Disputatio 11
Disputatio 11
De conciliis
1. Cogendi concilia ratio a Christo manavit. — Est quoque consentaneum lwmnini naturali. — Duo, sicut in superioribus, in disputatione hac explicanda occurrunt. Alterum, quid Concilium sit, et quomodo congregari debeat et confirmari; alterum, quam auctoritatem in suis habeat definitionibus. Porro circa nomen Concilii et varia ejus genera, videantur quae in disputatione quinta, sect. 7, notata sunt. Solum de tertio genere addendum Concilia generalia potissimum ad generales causas et dogmata fidei definienda congregari, quam consuetudinem ab Apostolis initium habuisse ex 15 cap. Act. constat, ex quo intelligimus, rationem hanc congregandi Concilia a Christo Domino manasse, atque ad hoc accommodari solent verba illa Matth. 18: Ubi fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, ili sum ego. Patetque ex Concilio Chalcedonensi, actione 1; Conciiio Tolet. 15; Coelestino, in epistola quadam ante Concilium Ephes. Nec enim placet quod Pighius, lib. 6 Hierarch., c. 1, sentit, congregationem horum Conciliorum esse ex humana institutione, nisi fortasse intelligat quantum ad tempus et ordinationem; vel quia fortasse non est simpliciter ex praecepto divino ut haec Concilia congregentur. Nam potestas et ratio illa congregandi a jure divino sine dubio habet originem, ut latius dicemus ; quin potius, supposita fide, et institutione Ecclesia a Christo facta, ejusque gubernatione, quasi naturalis ratio dictat talium Conciliorum celebrationem; est enim naturale homini in gravissimis rebus multorum sententias et consilia expectare.
2. Concilia congregandi cause varie.— Ex quibus etiam intelligi potest ejusmodi Conciliorum necessitas, quae multiplex esse potest. Primo, extirpatio grassantis haeresis vel schismatis, quod interdum graviter Eeclesiam premit, ut ex citato Actorum 15 colligitur; secundo, definitiones vel declarationes fidei toti Ecclesiae necessariae, quae recte fiunt convenientibus totius christiani orbis capitibus; tertio, communium legum condendarum ratio, convenientibus enim ex totius orbis partibus episcopis ac legatis, melius constat quid omnibus Ecclesiis expediat. Denique ad similes alias generales, vel gravissimas causas tractandas pernecessaria sunt universalia Concilia, ubi multorum deliberatione melius illae definiuntur, ut dicitur cap. Prudentia de Officio deleg., cap. De quibus, d. 10, quae omnia videre licet in Conciliis generalibus hactenus congregatis; quae in principio Ecclesiae post Apostolos per aliquot annos celebrari non potuerunt, propter imperatorum et principum contradictiones et persecutiones. Unde tunc temporis Pontifices per epistolas solum decretales necessitatibus Ecclesiae praesto erant.
3. Concilia generalia recensentur.— Postmodum vero a temporibus Constantini, introduci coeperunt Nicaenum I contra Arrium; Constantinop. I contra Macedonium ; Ephesinum contra Nestorium ; Chalcedonense contra Eutichen. ; Constantin. II, contra Petrum Antiochenum, et reliquias Nestorianorum ; Constantin. III, contra Monotelitas ; Nicaenum Il, contra Iconomac.; octavus Synodus quae est etiam Constantin. VIII, contra Photium, Iconomac.; et Lateranense sub Innocentio III, pro reformanda Ecclesia ; Lugdunense sub Gregorio X pro unionc Ecclesiae Graecae, et reformatione universalis Ecclesiae ; Lugdunense aliud, sub Innocentio IV, contra Federicum, imperatorem schismaticum ; Constantiense, ad tollendum schisma competitorum trium, qui se Pontifices appellabant ; Basiliense, ad restaurandam disciplinam Ecclesiae, quod tamen ad debitum finem non pervehit; Florentinum, pro unione Ecclesia Orientalis; ac denique Tridentinum, contra Lutheranam haeresim, aliasque plures, et ad Ecclesiae universalis mores reparandos. Atque haec sunt potissima Concilia generalia, ex quibus satis colligitur finis et necessitas ea congregandi, et talis aliqua ceprehenditur in caeteris, quae in Ecclesia fuerunt coacta, et haec de quaestione an est, videntur satis. Sequitur dicendum quid hoc Concilium sit, vel ex quibus partibus constare debeat.
Sectio 1
Utrum ad concilia generalia debeant soli episcopi convenire
1. Constat, variis rationibus et titulis varios etiam homines ad hujusmodi Concilia vocari posse, alios quidem qui Patres congregatos tuentur, et seditiones omnes vitandas cu- rant; sic vocari possunt saeculares principes, aut legati, vel duces eorum. Alios, ut negotia tractent, vel sui rationem in Concilio reddant; sic vocari possunt non solum principes saeculares, sed etiam haeretici schismatici, et cujusvis conditionis homines. Alios, ut discutiant res tractandas, sintque a consiliis ipsis Patribus : sic vocari solent sapientes cujusque conditionis vel dignitatis viri. Alios denique tanquam propria membra Concilium constituentia, qui ex officio vendicant activa suffragia in Concilii definitionibus et statutis; atque hi sunt qui proprie conveniunt, et de quibus instituitur disputatio.
2. Prima sententia hereticorum. — Eorun fundamentum. — Confirmatur primo. — Secundo.— Tertio. — In qua, prima sententia haereticorum judicium fidei tribuit non minus laicis quam ecclesiasticis, feminis quam viris, indoctis quam doctis. Fundamentum est, quia sola universalis Ecclesia habet privilegium non errandi in file, et ideo nisi tota Ecclesia conveniat, judicium non erit infallibile : omnes autem numerati membra sunt universalis Ecclesiae. Confirmatur primo, quia certitudo hujus judicii non est ex sexu vel ex humana doctrina, sed ex Spiritus Sancti inspiraione; omnes autem recensiti doceri possunt a Spiritu Sancto, si velint. Confirmatur secundo , quoniam fideles esse debent ita in fide instructi, ut possint rationem reddere suae fidei, 1 Petri 3. Et Christus Dominus omnibus fidelibus dicit : Serutamini Scripturas, Joan. 5. Tandem huic errori favere videtur Nicolaus Papa, in cap. Ubinam , 96 d., ubi Glossa verbo Pertinet, in illum inchnat.
3. Secunda sententia et ejus ratio. — Confirmatur.— Secundo.— Secunda sententia, quae praecedentem moderatur, ait non omnes quidem laicos, sed primarios quosdam viros el Doctores debere vocari, ut ex omnibus conditionibus et statibus hominum aliqui conveniant, et ut quae ad omnes spectant, ab omnibus approbentur, juxta regulam juris cap. Quod omnes, de Reguls juris, in 6. Confirmatur, cur enim si laici doctiores sint quam sacerdotes, excludantur a judicio quod ex scientia et doctrina maxime pendet? Confirmatur secundo exemplis : nam Moyses laicus in causis fidei judicavit ; David et Salomon sacras litteras scripserunt; in antiquioribus Conciliis laici aderant et subscribebant : in Concilio quidem Chalcedon. viri patricii, consules et senatores in omnibus fere actionibus inter legatos Pontificis, et patriarchas sedent, et munera judicum exercent, apud Niceph., libro 15, cap. 16. In sexta Synodo, actione prima, imperator praesidere dicitur, quod servatur fere in toto illo Concilio. Et in octava Synodo similiter praeest Dasilius Imperator cum multis patriciis, et in eisdem conciliis laici subscriburt : imo Basilius Imperator, cum rogaretur subscribere, ait : Tranguillissimum imperium nostrum secutum pracedentes imperatores , Constantinum, Theodosium, Martianum, vult descriDere, ex quo intelligimus alios idem fecisse: denique in concilio Toletano IlI et Arausicano reperimus laicos subscripsisse.
4. Tertia sententia. — Tertia sententia negat quidem necessarium esse, laicos ad concilium generale convenire, affirmat tamen posse a Pontifice vocari, ac ferendi suffragii facultate donari. Ita Waldens., lib. 2 Doctrinal. fidei, c. 19, quem Cano, 1.2, c. 7, et l. 4, c. 4, conclus. A, refellit.
5. Quarta sententia.—CQuarta sententia excludit universim laicos a concilio, non tamen sacerdotes omnes, non episcopos, non abbates; nam religiosi, praecipue Generales familiae cujusque, et similes ali, de jure videntur pertinere ad Concilium. Unde usus obtinuit ut convocentur, quemadmodum factum videmus in Dullis Julii HII, et Pii IV, convocationis ad Concilium Tridentinum, et ex cap. Adrianus, 63 d.
6. Prima assertio de fide. — Dico primo: non est de ratione generalis Concilii, ut omnia omnino Ecclesiae membra ad illud conveniant. Est de fide, et fere evidens in lumine naturali , partimque probata in superioribus, ubi ostendimus in Ecclesia esse ordinem hierarchicum, et alios esse pastores et doctores, alios qui pascantur ac doceantur : aperte hoc confirmat exemplum Apostolorum, Actorum 15, atque usus posteriorum Conciliorum, quae illud sunt imitata. Praeterca, tam numerosa congregatio esset prorsus in possibilis; unde ab haereticis malitiose conficta est, ut auctoritatem Conciliorum destruant, excogitato impossibili modo illa congregandi. Ad haec, rationi etiam naturali adversatur, ut foeminae et idiotae homines , qui nihil noverunt de traditionihus Ecclesia, nihil de difficultatibus fidei, de Sanctorum explicationibus et Pontificum decretis, et aliis qua omnino necessaria sunt ad judicium ferendum in rebus gravissimis, quinetiam prudentia carent necessaria ad condendas leges, et universam Ecclesiam gubernandam, ut, inquam, in generali Concilio judices, doctores, et legislatores constituantur. Quamvis enim Concilium praecipue Spiritus Sancti auxilio et inspiratione perficiendum sit, attamen idem Spiritus Sanctus dictat ut homines prudenti et rationabili modo procedant ; itaque conclusio haec evidentior est quam ut probatione indigeat, et ex sequenti amplius patescet.
7. Secunda assertio de fide. — Probatur prin.o eg Scriptura. — Dico ergo secundo: nullus laicus est necessario ad Concilium vocandus, ut judex sit et suffragium ferat. Est de fide: primo, ex Scriptura docente munus esse sacerdotum Scripturam sacranr et doctrinam fidei explicare, ac tradere laicis ; cujus rei multa testimonia adducta sunt in superioribus; nunc breviter ex Testamento veteri ostenditur, Ezech. 44: Sacerdotes Levitae populum meum docebunt, etc. ; Aggsei secundo : nterroga Sacerdotes legem ; Malach. secundo : Labia Sacerdotis custodient scientiam , et legem requirent ec ore ejus ; Exod. 19: Veniam ad te, ut audiat me populus, et credat tibi in perpetuum ; Deuter. 17: $2 ambiguum judicium, etc., venies ad Sacerdotes. Idem constat ex Testamento novo, ad Ephes. 4: Quosdam dedit Apostolos , alios pastores et Doctores ; Actor. 20 : In quo Spiritus Sanctus posuit vos Eiscopos regere Fcclesiam Dei; Matth. 5: Fos estis lua mundi ; et c. ult.: Euntes docete, etc.; et Luc. 10 : Qui vos audit, e audit ; et alis, quibus supra, disputat. 9, sect. 5, num. 3. ostendimus Ecclesiae regimen ad laicos minime pertinere.
8. Probatur secundo ex Conciliis general.— Secundo, probatur ex traditione, quae primum sumi potest ex Conciliis omnibus generalibus. Nam Actor. 15, Apostoli ipsi cum presbyteris conveniunt et detiniunt; reliqua multitudo audit et obedit. In Nicaeno I, soli Episcopi 318 judicant et definiunt ; et Imperator Constantinus fatetur fidei defensionem ad se non pertinere, et humiliorem locum sibi deligit. Ita Eusebius, lib. 3 de vita Constantini Hufinus, lib. 1, cap. 2; Socrates, lib. 1, cap. 8; Thcodoret., lib. 1, cap. 7. In Chalced., actione prima , et in Ephes. primo, soli episcopi conveniunt, dant suflragia et subscribuntur; et in 8 Synodo, canon. 17, expresse rejiciuntur asserentes Concilia non posse congregari absque sacularibus principibus , idque contra canones et perpetuam Ecclesiae consuetudinem esse dicitur. Idem constat ex Synodis aliis usque ad Tridentinum. Ejusdem traditionis testes sunt Pontifices Clemens I, epistola 5, habetur cap. Relatum, 35 d. ; et lib. 10 Recognit., habetur documentum hoc Clementi a sancto Petro esse relictum. Nicolaus I, Episcopus , ad Michaelem imperatorem ; Gelasius, epistola ad Anastasium August.
9. Item ex imperatoribus.— Tertio: eadem consuetudo seu traditio colligi potest ex dictis et factis imperatorum ac principum saecularium. De Constantino jam diximus ; simile quid fecisse Theodosium constat ex epistolis ejus ad Concilium Ephes., cap. Satis, d. 96, et apud Socratem et Theodoretum supra, et Evagrium, lib. 1, cap. 4. De Valentiniano refert simile quippiam Sozom., lib. 6, cap. 7; Basilius imperator, in 8 Synodo, actione 10, negat et ad se, et ad ullum laicum pertinere ecclesiastica negotia tractare , Evagr., lib. 3, cap. 4, et Liberatus, lib. 2 Breviarii, cap. 16. In quarta etiam Romana Synodo, sub Symmacho, refertur similis confessio Theodorici, regis ariani. Et Victor, lib. 29 Persecut. Vandal., adducit aliud ex Hunerico rege. Extat etiam de hac re optima epistola Pulcheriae Augustae inter praeambulas ad Concilium Chalcedonense. Denique Justinus imperator, in 8 Synodo, in causis fidei et religionis , imperiale judicium sacerdotum judicio submitti pronuntiat.
10. 7tem ex Patribus. — Quarto tandem eadem traditio constat ex Patribus: Ignatio, Episcopo ad Smirnen. ; Dionysio, epist. 8 ad Demophil. Tertullianus etiam, de Praescriptione, late irridet haereticos qui laicis attribuunt haec sacerdotalia munera ; Ambrosius optime, epistola 34 contra Maxen.; Chrysostomus libro 3 de Sacerdotio, et homil. 4 de Verbis Isai.; Augustinus, epistol. 48, et 166 et 167; Cyrillus, epist. 4; Athanasius, epistola ad solitariam vitam agentes, ubi refert verba Osii Cordub. ad Constant. imperatorem : Nec te immisceas ecclesiasticis, nec nolis in hoc genere praecipe, sed a nobis disce ; Cyprianus, lib. 4, epist. 9; Basilius, in Regul. contract., in 276; Nazianzenus, oratione 6, 14 et 17, habetur cap. Suscepistis, d. 10.
11. Probatur tandem ratione. — Ultimo tandem ratione arguitur. Nam definitiones Conciliorum, tum quae ad fidem, tum quae ad mores spectant, ad quamdam potestatem ju- risdictionis pertinent, sive eam habeat Concilium a Deo immediate concessam, sive a Papa delegatam : sed potestas jurisdictionis Ecclesiae non ad laicos, sed ad sacerdotes per se spectat, ut supra ostensum est ; ergo, eic. Rationes etiam pro praecedenti conclusione adductae, hanc confirmant non leviter.
12. Tertia assertio bipartita. — Unde pars una probetur. — Probatur altera, primo aucLoritate. — Dico tertio : soli Episcopi per se et necessario sunt ad Concilia generalia convocandi, ut in illis judices sint; item Primates et superiores omnes : de Cardinalibus infra dicemus, a num. 15. Pars ergo affirmativa conclusionis, hoc scilicet pertinere ad Episcopos, patet satis ex adductis in praecedenti conclusione et superioribus in materia de Ecclesia. Vide d. 16, 17 et 18 decreti, et alia quae in hancrem allegat Hosius in Confess. Polon., cap. 24, S Neque vero. Negativa vero pars, nimirum alios praeter Episcopos non esse per se et simpliciter necessarios, fere aperte definitur in 8 Synodo, cap. 17, et in actione 10 extat oratio Basilii imperatoris, ubi de hac re optime disserit, sicut et Theodosius, in epistola ad Cyrillum Alexandrinum ; estque quarta inter epistolas Cyrilli. Et probatur primo ex ipso usu Actor. 15: cum Apostolis convenerunt presbyteri, id est episcopi. Ita enim in primitiva Ecclesia nominabantur, tanquam seniores et majori honore digni, ut alias etiam observavimus, et in materia de ordine notari solet. Unde 1 Petri 3 seniores monentur ut pascant gregem, quod est munus Episcopi, ut habetur Actor. 20. Imo vero licet cum Apostolis alii convenerint in illo Concilio, tamen solos Apostolos legimus sententiam dixisse et definivisse, ut notat Turrecremat., lib. 3, cap. 14; Sander. lib. 2 Monarch., cap. 7. De Concilio Nicaen. id satis per se liquet. In Chalcedonensi, actione 1, frequentia sunt verba: Synodus Episcoporum est, non clericorum, superfluos foras mitte; quae proferuntur in quosdam monachos qui interesse curabant et judicare ; atque ibidem quidam Marti., Abbas, seu Archimandrita : Non est, inquit, mewun subscribere, sed Episcoporum. In octava Synodo, actione 14, dicitur, solos antistites debere convenire in Conciliis. Ad haec in omnibus fere Conciliis soli subscribunt Episcopi ; quod si aliquando admittuntur alii ad subscribendum, addi solet nonnihil quo denotetur illos non definiendo subscripsisse, sed consentiendo definitis : itaque Episcopi simpliciter pronunciant : Subscripsi, vel etiam: Definiens subscripsi. Alii vero non ita, sed, utin Concilio Arausicano II habetur de quibusdam presbyteris , consentientes subscripserunt, ad quem modum aliquando subscribit imperator, ut patet in sexta Synodo, actione 12. Vide Eusebium, 1. 4 Histor., cap. 22. Huc accedunt testimonia Patrum, Marcellini Papae, epistola secunda ; Leonis TI, in epistola nona (quae potius est Flaviani), et in 13, 15, 16, 17, 23 et 53. 88, 91; Irenaei, lib. 3, cap. 3; Augustini, contra Faustum, libr. 33, cap. 6, libr. 6 de Baptism., cap. 35, et libro contra Donatistas, post collationem, cap. 15, et in breviculo collat. dei tertiae, et in epistola 119, cap. 19, et epistola 152. Quibus locis Concilia denominantur episcopalia, eo quod ex Episcopis per se coalescant.
13. Probatur secundo rationibus. — Prima ratio. — Secunda ratio. — Rationes breviter hae sunt. Prima, quia soli Episcopi sunt Pastores Ecclesiae ex officio. Unde Augustinus, epist. 59 ad Paulin., in quaest. 4, Pastores et Doctores , ad Ephes. 4, idem valere intelligit. Quod si distinguamus Pastores a Doctoribus, ut alii distinguunt, certe dicendum esset Doctores non docere, nisi ex commissione Pastorum, juxta illud Jeremiae 31 : Da?o pastores, qui pascant vos scientia et doctrina. Unde ad Doctores spectabit doctrinam tradere a Pastoribus definitam ; Pastorum autem est discernere pascua, quamvis consilio Doctorum uti deheant. Vide Canum, de Locis, lib. 4, cap. 4. Secunda, quia Episcopi sunt proprii successores Apostolorum, et quasi primates ac capita Ecclesiae ; in omni autem bene instituta republica ad optimates pertinet eam regere, eti quasi ad comitia publica congregari; iidemque censentur rempuhlicam totam repraesentare. Unde Aristoteles ait civitatem id maxime esse, quod est in ea principale : sic igitur congregatio universalis Episcoporum sufficienter universalem Ecclesiam repraesentat, juxta illud Matth. 18: Dic Hcclesie ; si enim ibi privatus pastor dicitur Ecclesia privata et particularis, quia, scilicet, tota Ecclesia in suo Episcopo, quasi in capite, continetur et repraesentatur, quod etiam recte Cyprianus, lib. 4, epist. 9, inculcat, et scripserat Pius I in sua epistola 2 decretali, ad finem, simili plane modo universalis congregatio Episcoporum totam Ecclesiam universalem sufficienter repraesentabit. Unde Augustinus, primo de Baptismo contra Donatist., cap. 18, plenariam Concilii sententiam vocat totius Ecclesiae consensionem ; et Athanasius, epistola de Gestis Synodi Arimin., asseverat universum orbem in Concilio Nicaeno coactum fuisse, cum solum 318 episcopi convenissent ; et Leo, epistola 24 et 26, idem Concilium vocat totius mundi; et in 8 Synodo, actione 5, dicitur: Loquere, Photi, totus mundus hic est ; similisque est modus loquendi Scriptura ; Exod. 19, dicit Dominus Moysi : Heec annuntiabis filis Israel ; et infra : Venit Moyses, et convocavit majores populi, etc.; 3 Regum 8: Congregati sunt omnes majores; ac paulo post : Rex omni HFecclesie Israel benediait, omnis enim Hoclesia Israel stabat, etc.
14. Tertia ratio. — Quarta ratio. — Tertia ratio. Concilium generale requirit universalem jurisdictionem, nam qui conveniunt, judices fidei sunt et morum ; sed episcopi proprie habent hanc jurisdictionem in Eecclesia : ergo. Major ostenditur, quia Concilium definit et judicat quid sit tenendum in Eeclesia. Unde omnes Episcopi, qui conveniunt, subscribunt tanquam judices, ut patet etiam ex modo loquendi Conciliorum: Pracipimnus, constituimus, etc., mandamus, decernimus, etc.; in Concilio Nicano, cap. 3, et in Chalcedonensi, epistola ad Leonem : Decretis tuis nostrum honora judiciumn ; ev in epistolis Leonis 51 et 59; de quo vide D. Thomam, Quodlib. 5, art. 3, et Quodlib. 6, art. 6; Cano, libr. 5, cap. 5; Soto, in 4, distinct. 20, quaest. 1, art. 4, ad secundum ; Turrecremata, et alii supra. Minor vero patet, tum ex sexta Synodo, acUone 11, et septima Synodo, cap. 19, et Concilio Coloni. provinciali, quod alia citat ; tum etiam ex Actorum 15, ubi Jacobus sententiam suam profert tanquam judex; ac praeterca constat ex dictis, solos Episcopos esse successores Apostolorum, atque adeo in illis praecipue residere jurisdictionem ad Ecclesiam gubernandam. Ultimo argumentor : si praeter Episcopos, alii prorsus requirerentur in ConciIio, vel illi essent omnes omnino Sacerdotes, vel Parochi, vel fortasse alii. Hoc ultimum dicendum non est, cuimn nulla ratione monstrari valeat cur hi potius quam illi omnino necessarii sint ; primum autem est absurdissimum ; tum quia impossibile est omnes Sacerdotes et Parochos, imo nec majorem eorum partem ad Concilium generale convenire ; tum etiam, quia regulariter idonei non sunt ad judicandum de rebus fidei, nec idoneos esse ad munus vel dignitatem eorum spectat, sed suis episcopis obnixe parere, sacramentaque posse parochianis ministrare.
15. Objicitur quadrupliciter contra assertio- nem. — Objicies, primo hinc sequi Cardinales non pertinere ad Concilium, si Episcopi fortasse non sint, quia nullam habent potestatem jurisdictionis. Secundo, idem argumentum est de Episcopis titularibus, seu annularibus, ut appellant. Tertio, e contrario, Abbates nonnulli sunt qui immediate subsunt Apostolicae Sedi jurisdictionemque habent episcopalem; illi ergo erunt de ne:essitate Concilii generalis. Quarto, nullus Episcopus habet jurisdictionem in universalem Ecclesiam, nec omnes simul, nisi a Papa illam recipiant, quam proinde concedere posset quibus vellet; si ergo illam aliis concederet, non essent Episcopi de necessitate Concilii ; imo hinc videtur sequi ' non esse membra aliqua Ecclesiae determinate necessaria ad Concilinm, sed id totum pendere ex voluntate Pontificis, qui suam potestatem committit quibus vult, quod maxime procedit apud opinantes, episcopos non esse judices in Concilio , sed consiliarios Pontificis.
16. Pro allatis objectionibus primuwm pronuntiatum.—Ad has objectiones, primo concedendum praerogativam ferendi suffragii in Concilio generali non adeo esse Episcoporum propriam, ut nequeat Pontifex eam aliis communicare, si expedire censuerit (quamvis quia Episcoporum dignitas jure divino fuit instituta, ad Episcopos quasi ordinario jure pertineat, ut ad generale Concilium convocentur), ut tenet communis sententia ; et ratio est, quia actus jurisdictionis, illi praecipue qui ad externum regimen Ecclesia ordinantur, communicari possunt per Pontificem quibusvis ecclesiasticis personis capacibus talis jurisdictionis; sunt autem capaces, etiam non Episcopi. nam actus qui in Concilio exercentur per se et intrinsece non pendent a consecratione episcopali.
17. Secundum pronuntiatum. — Hinc sccundo probabilius est Cardinales nunc ex jure ordinario pertinere ad generale Concilium, sive id habeant a jure divino, sive Pontificio, quod etiam pendet ex illa quaestione, an Cardinalium dignitas sit jure humano introducta, ut vult Scotüus, in 4, distinct. 24, quaest. 2, art. 4; Victor., relectione secunda de Potestate Ecclesiae, quaest. 2, num. 24; vel divino, ut tenet Turrecremata, lib. 1, cap. 8, et plures alii ; quidquid vero de hoc sit, jam Doctores omnes citati conveniunt Cardinales habere suffragium definitivum in Concilio, ut latius prosequitur Turrecremata, lib. 3, cap. 14*. Ratio vero est, quia jam ex usu et concessione Pontificum, praeferuntur Cardinales Episcopis, in his quae episcopalis consecratio essentialiter non fundat ; tum etiam quia in suis titulis habent jurisdictionem episcopalem, cap. 7is qui, de Majoritate et obedientia. Unde in Concilio Lateranensi, sub Leone X, ante Episcopos subscribunt Cardinales.
18. Tertium pronuntiatum. — Quartum. — Quintum. — Sextum. — Ad falsas sententias a numn.2 allatas.—Tertio, Generales ordinum ex consuetudine et concessione Pontificum habent suffragium, quamvis ex jure communi non oporteret illos vocare. Quarto, de Abbatibus non viget talis aliqua consuetudo, nec Pontifices illis hoc concesserunt, nec eorum dignitas talis est, ut putandum sit jure divino hoc a ipsos pertinere, et quamvis aliis in rebus videatur eorum jurisdictio similis episcopali, non tamen in omnibus, quia id ex jure humano descendit ; videatur Jacobatius ? referens multos, libro secundo, capite secundo, versiculo Dubium tamen est ; Alban., prima parte de Concil., cap. 16. Quinto, Episcopi annulares vocari sine dubio possunt ad Concilium, et habere suffragia; per se vero id minime necessarium est, quia jurisdictione carent episeopali. Et ita habet usus. Sexto, de aliis laicis probabilius est non posse Pontificem eis concedere suffragium in Concilio generali, quanquam doctissimi sint ; quod quidem non est adeo certum; attamen traditio Ecclesiae id satis confirmat ; nunquam enim id factum legimus , cujus ratio est, quia jure saltem ordinario capaces non sunt jurisdictionis Eeclesiae, ut alibi traditur ?: ferre autem suffragium in Concilio non tantum scientiae, sed etiam jurisdictionis est actus. Vide Hosium, in Confessione Polonica, capite vigesimo quarto. Et per haec satis patet responsio ad objectiones omnes , et ad argumenta haeresum et sententiarum quas in principio quaestionis retulimus.
Sectio 2
Utrum, ut concilium generale sit, oporteat omnes ecclesiae episcopos, etiam romauum, ad illud vocari et convenire
SECTIO II. Utrum, ut Concilium generale sit, oporteat omnes Ecclesiae Episcopos, etiam Romauum, ad illud vocari et convenire.
1. Difficultas hujus quaestionis in eo est, quod si tantus personarum conventus requiratur ad Concilium generale, pauca aut fortasse nullum ex celebratis hactenus in Ecclesia Conciliis, dicendum erit generale, quia vix unquam reperiemus omnes omnino Ecclesiae Episcopos ad illud convenisse ; si vero neccesse sit majorem saltem partem Episcoporum cogi, multa etiam Concilia non erunt generalia existimanda, quae communi Ecclesiae consensu generalia judicantur ; vel si satis fuerit magnam aliquam partem Episcoporum convenire, fere nihil dffferet Concilium generale a provinciali vel nationali, cui auctoritas Pontificis adjuncta est. De hac porro quaestione latius Turrecremata, lib. 3, c. 16 ; et Cano, lib. 5, cap. 3, et alir.
2. Prima assertio. — Dico tamen breviter primo: ad Concilium generale, per se necessarium est, ut convocatio ipsa generalis sit, id est, ut omnes Episcopi Ecclesiae, qui pastores sunt et jurisdictionem habent, quoad fieri possit, convocentur ; suadetur primo ex ipso nomine generalis Concilii ; secundo, quia id Concilium repraesentat universalem Ecclesiam , ut dicitur in Concilio Constant., sessione 5, approbaturque a Martino V, ac constat ex adductis sectione praecedenti, ex Leone, Augustino, Athanasio, et aliis Patribus, atque etiam ex Gregorio, cap. Sicut, d. 15; et Pelagio, in cap. Confidimus, 21, quaest. 1;de quo videri possunt latissime Hosius, de Confessione Polonica, cap. 24; Cano, lib. 5, et Soto, distinctione decima octava , quaest. 1, art. 4, ad secundum ; Castro, primo de Haereticorum punitione, cap. 6; et Vega, libro primo super Tridentinum, cap. quinto ; ergo per se necesse est ut in eo conveniant, vel saltem convocentur omnia Ecclesiae capita.
3. Objectio diluitur. — Dices : ergo si talis convocatio aliqua ratione impediatur , non poterit fieri generale Concilium, atque adeo in potestate cujusque tyranuni sita erit Concilii generalis cclebratio. Respondeo idco addidisse me, quoad fieri possit. Quinetiam necesse non erit convocationem ad aures singulorum pervenire, sed ex intentione vocan- tis generalem esse, ac per se ad omnes referri ; non oportebit etiam omnes in particulari vocari, sed satis erit patriarchis , vel primatibus, aut provinciis omnibus edictum Concilii generalis congregandi promulgari, ut omnes sigillatim conveniant, vel eos mittant nomine omnium, qui patriarchae aut primati, aut etiam provinciali Concilio sufficere videbuntur. Ita Turrecrem. et alii supra; videturque satis rationabile, ut ex dicendis etiam patebit.
4. Secunda assertio. — Dico secundo : vt Concilium generale sit, non oportet omnes Ecclesiae universalis Episcopos, imo nec majorem eorum partem re ipsa congregari. Est certa ex ratione dubii in principio posita ; etenim secunda Synodus generalis, prima Constantinopolitana, universalis censctur, et una earum quae quatuor Evangeliis comparatur, capite primo et secundo, distinctione 15; cum tamen solum convenerint 150 episcopi inter 500, et eo amplius qui tunc in Ecclesia vivebant, ut sumitur tum ex historiis, tum ex co quod ante plures annos convenerint ad Concilium Nicoenum 318 Patres; praeterea ex Leone Papa, epist. 42 et 50, et epistol. 52, quae est Episcoporum quorumdam ad ipsum, constat ad Concilium Chalcedonense ( quod alterum est ex quatuor illis primis ), ex toto Occidente solos legatos Romani Pontificis convenisse ; et in septima Synodo, in epistola Orientalium episcoporum ad Caesarium, episcopum Constantinopolitanum, quae habetur actione 3, dicitur nihil derogari auctoritati Concilii generalis ex absentia trium patriarchalium sedium, ac etiam plurimorum Episcoporum qui sub illis sunt. Confirmatur, quia saepe est impossibile tot Episcopos convenire in Concilium propter bella, aut tyrannos, aut similia incommoda. Ratio vero a priori est, quia generale Concilium non tam re quam repraesentatione , et quadam quodammodo auctoritate , dicitur universalem Ecclesiam continere ; potest autem habere hanc generalem repraesentationem et auctoritatem , quamvis non omnes Episcopi, nec major eorum pars conveniat, ut ostendetur ; ergo, etc.
5. Tertia assertio bipartita.— Prior pars ostenditur.— Dico tertio : ut Concilium generale sit, duo praecipue necessaria sunt: unum est praesentia Papae per se vel per suos legatos; alterum, ut ex aliis Episcopis ea multitudo conveniat, quae vel omnes comprehendat, vel saltem repraesentet, et vicem absentium subeat. Hanc conclusionem indicant auctores supra citati, et Jacobat., lib. 5, art. 7, et AIban., cap. 7 et 21, colligiturque ex ordine servato in omnibus pene generalibus Concilis. Prioris partis ratio est, quoniam si auctoritas Episcopi Romani non interveniat, deerit in Concilio caput, atque adeo potestas in universam Fcclesiam, quae in ipso maxime residet : usus autem et traditio Ecclesiae docet hanc praesentiam sufficienter fieri per legatos, quod qua ratione intelligendum sit, et quae difficultas in eo occurrere possit, sectione sequenti explicabitur, et aliqua ex parte dictum est supra, disput. 5, sect. 7.
6. Ostenditur posterior. — Secunda vero pars assertionis liquet etiam ex usu Ecclesiae, imo et cujuslibet reipublicae generaliumque congregationum; quando enim primates omnes et capita convenire non possunt, alii aliis suas vices tribuunt, ut quod ab his fuerit decretum, ab omnibus definitum esse censeatur. Tandem hoc postulat ipsa veluti naturalis conditio rerum humanarum, quae alio modo tractari non possunt ; unde moraliter idem judicatur, multos nomine et potestate omnium convenire, ac omnes ad unum interesse.
7. Quastiunculae satisfit triplici efato. — Petes hoc loco, quidnam requiratur ut qui conveniunt, omnium nomine congregati censeantur eosque repraesentent ? Respondeo primo non esse habendam rationem Episcoporum, qui Summo Pontifici non obediunt; nam, licet illi simpliciter sint membra verae Ecclesiae, ut disputatione nona, sectione prima, a numero decimo tertio, tractatum est, attamen ob schisma divisi ab ea sunt; non sunt igitur Concilio generali necessarii, nec regulariter vocandi, nisi forte ut resipiscant. Secundo, qui Episcopi obedientes Pontifici vocari non possunt commode de facto propter impedimentum aliquod, vel convocationem ignorant, vel venire ipsi non possunt, nec aliquem suo nomine mittere, tenentur suo juri cedere, ac consentire, ut alii eorum locum teneant, et ita eos velle presumendum est. Tertio si aliqui ob malitium venire ipsi nolint, aut alios mittere, qui conveniunt, praecipue ex Romani Pontificis auctoritate, declarare possunt se vices omnium subire, et alios, qui venire nolIunt, suffragii jure esse privatos, vel certe invitos etiam et coactos suas vices praesentibus committere. Unde tandem fit ut tota haec repraesentatio universalis Concilii potissimum pendeat ex legitima ipsius declaratione, et praecipue Romani Pontificis, qui a principio intendit Concilium generale congregare: et eo modo congregatio evadit generalis, prout potest commode ; tuncque ipsum Concilium auctoritative declarat Episcopos ibi congregatos locum omnium caeterorum tenere, atque adeo generale Concilium in eis sufficienter consistere.
8. quarta assertio.— Dico quarto : quaedam sunt Concilia generalia non simpliciter, ad quae scilicet non vocantur Episcopi totius orbis, sed cujusdam nationis, praesentibus legatis Romani Pontificis, atque adeo quae quoad potestatem et auctoritatem generalia sunt ob praesentiam Pontificis, licet non quoad convocationem ; ita patet ex usu, nam in Africa hujusmodi fuit Concilium Milevitanum, cui praefuit Anselmus, Romanse sedis legatus: nonnulla etiam Concilia Toletana, ut patet ex epistola prima Gregorii ad Leandrum, et epistol. 92 Leonis Papae ad Turibium ; multa item Romana, quae generalia dici solent, quo sensu ait Nicolaus I, epistola ad Michaelem imperatorem, in casu Marcellini Papae congregatum fuisse Concilium omnium Episcoporum, cum tamen centum octoginta solum convenerint ex patriarchatu Romano, ut refert Platina; sic etiam Concilium Nicaenum habetur primum generale, et Constantinopolitanum primum dicitur secundum generale, quamvis et inter ea fuerit celebratum Concilium Romanum, quod praedicto modo generale secundum quid appellatur, et ante Nicaenum alia similia fuerint celebrata, ut de tempore Marcellini dictum est; et de tempore Cornelii refert Eusebius, libro sexto, capite quadragesimo tertio. Itaque Nicaenum fuit primum inter generalia simpliciter, prout praecedentibus conclusionibus descripta sunt; exceptis tamen Conciliis Apostolorum, quae quatuor fuisse dicuntur, vel, ut alii volunt, quinque, quamvis illud quod Actorum decimo quinro refertur, sit celebrius et magis in modum Concilii congregatum. Vide Jacobatium, libro primo, S Sed nunc, etc., et Albanum, l. 1 de Conciliis, capite primo.
Sectio 3
Ad quem spectet concilium generale congregare atque in illo praesidere, ejusque decreta confirmare
SECTIO III Ad quem spectet Concilium generale congregare atque in illo praesidere, ejusque decreta confirmare.
1. De quibus conciliis sit questio. — Suppono quaestionem esse de Conciliis, quae congregantur ad definiendas res fidei vel morum, aut leges ferendas quae universam Ecclesiam obligent ; haec euim proprie, et per se loquendo, sunt Concilia universalia, idque dico, ut pratermittam eventus quibus, praecedenti disputatione, diximus posse congregari universae Ecclesiae Episcopos sine Papae auctoritate, veluti si sedes vacaret, Cardinalesque negligerent convenire ad electionem; vel si Papa haereticus fieret, admonitusque non resipisceret, ac nollet Concilium cogi; vel denique si universale schisma grassaretur, et nullus esset Pontifex certus; nam talia Concilia nonnisi secundum quid generalia sunt, cum capite careant. Unde per se non habent potestatem in universam Ecclesiam, nec causam aliam tractare possunt, quam cujus gratia congregantur, scilicet, ut Papam eligant, vel haereticum declarent ; quod si aliud quidpiam aggrediantur, et errare possunt, et auctoritatem non habent obligandi ; quae omnia, et ex superioribus satis probari possunt, et ex his quae jam dicemus. Vide Cajetanum, opusculo primo de Auctoritate Papae, capite 16; Turrecrematam, libro 3, capite 8; Pighium, libro 6, capite 18; Jacobatium, libro tertio, articulo primo. Omissis ergo his extraordinariis congregationibus,
2. Prima assertio tripartita. — Ostenditur prima pars em congruentüs. — Dico primo: potestas ordinaria cogendi Concilium generale in uno aliquo Principe Ecclesiae debet residere, qui non est imperator, vel alius princeps saecularis, sed Romanus Pontifex. Prima pars solum ex congruentiis ostendi potest; nam efficacioribus argumentis disputanda est simul cum tertia. Probatur ergo, quia cum Conciliorum congregatio sit maxime necessaria Ecclesiae, ut et usus et ratio satis ostendit, oportuit hanc Conciliorum ordinariam congregationem posse optima ratione et ordinate fieri; ergo oportuit potestatem vocandi ad hoc Concilium in uno aliquo residere, alias magna esset confusio, si hujusmodi res singulorum principum Ecclesiae judicio relinquerentur; sequerentur enim facile scandala, seditiones ct similia, quae accidisse jam scimus in multis Conciliabulis ab haereticis ac schismaticis coactis. Nec vero poterat convenienter haec potestas multis committi ; nam vel committeretur divisim, et hoc manifestam pareret confusionem ac dissensionem, quia darentur quasi duo capita in uno corpore; vel committeretur conjunctim, quod etiam dici non potest, cum nulla sit plurium hominum multitudo, ad quam hic actus possit spectare; nam maxime poneretur tota Episcoporum collectio, quae plane inepta esset, quia ea potestas residere debet in uno aliquo. qui omnibus Episcopis imperet ; congregatio autem Episcoporum nequit singulis Episcopis imperare, nisi prius ipsa sit legitime congregata. Atque hoc etiam confirmant omnia supra adducta de Ecclesiae monarchia. S
3. Secunda pars ostenditur primo. — Secunda vero conclusionis pars constat ex omnibus, per quae supra ostendimus spiritualem potestatem gubernandi Ecclesiam non residere in laicis neque principibus saecularibus; potestas autem congregandi Concilium spiritualis cst, et directe spectans ad Ecclesiae regimen. Secundo, probari potest confessionibus et testimoniis ipsorum imperatorum, quae supra adduximus; et ex Valentiniano refert optimum testimonium Sozomenus, lib. 6 Histor., cap. 7. Tertio ex usu, et consuetudine Ecclesiae. Videatur Sanderus, libr. 2 Monarch., cap. 2 et 3; Pighius, lib. 5.
4. Haplicatur pars tertia. — Est de fide, et suadetur ex dictis. — Tertia pars conclusionis explicatur ', sensus enim illius est, solum Romanum Pontificem posse praecipere omnibus Ecclesiae Episcopis, ut certo loco et tempore ad Concilium generale conveniant, itemque solum illud Concilium , quod ejus praecepto et voluntate cogitur , esse legitimum, atque habere auctoritatem tractandi de rebus fidei, et morum universalis Ecclesiae; in hoc sensu conclusio est de fide simpliciter, quam auctores supra citati late probant, et eam docet D. Thomas secunda secundae, quaestione prima , articulo decimo, et quaestione decima de Potentia, articulo quarto, ad decimum tertium ; ad probationem vero sufficerent ea, quibus supra ostendimus solum Pontificem Summum habere a Christo Domino potestatem in universam Ecclesiam ; nam inde evidenter sequitur et illum habere potestatem, et nullum habere praeter ipsum.
5. Item ex Pontificum testimonüis probatur. — Sed probatur praeterea primo, variis testimoniis, Marcellini Papae, Epistola prima ad Antiochenae Ecclesiae Episcopos, ubi sic ait: Simul Apostoli et successores, inspirante Domino, constituerunt ut nulla Sgynodus fieret praeter Romani Pontificis auctoritatem ; quod refertur can. 17 ^postolorum , de quo vide Turrian., lib. 1 contra Centuriat. , cap. 22. Idem Marcell. , epistola ad Maxen., et habe- tur cap. 1, distinct. 17 , doeet provincialia Concilia posse congregari sine auctoritate Papae. non tamen generalia regulariter, id est canonice et legitime; idem Julius I, epistola prima ; Gelasius II, epistola prima; Felix II epistola ad Synodum Alexandrinam ; latius Nicolaus, epistola prima ad Michaelem Imperatorem. Item Damasus Papa, epist. 3 ad Stephan., et in rescripto ad Episcopos Mauritania; habetur, 17 d., cap. Fuic soli ; et Symmachus Papa cum Synodo Romana 3 et 4.
6. Ex Conciliis. — Can. Nicenus non extans a multis memoratur. — Secundo, idem definivit Concilium Nicanum [; Canon tamen hac de re editus non extat inter viginti quos nunc habemus; illius vero meminit Athanasius cum Synodo Alexandrina , epistola ad Felicem II: Scinnus, aiunt, ab omnibus in Nicena sSqnodo concorditer constitutum , non esse Concilia celebranda, non Episcopos damnandos absque Romani Pontificis sententia ; idem refert Julius I, loco supra citato, et in epistol. 2; et Damas., dicta epistola ad Stephanum; refertur etiam idem canon a Leonel, epistola ad Theodos. imperatorem, et a Gelasio I, in tomo de Vinculo anathematis, et in epistola ad Ebpiscopos Dardania ; adducitur deinde a Niceph., lib. 9, cap. 5, et in 10 scribit Eusebium Nicomediensem congregasse Concilium, cui non interfnit Julius, nec ejus legatus : Cum tamen, inquit, ecclesiastico canone sancitum sit, non debere Ecclesiam praeter sententiam Romani Pontificis synodice, aut conciliariter congregari, qui canon ecclesiasticus certe nullus alius esse potest, nisi vel a Pontifice Summo, vel a Concilio Nicaeno editus, quia tunc nullum erat aliud generale Concilium congregatum post Apostolorum tempora. Eodem modo Socrates, lib. 4, Tripart.. cap. 9, scribit hoc haberi ex regula ecclesiastica ; et rursum, lib. 2 histor. suae, cap. 8 et 17 ; Sozom., lib. 3, cap. 10 et 11. Hanc eamdem summi Pontificis potestatem agnoscunt Patres in 7 Synodo, actione 6, et in 8 Synodo, actione 1 et 7 ; Concilium Lateranense, sub Leone X, sess. 11; tria Conci'ia Africana in Epistola ad Damas. ; et Synodus Romanorum sub Damaso. Vide Trifart., 15. c. 19, et plura alia in 16 et 17 d. decreti.
7. Tertio ex derogatione Conciliorum sine auctoritate Pontificum coactorum.— ltem ex praai. — Tertio, plura Conciliabula, tametsi ex magna Episcoporum multitudine coacta, hoc solo nomine sufficienter abrogantur, quod absque Summi Pontificis auctoritate congregata sint, Id primum patet ex Conciliabulo Ariminensi 500 Episcoporum, vi et potentia Constantini imperatoris congregatorum , quod Damasus Papa, epistol. 5, cum Concilio 90 Episcoporum, non alia ratione reprobat, quam quia Romani Pontificis non expectavit decretum ; idem praestitit Gelasius Papa cum Synodo 70 Episcoporum. Idemque fuit tunc universalis Ecclesiae sensus, ut refert Niceph., lib. 11, cap. 31, et effectus rem comprobavit; nam propterea a vero erravit illud Conciliabulum. Simile exemplum visitur in coetu 338 Episcoporum, qui sub Leone III, imperatore, imaginum usum damnavit, ac reprobatur in 7 Synodo, actione 6, quia Romanum Pontificem auctorem non habuit : quod etiam docet Adrianus I, epistola ad Tarasium. In secunda quoque Synodo Ephesina, Dioscorus Alexand. Leonem Papam excommunicavit, cujus tamen acia pradatoria dicuntur a Patribus Graecis, et in 8 Synodo vocantur Latrocinia, et in Concilio Chalcedonensi prorsus improbantur, hoc titulo, quod sine auctoritate Romani Pontificis fierent; sunt et alia similla multa, de quibus legito Waldensem, libr. 2 Doctrin. fidei, cap. 19; et Turrecremat., Iib. 3, cap. 18.
8. Ostenditur consuetudine. — Quarto possumus argumentari ex usu et consuetudine Ecclesiae; ita enim observatum est in omnibus Conciliis generalibus, quae in Ecclesia habent auctoritatem, a Concilio Nicano usque ad Tridentinum.
9. Secunda assertio de fide. — Probatur. — Dico jam secundo : in generali Concilio, solus Romanus Pontifex per se, aut per legatos suos, qui locum ejus subeant, praesidere debet. Conclusio est certa de fide, quam omnia adducta satis confirmant ; nam si Papa caput Ecclesiae est, certe ille praesidere debet corpori, et nemo alius. Sed confirmant id etiam Pontifices supra citati, praecipue Leo I, Julius I, et Nicolaus I, qui docent in Concilio etiam Nicaeno id fuisse confirmatum ; et exemplo ejusdem Concilii constat Osium, Vincentium et Victorem, loco Romani Pontiticis in eo praesedisse, et primos omnium subscripsisse. Idem exemplum habemus in secunda Synodo, ut patet ex Epistola Damasi ad ipsam; et ex libro nono Tripart., 24. De 3 Synodo, licet ex parte interierint ejus acta, tamen ex his quae extant, satis colligitur Cyrillum ut legatum Sedis Apostolicae praefuisse; eodem modo in 4 Synodo Chalcedonensi Paschasius cum aliis praeest, atque ita inquit ; Pascha- sius, vice Beatissimi ac Apostolice universalis Ecclesie Pape, sancte Synodo praesidens, subscripsit ; idem facit in 5 Synodo Menas, legatus Papae, atque adeo in 6, 7, et aliis, et ex earum actis, et supra adductis satis constare potest. Specialiter in octava, sic subscribit legatus : Ego Donatus, Dei gratia Episcopus Hostiens., locum obtinens domini me Adriani, Pontificis et universalis Pape, huic sancta et universali Synodo prasens ad voluntatem ejusdem, etc. Ex quibus omnibus sufficiens traditio hujus rei colligitur ; et ratio praeter omnia adducta id confirmat, quia videlicet necesse est aliquem praeesse in Concilio generali, ut caput totius corporis; alias servari non posset conveniens ordo, sed magna potius confusio esset in Conciliis; ergo praerogativa haec concedenda est, maxime illi qui caput est totius Ecclesiae.
10. Objectio contra proaime ostensa. — Oppones in plerisque Conciliis haberi , praesedisse imperatores, ut patet tum ex apertis verbis; in sexta enim Synodo sic legitur: Preesidente püssimo imperatore, etc., ut videre est actione prima, et 11 ac 18; simile quid legimus in octava Synodo; tum etiam ex loci dignitate, nam saepe vel ipsi, vel viri patricii eorum locum tenentes, in medio sedent ; legati vero Sedis Apostolicae ad dexteram, et interdum ad sinistram, ut patet ex eisdem 6 et 8 Synodis, et ex historia Concilii Chalcedonensis , quam refert Niceph., lib. 15, cap. 4. Fatemur quidem interdum imperatores vel seculares magistratus eam loci dignitatem usurpasse, non tam jure quam poitcntia ; negamus tamen, proprie loquendo, praefuisse Conciliis, sed tantum affuisse ut nulli tumultus fierent, et ut Concilia majori quadam exteriori auctoritate et dignitate celebrarentur; de qua re satis multa diximus sect. 1, ostendentes laicos minime pertinere ad Concilium generale, tantum abest ut illi debeant praesidere; ubi etiam ostendimus, Constantinum, et alios principes et imperatores digniorem locum in Conciliis usurpasse noluisse. Videantur multa 96 d., cap. os ad finem, et cap. Satis, cum similibus.
11. Tertia assertio de fide.—Ostenditur varüs ezemplis. — Dico tertio : ad Romanum Pontificem spectat, definitiones et leges a Concilio generali factas confirmare. Est certa de fide, qua ex omnibus supra dictis satis probata videtur; breviter tamen ostenditur. Priro, traditione et usu Ecclesiae, nam Ni- caenum Concilium I per epistolam petiit a Sylvestro, gesta sua ut confirmaret, quo nostra (inquiunt) regula fixos possit habere gradus, idque obtinuit, ut patet ex rescripto Sylvestri ad Concilium ; idem fecit Chalcedonensis Synodus, actione 3, et in allocutione ad Martianum Imperatorem rogat ut curet Synodum Sedis Petri auctoritate roborari; quam confirmationem Leo Papa distulit, propter quaedam privilegia Constantinopolitanae Ecclesiae tributa ; intercedente vero Valentiniano imperatore, et scribente ad Leonem, judicium Ecclesiarum Orientis suspensum esse circa decreta Concilii Chalcedonensis, neque a Sede Apostolica esse confirmata, Leo tandem confirmavit ob privilegia Anatolio concessa, ut patet in epist. 56, 57, 58 Leonis, ex Gelasio, tomo de Anathematis vinculo, qui agens de hac Synodo inquit: Totum in sedis apostolice situm est potestate, et ita quod firmavit in Synodo sedes Apostolica, robur obtinuit ; quod refutavit, habere non potuit firmitatem. Praeterea quinta Synodus confirmata fuit a Vigilio, ut scribit Nicephor., lib. 17, cap. 27; sexta Synodus a Leone Papa; Concilium Constantiense a Martino V; Tridentinum a Pio IV. Si vero in aliquibus non extat expressa confirmatio, causa est quia omnia ih eis facta sunt ex Sedis Apostolicae praescripto; unde confirmatione minime opus habuerunt, ut videre est in secunda et tertia et aliis Synodis. Atque ita intelligendum quod Gregorius ait, lib. 6, epistol. 31, ex Concilio Constantinopolitano V. damnationem Macedonit recipi ab Ecclesia, quia nimirum facta fuerat ex praescripto Damasi; canones vero omnes non recipi, quia nec fuerant ex ordinatione Pontificis, nec ab illo confirmati. Quod idem colligitur ex Concilio Chalcedonensi, actione 5, et Gelasio Papa supra, Epist. 5 ad Episcopos Dardaniae; et ad idem facit epistola Concilii Ephesini ad Nestorium, et Agathonis Papae ad sextam Synodum; facit et Innocentius I, Epistol. 25, et quas citavimus ex Leone. Vide Hosium, lib. 2 contra Brentium, circa finem. Confirmari hoc amplius potest ex historiis Pauli, qui Petrum adiit, ut cam eo conferret Evangelium ejusque auctoritate apud Ecclesiam confirmaretur , quod notarunt Tertullianus, libr. 4 contra Marcionem, et Hierony m., Epist. ad Augustinum ; habetur undecima inter Epist. Aug. ; Augustinus, 1. 28, contra Faust., c. 4, et simile est quod Marci Evangelium prius Petrus probavit, quam Ecclesiae traderetur, ut refert Eu- sebius, lib. 2, cap. 15 in Clemente, et Papia, et Hierony mus, de Viris illustribus, in Marco. Confirmatur item ex Eugenio IV in Concilio Florentino, in decretis unionis, ubi docet Romanam Ecclesiam, omnes universales Synodos auctoritate Episcopi Romani legitime congregatas, et celebratas, ac confirmatas recipere, quasi diceret : Et non alias. Denique supra ostensum late est quemlibet damnatum etiam haereseos posse appellare ad Apostolicam Sedem, quod signum est tale judicium indigere confirmatione illius Sedis. Vide Turrecremata, lib. 3, cap. 47.
Atque haec de priori parte earum quas auctor initio totius disputationis proposuit; posteriorem vero censummus omttendam, eo quod abunde in disput. 5, sect. 7, fuerit explicata, viderique possunt Joannes Arboreus, lib. 5 Theosophie, cap. 6; Salmer., in Acta Apostolorum, a tract. 19; Bellarm., tom. 2, toto libr. 2 de Conciliorum auctorttate, qui rem hanc erudite et copiose pertractarunt; praeter alios quos refert Azor., tom. 2, lib. 4, cap. 13, ad finem.