverasse; de reliquo vero tempore usque ad vocationem Moysis, etsi res non sit adeo expressa, est tamen satis constans, quia credibile non est tam brevi tempore totum illum populum a vera Dei fide excidisse, cum inter Moysem et Levi, filium Jacob, tres tantum generationes intercesserint, ut constat Exod. 6, et Levi tot annos vixerit, ut fere ad tempora Moysis pervenerit. Constat etiam ex eo, quia prophetia Jacob de Christo venturo, et promissio- nes factae Abrahae, perseverabant sine dubio in fide populi illius; jam vero ipse Moyses fidelis erat, et Deum agnoscebat cum vocatus cst, ut etiam ex epistola ad Hebr., colligitur aperte; imo et patres ejus fideles fuisse, et membra Ecclesiae, ibidem aperte docet Paulus; ac denique idem Moyses missus est a Deo ad populum Israel, tanquam ad populum fidelem qui ipsum jam agnoscebat.
3. A Moyse usque ad Christun. — Praeterea de tempore totius legis scriptae usque ad Christum id non oportet demonstrare, quia evidenter constat ex Sceriptura. Ex quibus omnibus patet conclusionem esse certissimam, et aliquibus videtur de fide; et ut minimum ita certa est, ut opposita sit erronea, quae confirmari potest ex eo Psalmi quadragesimi septimi: Deus fundavit cam in eternum ; et Oseae secundo: Sponsabo te mihi in sempiternum, etc. ; et paulo infra: Sponsabo te mihi in fide; cui adjungi potest illud: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et adheerebit uxori sum, ubisatis aperte docetur vinculum matrimonii a principio fuisse indissolubile. quo dicit Paulus significatum fuisse mysterium Christi, et Ecclesiae, quorum vinculum, a principio mundi incipiens, perpetuum et indissolubile perseverat. Unde ad Romanos nono, et undecimo, ostendit Paulus non excidisse verbum Dei, id est, fidem. Praeterea de Synagoga sunt frequentes promissiones in Scriptura, Deum in ea habitaturum usque ad adventum Messiae, Levitici 26, Numerorum 35, tertio Regum sexto, Isaiae 54 (quem locum citat Paulus, et intelligit de Ecclesia, ad Galat. 4), et cap. 5b: Hoc faedus meum cum eis, etc.; et Psalm. 98: Misericordiam autem meam non dis pergam ab eo.
4. Assertio quoad Ecclesiam a Christo institutam. — Dico secundo: Ecclesia Christi Domini, id est, prout ab illo est instituta , nunquam a sua institutione defecit, neque in eeternum deficiet. Est de fide, Matthaei ultimo : Zcce ego cabiscwn sum, etc., quem locum ad hoc institutum exponunt Leo T, Papa, epistola ad Pulcheriam August, ; et Lon II, epistola ad Constantin. Est etiam aptus locus Matthaei decimo sexto: Zft portae inferi non praecalebunt adversus eam ; Lucae vigesimo secundo : Rogavi pro te, Petre, ut non deftciat fides tua ; Psal. 118 : In eteruum , Domine, verbum tuum permanet ; Jerem. 32, Ezech. 37: Pactum sempitermum erit eis, etc. Unde Luca 1 regnum Christi dicitur aeternum, ct similiter sacerdotium , Psalmo 109: Tu es Sacerdos in ceternum ; unde Canticorum tertio, inquit sponsa, nomine Ecclesia: Tunu eum, nec dimit!am ; ad Ephes. quarto, duraturam dicit Paulus Ecclesiam, donec occirramus omnes in virum gerfectum ; et prima Corinthiorum, decimo quinto, donec per resurrectionem omnium destruatur inimica mors ; circa quem locum vide Epiphanium, libro secundo , haeresi 69, sub finem. In epistola etiam ad Hebraeos , capite septimo et octavo, late Paulus, citans etiam praedictum Psalm. 109, disserit de hac Ecclesiae perpetuitate ( quae juxta hunc sensum intelligenda est in statu viae), duraturamque ait usque ad diem judicii, et postea in gloria in eeternum regnaturam ; quia enim Ecclesia militans et triumphans non duae sed una censetur, ut dicemus, ideo Ecclesia simpliciter dicitur perpetua. Vide Augustinum, sermone 2 in Psal. 101; Gregorium, trigesimo quinto Moral., capite vigesimo quinto; Chrysostomum, homilia de Suo exilio; Bernardum, sermone 79 in Cant. ; Doctores cum Magistro, quarto, distinctione vigesima sexta, et Canonistas, cap. Debitum, de Bigamis , cap. Cum societas, vigesim. septim. , quaestion. 2. Contra hanc autem veritatem fere sentiunt Lutherani, mentientes veram Christi Ecclesiam, quae visibilis esse debet , defecisse , quamvis nescio quam invisibilem Ecclesiam dicant, et fuisse semper, et fore perpetuam. Vide Turrecremat.. 1. 1, cap. 22, 23 et sequent. ; Arboreum, 1. 5 Theosophise, c. 4; Cano, l. 4, c. ultimo, et superius dicta disp. 5, sect. 6, numero T.
5. Objectio prima contra assertionem. — Solutio. — Tres vero occurrunt hic difficultates. Prima, contra priorem conclusionem facit id Exod. 32, ubi universus Dei populus videtur defecisse , et adorasse vitulum. Item Isaiae 1: A planta pedis usque ad verticem capitis, etc. ; Jerem. 2, et sepe alias in prophetis , totus populus accusatur quod a Deo discesserit. Ezechiel. 3 et 9; Psalm. 11: $ Salcum ane fac, Deus , quoniam defecit sanctus, etc. Ad primum locum, dicito non omnes Israelitas adorasse vitulum, ut constat de Moyse, Levitis, qui cum Moyse ulti sunt injuriam Deo irrogatam. Ad caetera imprimis dicendum, quamvis tota synagoga interdum defecisset, non ideo sequi totam defecisse Ecclesiam ; nam credendum est semper Deum habuisse fideles et amicos inter gentes ; non enim erat synagoga universalis Ecclesia, sicut nunc est Ecclesia Christi. Secundo, fal- sum est totum populum Israel a fide et charitate excidisse unquam, quod significavit Deus Elia, 3 Regum 19: Derelinguam mihi T000 cirorum qui non curcavervnt genua ante Banl ; quem locum refert Paulus ad Romanos f1. Unde divus Augustinus, libro contra Donatistas, post collationem, capite vigcsimo, et libro de Unitate Ecclesise, capite vigcsimo sccundo, ait in illis locis significari multitudinem iniquorum, quam Scriptura interdum nomine unicersitatis significat ; sicut e contrario interdum omnia Ecclesiae membra vocantur sancta , propter multorum excelleutem sanctitatem, ut prima Corinthior. primo : Focatis sancts, etc.; in omnibus divites facti estis in illo; cum tamen multi inter eos essent pravi; similia alia congerit Augustinus, epistola quadragesima octava. Tertio, nonnunquam fortasse referuntur prophetiae ad tempus legis novae, in quo populus Israel omnino a fide abalienatus est, ut Cano supra latius prosequitur.
6. Objectio secunda. — Secunda difficultas est de triduo mortis Christi, in quo tempore videtur Ecclesia militans in sola Virgine permansisse ( quanquam neque eam quidem impiissimi aliquot haeretici excipiunt, alibi confutandi ). Nam Judasi omnes a fide desciverant ; Christiani vero omnes de fide Christi dubii fuerant; etenim omnes Apostoli dubitarunt ; ergo a fortiori reliaui ; Matthaei vigesimo sexto : Omnes vos scandalum patiemini, . et infra : Dispergentur oves ; ubi Glossa: Id est, ab unitate fidei solventur. Hinc Lucae vigesimo quarto: Fisa sunt Apostolis deliramenta, quae de Christi resurrectione nunciabantur. Marci decimo sexto : Eaprobracit incredulitatem eorum. Unde Augustinus Psal. 114, Apostolos defecisse dicit, cum nondum essent duces Ecclesia ; de quibus nonnulli interpretantur id Psalm. sexagesimi octavi Defecerunt oculi mei. Vide Ambrosium citatum in capite Fid:lior, distinctione 50: Fidelior (inquit) factus est Petrus postquam ftdem se perd.disse deflevit. Habentur haec verba sermone quadragesimo septimo.
7. Turrecrem. responsio.— Rejicitur, ac objectioni satisfit. — Propter haec Turrecrem. fatetur Ecclesiam in sola Virgine permansisse, et in hujus signum putat introductam fuisse illam Ecclesiae caeremoniam extiuguendi candelas in matutino illius tridui, una tantum excepta, id quod Guillelm. in rationali, libro sexto, capite 72, ita videtur exponere, et in hanc sententiam refert Hieronymum, Gregorium, Isidorum, Anselmum , et alios, ac videtur favere Augustinus , tractatu centesimo tertio in Joannem, et in Psalmum 138 ; et Abulensis, in prologo Matth., quaestione decima tertia, et vigesima quarta, et Matth. decimo , quaestione nona, et Matthaei decimo sexto, quaestione sexagesima septima, et in Paradoxis. Haec vero sententia imprimis ( quicquid sit de Apostolis) est omnino improbabilis ; nam certissimum est veram fidem , atque adeo Ecclesiam , non defecisse tunc in omnibus Judaeis , qui ubique erant extra Jerusalem, idemque est sentiendum si qui forte inter gentes dabantur justi. Deinde in ipsa Jerusalem multi conservarunt fidem, et charitatem Christi ; patet de Magdalena, quae charitate flagrabat, quod similiter credi potest de Maria Cleophe et Salome ; idem praeterea constat de Evangelista Joanne, cui Christus matrem sanctissimam commendavit, et Matth. 27 aperte hoc ipsum significatur de Josepho ab Arimathaea et Nicodemo: centurio etiam confessus est: Vere filius Dei erat iste. Petrus denique, quicquid antea peccaverit , certe ante Christi mortem flevit amare, neque postea a fide defecit ; nam Luc. 24, audito nuncio mulierum, statim ad monumentum accessit, nec illi aut Joanni visum fuit deliramentum ; cum enim Envangelista ita visum fuisse reliquis dixisset, ac minime credidisse. quasi excipiens Petrum et Joannem, addit : Petrus autem surgens, etc.
8. Petrum nunquam amisisse fidem multo verius. — De aliis Apostolis iden probabilius. — Sed praeterea dicimus non esse probabile Apostolos omnes, et praecipue Petrum, veram fidem perdidissc. Defecit ille quidem in fidei confessione, et fidelitate quam CHRISTO debebat, non tamen vel aliquid fidci contrarium credidit, vel de vera Christi divinitate, quam per Patris revelationem agnoverat, dubitavit ; quod quidem colligi potest ex illo Luc. 22: Hgo rogavi pro te, Petre , ut non deficeret fides tua. Exponunt vero quidam, id est ut non deficiat usque in finem ; sed hoc non esset peculiare privilegium respectu Petri; nam apostolis et omnibus confirmatis in gratia datum est ne a fide dcefecerint finaliter. Alii respondent ibi intelligi post resurrectionem Christi, accepturum fuisse Petrum illud privilegium; obstat vero, quia verba non promissionem sed praesentem largitio- nem continent, atque ita interpretantur Chrysostomus, Theophylact., Beda, et Ambrosius ; ibi Augustinus, tract. 92 in Joann., et in id Psalm. 118: Ne auferas de ore meo cerbum ceritatis ; eademque est communis sententia Scholasticorum cum Magistro, in 3, d. 94; Cani, lib. 4, cap. 5, et lib. 6, cap. 8; an vero aliqui ex Apostolis illam perdiderint , res dubia est. Certe de Joanne mihi certum est non perdidisse , ut patet ex ratione supra facta. Idem credo de Jacobo, de quo refert Hieronymus, de Viris illustribus, usque ad Christi resurrectionem jejunasse, ideoque peculiariter illi apparuisse docet Paulus 1 ad Cor. 15. De aliis Apostolis idem existimo, quia nulla est ratio ob quam sinistre judicemus , nam solum legimus dubitasse de Christi resurrectione, quod non satis fuit ad perdendam fidem, quia non satis intellexerant tempus et modum resurrectionis, ut dicitur Luc. 18. Unde Abulens. supra non dicit fidem simpliciter mansisse in sola Virgine, sed fidem resurrectionis ; merito igitur excusantur Apostoli ab infidelitate et haeresi, quia non ex contumacia, sed ex ignorantia quadam dubitabant, non quidem an Christus vere dixisset, sed an proprie vel aenigmatice fuisset locutus. Unde , Joan. 20, Petrus et Joannes crediderunt Christi corpus fuisse sublatum a monumento , sicut Magdalena narraverat , quia nondum (inquit Joannes) sciebant Scripturas.
9. Objectio tertia. — Responsio. — Tertia difficultas esse potest !, quia post ascensionem Christi videtur fuisse modo aliquo extincta Ecclesia, vel certe posse tandem extingui ea saltem quae visibilis est, ut Lutherani loquuntur. Nam tempore Constantini Imperatoris, quando haeresis Arii plurimum grassata est, omnino latebat vera Eeclesia, adeo ut Hilarius contra Maxent. scribat vix fuisse tunc in populis Dei cultorem; tempore etiam Antichristi defecturam omnino Ecclesiam, colligitur ex Matt. 24, Luc. 18, Daniel. 9, 2 ad Thessal. 2: Nisi venerit discessio primum, id est, Antichristus qui discerpat Ecclesiam. Unde de illo tempore Christus pronunciat : Cum Filius hominis venerit, putasne inveniet fidem in terra ? Respondeo fluctuare posse interdum Petri naviculam, non tamen perire, Matth. 18. Unde nunquam periit, nec peribit, nec ita latuit quin ab habentibus fidem certo cognosci posset ; quare et tempore Arii multi Catholici ac sancti Episcopi exulabant, ut ipsemet Hilar. refert, et constat ex historiis, et Hieronym. contra Luciferian.; Athanas. sape contra Arium; Augustin., epistol. 48. Ex quibus colligitur !, veram Ecclesiam in majori hominum parte tunc permansisse. Idem dicendum est de tempore Antichristi; majorem quidem tunc patietur Ecclesia jacturam, et pauciores fortasse perseverabunt ; semper tamen vera Ecclesia lucebit, et discerni poterit, ur idem Patres supra citati exponunt, et Augustinus, de Unitat. Eccles., 12, 13 et 14, et 2 Civit., cap. 19; Chrysostomus et Theophyl., 2 ad Thess. 2.
Sectio 4
An ecclesia perseveret semper una numero, an specie tantum
1. Quaestionis sensus duplem. — Assertio prima. — Alia proprietas Eeclesiae est esse unam. Duplici autem sensu quaeri potest an Ecclesia una permanserit. Primo, an in omnibus differentiis temporum sigillatim sumptis, una tantum fuerit Ecclesia, id est, an nunquam fuerint Ecclesiae duae simul ?. Secundo, an in tota etiam temporum successione collective sumpta fuerit una, vel plures. Dico primo: Ecclesia a Christo Domino instituta unica nunc est in mundo , et fuit quovis tempore. Est de fide, habeturque in Symbolo: Credo in unam sanctam Ecclesiam ; Paul. ad Ephes. 3: Solliciti servare unitatem in vinculo pacis; est enim haec unitas Ecclesie, non mathematica vel physica, sed moralis, qualis est in Republica vel regno, cujus unitas requirit unum caput, eamdem fidem, easdem leges; ad hunc ergo modum, Ecclesia Christi ad unum et eumdem finem ordinatur, per eadem necessaria media, et praecipuas ac principaliores leges; habet unum caput principale, Christum Dominum, in quo omnes unwn sumus, ad Galat. 3; et unum caput in terris, Vicarium ejus, quia unius ovilis umus est pastor, Joan. 10, quod infra latius ostendam; habet unum Spiritum Sanctum quo totum hoc corpus sanctificatur et regitur, ut Ecclesia canit; propter quod cor Ecclesiae appellatur a D. Thoma, quia est principium vitae ejus, 3 p., q. 8, art. 1, ad ult.; habet unam fidem, quae est forma prima, Ecclesiae partes conjungens ; unum Baptisma, quod est janua ad caetera sacramenta, et ministeria ecclesiastica. Habet debitum ordinem et hierarchiam, ut etiam infra dicemus, quae omnia tetigit Paulus citatus, ad Ephes. 4, ubi etiam recte explicat hanc unitatem per analogiam ad corpus naturale: ad quam accedit quod Paulus ipse, 1 Cor. 10, ponderavit totum hoc corpus eodem numero cibo et ptu nutriri et ali, quod neque naturaiis quidem corporis partibus contingit. Eamdem unitatem late explicat ad Rom. 12, et 1 Cor. 12, et 1 ad Tim. 3, ubi Ecclesiam vocat, wnam domuwmn Dei vivi. De eadem vide Cyprian., libro de Unitate Ecclesiae ; Augustin., lib. ejusdem tituli, et alios Patres, quos refert Canisius in Catechismo, titulo de Ecclesia; Turrecrem., libr. 1, a cap. 5; Pighius, libro 2 Hierarch.; Driedo, 4 de Dogmat., cap. 2; Sanderus, libro de Monarchia ; Canus, libro 4, cap. ultim., et latissime Michael Anin., tom. 13 uactatuum, part. 2, per totum fere tractatum.
2. Objectio contra assertionem diluitur. — Huic Ecclesiae unitati contradicunt omnes haereses, quia omnes destruunt fidei unitatem, sed praecipue illae quae unitatem capitis negant, contra quas dicemus in sequentibus. Dices nunc de facto duas esse Ecclesias : alteram in terris, in coelis alteram. Respondeo primo nos loqui de Ecclesia militante; secundo, totam congregationem eorum qui verum Deum supernaturaliter cognoscunt et colunt, posse dici et esse unam Ecciesiam, quia habent unum caput, Christum, ut suo loco traditur ! ; unum spiritum, et quasi cor et animam, et unum finem, ut loquitur Augustinus, 11 de Civit., cap. 1; lib. 15, cap. 2; Psalm. 36; Bernardus, serm. 27 in Cant.
3. Assertio secunda pro eodem sensu. — Dico secundo : etiam ante adventum Christi nunquam fuerunt in mundo simul duae Ecclesiae, sed una tantum ; haec non est tam expresse definita, sicut praecedens : esse tamen debet omnino certa, nam Scriptura, Concilia et Patres indifferenter loquuntur, juxta illud Cani. 6 : Una est columba mea. Ratio vero patet, quia semper fides necessaria ad Ecclesiam fuit ejusdem rationis, ac similiter spes, atque adeo finis ad quem tendit Ecclesia ; item princeps et caput praecipuum semper fuit idem, atque eadem necessaria media, quorum summa est charitas; haec autem sunt ex quibus unitas Ecclesiae, sicut et cujuscumque Reipublicae consurgit.
4. Objectio prima tripliciter solvitur. — Objectio secunda. — Solutio. —Hic etiam objicies primo : in ipso mundi initio duplex fuit Ecclesia militans, hominum una, altera angelorum. Respondetur primo nos de hominibus loqui. Secundo addimus, cum crearentur primi homines , fuisse jam absolutam angelorum viam. Tertio, utraque illa Ecclesia vocatur ab Augustino supra una, quia licet naturis, quae sunt veluti materiae, sit diversa, tamen forma erat eadem, sicut fit una domus ex materiis specie diversis. Secundo objicies : tempore legis antiquae una erat Ecclesia Judaeorum, altera Gentinm, utramque enim fuisse Ecclesiam nemo dubitabit; fuisse vero diversas, patet ex diversitate legum, Sacramentorum, Pontificum, unde, Joan. 10, ait Christus: Alias oves habeo, que non sunt ex hoc ocili , et Paulus, ad Ephesios secundo : Qui fecit utraque unum. Fatemur quidem non fuisse tantam unitatem in Ecclesia ante Christi adventum, sicut nunc est; fuit tamen unitas simplic:ter, quia in his quae primario et quasi essentialiter ad rationem Ecclesiee spectant, veram semper retinuit unitatem ; ea vero in quibus erat diversitas, ad quemdam exteriorem cultum et ornatum pertinebant, sine quiDbus potest unitas consistere ; sicut potest esse unum regnum vel imperium, quamvis in variis illius regionibus variae sint leges, scilicet locis vel temporibus accommodatae.
5. Pro posteriori sensu quaestionis assertio tertia. — Dico tertio : una semper in tota temporis successione, atque eadem numero Christi Ecclesia perseveravit ; est certa, ut patet ex omnibus hactenus citatis. Ratio vero est fere eadem, nam totius Ecclesiae, quae in hac temporis successione continenter duravit, idem fuit caput et Princeps, idem finis, eadem fere media principaliora, et quasi essentialia. Ea vero personarum mutatio quae sensim fit, non satis est ad variandam unitatem moralem, de qua loquimur : ut mancre censetur semper eadem hespublica vel idem populus, tametsi partes illius paulatim varientur. Imo, cum simili fere partium fluxu subsistit unitas physica corporis humani, si non perfecta, certe quae tamen sufhiciat ut idem corpus simpliciter humano more censeatur; quod etiam de quovis alio vivente sublunari, imo et de fluviis perenniter labentibus verum habet.
6. ODjccto solritur.—bices : unitas Ecclesiae requirit unitatem sacramentorum, legum et Pontificum, qui sunt veluti capita Ecclesiae; variato autem capite variatur et corpus. Responsio haec est : praecipuum caput ponitur Christus, ut jam diximus; alii deinde vicem ejus habent; quare illorum successio nihil minuit unitatem Ecclesiae, quia omnes idem caput repraesentant, et illius utuntur potestate; unitas vero sacramentorum non est simpliciter necessaria, sed unitas fidei, quae in omni statu eadem perseveravit, juxta illud 2 Corinth.: Habentes eumdem sgüritum fidei; et 1 Corinth. 10: Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt ; de quo recte Augustinus, 19 contra Faustum, capit. 10. Quin potius, ut supià sectione praecedenti indicavi, etiam in patria eadem Ecclesia perseverabit, quae a praesenti tanquam vir a puero differt, ut Paulus significat ad Ephes. 4: Donec occurramus omnes, etc., in virum perfectum, eic.; quia, licet fides mutetur in visionem, tamen finis, qui est quasi forma totius corporis, manet idem numero ; et similiter idem est princeps et caput, quod idem etiam debet semper corpus retinere.
Sectio 5
An unitas Ecclesiae ex membris diversa munera et facultates habentibus consurgat
1. Quid hic tractandum. — Hactenus de Ecclesia universali quadam ratione disseruimus; nunc vero ad eum statum quem post Christi Domini institutionem habet, sermonem convertimus, quia hujus Ecclesiae cognitio et plura requirit, cum ipsa perfectior sit, et praesenti instituto magis sunt necessaria, quanvis nonnulla ex dicendis possint facile, servata proportione, ad alios Ecclesiae status accommodari. Diximus autem hanc Ecclesiam esse unum corpus, et ideo explicandum superest an homogeneum illud sit, aut heterogeneum : quod in titulo proposuimus. Quae quaestio si pro dignitate disputanda esset, oporteret de tota Ecclesiae hierarchia, de Episcopis, de Sacerdotibus, ac de caeteris ecclesiasticis statibus disserere, quod quia praeter nostrum est institutum, solum breviter veritatem explicabimus, quantum necessarium est ad veram Ecclesiam dignoscendam.
2. Haereticorum error carius. — Haeretici igitur hujus temporis in hoc conveniunt, ut pulcherrimum Ecclesiae ordinem, et hierar- chiam a Christo institutam evertant, nihil tamen ipsi certum statuentes; interdum enim omnia Ecclesiae membra aequalia faciunt, omnes sacerdotes, omnes infallibiles judices veritatis, et similia. Interdum vero non negant aliquam personarum et potestatum differentiam. At quidam illorum volunt non aliter eam reperiri in Ecclesia quam in aliis humanis hebuspublicis, quibus ex natura rei tota potestas est in communitate, ex electione autem sola judicioque huniano distinguuntur magistratus et potestates; sic, inquiunt, Christus ipsi ecclesiastico populo potestatem sese gubernandi in spiritualibus rebus dedit, designationem vero modi et personarum illi commisit. Ita Lutherani et alii. Calvinus vero congregationem seniorum praefert communi populo, et episcopum illi praeesse dicit, non ut superiorem et judicem, sed ut praecipuum. consulem, majorem quamdam auctoritatem habentem, nec tamen negat plebi suam etiam auctoritatem. Brentius etiam vult principes seeculares habere quemdam primatum in ecclesiastica hierarchia, quam omnino confuudit cum politica et civili.
3. Assertio prima probatur eax Scripturis. — Probatur ratione. — Dico tamen primo in Christi Ecclesia , prout ab ipso instituta est, esse ordinem hierarchicmm, atque adeo membrorum distinetionem et ordinem. Circa hanc assert:onem late inter alios discurrit Arboreus, libro 5 Theosophiae, capit. 9. Probatur tamen pressius ex Pau!o, 1 Corinth. 12: Deus posuit in Hcclesia primum Apostolos, deinde Prophetas, tum Pastores et Doctores ; et ad Ephesios 4, idem late declarat, et ideo comparat Eeclesiam corpori humano, quod heterogeneum est, quia sicut in hoc sunt membra diversa ad varias actiones ordinata, ita in ea Ecclesia. Eadem veritas colligitur ex aliis rebus quibus sancta Ecclesia comparatur, ut superius attieimus: Cant. 6, dicitur exercitus ordinatus; 1 ad Timoth. 3, comparatur domui prudenter institutae ; in Evangeliis saepe comparatur navi; 1 Pet. 3, arcae Noe; iu quibus omnibus varia membra et ministeria requiruntur. Hatio autem per se est manifesta, quia si hoc ordine Ecclesia privetur, non potest intelligi ejus unitas sine magna confusione ; dicetur igitur ineptissime constituta. Unde Cy prianus, libr. 4, epist. 2, satis ante finem, ait Ecclesiam veram intelligi non posse sine veris episcopis, ct pastoribus; et Hieronymus, contra Luciferian.: Ecclesia non est qua non habet sacerdoles. De hac conclusione vide Dionysium, toto libro de Ecclesiastica Hierarchia.
4. Notatio es Dionysio. — Ex quo in eapite sexto, nota hunc usum, et hiezarchicum ordinem primum omnium attendi posse ex distinctione membrorum perticientium, et eorum qui perficiuntur, ut Dionysius loquitur. Nam hoc modo distinguitur ordo pastorum et Sacerdotum a grege, quam primam distinctionem esse ex episcopi institutione constat, propter verba Pauli citata, et ex Act. 18: 7n quo cos posuit Spiritus Sanctus regere Ecclesiam Dei ; et ex perpetua Ecclesiae iraditione constat ordinem sacerdotalem, et habentium spiritualem potestatem, fuisse distinctum a plebe communi et ordine laicorum, quod in sequentibus seepe latissime ostendam. Ratio autem est, quia haec potestas et ordo est supernaturalis, et ideo a Christo immediate manavit; in illis ergo reperitur quibus ex se illam concessit; legimus autem concessisse Apostolis et eorum successoribus, non autem communitati. Atque in hoc differt maxime ecclesiastica respubhea a civili; nam, licet utraque dimanet a Deo tanquam ab universalissima et prima causa, attamen prior cum ipsis hominibus ex natura rei oritur, et ab eis sua voluntate et ratione geritur; haec vero immediate fluxit a Christo per potestatem illi datam in coelo et in terra; et ideo modnus hujus Reipublicae et distinctio membrorum ejus ab ipso immediate, quoad ea quae praecipua sunt, ortum habuit; propter quod in Tridentino, sess. 6, cap. 21, Christus Dominus merito appellatur, suprenaus Ecclesie connitor, legislator et gubernator.
5. Assertio secunda de fide. — Probatur es Scriptura. — Dico secundo : in ordine perficieutium seu sacerdotum varii etiam sunt eradus et variae potestates in Ecciesia, etiam ex Christi Domini institutione. Est etiam conclusio haec de fide certa, ex citatis verbis Pauli, ad Ephes. 4, et Actor. 20, vers. 28, et 1 Cor. 4, iuitio; et hac ratione Sacerdotes et Episcopi vocantur ministri Christi ; id euam patet ex ipsa Ecclesiae traditione, Christus enim primos Sacerdotes et Episcopos ordinavit, Luc. 22: Hoc facite in meam commemorationem ; Matth. 28 : Data est milu omnis potestas in calo et in terra ; euntes, etc.; et Joan. 20: Accipite Spiritum Sanctum : quorum remiseritis peccata , remittuntur, etc., de quo infra plura dican. Non tamen definio an omnes Apostolos Christus immediate ordinaverit episcopos, vel aliquos tantum, nam id sub opinione est, quam infra, disp. 10, sect. 1, num. 5, breviter perstringemus ; ipsi vero Apostoli plures alios Episcopos crearunt, qui semper fuerunt tanquam Principes Ecclesiae et aliorum fidelium pastores, ipsisque datur potestas ordinandi Presbyteros et regendi Ecclesiam, quae omnia indicavit Paulus ad Tit. 1: Hujus gratia (inquit) reliqui te Crete, eic., ut constituas per civitates Presbyteros. Unde etiam confirmatur hanc jurisdictionem et modum regiminis a Christo esse institutum, quia stabile in Ecclesia permansit; si autem ex hominum esset institutione, facilius mutaretur, ut in rebus aliis passim videmus. Ratio vero est, quia tota haec distinctio oritur ex diversa potestate ordinis et jurisdictionis quae per se potestatem ordinis supponit, et illis tantum competit quibus vel ipse Christus eam immediate concessit, vel eorum successoribus, qui a Christo mediate illam receperunt. Quae omnia aperte etiam confirmant hanc potestatem non esse in plebe aut populo fideli, neque ex Reipublicae institutione manasse, nec etiam principibus secularibus convenire, quod in sequenti sectione latius confirmabo, et saepe in sequentibus idem occurret ; ex professo tamen demorstranda est in materia de ordine. Vide Hosium, in confessione Polon., capit. 52 et 53, et 1 contra Brent. Ex historicis, vide Eusebium, lib. 3; et Nicephor. , lib. 2; Turrecrem., lib. 3, cap 4.
6. Assertio tertia ex Dionysio. — Dico tertio : praeter ordinem Sacerdotum, iu Christi Ecclesia est aliqua alia distinctio graduum et statuum eorum, qui ad aeternam felicitatem tencunt. Haec est Dionysii supra ubi tres gradus distinguit eorum qui perficiuntur, scilicet, catechumenorum, de quibus jam diximus sect. 1,a num. decimo septimo, plebis fidelium, et monachorum ; et quoad hos gradus est certa conclusio, nimirum duos esse ordines eorum, qui post Baptismum receptum, ad beatitudinem tendunt: unum, eorum qui communi via mandatorum incedunt, alterum eorum qui perfectiorem consiliorum observantiam profitentur, ut satis patet, tum ex illo loco Evangelii : Serva mandata ; e: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, qua habes, etc., Matth. 19; tum ex perpetuo usu et traditione Ecclesiae. Refert Nicephor., lib. 2, cap. 16, ex Philone Judaeo, libro de Vita Contemplativa, vitam monasticam in JEgypto a tempore S. Marci incepisse, de quo etiam lege Eusebium, libro 3, cap. 37; Epiphanium, haeresi 58 et 50. Ratio denique id ostendit; ordinarius enim vitae modus et communitas Ecclesiaa communem etiam quamdam viam mandatorum requirit, perfectio vero et eximia sanctitas Ecclesiae perfectiorem etiam statum consulit et complectitur! , de quo plura in materia propria, quae est de statibus. Vide Waldens., 2 Doctr. Fidei antiquae, cap. 12.
Sectio 6
An ecclesiae unitas unum etiam visibile caput in terris requirat
1. Error haereticorum negans, et varius.— Quorumdam etiam Catholicorum. — In hac quaestione ?. nihil de Petro, nihil de Episcopo Romano inquirimus, sequentem enim de ea re instituemus disputationem ; sed in genere tantum, ut cognoscatur vera Ecclesia, et qualis sit ejus uuitas, explicandum est quale sit Ecclesiae regimen; in qua re haeretici semper contendunt, ut Agatho Papa, in epistola synodica notavit, monarchiam Ecclesiae evertere, ut gubernatore sublato, atrocius atque violentius circa naufragia Ecclesie hostis grassetur, ut ait Cyprianus, libro primo, epistola tertia. Negant igitur instituisse Christum, ut ejus Ecclesia in terris existens uno regeretur capite ; nam ipse solus est caput Ecclesie, ad Ephesios primo; et supremus Aex a Deo constitutus super S'ion montem sanctum ejus, Psal. secundo. Itaque quidam ex eis volunt Ecclesiae regimen esse democraticum, id est, per populum exequendum; alii volunt esse aristocraticum, id est, primatibus solum Ecclesiae commissum, quos ipsi dicunt esse vel seniores vel Principes saeculares, vel eorum similes. Alii denique Ecclesiae regimen volunt esse mixtum ex democratia et aristocratia, nihilque habere monarchiae. Quidam vero ex catholicis autumant Ecclesia regimen esse quidem monarchicum, ita tamen nt potestas regendi Ecclesiam non a Christo, sed ab hominibus sit uni eorum collata ; ad quem mo- dum Joannes Hus et Wicleff. dixerunt Romanis Pontificibus datum fuisse Ecclesiae primatum ab imperatoribus Constantino, et Phoca; qui damnantur in Concilio Constant., contra quos etiam infra agendum; sic igitur nonnulli Catholici asseruerunt monarchicum regimen Ecclesiae manasse ab ipsa Ecclesia, quod sentit Gerson., Ocham, etalii, existimantes Concilium generale supra Papam esse, ut disp. 5, in fine sect. 7, attigimus.
2. Prima assertio de fide. — Duplex modus suprema potestatis. — Dico ergo primo : Necesse est esse in Ecclesia unam aliquam supremam potestatem, ad quam pertinet universalis Christi Ecclesiae regimen. Conclusio est de fide, quam vix ullus haereticorum negat. Notandum enim est aliud esse dari in Ecclesia potestatem supremam, quae jurisdictionem habeat , et vim directivam et coactivam in universam Ecclesiam ; aliud vero hanc potestatem esse in uno homine, aut fortasse in multis; atque controversia cum haereticis, potissimum versatur de hoc secundo puncto; nunc vero solum affirmamus primum. In quo nota secundo dupliciter posse intelligi in Ecclesia unam esse potestatem supremam , cujus est illam regere : uno modo, universe et quasi in specie potestatem illam intelligendo, ut si episcopalis muneris esse dicatur universalem Ecclesiam regere, ita tamen ut nullus sit in individuo episcopus, nec episcoporum coetus, qui Ecclesiae universali praesit, sed unusquisque episcopus in sua Ecclesia supremus sit pastor, hocque modo inter omnes episcopos divisum sit onus gubernandi universam Ecclesiam, quod certe regimen videntur optare in Ecclesia omnes Schismatici, et praecipue hac aetate in eo erravit Henricus VIII, Anglorum rex, qui non episcopis, sed regibus, eo quem diximus modo, commissam Ecclesiae universae curam putavit , et ideo unumquemque regem in suo regno Ecclesiae caput esse affirmavit ; ubi duo involvuntur errores : prior, confundens potestatem ecclesiasticam cum civili; posterior, unitatem Ecclesiae scindens, ut patebit. Alio ergo modo intelligendum est dari in terris unam supremam potestatem, quae per se primo respiciat universam Ecclesiam, ac possit habere actus quibus illam obliget; hoc ergo sensu intelligitur conclusio, et est certa fides, quam ex propriis principiis probabimus , cum ostendemus in quo resideat haec potestas.
3. Probatur assertio prima. Heereticorum effugium obstruitur. — Nunc ratione tantum argumentor, primo, quia sine hac suprema potestate non posset servari Eeclesia unitas, quae est unitas corporis politici ; unde sicut non potest intelligi una Respublica absque una suprema potestate civili, neque unus exercitus absque uno imperatore, ita neque Ecclesia perfecte una sine una suprema spirituali potestate ; quomodo arguit Hieronymus, epistola ad Rusticum monachum: : 7a omni (inquit) grandi exercitu unius signun spectatur. Occurrunt vero haeretici habere Ecclesiam unum supremum Principem, sed illum esse Christum; possuntque id urgere, quoniam ante Christi adventum Ecclesia erat una, quamvis non esset in terris una suprema potestas, quae toti Ecclesiae praeesset. At hoc aperte militat contra unitatem et dignitatem Ecclesiae, ut a Christo instituta est ; olim etiam Ecclesia erat una ob unitatem fidei ac finis ad quem tendebat; non tamen erat una respublica humana, quae in exteriori ritu sacramentorum et sacrificiorum communicaret, et eisdem principalioribus legibus gubernaretur : Ecclesia autem nunc a.CHhISTI institutione habet hanc unitatem, et credere tenetur multa supernaturalia mysteria, quae antiquiori Ecclesiae non fuerant revelata, in quibus omnibus credendis eamdem servare debet fidei doctrinam; necesse est igitur ut in terris habeat unum aliquod caput quo acministretur. Nam Christus Dominus in coelo existens eam solus invisibiliter quidem regere posset, id vero non esset divina providentiae consentaneum, quae mortales homines semper per alios similes et humano modo gubernavit, ut experimento patet; unde Patres omnes exponentes id Joannis decimo: Fiet unwm ovile et unus pastor, intelligunt de uno pastore in terris existente, qui visibiliter pascat et regat. Nam pastor ille alius plane promittitur, siquidem ipse Christus jam tunc erat. Ita Augustinus, Chrysostomus et divus Thomas locum intelligunt, et Cyprianus etiam, libro primo, epistola decima sexta. Confirmatur: nam intelligi non potest una domus vel familia recte instituta absente patrefamilias, nisi unus aliquis dispensator fidelis loco illius substituatur, ut Petro dixit Christus, Luc. duodecimo: Quwis putas est fidelis servus et prudens, quem constitwit Dominus super famsliam suam? Quae verba ad hoc institutum ponderavit Chrysostomus, lib. 2 de Sacerdotio, circa principium.
A. Probatur secundo. — Secundo argumen- tor: si in Ecclesia non est una suprema potestas quae toti praesit, et singulis episcopis sit superior. erit sane unusquisque episcopus caput supremum in suo episcopatu, quod imprimis est contra perpetuam Ecclesiae traditionem, qua constat fuisse ordinem inter Episcopos, Archiepiscopos, Primates, Patriarchas, ut patet ex Nicaeno Concilio, capite sexto, et ex Anacleto Papa, epistola tertia. Deinde imperfectus et inutilis esset ordo hierarchicus Eeclesiae. Praeterea, quia Jam sequeretur summa contusio in Ecclesia, quod ita ostenditur; nam si discordiae sint et lites inter Episcopos, quis, quaeso, judex eas dirimet? Certe vel ad principes saeculares recurrendum illis esset, quod alienum est a fidei veritate et ecclesiastica dignitate, vel oporteret bello et pugna Episcoporum jurgia dissolvi, sicut inter reges contingit. Quod quam sit contra ecclesiasticam disciplinam per se satis constat. Deinde, quis continebit in officio ipsos Episcopos, nam si unusquisque eorum supremus in terris est, a solo Christo poterit coerceri, quod est absurdissimum: magnis enim periculis esset tunc exposita Ecclesia, nam inter tot Episcopos humarum est esse aliquos discolos, et plures sine dubio essent, si nullum agnoscerent superiorem; hac certe de causa in singulis episcopatibus necessaria est potentia una supra omnes presbyteros et parochos, ut nimirum illi in pace et officio contineantur. Adde non potuisse servari alias fidei unitatem, quia unusquisque Episcopus doceret pro libitu, neque ullus se submitteret aliorum judicio, si in eis non agnoscerent superiorem potestatem; ex quo aperte sequuntur schismata et varietas in doctrina ; quare recte Chrysostomus, homilia ultima ad Hebraos: Malum est (inquit) uli non ecistit primatus, et multarum cladium occasio, et coufusionis turbarumque principum. Idem Gregorius, lib. 4, epistola seu capite 2, Cyprianus, Athanasius, et alii infra citandi.
5. Probatur tertio. — Tertio, arguitur ex Ecclesiae propagatione et conversione infidelium ; cam eaim Christus Ecclesiam instituit quae universum mundnum occuparet, et ideo À postolos in totum mundum misit, ut praedicarent Evangelium omni creatura ; quod cum per solos Apostolos perfici non posset, oportuit permanere in Ecclesia potestatem aliquam, cui ex officio incumbat curare infidelium conversionem, quod non nisi ad supremam quamdam potesta!em, cui tota Ecclesia commissa sit, pertincre ullo modo potest, nam unusquisque particularium episcoporum sua dioecesi contentus est, et extra illam jurisdietionem non habet, neque illo ex officio incumbit praedicatores Evangelii ad externas gentes mittere. Unde in sequentibus ostendemus hanc curam semper fuisse in uno aliquo universali Pastore Ecclesiae. Huc accedit oportuisse saepe post tempora Apostolorum, imo et nunc interdum esse necessarium novos episcopatus condere, quos tamen condendi nullus privatorum episcoporum habet - auctoritatem. Idem argumentum sumitur ex ipsorum episcopatuum distinctione ; quis enim unicuique suum terminum praescriberet, si non esset una potestas? Simile argumcntum est, si unus episcopatus cum Bpiscopo a fide deficiat; oportet enim praesto esse qui ex officio partem Ecclesiae collapsam restauret, quae rationes fere desumi possunt ex D. Thoma contra Gentes, cap. 76.
6. Objectio. — Quorumdam solutio. — ApLtior solutio. — Objicies tamen : Clemens Papa, libro 6 Constitnt. apostolicarum, cap. 14, et Eleutherius, epist. ad Episcopos Gailiae, docent Episcopis esse commissam universalem Ecclesiam ; ergo unicuique sua pars concredita est. Respondent quidam totam Ecclesiam ex charitate singulis Episcopis esse commissam, quia unusquisque tenetur totius Ecclesiae bonum, saltem ex charitate, curare. Ita Turvian., l. 2 de Canonibus, cap. 9 et 10. Respondeo tamen munus quidem regendi Ecclesiam esse commissum Episcopis, non ideo tamen excludi unum illorum caput, quod inter ipsos supremus etiam episcopus sit, ut in sequentibus ostendemus.
T. Assertio secunda de fide. — Probatur interim auctoritate. — Dico secundo : potestas universalis in totam Christi Ecclesiam per se non residet in tota aliqua homiuum congregatione aut multitudine, sed in uno tantum homine, quod est dicere Ecclesiae regimen esse monarchicum. Conclusio est certa, et, ut ego arbitror, de fide, quam in sequentibus, cum ad particularia descendemus, ex propriis principiis fidei commodius probabimus; quamvis non desint aliqua unde in universum hoc probari posset, non designando personas Petri et successorum ejus; Joannis 10: Zrit umum ovile et unus pastor. quod praedictum fuerat Ezech. 37: pastor unus erit omnium corum ; Luc. 12, Matth. 24: Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? Matth. 12 et 23. Luc. 22: Qui major est in vobis, fiat sicut minor ; indicarat enim Christus aliquem eorum esse caeteris praeponendum, ex quo orta tuit contentio praelationis intes eos, ut Chrysostomus et Hieronymus advertunt. Praeterea in omnibus metaphoris, quibus Ecclesiae caput in Scriptura significatur, planc unitas etiam capitis indicatur ; dicitur enim regnum, nacis, domus, corpus, exercitus ordinatus. Neque satis respondebitur Christum esse ejusmodi caput; nam, ut ostensum jam est, ipsa Ecclesiae institutio, et unitas ac ratio divinae providentiae postulat, ut qui toti Ecclesiae praeficitur, in terris sit, et visibiliter eam gubernet; quod non minuit Christi dignitatem, sed potius consonat valde ipsius bonitati, quod excellentem potestatem suam cum hominibus communicet; verum de principiis fidei, pro assertione probanda proprie, ut dixi, infra piura adducemus.
8. Accedit primo ratio de qua lib. 2 Defens. fidei, c. 10. n. 23. — Confirmatur secuado. — Ratione jam argumentor primo, quia credendum est ita Christum Dominum instituisse Ecclesiam , quam summa charitate prosequebatur, ut optimo et perfectissimo modo regeretur; est autem optimum regimen monarchicum, teste Aristotele, octavo Ethicorum, capite decimo, tertio Politicorum, capite quinto, et 12 Metaph., in fine, ex Homero; Platone in Poliucis; Plutarcho in Solone; quod etiam demonstrat divus Thomas, prima parte, quaest. 103, articul. 3; quia unius regimen commodius est ad conservandam, inter eos qui reguntur, concordiam et pacem, in qua maximum bonum totius corporis consistit : Cujus signum (inquit) est, quia etiaun cum potestas regend in multis eaistit, oportet eos, ut bene regant , unum aliqua ratione fieri: ergo quo major fuerit in regente unitas, eo erit utilius et commodius regimen ad pacem retinendam; hujusmodi autem perfecta unitas solum reperitur in monarchia ; ergo, etc. Qua ratione usus fuerat olim Justin. Martyr, in Orat. Paranetica ad gentes, satis ante medium. Confirmatur, quia ubi unus est qui gubernat, est major potentia, quia virtus unita fortior evadit. Unde ipsae etiam Respublicae qua democratice gubernantur, cum grandiora ct urgentiora pericula occurrunt, unum eligunt principem, ut commodius se tueantur, ut Romani eligebant dictatores; ex quo concluditur monarchicum regimen stabilius esse ac firmius, tum quia potentius, tum quia regulariter non turbatur intrinsecus seditionibus, faciliusque resistit externis hostibus, cum sibi conciliatum sit et conjunctum. Unde ex historiis constat monarchias ordinarie diuturniores fuisse quam respublicas. Tandem id probari potest ex monarchia Dei, quam ex ratione commodioris regiminis et providentiae probat Aristoteles citato loco Metaph. Ubi concludit unum debere esse totius mundi principem. Atque eadem ratione ostendit, Dei unitatem Philo, lib. de Monarchia; Justin., lib. ejusdem tituli ; Athanasius, Orat. contra Idola; Hierony mus, epist. ad Rusticum monachum. Habetur cap, 7n apibus, d. 1, q.14; Cyprianus, tract. de Idolorum vanitate ; ubi etiam ostendit animalia irrationalia monarchiam appetere. Ecclesiasticum ergo regimen eo erit perfectius, quo divino similius.
9. Haereticorum evasio ex incommodis . — Ad hanc secundam confirmationem, respondent haeretici longe dissimilem esse rationem hominum et Dei, qui omnipotens est, ac summe bonus, et ubique praesens, et omnia pernoscens, quapropter facillime potest, unus cum sit, universa gubernare; secus vero de hominibus, quibus hae omnes proprietates desunt. Unde plura incommoda haeretici numerant, quae in hoc regimine, si ad homines accommodetur, reperiuntur. Primum, quia sicut facile est unum solum gubernatorem imprudentem esse, aut pravum, aut curto ingenio, sic facilius errare poterit aut ignorantia, aut malitia. Secundum, unus ita respicit bona et commoda propria, et suorum, ut communia facile contemnat ; unde non raro accidit ut regnum in tyrannidem declinet. Tertium, cum unum caput superiorem non agroscit, a nullo corrigi potest ; cumque labatur facile, ejus regimen expositum est f: cquentibus periculis. Quartum, cum homines appetant libertatem, et imperare potius quam subdi, uni hominum semper subditos esse molestissimum, et humanae inclinationi prorsus Contrarium esse necesse est ; erit ergo tale regimen violentum, et praeter hominum conditionem. Unde fit quinto, ut ubi unus est princeps, omnes illi invideant; ex quo sequuntur seditiones et schismata, quod in Ecclesia accidisse videmus, ubi quam plurimae haereses et perniciosa schismata, vel ex odio contra Vicarium Christi, vel ex inordinatu appetitu illius excellentie pullularunt. Tandem hinc concludunt adversarii, licet in aliquo minori regno monarchia probari possit, eam tamen in universum orbem introducere, et absurdissimum esse et impossibile, quia fieri commode non potest ut unus homo res totius orbis curet.
10. Precluditur primo evasio praedicta. — Praecluditur secundo retorquendo majora incommoda. — Quinque incommoda. — Respondetur primo, hinc recte concludi, unum principem per sese, absque peculiarissimo Dei auxilio, minime posse convenienter universam regere Ecclesiam, quod non solum de singulis hominibus, sed etiam de quacumque hominum congregatione verissimum est. Secundo, cum res humanae non possint omnibus incommodis carere, illae quae caeteris paribus minora introducunt, commodiores judicandae sunt. Multo autem plura visuntur incommoda in regimine plurium, quam unius: primum, quia cum multi gubernant, vix consentiunt. Quod si plurium suffragiis munus alicui demandetur, alii fere semper commoventur. Secundum, hinc existunt aemulationes et invidentiae inter ipsa capita reipublicae, et animorum divisiones quae interitum toti corpori afferunt. Tertium, si illa multitudo est popularis, nullum potest esse majus malum, quia inter eos piures ignari ac stulti etiam quam sapientes inveniuntur. Unde jam respublica ab stultis et pravis administrabitur, siquidem plurium suffragio res erunt definiendae. Si autem multitudo sit optimatum, tot fere principes erunt reipublicae quot optimates, si nullus eorum superiorem cognoscat praeter conventum omnium ; cumque unusquisque eorum quod suum est non minus quaerat quam si esset unus tantum, tale regimen, et in seditionem et in multas tyrannides degenerat. Quartum, si facile est unum hominem esse pravum aut ineptum etiam, non est difficile unum inter multos electum reperiri bonum ; difficile autem est in quavis multitudine non solum omnes, sed etiam plures bonos esse, sapientes, et ad regendum idoneos. Quintum, non petest intelligi multorum regimen, quin saltem ad tempus unus vel duo eligantur, qui praesint multitudini, alias resultaret magna confusio, nec possent, ut oportet, convenire ad regendam rempublicam; quorum debet fieri frequens mutatio et successio, ut videmus accidisse olim in Republica Romana, et similibus ; hoc autem fieri non potest sine incommodo reipublicae, nam prius ii qui regunt, dignitate privantur, quam esperimento noverint gubernare.
11. Praecluditur tertio occurrendo incommodis. — Tertio dicitur, illa incommoda, quae ab haereticis in monarchia excogitantur, par- tim non esse vera, partim in ecclesiastica monarchia, vel non reperiri, vel certe esse multo minora. Prima pars liquet. Nam potius monarchia est humanae rationi maxime consentanea ; etenim ipse homo una ratione regi debet; in humano corpore unum caput habet principatum ; in una domo unus requiritur paterfamilias, ut bene regatur; in quolibet humano munere, vel artis, vel scientiae, ut ordinate fiat, unus debet supremus praefici ; in toto denique mundo fere omnes congregationes hominum monarchice reguntur ; et Chrysostomus, homil. 34 in 1 ad Corint., ponderat Deum creasse tantum unum Adam, et ex illo alios, ut monarchiam commendaret ; et Justin., in ipso principio suae historiae, refert primum regimen in orbe fuisse monarchicum, et per multos annos durasse; quod etiam Tertullianus, libro 3 de Legib., ac Salust., in Catelin., tradiderunt :. Secunda quoque declaratur, nam ecclesiastica monarchia non humana solum virtuie , sed divina praecipue nititur; unde quamvis pastor esse possit imprudens et pravus, ita tamen, ut ostendimus, ab Spiritu Sancto regitur, ut in praecipuis rebus, quae, videlicet, ad fidem et mores spectant ?, non permittatur errare. Deinde, ut Leo Papa, epist. 4, docet, non solus Pontifex universam Ecclesiam gubernat, sed cooperatores habet episcopos, et hi parochos, quibus non ut mercenariis, sed ut vicariis, et propriis pastoribus, ex officio incumbit providere gregi: Pontificis vero supremi est super pastores omnes vigilare, atque universam Ecclesiam, quoad ea praecipue quae ad commune bonum spectant. Atque ita fit ut totius Ecclesiae regendae pondus et in plures sit convenientissime distributum, et uni commissum sapientissime. Quia, quamvis contendamus monarchiam esse optimam, non tamen negamus inter homines, propter eorum imbecillitatem, necesse esse supremum monarcham subordinatis sibi potestatibus adjuvari, atque adeo monarchiam quodammodo per democratiam temperari: illud tandem incommodum perpetuae subjectionis in hoc regimine fere nullum est, tum quia Ecclesia non uni hominum per se, sed ut Vicario Christi subjicitur, cujus jugum est suave, cui servire regnare est ; tum etiam quia cum Pontifici, non naturali regimine, sed electione succedatur, quilibet de Ecclesia, si probus sit, et eligi potest, quod nonnihil levat, si quod est gravamen, aliquidque appetitui natura in dominando permittendum est.
12. Accedit secundo ratio principalis, Ecclesie principatum non esse adequate in quolibet e multis. — Secundo, principaliter probatur conclusio ex re ipsa, et regimine Ecclesiae, ut nunc procedit, evidenter ostendendo fieri non posse ut haec potestas universalis competat multis; nam vel ita multis competit, ut per illo immediate exerceatur, vel ita ut illi unum eligant , cui talem conferant potestatem. Primum duobus adhuc modis potest intelligi : unus est, ut haec potentia universalis ita sit in omnibus, ut sit etiam in singulis tota ; et hoc plane falsum est : primo, quia nullus unquam fuit in Ecclesia episcopus praeter Romanum, de quo infra dicemus, cui vel apparenter, vel etiam arroganter talis fuerit unquam attributa potestas, et qua ratione alteri tribueretur , eadem omnibus, vel certe multis, vel saltem quatuor primis Patriarchis, qui semper in Ecclesia praecipuae habiti sunt dignitatis, esset tribuenda, quod plane falsum esse, et per se constat, atque etiam ostendemus. Secundo, si hujusmodi essent plura capita, summa esset confusio , ac potius caput nullum : unde recte Athanasius, orat. 9 contra Idola: Sicut multitudo Deorum, nullitas est Deorum , ita necesse est multitudinem principum id efficere, ut nullus princeps esse videatur. Chrysostomus etiam, homil. ultima ad Haebraeos : Malum est (inquit) rectorem non habere, et argumentum multarum calamitatum, et principium perturbutionis et confusionis, etc. Denique sicut monstrum esset corpus habens duo capita, sic et regnum duobus regibus subditum.
13. Nec etiam inadaequate. — Alter modus est, si potestas illa sit in tota aliqua congregatione, ita ut tota ipsa congregatio singulis partibus ejus, verbi gratia, Episcopis et universae Ecclesiae superior sit, in nullo autem Episcoporum per se talis potestas resideat. Hic ergo modus improbatur etiam, primo, quia si sola congregatio aliqua potestatem haberet in universam Eeclesiam et in singulos Episcopos, solum posset talis potestas cxerceri quando congregatio coacta esset, atque adeo quando Concilium in Ecclesia non celebraretur, nullo modo dari posset exercitium illius potestatis, ex quo jam sequerentur incommoda in prima conclusioue deducta ; quis enim curaret tunc quae per se primo referuntur ad bonum totius Ecclesiae? Quis conderet leges pro diversitate temporum universae Ecclesiae necessarias ? Ad quem pertinebit studium propagandi fidem? Denique per se satis magnum incommodum est nihil posse in universa Ecclesia statui, aut dispensari, aut modo alio ordinari, nisi tempore congregati Concilii. Secundo, improbatur idem secundus modus: interrogo enim quaenam sit multitudo illa in qua haec potestas existat; nam aut est omnium fidelium congregatio, ut quidam haeretidi ineptissime dixerunt; tum quia supra jam ostendi in Ecclesia oves a pastoribus esse distinctas; tum quia regimen esset democraticum, atque adeo omnium pessimum, ut Aristoteles ait, 8 Ethic., c. 10. Vulgus enim non merita virtutis expendit; non publicae utilitatis emolumenta rimatur, ut Ambrosius scribit, 5 Examer., c. 21, et ut inquit Chrysostomus, hom. 2 in Joan., post med., et Hieronymus, Matthaei 21, in fin., populus instaFilis est atque inconstans, ideoque illius regimen ejusdem modi esse necesse est. Tandem impossibile esset talem multitudinem unquam congregari ad aliquid ordinandum, de quo plura disp. 11, agendo de Conciliis. Aut illa multitudo est aliquorum principum Ecclesiae, quicumque illi sint; et haec si superiorem non habet, a quo congregabitur, cum tamen non nisi congregata possit quidquam efficere? Quis praecipiet singulis Episcopis, ut tali tempore et tali loco conveniant? Certe si expectandus esset mutuus omnium consensus, nunquam convenirent. Sed et post conventum quis posset servari ordo, si omnes essent aequales ? Quis tumultus et seditiones compesceret, si nullum esset caput? Contingere etiam facile posset ut membra vel personae illius congregationis in duas aequalis numeri partes dividerentur, ac sibi adversarentur; in qua ergo earum erit auctoritas et potestas? Simili ratione, si successive fierent hujusmodi Concilia, illud uiique majoris esset auctoritatis et potestatis, in quo plures convenirent ; ergo Ariminense Concilium praeferendum esset Nicaeno, quia in illo 600 fuerunt episcopi, in hoc 318, ut latius in citato loco de Conciliis constabit.
14. Tertius modus qui afferretur excluditur. —Tertius igitur modus dicendi est, potestatem, de qua agimus, esse in multis, exerceri vero per unum, cui multitudo illam contulit. At hoc modo habemus primo Eeclesiae regimen esie monarchicum, darique universalem pastorem unum ; quaestionemque superesse tantum de origine potestatis. Secundo, constat Ecclesiam per quamlibet congregationem minime posse conferre potestatem quam non habet, quam certe in praesenti non habere constat, quia nec naturalis est, nec Christus unquam eam illi concessit, sed singulari tantum perionae et successoribus ejus, ut disputatione sequenti ostendam. Tertio, neque legimus, neque unquam auditum est Ecclesiam convenisse, et potestatem quam in se habebat in unum capnut transtulisse, siquidem neque tempore Apostolorum, neque in generali aliquo Concilio postea congregato, id factum esse fingi potest. Ex quo aperte concluditur, si pastor est in Ecclesia, ut vere est, illum non ab hominibus, sed divina traditione esse introductum. Quarto, si Ecclesia contulit hanc potestatem, ac sibi elegit hunc regiminis modum, posset, si expedire judicaret, illum mutare; consequens est haereticum, et contra perpetuum morem et communem Ecclesiae sensum. Quod si dicatur id non posse, Christo ipso disponente ut modus hic regiminis perseveraret in Ecclesia, jam hinc quinto arguo, supremum pastorem Ecclesiae esse ex Christi institutione, ab illoque habere potestatem immediate, quamvis ab ipsa Ecclesa eligatur et quasi praesentetur, ut in sequenti disputatione explicabo. Tandem supra ostensum est Chrisium Dominum instituisse hierarchicum ordinem Ecclesiae; perfectio autem hujus hierarchiae requirit ut ad unum usque supremum caput totus ordo revocetur, quemadmodum supra ostendi; ita ergc fuit a Christo institutus ; incredibile namque est instituisse ut in Ecclesia essent presbyteri et episcopi, supremum autem pastorem omisisse, a quo caeteri omnes dependent necessario.
15. Accedit tertio ratio ab exemplis. — Tertio, principaliter arguitur exemplis, et primum quidem sumi posset a naturalibus et corporalibus rebus, ut supra in num. 3 indicatum est, ex Hieronymo et aliis Patribus; in angelorum etiam Ecclesia semper extitit, post Deum, unus supremus Princeps, et velut caput caeterorum ; in Ecclesia deinde triumphante, quae ex hominibus et angelis constat, unum est caput, Christus; quo exemplo utitur Gregorius, lib. 4, epistola 13, et Bernardus, 3 de Consideration.; Ecclesia vero militans debet esse triumphanti similis. Unde Ignat., epistola ad Smyrnenses, ait Episcopum in Hcclesia gerere imaginem Christi in celo. Praeterea in veteri lege unus summus Pontifex est a Deo institutus, qui Synagogae in spiritualibus praeesset, ut patet Exodi decimo octavo, et Nume- rorum 17; quo etiam argumento utitur Iunocentius IlT, in cap. Per veneralilem, Qui filii sint legitimi; et Bernardus, libro secundo de Consideratione ; cum enim Ecclesia illa fuerit figura nostrae, ac minus perfecta, non est credibile ejus.regimen esse perfectiori modo a Deo institutum. Hinc Patres docent, sicut sacrificium ac ministri legis veteris significabant sacrificium novae, ejusque sacerdotes, ita supremum synagogsae Pontificem significasse non solum Christum, ut volunt haeretici, sed etiam vicarium ejus, qui cum ipsius Christi personam gerat, eisdem signis significari potuit. Vide Cyprianum, libro primo, epistola septima; Gregorium, in Pastorali, parte secunda, capit. quarto; Augustinum, in simili, 20 lib. contra Faustum, cap. 18. Aliud exemplum sumitur ex hujnsce Ecclesiae initiis, cum ab ipso Christo Domino regeretur; tunc enim sine dubio ejus regimen monarchicum fuit; cum ergo semper eadem Ecclesia perseveret, eamdem formam regiminis retinere debet, alias neque perfecta unitas servaretur, juxta Aristotelem, 3 Politicorum, cap. secundo, neque Ecclesia praesens ex Christi institutione imitaretur perfectionem illius Ecclesiae, quam ipse condidit, quod est absurdissimum. Notari etiam potest, statim post Christi ascensionem, Ecclesiam totam ab homine uno fuisse gubernatam, ut ostendemas disputatione sequenti. Notari quoque quod Leo Papa, sermone primo de Petro et Paulo, et Eusebius, tertio de Demonstrat. Evangel., cap. 9, attigerunt, providisse Deum ut in principio nascentis Ecclesiae, totus fere orbis sub uno principe gubernaretur, ut una etiam Ecclesia in totum orbem facilius introduceretur.
16. Objectiones sex hereticorum. — Prima confirmatur. — Contra hanc veritatem objiciunt Lutherani Paulum, 1 Corinth. 12, et ad Ephes. 4, ubi, hierarchiam ecclesiasticam describeus, ac pastores et Doctores numerans, non meminit unius capitis. Confirmatur Lucae 22: Reges gentium dominantur eorum, cos aalein non sic. Secundo, quia tale caput neque est necessarium, cum jam habeamus Christum in ceelis; neque conveniens, quia non potest orbis ab uno homine commode gubernari. Tertio, Ecclesia ante Christi adventum una crat, nec tamen unum habebat caput universale, cum tamen Eecclesia dcbeat semper sibi similis esse. Quarto, non est in universo orbe unus supremus princeps in temporvalibus; ergo neque in spiritualibus. Quinto, Cyprianus videtur episcopos omnes supremos facere, neque habere in terris judicium, sed eorum delicta Dei judicio reservari, quemadmodum in senteniiis Concilii Carthaginensis apud ipsum Cyprianum legimus. Sexto, Hieronymus, ad Tit. 1, docet Ecclesias olim consilio presbytcrorum regi consuevisse; postea vero, quia unus dicebat: Ego sum Pauli, ego Apollo, constitutum fuisse ut unus caeteris emineret; non ergo a principio extitit spiritualis monarchia.
17. Respondetur ad primum. — Ad confirmationem. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ad quartum. — Ad quintum. — Ad primum respondetur, non oportuisse Paulum numerare singulas Ecclesiae dignitates in individuo, sed veluti in specie. Quare cum primo loco Apostolos numerat, illum comprehendit qui apostolicam dignitatem, atque adeo universalem potestatem retinet ; quem certe vult Paulus ad Ecclesiae institutionem et debitum ordinem esse necessarium, itaque comprehendit summum Pontificem, qui vere et proprie successor est Apostolorum : similiter cum pastorum meminit, Summum Pontificem plane includit, qui supremus est Ecclesiae pastor. Ita Bernardus, libro tertio de Considerat. Ad confirmationem, non negat Christus aliquem in Ecclesia fore majorem et superiorem caeteris; imo id aperte affirmat dicens: Qui maJor est in cobis, fiat sicut minor ; modum igitur gubernandi docet, nimirum, ut sit absque fastu, et appetitu dominandi ; quod clarissime constat ex contextu ; seipsum enim constituit exemplum, qui sine controversia omnibus praeerat. Ad secundum, illo argumento, si quid valet, probaretur non esse etiam necessarios in Ecclesia Episcopos, quia Christus est HEpiscopus animarum nostrarum, 1 Pet.2; et eadem ratione neque Doctores, neque Apostolos, neque sacerdotes, quia haec omnia in Christum conveniunt; est ergo Christus caput Ecclesiae praecipuum, invisibiliter influens in illam, praeter quod requiritur visibile aliud caput, quod vices illius gerat, sicut, absente rege, oportet aliquem pro rege esse, ut supra etiam dictum est. Quomodo autem hoc praeterea sit conveniens, jam in prima ratione declaravimus; quin etiam ostendimus impossibile esse universalem Ecclesiam alio modo gubernari, si secludamus miracula, et ordinariam Dei providentiam attendamus Ad tertium, «upra jam negata est consequentia, et ratio differentie assignata; Ecclesia autem praesens accommodari debet antiquae, in his quae perfectionis sunt, non autem in imper- fectionibus, quippe quae multo perfectior est, et magis una. Inde autem potest nonnulla similttudo servari, quia etiam olim in singulis familiis, et quasi partialibus Ecclesiis, in quibus erat idem ritus colendi Deum, unus extabat supremus sacerdos, et caput in spiritualibus, ut de Melchisedec in suo regno, Gen. 14, insinuatur; et idem creditur de Adamo, Noe, Abraham, Isaac et Jacob; Hieronymus quoque, libro de Traditionibus hebraicis super Gen., refert jus supremi sacerdotii pertinuisse tunc ad primogenitos. Ad quartum, primo dicitur non esse simile de temporali cominio; nam quia quodammodo naturale est, ab ipsis hominibus erigi et constitui facile potest. Unde quamvis Deus sua providentia regna dirigat et gubernet, non tamen voluit dominatum terrae uni tribuere, sed id libertati hominum relinquere. Quare nullo unquam tempore, totus orbis sub uno principe vixit, quia neque universi homines voluntarie se illis subjecerunt, neque unus potuit totum orbem invitum subdere ; secus vero est de potestate spirituali ac supernaturali, quae a Christo manavit, et uni concedi potuit, sicque successive conservari, ut dicemus. Secundo, dicitur non potuisse totum orbem habere rationem unius regni, vel unius Reipublicae temporalis; oportuisse autem in Ecclesia esse unam et eamdem fidem, eadem sacramen:a. et easdem praecipuas leges semper retinceii; quod fieri recte non potuit absque uno capite. Denique non admodum expediret unica potestas in regno temporali, posita hominum malitia et appetitu dominandi : consistunt enim ac reguntur temporalia regna coactione potius et potentia, servoque timore, quam fide supernaturali et amore filiorum, et ideo, vix posset universus orbis commode subesse uni principi; Ecclesiae autem unitas fide potissimum tuenda est et conservanda, qua certe facit omnes fideles uni capiti facile obedientes. Quare nulla est in proposito allata similitado. Ad quintum, dic Cyprianum loqui non generatim de omnibus episcopis, sed de iis qui in Concilio Carthaginensi aderant; quod vero ait, defectus episcoporum esse divino judicio reservandos, intelligit quoad plurima occulta, quaeque regulariter non possunt ad unum, quem in terra habent, supremum judicem deferri, et ab inferioribus non decet judicari; quod autem Episcopi superiorem habeant in terris, alias saepe docet Cyprianus, ut libro 3, Epistola 15. Vide Augustinum, 3 de Baptismo. capit. 3, ubi dictum Cypriani locum interpretatur. Ád sex- tum, primo dicitur Hieronymum non loqui ibi de tota Ecclesia, sed fortasse de episcopis particularium Ecclesiarum, quorum dignitatem super alios presbyteros indicat non divino, sed humano jure institutam, quamvis eam institutionem a tempore Apostolorum incepisse non neget, ut patet ex eodem ad Evagrium. Haec vero sententia Hieronymi alio loco expendenda est , namque ad praesens nihil spectat, cum non neget unum universalis Ecclesiae caput ; imo aliis locis apertissime illud agnoscit, ut suo loco videbimus. Ad alterum testimonium, respondetur Hieronymum velle Episcopos esse pares quoad potestatem et dignitatem ordinis, non jurisdictionis. Alias difficultates hic occurrentes in sequenti disputatione enodabo.
Sectio 7
An ecclesia sancta, apostolica, et catholica sit
1. Assertio prima. — Probatur auctoritate. — Quatuor praecipuae proprietates in Symbolo tribuurtur Ecclesiae, scilicet, esse unam, et tres alias, quas in titulo numeravi. Unitatem hactenus explicui : sequitur ut caeteras ?, quae clariores sunt, breviter expediam. Dico ergo primo convenienter Ecclesiam nominari Sanctam. Conclusio est de fide ex Symbolo, colligiturque ex omnibus locis Scripturae, in quibus Ecclesia dicitur, columba, sponsa, amica, regina, domus Dei, regmum collorum ; his enim omnibus metaphoris sanctitas Ecclesiae significatur. Unde Cant. 4: Tota pulchra es, anima mea ; ad Ephes. 5 : Ut eahiberet sibi Ecclesiam non habentem maculam, neque rugam; quod fieri per lavacrum regenerationis dicitur, ad Tit. 3; de qua Ecclesie sanctitate bene Augustinus , lib. de Perfectione justitiae, et Fahianus Papa, epist. 3 ad Hilar.; Sixtus III, Epist. decretal., cap. 5; Hieronymus, ad Ephes. 5.
2. Prima causa unde Hcclesia sancta vocetur. — Recipit autem hanc denominationcm Ecclesia, primum a potiori parte ; semper enim in ea plurimi sunt justi, et quamvis numero pauciores quam peccatores, attamen , quia coram Deo majoris aestimationis est unicus justus quam peccatores multi , ideo ab eis potest denominari, praecipue cum sanctitas justorum sit ex intentione et instituto Ecclesiae, cui contraria est malitia. Unde secundo dicitur Sancta ex fine, et mediis, legibus, sacrificiis, sacramentis, atque adeo ex toto universali cultu Dei, cui tota est dedicata. Vide Augustinum , 3 de Doctrina Christ., cap. 32. Tertio (inquit Hosius, lib. de Fide, cap. 21) dicitur Sancta, id est sancita, munita et firma : est siquidem supra petram fundata : Nec portie inferi praevalebunt adoersus eam , Matth. 16. Unde Chrysostomus , hom. de Expulsione sua, tom. 5, affirmat Ecclesiam firmiorem esse terra et coelo, in quo fixas habet radices, faciliusque solem extingui, quam Ecclesiam obscurari. Unde Apocalyps. 21, Ecclesie sol Christus ipse appellatur. Quarto, posset Ecclesia denominari Sancta a suo capite, quod est Christus, non sola extrinseca denominatione, sed quia cjus merita per intrinsecam sanctitatem participat, et ad eumdem modum dicitur Sancta ab Scriptura, quaea D. Thoma appellatur, Fceclesiee cor, eam vicificans et sanctificans. Tandem dici potest Ecclesia Sancta, quia extra eam nulla est sanctitas, et in ea, a quocumque illam quaerente, invenitur ; qua quidem ratione ad hanc proprietatem altera revocatur, extra Heclesiam, scilicet, non esse salutem, quod in arca Noe significatum fuisse dicitur, 1 Pet. 3; qua de causa Augustinus ait, lib. de Symbolo, cap. 10 : Non potest in coelo habere patrem, qui noluit in terris Ecclesiam habere matrem ; ad hanc similiter Ecclesiae sanctitatem spectat, esse rectissime ordinatam et institutam, quod a sapientissimo auctore CHRISTO creata sit, ideoque in Scriptura comparatur exercitui, regno, horto, corpori, et aliis rebus, quae hanc, quam videmus, Ecclesiae pulchritudinem indicant. Consule Turrecr., lib. 1, cap. 21.
3. Objectio contra preedicta, ejusque solutio. — Objicies vero contra hanc proprietatem: bonum ex integra causa ; sed in Ecclesia non est integra sanctitas ; ergo sancta dici nequit simpliciter. Respondetur, quamvis non in omnibus membris Ecclesiae sit sanctitas, attamen propter alias adductas rationes simpliciter et vere nominari Sanctam, praecipue quia saepe. totum denominatur a forma, quae residet tantum in quibusdam partibus; est autem in multis Ecclesia membris integra sanctitas ; at- que hoc praecipue verum est, cum ratio totius per se salvari potest in solis partibus dictam formam habentibus, ut, in posito casu, si solum darentur in Ecclesia illa membra, quae sunt vere sancta et justa, vere et absolute in illis salvaretur Ecclesia, ac sancta esset. Consortium igitur peccatorum hominum non impedit denominationem quae huic congregationi per se debetur.
4. Oporteat-ne semper esse in Ecclesia justos. — Sed quaeret aliquis an sit de ratione Ecclesiae habere sanctitatis proprietatem, hoc sensu ut necessarium omnino sit esse semper in Ecclesia aliqua membra, in quibus sit vera sanctitas et charitas. Respondeo, dictam proprietatem non pertinere ad primariam et essentialem rationem Ecclesiae, ut sic; ostensum est enim supra, sect. 1, fidem esse sufficientem ad unienda Ecclesiae membra ; nihilominus, si de Ecclesia, ut a Christo instituta est, loquamur, certum omnino videtur, neque fuisse, neque fore unquam tempus in quo non existat vera sanctitas in corpore Ecclesiae, atque adeo in aliquibus ejus membris ; quamvis non sit necessarium esse in his vel illis determinate sumptis; ita interpretantur omnes. Imo, et tota Ecclesia ita intelligit illos articulos symboli: Credo sanctam Ecclesiam, et communionem Sanctorum ; colligiturque ex locis Scripture, in quibus promittitur Ecclesiae Christum et Spiritum Sanctum perpetuo habitaturos in illa. quae supra, in sect. 3, agentes de perpetuitate Ecclesiae, adduximus; id etiam constat ex efficacia Sacramentorum , quorum verus usus non potest in vera Christi Ecclesia deficere ; unde fit ut necessario aliqui, saltem infantes baptizati, semper sint sancti; et idem credo certissime de plurimis adultis : si vero loqueremur de Ecclesia ante Christi adventum, praecipue de initio illius, cum, scilicet, Ecclesia duobus tribusve constabat fidelibus, non est necessarium credere in nullo instanti vel tempore Ecclesiam caruisse gratia, saltem immediate post peccatum primorum parentum ; de caeteris vero temporibus nihil est omnino certum, quamvis verius certe videatur nunquam Ecclesiam, postquam in multis propagari caepit, omnino fuisse vacuam charitate, quod ex discursu facto de fide, in citata sect. 3, constare potest.
5. Assertio secunda de qua lib. 1 Defens. Fid., a c. 15.—Prima causa cur Ecclesia dicatur catholica. — Dico secundo Ecclesiam Christi verissime dici et esse Catholicam ; est de fide ex symbolo Apostolorum et Nicae- no, ac per se satis patet; nam esse Catholicam, idem est ac esse universalem. Est autem Ecclesia universalis, primo quoad locum, quia toto orbe diffunditur, ut Augustinus inquit epistola 170, et sermon. 131 et 151 de Tempore, et 2cont. Petilian., cap. 3S, et saepe alias ; et patet ex illo Matth. ultimo: Zuntes in mundum wniverswn ; et Psalm. 18: In omnem terram eavit sonus, etc. ; et 48: A solis ortu usque ad occasum, eic. ; et 71: Dominabitur a mari usque ad mare. Neque vero oportet ita esse Ecclesiam universalem loco, ut jam totum orbem occupaverit; satis est enim fere in iotum orbem fuisse introductam, et nullam esse regionem cujus non aliqua pars Eeclesiae partem contineat; item , quia de se ita tendit ad universum orbem occupandum, ut ratio ipsa suadeat aliquando fore ut totum occupet. Vide Augustinum , epist. 50, ubi rem hanc apte explicat; Dried., libro 4 de Dogmatib., capit. secundo, parte secunda. Ab aliis praeterea consideratur Ecclesia universalis quoad locum , quia in terra militans, in parte inferni purgans, in coelo est triumphans. Secundo universalis dicitur quoad personas , quia omnes omnino gentes et nationes ad se vocat, neque aliam religionem secum in universo orbe permittit , in quo ditfert maxime a synagoga. Ita Augustinus libro de Unitate Ecclesiae et libro contra Crescon., et epist. 40, 50, 61, patetque Matth. ult: Docete omnes gentes ; Marci ult.: Omni creatura ; et: Qui non credit condemnabitur ; Act. 15, Luc. 24, ad Coloss. 3, vers. 11, ad Titum 41, vers. 4, et Psalm. 29: Dabo tibi gentes hereditatem tuam, et denique ubicumque vocatio gentium in Scriptura promittitur; tandem ad Roman. 10: Non est distinctio Judat et Graci ; et Act. 10: In veritate comperi, quia non est acceptor personarum Deus, sed in omni gente, qui timet eun, et operatur justitiam , acceptus est illi. Vide Basilium, 1 cont. Eunomium, et dicta supra de unitate Ecclesiae , sect. 4. Tertio dicitur Catholica tempore, quia omnibus durat temporibus : videantur dicta superius de perpetuitate Ecclesiae , sect. 3. Quarto , propriissime dicitur Catholica ratione doctrine; nam catholicam et universalem doctrinam semper retinet, quam Paulus, citato loco ad Tit., communem fidem appellavit, ut Glossa ibi advertit ; dicitur autem Ecclesiae doctrina Catholica et universalis, tum quia non privato uniuscujusque judicio nititur, sed universali consensu, et communi generalique regula fi- dei fundatur, juxta Augustinum, 12 in Confession., cap. 25; Cyprianum, l. 1, epist. 3; tum etiam quia perpetua et universali traditione rccepta est, juxta illud Psal. 118: n generütionem et generationem ceritas tua; unde Cyrillus, catechesi ultima, catholicam vult Ecclesiam dici, quia catholice docet ; tum denique, ut ex eodem Cyrillo, ibid., colligitur, doctrina Ecclesiae catholica est, quia plane et perfecte ornnia dogmata, quae in notitia hominum pervenire debent, de visibilibus et invisibilibus, de coelestibus atque terrenis complectitur. Item quia in ea omne genus virtutis continetur, adversum vitia et contra peccata omnia remedium invenitur. Vide Vincent. Lyrinens., et Hosium, libro de Fide et Symbolo, cap. 22. Solum restat in hac praerogativa advertendum, proprie et perfecte convenire in Ecclesiam, prout est a Christo Domino institutam ; antea enm erat quidem catholica, seu universalis. secundum aliquam rationem ex dictis ; caeterae autem imperfecte satis in illa reperiebantur.
6. Assert. 3, de qua in Defens. fid., lib. 4, c. 1T et 18. — Dico tertio Ecclesiam vere et proprie dici et esse Apostolicam. Est de fide, ex dictis Symbolis, et proprie eonvenit affectio haec Ecclesiae post Christi institutionem et adventum. Dicitur auter« Apostolica, primo, quia Apostolorum praedicatione fundata est ; secundo , quia super Petrum , Apostolorum principem, tanquam super firmam petram, suo etiam modo est aedificata. Quae duo ex sequenti disputatione magis patebunt. Tertio, quia legitima successione et traditione deduct est ab Apostolis, usque ad praesentia tempora. Recte Tertullianus, lib. de Praescriptionibus haereticorum : 7lla vera Ecclesia sentitur, quee ab Apostolis legitima successione deducitur. Idem docent lrenaeus, lib. 3, c. 3, lib. 4, c. 63; Cyprianus, lib. 1, epist. 6; Augustinus, epistola 165 ad Generosum, et libro 4 contra epistolam Fundamenti, cap. 4, et de Utilitate credendi, c. 17 et 46. Quarto, dici potest Apostolica, quia illius Ecclesiae, quae ab Apostolorum tempore fuit, formam, regimen, atque adeo unitatem retinet , ut supra agentes de unitate Ecclesiae , sect. 4, exposuimus. Vide Turrecremat., 1 lib., c. 44 et sequentibus, ubi tractat cur Ecclesia non dicatur etiam christiana, pontificia et evangelica, quae nuncupationes ad loquendi modum potius quam ad rem spectant.
Sectio 8
An vera ecclesia christi visibilis sit
1. Haereticorum error. de quo supra, disp. 5, sect. 6, num. 1, et in Defens. fid., lib. 1, c. 1 et 8. — Punctum quaestionis. — Haec quaestio coepit tractari propter haereticos hujus temporis, qui duplicem distinguentes Ecclesiam alteram visibilem, invisibilem alteram esse dicunt; atque hanc posteriorem vcram Ecclesiam solum esse, et Christi sponsam; alteram vero solummodo apparentem, ac secundum quamdam humanam existimationem. Sed ne disputatio de verbis sit, rem, de qua quaestio est , aperiamus : dupliciter enim aliquid dici potest visibile aut invisibile. Uno modo stricte, quatenus ad visum vel sensum aliquem corporcum refertur; alio modo late, ut se extendit ad mentis cogitationem et judicium, vel clarum, vel saltem obscurum , fidcique alicujus. Convenit igitur nobis cum haereticis, Ecclesiam, de qua loquimur, confuse sumptam, esse hominum congregationem, atque adeo constare ex personis corporeis et visibilibus. Interest autem, quia illi negant, esse in hac Ecclesia proprietates ullas visibiles, quibus absoluto et certo judicio possit a nobis discerni in particulari congregatio, quae vera Ecclesia est, ab aliis Satanae congregationibus ; et hoc sensu vocant eam invisibilem, id est, in particulari et in individuo omnino occultam. Catholici autem volunt veram Ecclesiam posse a nobis certo judicio in particulari dignosci, atque adeo esse visibilem, et per internum mentis judicium, et per ipsos sensus externos designabilem, non per se, sed veluti per accidens, eo modo, quo substantia videri dicitur visis accidentibus, atque etiam anima, visis externis operationibus ; habet enim Ecclesia visibiles proprietates et actiones, in quibus et per quas cognoci potest.
2. Preadicti erroris fundamentum primum. — Alterum. — Fundamentum haereticorum duplex occurrit. Alterum, quia forma illa, qua Ecclesia constituitur, invisibilis omnino est, ut ipsi volunt, aut scilicet divina praedestinatio, aut interna justitia, aut certe fides absque ullo exteriori et sensibili cultu; hoc enim praecipue intendunt, Ecclesiam invisibilem astruendo, removere videlicct omnem externam hierarchiam Ecclesiae, caput visi- bile, regulam fidei animatam et visibiiem, omnem denique externum cultum, et politiam quae ad unitatem et consistentiam Ecclesiae pertineat. Alterum fundamentum est, quia , etsi demus posse dari signa visinilia verae Ecclesiae, semper tamen requiritur interior fides, quae neque in se visibilis est, neque in externis signis satis ostenditur, cum omnia falsa esse possint, ut in unoquoque hominum apertius constat ; de nullo enim sine Dei revelatione possumus certo scire interiorem fidem quam exterius profitetur; ergo idem erit de quacumque hominum congregatione. Objiciunt praeterea haeretici nonnulla Scripturae et Patrum testimonia : primum ea in quibus Ecclesia Christi dicitur in interiori homine posita, Lucae 17: Regnum Dei non venit cum observatione, nec dicent : Ecce hic, aut ecce ilic: ecce enim regnum Dei intra vos est; 1 Petr. 1: Domus spritualis , sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias ; Joann.4: Spiritus est Deus, et qui adorant eum in spyaritu, etc.; Jerem. 31: Dabo legem meam in cordibus eorum ; denique Psalm. 41 : Omnis gloria ejus filie Regis ab intus. Praeterea Hilarius, libro contra Auxentium , in fine, et Hierony mus contra Luciferian., asserunt tempore Arianorum, veram Ecclesiam fuisse latentem et occultam ; non ergo est de ratione Ecclesiae ut sit visibilis; ergo neque hodie discerni poterit. Tandem , inquit Brentius, alias tollendus esset articulus Symboli : Credo wnam sanctam Ecclesiam,et reponendus: ideo ungm sanctam Ecclesiam.
3. Assertio primna.— Proatur ex Scriptura. — Dico tamen primo : vera Ecclesia, supposita fide quam de illa habemus, discerni et prudenter cognosci in particulari potest , per externa et visibilia signa, quo sensu simpliciter et absolute visibilis dicenda est, quia videmus eam congregationem hominum in individuo et in particulari, quam certo judicamus esse veram Ecclesiam , ex his, quae ipsis oculis in ea conspicimus. Est de fide. Probatur ex Scriptura. Matth. 18: Dic Hcclesie ; potest ergo tibi constare quae sit Ecclesia, alias quomodo ad illam loqueris; et quamvis sermo sit de Pastore Ecclesiae , inde tamen sumitur sufficiens argumentum, sicut ex verbis Christi ad Petrum, Luc. 22: Confirma fratres tuos; et Joan. 20: Pasce oves meas; et 4 Pet. 5: Pascite qui in vobis est gregem ; quomodo enim pascent aut confirmabunt quos non cognoscunt ? sic etiam, 1 Corinth. 15, Paul. ait se persecutum fuisse Ecclesiam; et in epistolis scri- bit : Ecclesie, quae est Corinthi, Ephesi, etc.; et ubicumque fere Seriptura nomine Zecclesie utitur, de aliqua certa congregatione, et hominibus cognita loquitur, ut patet Actorum 15, ad Timoth. 3, Num. 20, 3 Reg. 18. Praeterea est optimus locus Matth. 5, quem ponderavit Augustinus, de Unitate Ecclesiae, cap. 14 et 20: JVon potest civitas abscondi supra montem posita. d est, Ecclesia in Christo fundata, de quo Isa. 2, et Mich. 4: Frit in novissinis diebus preeparatus mons domus Domini, etc. ; quae loca ita intelligunt Hieronymus ibid., et Augustinus, tract. 1 in 2 Canonic. Joan., uhi etiam in hunc sensum interpretatur id Psal. 18: n sole posuit tabernaculum suuwm - Vocat, inquit, Eccles am tabernaculum, quia in terra peregrinatur, juxta id Apocalyps. 12: Fnit tabernaculum Dei cum hominibus. Vide eumdem Augustinum, in Psal. 30, 44 et 1. Sumitur etiam optimum testimonium ex Isaiae 61: Fiedus perpetuum feriam cum eis, etc. ; omnes , qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedirit Dominus; quo in loco sermonem esse de Ecclesia, constat ex Lucae 4, ubi Christus de seipso et sua spirituali propagatione verba illa interpretatur. Eodem modo loquuntur Patres omnes de Ecclesia. Augustinus, supra, et 2 contra Litt. Petil., cap. 32; Gregorius, epistol. 48, et lib. 32 Moral., cap. 12; Chrysostomus, homil. 4 in cap. 6 Isa.: Facilius est (inquit) solem extingui, quam Ecclesium obscurari ; Origenes, hom. 30 in Matth., aliquanto post initium: Hcclesia plena est fulgore, etc.; et alii citati et citandi ; haec enim eo spectant, ut Ecclesiam conspicuam ac visibilem admodum declarent.
A. Probatur deinde rationibus. — Prima. — Secunda. — Ratione arguo primo ex dictis Scripiurae locis; nam tenemur Ecclesiae verae nos adjungere, et pastoribus ejus obedire, sociis et fratribus communicari ; haec autem fieri non possunt, nisi de Ecclesia vera nobis constet, de qua ratione vide Cyprianum, libro de Unitate Ecclesiae ; Hieronymum, epistol. ad Damasum de Nominibus hypostatic. ; 5. Augustinum, 4 de Baptismo, cap. 1. Secundo, ostensum est supra, in sect. 5, corpus Ecclesiae postulare ordinem hierarchicum ; certum est ulterius debere esse in vera Ecclesia visibilia sacramenta, sacrificium sensibile, scripturam, exteriorem praedicationem, caput, et pastores qui cognosci possint ab Ecclesiae membris; alias maxima esset perturbatio et confusio in Eeclesia; omnino ergo oportuit esse visibilem. Unde recte Augustinus, lib. 17 contra Faust., c. 14: In nullum nomen religionis congregari hemines possunt, uisi aliquo signaculorum, vel sacramentorum cisibilium consortio colligentur. Vide ipsum Augustinum , tertio contra epistolam Parmenian., capite primo. Confirmatur, nam Ecclesia, quae tempore Apostolorum extitit, et in quam Spiritus Sanctus visibiliter descendit, visibilis erat, eademque visibiliter aucta fuit, quando die uno jam tria, jam quinque millia hominum ad illam sunt addita, Actorum primo, secundo, tertio, et quarto. Eadem consequentibus annis per sensibilem praedicationem et miracula paulatim crevit visibiliter. Eadem denique continuata serie propagata , et quasi per manus tradita, ad nos usque pervenit; erit ergo et haec praesens Ecclesia etiam visibilis, cum eadem sit, atque eisdem siguis sensibilibus discerni queat.
5. Assertio secunda. — Probatur primo. — Dico secundo: Ecclesia Christi vera, illa est quae perpetuo visibilis perseverat. Haec conclusio parum a praecedenti differt, et eisdem fere fundamentis nititur; astruitur tamen ad refellendam directe iuanem illam distinctionem haereiicorum, et probatur primo. Nam Ecclesia quam Christus fundavit visibilis est, ut Scriptura docet, et tamen haec eadem est perpetua ; ergo duae ejusmodi proprietates eidem Ecclesiae conveniunt, neque possunt a vera Ecclesia separari, et utrumque patet ex Matth. 16, ubi de Ecclesia super Pecrum fundata, atque adeo visibili, dicitur, quod porte inferi non pravalebunt adversus eam. Secundo, quia semper oportet esse pastores visibiles in Ecclesia. Est optimus locus ad Ephes. 4: Quosdam dedit, etc., ad consummationem Sanctorum donec occurramnus omnes in cirum perfectum, id est, usque ad diem judicii. Circa quem locum vide Augustinum, 22 de Civit., c. 16, 17 et 18. Tertio, quia semper oportet januam coeli esse patentem, et viam salutis posse cognosci, quae solum est in vera Ecclesia ; si autem illa esset aliquo tempore prorsus invisibilis et occulta, in eo essent homines quasi extra statum salutis, quia non possent veram Ecclesiam ingredi, quanquam vellent. Quarto, quia usque ad diem judicii semper Ecclesia complectetur bonos et malos, et ita semper durabit, ut patet ex parabolis Arcae, zizaniorum, et decem virginum, Matthaei tertio, 13. et vigesimo; Ecclesia autem mixta ex bonis et malis semper est visibilis, ut Sancti passim docent, et Lutherani pon negant. Vide Cyprianum, serm. de Lapsis; Augustinum, de Unitat. Ecclesiae, cap. 13 et 20, et sermone 2 in Psalm. 101 ét 147; Bernard., serm. 29 in Cantic., circa id: Tenaui eum, nec dimittam ; Vincent. Lyrinens., in Commonitorio. Quinto, impossibile est veram Ecclesiam non retinere veram fidem; fieri etiam non potest ut eam exterius non profiteatur, cum debeat esse sancta, et ad salutem non satis sit credere corde, sed oporteat etiam ore confiteri, teste Paulo ad Roman. 10; ergo semper Ecclesia existit visibilis. Tandem vera Ecclesia visibilis est, et vera Ecclesia est perpetua; ergo visibilis Ecclesia illa est quae hucusque durat, perpetuoque durabit.
6. Ad primum fundamentum in n. 2. — Ad secundum. — Primum fundamentum haereticorum eversum jam est ; sumunt scilicet falsum principium, in Ecclesia nihil requiri visibile et externum ; quod tamen ad consistentiam ejus et quasi spiritualem unitatem pertinet. Ad alterum fundamentum, quamvis vera fides interior sit, tamen per externa signa videri aliquo modo potest ; quamvis ergo non videatur ipsa forma qua membra Ecclesiae interius uniuntur inter seipsa, videtur saltem in suis signis, atque hoc est satis ut videamus corpus Ecclesiae, et membra quae illud componunt ; et de singulis quidem membris, quando adsunt ta'ia sigua verae religionis et obedientiae ecclesiasticae, prudenter judicare possumus vere esse membra Ecclesiae, quamvis non certitudine prorsus infallibili ; de toto autem corpore, non solum prudenter, sed infallibiliter etiam judicamus esse veram Ecclesiam, quia licet facile posset unum vel aliud membrum nos decipere, uon tamen corpus universum, ut in sequenti sectione latius demonstrabo.
7. Ad tertium. — Ad testimonia adducta, respondetur, in quibusdam eorum doceri praecipuum ornamentum et pulchritudinem Ecclesiae in interiori virtute esse positam, non tamen propterea affirmari externa opera non requiri, quamvis, ut haec Deo grata sint, ab interiori virtute oporteat proficisci. Unde in Psal. 44, praeter interiorem gloriam Eeclesiae, requiritur ornamentum externum, quod oestitui deaurato comparatur, et circumdatum dicitur varietate. Praeterea locus Jerem. 31 de novo Testamento procedit, in quo primum et praecipuum est gratia et charitas, quae spiritualia sunt dona, ideoque dicuntur in corde scribi ; sed haec tamen habent externa signa quibus in corpore Ecclesiae suo modo videantur. In loco Joannis quarto peculiariter voluit doccre Christus advenisse tempus in quo im- plendum erat id Malachiae primo: 7» omni loco offertur mahi oblatio munda, atque adeo delendum fore ritum omnem veteris legis, in ua unus tantum locus et unum Solyna templum ad offerendum Deo sacrificium designabatur, et ob id ait: IVegue in monte hoc, neque Herosolymis adoralitis Patrem, non quod in illis locis prohib:tum foret adorare, sed quod neque ritu Samaritanorum, neque Judaeorum, neque ex necessitate in eoloco, vel alio qnolibet, sed ubique locorum, et Christianorum ritu, qui praecipue in vera fide et charitate positus est, adoretur. Ita Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, divus Thomas, et Cajetanus in illo loco. Jam apud Lucam, decimo septimo, sermo aperie est de adventu Christi Domini in mundum, ac tacite distinguitur illic Cuplex adventus: alter jam praesens, ratione cujus dicitur, regnum Dei inutra nos esse, quod de justitia, et gratia interpretatur Theophylactus ; alter futurus ad diem judicii ; dicitur autem fore sine observatione, quia repente sicut fulgur adveniet. Vide Bedam et Ambrosium in illum locum. Porro autem divus Petrus spiritualem doinum vocat Ecclesiam, a praecipua ejus parte, nam maxime vivit spiritu ; sic enim et justum hominem spiritualem vocamus ; hostias vero spirituales appellat bona opera Christianorum, quia, ut Deo accepta sint, esse debent fide et charitate formata. Rursum, quia omnia quae in lege nova praecipiuntur, quamvis externa sint, ad fovendam augendamque spiritualem justitiam referuntur ; ideo lex haec spiritualis dicitur; sepe namque spirituale vocatur non solum quod in substantia sua tale est, sed etiam quod spiritui servit, vel illi subjicitur, aut etiam illum imitatur, qua phrasi Paulus resurgentium corpora spiritualia vocavit. Ad ultimum quod Brentius objiciebat, respondetur: sicut Thomas vidit et credidit, quia, ut Gregorius ait, ahud vidit et aliud credidit, ita nos videmus quidem Ecclesiam, videndo exteriora signa et verae Ecclesia testimonia, credimus autem internam pulchritudinem es formam ejus, ut jam sectione sequenti videndum est.
Sectio 9
An certa et divina fide constare possit hanc numero atque in individuo, esse veram ecclesiam
SECTIO IX An certa et divina fide constare possit hanc numero atque in individuo, esse veram Ecclesiam?
1. In quo conveniamus cum haereticis. — Aln praecedenti sectione, in genere definivi- mus, Ecclesiam esse visibilem, et aliquo modo credibilem, saltem humana et prudenti fide; nunc explicandum superest an hoc ipsum simpliciter credibile sit atque adeo credendum fide divina. Neque vero in communi tantum, sed in individuo etiam ostendendum est, quaenam congregatio earum, qua in mundo sunt, credenda sit vera Dei Ecclesia, estque ejusmodi quaestio in bac materia praecipua, utpote ex qua magnopere controversiarum omnium inter nos et haereticos resolutio pendet ; cum enim expressum in Seriptura sit veram Ecclesiam esse columnam et fir namentum veritatis , omnes sibl veram Ecclesiam attribuunt, ut sua falsa dogmata vera esse persuadeant , quod notarunt Irenaeus, libro sccundo contra Valentin.; Lactant., lilro 4 Divinar. Institut., cap. ultimo; Cy prianus, libro de Unitate Ecclesiae, et libro 4, epistola prima; Augustinus de Fide et Symbolo, cap. 10, de Agone Christiano, cap. 23, contra litter. Petilian., cap. secundo; Bernardus, sermone 66 in Cant. Convenimus igitur cum haereticis eam esse veram Christi Ecclesiam, in qua vera Christi doctrina perseverat; differimus tamen quod ipsi nullum aliud signum vera Ecclesiae, praeter veram doctrinam admittunt, ut videre est apud Hosium, 5 contra Brent., et Petr. Sot., in Confessione Catholica, cap. 4; nam, etsi alias notas verae Ecclesiae interdum afferant, omnes plane hanc primam includunt; fatentur enim requiri verum sacramentorum usum; illum autem verum definiunt, qui ex sana doctrina procedit. Addunt praeterea requiri obedientiam erga ministros verbi; sed intelligunt aut certe intelligere debent de vero Dei verbo. Itaque hoc tantum signo verae doctrinae utuntur, veram autem doctrinam ex sola Scriptura pure et simpliciter intellecta desumi volunt. Sicque concludunt veram Ecclesiam ex sola Scriptura per se cognosci; ad quod institutum afferunt Chrysostomum, homil. 419 in Matth. ; Augustinum, libro de Unitate Ecclesiae, cap. 2 et 3, et epistola 166:
2. In quo discrepemus. — Catholici vero, quamvis hoc signum non detrectent ( ipsis enim haereticis maxime adversatur) , attamen volunt illud potius ad definiendam, quam ad discernendam veram Ecclesiam valere. Est siquidem Ecclesia fidelium congre- gatio, ut supra vidimus; fideles autem, qui veram Christi doctrinam retinent et credunt; hoc ergo modo definitur Ecclesia per veram doctrinam ; attamen ad eam discernendam inter alias religiones falsas, tale signum per se solum non sufficit ; oportebit enim quaerere aliud ad discernendam veram doctrinam a falsa, omnes quippe haeretici gloriantur se veram doctrinam retinere. Quare ex ipsa sola doctrina nullus potest evidenter convinci, si aliis sigris non utamur, quod etiam Augustinus indicat libro contra Epistolam Fundamenti, cap. 4. Quod si loquamur non de judicio evidente (evidentia scilicet credibilitatis), sed de judicio fidei, potius ex verae Ecclesiae auctoritate de vera doctrina debemus judicare, quam e contra Ecclesiam ex doctrina, ut Augustinus supra, cap. 5, docet, et in libro de Utilitate credendi, cap. 14; lrenaeus, lib. 3, cap. 4; Tertullianus, de Praescriptionibus haereticorum, et in sequentibus late dicemus; omissis ergo haereticis,
3. Assertio prima. — Dico primo fieri posse evidenter credibile, quaenam hominum congregatio sit vera Christi Ecclesia. Probatur. Supponendum ex dictis illam esse veram Christi Ecclesiam, quae veram Christi doctrinam integre et sine errore credit ac praedicat ; fieri autem potest evidenter credibile quae sit vera fides et doctrina, ut supra ostensum est, disput. 4, section. 3; praetereaque evidenter constare quaenam congregatio illam doctrinam profiteatur et credat; hoc enim ad sensum constare potest, ut ex dictis sectione praecedenti patet. Est siquidem non solum evidenter credibile, sed fere etiam evidenter verum, ab ea congregatione vere teneri doctrinam illam, quam exterius omnia membra oris confessione et Dei cultu et obedientia protitentur : quare, etc. Porro haec eadem conclusio manifsstior erit ex sequenti.
4. Assertio secunda. — Unde probari imprimis possit. — Dico ergo secunao : evidenter credibile est, ac positis nonnullis fidei principus, evidenter verum hanc congregationem, quae nunc sub obedientia Gregorii XHI, in fide Christi et Petri existit, esse veram Ecclesiam, quae a Christi institutione semper in cadem fide perseverat, sub obedientia successoris Petri pro tempore existentis, et quae simili modo per continuam successionem usque ad finem mundi durabit. Est conclusio mihi certa, quae suflicienter probari posset illis signis verae doctrinae et fidei, quae supra adducta sunt; patebit enim evidenter legenti, illa signa solum reperiri in ea doctrina quam Ecclesia Romana profitetur. Unde eadem evidentia concluditur hanc esse veram Ecclesiam.
5. Probat eamdem Augustinus ex attributo Catholica. —Sed praeterea arguo ex proprietatibus verae Ecclesiae supra iractatis in sect. 1, quas haeretici non negant, cum ex Scriptura aperte colligantur. Ex illo ergo Catholice attributo tripliciter arguit Augustinus, lib. contra epistolam Fundamerti, c. 4. Etenim quamvis haeretici omnes (ut ibi tradit) veram Ecclesiam sibi usurpent, si tamen a paganis vel quibusvis aliis, ubi sit Catholica Ecclesia interrogentur, non audent sua conventicula designare, quia Catholica Heclesia per totum mundum diffusa est. Secundo ex duratione , nam sola haec congregatio invenitur perpetua ; reliquae nuper inceperunt, ac quotidie mutantur, prout latius prosequitur idem Augusrnus, libro 3 de Baptismo, cap. secundo, et in Psal. 57, indicantque Hieronymus, contra Luciferian.; Hilarius, sexto de Trinitate, ante medium; Optat., 9 contra Parmen. ; et faciunt dicta alibi, d. 4, sect. 4, num. 7, de signis haeresis. Videatur quoque Nicephorus, libro 4, cap. 5; et huc spectat etiam argumentum illud saepius a Patribus repetitum, quod ex perpetua successione Romanorum Episcoporum, eamdem in sede Petri colentium fidem, eademque potestate et dignitate utentium sumitur ; nam sicut manifestum est eos continenter Petro successisse, ita eam Ecclesiam, quae tali Episcopo conjuncta et subjecta est, illi Ecclesiae succedere constat, quae sub Petro fuit; hoc nimirum argumento utitur Augustinus, de Utilitate credendi, cap. decimo septimo, et epistola 163 ad Generosum, et in Psal. contra partem Donati ; Tertullianus, de Praescriptionibus haereticorum ; Optatus, secundo contra Parmenian. ; proptereaque Epiphanius, haeresi 97, Irenaeus, lib. 3, cap. 3, Euseb., Nicephor., et alii catholici historiographi diligentissime observarunt hanc non intermissam Episcoporum Romanorufh seriem, quod plurimum ad veritatem Ecclesiae demonstrandam prodesse intelligerent. Tertium argumentum Augustini ex eadem proprietate, est consensus populorum et gentium ; a tempore enim Apostolorum in omnes fere orbis provincias, quae tunc erant exploratae, vera Christi Ecclesia introducta est, ut constat ex Patribus, qui fere ab illis temporibus scripserunt : Irenaeo, lib. 1, c. 3; Tertulliano, libro contra Judaeos, cap. 3; Cypriano, libro de Unitate Ecclesiae ; Atha- nasio, de Humanitate Verbi ; Chrysostomo et Hieronymo, Matth. 24; Augustino, epistola 28 et 80; Leone Papa, sermone primo de Spiritu Sancto, qui omnes de ea profecto Ecclesia loquuntur, quae ad sua usque tempora in communione et obedientia Romani Pontificis duravit ; eamdem vero postea permansisse usque ad tempora Gregorii, cum eadem consensione omnium populorum, constat ex ejus epistolis ad plerosque Orientis et Occidentis Episcopos. Viderique potest etiam Beda, lib. 6 in Cant., cap. 6. Eademque ratione et modo fuisse continuatam usque ad tempora Bernardi, constat ex ejus libris ad Eugen., et ex libro secundo ejus vitae, in cap. 7. Idem possumus nostro hoc tempore experimento probare, nam, licet haereses et alia infidelitats genera multas regiones occupaverint, vix tamen ulla regio extat, in qua non inveniantur multi qui ad hanc Ecclesiam pertineant; nulla autem fuit haereticorum secta, quae una manens et sibi consentiens, multis populis fuerit persuasa; nam cum primum incipit haeresis, ita variatur atque dividitur, ut jam non propagetur falsa religio, sed nova creetur, quod bene ponderavit Augustinus, librc de Pastoribus, cap. 8, qui de eadem ratione videndus est in lib. de Unitate Ecclesiae, c. 14, de Utilitate credendi, c. 14 et 17.
6. Quarta probatio em attributo, una. — Confirmatur.— Quarta ratio sumitur ex alio Ecclesiae attributo, scilicet. Una. consistit autem unitas haec, ut supra vidimus, primo et per se in consensione in eamdem fidem, eatholicamque doctrinam cum antiqua Apostolorum Ecclesia; ostensum est autem similiter superius, in Ecclesia Romana, uno veluti ore membra ejus omnia in easdem veritates Catholicas convenire, et cum tota antiquitate in eamdem fidem conspirare; congregationes autem haercticorum, non item, cum et nuper inceperint et inter se non consentiant, nec multo tempore in una credulitate perseverent; quod certe ex eo oritur necessario quia yiam unam non sequuntur, et animatam suae fidei regulam non habent, sed nndam Scripturam, quam eorum quisqne pro suo arbitratu amplectitur et interpretatur ; ex quo. confirmari potest haec ratio, nam unum ex praecipuis siguis verge atque unius, Ecclesise, Christi, est unirapi iti, Christi Vigario. universalique pas; tori icopulari, ui n. rebus. Iides et. morum obediat ; bac enim conjunetione nihil magis peressnrium est ad, Eeclesie unitatemet stabilitatem, ut tradit;Cyprianus, lib. 1, epist. 3, et lib. 4, epistola 8, et libro de Unitate Ecclesiae, nosque ex parte in superioribus docuimus, atque ex parte demonstrabimus in sequentibus, et ea quae in haereticis ipsis exporimur hujus rei sufficientem faciunt fidem. Quia enim ab hoc capite disjuncti sunt, non solum in fide inter se (nedum a nobis) sunt divisi, sed nihil fere eorum retinent quae ad unitatem Ecclesiae et ornamentum maxime necessaria sunt, qualis est concordia in eodem usu rituque sacramentorum, eodem sacrificio. in Dei cultu, in praecipuis moribus, etc.
7. Probatur quinto ea attributo Sancta. — Quinta ratio sumitur ex Ecclesiee Sanctitate, quamvis plurima, quae de hac re dici poterant, supra, cum de credibihtate fidei, disp. 4, sect. 3 et sequentibus, ageremus, insinuavimus. Primum igitur, Ecclesie Sanctitas, in rectissima ac purissima institutionc consistit ; est autem evidens Ecclesiam, quam veram esse demonstramus, omnino integram et sanam doctrinam in his quae ad mores spectant, continere; neque aliquid in ejus institutione reprehendi posse, quod naturali juri contrarium sit. In iis etiam quae ad cultum Dei spectant, summam exercet pietatem, justitiam etiam et misericordiam erga proximos; docet temperantiam, et castitatem, et caeteras perfectas virtutes commendat, quod in nullo pa. ganorum aut haereticorum ritu integre. servari, et supra ostendimus, et per se, constat satis. Deinde, si de personarum sanetitate nquamur, quamvis in Ecclesia bac multos esse peccatores non negemus, attamen exidentissi: mum est in nulla alia cengregatione , reperiri viros tanta religione et sanetitate praece. lentes; qua de.re videndus Angustinus, libro de Moribus Eeclesioe,. p. di. et, quaecitata disp. et dicta sunt. in e obnanol
8. Probatur, sedto, ea attriwto. Àpostolien. —Sesia ratio sumi;potest ex alio Esclesiae attributa, qnod s sit Apostolion ; sed: haec fere ad rationes Puperiores revocari. potest, est scili cet Apastolica, quia doctrinam Apostolorum retinet, quia. ab A postolis, legitima. successione descendit, quae; duo in, hanc. solam Ecclesiam convenire jam, ostensum est. De. quo . argumento lege. lreneeum lib. 3. cap. 43; t Au; gustinum. q.. 110. in noyum e veius, Testa mentum;. DOMI i in appoitis np
9. Septima ex donis in vera Ecclesia repentis. -— Septima ratio ducitur ex donis quae in vera Deis Ecclesiareperirj, oportet,gnalis est vera, propbetia. donumguemiragulorum, nam haec a solo Deo esse certum est, et in testimo- nium verae doctrinae praecipue dari, quae tamen dona in hac sola Ecclesia vere et proprie reperiri, illa disp. 4 de credibilitate fidei, ostendimus. Utitur vero hoc argumento Augustinus, citato cap. 4 contra Epistolam Fundamenti.
10. Octava ex optima gubernatione Ecclesia. — Confirmatur. — Octava ratio sumi potest ex optimo ordine et gubernatione Ecclesiae ; probatum enim supra est, in sect. 5, veram Christi Ecclesiam esse corpus organicum et optime compositum, membrisque distinctum et ordinatum, quae quidem omnia in hac, quam confirmamus, Ecclesia repcriuntur ; alii namque in ea sunt Episcopi et pastores, alii autem oves; quidam sunt Sacerdotes, quidam vero laici; alia est ecclesiastica potestas, alia civilis : varii denique sunt gradus et ordines; omnes porro unum agnoscunt caput,a quo generalem influentiam recipiunt : sunt praeterca in hac ipsa Ecclesia diversi illi hominum status, quos divus Dionysius et Patres alit in vera Chrisii Ecclesia distinxerunt. Quidam enim commnuni via mandatorum incedunt, quidam perfectionis viam profitentur, quidam denique in perfectorum statu sunt constituti, et eorum munera exercent. In vera etiam Ecclesia inveniri debent templa, sacrificia, orationes publicae et privatae, quae omnia in Romana E-cesia decentissime constituta esse constat manifeste. Quibus omnibus orbata esse haereticorum conventicula, manifestius est, quam ut id verbis sit prosequendum. lllud tamen praecipue observandum est, quod Turrian., insuo lihro de Ecclesia, latissime contra haereticos urget, necessario fatendum illis esse carere se veris Episcopis et pastoribus, et consequenter vera Ecclesia, quae sine Episcopo esse nullo modo potest, ut Cy prianus, libro 4, epistola 4, et Hieronymus contra Luciferian. recte confirmat ; nam grex pastore destitutus illico perit, Joan. 10 et Marc. 14, ex Zachar. 13. Episcopi antem sunt Ecclesiae pastores, Joannis ultimo, Actorum 20, et ad Ephes. 4. Jam quod inter haereticos, praecipue a Luthero, ac deinceps, nulli sint veri Episcopi liquido constat ', quia nullus est verus Episcopus, nisi qui Apostolis, ratione potestatis, ordinis, seu consecrationis, vel etiam jurisdictionis, succedit ; utroque autem modo succeditur Apostolis in Ecclesia Romana; non item inter hos haereticos ; etenim Episcopus, quoad consecrationem et ordinem Apostolis tunc succedit, cum vel ab ipsis, vel ab iis quos ipsi consecrarunt, aut proxime et immediate, aut mediate, et por consecrationum successionem, ordinatus est. Christus enim Apostolis, et qui illis succederent. consecrandi tradidit potestatem ut hujusmodi traditione et successione verum Ecclesia regimen permaneret. Unde et Paulus ipse, qui immediate a Christo vocatus est, per veros nihilominus Ecclesiae ministros et Baptismum et Ordinem suscepit, ut patet Actorum 9 et 13, et ad Gal. 1. Similiter de potestate jurisdictionis censendum est : omnis enim spiritualis et ecclesiastica jurisdictio in Apostolis fuit, sive omnes illi eam immediate a Christo habuerint, sive solus Petrus, et alii per ipsum quod alibi disputandum est !. Jam igitur nulla esse potest episcopalis dignitas et sedes, nisi quae vel ab Apostolis ipsis, vel ab habente Apostolicam potestatem, instituta est, et ab eis legitima successione descendit ; hujusmodi autem esse eos Episcopos qui in Ecclesia Romana sunt, et per se satis, et ex superioribus etiam liquet; inter haereticos antem non creari veros Episcopos constat; tum quia aut a veris Episcopis non consecrantur, aut veram rationem hujusmodi consecrationis non servant; tum quia novas ipsi episcopales sedes sibi erexerunt, quae nunqum antea ad eam dignitatem fuerant erectae. Lege Turrian. supra, et Petrum Sot. in Confessione catholica,, c. 62; Lindan.. in Panoplia, libro 4, c. 81. Ad hanc rationem, quae nimirum ex optimo ordine et gubernatione Eeclesiae sumitur, confirmandam, valent ea quae de temporibus Juliani Apostatae historiae referunt, qui, ut idolorum cultum et falsam gentium sectam persuaderet, sectatores suos ordinem et regimen Ececclesiae catholicae imitari persuadebat. Vide Niceph., libro decimo, capite vigesimo primo.
11. Iona probatio er legitimo usu sacramentorum. — Nona ratio erui potest ex legitimo usu sacramentorum ; quamvis enim quibusdam Catholicis videatur hanc notam non requiri in vera Ecclesia ; nam tempore Cypriani, quae in Africa erat, sacramento Baptismi abutebatur, rebaptizando, scilicet, baptizatos ab haereticis, cum tamen ibi vera existeret Ecclesia, ut Augustinus ait, libro sexto de Baptismo, capite septimo; Hieronymus, contra Luciferian. ; similiter Corinthiorum Ecclesia non sincere tractabat sacramentum Eucharistiae, nec tamen propterea vera Ecclesia non erat, et patet 1 Corint. 11; nihilominus, de universali et catholica Ecclesia loquendo, non potest illa carere vero sacramentorum usu, saltem quoad ea quae substantiam sacramentorum attingunt, et ad veram doctrinam de legitimo eorum usu praeceptisque necesaariis spectantem pertinent ; quamvis in aliqua parte Ecclesiae possit interdum ob ignorantiam invincibilem in aliquo sacramentorum ritu errari, vel certe, ex pravitate morum, alicujus sacramenti usum non convenienter exerceri, ut adductis exemplis bene probatur. Quod autem nos tradimus certum etiam esse debet; quoniam alias tota vera Christi Ecclesia posset aut in vera fide aut in necessariis ad salutem decipi, quod et supra ostensum est et in sequentibus etiam ostendetur impossibile; jam vero dictum sacramentorum legitimum usum in Romana Ecclesia retineri, probari hoc loco breviter non potest: in propriis vero locis singulorum sacramentorum ex aliis principiis fidei, et Scripturis, et conditionibus man/feste contra haereticos convincitur, ubi etiam ostenditur novos haereticos in hac parte maxime deficere, ac licet in ea non errarent, haud satis fore ad veram Ecclesiam apud ipsos comprobanda:n ; nam haec ejus nota necessaria quidem est, non tamen sufficiens.
12. Ultima probatio ex legitimo usu Scripturarum.— Decima ratio haberi potest ex legitimo usu Scripturarum, quem necessarium esse in vera Ecclesia nec haeretici ipsi negant; eos autem illo carere, evidenter ex supra dictis de credibilitate fidei constare potest; nam ad suam libidinem Scripturas mutilant, et quam volunt partem amplectuntur, quam vero sentiunt cum sua falsa doctrina apertissime pugnantem rejiciunt. In exponendis praeterea Scripturis, suo tantum judicio nituntur. Unde fit ut omnem prorsus Scripturarum vim et auctoritatem enervent; Ecclesia vero Catholica in utraque re perpetuam traditionem et Patrum consensionem, aliasque fidei regulas certissimas observat et sequitur, et hic est sensus Augustini et Chrysostomi, quos, ut in principio dixi, haretici in suum favorem appellant, quamvis testimonium illud Chrysostomi ex imperfecto opere sumptum sit, cujus auctor ignoratur. Eamdem rationem praosequitur divus Gregorius 20 Moral., cap. 1; et Tertullianus de Praescriptionibus haereticorum ; Cyprianus, de Unitate Ecclesiae, et magna licet brevitate, summa tamen eloquentia et sanctitate, Pater Edmundus Campian., in suo illo aureo libello in causa fidei, ratione prima et secunda, quem eo ipso anno 1581, antequam pro Romana quidem rebgione, praetextu autem perduellionis, mactaretur, Angliae Academiis obtulerat.
13. Assertio tertia.—Probatur.— Confirmatur primo.— Confirmatur secundo. — Dico tertio : Catholica fide tenendum est hanc certam et individuam hominum congregationem, quae Romanam fidem profitetur, et cum Pontifice Romano conjuncta est, esse veram Christi Ecclesiam Catholicam. Probatur primum : ex Symbolo Apostolorum constat teneri nos ad credendum veram Christi Ecclesiam catholicam ; quod autem non satis sit eam confuse et universe credere, sed oportet determinate et in individuo, ita ostenditur : nam tenemur credere ea quae vera Ecclesia credit ; hoc autem est impossibile, nisi certa Ecclesia in particulari credatur; si enim de quacumque in individuo dubitare licet, de eujuscumque etiam propria doctrina fas erit dubitare; idque solum confuse certum erit, doctrinam aliquam esse veram. Confirmatur ex perpetua traditione et sensu Patrum; omnes enim Ecclesiam suo tempore existentem, habentem eas proprietates quas Romana bhabet, legitimaque traditione succedit, certa fide credebant esse veram christi Ecclesiam, et haereticum judicabant qui se ab illa separasset, hocque modo interpretabantur articulum Symboli : Credo in unam sanctam Ecclesiam Catholicam, non de Ecclesia abstracta aut invisa, sed de ea cui suo unusquisque tempore tenetur credere et obedire; quam interpretationem Catechismus Pii V recte prosequitur. Tandem de fide est ibi esse veram Ecclesiam ubi est integra fidei doctrina; sed est etiam fide certum doctrinam hanc quam haec Ecclesia in individuo retinet, esse veram et integram Christi doctrinam ; ergo.
14. Objectio, que multipliciter diluitur.— Triplexm responsio.— Tota vero diflicultas in praesenti est, quia nunquam Deus revelavit hanc numero Ecclesiam veram esse, nec id Apostoli docuerunt, sed de Ecclesia tantum quae suo tempore fuit; nec in Scriptura tale aliquid continetur, nec alia certa revelatione constat; non est ergo haec res de fide, sed, ut maxime, conclusio Theologica. Respondeo primo Apostolorum Ecclesiam et nostram unam et eamdem esse, ac proinde qui illam esse veram Eecclesiam revelavit, idem de hac nos- tra voluit manifestum ; omnia siquidem ea loca, in quibus Scriptura docet Ecclesiam perpetuam, non de illa tantum loquuntur quae tempore Apostolorum extitit, vel nunc existit, sed de illa prorsus quae tota temporum successione eadem perseverat. Secundo hanc esse veram Ecclesiam, quam nos dicimus, non ex vi alicujus syllogismi, sed per immediatam revelationem credimus, quae sufficienter nobis proponitur per evidentia signa credibilitatis, ut ostendimus suo loco; itaque intelligendum est, Deum a principio revelasse, et per Apostolos docuisse, eam esse ejus Ecclesiam, quae evidentibus signis, modo jam exposito, visibilis et credibilis pro diversitate temporum conspicitur. Tertio, hoc idem perpetua traditione et communi Patrum consensione habetur, quam traditionem esse infallibilem regulam fidei supra docuimus; quamvis enim Patres non loquantur de his hominibus in individuo, qui nunc sunt, loquuntur tamen formaliter de hac numero Ecclesia, et congregatione habente eas proprietates, quas ipsorum tempore Ecclesia habebat. Quarto,ipsa Ecclesia seipsam proponit ut veram, et quia sufficienter et evidenter proponitur, ideo obligat ad credendam talem veritatem, non minus quam caeteras ad veram fidem pertinentes: quemadmodum verus Propheta, qui sufficienter proponit res sibi a Deo revelatas, consequenter proponit sufficienter se esse verum Prophetam. Denique sicut Judaei tenebantur credere futurum esse verum Messiam, eum hominem in quo implerentur omnia quae de Messia erant praedicta a Prophetis, et postea aperte videntes impleta esse illa omnia in hoc homine Christo, tenebantur credere hunc ipsum hominem esse illum Messiam promissum, et jam hoc sufficienter illis revelatum, quamvis non essent alia miracula, nec alia signa; ita, etc. De auctoritate Ecclesiae circa res fidei quae expli-. canda hoc loco sequebatur, jam superius, disp. 5. a sect. 5, tractatum est.