Text List

Prooemium

Prooemium

TRACTATUS DE FIDE PARS SECUNDA MORALIS. PROOEMIUM.

Unaquaeque virtus et propriam habet naturam atque essentiam, et principium est activum alicujus honestae moralisque operationis; et ideo integra uniuscujusque virtutis doctrina duas partes requirit : unam, quae merito speculativa dici potest, quia essentiam, et proprietates, objectum, actum, et habitum virtutis contemplatur; alteram vero practicam et moralem, quia non solum de his rebus tractat, quae a nobis fiunt, sed etiam modo practico et utili ad mores dirigendos procedit. Igitur de virtute fidei priorem partem hactenus tractavimus. Nunc vero posteriorem aggredimur, in qua tria praecipue capita a nobis tractanda sunt. Primum erit de praeceptis fidei, et eorum obligatione, ac quando et quomodo implenda sint. Secundum erit de vitiis et peccatis huic virtuti contrariis, sive sint omissionis, sive commissionis, ubi dicendum erit de ignorantia et de infidelitate, tam in genere quam secundum species ejus. Tertiun. caput erit de poenis. praesertim ecclesiasticis, quae propter haec peccata, praesertim haeresim, incurruntur vel imponuntur, et quo ordine et modo imponendae sint. Prius vero quam primum caput aggrediamur, quia praeceptum fidei supponit necessitatem ejus, quatenus est medium ad salutem, ante doctrinam de praecepto de necessitate hac dicendum est; est enim quasi fundamentum totius materiae moralis ad virtutem fidei pertinentis ; postea vero caetera prosequemur.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium