Disputatio 10
Disputatio 10
De summo pontifice
Explicuimus disputatione praecedente totam Ecclesiae rationem et regiminis formam, quam monarchicam esse conclusimus; sequitur ut de monarcha ipso, ac supremo Pastore disseramus. Quoniam vero in superioribus jam ostensum est id caput, et necessarium esse in Ec- clesia et a Christo Domino institutum, eo generatim posito, progredimur ad demonstrandum in quonam homine hanc dignitatem constituerit, in quibus deinceps perpetua successione duraverit, in quo tandem hodie perseveret ac modo simili semper perseverabit. Disputant vero de hoc argumento imprimis auctores ii, quos praecedenti disputatione meminimus : D. Thomas 2. 2, quaest. 5, art. 50, lib. 4 contra Gent., cap. 76, et in opusc. de Regimine Principum, si ejus est, et in opusc. contra Errores Graecorum; Theologi in 4, agendo de clavibus ; recentiores contra Lutheranos ; Turrian., contra Sadeelem; Bellarm., tom. 1, tota controversia 3; Valent., controvers. 1, libro 8; Salmeron, tom. 4, part. 3, a tractatu 1 usque ad 5, et in acta Apostol..a tract. €2. Videri quoque potest Molina, de Justit., tract. 5, disput. 4, ubi quosdam alios adducit in num. 8. Addi possunt jurisperiti, in tom. 13 Tractatuum, part. 1 et2, speciatim Michael de Anin !.
Sectio 1
An christus dominus universalem ecclesiae curam. petro concesserit, atque adeo an petrus fuerit in terris primus christi vicarius, et universalis ecclesiae pontifex et pastor
SECTIO I. An Christus Dominus universalem Ecclesiae curam. Petro concesserit, atque adeo an Petrus fuerit in terris primus Christi Vicarius, et universalis Ecclesiae Pontifex et Pastor
1. Probatur primo ex Scriptura.— Probatur secuudo exm Patribus. — Probatur tertio a posteriori. — Ostendimus superiori disputatione variis modis in quaestione hac ab haereticis erratum fuisse, quorum placita satis confutavimus; in sequentibusque veritatem confirmando, iterum ea impugnabimus : illis ergo praetermissis, dico primo : Omnes Apostoli acceperunt a Christo Domino jurisdictionem et spiritualem potestatem in totam Ecclesiam et in totum orbem. Conclusio est certa et communis, quae patet primo ex Scriptura, Matth. 18: Quecumque alligaveritis, etc.; quamquam enim Origenes, Theophilact. et alii verba haec, non de spirituali jurisdictione Sacerdotum, sed de actu correctionis fraternae et remissionis injuriarum interpretentur, attamen litteralis sensus est de potestate clavium : reddit enim Christus Dominus rationem, quare is qui Ecclesiam, id est Pastores Ecclesiae non audit, habendus sit tanquam ethnicus et publicanus; quia nimirum Pastores Ecclesiae habituri erant potestatem ad praecipiendum, excommunicandum, solvendum et ligandum. Ita Hilarius, Anselmus, et alii expositores ibi, et Augustinus, tractatu 26 et 49 in Joan. Verum quidem est eo loco Christum Dominum non dedisse potestatem Apostolis, sed promisisse, vel praedixisse fore ut haberent illam ; quod notavit Turrecremat., libro 2 Summae, cap. 77; hoc tamen sufficit intentioni nostrae, nam Christus promissionem implevit, Joannis 20: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, quem locum Cyrillus et Chrysostomus in hunc sensum exponunt; et eamdem vim habent verba illa Matth. ultimo, et Marc. uit. : Data est mihi omnis polestas, etc. Confirmatur, quoniam constat ex Scriptura omnes Apostolos ab ipso Christo Domino Apostolicam dignitatem accepisse, Matth. 10, Marc. 3, Luc. 6, Joan. 20, ad Galat. 1 et 2, ad Ephes. 4. et 1 Corinth. 12; de ratione autem dignitatis apostolicae est jurisdictio, et potestas spiritualis in universum populum fidelem, ut D. Thomas notat, primae Corinth. 12, et ad Gal. 1, ubi Paulus etiam asseverat. se non ab Apostolis, sed a Christo potestatem accepisse in universum orbem., eo quod ab illo fuerit Apostolus constitutus; quare, etc. Secundo, principaliter patet conclusio ex Patribus, qui hanc conclusionem saepe affirmant, et in illius sensu non raro pronuntiant Apostolos fuisse dignitate pares. Ita Anaclet. Papa, epistola 3, habetur cap. In novo Testamento, 21 d. ; Leo Papa, serm. tertio in Anniversario assumptionis suae; Cyprianus, lib. de Unitate Ecclesiae, habetur cap. Loguitur, 24, q. 1; Hieronymus, in id ad Gal. 2: Bestiti ei in faciem ; habetur cap. Paulus, 2,q. 7, ubi Gratianus explicat de aequalitate Sanctitatis, sed non recte, id enim neque sciri potest, neque fortasse verum est. Rursus Hieronymus, 1 contra Jovin.; Hilarius 6 de Trinitate, paulo post medium ; Vigil. Papa, in Epist. decret., cap 7. Tertio, probatur assertio ex effectibus: legimus namque Apostolos generaliter quascuuique mundi partes peragrasse, et presbyteros et Episcopos constituisse et ordinasse, ut constat ex Actis Apostolorum, et epistolis Pauli, qui Ephesi Timotheum consecravit, Titum constituit Cretae, et de aliis non paucis videri potest Niceph., lib. 2 et 3, per multa capita. Exercuerunt praeterea actus varios jurisdictionis, cujusmodi sunt excommunicare, ac leges ferre, sicut patet ex 1 Corinth. 5, 6, 7, 11 et 14.
2. Pro assertione praedicta notatio prima : qui Apostoli proprie fuerint. — Quid de Barnaba, de quo l. 4 de Legib., o 1. fin. — Triplicis dignitatis in Apostolis notatio secunda. — In hac tamen conclusicne advertenda sunt nonnulla. Primum, nomine Apostolorum nos intelligere duodecim, S. Matthiam, videlicet, includendo, et excludendo Judam, qui, licet fuerit ad Apostolatum vocatus, electus, et Apostolus nominatus, ut patet Luc. 6, nunquam tamen veram Episcopi consecrationem aut Apostoli jurisdictionem obtinuit, cum jam laqueo vita finierit, quo tempore caeteri jurisdictionem acceperunt. Comprehendimus etiam D. Paulum, de quo et conclusio et rationes factae aeque ac de aliis Apostolis procedunt; de Beato Barnaba nihil mihi certum constat ; Clemens enim, 7 Constitutionum, eum inter septuaginta Discipulos numerat , et quamvis Act. decimo tertio Spiritus Sanctus dixerit : Segregate mihi Saulum et Barnabam, in opus ad quod assumpsi eos , et propterea nomen Apostoli in Ecclesia obtinuerit, dubitarique non possit quin Episcopus fuerit, ut ex eodem cap. 13 colligitur, at non satis constat illum dignitatem Apostolicam qucad omnia quae de illius ratione sunt, atque adeo quoad universalem juridictionem obtinuisse. Unde nequce Ecclesia aequali solemnitate festum ejus, ac aliorum Apostolorum celebrat. Secundo, est advertendum tria in Apostolis esse distinguenda, ordinem Sacerdotii, consecrationem Episcopalem, et jurisdictionem universalem : quae tria certissimum est in singulis eorum fuisse vel immediate a Christo data, vel certe ex praecepto ejus; et de ordine quidem Sacerdotii , certissima fides est omnes illum a Christo Domino immediate accepisse sub noctem Coenae verbis illis: Zoc facite in meam commemorationem, ui Tridentinum definit, sess. 21, c. 1.
3. Quomodo collata fuerit Apostolis potestas jurisdictionis. — De Thoma et Maithia Apostolis. — De potestate item jurisdictionis, mihi multo probabilius est, eam omnesa Christo Domino immedi: te accepisse, quae est antiquorum Theologorum communior sententia, in 4, d. 18, 20, 24, ubi D. Thomas, Bonaventura, Albertus, et alii; Gabriel in Canon. lect. 3; Cajetanus, tract. de Auctoritate Papae et Conciliorum, cap. 3; Turrian., lib. 2, pro epistolis Ponuf., c. 21, et in Seholiis, lib. 6 Constit., cap. 12, pag. 81; Soto, d. 20, q. 1, art. 1; Victor, Relect. 2, de Potestate Ecclesiae, q. 2; Castr., 2 de Just. haeret. puni- tion., cap. 24; Salmeron , et plerique initio allegati ; Vargas, Opusc. de hac re; et plane colligitur ex locis Scripturae et Patrum supra citatis, Joan. 20: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; et supra: Quorum remiseritis peccata ; ubi Cyrillus, Chrysostomus, Theophylactus, et alii Patres id notant ; et Cyprianus, libro de Unitate Ecclesiae ; et quamvis eo tempore Thomas abfuerit, potuit tamen Christus vel illi absenti potestatem conferre, vel certe post octo dies, cum illi iterum apparuit, eam largiri, sicut ex Act. 1 colligitur Matthiam non a Petro vel Apostolis ad episcopatum electum , sed immediate a Christo; atque adeo verisimilius ab eodem jurisdictionem immediate accepisse, quoniam, ut D. Thomas, 1 Corinth. 12, notat, primum ad dignitatem apostolicam necessarium est jurisdictio et auctoritas gubernandi fidelem populum; ex quo sumitur generale argumentum , nam certo constat omnes Apostolos ab ipso Christo accepisse Apostolicam dignitatem, ut patet ex Luc. 6, Joan. 6. 1 Corinth. 12, ad Ephes. 4; de ratione autem talis dignitatis est jurisdictio ; ergo, etc. Tandem id satis comprobat exemplum Pauli, qui, ipso teste ad Galat. 1 et 2, nullam jurisdictionem ab aliis Apostolis accepisse testatur.
4. Contraria opinio ejusque fundamentum. Hnervatur.— Non ita prorsus succedunt Episcopi Apostolis ut Papa Petro. — Contra datam resolutionem sentiunt Turrecrem., libro secundo Summae, cap. 54; Jacobat., lib. 10 de Conciliis, art. 7, contendentes totam jurisdictionem fuisse datam soli Petro, ut nimirum commodius defendant Episcopos omnes, qui Apo:tolis succedere dicuntur a Concilio Florentino, in instructione Armenorum, et Tridentino, sess. 23, cap. 4, et ab Augustino, in id Psalm. 44: Pro patr bus tuis, etc., non immediate a Christo. sed a Pontifice Romano, Petri successore, jurisdictionem habere. Sed hoc certe non est sufficiens fundamentum quo a communiori sententia recedatur. Constat enim similitudinem non valere in omnibus: potest enim nunc Pontifex Episcoporum jurisdictionem restriugere vel ampliare, quod non potuisset Petrus facere in Apostolis, qui a Christo missi fuerunt in totum orbem ad fundandam Ecclesiam. Aliter ergo succedunt Episcopi Apostolis. quam Episcopus Romanus Petro; hic enim, ut dicemus in sequentibus, ita succedit ut, post ratam electionem, immcdiate ab ipso Christo recipiat universam jnurisdictionem, quam Petrus receperat, ut illius vicem suppleat ; alii vero Episcopi succedere dicuntur Apostolis, non in hoc ut habeant immediate jurisdictionem, a quo Apostoli habuerunt ; caeteri namque praeter Petrum, eam non acceperunt ordinariam, et ad successores transferendam, ut dicemus, sed quasi delegatam privilegio speciali ob peculiarem necessitatem quae tunc dabatur propagandi fidem, fundandique Ecclesiam per universum mundum ; cujus signum est, tum quia Episcopi, qui Apostolis succedere dicuntur, non habent generalem jurisdictionem sicut Apostoli ipsi habuerunt ; tum etiam quia si propria foret talis successio, nulli debuissent Episcopi creari viventibus Apostolis, sicut vivente Petro nullus creatus est qui ei succederet in Pontificatu. Episcopi ergo succedcere dicuntur Apostolis secundum quamdam accommodationem et repraesentationem, ad eum modum quo presbyteri succedere perhibentur 72 discipulis, quia nimirum eorum subeunt vices, officioque funguntur : sic enim in Episcopis residet pontificia et episcopalis dignitas quae fuit in Apostolis; sunt etiam praecipuae columnae et pastores Ecclesie, quibus commissum est illius regimen, quibus in muneribus Apostolis assimilantur, succedereque dicuntur. Vide Alens., 4 p., q. 49, memb. 6, art. 3, $2; D. Thomam, 4, d. 19, quaest. 1, art. 3, ad 1; Richard., d. 24, art. 5, quaest. 3; Paludan., de Potestate papali, art. 2, c.7et 8.
5. Quomodo dignitas Ordinis collata sit Apostolis.—Prima opinio Turrecrem.—De hoc puncto, 3 p., t. 4, disp. 16, sect. 3, n. 30, et disp. 25. sect. 1. — De potestate ordinis est adhuc major dubitatio. Nam Turrecrem. hb. 2, cap. 32, multis rationibus conatur probare solum Petrum fuisse a Christo Domino ordinatum Episcopum , ipsum vero reliquos Apostolos conusecrasse, ut verum sit, quod Pontifices saepius asseverant, Petri cathedram esse matrem et radicem omnium Eecclesiarum, et a Romana Ecclesia omnem consecrationem et dignitatem episcopalem promanasse ; quod non alia ratione stare posse videtur, quam quia solus Petrus a Christo fuit creatus in episcopum, a quo omnes alii per successionem quamdam derivarentur. [ta significat Innocentius l, epist. ad Concilium Carthaginense, quaest. 19: A quo, inquit, Petro ipse episcopatus et ipsa auctoritas hujus nominis emersit. Ua quoque Anacletus Papa, epist. 2 ad Julianum, primum Episcopum ; Cyprianus, epistola 6; Leo, sermone 3 de Annivers. suae Assumptionis, et in epistola 89: Ut ab ipso, id est |Petro), quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne d;funderet ; Chrysostomus, Joann. ult.: Commüttit Petro preesidentiam fratrum, ut ab illo derivetur in religuos.
6. Secunda opinio aliorum. — Jacobus primus Hierosolymitanus episcopus , fuit Apostolus. — Alii vero sentiunt Christum Dominum ordinasse Episcopos Petrum, Jacobum et Joannem, hosque caeteros consecrasse; ita indicat Clemens, lib. 6 et 7 Constitutionum, quem refert Niceph., lib. 2, cap. 3. At enim in priori loco Clemens de Jacobo Majori loquitur: Quem Dominus, inquit, cum Petro et Joanne pracipuo honore dignatus fuit. In posteriori vero agit de Jacobo Justo, de quo nullam probabilitatem habere potest haec sententia, propter ea quae dicemus. De aliis tribus persuaderi potest, ex eo quod multi Patres indicant Jacobum Justum ordinatum fuisse Episcopum Hierosolymitanum a Petro cum Jacobo et Joanne ; quod sensit Anacletus epistola 2, scribens ejusmodi exemplo constare, Episcopum nonnisi a tribus Episcopis ordinari oportere. Concinit idem Clemens citatus, quamvis non ord natum, sed electum dicat. Idem sentit Hieronymus, de Viris illustribus, in Jacobo; neque est verisimile, quod dicunt nonnulli, praefatum Jacobum Hierosoly mitanum Episcopum, non fuisse unum aliquem ex Apostolis *, ut Niceph. sugra, et cap. 36 et 44. Ex Evangelio enim et Actis Apostolorum oppositum colligitur, Jacohum scilicet, fratrem Domini, unum fuisse ex duodecim Apostolis, et de eodem, qui etiam Justus vocabatur. narrant historia Hierosoly mis Episcopum fuisse; Ecclesia denique eumdem celebrat atque ut Apostolum veneratur : certe ex opposito plane sequitur neque historias neque Ecclesiam menuonem ullam fecisse tanti Apostoli.
7. Tertia opinio verisimilor probatur.—Alii ergo volunt omnes Apostolos immediate ab ipso Christo fuisse Episcopos ordinatos. Ita Glossa, 1 Corirth. 12, circa illud : Posuit quidem Deus in Ecclesia primum Apostolos, etc. Et multi Theologi, in 4, d. 23; videturque expressa sententia Augustini, libro Quaestionum novi et veteris Testamenti, quaest. 97, sub finem: Ipse enim, ait loquens de Christo, priusquam in Caelos ascenderet, imponens nomen Apostolis, ordinavit in Episcopos. Ubi cum indefinite loquatur, plane de omnibus se loqui significat ; sermone etiam 238 (si ejus est), ad fratres in ercmo, eodem indefinito loquendi modo, inquit Christum ordinasse Apostolos Sacerdotes in nocte Coenae; ex quo potest sumi argumentum; nam si Christus immediate ordinavit omnes Apostolos Sacerdotes, cur non Episcopos? vix sane potest reddi ratio probabilis; nam sicut presbyteri aequales sunt in ordine, et esse inaequales possffnt jurisdictione, ita Episcopi quoad consecrationem aequales in jurisdictione possunt esse inaequales. Ex quo deducitur novum argumentum : namque, si in aliquo fuit inaequalitas inter Apostolos, tuit haud dubie in potestate jurisdictionis, quam nihilominus immediate a Christo Domino receperunt ; ergo multo credibilius idem dicendum est de potestate ordinis. Denique cum proxime sint a Christo constituti in Apostolica dignitate, eaque maxima ex parte in dignitate episcopali fundetur, verisimilius plane est etiam ipsum Christum per se in Apostolos ordinasse, quos ipse vivens praesensque elegit, et quibuscum est conversatus.
8. Moderatio predictae opinionis. — Quod ideo dico, quia de Matthia res videtur minus explorata, quamvis in Actibus non legatur ejus ordinatio; solum quippe in cap. 1 habetur, cecidisse sortem super Mattnam, et aunumeratum fuisse cum undecim Apostolis. Verisimilius tamen est ordinationem recepisse ab Apostolis , ne speciale miraculum admittomus, aut potius extraordinarium modum providentiae : non enim dubium quin potuissset Christus Dominus sua potestate excellentiae illum a coelo consecrare, vel per Augelos id efficere, ut alias de Amphilochio refert Niceph., l. 11, c. 2. Non tamen teneo sufficientem auctoritatem vel necessitatem tanti miraculi, praecipue cum Actor. 13 indicetur Paulum Apostolum per impositionem manuum ab hominibus fuisse ordinatum Episcopum; quo inloco Chrysostomus id ita interpretatur, idemque sentit Leo Papa, epistola 81. Neque vero eadem est ratio de his atque de caeteris, quos Christus Dominus per seipsum in vita mortali vocavit, et cum quibus vixit : etenim absque ullo miraculo vel extraordinaria providentia potuit illos per se ordinare Episco- pos, ut ordinavit Sacerdotes, ac fecit Apostolos:quae sententia verisimilior apparet, quamvis in hac re nihil possit certum haberi.
9. Ubi, et quando Apostoli ordinati.— Aliorum sententia. — Minus vero certum est quo loco aut tempore fuerint Apostoli a Christo ordinati Episcopi ; nam quidám' putant factum id fuisse in nocte coena, tum quia tunc data est Ecclesiee potestas ad consecrandum corpus Chrisu Domini, et ad perpetuo retinendam hanc potestatem : non retinetur autem , nisi per ordinationem Sacerdotum ; ergo verisimile est tunc recepisse Apostolos potestatem ordinandi Sacerdotes , consequenterque fuisse consecratos in episcopos. Alii malunt factum, Joane 20, illis verbis : Accipite Spiritum Sanctum ; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc.; vel certe Matth. ultimo, cum dictum a Christo fuit : Data est mihi omnis potestas, etc. Euntes in mundum universum, praedicate, etc. Ita Carthus., 4, d. 24. q. 8. Sed, ut monui, hac in re nihil est certum de tempore, circumstantiis et modo, quamvis simpliciter probabilius videatur quod proposuimus.
10. Ad fundamentum in num. 5. — Ad fundamentum in mwn. 6. — Nec obstat ratio primae sententiae. Nam certissimum est, illa Pontificum dicta non fundari in eo, quod Petrus ordinaverit omnes Apostolos ; nam Pontifices, illis loquendi modis, volunt solummodo explicarc certum primatum Ecclesiae Romanae, esseque matrem omnium Ecclesiarum , quia ad illam, ut diximus, pertinet regimen et gubernatio omnium; itemque a Petro incipere episcopalem dignitatem , quod omnium primus illam accepit, et cum majori excellentia et praerogativa quam caeteri, quantum ad jurisdictionem, de qua materia Pontifices agunt. Ad fundamentum secundae sententiae, respondetur illam non fuisse propriam ordinationem episcopalem Jacobi , sed designationem seu determinationem ejus ad episcopatum Hierosoly mitanum, ut in eo haberet non solum delegatam, sed ordinariam etiam potestatem, possetque proinde in eo episcopatu habere successorem. Quod si intcrcessit forte manuum impositio, non per modum verae consecrationis episcopalis, sed cujusdam ecclesiasticae cercmoniae fuit adhibita.
11. Notatio tertia : ut Apostoli fuerint in jurisdictione pares.— Ad extremum est in hac conclusione observandum , cum dicimus omnes Apostolos accepisse jurisdictionem in universum orbem, intelligi potestatem eam fuisse quodammodo aequalem in amplitudine objecti et loci, non vero in modis, neque in actibus talis jurisdictionis, ut jam in sequenti conclusione dicetur.
12. Prima probatio ex loco Matth. 16.—Dico secundo :: Petrus Apostolus fuit in hac jurisdictione caeteris superior, in eo praecipue quod illi soli sit data potestas ordinaria regendi et pascendi universam Christi Ecclesiam, ut in ea ipsi perpetuo succederetur , quod aliis Apostolis datum non est. Haec conclusio simpliciter est de fide, patetque primo ex celebri loco Matthaei 16: Tu es Petrus , et super hanc peiram cedificabo Ecclesiam meam. In quo testimonio, quoniam non solum haeretici, verum etiam aliquando Catbholici illud eludere conati sunt, duo certissima esse debent. Primum, totum illum sermonem Christi Domini ad Petrum esse relatum. Secundum, Petri summam potestatem et dignitatem patefacere. Primum evidenter liquet ex ipso verborum ordine; ait enim Christus Dominus : Beatus es, Simon Banvjona, et ego dico tibi, etc. Ft super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Nam vox hanc ex proprietate sua aliquid praesens, vel de quo paulo ante sermo praecesserat, importat, nimirum Petri personam. Neque obstat illa mutatio generis masculini in femininum, quam latina translatio ex graeca sumpsit. Nam in Hebraea vel Syriaca lingua, qua Christus loquebatur, utrobique est nomen Cephas, quod petram significat, teste Hieronymo ad Galatas primo. Unde Joannis primo, Petro praedixerat Christus appellandum nomine Cepha, qua voce usus est hoc Matthaei loco , dicens : Tu es Cephas, et super hanc Cepham, ac si diceret : Tu es lapis, et super hunc lapidein - graecas autem et latinus interpres propter diversitatem masculini, et feminini generis, voces aliquantum commutarunt, re tamen vera idem retinetur sensus. Confirmatur: nam si particula hanc, aliquid praeter Petrum designaret, sine causa Christus appellaret Simonem, ad eumque sermonem dirigeret, cum neque ad Fetrum pertineret id quod dicturus esset, neque illa nominis mutatio ad praesentem sermonem prorsus referret ; novo ergo imposito nomine , novi provisio muneris significata sine dubio est, ut notavit Cyrillus, libro secundo in Joannem, capite 2.
13. Et ex his etiam patet secundum ; ideo enim Petrus petra Ecclesiae nominatur, quia ejus pastor et rector universalis constitutus est, ut Patres omnes exponunt. Hinc enim Concilium Chalcedonense, act. 13, Petrum vocat petram et crepidinem Ecclesiae. Athanasius, in epistola ad Felicem Papam, quam suo et Ecclesiae Alexandrinae nomine scripsit : 7u es, inquit, Petrus, et super fundamentum tuum, Ecclesie columne , id est, Episcopi, sunt firmate. Chrysostomus, homilia 55 in Matth., et alii expositores, graeci et latini, in illum lo cum ; Augustinus, serm. 11 de Sanctis, et Leo Papa, sermone 2 in Annivers. suae assumpticnis, et Maximus, sermone de Petro et Paulo; Paulinus, epistola 4 ad Severum, Petrum vocat fundamentum Ecclesiae; et Ambrosius, in hymno quem Excclesia saepissime canit, Petrum vocat Ecclesiae Petram : Hoc, inquit, ipsa petra Ecclesie canente, culpam dilwit, quod notavit Augustinus, libro 1 Retract., cap. vigesimo primo. Eadem expositione utuntur frequentissime Patres, Anacletus Papa, epistola tertia, capite tertio; Cy prianus, de Unitate Ecclesiae, habetur 24, quaestion. 1, cap. Loguitur Dominus, et epist. ad Quintum . Item 1. 4, epistol. 9, et epistol. ad Jabajanum; August., lib. 2 de Baptis., c. 1: Ceeterum quis, ait, nesciat Petrum Apostolatus principatu cuilibet Episcopatui esse preferendum ? Tertullian., de Praescript.; Origen., homil. 5 in Exod., et homil. 6 ad Roman., quem refert etiam Euseb., libr. 6 Histor., cap. 19; Hilar., 6 de Trinit., et Canon. 16 in Matth.; Basil., lib. 2 de Spiritu Sancto; Ambros., Lucae quinto, et sermone 47, et sermone de Fide Petri, et de Natali Petri et Pauli. Vide cap. JVon turbat, vigesimo quarto, quaest. 5, et cap. Fidelior, d. 50; Hieron., in dictum locum Matth., et 1 contra Jovinian., et Jerem. 16, et Ezech. 4; Greg., l. 4, epist. 32 et 33, et 1. 3, epist. 37; August., sermon. 24, 20 et 29 de Sanctis, et sermon. 124 de Tempore, et plures infra referam.
14. Examinantur expositiones alie. Vide in Defens. fidei, libr. 3, cagüt. 91, a uum. 10. — Prima eapositio. — Ai enim locum hunc non solum adversarii, sed etiam Patres aliis modis interdum exponunt, id quod oportet breviter attingere, ut veritas evidentius constet. Prima expositio est, verba illa, super hanc petram, non ad Petrum, sed ad Petri confessionem referri. Ita Ambros., libro 6 in Luc., capite 9; Chrysostomus, homilia 89 in Matth.; Cyrillus, dialog. 4 de Trinitate ; Hilar., l. 6 de Trinitate. Hanc expositionem Lutherani libentissime amplectuntur: si autem non excludat priorem sensum explicatum (ut excludere videtur Arboreus, libro 5 Theosoph., capite 5), qui est revera proprius et litteralis, posset hic secundus admitti, quia et una littera plures sensus patitur, et totum quod in hac expositione affertur, in se verum est; nam etiam fides est suo modo fundamentum Ecclesiae, ut praecedenti disputatione, sectione prima vidimus, et magis accommodate ad hunc locum fides Christi, quam Petrus confessus est, dicitur fundamentum, non tanquam quod, ut dialectice loquamur, sed tanquam quo; quia nimirum confessio Petri fuit illi quodammodo ratio seu dispositio ad primatum E:clesiae obtinendum, ut Hieronymus, Hilarius et alii interpretantur. Et hoc modo expositio haec in primam incidit, sicut et alia Cyrilli, nimirum intelligi fidem Petri summi Ecclesiae Pastoris, quae deficere non potest, cum Ecclesiae fidem totam quodammodo sustineat. Quae expositio non solum contraria nobis non est, sed potius bene ostendit quid sit Petrum esse petram, in qua fundatur Ecclesia, nimirum esse universalem pastorem, ex quo Ecclesiae firmitas, et in vera doctrira constantia, tanquam ex certa et infallibili regula pendet, quem sensum habet etiam Epiphanius, 2 contra Haereses, in 59.
15. Secunda expositio.—Alia expositio frequens etiam apud Patres est, petram, in qua, ut Christus pronuntiat, fundatur Ecclesia, esse ipsum quem Petrus fuerat confessus: nam ut 1 Corinth. 3 dicitur: Fundamentum aliud nemo potest ponere prater id, quod positum est, quod est Christus Jesus ; qui capite 10 petra vocatur; et Matth. 21: Lapis angularis. Vta Augustinus, sermone 13 de Verbis Domini, tractatu ultimo in Joan., et 1 tract., capite 21, memorat se aliquando exposuisse super hanc petram, id est Petrum, et quodammodo retractat potius dicendum fuisse: /d est Christun , quamvis tandem utramque expositionem admittat tanquam probabilem. Et quidem si de re ipsa per se loquamur, certum est solum Christum Dominum esse primum et principale fundamentum quo tota Ecclesia ni- titur, Petrum vero solum esse fundamentum, quatenus vicem Christi gerit; loquendo tamen de senusu hnjus testimonii quod tractamus, certum etiam est non esse sermonem primo et per se, de excellentia quam Christus habet, sed quam Petro promisit, et de ratione propter quam illi tale nomen imposuit, ad quem, ut vidimus, totus Christi sermo dirigebatur. Ac praeter argumenta facta, illud proprium hujus loci est, Christum non de se agere, quia de futuro loquitur; non dabat enim, sed promittebat Petro dignitatem ; si autem de se ageret, plane assereret, super quam fundatur aut est fundata Ecclesia. Augustinus autem, quamvis locis citatis eo modo lomuatur, attamen in aliis primam expositionem approbat, et in Retractationum loco arbitrium legenti committit: hoc porro tempore certum esse debet primam expositionem esse litteralem ; quod si quis secundam hanc addere volet, non multum cum eo contendendum. Eo enim ipso quod, potestatem suam Christus Petro committens, ipsum petram vocat, satis docet se esse primarium fundamentum et petram Ecclesiae.
16. Tertia empositio reprobatur in Erasmo. — Tertia expositio est Erasmi, Petrum ibi significare quemcumque fidelem, propter quaedam verba Origenis in illum locum Matthaei, qui non ad litteram, sed per allegoriam exponens, accommodat verba Christi singulis fidelibus; litterali tamen sensu nulla ratione possunt eo modo exponi, ut ex dictis patet, atque ex his etiam quae statim dicemus. Et probatur, quia nunquam in Sceriptura singuli fideles appellantur Ecclesia fundamenta , sed membra ; nam ipsum Ecclesia corpus sunt, vel certe componunt: quid est ergo quod in eis fundatur?
17. Quarta expositio hereticorun.— Eaxpugnatur. — Replica heereticorum enpeditur. — Altera replica diluitur. — tuarta expositio est, sermonem Christi dirigi ad omnes Apostolos, quia omnes sunt fundamenta. Hanc tradunt Lutherani et Calvinistae, volentes Petrum nomine omnium Apostolorum respondisse, quod etiam dixerunt Hierony mus et Chrysostomus ibid.; et rursus Hieronymus 1 contra Jovinian.; et Augustinus, serm. 13 de Verbis Domini ; sicut ergo nomine omnium loquebatur: J'u es Christus, etc., ita etiam omnium nomine audivit: Zeatus es, et tibi dabo, etc. Unde ulterius addunt ea verba non esse pro Apostolis tantum in personis propriis, sed ut repraesentabant totam Ecclesiam, et ita tan- dem volunt promissionem Christi non Petro, sed Ecclesiae fuisse factam. Haec expositio plane detorquet litteram et ejus sensum, ac propterea militat contra Patres: quae duo ostensa jam sunt, et iterum explicabuntur. Primum enim oportet intelligere verba historice et litteraliter, ut sonant, quandoquidem commode possunt eo modo intelligi, in quo nullam absurditatem ii.cludunt, quod profecto tota Ecclesia sensit ; ahas nihil habemus certum ct statum in Scriptura. Deinde circumstantiae omnes indicant proprinm esse sermonem de Petro, quas bene ponderavit ibi Cajetanus; imponitur enim proprium nomen et novum Petrus, itemque nomen patris, et pronomen fn et tibi, ad illum diriguntur. Unde Patres communiter colligunt ei soli revelationem illam fuisse factam : Hilarius supra, et sexto de Trinitate citato ; Chrysostomus, hom. 15 in Matth. ; Cyrillus, 52 in Joan., cap. 64, et serm. 2 de Petro et Paulo; Augustinus, serm. 124 de Tempore : et eadem ratione promissionem illam Tibi dabo , hoc loco solum Petro factam intelligunt, ut patet ex universis citatis, et ex Leone Papa, epistol. 89; Clemente, epistol 1; Melchiade, epistol. 1; Damaso, Siricio, et aliis Pontificibus in suis decretalibus epistolis, quos in sectione sequenti latius referemus. Idem habet Origenes, lib. 9 in epist. ad Rom.; Basilius, lib. 2 contra Eunom., et bomilia de Poenitentia ; Ambrosius de Isaac, cap. 13 ; Optatus, lib. 1 et 2, et 16. Quocirca, cum Patres dicunt Petrum pro caeteris locutum, non intelligunt Apostolos caeteros commisisse Petro vice loquendi pro omnibus ; oportuisset enim ut prius de hac re colloquerentur et convenirent quod fieri non potuit, cum neque suspicare quidem potuerint Christum quiddam simile eos interrogaturum, neque omnes per revelationem divinitatem Christi sicut Petrus cognovissent ; intelligunt ergo Sancti Petrum solum inter Apostolos voluisse Christo respondere, alios vero tacendo et annuendo, consensisse ; hocque modo Petrum pro omnibus dedisse responsum. Sed urgent Lutherani, nam Augustinus, tractatu 50 et ult. in Joan., et 1 de Doctrina Christiana, c. 17, et de Agone Christiano, c. 30, et Psal. 108, ait Petrum, cum audivit: T'übi dabo, Ecclesiam repraesentasse; alias, inquit, Ecclesia non solveret et ligaret. Respondeo his et similibus locis, non negare Augustinum, imo et expresse docere promissionem hanc vere ct proprie fuisse factam personae Petri, atque adeo in hac promissione contineri universalem Ecclesiae primatum illi promissum ; vult ergo Petrum ideo tunc praefigurasse Ecclesiam, tum quia non in suum, sed in Ecclesiae commodum erat potestatem accepturus; tum quia non per ipsum solum caput erat exercenda, sed aliis etiam Ecclesiae ministris communicanda ; tum denique quia non persona tantam Petri fiebat promissio, ut scilicet ipse solus illa frueretur, sed ut perpetua successione in Ecclesia maneret; atque hoc modo verissime dicitur promissionem illam factam fuisse Ecclesiae, rron in singulis membris, vel communitate, sed in ea parte, sicut dicimus Germanis datum esse imperium Romanum , non communitati, sed illorum principali. Objiciunt ulterius, quia alii etiam Apostoli vocautur fundamenta Ecclesie, ad Ephes. 2. et Apocalyps. 21. Respondeo illos etiam fuisse suo modo fundamenta, cum per illos fundatae sint Ecclesiae per orbem universum, et per illos disseminata est certa et Catholica doctrina; qua ratione etiam prophetae ibidem dicuntur fundamenta ; sunt praeterea tundamenta, quia sunt universales Pastores, ut dixi. At enim quamvis hac ratione nomen hoc commune sit, proprio vero ac peculiari titulo Petrum spectat, quia, scilicet, ipse fuit pastor et dux eorumdem Apostolorum, et ejus sola dignitas perpetuo erat in Eeclesia conservanda. Unde recte Hieron. et D. Thomas, dicto loco: Etsi super omnes, inquit, Apostolos Ecclesia fundata sit, tamen singulariter fundatur in Petro, quia ipse electus est caput omnium.
18. Quinta eapositio etium haereticorum evertitur.—Ultima expositio, seu potius calumnia haeretieorum est, Christum, promittendo claves Petro et potestatem ligandi, nullam dignitatem superioris aut pastoris promisisse, sed tantum nudam Evangelii praedicationem, per quam homines Deo conciliantur, 2 Corinth. 1. Haec tamen haeresis etiam per se satis improbabilis ostenditur ; destruit enim vim ipsorum verborum et metaphorae Christi, quae usitata est in Scriptura, ad significandam pontificiam dignitatem, ut patet Isai. 9 et 22, et Apoc. 3, et Matth. 18 et 23; pugnat etiam cum communi expositione Patrum , quos jam citavimus. Ac praeterea videri potest Chrysostomus, homil. 55 in Matth.; et Gregorius, l. 4, epist. 32; Hieron., epist. ad Hedibiam, q. 9, tandemque ex dicendis in sequenti testimonio magis impugnabitur hic error, qui latius etiam improbandus est in materia de clavibus .
19. Secunda probatio ex locis Joan. 91. — Secundo, principaliter probatur conclusio ex illo Joann. 21: Pasce oves meas, quae verba ad solum Petrum fuisse dicta !, Patres omnes interpretantur, Chrysostomus , Cyrillus, Augustinus, ibi; Leo Papa, serm. 3 suae assumptionis ; Ambrosius, Lucae ult.; Maximus, sermone de Petro et Paulo; et evidenter patet ex contextu, sic enim incipit illa narratio Evangclica: S'imon Jona, vel Joannis ( idem euim valent, quod ad hebraicum nomen attinet ), diligis me plus his? etilla quae subsequuntur: Pasce ores meas, ev: Cum esses junior, ad solum Petrum diriguntur: illo autem verbo, pasce oves meas, metaphorice siguificavit Christus episcopalem dignitatem et potestatem, quamvis haeretici solam EvangeIit praedicationem intelligant eo loco fuisse Petro a Christo praeceptam; ac Patres universi pastoralem curam intelligunt illi commissam ; est autem Pastoris munus non tantum alimenta praebere, sed etiam regere, ducere, tueri gregem, revocare erranies oves, compellere si necesse sit, et alia obire munia, quae late prosequuntur Gregorius in Pastorali; Chrysostomus, libro de Sacerdotio, praecipue libro 2 (ubi, ex hoc testimonio, Petri dignitatem et praelationem late confirmat ) ; Bern., 2 de Consideratione, Graecique omnes in illum locum, et ibidem Augustinus, exprimens eo loco oves pasceuas et regendas Petro esse commissas, et iacit Scripturae phrasis, quae pastoris voce principis et superioris munus significarc solet, ut patet Isai. 44, in fine; Ezech. 34, initio; Nahum. 3, v. 18, et saepe alias.
20. Haereticorum calumnia ad citatum locum. — Respondent adhuc haeretici, quamvis hoc totum verum sit, non tamen inde concludi Petro majorem dignitatem quam caeteris Apostolis fuisse datam ; nam et alii Apostoli constituti sunt pastores ovium Christi, unde nihil novum hic Petro conceditur. Verum, ut ait Cyrillus, l. 12 in Joan., c. 64, in fine: Apostolatus ejus renovatur dignitas, ne propter negationem labefactata videretur. Sed ut de caetero hanc calumniam excludamus, advertendum, ex dictis circa praesens testimonium, promisisse Christum Petro singulariter fundaturum se super eum Ecclesiam, illique regni coelestis claves traditurum , Matth. 16. Et capite 18, eidem cum caeteris Apostolis universalem potestatem ligandi et solvendi generaliter promisisse; utramque ergo promissionem post resurrectionem implevit, posteriorem hanc et generalem, Joann. 20, ut supra vidimus; priorem singulatim Petro factam, in c. 21 Joan. Unde haec singularis concessio aliquid sine dubio continet, quod in illa generali non continebatur ; nam generalis Petrum etiam comprehendebat, et ex illa jam satis constabat, ob negationis culpam, non fore Petro denegandam prormuissam semel apostolicam dignitatem ; aliquid ergo novum postea illi datum est; atque ut significaret Christus Dominus hanc singularem traditionem priori singulari promissioni respondere, eodem nomine illud compellat Smon Joannis ; et sicut illic fidei, ita hic charitatis confessionem ab illo exigit; ter autem interrogat, ut trinae negationi trina confessio correspondeat, quod adductis verbis Cyrillus significavit, cum dixit Christum Dominum confirmasse Petro primatum, non quem re ipsa ante obtipuerit, sed spe et promissione, quam asserit non fuisse vacuam ob negationem. Ita exponunt etiam Ambrosius, Psal. 47; Augustinus, epistola 50; Cyrillus Hierosoly mitanus, Catechesi 2; Optatus, libr. 2 contra Parmen.; Bernardus, serm. de Petro et Paulo; Arnob., Psalm. 108; Theophyiact., Luc. 22.
21. Altera calumnia.— Dissolvitur.—Ahter praeterea conantur haeretici subterfugere vim hujus loci, Christum non commisisse Petro oves universim ; non enim dicit : Pasce omnes, sed meas, quod idem verificari potuit pro caeteris Apostolis, imo pro quolibet Episcopo; non ergo hinc constat datam fuisse Petro universalem potestatem, sed cum maxime, inquiunt, colligi potest Petro fuisse datam curam Judaeis praedicandi, juxta id ad Gal. 2: Creditum est mili Evangeliun preputii, sicut et Petro circumcisionis, ec. Respondendum cum Bernardo, lib. 2 de Considerat., c. 8, sic scribente: Pasce oves meas, quas ? illius, vel illius populi, civitatis, vel regionis, aut certi regni? Oves meas, inquit : cuá non planum, non designasse aliquas, sed assignasse omnes? Nihil excipitur, uli distinguitur nihil. Quibus verbis, praeter Bernardi auctoritatem, multae etiam raticnes continentur. Prima : nulla est major ratio designandi has vel illas oves; vel ergo omnes commisit, vel nullas. Secunda, dum dicit meas, totum suum ovile aperte intelligit, sicut qui alteri commendat filios vel discipulos, qui in testamento relinquet sua bona, ni- hil excipit. Tertio, patet a simili, Joan. 10: Cognosco oves meas, et oves mea vocem meam audiunt, et vitam aternam do eis. Tandem hic est Patrum sensus et Ecclesiae, quae Petro canit : Tu es pastor ovium, princeps Apostolorum. Tibi tradidit Deus omnia regna mundi, etc. Consentiunt Leo Papa, Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus, et alii paulo ante citati ; Epiphanius, in Anchorato, circa finem; Gregorius, 1. 4, Epistol. 32; Augustinus, in id Psal. 103: Potabunt omnes bestie agri. Qui Patres ex illo etiam discrimine verborum Christi : Pasce agnos meos , pasce oves meas, colligunt omnis generis et conditionis homines, sive inferiores, sive superiores, Petro fuisse commissos; quod vero haeretici adjungunt, Judaeorum curam specialiter fuisse Petro commissam, aperte falsum est. Nam primo si loquamur de ministerio praedicationis, de quo haeretici ipsi loquuntur, constat ex Matth. uit., non solum Petro, sed etiam omnibus Apostolis datam fuisse potestatem docendi omnes gentes ; et Actor. 10 et 15, Petrus specialiter mittitur ad praedicandum gentibus; constat etiam ex traditione perpetua praecipuas gentium Ecclesias, Antiochenam, Romanam, et alias, praecipue per Europam, a Petro fuisse erectas, ut docet Innocentius I, epst. 1; sicut e contrario Paulo non solum datum est gentibus, sed Judaeis etiam praedicare , Actor. 9. Unde 1 Corinth. profitetur se Judaeis Judaeum factum esse, ut omnes lucrifaceret ; itaque non potest ea ratione astringi Petri potestas, nec illi designari possunt certae quaedam oves magis quam aliae. Quod vero adducitur ex 2 ad Galatas, accipiendum est secundum quamdam accommodationem ; convenit enim inter Apostolos ut regiones mundi inter se dividerent, ac torte Petrus et Paulus inter se statuerunt ut alter principaliter attenderet conversioni Judaeorum, gentium alter, ut late Hieronymus eo loco exponit, qui in epistola ad Salvinam, paulo post initium, ait, postea Petrum ab angustia circumcisionis translatum esse ad praeputii latitudinem.
22. Tertia probatio ex prerogativis Petri in Evangelio contentis , de quibus recenter Jacobus Bagus, l. 2 Institutionum; cap. 111. — Tertio , principaliter probatur conclusio ex aliis locis Evangelii, et ex Actorum libro, in quibus indicatur haec Petri dignitas. In Evangeliis enim sunt multa alia dignitatis signa: primo, illi singulariter mutatur nomen, et aliud imponitur, quod semper retinuit, ac valde accommodatum ad significandam futu- ram dignitatem , denique nomen quod ipsi Christo, quia primum caput et fundamentum Ecclesiae est, saepissime in Scriptura tribuitur; dum igitur suum nomen communicat , dignitatem etiam communicare aperte indicat, quod bene ponderavit Leo Papa supra. Secundo, cum recensentur Apostoli, primo loco Petrus apponitur, et saepe ipse describitur ut caput et dux aliorum ; Matthaeus quoque, c. 10, referens Apostolorum nomina, inquit : Duodecim Apostolorum nomina heec sunt : primus, Simon, etc., et ad reliquos progreditur, absque terminis pumeralibus. Unde in particula primus primatum fuisse indicatum , notavit ibi Albertus Magnus. Vide Ambrosium, in ad Corinth. 12; Augustinum, tractatu ult. in Joann. Dices: ad Galat. 2, Petrus nominatur post Jacobum. Respondeo primo quod Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et Chrysostomus contrario ordine videntur legisse ; item non oportuisse Paulum semper scrupulose observare illum ordinem, vel certe, quia tres tantum numerabat, Petrum digniori loco, scilicet medio, constituit. Tertio, significatur haec dignitas Petri, quoties ipse singulariter nominatur, caeteri vero Apostol universe atque confuse ; sic Angeli praecipiunt mulieribus : Ie, dicite discipulis ejus, et Petro, Marci 16; et Paulus, 2 Corinth. 12: Coteri Apostoli, et fraéres Domini, et Cephas. Quarto, huc spectat quod Petrus fere semper loquitur nomine omnium, ut ponderatur Cyrillus, in id Joaun. 6: Domine, ad quem ibimus; et Chrysostomus, homilia 44 in Matth. Quinto , fuit etiam non parvum indicium futurae dignitatis, quod illi Christus edixit, ut pro se et ipso Christo solveret tributum ; quod tamen per capita familiarum solvebatur, ut Lyranus et alii notant, et hoc indicium ponderarunt bene Origenes, Chrysostomus et Hierony mus Matth. 17; Augustinus, q. 75 Novi testamenti. Sexto, fuit etiam indicium, quod, jubente Christo, solus super populos, qui per aquas significautur, venit ad Christum, Joann. 21. Unde Bernardus supra : Petrus, inquit, gradiens super aquas, unicum se Christi vicarium designavit, quia non uni populo , sed cunctis praeesse deberet ; siquidem aque multe, populi multi. Septimo, facit quod Christus inter viros primum apparuit Petro post resurrectionem, juxta id Luc. 24: Surreait Dominus vere, et apparuit Samoni ; ubi Ambrosius id notat, et Chrysostomus ac Theophylactus in id 1 Corinth. 15: Visus est Cephee. Huc etiam accedit quod illi, ut supra vidimus, plus qum caeteris Apostolis vera Christi divinitas et filiatio naturalis revelata est, quia nimirum Christi mysterium et totum fidei negotium ad Petrum maxime peruneret in posterum. Unde Clemens T, epist. 1, Petrum vocat primitias electionis Christi. Et his similia sunt alia multa in Evangeliis, quae a Patribus observantur, ut quod duo miracula in ejus piscatione operatus sit Christus, quae notavit Ambrosius, serm. 11, et Augustinus, tract. 122 in Joan. ; quod illi primo laverit pedes, teste Augustino, Joan. 13, quamvis Chrysostomus et alii primum velint fuisse Judam ; quod ad quaedam mysteria, quae remotis arbitris Christus operabatur vel ostendebat, Petrus semper vocatus fucrit.
23. Item ex praerogativis contentis in Actibus Apostolorum. — Ad haec, reperiuntur similia alia vel majora signa, quae post ascensionem Christi dedit Petrus suae dignitatis in Apostolorum Actibus, quae potius continent usum et exerciuum tantoae potestatis, Actor. 1. Petrus confestim proponit electionem faciendam novi Apostoli, loco Juda; quod ponderans Chrysostomus ibi, hom. 3: Cognoscit, inquit, a Christo creditum gregem, Act. 2. Primus promulgat Evangelium, ut notat idem Chrysostomus, Act. 3. Primus fidem miraculo confirmat, ut advertit Ambrosius, sermone 68, Act. 4. Ipse solus pro omnibus in concilio Pharisaeorum cavsam agit, cap. 5, mortis judicium in Ananiam et Saphiram profert, et cap. 10, ei primum fit revelatio vocandarum gentium ad Evangelium ; capite 15, de seipso affirmat Evangelium gentibus praedicasse , ut ait Chrysostomus, hom. 22 in Acta ; praeterea, c. 15, primus inter Apostolos sententiam dicit, quam alii sequuntur; quod advertunt Clemens, l. 6 Constitut. Apostol., cap. 12; Hieron. ad Aug., cap. 11, inter ipsius epist.; Theodoret., in epistola ad Leonem. Tandem permulta alia sunt Scripturae loca, in quibus haec eadem dignitas et potestas indicatur, ut illud Luc. 22: Ft tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Sic notant Augustinus, lib. Quaestionum novi et veteris Testamenti, quaest 25; Chrysostomus, hom. 3 in Acta; Lucius Papa I, Felix I, Marcus I, in Epistola decretali ; Agatho, in Epistola synodi; Theophylactus, ibi. Ponderari etiam solet quod cap. 12 Actorum legatur , quod tota Ecclesia pro Petro tanquam pro capite funderet orationem. Item quod, ad Galat. 2, Paulus ascenderit Hierosolymis videre Petrum : Quia ei delegaverat Doaninus curam Ecclesiarum, ait Ambrosius.
24. Quarta probatio. — Quarto principaliter, quamvis simpliciter non possit haec veritas ratione demonstrari, quia est quodam particulari Christi Domini facto et voluntate. attamen, suppositis quae diximus, fieri potest evidens illius conjectura ; ostendimus enim oportuisse instiui a Christo Domino, qui post ascensionem ejus dux esset, totiusque Ecclesia caput; fieri autem non potuit ut Christus Dominus ipsis duodecim eam dignitatem omnino aequaliter concederet, nam vel omnes ita illam reciperent, ut in corum successoribus perpetuo duraret, quod est plane absurdum ; sic enim duodecim, vt minimum, essent capita Ecclesiae, seu potius tot capita quot Episcopi , quod incredibilem pareret confusionem ; vel nullus ita reciperet eam dignitatem, ut in ea esset successio; hoc vero aperte facit contra debitam institutionem , eujus ordo hierarchicus debitumque regimen perpetuo conservanda erant, sicut ct ipsa Ecclesia ; ergo oportuit eam dignitatem ita uni tradi, ut illi succederetur, et non aliis. Quod si uni ex duodecim hoc datum est, nullus inficiabitur Petrum fuisse, suppositis tam multis ejus privileeiis quae recensuimmus. Simile argumentum est, quod, licet omnes Apostoli in universum orbem potestatem receperint, ut dixi, attamen ipsa ratio ordinis, unitatis ac peifectae congregationis, postulabat ut unus eorum esset superior, et praelatus caeterorum; nam multitudo sine ordine parit confusionem, quam rationem perpendit Cyprianus, lib. de Unitate Ecclesiae, et epistola ad Jubaian, et saepe alias; Nazianzenus, oratione 21 de Modestia in disp. adhibenda ; Epiphan., haeres. 54; proptereaque vocant Petrum ducem discipulorum ; et D. Thomas 9.9 q. 33, art 4, ad 4, scribit Paulum subditum fuisse Petro, quod etiam affirmat Augustinus epistola 19, et ad hunc modum loquuntur Clemens I, et alii Pontifices supra relati, de omnibus Apostolis respectu Petri.
25. Duplex eminentia Petri inter Apostolos. — Additur tertia et emplicatur. —Ex quibus intelligitur Petrum duplici titulo superasse dignitate et potestate caeteros Apostolos. Primo, quia haec dignitas fuit in eo, ut in pastore ordinario totius Ecclesiae, cui succelendum erat, ut adhuc amplius sectione scquenti ostendetur ; in aliis vero non ita, sed corum potestas quodammodo delegata erat et ex privilegio. Secundo: quia juridictio Petri se extendebat ad ipsas personas Aposto- lorum directe ; nimirum poterat illis praecipere, atque huc vel illuc mittere. Addimus tertio ad Petrum spectasse curam universalis Ecclesiae quasi per se primo, hanc enim oportuit in uno inveniri ; cum tamen ad caeteros tam universalis potestas non nisi secundario esset demandata. Declaratur , nam singulis Apostolis data est tanta potestas in hunc sensum, ut ubique gentium possent praedicare, absolvere , Episcopos instituere , et similia; non tamen ut possent singuli universalem Ecclesiae ordinem praescribere, aut leges condere, quae totam obligarent ; namque si hoc possent singuli, magna confusio oriretur. Quapropter in hoc etiam Petri potestas super alios eminebat. Ex qua excellentia pleraque resultant, quae de Petro legimus, quaeque ad hanc spectant dignitatem. cujusmodi est librum approbare, Ecclesiaeque proponere tanquam canonicum, ut de Evangelio Marci notat Tertullianus , lib. 4 cont. Marcion., et ex Clemente, Papa referunt Euseb., lib. 2, cap. 15; Niceph., lib. 5, capite 18; quo etiam spectat voluisse Paulum Evangelium suum cum Petro conferre, ne in vacaum. cucurrisset, propter auctoritatem scilicet Peiri, inquit Hieronymus, citata epistola ad Augustinum, et Tertullianus supra. Atque haec sufficiunt in hujus veritatis confirmationem ; Patres enim plures non oportet iterum adducere , cum explicando Scripturae testimonia satis multos retulerimus, et in sequenti sectione latius hujus rei perpetuam traditionem afferemus.
26. Prima huereticorum objectio. — sSecunda. — Tertia. — Contra hanc porro veritatem potest objici primo *, quia Actorum octavo, Petrus simul cum Joanne mittitur ab aliis Apostolis Samariam, quod est signum cujusdam «aequalitatis. Secundo, cap. 10, Jacobus in Concilio definit et ejus sententiam alii sequuntur. Tertio, ad Gal. 2, Paulus reprehendit Petrum, ostendens se superiorem, vel certe eequalem, et 9 ad Corinth. 11, ad se pertinere dicit omnium Foclesiarum sollicitudinem. Quarto, Clemens, 1 epistola, vocat Jacobum Episcoporum Episcopum , eumque regere universam Ecclesiam pronunciat. Deinde, ad exterminandam Petri dignitatem, recolunt haeretici plura ipsius peccata, partim vera, partim ab ipsis impie conficta ; observant ctiam quod in antiquis imaginibus Paulus ad dextram Petri depingatur, et similia quae non refero, quia nihil ad institutam controversiam pertinere videntur.
27. Ad primum.--Ad secundum.--Ad tertium ut quidam respondeant.—Impugnatur.-Aliorum responsio displicet.--Accommodatior em AugusLtino et ceeteris interpretibus ad locum Pauli.— Ad quartum. — Ad primum ergo respondeo, mittere non significare semper auctoritatem in mittente, quia saepe fit permittendo, consulendo, vei rogando, non praecipiendo, quo pacto amicus dicitur amicum mnttere, et Matt. 2 legitur Herodes misisse Magos in Bethleem. Vide Turrecrem., lib. 2, cap. 14. ad 3. Ad secundum, nego definivisse Jacobum, sed subscripsisse potius et consensisse sententiae Petri : ita Hieronymus, epistola ad Augustinum supra citata; Theodoret., epistola ad Leonem de eadem re. Verum quidem est Jacobum, Petro consentiendo, simul praebuisse consilium circa modum in illius rei executione tenendum ; quod licet etiam inferiori coram superiore praestare. Ad tertium quidam occurrunt Cepham, quem Paulus reprehendit, non fuisse Apostolum, sed unum aiiquem ex 70 Discipulis ; sic refert Eusebius, 1 Histor., capite 11, ex Clemente Alexandr., 4 Stromat., et Eunomius etiam ad Galat. 2. Sed plane repugnat hoc, non solum communi expositioni Patrum graecorum et latinorum, sed etiam ipsi contextui; nam ille idem Cephas cum Jacobo et Joanne dicuntur columnae Ecclesie, et in quibusdam codicibus graecis loco Cephee legitur Petrus. Alii ergo volunt reprehensionem fuisse in gratiam Judaeorum, quod indicant Origenes, et alii Graeci; sed hoc etiam caret fundamento, planeque videtur repugnare verbis Pauli : Cum vidissem quod non recte ambularent, ec. Unde Augustinus, de agone Christiano, capite 30, et tribus epistolis ad Hieronymum, et divus Thomas 1. 2, quaestione 103, art. 3. ad 2, sentiunt peccasse Petrum venialiter, ob idque fuisse a Paulo reprehensum ; interdum namque inferior potest corrigere superiorem cum debita modestia et reverentia, ut suo dicetur loco; maxime quando id aut proximorum salus aut honor fidei requirit !. Vide D. Thomam 2. 2, q. 33, art. 4, ad primum ; Adrianum IV, q. 9; Sixtum, l. 1 Biblioth., Annot. 107, et lib. 6, Annot. 274. Alio vero in loco Paulus fatebatur habere se omnium Eecclesiarum sollicitudinem, et ob charitatis officium, et ob Apostolicum munus, cui tamen Petrus esset superior, ut ostensum est. Ad quartum, respondetur primo id fuisse genus modestiae et honoris, quem merito Clemens Jacobo tribuit tanquam Apostolo, et fratri Domini. Et secundo, quia revera Episcopus erat multorum Episcoporum sibi subditorum. Tertio, quia erat tanquam decus et exemplar aliorum Praelatorum.
28. Quaestiuncula incidens deciditur. — Ex occasione autem resolutae quaestionis, agitari poterat an Apostoli, qui Petro supervixerant, fuerint vere subditi Episcopo Romano, Petri successore, de qua re nihil apud auctores me legisse memini ; videtur tamen ex dictis sequi, inferiores extitisse jurisdictione, atque adeo jurisdictioni Pontificis Romani subjectos, quamvis aliis praerogativis et excellentiis fuerint superiores. Primum plane patet ex dictis; nam eadem potestas et jurisdictio quae fuit in Petro, transfusa est in successores; quare in tribus jam dictis conditionibus superabant illi viventes Apostolos, scilicet in objecto potestatis, nam ad successorem Petri pertinet per se primo cura et gubernatio totius Ecclesiae , quod ut dixi non competivit caeteris Apostolis. Secundo, potestas illa extendebatur ad omnes et singulas personas, etiam Episcoporum , quia id exigebat ratio ordinis et unitatis ecclesiasticae. Tertio, potestas Pontificis Romani semper fuit ordinaria. et perpetuo iu Ecclesia mansura ; non sic autem in caeteris Apostolis.
Sectio 2
An potestas et universalis ecclesiae pastoris dignitas, quae iu petro fuit, in episcopo romano per continuam successionem permanserit , usque ad cum qui nunc cathedram ecclesiae tenet, gregorium xiii
SECTIO II. An potestas et universalis Ecclesiae Pastoris dignitas, quae iu Petro fuit, in episcopo Romano per continuam successionem permanserit , usque ad cum qui nunc Cathedram Ecclesiae tenet, Gregorium XIII?
1. Quatuor errores ex hereticis resumuntur. -—In hac quaestione varie erratum est !, eo quod semper haec dignitas haereticis hominibus infensa fuit et odiosa ; praecipue vero hisce temporibus incredibili ira et odio in Summum Pontificem sunt commoti, quorum verba ut omittamus, quoniam indigna sunt quae referantur, sententia breviter haec est. Primum negant, ut vidimus, Petri primatum; secundo, etiamsi in Petro illam dignitatem admittant, negant illi successorem, ac volunt fuisse tantum peculiare beneficium Petro concessum ob singularem Christi erga illum amorem ; tertio, ut demus, inquiunt, succedi Petro, non subinde necesse est unum successorem esse, sed possunt esse aut duo, ut Romanus et Constantinopolinus episcopi, vel quatuor Patriarcha , vel aliquid simile, ut quisque rex in suo regno ; quario, si unus, inquiunt, succedere debet, potius Hierosolymitanus episcopus, quam hHomanus enxistimandus est, quia primus ille episcopalem sedem post Petrum habuit, aut forte Constantinopolitanus. Ex his tamen dictis quartum hoc nullum prorsus fundamentum habet, quia neque ex Christi Domini institutione, nec ex legitima successione, aut jure haereditario, aut ratione certa, vel apparenti, ostendi potest, aliquem ex dictis episcopis esse universalem l'astorem Eecclesiae, ut ex sequentibus clarius constabit ; reliqui etiom errores fere in superioribus exclusi sunt, et in sequentibus crebro contra illos agemus ; quare, iis omissis,
2. Assertio prima. — Probatur auctoritate Concilii Constant., Martini V.—Accedit ratio. — Dico primo: Petri dignitas, et Summi Pontificis Ecclesiaa munus, non cum ipso Fetro extinctum est, sed ad aliquem ejus successorem manavit: est de fide definita in Concilio Constant. , sess. 8, 15 et 27, et in Bulla Martini V; et ostensa satis est in praecedenti sectione ex locis Evangeliorum, et expositione omnium Patrum, qui hac maxime in parte docent dignitatem Petri caeterorum Apostolorum dignitatem superasse, quod nimirum ipse solus universalem potestatem ordinariam, et in Ecclesia perpetuo mansuram acceperit ; ideoque super illum peculiariter dici fundatam Ecclesiam. Unde Leo Papa, sermone secundo de sua ad Pontif. assumptione: Z7n Petri sede sua vivit potestas, eacellit auctoritas. Idem, epistola ad Anastasium; Anaclet., epistola 3; Chrysostomus etiam, lib. 2 de Sacerdotio, id colligit ex illo Joan. 12: Pasce oves meas ; commisit enim Petro oves non victuras tantum vivente Petro, sed omnes simpliciter, quia omnium curam gerebat, quas tamen omnes Petrus in persona sua pascere non poterat; commisit ergo illas Petro et successoribus. Hinc Paulus, ad Ephes. 4: Quosdam dedit Pastores ad consummationem sSanctorum , donec occurramus omnes in cirum perfectum. Si enim, teste Paulo, Christus constituit Pastores duraturos usque ad diem communis resurrectionis, quia tamdiu durabit Ecclesia mi- litans, cui Pastores sunt necessarii, multo certe magis caput pastorum continua successione duraturum fuit, cum multo magis necessarium sit quam caeteri, neque hodie minus quam in principio nascentis Ecclesiae, ut in tanta gentium diversitate et morum varietate unum semper Christi ovile intcgrum et unanime conservetur. Confirmatur primo. nam Petro non est data dignitas universalis Episcopi propter ipsum, sed propter Ecclesiam, ut recte Augustinus, lib. de Pastoribus, cap. 10, ait; ergo si Ecclesia semper est, semper indiget ea dignitate. Confirmatur secundo, nam in lege veteri constitutum est supremum Sacerdotium, quod continua successione tamdiu perseveraret, quamdiu lex illa vigeret; ergo a fortiori in lege nova, quae perfectior est ; diversa licet ratione successionis; in veteri quippe lege carnalis erat successio, quia lex ipsa erat imperfecta, nunc vero per electionem, ut infra tractandum est. Confirmatur ultimo, nam ostensum est supra, totam Ecclesie hierarchiam ex Christi institutione ad unum supremum caput esse revocandam, et Ecclesiae regimen ex eadem institutione esse monarchicum ; sed Ecclesiae hierarchia, et illius regimen semper durat continuata quadam successione, ex eadem Christi institutione; ergo et ipsius caput modo eodem.
3. Assertio secunda. — Dico secundo: post divum Petrum, semper exercuit in Ecclesia supremi Pastoris et Episcopi dignitatem et potestatem Romanus Episcopus. Haec conclusio cum non tam sit de jure quam de facto, potius testibus et historiis quam rationibus confirmanda est. Testes vero ad quinque capita revocari possunt , nimirum, Pontifices, Concilia, Patres, Imperatores, ipsosmet haereticos. Ex historiis autem decem signa hujus potestatis, quae manifeste illam indicant, afferri possunt.
4. Primus modus probandi assertionem, per caria nimirum testimoniorum genera. — Primum genus testium, Pontifices. — Habentur epistolee in tom. 4 epistol. pontific. — Efugium obstruitur. — Altera calumnia removetur. — Primo itaque arguitur ex auctoritate Pontificum ; plerique enim editis Epistolis suis decretalibus hanc sibi ascribunt dignitatem. Clemens, Anacletus, Zephirinus, qui Apostolicam auctoritatem in sua sede cognoscunt, et in illa graviores causas determinandas esse docent ; Callistus: JVulli dubium est quod Apostolica Ecclesia caput sit omnium Ecclesiarum. Julius 1, Gelasius, Vigilius, eamdem dignita- tem latissime tuentur, et fere reliqui omnes usque ad Gregorium, quos brevitatis causa praetermitto ; nam in primo tomo Conciliorum iunumera de hoc argumento continentur, et in epistolis Leonis et Gregorii. Vide specialiter epistolas 73, 79, 82, 81 Leonis, et 36, lib. 6 Registri Gregori, et insignem Agathonis Papae ad Michaelem imperatorem, quae tota est de hac re; rescriptum Damasi ad Concilium Mauritaniae. Neque verohorum Pontificum auctoritas infirma est, quod in propria causa loquantur, ut quidam haeretici cbjiciupt, primo, quia fuerunt praestantes sanctitate viri, atque etiam martyres non pauci; quos ambitione ductos putare et impium est, et stultum dicere, quia non tam in propria quam in communi totius Ecclesiae causa loquebantur . ad cujus firmitatem et stabilitatem pertinet, ut in ea unum caput perseveret, et non sint schismata, sicut recte dixit Cyprianus, libro de Unitate Eeclesiae. Denique, si non vere, sed arroganter scriberent, antiquiores certe Ecclesiae Episcopi et Patriarchae illis sese opponerent, et eorum audaciam taxarent; quod tamen nunquam fecerunt, sed magis potius cum veneratione decreta illa susceperunt, ut in sequentibus videbimus. Neque ctiam obstat quod alii haeretici calumniantur, epistolas, quae in tomis Conciliorum aut seorsim etiam circumferuntur, non fuisse ab iis quibus tribuuntur conscriptas, sed ante 400 annos fuisse inventas confictasque ab adulatoribus monachis, quam esse manifestam calumniam constat. Nam Isidorus qui floruit tempore Magni Gregorii, hoc est ante mille annos, illarum menUonem fecit; antiqui etiam collectores Canonum, Druchardus et alii, eas referunt, non tanquam suo tcmpore recenter natas, sed in vetustissimis codicibus repertas. Damasus praeterea, in Vitis Pontificum, earum meminit, ac rulta in Conciliis generalibus ex illis referuntur, et apud antiquos historiographos reperiuntur passim. Denique de epistolis Leonis et Gregorii tam est evidens ex stylo, et perpetua traditione, ut nullus unquam de iis dubitaverit, neque qui sana mentis sit dubitare potuerit.
5. Secundum genus testium, Concilia generalia.— Secundo arguitur ex Conciliis, et primo ex Nicaeno, in cujus canone 6 ita pronuntiatur : Ecclesia Romana semper habuit primatwum, etc. Et quamvis in exemplaribus quae sunt in manibus, praetermittautur verba haec in dicto canone, attamen in Concilio Chalcedonensi Act. 16, dicto modo citantur, Patres- que ibi existentes approbant; atque ita etiam vertit Dionysius, ut notavit Alanus, in 2 dialogo. Extat etiam can. 2, quod omnibus liceat ad Episcopum Romanum avpellare; can. etiam 44, nuper ex arabico conversus, ejusdem Concilii Nicaeni, primatum Petri et Episcopi Romani Petro succedentis declarat, ut refert Turrian., libro 3 de Dogmat. characteribus. Sciendum est enim ex epistola Athanasii et Episcoporum JEgypti ad Marcum Papam, acta illius Concilii fuisse combusta ab Arianis. Unde in historia Graecorum praeter symbolum et 20 canones nihil aliud habetur. Athanasius vero refert viginti canones in eo Concilio fuisse editos, in quibus privilegia Romanae Sedis explicabantur, simulque auctoritas congregandi et confirmandi concilia asserebatur. Quod juramento etiam confirmat Athanasius, cum Concilio Alexandrino in epistola ad Felicem II; idemque habetur in rescripto Felicis, et tradit Lyberius Papa in sua epistola. Et cum aliquando accusaretur Athanasius ab Ario, quod, damnatus in Concilio Antiocheno, ad Julium Papam appellasset, canonibus Concilii Nicaeni se defendit, quos a Marco Papa integros impetraverat, ut in Concilio Florentino, sectione 70, ubi haec quaestio agitata est, palam refertur. idem colligitur ex epistola prima et secunda Julii I ad Episcopos Orientales. Eorumdem canonum meminit Concilium Mauritanum Damaso scribens, ac Damasus in suo rescripto. Innocentius I, epistola ad Victor.; Carthaginensem Episcopum, cap. 3, et epist. ad Oriental., quam refert Niceph., l. 13 et 32.
6. Objectio contra citatum canonem. — Objectionis evasiones duee improbantur.—Sed objiciunt in illo canone 5 sic ulterius haberi: Antiqua consuetudo servetur per Agyptum, Lybiam et Pentapolim, ut Alexandrinus Episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urlis Rome Episcopi parilis mos est; cujus canonis sensus esse videtur, Patriarcham Alexandrinum esse supremum caput in suo patriarchatu, sicut est Episcopus Romanus in suo. Nam, licet in quibusdam exemplaribus omittatur vox parilis, ut patet ex Concilio Chalcedonensi, act. illius 16, id vero nihil refert, quia idem sensus retinetur. Neque etiam placet quod Miranda, in Summa Conciliorum, ex quodam, ut ipse refert, vetustissimo exemplari. ait non esse legendum Aomano Pontifci, sed Metropolitano, quoniam vulgares codices omnes habent Pontifici Romano, et in Concilio Chalcedonensi ipse legatus Leonis I similiter legit.
7. Aliorum evasio probabilior. —Non tamen satisfacit.— Verior responsio em Nicolao papa. — Quare occurrunt ali, distinguendas esse in Romano Pontifice dignitates duas : alham Summi Pontificis totius Ecclesiae, de qua non sit sermo in verbis allatis; aliam Patriarchae Occidentis, secundum quam fiat comparatio inter Patriarcham Alexandrinum et Romanum, ut, scilicet, Ecclesiae quae designatae erant Patriarchae Alexandrino ita illi sint subditae, sicut Ecclesiae Occidentis subdebantur Romano Episcopo, ut Pairiarchae spectato. Ita intelligere visus est hunc locum Theodorus Balsamon, in Expositione hujus canonis, et Ruftinus, lib. 10, cap. 6, quamvis auctor hic limitet talem jurisdictionem Episcopi Romani ad suburbanos Episcopos, maximeque vicinos Romae, quod sine ullo fundamento scribit. Unde illa expositio sano modo intellecta probabilis est, et potest esse utilis ad intelligendas locutiones alias, quae in variis locis reperiuntur, ut in synodo Romana sub Agathone, quae refertur actione 4 sextae synodi, et in epistola ConstanUuni imperatoris , quae eidem sextae synodo prafigitur, et in epistola Flaviani, Episcopi Constantinopoltani ad Leonem I, in quibus quidam Episcopi peculiariter dicuntur subditi Episcopo Romano; eademque phrasi Concilia nonnulla Patriarchalia vocantur. Vide Turrianum, secundo contra Centuriator., capite tertio; Turrecrematam, libro tertio, capite 3. Nibilominus tamen dicta expositio applicata ad canonem Concilii Nicaeni non omnino placet, tum quia in eo Concilio, ut vidimus, praemittitur primatus Romani Episcopi; tum etiam quia non fit ibi comparatio, sed potius ex consuetudine Episcopi Romani redditur causa dignitatis conservandae in Patriarchatu Alexandrino; non est autem hujus rei causa, quod Romanus sit Patriarcha in Occidente, sed potius quam Nicolaus Papa in epistola ad Michaelem imperatorem recte videtur intelligere, scilicet, in Alexandrino Episcopo conservandam esse illam dignitatem, quia Episcopo Romano parilis mos est illam conservandi. Itaque voluit Concilium eum morem retinendum esse, quem Episcopus Romanus sua auctoritate confirmarat, in quo potius comprobat Episcopi Romani dignitatem, quam illi deroget; et hanc expositionem veram esse, praeter Nicolai auctoritatem, et ipsummet contextum, cui optime quadrat, patebit amplius ex dicendis, cum ostendemus patriarchales dignitates et divisionem carum auctoritate Romani pontificis fuisse constitutas, et ab illo semper dependisse.
8. Secundum Concilium generale, quod fuit Constantinopolitanum I, Romani Fontificis dignitatem etiam agnovit, ut patet ex epistola ipsius Concilii ad Damasum Papam, quam refert Theodor., libro 5 suae Historia, capite 9; et ex rescripto Damasi ad idem Concihum, ibidem, c. 10, ubi sic ait: Quod vestra charitas Apostolicee Sedis reverentiam debitam tribuit, etc. Tertium Concilium item generale, quod est Ephesin. I, hanc etiam dignitatem agnovit, tum quia Cyrillus, patriarcha Alexandrinus, praefuit Conciho, ut vicarius et legatus Coelestini I; tum etiam quia Concilium affirmat se ex mandato Coelestini deposulsse Nestorium, et alia quae referuntur ab Evagrio, lib. 1 Hist., cap. 2, 4, et sequentibus, et a Niceph., lib. 14, cap. 34 et 38. Eamdem auctoritatem saepissime testatur Concilium quartum generale, quod est Chalcedonense, ubi saepe Leo dicitur universalis Episcopus, et Pastor urbis Romae, quae est caput omnium Eecclesiarum. Unde Gregorius, libr. 4, epist. 32, commeniorat in Synodo Chaicedonensi nomen universalis Episcopi Pontifici Romano oblatum fuisse ob honorem S. Petri. Tandem actione 16 iliius Concilii omnes Patres primatum tribuunt romano Pontifici.
9. Objicies : in eodem Concilio aequalis dignitas tribui videtur Episcopo Constantinopolitano; non ergo Romanus cunctis praecellit. Occurrunt nonnulli, illius Concilii canones esse incertos, quia vel conditi sunt absentibus legatis apostolicis, ut sentit Liberatus, capite tredecimo Breviarii; vel certe contradicentibus, ut ibi indicatur. Quam ob causam Leo Papa illam actionem non probavit, ut patet ex epistola Leonis ad Marcianum Augustum, et epistola ad Pulcheriam, et epistola ad Anatholium; idemque sentit Gelasius, de Vinculo anathematis, et epistola ad Episcopos Dardaniae. Alii vero putant hunc locum esse corruptum a Constantinopolitanis; nam Gregorius, lib. 5, epist. 14 scribit Chalcedonensem Synodum in quodam loco ab Heclesia Constantinopolitana esse falsatam. Sed his videtur obstare, quod in 6 synodo, can. 36, canon ille citatur et approbatur. Nihil tamen obstat, quia certum est eos canones non esse editos legitima synodo, ut patet ex Nicolao Papa, epistola ad Michaelem imperatorem ; quamvis autem haec vera sint, adhuc canon ille nobis favet !, quia tantum concedit archiepiscopo Constantinopohtano dignitatem pa- triarchalem; et simpliciter in eo dicitur ut habeat secundum locum post Ecclesiam Romanam; et action. 3, quae certissima est, obsecrant Graeci ut post sanctissimam et apostolicam Sedem, honorem secundum habeat Constantinopolitanus Episcopus, atque in hunc modum explicatur etiam decretum allatum Concilii Ephesini.
10. Quintum Concilium similiter generale, Constantinopolitanum II, in clamatione haereticorum, et in epistola Orientalium, et in actione 4, eamdem veritatem profitetur. Item sexta Synodus, tertiaque Constantinopolitana, quae epistolam Agathonis Papae recipit, in qua multa habentur de primatu Romanae Ecclesiae, et Petrum per Agathonem locutum esse testatur. Rursum in septima. Synodo, secundaque Nicaena, suscipitur epistola Adriani Papae, in qua primatum Romanae Ecclesiae saepe testatur. Idem affirmat in octava Synodo, actione 7, damnaturque Photius, qui os ponens in ceelum contra Apostolicae Sedis privilegia, ausus sit ei resistere. Vide caput Definimus, d. 22. Verum est quidem hoc etiam quartum Concilium Constantinopolitanum omnino certum non esse. Praeterea idem affirmatur in Concilio Lateranensi, sub Innocentio III, et Lugdunensi, sub Gregorio X, cap. 1, ubi convenerunt Graeci, et habetur cap. Ubi periculum, de Electione, in 6. Idem in Vienensi sub Clemente V, et alio Lugdunensi, sub Innocentio IV. Vide caput Damnamus, in fine, de Summa Trinitate. Idem in Concilio Constantiensi, session. 6, et in Bulla Martini V, et in Florent., in litteris unionis, consentientibus Graecis et Latinis, et in Lateranensi, sub Leone X, session. 11. Vide caput primum de Summa Trinitate et Fide catholica, in 6, et cap. de Homicid., in 6, Clement. unic. de Summa Trinitate, et Clem. de Jurejurando, et cap. Antiqua, de Privilegiis. Ultimo in Trident., session. 7, cap. 3, de Baptism., et session. 14, cap. 7, et session. 25, can. 1 et 2, de Reform., et saepissime alias, in quibus locis Ecclesiam Romanam vocat omnium Ecclesiarum Maítrem et Magistram, et illi esse ab omnibus fidelibus et episcopis obedientiam praestandam.
11. Item concilia provincialia. — Uhterius afferre possumus plura concilia provincialia, quae summam Rhomani Episcopi dignitatem agnoscunt, et vel consilii eausa, vel definitionis , aut confirmationis , ad illam recurrunt, vel interdum etiam ad illam appellant, de quo dicam plura in sequentibus. Videri etiam possunt Concilium Carthaginense, con- tra Coelestium et Pelagium, quod sua acta ad Innocentium misit, ut patet ex epistola ejus ad Innocentium, et ex rescripto Innocenti. Item praestitit Milevitanum, ut videre est in epistola ipsius ad Innocentium, et ex rescripto, quae omnia habentur inter epistolas Augustini a 90. Similiter episcopi Numidiae cum suo primate Damasum consuluerunt, ut constat ex epistola 4 ad Prosperum ejusdem Damasi. Inter concilia etiam Toletana, multa aut fere omnia dignitatem hanc Romani Episcopi agnoscunt. In epistolis quoque Leonis et Gregorii papae, ac saepe in decretalibus et extravagante, observare licet episcopos ex Hispana, Gallia, Anglia, Germania, Lusitania, et aliis Occidentis et Orientis ecclesiis, ad Romanam Sedem in rebus dubiis fidei, morumque causa recurrisse.
12. Tertium genus testimoniorum, Patres.— Erasmus eaploditur. — Tertium genus testimoniorum sumitur ex antiquis Patribus Ecclesiae, quorum verba non refero, sed tantum loca indico : lIrenaeus, lib. 3, c. 3; Cyprianus, lib. 1, epistola 3 et 8, et libro 2, epistol. 12, et libro 4, epist. 28, et libro de Unitat. Ecclesiae. Unde sine causa Erasmus dubitat quid senserit Cyprianus *, de primatu Romanae Ecclesiae, eo solum quia Cornelium compellat charissimum fratrem; cum tamen illudnon sit indicium aut minoris reverentiae, aut etiam aequalitatis, sed charitatis, vel sinceritatis illorum temporum, cujus rei argumentum est, quod in muttis epistolis presbyterorum Cypri ad Cyprianum, quae habentur in fine libri quinti, quamvis essent ejus subditi, appellent eum charissimum fratrem. Jam Athanasius cum episcopis Alexandrini patriarchatus, tum in epist. 2 ad Felicem primatum Ecclesiae Recmanae splendide agnoscit, tum etiam in epistola ad Liberium. Epiphanius quoque in Anchorato, et haeresi 51 et 12; Origenes, supra, et ad Romanos 6; Tertullianus, 4 contra Marcion., et contra Praxeam, et de Praescript. Haeret.; Dionysius in epistola quam ad Romanos scribit, apud Euseb.. lib. 5, cap. 22; Ambrosius oratione funebri de Obitu Satyri, habetur 24, quaest. 1, cap. Advocabit ; quo loco obiter advertendum est eo jam tempore solum vocatos fuisse catholicos, qui fidem Ecclesiae Romanae sequerentur, ut constat etiam ex lege prima, codice de Summa Trinitate. Idem rursus Ambrosius, libr. 3 de Sacramentis, capit. primo, et 1 ad Timoth. 3, et in cap. 9 Lucae, habetur 24, quaestione prima, cap. Quee dignior; Basilius sermone de Judicio Dei, et epistola ad Athanasium; Hieronymus, in omnibus epistolis ad Damasum, et Dialogo contra Luciferian., et in Apologia contra Rufin., et epistola ad Pamachium et Oceanum de errore Origenis; Cyrillus Hierosoly mitanus, catechesi secunda; Cyrillus Alexandrinus, 12 in Joan., cap. 64; Augustinus, contra epistolam Fundamenti, cap. 4, et epistola 165 ad Generosum, et in omnibus epistolis ad Innocentium, et 2 de Baptismo parvul., cap. 1, ac denique in epistol. 172; Chrysostomus, epistol. ad Innocentium, et epistola ad Leonem ; Theodoret., epistola ad Renatum ; Maximus, epistola ad Orient., et homilia 2 de Beato Laurent. ; Optatus, 2 contra Parmen:an.; Prosper, 2 de Vocat. gent., cap. 16, et saepe lib. ad Objectiones Vincent., qui pro Augustino Caelestinum I consuluit, cujus rescripto et auctoritate munitus, pro Augustino scripsit librum contra Collator.; Euseb., in Chronic. ann. Domini A44, lib. 2, cap. 13; Niceph., lib. 2, capit. 14, ad finem; Bernard., epistola 137, et libris de Consideratione, qui omnes primatum Ecclesiae Romanae clarissime profitentur. Etsi enim in nonnulls de citatis locis de primatu Petri loquantur, hoc tamen in loco ejusdem esse rationis cum Romano liqnet. Vide etiam Sozomen., lib. 4, cap. 15.
13. Quartum genus testimoniorum. imperatores. — Quarto, ostenditur hac veritas ex dictis et factis imperatorum ; primus enim inter Christianos extitit Philippus, quem Fabianus Papa ob publica peccata a communione semovit; cujus potestatem ille cognoscens, publicam egit poenitentiam , teste Eusebio, libro primo Historiarum, capite vigesimo quinto. Secundus extitit Constantinus, qui innumeris factis et dictis Romani Pontificis dignitatem veneratus est, de qua re duos integros libros ecdidit Eugubinus, Eusebiusque multa refert in Vita Constantini; historia etiam de Baptismo Constantini in urbe Roma suscepto, ministrante Pontifice Sylvestro, refertur a Zonara, Nicephoro, et aliis historiographis, habeturque in actis Sylvestri, qui probantur cap. Sancta Romana , et in actis Liberii. Eamdem refert historiam Nicolaus primus, epistola ad Michaelem imperatorem, et Leo nonus contra Michaelem, episcopum Constantinopolitanum, capite tertio. Qui etiam addit ideo Constantinum, Romanum imperium Bizantium transtulisse, ne rex ter- renus simul cum imperatore coolestium et Sanctorum in eamdem urbem concurrerent. Vide Clement. Unigenitus , de Poenitent. et Remissionibus, et Clement. unica de Jurejurando, et cap. Fundamenta, de Electione, in sexto, et cap. Constantini, distinctione 96, ut mirum sit quam impudenter haeretici nonnulli historiam Constantini Magni, atque ejus in Ecclesiam Romanam venerationem falsitatis arguant. Tertius fuit Valentinianus, qui in epistola ad Theodosium, et ipse cum Marcian., in epistola ad Leonem primum, aperte agnoscunt Episcopi Romani supremam dignitatem. Vide leg. Cunctos populos, cod. de Summa Trinitate. Quartus, Justinianus idem sentit in gestis Joan. I, et Hormisdae Pontifieum, in lege Non reddentes, cod. de Summa Trinitate. Vide D. Thomam, aut cujus erit, opusculo 24 de Regimine principum, a c. 16 usque ad 20. Quintus, Honorius Imperator idem fatetur. Vide capit. Fictor., 97 distinctione. Multa etiam ex Carolo Magno, Ludovico, Henrico, Othone referuntur in decretis , distinctione sexta. Ac denique Carolus V, in edicto Wormaciensi, quod refert Coclaeus, in fine libri de Actis Lutheri : Ad veri, inquit, Romanorum Imperatoris officium pertinet, usque ad sanguinem laborare ob sancte Romane Hcclesie defensionem. Huc vero annumerari possunt honores quos Catholici Imperatores, fremant licet Apostolicae Sedis hostes. Romanis pontificibus exhibuisse accepimus, pedes scilicet exosculatos fuisse, equum freno tenuisse, et siniilia. Quae in edicto Constantini memorantur. De aliis quoque imperatoribus et principibus vulgatae sunt historiae.
14. Quintum genus testimoniorum , heretici. — Quintum genus testimoniorum sumitur ex confessionibus haereticorum , qui in principio haeresis, antequam ab Ecclesia discederent, obnixe curarunt adhaerere Romano Pontifici, id quod, qui minus assequi potuerunt, tunc demum ausi sunt et Ecclesiam deserere et illius auctoritatem negare; atque aliquando tandem ad Ecclesiam conversi, Romani Pontificis auctoritatem sunt professi. Prior pars colligitur ex actis plurium haereticorum schismaticorum ; nam Fortunatus, in sua causa, ad Petri cathedram appellavit, apud Cyprianum, 1l. 1, epistol. 3 et 4. Item Abaylardus apud Bernardum, epist. 109; et Augustinus, lib. 2 de Peccato originali, cap. 7, et lib. 2contra Julianum, in fine, scribit Pelagium et Celestium promisisse in principio damnaturos se omnia quae Innocentius Papa damnaret. Hieronymus, cpistola ad Damas., et Theodoretus, lib. 5, c. 3, affirmant Paulinum et Vitalem publicasse se cum Damaso sentire, ut morbum suum tegerent. Athanasius, epistola ad solitariam vitam agentes, scribit Arium coram summo Pontifice accusasse ipsum Athanasium ; refertque Nicephor., libr. 9, cap. 6 et 7; Zonaras, libr. 4 Tripart., capit. 16; Wicleff. etiam, epistola ad Vicarium Christi, illum esse confitetur, seque et doctrinam suam in principio illi submisit; Sanderus quoque narrat idem fecisse Lutherum cum Leone X. Posterior pars, de schismaticis vel haereticis jam conversis, constat ex epistola Leonis Papae 33 et 84, et ex Gregorio, capit. Quoties, distinct. 7, et vigesima quinta, quaestione prima, capit. primo. et capit: Berengarius, de Consecratione, distinctione secunda, et saepe alias rcferuntur confessiones haereticorum, qui cum ad veram fidem redeunt, Ecclesiae Romanae primatum confitentur. Vide in secundo tomo Conciliorum epistolam Hormisda Papae ad episcopos Hispaniae, et epistolam DBonifaci secundi ad Eulalium, episcepum Carthaginensem, quem ad communionem Ecclesiae Romanae admisit. Consule praeterea legationem Armenorum et Jacobinorum in Concilio Florentino, qui eamdem exhibent confessionem, et sessione ultima illius Concilii habetur par confessio Josephi, episcopi Constantinopoltani, qui morti proximus, non sine miraculo illam ex ore dictavit. In Concilio denique Lateranensi sub Leone X, sessione undecima, continetur confessio satis expressa patriarchae Maronitarum, in qua Pontificem vocat Christi Vicarium, gerentem in terris vicem Petri, etc.
15. Secundus anodus probandi assertionem per varia signa exercitee potestatis suprema. — Primwn signum : quod confirmat creatos episcopos. — Quod patriarche Romam scriberent. — Quod pallium concedunt pontifices. — Quod episcopi creandi jurent ipsis obedienliam. — Secundo principaliter confirmatur conclusio ex usu et exercitio hujus potestatis, quam decem signis et viis ostendere proposuimus supra numero 3. Primum ergo sit Pontificem Romanum semper in alios episcopos, jurisdictionem quamdam superiorem exercuisse, confirmando electionem eorum, vel per se, vel per suos legatos, quos fere semper in varüs regionibus habuisse infra ostendemus. Unde ex canone vigesimo Concilii Saraicensis, et ex epistola 82 Leonis papae, colligitur episcopum Thessalonicensem solitum olim fuisse vice Romani Episcopi electiones episcoporum confirmare. Simile quid colligitur ex Gregorio, cap. Salmitane, distinctione sexagesima terua: Hes, iuquit, facta est, quee sub mullis anterioribus principibus evenit ; ea autem erat episcopum fuisse ordinatum sine ejus consensu. Sumptum est ex libro vigesimo registri, capit. 15. Praeterea Leo papa, epistola 52, 55 et 61 ad Marcianum, et trigesimo tertio et trigesimo quinto ad Pulcheriam, et trigesimo octavo ad Anatholium, confirmat ordinationem Anatholii. Ex septima etiam Synode colligitur Adrianum primum concessisse Tarasio consecrationem. Hoc idem confirmat antiqua consuetudo patriarcharum Orientis, qui statim post electionem suam epistolam synodicam Romano Pontifici mittebant, cujus rei testimonia extant apud Damasum et habentur distinctione 100 : patet etiam ex Gregorio, libro primo, epistola quarta, et libro septimo, epistola 63; et Leone, epistola 3, 33 et 38. Idem confirmat antiquus usus pallii. Nam post scriptam dictam epistolam synodalem. Summus Pontifex misit semper metropolitanis pallium in signum plenitudinis archiepiscopalis , de quo extat titulus extra, de Auctoritate et usu pallii, ubi plura decreta ex Clemente, Coelestino III, Innocentio III, Honorio III, de hac referuntur ; et Joannes Carnotensis, hbro primo, refert decretum Damasi, qui praecepit, ut metropolitani qui post tres menses consecrationis suae ad sedem apostolicam pro pallio nou misissent, commissa sibi careant dignitate. Hinc Bonifacius Il, ut patet ex ejus epist. 2, Episcopum Moguntinum, primatem Germania , pallio donavit. Simile habetur apud Gregorium, libro 7 Registri, cap. 5. Joannes papa V, ante an. 800, opus et librum edidit de Pallii dignitate. De eadem re multa Turrecremata, libro 2, cap. 4; Brucard., libro 1, cap. 211; Joannes Andreas, et Canonistae, capit. Significasti extra de electione, et cap. Juata, distinctione 93 '. Denique hic locus satis confirmatur ex juramento, quod ep; scopus consecrandus exhibet ; jurat enim se Petro et illius Ecclesiae fidem et subjectionem praestiturum, ut patet ex pontificali et communi usu.
16. Signun secundum : quod leges toti Ecclesie condant Pontifices Homani. — Secundum signum est , episcopum Romanum semper et ubique tulisse leges et praecepta, quae ad totius Ecclesiae gubernationem specta- rent, et universam Ecclesiam obligarent, quod est proprium universalis pastoris; id autem patet ex Gelasio, epistola prima, dicente: Conceniens est ut totum corpus Ecclesie in hac observatione sibimet concordet, quam in Petri sede vigere conspicit ; ubi Dominus totius Ecclesiee posuit principatum. Idem plane constat ex omnibus epistolis decretalibus antiquorum Pontificum; nam, ut Isidorus notavit, cum ante Constantinum non possent, propter tyrannos, Concilia celebrari, Pontifices summi per epistolas decretales Ecclesiam gubernabant : qued patet ex epistola Clement. tertia, Anaclet. prima, Alexand. ad omnes orthodoxos, Pii I et ceterorum: JVos, inquit, Apostolica auctoritate instruimus, etc. Idem constat ex aliis epistolis Calisti, Thelesphori, et aliorum quos supra citavimus, quae partim in decretis Gratiani et Brucardi continentur. De qua re vide Concilium Romanum sub Hilario papa, capit. INulli, vigesimo-quinto, quaestione prima, et capit. Generaliter, ex Adriano papa, et capit. Omnia, ex Damaso ibidem, et capit. Iustitutionis, ex Gregorio, vigesimo quinto, quaestione secunda, et cap. S'i Romanorum, distinctione decima nona, ex Nicolao papa. Extant praeterea de hac re multarum provincialium Synodorum testimonia, quae Pontificum Homanorum statuta suscipiunt, et illis obedientiam praestant: Bracharensis 1, cap. 18; Toletani tertii, cap. primo; Toletani quarti, cap. 16; Hispalensis secundi, canone secundo; Triburicensis, cap. 30, habetur ecap. 7n memoriam, distinctione 19, ubi dicitur fuisse sub Carolo ; Brucardus, vero libro primo, capit. 220, sub Arnolpho refert ; Turionensis secundi, cap. 21; in tomis vero Conciliorum excusis Venet. anno 1585, dicitur Turonica Synodus ; Agathens., cap. 9; citatur cap. Presbyter , distinctione 82, ex Concilio Gangrensi, quod tamen in eo non invenitur ; Carthag. 3, canon. 1. Et multa alia habentur de hac re distinctione decima nona decreti. Ex quibus intelligitur quam erronea sit haereticorum sententia negantium Pontificibus potestatem condendi leges, de quo alibi latius.
17. Tertium signum , quod dispenset Papa etiam cum episcopis. — Et cum fidelibus in votis. — Tertium signum est potestas dispensandi etiam cum aliis episcopis, in ecclesiasticis canonibus; hoc enim faciens aperte sc ostendit aliis superiorem; hanc autem potestatem exercuisse constat ex historia Niceph., lib. 14, a cap. 37, ubi dicitur Proculum, jussu Coelestini papae, ex episcopatu Cyziceno trans- latum fuisse in Constantinopolitanum , dispensando in canon. 15 Concili Nicani, et 1 Sardicensis, quod id vetabant. Multa alia de ea re refert idem Brucard., l. 1, cap. ult., et in epist. Anther. 1 ad episcopos Baeticae et Toletanae provinciae. Ante annos 1300 scripta habetur similis historia de alia mutatione cujusdam episcopi, sedis Romanae auctoritate facta. Videri etiam potest epistol. 2 Calixti papae et Martyris, et confirmari ex usu dispensandi in votis, et aliis similibus, quae ex perpetua traditione habentur, nec omnia possunt hoc loco numerari. Vide Gelas. Papam, epist. 1; Gregorium, lib. 12, cap. 31; Innocentium Ill, cap. Proposuit extra de concess. praebendae; Bernard., lib. 3 de Consideratione, qui omnes late explicant potestatem dispensandi esse apud Romanum Pontificem. Plura habes in Turriano, tertio contra Centuriatores ; Lindan., 4 Panopliae, c. 90.
18. Quartum signui, quod emerceat potestatem coercivam in totam Hocclesiam. — Tun excommunicando etiam imperatores. — Tum privando episcopos dignitate. — Tum veges atque imperatores. — Quartum signum sumitur ex potestate coerciva quam ERomani Pontifices exercuerunt in universalem Ecclesiam, et principes ejus, compellendo Ecclesiae membra ad obediendum divinis et pontificiis legibus; de quo extat egregia sententia Hilarii papae, in quadam Romana Synodo suo tempore celebrata. Leo etiam I, epistola prima, et Gregorius, libro septimo, epistola 53, nonnulla habent de hac re. Huc etiam spectat historia, quam refert Eusebius, libro 5, c. 24, de Victore, qui multas Asiae Ecclesias excommunicavit, eo quod in celebratione Paschatis cum Romana Ecclesia consentire nolebant; et quamvis idem Eusebius referat Irenaeum et alios catholicos graviter tulisse factum illud Victoris, nunquam tamen illi objecerunt quod id facere tentasset, quod sub ejus non caderet potestatem, sed solum quod aspera et nimis rigida videretur sententia, absque urgenti causa et necessitate. Tamen concilium Nicaen., ut idem Eusehius refert, libro 3 de Vita Constantini, Victoris sententiam comprobavit. Vide Epiphan., haeres. 50, et August., in 29. Huc etiam spectat historia quam refert Nicephor., libro 13, cap. 34, de Innocentio I, qui excommunicavit Archadium et Eudoxiam propter causam Chrysostomi, quod facere non potuisset, nisi esset universalis episcopus, potestatemque haberet in eos ctiam imperatores qui extra episcopatum Romanum Constanti- nopoli regnassent. Similis historia est Gregorii HI, qui Leonem imperatorem Graecum excommunicavit, ut retert Zonaras in Vita ejus. Ad usum praeterea hujus potestatis spectat, quod saepe episcopus Romanus alios Episcopos ob delticta vel peccata episcopatu privavit ; de quo multa refert Pighius, libro quarto, capit. decimo tertio, et Simancas, de Catholicis institutionibus, titulo vigesimo quinto, num. 9. Similiter Nicolaus I, epistola ad Michaelem , enumerat octo patriarchas Constantinopolitanos a Romanis Pontificibus depositos, quorum unus fuit Antimus, quem Agapetus Papa deposuit contra voluntatem et minas imperatoris ; qua de re multa referuntur in 5 Synodo generali : ex qua etiam constat Felicem Papam deposuisse Petrum Antiochenum, et ex eo loco multa argumenta sumi possent ad hoc institutum contirmandum. Videri etiam potest Liberatus, in Breviario, cap. 24, et Zonaras in Vita Justini. Idem colligitur ex causa tum Achatii Constantinopolitani, apud Nicephor., l. 16, c. 17; tum Dioscori Constant. quem Gelasius, epistola ad Episcopos Dardaniae sedis Apostolicae auctoritate depositum esse scribit; tum denique Flaviani, quem Damasus dignitate privavit. Legatur Theodoretus, 1l. 5, c. 23; Socratces, l. 5, c. 15; Sozomenus, l. 8, c. 3; Nicephorus, 1. 12, c. 24. Et quamvis Theodosius ipse aliique intercederent , Flavianus tamen ad episcopatum revocatus non est, nisi Romano Episcopo annuente. Hanc eamdem potestatem coercivam illud npon obscure indicat, quod Episcopus Romanus reges etiam et imperatores temporales regnis et jurisdictione temporali interdum privet, et ad alios transferat propter schismata, vel haereses, vel similia facinora, ut infra in materia de haeresi ostendemus.
19. Quantum signum , quod doceat omnes de Jide et moribus.--Quintum signum est, quod non semel, neque ex una mundi plaga, occurrentibus dubiis le rebus ad fidem vel mores Ecclesiae pertinentibus, ad Sedem Romanam, tarquam ad supremam cathedram et tribunal recursum est, atque ejus sententia et definitio expectata ; de quo signo plures epistolae apud Cyprianum leguntur, quibus Pontificem Romanum consuluit. Hieronymus etiam ex Damaso audire voluit modum loquendi in mysterio Trinitatis, ut videre est in epistola de tribus hypostasibus. Idem postularunt Episcopi Numidiae, ut patet ex epistola quarta Damasi ad Prosperum. Et Hieronymus, epistola ad Geronti. , ait se fuisse a secretis Damasi, a respondendum consultationibus synodicis Orientis et Occidentis. Irenaeus vero, apud Hierony mum de Viris illustribus, missus est Romam ab episcopis Galatiae, ut Papam consuleret de quibusdam fidei quaestionibus ; quod etiam fecit Polycarpus prope tempora Apostolorum. Simili enim de causa Romam accessit tempore Aniceti Papae, teste Eusebio, libro primo, cap. 14. Ex Conciliis deinde Africanis et epistolis Augustini, praecipue 99 et sequenti, constat in quaestionibus fidei recurrisse semper ad Pontifices Romanos Innocentium, Coelestinum , et caeteros suae aetatis. Ex epistolis quoque decretalibus ipsorum Pontificum, idem institutum aperte colligitur ; continent enim responsa de rebus quae ab ipsis petebantur ad fidem et mores pertinentibus, ut patet ex Anacleto, epistola 3; Evaristo, epistol. 1; Alexandro I, epistola prima ad Orthodoxos, et Eleutherio, epistola ad Gallos; Fabiano, epistola secunda a Orient., et aliis communiter, qui omnes respondendo affirmant pariter munus ect officium Apostolicae sedis esse dubia, et quaestiones subditorum terminare.
20. Sextum signum, quod lites terminet. — Ipsi quoque ep:scopi heeretici ad tribunal Romanum appellaruut. — Baron., anno Christi 941, de questione canonum Concilii Niceni, et infra disp. 41, sect. 1, n. 6. — Sextum sighnum, non dissimile praecedenti, est, in gravioribus causis, et difficillimis in Eeclesia occurrentibus, semper ad Romanam sedem tanpquam ad supremum tribunal fuisse appellatum, quod constat primo ex variis Pontificum epistolis et decretis: Anaclet., epistola 1; Sixti H, epistola 1, habetur 2, quaest. 6, cap. Si quis putacerit ; Higinii, in cap. Saleo, q. 3, et cap. i autem, eadem causa; atque cx Aniceti epist. ad Gallos; Victoris, epistol. ad Theophyl. Alexandr. ; Zepherini, epistola ad Episcopos Ecclesiae Siciliae ; Melchiadis, epistola ad Episcopos Hispan. Vide 2, quaest. 1, c. Primates. et 2, quaest. 2, cap. S quis, cap. ad Romanan, cap. Quoties, ct 3, quaest. 6, capit. Quavs, cap. Accusatus. Idem constat ex variis historiis. Celebris illa est Athanasii, qui, injuste ab Arianis damnatus , ad Julium Papam appellavit, et ab ipso in suam sedem restitutus est, ut scribunt Nicephor., libro 59, cap. 8 et 9; libro 4 Sozomen., cap. 15; Tripartit., libr. 3 suae Historia, cap. 7; quod idem Athanasius testatur in principio secundae epistolae. Lege ipsum Athanasium, epistola ad Felicem II. Idem fecit Petrus Alexandrinus, tempore Damasi, referente Nicephoro libr. 11 ct 48; hisque duobus exemplis ad hanc rem utitur Hieronymus in epitaphio Marcellae ; similisque historia extat de Chrysostomo, qui, quoniam ab episcopatu fuerat injuste depositus, ad Innocentium appellavit, ut constat ex ejus epistola ad ipsum Pontificem, et ex variis epistolis ejusdem Innocentii ad diversos. Vide Nicephor., libr. 13, cap. 19, 34 et 36. Flavianus quoque, episcopus Constantin., ad Leonem appellavit , ut Liberatus scribit in Breviario, cap. 12; appellavit similiter Theodoretus , ut constat ex epistolis ejusdem ad eumdem Leonem ; appellavit denique episcopus quidam Thebhanus , ut constat ex Gregorio, libro 2, epistola 6 indictionis 11. Nec solum Catholiei episcopi, sed etiam lieretici in principio consueverunt ad Apostolicam Sedem appellare. Ita de Marcione refert Epiphanius, haeresi 42; ita Cyprianus, libro 1, epistola 3 et 4, de Fortunato , Felice et Basilide. lta Sulpitius, libro 2 Sacrae Historiae, de Priscilian. tempore Damasi. Denique hanc fuisse antiquissimam Ecclesiae consuetudinem testatur Leo Papa, epistola 89 ad episcopos Galliae; et Gelas. epistola ad Faustum . et epistola ad episcopos Dardan. Idem denique statutum fuit in Concilio Sardicensi, sub Julio, canone 3, 4 et 1, quod generale esse, et semper in Ecclesia receptum, testatur Athanasius, in 2 Apologia; ubi adfuisse liquet legatos Papae Julii, et plus quam 300 episcopos ex varuis regionibus et provinciis orbis; idemque habet Hilarius , libro de Synodis. Nec refert quod Augustinus , 2 contra Crescon., c. 34, ConciIium Sardicense ab Orientalibus contra Athanasium congregatum appellet haereticum ; non enim de hoc loquitur quod generale fuit, sed de privato quodam conciliabulo 67 episcoporum, cujus meminit Sozomen., libro 3, cap. 8 et 11; ubi etiam notat canones Concilii Sardicensis saepe citari a Patribus, tanquam editos in Nieaeno, ut patet ex epistola Zosimi Papae ad Episcopos Africae, et epistola Innocentii ad Victritium , episcopum Rothomagensem , et Leone, epist. 25 ad Theodosium, cum tamen hi canones non habeantur hodie in Nicaeno Concilio ; fortasse tamen antiquitus in eo circumferebantur ; nam et canones alios, praeter eos viginti qui extant , fuisse editos, supra ostendimus in num. 5, et suadetur etiam, quoniam inter hosce canones ille non visitur quo statutum est, ut Pascha die dominico celebretur, quod tamen esse editum constat ex historiis: Euseb., lib. 3 de Vita Constantini ; Ambros., epist. 82; Hierony., praefat. in Judith; Augustin., epist. 110; item ex Concil. quodam Africano, can. 14, et ex Attico, in Concilio Calcedonensi, sub finem; feruntur etiam varia decreta Concilii Nicaeni, qui inter dictos viginti canones non habentur; aut fortasse antiqui Patres concilium Sardicense et Nicaenum tanquam unum reputarunt, proindeque Sardicensis inter Synodos generales non censetur , quia eodem fere tempore coacta sunt, iidemque Patres magna ex parte ad utrumque convenerunt, atque eadem doctrina est in utroque tradita.
21. Objectio hereticorum contra sextum signum. — Refellitur.— Prescribit etiam Papa modwm judicii contra E piscopos.— Contra hoc tamen signum de appellationibus objiciunt Lutherani quaedam loca Cypriani, Augustini, et quorumdam Conciliorum in Africa, in quibus videtur prohiberi ne ad Summum Pontificem appelletur. Legi de eo potest Cyprianus, libro primo, epistola 3; Augustinus, epistola 162; Concilium Milevitanum, cap. 12, et Concilium sextium Africanum. Ad haec breviter respondendum, nunquam hos Patres id vetuisse, aut eam potestatem Episcopo Romano alemisse. Nam potius Augustinus, dicta epistola, aperte fatetur Episcopis licere appellare ad Romanam Sedem. Eamdem esse sententiam Cypriani, constat ex eodem, in libro primo, epistola 4, et libro 3, epistola 13. In adducto autem loco, solum contendit minime expedire ad Romanam Sedem appellationes, quando reus manifestissime convincitur de delicto apud immediatum judicem, quo etiam modo loquitur Ambrosius epistola 69, vel potius Damasus, ut alii volunt ; nam dc Ambrosio tanquam de alio mentio fit eoloco. De Concilio autem Milevitano, consulatur Gratianus, capit. Placuit, secund., quaestione sexta; breviter dico non esse ibi sermonem de causis Episcoporum, sed presbyterorum, quas Patres voluerunt apud Episcopos transigi, ipso Pontifice Summo id nihilominus confirmante , quamvis nullum concilium prohibere unquam potuerit, quin Pontifex appellationem cujusvis justam admittere possit. Jam Concilium sextum Africanum potius expresse affirmat admittendas esse appellationes ad Pontificem, obsecrat tamen ne facile et qualibet ex causa intendantur; atque in hac sententia fuisse semper Africanos Patres constat, praeter dicta, ex Leone, epistola 87 ad African., et Bonifac., epistol. 2 ad Eulal. Alexand., et Concilio Florentino, session. 20. Ad hunc denique locum arguendi spectat, quod fere omnia, quae ad modum tractandi graviores causas episcoporum attinent, ut accusationis forma, testium inductio, etc., statuta et definita sunt auctoritate Romanae Sedis, ut patet ex Anacleto, epistola 2, cap. Accusatio, 2. quaest. 1; Zephirin., epistola 1 ad episcopos Siciliae, cap. Primates, 2. q. 1; Alexand., epist.1, cap. S quis, 3, q. 4, cap. 5 quis, 2, q. 3, cap. Quamvis, 3, q. 6, cap. Inducie, 3, q. 3, cap. Judicantem, 30, q. 5, cap. Accusatores, 2, q. 8, cap. Caveant, 3, q. 9, cap. Nihil, 2, q. 1, etcap. Si quis, d. 94.
22. Septimum signum, quod Pontifeo curet infidelium conversionem. — Septimum signum pontificiae dignitatis et universalis episcopatus Romani, est cura quam semper habuit de infidelium conversione et Ecclesiae universalis propagatione ; ostendimus enim in supertioribus munus hoc proprium esse ejus pastoris, qui caput est totius Ecclesiae, et in nullum alium posse proprie convenire; hoc autem vere tribuitur Ecclesie Romana, neque id haeretici negant; nam sunt frequentes et certissimae historiae de illa re: Dionysius enim, qui in Gallia primus fidem seminavit, ab hac sede missus est; Augustinus, in Angliam tempore Gregorii ; Chilianus ad Francones, quos feliciter convertit tempore Cononis ; D. Bonifacius, episcopus et martyr, missus fuit ad Germanos a Gregorio II; Scotia, sub Caelestino I, qui Palladium ad eam misit, fidem suscepit ; et similiter tota Hungaria, tempore sancti Stephani, regis illius, curante episcopo Romano. Legatur hac de re Hosius, 1. 3 contra Brent., circa principium, ubi refert Lutherum fassum esse totum id quod est fidei, imo omne bonum Christianum a Papa ad Germaniam devenisse. Consule etiam inferius, disp. 18. 23. Octavum signum, quod novos erigit episcopatus. — Octavum signum afline praecedenti: in Ecclesia Romana semper viguit potestas condendi novos episcopatus, res certe necessaria propter novas in dies infidelium conversiones , quod a principio Ecclesiae observatum esse constat ex 1 epistol. Clem., et 2ac3 Anacleti, et ex epist. Aniceti ad Galliarum Episcopos ; Melchiadis ad Hispanos ; Damasi, cpist. 14; Nicolaus I epist. ad Michaelem Imperatorem: Aomana, inguit, Ecclesia alias omnes sive Patriarchales, sive Episcopales erecit, ipsam vero solus Christus institu ; Gregorius, l. 7, epist. 32, asseverat ab Apostolica Sede sacerdotium in Africa ortum fuisse. Idem de Sicilia ait Leo, epist. 4. His denique temporibus, cum novus orbis atque Orientis Indiae per praedicatores ab ipsa Romana Sede missos Ecclesiae accesserint, ejusdem sedis auctoritate novi in illo erecti sunt episcopatus.
24. Nonum signum, quod hereticos punit, nutantes confirmat, etc. — Nonum signum affine ac simile septimo est, quia non solum infideles omnino ab Ecclesia alieni per hanc sedem conversi sunt, verum etiam qui ex Ecclesia in haeresim et infidelitatem sunt prolapsi, ejusdem sedis auctoritate et diligentia disparuere: haec enim pars in custodia dominici gregis huic reservata est pastori, et quandocumque aliarum Ecclesiarum praesules in fide defecerunt aut certe nutarunt, ab Episcopo Romano vel correptos, vel confirmatos accepimus, juxta verbum Domini: Z tu aliquando conversus confirma fratres tuos. In qua rejudicium hujus sedis semper habuit summam auctoritatem, ut Prosper dixit in fine libri contra Collatorem,et infra latius ostendemus, agendo de remediis contra haeresim. Vide Augustinum, epist. 94, et epist. 106, et initio libri contra Julianum ; et Leonem Papam, epist. 83, 94; et Gelas. optime, epistola ad Orient. Denique Augustinus, epistol. 102, eleganter scribit nullum unquam judicatum fuissc haereticum, quem Ecclesia Ro:na admiserit, nullumque catholicum quem ipsa damnaverit. Atque ad hunc locum spectat nihil unquam in Ecclesia fuisse denuo de fide declaratum, neque ullum Concilium etiam generale nactum esse suam auctoritatem citra Pontificis confirmationem, ut infra in materia de Conciliis, disput. 11, sect. 3, latius ostendemus: interim videatur epist. 1 Pelagii Il ad Oriental., et Gregor., l. 4, epist. 36.
25. Decimum signum, quod legatos destinet. —Ultimum signum universalis potestatis Episcopi Romani est, habuisse semper in variis orbis provinciis legatos et vicarios, quibus vices suas committat, reservatis sibi causis gravioribus. Ita legimus Episcopum Thessalonicensem vices Romanae Sedis per Orientem gessisse, ut epist. 94 Leo Papa testatur: Sicut predecessores mei, inquit ad Anastasium, praedecessoribus tuis, ita ego dilectioni twe priorum secutus exempla, vices mei moderamanis delegavi, etc. Praeterea Episcopum Constantinopolitanum interdum hoc munus legati Apostolici obiisse in ZEgypto, colligitur aperte ex epistolis Simplicii Papae ad Achatium Episcopum, et Gelasii ad Episcopos Dardaniae : Cur, inquit, non ad Sedem Apostolicam, a qua sibi curam illarum regiomm noverat delegatam, referre curavit Achatius? Praeterea Alexandrinum Episcopum aliquando hae dignitate legati fuisse praeditum, sumitur ex epistola Bonifacii II ad Eulalium, Episcopum Alexandrinum ; et Nicephor., 1. 15, c. 34, refert a tempore Coelestini Papae, qui vices suas Cyrillo Alexandrino delegavit, Episcopos Alexandrinos et mitram et papae appellationem fuisse sortitos; Episcopum quoque Hispalensem munus hoc legati per Hispanias gessisse loco Sedis Apostolicae, constat ex epistola Simplicii Papae ad Leonem, Episcopum Hispalensem; ob quam fortasse dignitatem, in nonnullis Conciliis Toletan., episcopus Hispalensis primus etiam ante Toletanum subscripsit. Similiter Arelatens. Episcopus in Galliis idem munus obtinuit, ut scribit Nicolaus Papa, epist. ad Michaelem Imperatorem, et constat ex epist. Gregorii Magni ad Vigil., l. 4 Registri, epist. 52. Jam Calistus Papa, epistola ad Episcopos Galliae, hortatur illos ut, fulti sedis Apostolicae auctoritate , adversus statuta apostolica nihil fieri permittant. Leo Papa, epist. $87, committit Potentio legati officium per Africam ; denique necessitatem pontificiae legatonis palam declarat Symmachus Papa, cap. Valde, dist. 94.
26. Concluditur ex allatis signis institutum assertionis. —Ex his igitur omnibus evidenter satis constat Romanum Pontificem , a principio nascentis Ecclesiae, et habitum et existimatum esse Pastorem universalem, et hujusmodi potestate et dignitate usum fuisse ; nam ea omnia per quae discurrimus manifestissima sunt munera ejus qui in totam Ecclesiam jurisdictionem habet, et in alium non possunt ulla ratione convenire.
27. Tertia assertio de fide , et moraliter evidens. — Ostenditur primo. — Secundo. — Tertio. — Quarta ostensio, in qua supponitur primo. — Supponitur secundo. — Dico tertio : Romanus Pontifex non tyrannice neque injuste hanc sibi dignitatem usurpavit, sed per legitimam Petri successionem obtinuit. Conclusio est de fide, et, suppositis iis quae diximus, est moraliter evidens. Primum enim credibiie non est potuisse Romanum Episcopum per tyrannidem hanc sibi dignitatem usurpare, cum neque armorum vi, neque modis aliis quibus videmus imperia aut regna solere usurpari, injuste illam obtinere potuerit. Praeterea omnia testimonia supra adducta, tum ex Patribus et Conciliis generalibus, quo Episcopi et patriarchae conveniebant, quibus dignitas haec maxime poterat esse infensa, tum ex imperatoribus, atque aliis qui eamdem dignitatem Episcopo Romano tribuunt, plane convincunt juste et sancte , et non tyrannice eam semper obtinuisse. Id vero non ignorantia neque vi ulla compulsi testificati sunt. Tertio, huc accedit perpetua traditio; nam, teste Augustino, 4 de Baptismo, cap. 24, quae ab omni Ecclesia servantur, et quorum origo non invenitur, ex Apostolorum traditione profecta esse credendum est. Hujusmodi autem est pontificatus Romani Episcopi; nullum enim illius potest inveniri principium post Apostolos ; quod argumentum in sectione sequenti latius prosequemur, et excludemus haereses quae de hac traditione versantur. Quarto, potest eadem suecessio declarari in hunc modum, statuendo primo D. Petrum fuisse Romae Episcopum, et usque ad mortem suam ibi fixisse sedem ; quamvis enim haeretici quidam utrumque vertant in dubium, et nonnulli etiam negare audeant, res tamen adeo est evidens et contestata, ut satis in eo prodant suorum dogmatum falsitatem, cum ad ea defendenda cogantur etiam humanam quamdam evidentiam, et perpetuam traditionem historiamque inficiari. Itaque Petrum Romae fuisse, ipsemet in epist. 1, cap. 5, testatur in haec verba: Salutat vos ea, que Babylone est Ecclesia, id est, Romae, ut Patres interpretantur: Papias apud Eusebium, lib. 2, cap. 13; Tertullianus, libro de Praescript. ; Hieronymus, de Viris illustribus, in Petro ; OEcumenius, et alii expositores !. Deinde Petrum episcopalem Sedem suam Antiochia Romam transtulisse asseverant Hieron. supra; Epiphanius, haeresi 17; Leo I, et D. Maximus, serm. de S. Petro et Paulo, et fere reliqui Patres in sermonibus argumenti ejusdem ; Dorotheus in Synopsi; Eusebius, lib. 3, c. 4. Denique in co episcopatu ad mortem usque perseverasse testantur iidem Patres et historia , atque omnes alii Sancti in bac et praecedenti sectione addueti, idque fit certissimum ex perpetua totius Ecclesise traditione, atque sepulchris Sanctorum Petri et Pauli, quae summa totius orbis veneratione Romae coluntur, qua de re opusculum edidit Clithovaeus in suis miscellaneis , Turrian., 23 Centuri., c. 16. Secundo supponitur oportuisse quempiam succedere Petron pastorali munere, et cura totius Ecclesiae, ut in prima conclusione ostensum est ; unde recte concluditur in ea Sede Petro succedere debere, in qua suum ille episcopatum usque ad mortem collocavit; haec autem est Romana Ecclesia, inter quam et Antiochenam haec est differentia, nam in illa Petrus prius sedit, sed tandem reliquit , ideoque solum inibi retenta est privata episcopalis dignitas simul cum patriarchali, ex Petri voluntate. In Ecclesia vero Romana fixit sedem perpetuo usque ad mortem, et in ea voluit suam residere dignitatem , ut sectione sequenti latius ostendetur.
28. Objectio bipartita. — Sed ecce haeretici: quamvis demus, inquiunt, hanc dignitatem per legitimam successionem aliquandiu durasse. at necesse est fateamur jam esse extinctam. Nam tempore Urbani VI tres omnino profitebantur se Pontifices Summos, nec constare potuit de legitimo; ergo nec de reliquis, qui ad hunc usque diem successerunt id certum esse potest. Quo argumento concludebat Wicleffius, damnatus, sess. 8, Concilio Constantiensi, nullum jam esse verum Papam ; addunt praeterea Concilium Basiliense generale deposuisse Eugenium et elegisse Felicem ; postea vero Eugenium sua auctoritate in sedem irrepsisse. Unde conficiunt non fuisse verum Pontificem Eugenium ; cumque ab eo manent posteriores caeteri Pontifices, cardinales et episcopi, colligunt nullum esse jam legitimum successorem.
29. Ad primum partem objectionis. — Ad secundam partem. — MHespondendum tamen ad priorem partem, Urbanum verum fuisse Pontificem ; constitit siquidem ab universis Cardinalibus rite et recte fuisse electum, nec pravorum hominum schisma potuisse illum dubium efficere. Deinde post schisma illud in Concilio generali Constantiensi quotquot poterant habere jus ad papatum, eo jure cesserunt, electusque universim est Martinus V, et a tota Ecclesia receptus, praeterquam a Benedicto XIIL ac paucis sequaci bus. Quo brevi extincto, Martinus V universalis Ecclesiae sedem pacifice possedit, quae continenti successione legitima usque ad praesentem Gregorium XIII possidetur. Hinc ad posteriorem partem , respondetur Concilium Basiliense in principio quidem fuisse legitimum, et auctoritate Eugenii, cujus legati in eo interfuerunt, congregatum. Postea vero fuisse schismaticum et seditiosum conciliabulum , ac nullius prorsus auctoritatis, ut in Concilio Lateranensi ult., sess. 11, declaratur; tale autem fuit, ubi primum aggressus fuit ad legitimi Pontificis depositionem. Frimo, quia eo tempore non aderant ejus legati. Secundo , quia praecipui quique Episcopi, discesserant ; pauci porro, qui remanserant, contra antiquam Conciliorum formam multitudinem presbyterorum aggregarunt, ut aliquid esse viderentur. Tertio, quia Florentiae per idem tempus agebatur Concilium rite coactum , auctoritate scilicet Pontificis praesidentis , ex latinis pariter et graecis Episcopis, praesente etiam imperatore graeco , et oratore latini imperatoris, quae omnia scribit /Eneas Sylvius in historia ejus Concili.
30. Confirmatur eadem assertio tertia. — Tandem potest confirmari conclusio tum ex sanguine Martyrum, qui pro hac dignitate tuenda effusus est, non tantum praeteritis, sed praesentibus etiam temporibus ; tum quia quotquot ab hoc capite desciverunt, haeretici et schismatici semper sunt habiti, praecipue graeci, maximeque Constantinopolitani patriarchae, qui manifesto pariter ac justo Dei judicio in manus Turcarum devenere, ex quo per extremam audaciam Romanae Sedis dignitatem ambiere.
Sectio 3
An episcopus romanus jure divino, es christi domini scilicet institutione, sit universalis pontifex ecclesiae
SECTIO III. An Episcopus Romanus jure divino, es Christi Domini scilicet institutione, sit universalis Pontifex Ecclesiae?
1. Dubium duplex in hac sectione. — Haec quaestio partim definita jam est, partim locupletanda venit, quo magis veritas praecedenti sectione demonstrata confirmetur. Sciendum ergo duas hic moveri quaestiones : una est, an dignitas quam ostendimus facto et jure in Pontifice Romano inveniri, ab hominibus introducta sit, an ex Christi Domini institutione constet; altera, an concedendo dignitatem illam esse a Christo institutam, ipsius conjunctio cum episcopatu Romano sit etiam Christi an hominum potius institutio.
2. Ad primum dubium quid Ocham, et alii dicant. Vide in defens., l. 3, c. 20, et apud Bellar., l.2 de Roman. Pont., c. 1. — In priori quaestione, quamvis ex superioribus videatur satis definita, non defuerunt qui Summum Pontificem introductum esse ex hominum institutione crederent, sicut patriarchatum Constantinopolitanum vel Alexandrinum. lta Ocham, in Dialogis. p. 1, lib. 1, c. 13et 23, et quos supra, disp. 5, in comparatione Papae et Conciliorum citavimus; refert etiam Turrecrem., lib. 22, c. 39, dixisse quosdam institutam fuisse hanc dignitatem ab imperatoribus. Sic Calvinus vult Phocam, imperatorem graecum, dedisse Pontfici Romano primatum in Graecos; Pipinum et Carolum Magnum in Gallos et Germanos, quod equidem vanissimum est. Nam evidenter ostendimus pontificiam dignitatem esse multo antiquiorem ; Phocas ergo solum declaravit edicto Romanam Ecclesiam esse caput omnium Ecclesiarum, idque ut ambitionem patriarchae Constantinopolitani compesceret, sicut Beda refert libro de Sex aetatibus, in Phoca; quod tamen idem declaraverat Justinianus imperator, epist. ad Innocent. II, et Valentin. utroque antiquior, epistola ad Theodosium. Pipinns autem et Carolus Magnus nihil spiritualis potestatis in Galliam vel Germaniam Episcopo Romano contulerunt ; multo enim tempore ante ipsos Leo Papa, epistola 89, et Gregorius, l. 4, epistola 52, scripserunt ad Episcopos Galliae tanquam Pontifices Sumun ac superiores eorum. Per id quoque tempus, antequam Pipinus in regem Franciae eligeretur, primates et Galliarum populi relaxationem juramenti ob justas causas a Pontifice Summo petierunt, ut licite possent iniquum regem deponere, ac Pipinum subrogare, quae historia videri potest in Paulo Diacono, 6 de Gestis Longobard., c. 5; et Paul. AEmil., 1. 1 et 2 de Gestis Francorum, et Dlondo, decade 1, 1. 10.
3. Quid alii damnati.— Repiciuntur. — Alii opinati sunt Constantinum imperatorem dedisse primatum Episcopo Romano, propter canonem Constantinus, d. 96. Ita posuit Marsil. de Padua, damnatus a Joann. XXII in sua quadam Extravaganti, refertque Turrecremata, libro 2, capit. 42, et libro 4, in fin. Idem putavit Joannes Huss, damnatus in Concilio Constantiens., sess. 14, contra quos illud etiam sufficit, quod plane ostenderimus exemplis antiquis Romanorum Pontificum, hunc primatum Ecclesiae Romanae esse multo antiquiorem. Imo et ipse Constantinus in illo eodem canone confitetur, principatum sacerdotum et christianae religionis caput ab Imperatore Coelesti institutum esse; quocirca, quae ibidem Constantinus Pontifici Romano largitur (nihil modo de illius canonis auctoritate disputando) partim ad dominium temporale spectant, partim ad executionem dignitatis pontificiae, non ad ejus institutionem. Nam, licet ante illa tempora Episcopi Romani in totam Ecclesiam haberent auctoritatem, attamen ob persecu- tiones et alia impedimenta, non poterant ut oportebat sua uti potestate, et Ecclesiam totam gubernare, quo ut facere liberius possent Constantinus curavit.
4. Quid Lutherus, qui etiam expugnatur.— Aliter finxit Lutherus dignitatem hanc a Constantino IV manasse, prolato ex Platina testimonio, in Vita Benedicti XIT; sed eadem certitudine Lutherus excluditur ex traditione dicta, et aliis quae ante adduximus; Platina vero solum refert habere olim Imperatores jus quoddam confirmandi Pontificum electiones, cui Constantinus IV suo tempore cessit; illud porro jus, non nisi concessione et beneficio Sedis Apostolicae habuerat, ut infra dicetur.
5. Aliorum responsio. — Reprobatur ut heretica. — Alii autumant primatum fuisse concessum Episcopo Romano ab universa Ecclesia in Nicaeno Concilio; ibi namque datum esse privilegium Romanae Sedi, ut in gravioribus causis ad illam ex universa Ecclesia posset appellari. Unde Melchiades Papa, epistol. ad Episcopos Hispaniae; Damas., epist. ad Prosperum ; Zozimus, epist. ad Episcopos Africae, cujus verba in Concilio sexto Carthaginensi habentur; et Julius I, epist. ad Orientales, de hac dignitate tractantes, solum eam referunt in Ecclesiae consuetudinem, Conciliique Nicaeni definitionem, quod senserunt etiam. Africani Episcopi in illo sexto Concilio profitentes se obtemperaturos, si canon ille Nicaenus reperiretur. Idem indicatur in Concilio Chalcedon., act. 16, et Romano quarto, sub Symmacho. Haec vero sententia non solum haeretica est, sed ex ipso usu et traditione plane convincitur falsitatis, atque ex ipso etiam Concilio Nicaeno impugnari potest. Nam, ut supra vidimus, in plerisque aliis canonibus pronunciat veterem esse consuetudinem ut inter omnes Episcopos Romanus primatum habeat; nullam ergo dignitatem vel potestatem Concilium illi attribuit. Sed, ut paulo ante dicebamus, ante Constantini et Concilii Nicaeni tempora aliunde attributam exercere non poterat; declaravit itaque Concilium Nicaenum, postulante Ecclesia, ut Romanus Pontifex, quoad punctum ilIud de appellationibus, suam potestatem exequeretur. Adde praeterea Pontifices Summos omnibus regulis fidei fuisse usos ad suam dignitatem confirmandam, Evangelii testimoniis, traditione, Conciliorum decretis; neque oportere, ut omnibus simul regulis semper utantur, sed illa quae pro temporum opportunitate, et eorum, ad quos sermo est, capacitatc, videtur utilior et accommodatior: et quoniam res semel in Conciliis definitae solent expressius et clarius retineri, ideo saepe allegant Concilii definitionem, non instituentem, sed veritatem declarantem ; sic Nicolaus Papa, epistol. ad Michaelem imperatorem : Hec, ait, privilegia a Christo Domino sunt donata, a Synodis celebrata et honorata; et Joann. Il, epistola ad Justin., postquam dixerat Ecclesiam Romanam caeterarum omnium esse matrem, subdit : Sicut Patrum regulee et principum statuta declarant.
6. Responsio ultima erronea. — Ejus fundamentum. — Alii denique, quamvis admittant pontificiam dignitatem semper fuisse in Ecclesia, nullumque omnino initium reperiri posse post Apostolorum tempora, negant tamen ab ipso Christo manasse, sed a Petro, et reliquis Apostolis, judicantibus expedire ut Hierarchia Ecclesiae ad urum caput revocaretur. Fundamentum desumunt ex eo, quod Romanus Pontifex frequenter vocatur Petri Vicarius, ut cap. Ego Ludovicus, d. 53, et seepe alias, quasi vices illius suppleat, et ideo ab eo sit institutus ; namque Julius I, Epistol. 1, aperte docet Apostolos voluisse Ecclesiam homanam habere primatum ; imo, quod difficilius est, Anacletus Papa, epist. 2, affirmat Apostolos voluisse Petrum habere primatum. Sed haec sententia etiam erronea est, et fundamento destituta.
7. Prima assertio de fide.—Ostenditur auctoritate. — Ad Julium et Anacletum in num. praeecedenti. — ltem ratione suadetur assertio. — Ad funda mentum in num. pracedenti — Dico ergo primo : dignitas Summi pontificatus, quae hactenus semper fuit in Episcopo homano, non ab hominibus, sed ab ipso Christo immediate creata est, et ex ipsius praecepto et institutione continenter perseverat. Conclusio est de fide, ad quam confirmandam non oportet alia inducere quam quae dicta sunt in praecedentibus sectionibus duabus; etenim in prima ostendimus Christum Dominum in Petro illam dignitatem instituisse; in secunda, statuisse etiam ut Petio succederetur. Hinc Gelasius Papa, in Concilio 7O episcoporum , Romanam Ecclesiam asserit a Christo Domino habere primatum ; et Anacletus, epist. 3, negat expresse ab Apostolis habuisse. Unde cum alio in loco dicit Apostolos ita voluisse, loquitur necessario de voluntaie consentiente in primatum Petri, non de constituente; eodemque modo potest exponi Julius, quamvis etiam aliam admittat expositionem. Ratio vero conclusio- nis data est a nobis, sect. 2 disputat. praecedentis, ubi ostendimus Christum Dominum voluisse et instituisse regimen monarchicum, quod esset maxime conveniens ipsi Ecclesiae : quare mirum est dictos auctores fateri ex traditione etiam apostolica primatum hunc maxime convenientem esse Ecclesiae, et non ad Christum, sed ad Apostolos illius institutionem velle revocare; cum praecipue ad Ecclesiae fundationem pertineat, neque possit talis primatus consistere absque speciali Spiritus Sancti assistentia, quae nonnisi ex ipsius Christi promissione et institutione haberi potest. Dicitur autem (ut omnibus quae ultima sententia afferebat satisfaciamus ) Pontifex RHomanus Vicarius Petri, non proprie; nam verius ac magis proprie dicitur Vicarius Christi, ut loquitur Concilium Lugdunense sub Leone X, et habetur cap. Ubi periculum, de Electione, in 6; et Bernard., lib. 2 de Consideratione ad Eugenium; solum ergo habet verum ille dicendi modus, quatenus Romanus Pontifex sedet in cathedra et sede Petri, et veluti personam ejus sustinet, non quia ab ipso sit institutus.
8. Secunda assertio et notatio pro ea probanda. — Dico secundo: dignitas Summi pontificatus, a Christo Domino instituta, cum episcopatu Romano conjuncta fuit ex Petri saltem jussu , atque ideo ex ejus institutione manavit. Ut probetur assertio, notandum, licet Christus Dominus pontificiam hanc dignitatem instituerit, antequam in coelum conscenderet , attamen non constare praeciperetne tunc ut qui esset Pontifex, sedem suam haberet homae, vel loco alio, imo nec constare ut esset episcopus ordinarius alicujus privati episcopatus ; sic plane perseveravit Petrus toto tempore, antequam Antiochiae sederet; postea vero dignitatem pontificiam conjunctam habuit cum eo episcopatu, quem deinde mutavit et annexuit cum Romano, quo illum divinis praeordinationibus (ut ait Leo) anteibant, et honor potestatis et gloria passionis. Constat ergo has esse duas dignitates diversas et separabiles de se, universalis episcopatus, videlicet, et privatus, seu ordinarius urbis ; cum ergo hae duae semper conjunctae fuerint, et qui in una succedit Petro semper in alia succedat, necesse est illas duas dignitates ex voluntate et instituto alicujus habentis potestatem hactenus semper manere conjunctas; ergo saltem ex ipsa Petri, si de Christi voluntate minus constat, de qua statim erit dicendum. Nam illae duae tantum praecesserunt voluntates, a quibus haec conjunctio potuerit manare. Neque enim fingi potest ab universali Ecclesia aut a Concilio alio manasse; quamvis credatur verisimile in eam rem etiam caeteros Apostolos consensisse, ut Julius I in dicta epistola insinuabat. Atque hanc conclusionem intendit Gregorius, lib. 6, epist. 37, dicens: Ipse sublimavit sedem , in qua quiescere etiam et preesentem vitam finire dignatus est. Confirmatur, nam Clemens, epistola prima quam Anacletus et Alexander, in suis quibusque epistolis magna veneratione recipiunt, et Damas., in vita Clementis, scribunt Petrum elegisse sibi successorem ipsummet Clementem , cui potestatem ligandi atque solvendi, sibia Domino traditam, dedit, et Episcopum Romanum esse voluit ; quod etiam confirmat Tertullianus de Praescript. haeret. ; et Rufin. in prolog. ad Recognitiones Clementis, aut cujusvis antiqui auctoris sit opus. Ex quo facto constat Petrum conjunxisse dignitatem pontificiam cum episcopatu Romano, eodem autem modo quo Petro successit Clemens, sive id fuerit immediate, sive post Linum vel Cletum, de quo opiniones circumferuntur ; eodem, inquam, modo Clementi successit Anacletus, et huic Evaristus, et sic de caeteris, quos Irenaeus, libro secundo, capit. 30, usque ad sua tempora duodecim numerat. Et Augustinus, epistol. 165, usque ad sua recenset quadraginta, nos vero.230 numerare possumus ; quos habuisse semper eumdem episcopatum eumdemque modum dignitatis, confiematur a signo, ex fidei scilicet integritate quae semper in Romana Sede perstitit, ad quam nunquam potuit accessum habere perfidia, ut Cyprian. ait libro primo, epistola 3; sed incorruptam semper servavit Patrum auctoritatem et traditionem, ut ait Hieronymus, ad Damas. Alia vero sedes fere omnes haeresibus faedatae sunt, praecipue patriarchales ; et maxime Constantin., quae de primatu contendere ausa fuit. Hoc nimirum signo facile intelligitur privilegium Petro concessum : JVon deficiet fides tua. in hanc sedem fuisse translatum, quia nimirum illi conjuncta est ea dignitas cui tale privilegium debebatur. Tandem ratio afferri potest, quia expediebat Summo Pontifici certam quamdam et statam habere sedem, ut mox dicemus. Atqut dubitari non potest quin Fetrus, ut pontifex Summus , eam designare potuerit ; ergo, etc.
9. Secundum dubium in hac sectione.— Sed jam occurrit secunda quaestio, num. 1 adducta, an annexio haec principatus Petri ad Sedem Romanam, quam a Petro dicimus fuisse ortam, ita sit auctoritate ejus constituta, ut ab ipso solo manaverit; an vero ex Christi praecepto et auctoritate id egerit; cum enim de hoc nihil de fide certum habeamus, varia opinantur Theologi. Scotus, 4, d. 94, q. 2, art. 5, dixit totum hoc negotium esse de jure humano, atque adeo in pote:tate Summi Pontificis situm disjungere dignitatem pontificiam ab episcopatu Romano, sicut potest erigere Ecclesiam quamlibet in patriarchalem, et jam erectam sua dignitate privare, si expediverit ; cujus sententise esse videtur Paludanus, tractatu de Potestate Papae, art. 29 et 4; Armach., 1l. 2, c. 13 et f(4, et alii quidam. Contrariam sententiam tenent Cajetanus, opusculo de Potestate Papae, c. 13 et 14; Can., 1. 6 de Locis, c. 4, et c. ult., ad 10; Turrecrem., cap. Sacrosancta, d. 22.
10. Tertia assertio lipartita, de qua Bellar., l. 4 de Pontif., c. 4. — Suasio prioris partis. — soniasio posterioris insufficiens. — Melior suasio. — Dico nihilominus tertio : quamvis conjunctio summi pontificatus cum Romana Sede ad primariam hujus dignitatis institutionem non pertincat, neque videatur a Christo Domino ante ascensionem in caelum ordinata, probabilius tamen et magis pium videtur, Petrum ex ipsius Christi Domini praecepto et voluntate illam instituisse. Prior pars et ex dictis et per se videtur satis manifesta; constat enim accidere huic dignitati, per se loquendo, esse cum hoc vel illo episcopatu privato atque loco conjunctam ; non enim exiguo tempore vixit Petrus Summus Pontifex sine certa sede; atqui si interim, permittente Deo; ab Herode fuisset occisus, habuisset profecto successorem, qui tamen ex vi successionis Episcopus Romanus non esset. Quod vero ante ascensionem Christus Dominus nihil de hoc ordinaverit, patet, tum quia nihil tale habemus ex Scriptura vel traditione ; tum ex eo quod Petrus sedem fixit primum in una Ecclesia, postmodum in altera; tum tertio quia nulla apparet ejus rei necessitas. Posterior deinde pars assertionis confirmari solet illis Pontificum testimoniis, quibus conficitur Romanum Pontificem jure divino, et ex Christi Domini institutione, habere primatum Ecclesiae. Verum quae hoc tantum exprimunt, minime urgent, neque hanc conclusionem ii pontifices intendunt, sed primam tantum, cu- jus signum est, quia semper confirmant suam sententiam illis Evangelii verbis: 7uwes PeIrus, et: Pasce oves meas. Alia nihiloninus legimus Patrum et Pontificum testimonia, quae indicant post ascensionem fuisse Petrum de hac re peculiariter a Christo instructum et monitum. F[ta sentit Innocentius III, cap. Per venerabilem, Qui filii sint, etc., ubi dicit Romam elegisse Dominum; ac retert historiam, quod Petro urbe egredienti Christus occurrerit, ad illamque revocaverit ; cujus etiam historie meminit Ambrosius, orati. contra Auxent., et l. 5, epist. 32, indicatque Athanas., Apolog. de sua fuga, et refert Egesipus, lib. 3 de Excidio Hierosol., c. 2. Unde Marcell. Papa, epistol. 2 ad Episcopos per Antiochiam constitutos, quae habetur cap. Aogamus, 24, q.1, dicit Petrum, jubente Domino, sedem Antiochiae Romam transtulisse. Leo etiam Papa, sermone Sanctorum Petri et Pauli, Augustinus et alii Patres saepe asserunt, peculiari Dei ordine factum, ut cathedra Petri Romae collocaretur. Congruentia afferri potest, quia sicut oportuit Summum Pontificem esse unum et certum, ita oportuit habere certam et immobilem sedem, ut removerentur seditiones et scandala, et facilius posset tota Ecclesia ad suum caput accedere; oportuit ergo hanc designationem fieri ipsius Christi Domini auctoritate. Quia si sola Petri, ut Summus Pontifex erat, voluntate fieret, alterius etiam pontificis voluntate mutari aliquando potuisset. Unde etiam sumitur probabilis conjectura, nam si haec res pure humnana esset, aliquando, vel in Conciliis generalibus, vel a Pontificibus civersarum nationum, vel regibus etiam aut imperatoribus facta fuisset mutatio ; cum ergo id nunquam in Ecclesia acciderit, signum est negotium hoc divinum esse, et non prorsus humanum ; quod vero electa fuerit Romana civitas potius quam alia, licet ex Christi Domini arbitrio potissimum pendeat, suam quoque habet congruentiam, nimirum propter amplitudinem urbis ; tum etiam propter Sanctorum martyrum et principum Apostolorum sanguinem ibi effundendum; tum denique ut Dei potentia et fidei efficacia magis ostenderetur, ut quee fuerat magistra erroris, fieret discipula veritatis, ut Leo Papa notavit, et bene D. Thomas, 3 p., quaest. 36, art. 7, ad 3.
11. Objectio solvitur. — Dicet quis aliquando fuisse mutatam Romanam sedem, proindeque non esse de jure divino. Respondetur praesentiam Summi Pontificis fuisse per aliquot annos in Gallia, sed verum episcopatum semper fuisse Romae ; nam, licet Summi Pontifices habitarent Avinione, semper tamen perseverarunt Romani Episcopi , nullusque alius praeter ipsos per id tempus eam sedem occupavit. Urgebis: si de jure divino Summus Pontifex Episcopus est Romanus, ex eodem jure Romae residebit, cum quisque Episcopus jure divino residere debeat in propria dicecesi : consequens est contra id quod conügit aliquando, ac contingere necesse esset, si Roma vastaretur. Fateor teneri Papam, si commode possit, regulariter residere in Romana diaecesi; illud enim et ad bonum regimen privati episcopatus, et ad totius Ecclesiaa commune, postulatur ; at vero ob temporum calamitates coguntur ipnterdum Pontifices abesse , aut certe principum potentia coacti, ut forte accidit, quo tempore Romana curia erat in Gallia. Quod dicitur de urbis vastatione !, credibile est Deum nunquam permissurum, ut portae inferi contra eam praevaleant, ob sanctorum Petri et Pauli successionem, sedis Apostolicae dignitatem, ac Ecclesiae totius utilitatem; et ita intelligimus seepe fuisse praeteritis temporibus divinitus servatam, praecipue tempore Leonis Papae, ut habet historia vulgata. Unde Chrysostomus, 2 ad Thessal. 2, docet regnum Romanorum duraturum usque ad Antichristum, eumque contra Romanum Pontificem potissime pugnaturum. Idem Hieronymus, epist. ad Algasiam, quaest. 11; Lactantius, hhbr. 7, cap. 25; Tertullianus in Apologia; Augustinus, 20 Civit., cap. 19. Plura vide in Waldens., libr. 2 de Fide, cap. 41; Roffensi, art. 25; Driedone, lib. 5, cap. 3, part. 2 et 3; Echio, lib. 1 de Primatu Petri, c. 13, et contra Luther., c. 29 et 30; Pighio, libr. 3 Hierarch., c. 12; Turrecrem., libr. 2, cap. 36 et 40, et aliis non paucis.
Sectio 4
An et quomodo summus pontifex eligi debeat ab hominibus
1. Arguitur in contrarium. — Confirmatio. — Oritur ex praecedenti sectione praesens difficultas : nam si pontificia dignitas ab ipso Christo Domino immediate est instituta, fieri non potest ut ab hominibus conferatur : omnes ergo Pontifices , qui ab bominibus post Petrum creati sunt, veri pontifices non erunt. Confirmatur !: nam si Pontifex ab hominibus eligitur, ejus potestas erit inferior, quam illa tota congregatio hominum, a quibus eligitur, quod est contra Pontificis dignitatem : sequela patet, quoniam ita accidit in omni republica, quae suos sibi eligit magistratus; hi enim toti reipublicae semper sunt obnoxii, ab eaque dependent.
2. Notabile pro resolutione. — Duo sunt in hac materia distinguenda. Alterum est designatio personae, alterum collatio potestatis et dignitatis : quae duo interdum conjunguntur, ut cum Christus Dominus personam Petri designavit et elegit, illique potestatem contulit; interdum vero separantur, ut cum rex aliquem in episcopum nominat, personam quidem designat, non vero impertitur dignitatem, sed Pontifex nominationem regiam approbando, dignitatem confert. Quo posito,
3. Prima assertio. — Objectio. — Dico primo: quando Pontifex Summus creatur, electores personam designant, solus autem Christus immediate confert dignitatem et potestatem. Conclusio est certa, ex his quae in praecedenti sectione dicta sunt ; hoc enim volunt Pontifices et Patres, cum pronuntiant Romanum Pontificem habere a Christo Domino potestatem. Item Papa Vicarius est Christi ; sicut ergo pro-crex immediate ab ipso rege instituitur, ita et Papa, qui est veluti pro Pontifice Christo, ab ipso creatur. Praeterea, si Ecclesia praeberet haric potestatem , josset illam limitare vel augere, vel modum illi praescribere , ut solet Pontifex , cum Episcopos creat. Tandem ostensum est supra, et ostendetur in sequentibus, Christum non dedisse hanc potestatem toti Ecclesiae ; ergo nec ipsa potest illam dare. De hac porro conclusione legatur Turrecrem., lib. 2, cap. 44; Cajetanus, opusculo primo de Auctoritate Papae, c. 13, et 2 part. Apolog., capit. 22; Turrian., 1 contra Centur., capit. 18. Solum notandum, Christi Domini concessionem , quamvis respectu hujus designatae personae nova sit, attamen ex priori concessione facta Petro originem habere, atque etiam moraliter eamdem esse cum illa ; tunc enim stabili unaque voluntate statuit Christus eam Petro conce- dere, et omnibus ejus legitimis successoribus, id est, loco illius rite et canonice electis seu designatis; qua posita voluntate, necessitate quadam hypothetica, communicatur dignitas rite electo. Dices: quandocumque in electione cujuslibet magistratus duo illa, designatio scilicet personae, et collatio potestaüs, ad diversos pertinent , is qui dignitatem confert, jus habet non conferendi talem dignitatem, si persona designata non sit digna, nec solum jus habet, sed interdum ita facit, ac praesertim Pontifex in confirmatione Episcoporum ; idem ergo faciet Christus Dominus in electione Pontificis ; ergo cum nunquam constet an persona dgna sit et sufficiens ad illud ministerium, si ex vi electionis humanae non habet potestatem, sed expectanda omnino est Christi collatio et veluti contirmatio , nunquam satis constabit an Papa electus, verus sit Papa.
4. Erronea quorumdam vresponsio. — Aliorum error. — RHefutantur utrique. — Vera responsio. — HRespondeo propterea errasse quosdam haereticos, dicentes electum non fieri verum Papam, nisi sit vir probus. Confirmantque, quia prius interrogavit Christus Dominus Petrum an se diligeret. Imo dixerunt alii non fore verum Papam, nisi praedestinatum, eademque ratione addere possent verum non esse nisi sit doctus, et habeat caetera omnia quae necessaria sunt illi muneri. Sed haeresis est damnata in Concilio Censtantiensi, et in genere contra illam disputatur in materia de Sacramentis et de clavibus, et alibi. Itaque certum est, ut Deus conferat infallibiliter hanc dignitatem, nihil aliud requiri quam personam simpliciter capacem ejus legitime electam fuisse , sive digna sit, sive indigna; nam Deus ob majus Ecclesia bonum ita statuit atque exequitur, quia multo esset majus Ecclesiae incommodum carere saepius vero capite, semperque posse dubitare de illo, quam habere interdum infirmum. Neque in hoc est eadem ratio de Deo et hominibus ; tum quia homo est tantum dispensator, Deus vero dominus ; tum etiam quia certo constare potest, quandone homo confirmat praesentationem, in Deo autem constare non posset absque speciali revelatione, quam non oportuit jugem esse in Ecclesia ; tum denique quia homo nequit insufficientiam alterius hominis electi supplere instar Dei, qui per pravum vel indoctum Pontificem potest, si velit, aeque bene providere Ecclesiae , ac per alium quantumlibet dotibus ornatum. Porro autem Christus Petrum rogavit, an se amaret, non quia fundare vellet illam potestatem in charitate, tanquam necessario fundamento, sed, gratia exempli, ut pastores intelligerent quales esse deberent, et rectores quales ab eis oporteret eligi, ut Augustinus ait de Agone Christiano, c. 30; Chrysostomus, 1. 2 de Sacerdotio, et Leo Papa, serm. 3 de Assumpt. sua. Difficultas vero est, an requiratur in eligendo Pontifice character vel fides, ut Christus Dominus illi eonferat dignitatem ; de quo infra occurret locus.
5. Secunda assertio ejusque probatio. — Dico secundo : potestas eligendi et designandi personam data fuit hominibus. Est certa et necessaria, ut patet ex usu Ecclesiae, et quia expediens fuit hominum Excclesiam humano modo gubernari , quoad fieri posset, nec erat consentaneum statui legis gratiae et fidei, ut semper de coelo expectaremus signum ad cognoscendum quem eligeret Dominus.
6. Tertia assertio probatur. — Dico tertio: modus eligendi Pontificem non fuit a Christo Domino praescriptus, sed Ecclesiae commissus est. Conclusio est certa. Nam constat varium fuisse in Ecclesia hujus electionis modum : si autem Christus modum determinasset , ille idem et unicus fuisset semper in Ecclesia retentus. Antecedens patet ; nam Petrus qui fuit primus Papa, successorem sibi delegit Clementem, ut constat ex ipsius Clementis epistolis, et ex secunda alia Alexandri I Papae ad Orthodoxos, et ex epistola Joannis III ad episcopos Germaniae, ex cap. Si Petrus, et cap. Unde, 8. q. 1.
7. Objectio contra assertionem. — sSolutio Turrecrematee rejicitur. — Sed contra, nam Clemens revera non fuit secundus pontifex a Petro; non ergo ab eo fuit electus. Antecedens sumitur tum ex canone missae, ubi Linus et Cletus ante Clementem numerantur ; tum ex variis Patribus et histcriis. Irenaeus enim, lib. 3,c. 3, Anacletum post Linum censet, deinde Clementem (ubi irrepsisse arbitror nominis errorem, ut pro Cleto Anacletum posuerit) ; idem sentit Hieronymus de Scriptoribus ecclesiasticis in Clemente ; Eusebius vero, lib. 3 Histor., c. 14, Linum post Petrum collocat, tum Clementem ; idem habet Augustinus, epist. 165. Jam vero Epiphanius, serm. 27, et Platina, Linum et Cletum prius numerant. Propter haec Turrecrem., 1. 2, c. 51, negat Petrum elegisse Clementem qui sibi succederet, solumque nominasse illum, ut postea eligere- tur. Sed hoc manifeste facit contra dicta ipsorum Pontificum in citatis epistolis:
8. Ferior responsio duplez. — Unde dicendum est, vel Clementem fuisse quidem a Petro electum, statim vero post mortem Petri renunciasse ac noluisse succedere, quod sentit Epiphanius supra; vel certe probabilius Clementem de facto immediate successisse Petro; ita Damasc. , in Pontificali; Tertullianus, de Praescript. Haeret.; Ruffinus, in praefatione Recognitionum Clementis ad Gaudens. Et indicant Pontifices citati !, ac Leo II in Epistol. decretal. Linus ergo extitit coadjutor Petri, eo vivente, Romanamque Ecclesiam gubernabat illo absente, ipsique ante Petrum defuncto Cletus in eodem munere suffectus est; tandem vero, mortuo Petro, Clementis ejus successoris Cletus itidem quamdiu vixit coadjutor fuit; ob idque hi duo inter Episcopos Romanos numerantur. Vide Turrian , l. 3contra Centur., c. 10. Post Petrum vero nullus Pontificum sibi eligit successorem, quamvis Epiphanius supra id videatur tribuere Lino et Cleto. Sed et sub dubio loquitur, ac potius de consecratione episcopali, quam de jurisdictionis potestate; quare, licet non sit omnino certum, probabilius tamen est quod statuimus. Itaque in initio Ecclesiae electio Summi Pontificis a clero Romano, et Episcopis qui Romae essent, peragebatur, ut colligitur ex Cypriano, l. 4, epist. 2. ubide electione Cornelii loquitur; et Eusebio, l. 6 Histor., c. 21, dum de Fabiano scribit; atque etiam Damaso, in Pontificali.
9. Quorumdam laicorum consensus, olim in electione papee. — Expectabatur autem in hac electione populi consensus, non ut suffragia ferret in electione, sed testimonium vitae et morum ejus, qui eligebatur: de quo vide cap. Cum longe, d. 63, et cap. Electionem, d.19; et Cypr., lib. 1, epist. 4, et lib. 2, epist. 5. Postea vero etiam consensus Imperatorum coepit expectari, ita ut non censeretur omnino firma electio, donec imperator assentiret ; quod privilegium interdum fuit per tyrannidem usurpatum, ut ab Henrico V, tempore Paschalis secundi; interdum falso confictum, ut de quodam Othone refertur, cap. In Synodo, dist. 63; interdum vere datum ab ipsis Pontificibus, ut de Carolo Magno et Pipino habetur, cap. Adrianus, eadem dist. 63; quod statim renuntiavit Ludovicus eorum successor,
10. Nunc dictus consensus non attenditur.— Tandem vero Adrianus II statuit ut in electione Pontificis nullius saecularis principis consensus observaretur; atque etiam, propter abusum, consensus populi praetermissus fuit ; per se ergo hujusmodi laicorum consensum nunquam fuisse necessarium, constat ex Concilio Romano sub Symmacho Papa, ex 6 Synodo generali, et multis quae congerit Gratianus, illa dist. 63 et 34; postmodumque Gregorii VII et Urbani tempore, electio Romani Pontificis cardinalibus commissa est, ut patet ex cap. Zn nomine Domini, dist. 23; et c. 1, d. 71, et cap. Licet exemplo, de Electione, et cap. Ubi periculum, eodem titulo, in 6; et Clementina Ne Romani, eodem titulo; et ex Concilio Constant., sess. 8, ubi damnatur Wiclef. , qui hanc cardinalium electionem negabat esse legitimam, de quo Walden., 2 Doctrin. fidei antiquae, art. 3, cap. 39; Ivo Carnot., 3 decret.; Hugo de S. Victore, l. 2 de Sacramentis, p. 3, c. 14. De origine vero et dignitate cardinalium, vide Turrecremat., Pighium et Paludanum supra citatos, Villa Diego, et alios in tom. 13 Tractatuum, p. 2.
11. Quarta assertio lipartita.— Prior pars probatur. — Dico quarto: ad Sedem Apostolicam praecipue spectat praescribere et ordinare modum eligendi Summum Pontificem ; quod si de eo nihil esset statutum, et sedes vacaret, electio ad omnes Ecclesiae Episcopos pertinebit. Priorem partem bene docuit CaJetanus, probaturque primo, quia modus eligendi Pontificem, qui nunc est in Ecclesia, praecipue fundatur in legibus et statutis ipsorum Pontificum; ergo ipse usus Ecclesiae docet hoc pertinere ad Summum Pontificem. Secundo, cum Papa sit Ecclesiae caput, in eo est suprema potestas gubernandi Ecclesiam ; ad eum ergo spectat providere in rebus maxime necessariis. Una vero ex his, et gravissima est electio Summi Pontificis; ergo, etc. Tertio , quia vix alia ratione potuisset continuari legitima successio Pontificum ab initio Ecclesiae usque ad hoc tempus. Nam si solus Pontifex non potuisset modum electionis praescribere, pertinuisset hoc ad universam Ecclesiam, seu Concilium generale ; nun- quam autem per longam annorum seriem quicquam est de hac re statutum aut ordinatum in Concilis generalibus ; signum ergo est a principio Pontifices Summos auctoritate propria statuisse modum electionis, qui pro ratione aut necessitate temporum retentus fuerit, vel eadem auctoritate mutatus, tandemque permanserit is qui nunc viget in Eeclesia ; atque in Conciliis generalibus est confirmatus, duobus videlicet Lateranensibus , sub Nicolao I et Alexandro III, et in Lugdunense uno, alteroque Vienensi. :
12. Objectio prima, ex Palud. et Turrecrem. — Vera resolutio. — Oppones : si haec potestas apud Pontificem resideret, posset utique nunc sua auctoritate hunc eligendi ritum abrogare, et novum introducerce ; item posset cligere successorem sibi, et statuere ut omnes in posterum idem praestarent, aliosque electionis modos tollere; denique posset electionem commiittere solis laicis. Propter haec et similia Paludanus, de Potestate Ecclesiae, sentit contra hanc conclusionem, et in idem inclinat Turrecr., c. 51, asserens periculosum esse, si unius hominis judicio, quod falii ac fallere potest, Summi Pontificis electio credita sit. Unde distinct. 79, cap. ult., Summi Pontificis electio sacerdotibus et spiritualibus de populo commissa dicitur. hespondetur tamen mirandum non esse potestatem hanc uni homini esse datam, cui Christus Dominus totam Ecclesiam tradidit, quia sicut existimamus non permissurum Deum tantae potestatis abusum in magnum Excclesiae detrimentum , ita credendum est non permissurum ut circa electionem Pontificis aliquid decernatur, quod intolerabilem errorem contineat.
13. Ad primam objectionem. — Unde ad primam objectionem respondeo, non videri dubium quin possit Papa modum eligendi, qui nunc viget in Ecclesia, mutare, ut bene defendit Cajetanus et Victoria contra Paludanum ct alios; ac suadetur, quia non est minor potestas hodie in Pontificibus quam fuerit in antiquioribus ; ergo, sicut illi mutarunt antiquam eligendi formam, ita et hi inutare poterunt; item forma haec, sive modus eligendi, non est divini juris, ut ostensum est; ergo positivi; potest autem Papa mutare omne positivum jus; ergo, etc. Tandem adversarii admittunt posse inverti hunc modum a Concilio generali; ergo potius a Papa, qui superior est, poterit inverti. Imo, quod Paludanus et alii aiunt, Concilium generale, sede va- cante congregatum, posse eligendi modum sine Papae auctoritate innovare, verisimile mihi non est; tum quia totum illud Concilium inferioris potestatis est quam Pontifex, cujus auctoritate est modus ipse introductus et confirmatus; tum quia, ut ostendimus, hoc negotium non est per se primo commissum Episcopis, sed Pontifici, et ideo postquam ab eo semel decretus est, ab omnibus Episcopis servandus venit, nisi forte cardinales sua eligendi potestate adeo abuterentur, ut in legitima electione Summi Pontificis non convenirent : talis enim eventus jam ad secundam partem conclusionis positae revocaretur.
14. Ad secundam objectionem in mum. 12 responsio Victorie. — Ad secundam illationem , quidam facile concedunt posse Pontificem nominare sibi successorem. Ita Victor., relect. 2 de Potestate Papae, quaest. 2, num. 2 et 3, ac potest colligi ex Symmacho, cap. $i transitus, dist. 19. Ratio vero sumitur ex argumentc facto, nam ad Papam spectat definire modum quo sibi succedatur; sed unus eorum est ut antecessor successorem nominet, qui neque includit repugnantiam , nec apertam prae se fert indecentiam ; ergo, etc. Confirmatur. Quoniam Papa statuere valet ut, eo vivente, eligatur successor ad eum modum, quo pro imperatore eligitur; valet praeterea hanc nominandi Pontificis praerogativam uni soli personae concedere, ut Ostiensi Episcopo, verbi gratia potest item indulgere Episcopo, ut eligat sibi successorem, cap. Petisti, 1, quaest. 1, et 8, quaest. 1, non semel ; ergo et ipse idem poterit efficere ; cur enim non sibi tribuat quod aliis potest ? Denique ostendimus Petrum id egisse, neque constat permotum fuisse singulari privilegio aut revelatione : fecit ergo ex ordinaria potestate.
15. Contra Victoriam Cajet., etc., et Azor., tom. 9. lib. 4, cap. b, q. 3. Forum fundamentum infirmum. — Alterum fundamentum ex Cajetano. — Probatur fundamentum. — Confirmatur traditione.—Ad cap. Si transitus, in n. praeced. — Contrariam sententiam sequuntur Cajetanus, Turrecrem., Paludanus supra; citatur etiam Cardinalis, c. In nomine Domini, d. 23, capit. Si Petrus, 8, quaest. 1; Armach., lib. 1, c. 15 et 19. Eorum aliqui fundamentum porunt, quod eligere successorem sit prohibitum jure divino omnibus Ecclesiae praelatis, ut colligitur ex Hilario Papa, cum Concil. Romano, cap. Plerique, 8, q. 1. Non est vero firmum fundamentum, quia prohibitio juris divini non satis constat; imo hoc ipsum est quod quaeritur; ac praecipue quia de aliis episcopis non liquet ea prohibitio, unde ex privilegio id plane valent; textus vero adductus contra eos agit qui propria auctoritate id usurpabant, ac si jure possent, ut ecclesiastica beneticia in haeredes transmitterent ; alia vero ratione utitur Cajetanus, quod successor nulliter electus sit a Papa, ne duo Pontifices simul dentur; mortuo autem pontifice eligente, non obliget electio, quae in vita ipsius effectum non habuit, ut videre licet in privatis episcopis ; quae profecto ratio efficax non est; constat enim Christum Dominum potuisse potestatem Pontifici concedere, ut ipse designet personam cui immediate post mortem suam Christus ipse jurisdictionem pontificiam concedat. Unde vero non ita concessisse probabitur? Aliud ergo fundamentum satis probabile, est hanc potestatem eligendi successorem non fore futuram in aedificationem, sed in destructionem; nam facile eveniret ut hereditate possideretur Sanctuarium Dei. Quod perpetua etiam traditio confirmat ; nullum enim pos: Petrum legimus id fecisse ; cum tamen multi casus occurrerint, in quibus id videri posset Ecclesiae maxime opportunum ad vitanda schismata, etc. Unde, juxta hanc sententiam , dicendum, Christum Dominum statuisse ut electio Pontificis per clerum fieret, quod Anacletus etiam indicat, c. ult., d. 70, modum tamen praescribendum reliquisse Summo Pontfici. Nec vero Symmachus in alio textu affirmat Papam nominare sibi successorem, sed posse agere cum electoribus de persona aptiori et digniori, ut ad id muneris eligatur ; nam olim electores cum Pontifice, ut bene exponit Glossa, de successore deliberabant.
16. Auctoris judiciun de responsionibus in n. 14 et 15. — Ad primam objectionem in num. 12. —Propositae opiniones duae habentur probabiles. Ego tamen nec simpliciter concederem dictam potestatem Pontifici, nec negarem simpliciter; potest ergo Papa ordinare modum electionis, justum tamen et utilem Ecclesiae , quique non sit in destructionem ejus, sed in aedificationem ; quare si teniarct praedictum eligendi modum tanquam ordinarium praescribere , is minime valeret, neque esset observandus, quia plane vergeret in perniciem Ecclesiae ; unde apertam contineret injustitiam : attamen si in raro casu, urgente aperta Ecclesiae necessitate, id faceret, juste faceret, legitimaque potestate uteretur, ut arbitror, ut rationes pro Victor. factae probant: et per haec respondetur ad tertiam illationem, negando sequelam, scilicet, fieri posse ut Sns potestas eligendi solis laicis committatur, nam esset intolerabilis abusus, et grave incommodum Ecclesiae, quod etiam contrarius Ecclesiae usus confirmat ; ac licet ad electionem laici nonnulli admittantur in casu urgente, non videtur extra Pontificis potestatem situm esse.
17. Posterior pars assertionis impedit sententiam pene haereticam. — Ponitur etiam contra Cajetanum. — Secunda pars conclusionis procedit contra opinantes, Pontifice decedente, cum nihil de modo eligendi successorem disposuerit, electionem devolvi ad universam Ecclesiam, seu fideles omnes. Quae sententia est prorsus falsa , et ad errores Lutheranorum accedens, contendentium Ecclesia ministros a populo creandos esse; est praeterea fere impossibilis; quomodo enim .cuncti fideles ad electionem convenirent ? Deinde constat sacerdotum , et praecipue Summi Pontificis electionem ad laicos non pertinere, de quo multa in Decretis, dist. 62, 63 et 89. Videatur etiam Pighius libro primo de Ecclesiastica Hierarchia, c. 13 et 16. Est autem conclusio contra Cajetanum, in Apolog , c. 22, qui vult eo in casu electionem pertinere ad clerum Romanum, quod Papa jure divino sit Episcopus Romanus, et in qualibet Ecclesia , deficiente episcopo; vel superiori alio, qui provideat, electio spectat ad clerum quasi naturali jure, sicut ad principes Reipublicae, attinet principis electio, quando deest successor. Verum ex hac ipsa ratione probatur nostra conclusio, quam Victoria supra, numero 21, defendit ; nam electio capitis cujusvis reipublicae per se pertinet ad primores reipublicae, deficiente successione; sed Papa caput est totius Ecclesiae ; ergo ubi nihil esset 8b eo vel aliis Pontificibus statutum , electio illius pertineret ad principes ecclesiasticos, nimirum Episcopos; ex quo solvitur fundamentum Cajetani; nam cum Papa eligitur, primo et per se eligitur caput totius Ecclesiae, et ideo magis ex hac parte pensandum est, ad quos pertineat electio. Confirmaturque ex can. Si duo, d. 19, ubi decernitur, si duo de papatu contendant, acres sit dubia, illum debere permanere, quem universitatis consensus elegerit, et ita factum esse in Concilio Constantien. notissimum est.
18. Instantia solvitur. Dices difficillime omnes Episcopos convenire, praecipue si careant capite quod cos convocet, ac designet locum, etc. Occurrendum, in rebus humanis non posse omnia incommoda vitari, et casum de quo loquimur, esse rarissimum et in re gravissima, neque eventurum unquam sine magna Eecclesiae perturbatione , ideoque gravissimo etiam remedio illi subvenire oportere, quale est Concilium generale Episcoporum, quod licet difficile congregatu sit in eo casu, non est tamen impossibile, supposito hierarchico ordine Ecclesiae. Nam praeter Episcopos sunt archiepiscopi, primates, patriarchae superiores ; ergo possent praecipere, et convocare inferiores ; supremi vero deberent inter se convenire, quod facile possent, cum sint pauci numero, habeantque jam certa privilegia, et dignitatis ordinem.
19. Dubium de quo Acor, tom. 1, I. e. 5, quaest. 6; Mosconius, l. 1, de oman. Pontif., c. 3. — Sed quaeret ultimo aliquis an electus deheat necessario esse de numero Cardinalium. Constat quidem non fuisse id per se necessarium, attamen usus Ecclesiae ita habet, ac fieri oportet, ut dixit Stephanus Papa cum Concilio, in c. Oportebat, et cap. Nullus, distinctione 79. Nihilominus crediderim, si aliquis extra collegium cardinalium legitime eligeretur, electionem fore ratam et firmam, quia non video quo jure ita revocata sit electio passiva ad personas Cardinalium, ut alias nulla sit habenda.
Sectio 5
An certa fide constare possit hunc hominem esse verum pontificem et ecclesiae caput
1. Sensus quaestionis. — Pars negans suadetur primo.— Secundo.— Tertio.— Quarto.— Sicut in superiori disputatione de Ecclesia, sectione 9, diximus, ut esse possit utilis et infallibilis fidei regula, oportere non solum in confuso illam esse creditam , sed etiam determinate, et in individuo hanc esse, vel illam, quam oculis cernimus, et hoc sensu appellari cisibilem ; ita nunc quaerimus an simili modo verus Pontifex visibilis sit in individuo, et determinate, ita ut non solum credamus esse in Ecclesia unum summum caput, quod Romae suam sedem habet, sed etiam esse hunc hominem quem oculis cernimus. Videtur ergo non posse, quia Deus nunquam id revelavit. Secundo, quia est res humana et contingens, pendens ex testimonio paucorum hominum, et ex multis circumstantiis valde dubiis, ut an sit baptizatus, an rite ordinatus, etc. Tertio, quia est res cui potest subesse falsum ; accidit enim aliquando esse reputatum Pontificem qui talis non erat. Quarto, usu Ecclesiae constat eos, qui verum Pontificem negant in individuo,non existimari haereticos ; unde a Patribus dicuntur non errare contra fidem, sed contra charitatem, scindentes unitatem.
2. Ejus sequaces Cano, Vega et alii.— Verior assertio.—Ostenditur primo, ex Conciliis. —JBSecundo, ex ratione, ab incommodo.— Terlio , ex potestate ipsa papali. — Propter haec argumenta aliqui ex Catholicis negant posse immediate fide teneri, hunc esse verum Pontificem, sed solum certitudine quadam morali , quam sufficere dicunt, ut teneamur illi obedire in omnibus, etiam credendis rebus quas de fide esse definierit. Hi sunt Turrecremata, lib. 4 Summae, part. 2, c. 9, ad finem ; Albertin., de Agnoscend. assert., etc., quaest. 3, ad fin.; Cajetanus 2. 2, quaest. 1, a. 3, in respons. ad 4; Bannez, 2. 2. quaest. 4, art. 10, in prioribus commentariis , dub. 2, ad 2; Cano et Vega, quos reuli, disput. 6, sect. 4, n. 3; Cordub., lib. 1, quasst. 17, 82; Castro, lib. 1 contra Haeres., c. 9, circa medium, a Christian. Axiomata, lib. 2, art. 6, c. 11, et alit. Est vero in his auctoribus nonnulla differentia, saltem in modo loquendi. Quidam enim, etsi negent haberi immediate de fide, hunc Pontificem, verbi gratia, Gregorium XIII, esse verum Pontificem, volunt tamen esse mediate, eo quod ex una de fide, quod rite electus sit verus Pontifex, et altera naturaliter nota, quod hic sit rite electus, colligatur. Verum nos distinctionem hanc alibi confutavimus. Alii dictam conclusionem fidem sapere aiunt ex eodem fundamento, quod ex una de fide, et altera naturaliter cognoscibili eruatur. Itaque uno verbo appellare possunt Theologicam. Alii tandem simpliciter pronunciant ad fidem non pertinere. Mihi tamen placet contraria sententia : atque dico, sicut Christi Ecclesia visibilis est haec numero, ita habere posse hoc numero caput visibile, atque adeo de fide esse, hunc hominem, qui communi Ecclesiae consensione acceptus est ut caput Ecclesiae, cui ipsa tenetur obedire, esse verum Ecclesiae Pontificem Petri successorem. Probatur primo ex Conciliis, atque ante omnia in Bulla Martini V, apud Conci- lium Constantien. disponitur, ab haereticis: qui Ecclesiae Catholicae reconciliari volunt, primum omnium exigendum esse, an credant Papam canonice electum, qui pro tempore fuerit (ejus nomine expresso), esse successorem Petri, et habere supremam potestatem in Ecclesia Dei; est ergo hoc, ut Pontifex supponit, de fide credendum, neque infra certitudinem fidei proponitur res immediate credenda a Pontificibus. Deinde Concilia non distinguunt inter verum Pontificem in communi, et hunc qui nunc sedet cum omni consensione Ecclesia , sed eadem veneratione et fide complectuntur; sic certe Chalcedonense Concilium recipit nominatim Leonem Papam; sexta Synodus, Agathonem. ; Milevitan., Innocentium [L; et sic de caeteris. Secundo, si nunquam constat catholica fide hunc esse verum Pontificem, consequenter neque constare potest hoc esse verum Concilium, quod non minus haereticum esset, quam negare vera esse quatuor Evangelia, ut dixit Magnus Gregorius; siquidem verum Concilium formaliter includit verum Pontificem, atque ob talem inclusionem dicimus nos, tam immediate de fide esse, Christum esse animal, viventem substantiam, atque esse hominem; quare si de fide catholica nunquam esset hunc esse verum Pontificem, neque de tali fide essent unquam ejus decreta, quod est haereticum. Videatur decretum Leonis Papae cap. De libellis, d. 20. Imo neque catholica veritas et certitudo hujus numcero Ecclesiae posset recte consistere, quia haec maxime pendet ex conjunctione cum vero capite, requiritque veros ac legitimos sacerdotes, pastores, et ccclesiasticam hierarchiam; at haec omnia pendent ex eo quod verus et legitimus Pontifex in individuo sit certus, et qua ratione possum dubitare de hoc Pontifice, potero et de antecessore, atque adeo de tota retro serie; ergo de veritate Episcoporum et Cardinalium qui ab his creati sunt; atque ita ruet tota certitudo verae Ecclesia et hierarchici ordinis : quomodo argumentantur haeretici, contendeptes a tempore saltem Urbani Papae defecisse veram successionem ; hinc enim satis sibi videntur inferre jam non posse esse certum, an vere Summo Pontifici succedatur, aut ubi gentium vera Ecclesia visibilis extet. Unde praeterea arguitur tertio ex potestate definiendi res fidei, et obligandi ad credendum definita; impossibile enim est teneri me ad credendum ea quae hic homo definit ut dicta a Deo, nisi etiam tenear ad creden- dum de fide hunc hominem habere a Deo potestatem definiendi, et assistentiam Spiritus Sancti, potestatemque ad me obligandum ut credam quae ipse definit ; hoc autem est plane credere hunc hominem Summum esse Pontificem.
3. Adversariorum evasio. — Rejicitur. — Nec vero intelligi potest, quod quidam respondent, sat esse certitudine morali credere hunc esse verum Pontificem , cum Pontifex solum se habeat ut applicans et proponens fidem, dixerimusque in superioribus, ex parte proponentis sufficere certitudinem moralcm ad credendum ; illud enim verum est considerando res propositas in ratione credibilium, et quatenus alias jam definitae ac certae a proponente proximo seu ministro Evangelii praedicantur ; secus vero est de eo quem oportet me amplecti, ut infallibilem regulam fidei, ejus scilicet materias definientem. Quod declaratur a simili ; ut enim, quae in Scriptura continentur fide divina credantur, non sat est certitudine morali, sed fide catholica oportet credere ipsam Sceripturam esse divinam ; tam est autem regula fidei Pontifex quam Scriptura, ut patet ex disput. 5, sect. 5. Ratio vero est, quia quae in Scriptura continentur vel a Pontifice definiuntur, ut vera sint, non pendent tantum ex eo quod credibile sit, etiam evidenter , hanc esse Scripturam, vel hunc esse Summum Pontificem, sed ex hoc quod vere ita sit ac infallibiliter; oportet ergo tanta cert:itudine credere vere ita esse, quanta creduntur ea quae ipse definit.
4. Aliorum evasio prima. — Exgugnatur. — Propter haec ergo alii negantes etiam, de fide haberi hunc esse verum Pontificem, volunt nihilominus esse de fide hunc hominem, qui certitudine quadam morali in tota Ecclesia habetur verus Pontifex, vere et rite efficere omnia quae eflicit verus Pontifex, et gaudere privilegiis omnibus assistentiaque Spiritus Sancti Petro et legitimis successoribus ejus promissis. At haec sententia in easdem incidit diflicultates quas vitare conatur. Et praeterea , ut mihi videtur, propriam vocem ignorat, et contradictoria dicit. Explico singula: primo, unde quaeso magis constat hunc hominem, a nobis existimatum Pontificem, gaudere in re ipsa privilegiis Summi Pontificis, quam esse vere Summum Plontificem ? Non enim unum magis altero revclatum esse dicetur, et utrumque pendet ab existimatione quadam hominum morali. Imo involvit haec sententia quipplam non revelatum solum, sed etiam falsum, scilicet, privilegia omnia Summi Pontificis et potestatem alicui dari, qui non sit verus Pontifex ; nam Christus Dominus non cuicumque, sed Petro, et successoribus legitimis dixit : Quodcumque ligaveris etc. Deinde, ut haec ipsa sententia ponit, dari valet Pontifex existimatus tantummodo ; demus vero ita esse, poterit ergo etiam esse non Sacerdos ; numquid igitur ille, si sacramentaliter absolvere tentet aut consecrare, id perficiet ? Nullo modo: contrarium enim astruere haereticum esset; non ergo habet potestatem omnem quam habuit Petrus per illa verba : Quodcumque ligaveris, etc. i
5. Effugium aliud precluditur multipliciter. — Dicent forte habere omnem potestatem quoad actus solius jurisdictionis, non autem ordinis. Sed obest primo, quia plenaria jurisdictionis potestas fundatur moo aliquo in potestate ordinis, ita ut necessario illam praerequirat, neque consistere valet plena Summi Pontificis potestas, quae ad Ecclesiae gubernationem pertinet , separata a potestate interiori, et ir. poenitentiae foro; imo in Pontifice proprie non duae sunt potestates , sed unica eminens, atque utramque comprehendens. Unde tandem concludo contradictionem involvi, asserendo hunc hominem habere supremam potestatem jurisdictionis in totam Ecclesiam, ac negando de fide haberi cumdem esse Summum Peontificem ; quia jam affirmaretur definitionem, ut ita loquar, convenire in hunc hominem, non autem definitum; idemque pronuntio de credendo hunc hominem habere potestatem definiendi, seu actu vere definivisse ex assistentia Spiritus Sancti, nam haec omnia pertinent ad jurisdictionem inseparabilem a vero Pontifice. Unde etiam intelligitur quomodo ipsi negantes haberi de fide hunc esse verum Pontificem, possint nihilominus credere fide quae ab illo definiuntur, nam re ipsa ac de facto credunt illum esse Pontificem . cum credant habere potestatem ac Summi Pontificis privilegium: ex quadam autem ignorantia putant se non credere. Unde ex ignorantia incidunt in quamdam veluti contradictionem.
6. Ad primum argumentum in num. 1. — Ad primum argumentum in principio factum, respondemus illud esse a Deo revelatum, quo modo revelatum est hanc esse Ecclesiam vcram; quare cum revelavit Petrum esse caput Eccesiae, pariter revelavit generaliter de omnibus ejus successoribus, solumque deest sufli- ciens propositio hujus vel illius contenti sub illa revelatione ; talis vero propositio habetur per universalem testificationem , approbationem Ecclesiae ; quod plane explicatur et confirmatur a simili casu ; nunquam enim videtur Deus revelasse Episcopum Romanum esse potius Pontificem Summum quam Alexandrinum , quia nunquam hoc expressit Deus, sed in confuso tantum dixit, quando revelavit Petro dignitatem et successionem, quia talis revelatio sese ostendit et cadit in eos Episcopos, vel in eorum episcopatum, in quo Petro succeditur, postquam illa successio sufficienter est Ecclesiae proposita per traditionem, vel universalem consensionem ; quando vero intelligendum sit dari sufficientem propositionem, ita ut omnes obliget, quibusdam videtur tunc dari, cum rite et vere electus, atque adeo verus Pontifex proponitur; et hoc quidem sufhiciens est ut ex praecepto obedientiae et charitatis teneamur tali Pontifici obedire, atque ut non possit quispiam jure ab illo disjungi sine schismate ; attamen loquendo, ut re ipsa loquimur, de assensione per fidem, fortasse non erit sufficiens propositio, donec moraliter constet illum esse acceptatum a tota Ecclesia, et pacifice possidere suum primatum, atque adeo posse obligare omnes fideles ad credendum quidquid definierit ; tunc enim certissime credendum est non posse accidere errorem in universali Ecclesia in re adeo gravi, qualis esset deceptio in ipsa viva regula fidei credenda, nam is error aequipararetur errori in fide; si enim regula posset esse falsa, etiam regulatum, atque si intolerabilis error esset in Ecclesia, quando tota crederet librum aliquem esse canonicum, qui vere non esset, cum tamen ille sit quaedam regula fidei inanimata, multo intclerabilius esset errare in viva regula; quin potius, si circa hanc posset semel dari error in universali Ecclesia, nunquam esset verum illam habere certam et infallibilem regulam vivam fidei sibi loquentem, Christi nomine.
1. Ad secundum argumentum ibid. — Ad secundum respondetur ita pendere hanc veritatem ab humano testimonio, sicut pendet fides a proponente, et ideo nihil derogare certitudini fidei; de aliis porro conditionibus requisitis, dicendum illas per se primo non pertinere ad fidem, sed esse quasi conclusiones theologicas, quae consecutione quadam inferuntur ; sicut enim ex fine sequuntur media, ita ex eo quod Deus contulit Ecclesiae ut nun- quam erret, et vera semper utatur regula in rebus fidei credendis , consequenter speciali cura disponit, ut is qui ad talem dignitatem eligitur, eas omnes conditiones habeat, quae ad illam vere suscipiendam sunt necessariae.
8. Ad tertium ibid. — Ad tertium negatur antecedens, nulla enim de ea re extat historia fide digna; accidit quidem aliquando Ecclesiam non agnoscere pro tempore aliquo verum et certum pastorem; conspirasse autem totam in unum falsum caput, existimando scilicet verum esse Papam qui verus non esset, nunquam accidit; neque ex priori incommodo potest argumentum sumi ad posterius, non enim sunt paria ; quod enim Ecclesia aliquo tempore non agnoscat certum pastorem, est quidem non parvum Ecclesiae detrimentum, tamen non exponit illam periculo falsorum dogmatum . et perpetui cujusdam et quasi irreparabilis damni, quia omnia illa quae per id tempus efficiuntur a Pontificibus dubiis, valida esse nequeunt sine vera auctoritate pontificia. Unde non existimantur certa, donec per indubitatum Papam stabiliantur;si vero falsus Pontifex indubitatus haberetur, omnia ab illo definita et facta certissima existimarentur, cum tamen infallibilia non essent.
9. Ad quartum ibid. — Ad quartum respondetur id fortasse contingere, quia nostra haec sententia de fide non est. Secundo dicitur omnia schismata fere semper nasci, priusquam verus Pontifex absque controversia ab universa Ecclesia recentus sit; si tamen homo aliquis vel Ecclesia particularis nunc negaret obedientiam, verbi gratia, Gregorio XIII, negando simul esse illum verum Pontificem, Petri successorem, non video quomodo posset ab haeresi excusari, magis quam si negaret Romanum Episcopum Petri successorem esse.
Sectio 6
An verus semel papa necessario dum vivit existat papa, vel possit aliqua ratione a dignitate cadere
SECTIO VI. An verus semel Papa necessario dum vivit existat Papa, vel possit aliqua ratione a dignitate cadere.
1. Prima assertio probatur ea jure. — Dico primo Pontificem posse voluntate sua dignitatem deponere. Ita definitur cap. 1 de Renuntiatione, in 6, et ita aliquando contigisse liquet ex historiis; controversia vero esse potest an, ut renuntiatio ejus valeat , oporteat expectare Ecclesiae consensum , vel saltem Cardinalium, quae quidem ad canonistas magis quam ad nos spectat. Ego autem censeo id non esse necessarium ; tum quia Pontifex eo loco simpliciter docet posse libere resignare; tum etiam quia alii episcopi, vel praelati, ideo non valent tam libere resignare praelaturam, quia Papam habent superiorem, cujus consensum expectare debeant. Hic vero nullum talem habet ; et ideo sicut sine superiore instituitur, ita sine superiore renunciat, ut ibi Glossa dicit.
2. Dubium, in quo arguitur pro parte negante.— Aliorum opinio affirmans. — Eorum fundamentum —Confirmatur primo.— Confirmatur secundo ex Patribus. — Confirmatur Lertio ex ratione. — Quaestio praecipua est an contra voluntatem propriam possit privari, quia non apparet a quo privetur; a Deo enim immediate nunquam deponitur, cum non extet lex divina ordinaria de ea re, nec spectandum sit ut extraordinario modo id faciat Deus. Rursus, neque ab homine depositio a pontificatu fieri posse videtur, quia Papa non habet in terris superiorem, cap. JVunc autem, d. 12. In hac re sunt opiniones astruentes, utroque modo posse Pontificem dignitate privari propter diversas causas. Nam in casu haeresis, aiunt ab ipso Deo immediate deponi, nullo spectato hominum judicio. Ita Turrecremata, 1. 2. cap. 102,1. 4, 9 p., ac. 18; Augustinus de Ancona, de Potestate Papae, art. b; Paludanus, in Opusc. ejusdem argumenti; Driedo, 1. 1 de Libertate Christian., c. 14; Cast., 2 de Justa haereticorum punitione, c. 22 et 23; Simanchas, Instit. cathol., c. 21; Jacobat., 7 de Concilis, art. 1; Salmeron., tom. 12, tract. 83. Fundamentum est, quia omnis jurisdictio Ecclesiae fundatur in fide, juxta id 1 Corint. 3: Fundamentum atiud ncmo potest ponere preter id quod positum est, etc. Quod exponens Augustinus, de Fide et opcribus, c. 16 : Si Christus, inquit, est fundamentum, etiam fides Christi; et ad Coloss. primo : 7n fide fundati. S$ ergo fides est fundamentum Ecclesiae, ergo et est fundamentum pontificatus ac hierarchici ordinis ipsius Ecclesiae. Confirmatur, nam propterea, Matth. 16, videtur Christus petiisse prius a Petro confessionem fidei, quam illi hanc dignitatem promitteret. Confirmatur secundo: saepe enim Patres indicant nullum fide carentem posse habere jurisdictionem in Ecclesia: Cyprianus relatus cap. Novatianus, 1, q. 4, cap. Didicimwus, 24, q. 4; Ambrosius, cap. Verbwmn, de Poenitentia, q. 1; Gelasius Papa, c. Achatius, 1, et Alexander II, cap. Audivimus, 24, q.1; Augustinus, epistol. 48 ad Vincent., et lib. de Pastoribus ; D. Thomas, 2. 2. quaest. 39. Confirmatur tertio vulgari argumento, quia haereticus membrum Excclesiae non est ; ergo nec caput. Item haereticus nec salutari debet, sed omnino vitari, ut Paulus, ad Tit. 3, et Joannes in epist. 2 docet; ergo multo minus obediri; denique hsereticus Pontifex Christum negat, et veram Ecclesiam; ergo seipsum et suam dignitatem ; ergo eo ipso dignitate privatur.
3. Secunda assertio, de qua etiam l. 4 de Legib., c. 1, fin. — Contra hanc sententiam dico secundo : in nullo casu, etiam haeresis, privatur Pontifex sua dignitate et potestate immediate ab ipso Deo, absque hominum praeeunte judicio et sententia. Ita hodie communiter opinantur : Cajetanus, de Auctoritate Papae, c. 18 et 19; Soto, 4, d. 22, quaest. 2, art. 2; Cano, 4 de Locis, c. ult., ad 12; Corduba, lib. 4, q. 11. Et infra agentes de poenis haereticorum alios referemus, ac generaliter ostendemus jure divino non privari quempiam dignitate et jurisdictione ecclesiastica propter culpam haeresis ; nunc breviter ratio a priori redditur, quia cum ea sit gravissima poena, ut ipso facto incurratur, oportet jure divino expressam esse; nullum autem jus tale invenitur, quod vel generaliter id statuat de haereticis , aut specialiter de episcopis, aut specialissime de Papa; nec item certa traditio de eo habetur ; nec vere cadere potest Pontifex ipso facto a sua dignitate propter jus humanum, tum quia illud esset latum vel ab inferiori, scilicet iconcilio, vel ab aequali, nempe praedecessore Papa ; at neuter horum habet vim coactivam, ut punire valeat Pontificem aequalem, vel superiorem; quare, etc.
4. Instantia solvitur. — Altera instantia rejicitur. — Dices posse haberi legem interpretativam juris divini. Est tamen hoc commentitium, quia nullum tale praefertur jus divinum ; praeterea nulla hactenus a Conciliis vel Pontificibus lata lex est, quae id jus divinum interpretetur. Confirmatur , quia ejuscemodi jus perniciosum esset Ecclesiae ; minime ergo credendum est fuisse a Christo institutum ; probatur antecedens, quia si Papa haereticus occultus esset, et ipso jure a dignitate caderet, omnia ab eo facta irrita forent. Dices hanc rationem non probare saltem de haeretico notorio et publico. Sed obstat, quia si haereticus etiam exterior, occultus ta- men, adhuc potest esse verus Papa, eadem ratione poterit, esto delictum fiat notum, quandiu de illo non pronunciatur sententia ; tum quia nullus incidit in poenam, nisi vel ipso facto, vel per sententiam ; tum etiam quia. sic majora incommoda sequerentur ; incideremus nimirum in dubium quanta deberet esse infamia, ut a dignitate cadere censeretur ; sequerentur ergo schismata, et perplexa omnia redderentur, praecipue si, post infamiam, per vim vel modo alio retineret sedis possessionem, pluresque actus sui muneris exerceret. Confirmatur secundo urgentissime, quia si accideret Papam haereticum fieri etiam exteriorem, sed occultum , qui postea resipisceret ac vere poeniteret, omnino evaderet perplexus ; nam si per haeresim cecidit a dignitate, debet omnino pontificatu cedere, quod est gravissimum, et fere contra jus naturae, se nimirum prodere ; retinere autem episcopatum non posset, quia intrinsece malum esset. Unde ipsi etiam contrariae sententiae auctores fatentur , in eo casu posse retinere episcopatum, atque esse revera Papam, quae est communis sententia Canonistarum, cum Glossa, c. Nunc autem, d. 291. Ex quo sumitur contra eos apertum argumentum; nam per poenitentiam non restituitur a Deo Papalis dignitas, sicut gratia ; inauditum est enim, qui verus Papa non sit, a Deo fieri Papam sine hominum electione et ministerio. Tandem fides non est omnimode necessaria, ut homo sit capax spiritualis et ecclesiasticae jurisdictionis, possitque exercere veros actus talem jurisdictionem exigentes; ergo, etc. Antecedens patet manifeste, quippe in extrema necessitate sacerdos haereticus potest absolvere, ut in materia de poenitentia et censuris docetur, quod non fit sine jurisdictione.
5. Ad fundamentum contrarium in num. 2. — Ad primam confirmationem ibid. — Ad secundam. — Ad tertiam. — Ex quo fundamentum contrarise sententiae ruit; sicut enim fides non est fundamentum necessarium ad potestatem ordinis, quae suo modo praestantior est, ita neque jurisdictionis ; ad haec nullus, ut credo, auctor dicet, cum probabilitatis umbra, per solam interiorem haeresim amitti dignitatem papalem, quamvis sit certum amitti fidem. Nec adducta testimonia sunt ad rem, quia non est sermo de fupdamento jurisdiconis aut dignitatis ecclesiasticae, se de primario fundamento totius Ecclesiae et justificationis, ac omnium bonorum spiritualium, quod est Christus et fides ejus; nec etiam ex facto Christi cum Petro sumitur probabile argumentum ; alias eodem modo diceret aliquis charitatem esse fundamentum pontificiae dignitatis, quia etiam Christus Petrum interrogavit an se amaret; solum ergo, ut supra etiam diximus, sectione 4, num. 4, voluit Christus ostendere quae essent necessaria in Pontifice, ut convenienter posset munere suo fungi ; et eodem fere modo loquuntur Patres, qui praeterea volunt haereticum mereri omni dignitate et jurisdictione privari; interdum etiam agunt de privatis episcopis, supposito jure ecclesiastico, de quo infra dicemus. Ad tertiam confirmationem unico verbo respondetur, Papam haereticum non esse membrum Ecclesiae, quoad substantiam et formam qua constituuntur membra Ecclesiae, esse tamen caput quoad officium et influsum; quod non est mirandum, quia non est primum et praecipuum caput sua virtute influens, sed quasi instrumentale, et vicarium primi capitis, quod potens est influxum spiritualem membiris tribuere, vel per caput aeneum; proportionali enim ratione per haereticos interdum baptizat, interdum etiam absolvit, ut dictum est.
6. Tertia assertio communis.— Dico tertio: si Papa sit haereticus et incorrigibilis, cum primum per legitimam Ecclesia jurisdictionem sententia declaratoria criminis in eum profertur, desinit esse Papa. Est communis Doctorum ; colligitur ex Cleiuente I, epistola prima, ubi ait Petrum docuisse haereticum Papam esse deponendum. Fundamentum autem hoc est, quia gravissimum foret nocumentum Ecclesiae talem habere pastorem, nec posse sibi subvenire in tam gravi periculo; praeterea contra dignitatem Ecclesiae facit subditam manere haeretico Pontifici, neque posse illum a se depellere; nam qualis est princeps et sacerdos, talis solet existimari populus: hoc item confirmant rationes prioris sententiae, illa praecipue, quod haeresis ut cancer serpit, propter quod malum, haeretici, quoad fieri potest, vitandi sunt, multo vero magis pastor haereticus; quomodo autem vitari potest, si pastor esse non desinat?
1. Primum dulium, circa assertionem. — Quorumdam responsio. — Verior responsio. — Circa hanc vero conclusionem sunt nonnulla explicanda. Primo, a quo ferri debeat hujusmodi sententia. Quidam enim dicunt a Cardinalibus ferendam ; et potuisset quidem Ecclesia hanc causam iilis committere, praecipue si ex consensu vel ordinatione summorum Pontificum ita esset statutum, sicut de elec- tione factum est; sed non legimus hactenus judicium hoc illis esse commissum ; ideoque dicendum per se pertinere ad omnes Ecclesiae Episcopos ; nam cum illi sint ordinarii pastores et columnae Ecclesiae, ad illos credendum hujusmodi causam interesse, et cum ex jure divino non sit major ratio de his quam de illis, atque jure humano nihil de hoc sit statutum, necessario dicendum spectare ad omnes, atque adeo ad generale Concilium, et ita communis sententia Doctorum habet. Viderique possunt quae circa hoc punctum fuse satis tractat Cardinalis Albanus, in opere de Cardinalibus, quaest. 35, et habetur inter tractatus editionis anni 1584, in tom. 13, p.2.
8. Secundum dubium. — Resolvitur duplciter. — Tunc autem occurrit secundam dubium, quomodo posset tale Concilium legitime congregari, cum legitima congregatio ad Papam spectet. Respondetur primo fortasse non oportere cogi proprium Concilium generale, essetque satis in singulis regionibus Concilia provincialia vel nationalia convocari ab archiepiscopis, vel primatibus, et omnia in eadem sententia convenire. Secundo, cum Concilium generale convenit ad res fidei dcfiniendas, vel ad universales leges ferendas, tunc oportere, ut legitimum sit, a Papa indici; ad hoc vero negotium quod peculiariter Poniü ficem ipsum concernit , eique quodammodo contrarium est, legitime congregari posse vel a Collegio Cardinalium, vel ex consensu Episcoporum ; atque si Pontifex tentaret hujusmodi congregationem impedire, non fore illi parendum, quia contra justitiam et commune bonum abuteretur summa potestate.
9. Tertium dubium. — Cajetani responsio confutatur. — At hinc oritur tertia dubitatio, quo jure possit ab illa congregatione Papa judicari, cum esset illa superior? Qua in re Cajetanus se mire vexat, ne cogatur admittere Ecclesiam vel Concilium stare supra Papam, in casu etiam haeresis ; tandem vero concludit supra Papam quidem stare, ut privatam personam, non ut papam ; sed non satisfacit distinctio; nam eodem modo posset atfirmari Ecclesiam judicare Papam valere, atque punire, non ut Papam, sed ut privatam personam; item quia Papam superiorem esse in quantum Papam, nihil est aliud quam eam personam ratione dignitatis esse exemptam ab omni jurisdictione hominis alterius, et habere jurisdictionem in alios, ut patet de quacumque alia dignitate; et explicatur, nam dignitas pontificia non facit superiorem abstracte et meta- physice, sed- revera et in individuo superiorem nulli subjectum; ergo, etc.; atque ita intellexit rem hanc Concilium tempore Marcellini congregatum, cum declaravit primam sedem a nemine judicari; id enim dixit de illamet persona Marcellini, quae privata profecto erat; ita quoque refert Nicolaus Papa, epistola ad Michaelem imperatorem, ubi meminit similis decreti editi in Concilio Romano, sub Sylvestro; et plura statim afferemus.
10. Aliorum responsio difficilis. — Facilior responsio. — Declaratur occurrendo tacitee objectioni, cui concinit auctor, l. 4 contra Jacobum, c. 6, n. 11. — Multipliciter. — Alii ergo fatentur Ecclesiam in casu haeresis esse Pontifice superiorem, sed difficile hoc dictu est. Nam Christus Dominus Papam constituit absolute supremum judicem; canones etiam indifferenter et generaliter id affirmant; ac tandem Ecclesia nullum actum jurisdictionis exercere valet in Papam, neque confert illi potestatem eligendo, sed personam designat cui Christus per se confert potestatem ; quando ergo Ecclesia Papam haereticum deponeret, non ipsa tanquam superior id praestaret, sed ex consensione Christi Domini juridice declararet eum haereticum esse, atque adeo prorsus indignum Pontificis dignitate; tuncque ipso facto immediate a Christo deponeretur, depositusque maneret inferior, ac posset puniri. Addendum vero, quamvis Ecclesia ante suam declarationem nihil possit in haereticum Papam, per modum superioris et habentis jurisdictionem in illum, naturali tamen jure suae dcfensionis posse illum coercere, si forte nocumentum aliquod machinetur in Ecclesiam, aut congregationem Concilii generalis impedire conetur. Unde vero constet jure divino statim deponi Pontificem lata Ecclesiae sententia, respondeo primo jam attulisse me testimonium Clementis ex ore Petri; secundo, sacras Scripturas, quae praecipiunt vitare haereticos, hoc satis indicare; tertio, ex communi consensu Ecclesiae et Pontificum id haberi; quarto, rationem naturalem ita docere, quia non est credendum Christum destituisse Ecclesiam omni remedio in tanto periculo; quod vero adduxi maxime accommodatum apparet causae de qua disputamus.
11. Quartum dubium.—BRoesponsio Cajetani. — Quo pacto dicta responsio sit acceplanda.— Dubitari potest quarto de Papa semel haeretico, sed jam emendato. Cajetanus supra docet non debere aut posse deponi, quod jam haereticus non sit, ut habetur in capit. Dixit Apos- totus, 24, q. 3, colligique potest ex facto Marcellini, capit. Nunc autem, distinctione 21, ubi Glossa assentit; et capit. S7 Papa, distinctione 40, ubi Canonistae id opinantur, et videtur plane vera sententia, praecipue cum moderamine Cajetani, admonendum, scilicet, esse haereticum Papam semel ac iterum, resipiscentemque non esse deponendum; quod si nimium fuerit contumax, vel certe relapsus, crediderim posse et debere deponi, etiamsi errores corrigat , et perseverantiam juret, juxta id primae ad Timoth. tertio : Haeereticum hominem post primum et secundam monitionem devita : imo, ait Jacobatius, libro octavo de Concilio, articulo secundo, planam esse mentem Canonistarum, hoc procedere quando Papa incidit in haeresim nondum ab Excclesia aperte damnatam , animadversusque statim resipiscit ; quod si erraverat contumaciter contra veritatem jam aperte definitam, nihil esse expectandum , sed illico deponendum; tum quia Is jam censetur semel ac millies almonitus, neque postea urgendus erit majori anctoritate, quam sit ea a qua desciverat; tum quia semper grande imminet periculum, ne illius conversio ficta sit. Quae certe omnia probabiliter dicta sunt; procedunt tamen supponendo verum Pontificem posse incidere in haeresim. Quod licet multi verisimihter affirment :, mihi tamen breviter et magis pium et probabilius videtur, posse quidem Papam, ut privatam personam, errare ex ignorantia, non tamen ex contumacia. Quamvis enim efficere Deus possit ut haereticus Papa non noceat Ecclesiae, suavior tamen modus divinae providentiae est, ut, quia Deus promisit Papam definientem nunquam erraturum, consequenter provideat ne unquam ille haereticus sit. Adde, quod hactenus in Ecclesia nunquam accidit, censendum ex Dei ordinatione et providentia accidere non posse. Vide Pighium, l. 4 Ecclesiasticae Hierarchiae, c. 8; Simancas, in Institutionibus catholicis, titulo duodecimo, numero decimo quarto. Et idem incommodum sequeretur, si occultus haereticus in Papam eligatur, quod nullus quem viderim negat csse possibile; si ergo tale quid accideret, non videtur dubitandum posse ejusmodi Pontificem cum sua haeresi perseverare. Quidquid vero sit de his casibus, credendum omnino est Deum nunquam permissurum ut Ecclesia ad eas angustias deveniat, quas dubia supra tacta supponunt ; nam si talis quispiam Pontifex inciperet Ecclesiam administrare, vel illum Deus confestim de medio tolleret, vel certe provideret qua. ratione tantum malum brevi extingueretur, ut in casibus minus urgentibus videmus hactenus semper fecisse.
12. Quintum dubium.—Ex quibus jam expediuntur duo alia quae occurrebant dubia. Quintum erat, si Papa innocens probaretur haereticus, num posset deponi ; atque si deponeretur, an teneret factum. Primo ergo negarem talem casum esse possibilem, non solum quia Spiritus Sanctus non permitteret rem adeo perniciosam universa Ecclesiae, verum etiam quia non posset Pontifex probari nocens jJuridice , nisi post legitimum Concilium ad eam causam congregatum ; non posset autem congregari legitime, nisi postquam inciperet esse notorium ac satis manifestum crimen Pontificis; difficile autem creditu esset, falsum crimen, quodque nunquam ipse publice professus est, esse posse omnibus existimatum evidens. Secundo, admittendo casum, non posset in illo deveniri ad justam sententiam depositionis, quia si ipse innocens est, facile abjurabit omnem haeresim, et probabilissima saltem signa suae innocentia ostendet; qui autem ita se geret, non poterit juste deponi, ut diximus. Quod si tandem fingatur casus in quo juste possit ita damnari, ut si falsis criminationibus accusaretnur, probareturque relapsus, dicendum in eo .asu ipsum teneri ad obediendum , et propter dubium quod esse posset in Ecclesia de vero pastore, obligari ad renuntiandum sponte, ut maximum Ecclesiae damnum evitetur. Quod si forte renuntiare detrectet, crediderim manere vere depositum, quia sententia est simpliciter justa, neque potest alio modo Ecclesiae sufficienter subveniri (Vide tom. de Censur., disputat. 4, sect.7,a n. S).
13. Sextum dubium expeditur. — Sextum dubium erat, quid in praesenti quaestione dicendum si Papa exterius tantum esset haereticus. Respondendum breviter : si vi coactus idololatria actum exerceat, vel haeresi subscribat, posteaque fateatur invitum se id fecisse, ac neget se ita sensisse vel adhuc sentire, non posse eo in eventu condemnari aut deponi, ut ex facto Marcellini constat ; attamen si voluntarie dceliberasset, et tanquam ex propria sententia exterius professus fuisset haereticam doctrinam, quidquid sit de interiori ejus fide, eadem ratione et modo contra eum procedi posset, qua contra quemlibet alium haereticum ; tum quia Ecclesia de interioribus seu occultis minime judicat; tum quia non minus noceret Ecclesia talis Pontifex, quam si esset verus haereticus. Unde si in haeresi persisteret usque ad condemnationem et depositionem, quantumlibet interius nunquam amisisset fidem, sententia valeret, effectumque sortiretur : neque de illius dictis curandum esset, quidquid asseveraret se nunquam interius fidem negavisse.
14. Teruia assertio, de qua lib. 4, contra Jacob., cap. 6.— Dico quarto: exira casum haeresis, non potest verus et indubitatus Pontifex, etiamsi iniquissimus sit, dignitate sua privari. Est certa et communis conclusio divi Thomse, in quarto, distinctione decima nona, quaest. 2, art. 2, quaestiuncula tertia, ad secundum, et alicrum in eadem distinctione agentium de fraterna correctione; Cajetani, opuscul. de Auctoritate Papae, parte prima, cap. 27; Turrecremat., libro 2, cap. 98 et sequentibus, et illorum quos in cap. 93 adducit. Item Antonin., tertia parte, titulo 22, cap. 4, S 3; Augustinus de Ancon., q. 5; Jacobat., libro 9 de Concil., artic. 12; habetur etiam inter tractatus, tom. 13, parte 1, a pag. 342 editionis 1584; Turrian., libro de Pap. et Concil.; Albert. Pighii, libr. 6 de Hierarch. Eccles., cap. 14 et 15; Cordub., libro quarto, quaest. 6. Probatur primo, quia Papa, quantumvis iniquus, verus est Papa: ergo habet supremam potestatem ; ergo illi est obediendum, juxta id 1 Petri 2: Non tantum bonis et modestis, sed etium dyscolis ; et Matth. 93:; Super cathedram Mogsis. Recte Tertullianus, libro de Praescript., cap. 3: Ex personis probaumus fidem, non ex fide personas? Colligitur etiam ex Luc. 12: Quis putas est fidelis servus, etc., quasi non aliam essentialem formam postulet quam fidem. Unde omnes Pontifices supra citati, sicut affirmant in causa haeresis posse Ecclesiam de Summo Pontifice ferre judicium, ita simpliciter id ipsum negant extra illum casum, et hoc sensu passim pronuntiant Papam a nemine judicari. Vide citatos in conclusione tertia. Certe Adrianus Papa, secunda epistola Synod. ad octavam synodum, ut habetur etiam actione septima, et Canone 21, in tom. 4 Concil., dicit non esse afferendas accusationes contra Papam ad generale Concilium; neque (si afferantur) propter eas ferendam esse de illo sententiam. Concilium quoque Lateranense, sub Alexandro III, et habetur cap. Licet, de Electione, docet Sedem Romanam non habere in terris a quo propter sua crimina judicetur, et idem habetur in Extravaganti : Unam Sanctam, de Majoritate et obedientia. Idem confessi sunt Patres illius Concilit pro facto Marcellini, et habetur, cap. Nunc autem, distinctione 21, in qua distinctione multa alia referuntur, praecipue ex Nicolao Papa, epistola ad Michaelem Imperatorem, ubi veritatem hanc recte confirmat. Idem docuit Concilium congregatum in simili causa tempore Sixti Papae, atque ipse Sixtus, cap. Mandastis, 2, quaest. 5. Pariter etiam Concilium aliud tempore Symmachi habetur secundo tomo Conciliorum :. Item aliud Romae coactum tempore Caroli Magni, qui de vita Leonis III inquiri et judicari volebat; respondit vero Concilium, sedem Apostolicam, omnium Ecclesiarum caput, a nemine judicari. Habetur in 3 tomo Conciliorum, in Leon. IlI.
15. Suasio. — Rejicitur auctoritate. — ReJicitur etiam ratione multiplici. — Dicet aliquis haec solum probare Pontificem non posse judicari directe, ut inferiorem; posse tamen juridice declarari delictum ejus, quo rite declarato, ipso jure divino Papa depositus censeatur, sicut etiam de haeresi dicebamus. Videtur enim par ratio, quia non minus incommodum potest afferre Ecclesiae iniquus Pontifex per alia crimina, quam per haeresim; ac naturale jus esse videtur, ut e medio tollatur princeps tyrannus, aut pastor ovium dissipator. Unde et Christus membrum abscindere consulit pro salute corporis. Occurrendum, potuisse quidem Christum Dominum ita constituere, si voluisset, non fecisse tamen, ut omnia testimonia adducta probant, dum solum excipiunt casum haeresis, sicut etiam constat ex Bonifacio II, in capite S? Papa, distinctione 40, et capite Flectionem, distinctione 79, capite Ores, secunda, quaestione septima, et capite IVemo, capit. Aliorum, cap. Cuncta, 9, quaest. tertia, et alia multa quae adducit Turrecremata supra, cap. 102. Unde Augustinus, 2 contra epistolam Pitilian., cap. 31: Cur criminaris, inquit, cathedram Apostolorum, in qua Petrus sedit, etc. Idem scribit lib. 1, c. 2, et lib. 2 contra epistolam Parmeniani. c. 11. Neque certe expedivisset Christum ita constituere, primo, ne occasio sumeretur multorum schismatum ; facili enim negotio excogitarentur crimina quae depositione digna judicarentur. Secundo, quia multo major est ratio de haeresi; per eam enim constituitur Pontifex cvextra Ecclesiam: et ideo merito excludendus venit, ut ineptus ad illam regendam. Tertio, haeresis crimen certum est ac designatum; si vero ad alia crimina hcentia extenderetur, nullus esset terminus accusationum, et calumniarum. Denique si aliter res esset constituta, possent oves se gerere erga pastorem tanquam judices et superiores, quod est contra rectum ordinem et rationem.
16. Contra quartam assertionem sentit Glossa, etc. —Eorum argumenta ex ratione solvuntur.—2EHt alia ex auctoritate Clementis, ep. 1 adJacobum.—Porro contra ipsam conclusionem sentit Glossa, cap. 5 Papa, distinctione 40, et consentiunt Canonistae quidam; aliique cum Abbate, capite Significasti, de Electione, volunt scilicet Papam deponi posse ob notoria crimina illa quae grave scandalum afferant Ecclesiae, si tamen incorrigibilis ostendatur. Argumenta eorum referunt Cajetanus et Turrecremata supra, et Bellarminus, lib. secundo de Romano Peontifice, a capite vigesimo septimo. Quaedam vero sumuntur ex naturali ratione, qua a nobis insinuata jam sunt, et fere soluta; ostendimus enim non esse parem rationem de haereai et aliis criminibus, atque naturale jus in hac parte non nisi convenientem defensionem concedit, quae potest ab Ecclesia procurari et adhiberi absque judicio, vel depositione Pontificis. Si enim aliquid statuat contra bonos mores, -non erit illi parendum; si quidpiam tentet contra manifestam justitiam et commune bonum, fas erit illi resistere; si vim inferat, vi poterit repelli, cum moderamine inculpatae tutelae. Alia deinde argumenta sumuntur ab auctoritate. Prima est Clementis Romani ex ore Petri, Papam se mundanis actibus inferentem dignum esse qui deponatur. Sed nequaquam eo in loco narratur, si faciat, propterea debere deponi. Secunda Pauli Petrum reprehenaentis, ad Galatas secundo. Sed aliud est fraterne corrigere, aliud judicare. Tertia, eorum Pontificum qui se canonice purgarunt coram Ecclesia, vel Concilio, de criminibus sibi objectis, ut patet in Conciliis, et in juribus, numero decimo quarto citatis. Respondetur id non fecisse coactos, nec ex obligatione justitiae, ut ex ipsis etiam Conciliis citatis constat, sed ex charitate, ne scandalum suis ovibus crearent. Quarta, quia historiae circumferuntur, in quibus narratur Pontifices fuisse depositos extra casum haeresis; ut Joannem XII, Eugerium IV, in Con- cilio Basiliensi. Occurrendum, quicquid tale actum sit contra verum et indubitatum Papam, merum fuisse schisma, et inanem violentiam, quae effectum non est conseeuta; de quo late Turrecremata supra, et l. 4, part. 1, c. 9; Pighius, 1. 6, c. 19; Bellarm. supra, c. 29. Ex his jam,
11. Quinta assertio.—bico quinto : verus et indubitatus Pontifex , nisi in perpetuam incidat amentiam (in quo casu ipso jure divino privatur), quamvis multis aliis incommodis et calamitatibus impediatur, ne possit Ecclesiam commode gubernare, in sua perstat semper dignitate, nec potest iila privari. Sub hac conclusione comprehendo plurimos eventus, de quibus Cajetanus, Turrecremata et Pighius supra late disputant, cum eisque in omnibus convenio; nam perpetua amentia equivalet morti, quoad usum rationis et libertatis, atque adeo quoad capacitatem jurisdictionis et dignitatis. Probatur etiam rationibus supra factis in numero decimo. Etenim si liceret casus alios fingere, in quibus esset Papa deponendus, ut propter nimiam senectutem, aut captivitatem perpetuam, ac similes, daretur occasio schismatum, et saepe jure vel injuria verus Pontifex in dubium vocaretur; omnino ergo oportuit praecludi viam seditionibus et perturbationibus Ecclesiae circa verum Pontificem.
18. Quorumdam opinio temperatur. — Volunt autem quidam teneri in hujusmodi casibus Pontificem renuntiare episcopatui, quod fortasse verum est, quando impedimentum ejus in magnum vergeret Ecclesiae detrimentum, et nulla vis et injuria inferretur Pontifici ab ipsis fidelibus ; quandiu vero Papa valet alias sufficienter providere Ecciesiae, non tenebitur renuntiare, idemque censeo, si ex injuria et inobedientia fidelium subditorum proveniat, quominus possit convenienter fungi suo munere, quia fraus et iniquitas nulli favere debet, quamvis in hac parte regula charitatis esset Pontifici consulenda. Neque vero, si in casu aliquo ad renuntiandum in conscientia obligaretur, posset ab Ecclesia deponi, vel cogi ad renuntiandum, quia nec illi superior est, nec in illum habet vim coactivam. Minime vero probo limitationem quorumdam, si Papa juramento promiserat se renuntiaturum, posse ab Ecclesia cogi ad servandum juramentum ; nam quicquid sit de talis juramenti valore et obligatione, quicquid etiam de licita aut illiciia cjus transgressione, ncquaquam ob id posset cogi ab ullo, qui eodem Pontifice superior non esset, praecipue cum posset secum ipse dispensare ex causa probabili; aut certe si causa deesset, proptereaque relaxatio non valeret in conscientia, non ideo pertineret ad subditos causam valoremque dispensationis expendere. Sed quid si Papa ob perpetuam amentiam depositus ad se redeat? Respondeo, si prudenter et humano modo suffticienter examinata res fuit, ac tandem judicata, vere depositum manere, quia negotium hoc non debet ex futuro contingenti dependere. Interrogabit etiam quispiam an possit Pontifex humano judicio se sponte submittere ; resolutio tamen ex jam tractatis facilis relinquitur. (Consule in Defens. fidei, 1 4,0. 7T)
19. Sexta assertio.— Consectarium.— Papwe depositio, juridice tantum justa, valet. — Dico sexto : dubius Pontifex, quando non potest Ecclesiae certa ratione constare an vere fuerit electus, per Ecclesiam deponi valet. Hoc constat ex usu Ecclesia ; ita enim factum est in Constantiensi Concilio, ac jure legitimo factum est. Et ratio reidi potest, quia in eo casu non datur verus Papa in conspectu Ecclesia, quae proinde minime tenetur illi obedire : manet ergo jus Ecclesiae ad eligendum Pontificem verum, cui teneatur obedire, atque adeo ad deponendum dubium. Neque hinc fit Ecclesiam esse Pontifice superiorem, quia totum hoc pertinet ad potestatem ilium eligendi. Unde si contingeret, uno quopiam recte et rite electo, Cardinales, proxime posi designationem, rcm vertere in dubium, generarique schismata, posset Concilium generale de negotio cognoscere, ac pro ratione causae, aut electum confirmare, aut deponere; quia quamvis eligerdi jus concessum sit Cardinalibus, censendum tamen ca lege fuisse concessum, ut possit semper Ecclesia fieri certa dc veritate sui capitis ; in casu ergo quo non possit, jus sibi reservavit convenienter provid endi. Est enim hoc et ipsi rationi naturali consentaneum, et ad bonum Ecclesiae regimen necessarium. Unde si forte Papa vere coram Deo electus juste deponatur, vere ac valide deponetur. ad eum modum quo de Papa haeretico diximus numero duodecimo. Et haec de summo Pontifice pro hac disputatione dicta sufficiant ; caetera de illius auctoritate, quoad doctrinam et mores pro tota Ecclesia, videri possunt superius in disputatione quinta, sectione octava.