Text List

Disputatio 12

Disputatio 12

De necessitate fidei, quatenus medium est ad salutem consequendam

DISPUTATIO I, ET IN ORDINE AD PRECEDENTES III. DE NECESSITATE FIDEI, QUATENUS MEDIUM EST AD SALUTEM CONSEQUENDAM.

1. Necessitas alia medii, alia precepti. — Ratio dubitandi pro reprobanda dicta divisione. — Priusquam ad quaestiones singulas de necessitate fidei ad salutem accedamus, oportet generatim exponere quid sit, et quotuplex haec necessitas : solent enim Theologi duplicem necessitatem distinguere : unam vocant necessitatem medii, alteram necessitatem praecepti, quorum membrorum distinctio subobscura videri potest. Nam quidquid est medium necessarium ad salutem, est etiam nobis praeceptum ; nihil enim magis homini injungitur , quam ut suae salutis curam habeat illamque procuret ; obtinetur autem per media , praesertim necessaria ; ergo haec sunt qua maxime homini praecipiuntur; ergo quidquid necessarium est necessitate medii, est etiam necessarium necessitate praecepti ; e converso similiter, quidquid est nobis praeceptum, est etiam medium necessarium ad salutem, juxta verbum Christi Domini, Matth. 19: Sà cis ad vitam ingredi, serva mandata ; interrogatus enim de mediis quae ad salutem adhiberi oportet, mandata proponit; ergo illa sunt praecipua, et maxime necessaria ; nulla ergo apparet distinctio duplicis necessitatis. 2. Qualis sit illa divisio. — Nihilominus distinctio merito a Theologis data est. Nam ad quaestiones morales distinguendas est ma- xime necessaria ; et imprimis separanda sunt illa membra ex propriis rationibus formalibus, quia necessitas praecepti, ut nomen ipsum prae se fert, consistit solum in obligatione quae oritur ex superioris imperio; unde in ordine ad salutem, per se loquendo, solum inducit necessitatem, quam possumus vocare per accidens, quia tantum consistit in ablatione impedimenti; peccatum enim impedit salutem ; observatio autem praecepti etiam est necessaria ad vitandum peccatum, et ideo est etiam necessaria ad salutem. At vero necessitas medii in ordine ad salutem est quasi per se; oportet enim imprimis, ut sit de medio per se influente et conferente aliquid ad salutem. Deinde oportet ut ille influxus talis sit, sine quo non possit salus comparari, alias esset in illo utilitas, non vero necessitas.

J. Assignatur multiplex utriusque differentia. — Haec autem diflerentia, quae est propria ct quasi a priori, potest aliquibus signis ostendi. Primum est, quia necessitas praecepti tantum habet locum in actibus liberis et honestis, ut est per se manifestum ( sub actibus omissiones etiam actuum comprehendo): at vero necessitas medii in res alias praeter actus honestos cadere potest; habitus enim gratia medium est necessarium ad salutem, et sic de aliis nonnullis. Hinc est secundum signum, quia necessitas praecepti tantum hapet locum in adultis ratione utentibus ; necessitas autem medii etiam invenitur in parvulis; nam baptismus est illis necessarium medium ad salutem, quamvis capaces non sint praecepti. Ulterius vero astringendo hanc duplicem necessitatem ad adultos, et ad aliquem liberum usum illorum, potest duplex alia differentia assignari. Prima est, quod necessitas praecepti datur in actibus, et in carentia actuum; necessitas autem medi solum in rebus vel actibus positivis invenitur; quia, ut dixi, quod est medium necessarium ad salutem, habet aliquem influxum in illam; illum autem habere non potest negatio, sed ens, seu actus tantum positivus. Alia et magis usitata differentia est, quod necessitas praecepti de aliquo actu potest excusari per ignorintiam invincibilem, ita ut etiamsi actus non fiat, non obsit saluti, cujus ratio clara est, quia necessitas praecepti in ordine ad salutem, solum est propter removendum peccati impedimentum ; ignorantia autem invincibilis excusat a peccato, ideoque in causa est ut non observatio praecepti non obstet saluti. At vero necessitas medii non excusatur per ignorantiam invincibilem, ut de fide postea dicemus, et ratio est contraria, quia scilicet medium non solum est necessarium propter praeceptum, sed maxime propter suum influxum et causalitatem, quam non supplet ignorantia, etiamsi excuset a peccato.

4. Objectio. — Dices: etiamsi medium sit necessarium, et in re non possit applicari propter impotentiam et ignorantiam, suppletur per desiderium, seu votum, aut propositum; sic enim adultus qui non potest baptismum in re suscipere, vel illum prorsus ignorat, potest salvari per baptismum in voto; sic autem contingit in praecepto, nam quando excusatur quispiam per ignorantiam a transgressione praecepti particularis, necesse est ut desiderio (ut ita dicam) illud impleat, saltem per generalem propositum servandi omnia praecepta, quod habere debet; ergo nulla est differentia.

5. Solvitur. — Respondetur imprimis non esse universim verum, necessitatem medii posse per votum suppleri; interdum enim medium est in re ipsa necessarium, ita ut etiam propter ignorantiam invincibilem non excusetur, nisi in re ipsa adhibeatur, quod in necessitate praecepti nunquam invenitur. Exemplum est in fide, ut infra videbimus. Deinde, quando necessitas medii suppletur per votum, est per se neccssarium votum illius medii, quod in re ipsa pro tunc omittitur, et in ordine ad illud, et quasi sub fide et promissione implendi illud, si fieri possit, confertur salutis effectus, ut in confessione et baptismo videre licet. At vero in praeceptis non ita est; nam si semel per ignorantiam invincibilem excusatur obligatio praecepti, per se non est necessarium propositum quasi supplendi praeteritum defectum, sed solum est necessarium propositum implendi praeceptum illud in futurum, quando similis occasio seu necessitas occurrerit.

6. Ad rationem dubitandi in uum. 1.— Et per haec etiam responsum est ad rationem dubitandi in principio positam; dicimus enim, licet necessitas praecepti saepe conjungatur cum necessitate medii, non tamen semper nec convertibiliter conjungi, atque hoc satis est ut inter se distinguantur. Deinde quando in uno actu duplex illa necessitas concurrit, non propterea inter se formaliter confunduntu:, sed suam retinent distinctionem. Imo contingere potest ut in eodem actu necessitas medii unica sit, necessitas autem praecepti sit multiplex; nam sub diversis rationibus potest idem actus per diversa praecepta mandari ; ut eadem contritio potest praecipi ex virtute justitiae ad Deum, et virtute charitatis ad seipsum, in procuranda spirituali salute. Ubi etiam notari potest, quando hae duae necessitates in eodern actu conjunguntur, interdum necessitatem medii oriri ex praecepto, ut in baptismo, vel confessione, quae ex natura rei necessaria non sunt, per praeceptum autem facta sunt necessaria ; quandoque vero e contrario actus praecipitur, quod ex natura sua ad salutem sit necessarius, ut in contritione et amore Dei, idemque est, ut videbimus, in actu fidei, in quo hanc duplicem necessitatem explicaturi sumus : priorem, id est, medii, in hac disputatione, alteram in sequenti.

Sectio 1

Utrum fides sit medium ad spiritualem salutem consequendam necessarium

SECTIO I. Utrum fides sit medium ad spiritualem salutem consequendam necessarium.

1. Pelagii error. — In hoc puncto fuit error Pelagii, qui imprimis negavit fidem esse per se necessariam ad salutem, quod primum de parvulis asseruit, non solum quia incapaces sunt actus fidei, sed etiam quia non putabat eos concipi in peccato, neque indigere justitia ut salvarentur. Postea idem asseruit de adultis, quia putabat eos posse salvari per naturalem Dei cognitionem, et ita simpliciter posuit de hominibus in statu legis naturalis, ut refert Augustinus, lib. de Peccato origin., cap. 26. In lege autem scripta et gratiae, dixit necessariam fuisse revelationem aliquorum credibilium ex divina providentia, et ad mclius esse, non tamen ex necessitate simpliciter; et praeterea aiebat illarum rerum sufficere fidem quamdam acquisitam et propriis viribus conceptam. Theologi nonnulli etiam Catholici ex parte videntur hanc negasse necessitatem, cum quibus disputabimus sectione sequenti, et ibi solvemus fundamentum, si quid esse potest hujus doctrinae.

2. Prima assertio: fides est medium necessarium ad salutem. — Probatur primo. — Probatur secundo. — Regula ergo catholica est, fidem esse simpliciter medium necessarium ad salutem: ita tradit D. Thomas 2. 2, quaest. 2, art. 3, et ibi omnes expositores, et Scholastici cum Magistro, in 3, distinct. 23, et quos referam sectione sequenti. Probatur primo ex sacra Scriptura : nam justus ea fide virit, Habacuc, 2. Unde Paulus, ad Hebraeos 11: Sine fide, inquit, impossibile est placere Deo ; placere autem Deo necessarium est ad salutem. Atque hanc veritatem ex professo demonstrat idem Paulus, tota epist. ad Rom., ostendens justitiam legis, sive naturalis, sive scriptae, non suffecisse ad salutem sine justitia fidei, quod probat exemplo Abrahae, qui ex fide justificatus est. juxta illud: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam ; et illum proponit tanquam cxemplum omnium qui salvandi sunt. Quod argumentum prosequitur in tota epistol. ad Galat., ubi ait, cap. 5: Nos ex fide spiritum justitie accipimus ; et ad Ephes. 3: Gratia estis salvati per fidem, et alia similia sunt infinita pene in Scriptura. Secundo probatur aperte ex doctrina Concilii Tridentini, sess. 6, cap. 7, ubi describens ordinem justificationis, exordium illius ponit in vocatione ad fidem, et infra docet baptismum esse Sacramentum fidei, sine qua nulli unguam contigit justificatio ; quae verba maxime significant medii necessitatem. Et in cap. 8 exponit hominem ideo dici justiIicari per fidem, quia fides est radix et fundamentum justitie ; quid autem magis necessarium ad aedificium esse potest, quam fundamentum ? Tertio, est haec communis traditio sanctorum Patrum ; Chrysostom., in hom. de Fide et ejus natura : Nullus, inquit, sine fide vitaum habuit ; Ambros., in illa verba 1 ad Timot. 2: Vult Deus omnes homines salvos fieri : Fides, inquit, est que dat salutem. Similia habet Hierony mus super Epist. ad Galat., cap. 4; praecipue vero veritatem hanc defendit Augustinus, epistol. 57, 94 et 157; et de Correptione et gratia, cap. 7, et aliis locis infra referendis.

3. Notatio pro tertia probatione.—Ut ratione declarem et ostendam conclusionem, adverto imprimis non esse sermonem de necessitate in ordine ad potentiam absolutam Dei; potuisset enim Deus per naturalem cognitionem omnes salvare, si voluisset; nullam enim id repugnantiam involvit: loquimur ergo de necessitate secundum legem ordinariam, et a Deo statutam , quae in Scripturis manifesta est, quam solum possumus ratione ostendere esse valde conformem natpris rerum, et praesertim rationali, ut ad finem supernaturalem elevatae. Deinde oportet distinguere personas; nam possumus loqui vel de solis adultis ratione utentibus, vel etiam de parvulis. Aliqui ergo voluerunt regulam positam ad adultos restringere, eo quod infantes non videantur capaces fidei, ut significat Innocentius IlL, in cap. Majores, de Baptismo. Sed non est admittenda restrictio simpliciter loquendo, ut sumitur ex doctrina Augustini, lib. 1 de Peccatorum meritis et remissione, cap. 19; tum quia etiam infantes indigent justitia Christi, quae sine fide esse non potest; tum deinde quia locutiones Scripturae universales sunt, quod justus ea (ide vivit, et similes : infantes autem etiam spiritualiter vivere possunt; tum denique propter alia quae in sequent. sect. latius afferemus.

4. Ut Patres aliqui assertionem de infantibus accipiant.— Planior assertionis sensus.— Quod igitur ad infantes attinet, citato loco, etiam illos Augustinus vult salvari per actualem fidem, non propriam et personalem, sed parentum, vel eorum, per quos Deo offeruntur, quod etiam alibi passim docet; nam lib. 10 Genes. ad litteram, cap. 14: Antequam, inquit, infans per atatem possit secundum spiritum wvivere, necessarium habet mediatoris sacramentum, ut quod per ejus fidem nondum potest, per eorum qui eum diligunt, fiat. Et serm. 14 de Verbis Apostoli, cap. 18 : Absit ut ego dicam non credentes infantes ; nam credit in altero, qui peccavit in altero ; et cap. 19, inquirens quemodo credant infantes, respondet: Fide parentum. Augustinum sequitur Bernardus, epistol. 77, circa medium. Videri tamen potest imprimis hoc non esse necessarium, quia licet parentes sint infideles, et infans rite baptizetur, ab haeretico, verbi gratia, salvabitur. Ad hoc vero juxta mentem Augustini respondendum est, tunc sufficere fidem Ecclesiae, cujus sacramentum parvulo applicatur; quod tamen non videtur sufficiens, quia fides necessaria ad salutem debet esse in eo qui salvatur, quia est fundamentum justitiae, et recipi debet in eo qui justificatur. Quapropter expeditior responsio est, parvulis esse necessariam fidem, non actualem, sed habitualem. Quod docuit Innocentius lI, citato loco, neque facit contra mentem Augustini aut Bernardi : solum enim explicare voluerunt quomodo parvulis possit fides applicari et infundi, etiamsi actus fidei non sint capaces, quia videlicet sunt capaces sacramenti fidei, quod per fidem Ecclesiae vel parentum apphcatur. Et ita ratio assertionis in parvulis ea tantum est, quia indigent justitia infusa, sine qua nemo salvatur ; fides autem habitualis est quasi pars hujus justitia, juxta doctrinam Concilii Tridentini, sess. 6, cap. 7.

5. Probatur jam tertia assertio posita duplici medio.—Atque haec ratio habet etiam lo- cum in adultis quantum ad habitualem fidem; quia vero habitus est propter actum, cujus adulti jam sunt capaces, ideo etiam est certum, adultis actum fidei esse medium necessarium ad salutem. Distinguenda vero est duplex salus : una inchoata per gratiam viae, altera consummata, seu consummanda in gloria, et ex utraque possunt diversae rationes reddi. Primo enim est hoc medium necessarium ad justitiam assequendam, quia adultus non consequitur justitiam, nisi per propriam dispositionem ; dispositio autem fundari debet in fide; nam propterea dicitur fundamentum et radix justitiae. Propter quod etiam dicere consuevit Augustinus fidem dari, ut per eam caetera impetrentur, ut epist. 105, et saepe alibi. Item ad progressum justitiae, et praesertim ad charitatem necessaria est fides; nam, ut dixit Gregorius, homil. 16 in Ezech., circa finem : Nisi fides prius teneatur, ad spiritualem amorem nullo modo pertingitur. Et ratio etiam ex philosophia desumpta est, quia amor supponit coguitionem sibi proportionatam ; quae ratio convincit saltem ex natura rei, quidquid sit de potentia absoluta, de qua, ut dixi, non disputamus. Secundo, redditur ratio ex parte ultimae salutis. Nam finis ad quem tendimus, est perfecta scientia, seu visio Dei: est autem valde consonum naturae hominis, ut ad perfectam cognitionem per imperfectam, et ad scientiam per fidem perveniat : hunc ergo ordinem voluit Deus servari etiam in via salut is, juxta illud Isai. 7 : Nisi credideritis, non intelligetis , et Job. 41: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Unde Augustinus, tract. 27 in Joan., circa illud capit. 6: Nos credidimus et cognovimus : Non cognocimus, ait, et credidimus, sed credidimus et cognovimus. Credidimus enim ut cognosceremus ; nam si prius cognoscere et postea credere vellmus, nec credere nec cognoscere valeremus. Et ideo etiam dicunt Theologi, quod in patria visio respondet fidei ; unde etiam sumitur opiima ratio ex merito illius visionis; nam cum intellectus elevari debeat ad tam perfectam scientiam, merito ab illo postulatur, ut prius captivetur in obsequium fidei.

6. Secunda assertio lipartita.—Prima pars probatur primo em Scriptura. — Probatur secundo ea Conciliis. — Secundo, dicendum est hanc fidem, quae est medium necessarium ad salutem, debere esse supernaturalem, saltem ex objecto formali. Haec assertio, maxime quoad priorem partem, est aeque certa ac praecedens. Probatur primo ex Scriptura : nam cum Paulus, ad Hebr. 10, dixisset : "Justus ea fide vivit", statim subjungit : "Est autem fides substantia rerum sperandurum , argumentum non apparentium" ; quae est descriptio supernaturalis fidei secundum omnes Theologos, ut supra, disput. 6, sect. 2, vidimus; et paulo post de eadem fide subdit : Sine fide impossibile est pglacere Deo : ergo haec fides, quae necessaria est ad placendum Deo, supernaturalis est. Unde ad Romanos primo, allegans Paulus eadem verba : Justus ex fide vivit, de fide Christi intelligit, quam dicit necessariam esse ad salutem; et de eadem loquitur in aliis locis supra citatis. Unde ad Philipp. 1 generaliter de hac fide dicit, nobis pro Christo donari; et Christus Dominus, Joan. 6, fidem vocat ogus Dei, quia est opus supernaturale; ergo est supernaturalis illa fides, quae est necessaria ad salutem. Secundo sumitur haec veritas ex Concilio Tridentino, sess. 6, canon. 3, de Justificatione : Si quis dixerit posse hominem credere, sicut oportet, sine praveniente Spiritus Sancti inspiratione, et ejus adjutorio, anathema sit. VMa autem fides, de qua hoc definit, est necessaria ad justificationem; ergo talis esse debet illa fides, ut non viribus naturae, sed gratiae haberi possit; est ergo supernaturalis; atque hoc modo probari potest assertio ex Conciliis Milevitano et Arausicano, definientibus fidem non posse haberi sine gratia ; loquuntur enim de fide ad salutem necessaria, et ad idem afferri possunt infinita prope Augustini testimonia !, quibus hanc veritatem contra Pelagianos confirmat, quae ad materiam de gratia spectant, et ideo illa omitto, sufficitque unus liber de Pradestinatione Sanctorum, cap. 2.

7. Probatur tertio ratione. — Ratione probatur conclusio, quia vel est sermo de actuali fide, vel de habituali. De habituali certum est neminem salvari, nisi prius in vita mortali habitum fidei infusae obtinuerit, quia non potest salvari, nisi viator justificetur, et a peccato mundetur : justificatur autem formaliter per justitiam habitualem infusam ; ergo sine hac justitia nemo salvatur. Sed, ut supra dixi, habitus fidei est vel pars, vel fundamentum hujus justitiae ; ergo sine habitu fidei nemo salvatur. Atque haec ratio procedit de habitu supernaturali infuso, quia talis conditionis est justitia sanctificans, et communis est parvulis cum adultis. Ulterius vero, quoad adultos probatur assertio etiam de actuali fide, ex eodem fere principio supra posito, quod adulti non consequantur justitiam sine dispositione proportionata ; ergo sicut justitia illa est supernaturalis quoad habitum fidei. ta dispositio debet esse supernaturalis quoad actum. Et ideo dixit Gregorius. hom. 27 in Ezech.. eos qui ratione uti possunt, sine tribus virtutibus Theologicis non salvari, quod certe intelligit etiam de actibus, quia actus quoque in illis, qui ratione utuntur, sunt necessarii. Porro assertio haec fundamentum habet in Concilio Tridentino, sess. 6, cap. 7, et in D. Thoma, 1. 2, quaest. 113, artic. 2 et 4. Et confirmari potest ratione supra tacta, ex fineque desumpta. Nam visio Dei, ad quam per fidem tendimus, est omnino supernaturalis ; ergo etiam fides, per quam tendimus, ut sit proportionata fini, debet esse ejusdem ordinis ac supernaturalis. Alias etiam rationes statim addemus.

8. Secunda pars probatur. — Probatur secundo. — Hinc facile probatur altera pars assertionis, videlicet hanc fidem maxime esse debere supernaturalem ex objecto formali, et ratione credendi, quae est Deus ipse. Quod optime probatur ex verbis illis: Credidit Abraham Doo, et reputatum est illi ad justitiam , Genes. 15. Ex quibus necessitatem fidei ac justitiae colligit Paulus ad Rom. 4. Ergo talis fides ex parte objecti formalis necessaria est ad justitiam, qualis fuit in Abrahamo. llla autem habuit pro objecto rationeque formali credendi Dei auctoritatem ; hoc enim significant illa verba: Credidit Abraham Deo. Ft haec est fides, quam Scriptura semper laudat, atque a nobis exigit, praesertim Paulus ad Hebr. 11, et aliis locis supra citatis. Ratio vero speculativa (ut sic dicam) est, quia actus fidei ex objecto formali vendicat, ut supernaturalis sit essentialiter, ut supra visum est . Ratio quoque moralis est imprimis, ut fides omnium salvandorum una sit, juxta illud ad Ephes. 4: Unus Deus, una fides ; si autem omnium fides non in una Dei auctoritate niteretur, non possent viatores omnes in unam fidem convenire; ergo debuit ejusmodi fides fundari in auctoritate divina. Antecedens probatur, quia omnes homines tendunt in unam beatitudinem ; ergo debent tendere per eadem media essentialia, quorum unum est fides; ergo oportuit hanc fidem esse ejusdem rationis, in omnibus qui ad beatitudinem tendunt. Quod etiam fuit conveniens, ut in unum corpus Ecclesie possent congregari, eademque vera fide dirigi et conservari. Denique ut ea fides esset omnino certa et infallibilis, qualis esse debuit in ordine ad salutem aeternam, necessarium fuit in divina auctoritate fundari, quia omnis alia fallibilis est, et humana etiam ratio saepe decipitur. Est ergo necessaria fides, quae ex objecto formali divina et supernaturalis sit; an vero ex objecto etiam materiali esse debeat supernaturalis, dicam in sectione tertia.

Sectio 2

An fides semper sit necessaria in re ipsa, vel aliqua exceptio admittenda sit in qua fides in voto sufficiat

SECTIO II. An fides semper sit necessaria in re ipsa, vel aliqua exceptio admittenda sit in qua fides in voto sufficiat.

1. Opinio negativa.— Ejus fundamentum.— Haec quaestio de actuali fide movetur; nam in habituali locum non habet, cam realis justificatio semper sit necessaria ; et ideo de solis etiam adultis quaestio tractatur. In qua fuit Catholicorum quorumdam opinio, posse hominem in aliquo casu salvari sine fide, per cognitionem naturalem, vel Dei, vel boni honesti, si per voluntatem faciat quod in se est, ad vitandum malum et operandum bonum ; quam opinionem refert D. Thomas ad Rom. 2, et illam non reprobat. Eamdem tenuit Vega, lib. 6 in Concilium Tridentinum, cap. 20 et 21; et Soto, lib. 2 de Natura et gratia, cap. 11, qui tamen in ea non persistit, ut infra dicam. Et de gentibus ante Christi adventum, ;videtur ita sensisse Clemens Alexandrinus, lib. 6 Stromatum; ait enim potuisse salvari per aliam fidem. Idem significat Justinus Martyr in Apologia 2 pro Christianis; et Chrysostomus, homilia 37 in Matth. Vega tamen generaliter loquitur de omni tempore et de hominibus habentibus ignorantiam invincibilem Evangelii, aut revelationis divinae, aut etiam, si fieri potest, ipsius Dei. Potest haec opinio primo funcari in illo Pauli ad Romanos primae, ubi de Philosophis ait : Cum cognocissent Dewin, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Videtur enim supponere habuisse illos sufficientem cognitionem ad glorificandum et laudandum Deum; nam propterea illis vitio datur, quod non fecerint : qui autem glorificat, et honorat Deum, salvabitur, juxta illud ejusdem Pauli cap. 2 : Gloria et honor omni operanti bonum. Unde ibidem ait: Gentes quaee legem non habent, naturaliter que legis sunt faciunt, et adjungit : Factores legis justificabuntur : ergo illa cognitio poterat ad justitiam sufficere.

2. Secundum fundamentum. — Confirmatur. — Secundum, et principale fundamentum hujus sententiae est, quia media simpliciter, et in re ipsa necessaria ad salutem, omnibus viatoribus adultis sunt posaibilia; sed in aliquo casu alicui homini est impossibilis fides in re ipsa; ergo poterit sine illa per alia media sibi possibilia salvari. Consequentia est optima, et formalis ; major etiam supponitur, quia Deus, qui eult omnes homines salvos fieri, omnibus dat sufficientia media ad salutem; ergo a nullo exigit aliquid illi impossibile, ut salvari queat ; minor vero probatur, quia plerique mortales habent ignorantiam invincibilem fidei, cum non possint credere sine pradicante, ad Roman. 10; multi vero non habuerunt vraedicantem, ut per se et ex facto videtur evidens, non solum ante adventum Chrisu. et praedicationem Apostolorum, sed etiam postea in multis provinciis. Et augetur difticultas ex quadam doctrina divi Thoma, 1.2, quaest. 89, art. 6, ubi de puero perveniente ad usum rationis, qui nihil de fide vel de Deo audivit, docet, si tunc faciat quod in se est, deliberando quid deceat ac non deceat, secundum rectam rationem, fore justificandum. Ex qua doctrina sic argumentor: homo ille jam adultus non potest facere quod in se est fide utendo, cum su»ponatur nondum illam habere; ergo faciet recta ratione naturali utendo; ergo tunc sufficit naturalis cognitio sine fide ad justificationem.

3. Evcsio. — Replicatur primo. — Dicetur fortasse eum, qui in illo articulo facit quod in se est, non immediate justificari, sed illuminari a Deo, ut si crediderit, justificari possit. Hoc vero non satisfacit primo, quia non minus supernaturalis est illuminatio quam justificatio, quatenus utraque est opus gratia; ergo si homo per cognitionem naturalem potest disponi ad supernaturalem illuminationem, etiam potest immediate disponi ad justificationem ; non est enim magis promissa gratia illuminans, quam justificans, facienti quod in se est per cognitionem naturalem. Secundo non est verisimile Deum exigere medium ad justitiam obtinendam, quod sine miraculo fieri non potest; sed illuminari et doceri de fide sine praedicante, est miraculum, et praeter legem ordinariam traditam a Paulo ad Roman. 10; ergo non est verisimile exigi a tali homine hujusmodi illuminationem ; er- go immediate debetur illi gratia sanctificans, ne sit illi impossibilis justificatio. Tertio non potest id satisfacere intentioni D. Thomae in illo loco ; nam ita docet, ne contingat hominem, in peccato originali permanentem, peccare prius venialiter quam mortaliter ; hoc autem inconveniens non evitatur, si necessaria esset nova illuminatio, et consequenter nova deliberatio circa illuminationem recipiendam; nam tunc magna temporis mora esset necessaria, priusquam ad justificationem et remissionem peccati originalis perveniretur, in qua proinde mora potest facile homo prius venialiter peccare quam mortaliter, quia potest facile retrahi voluntarie ad cogitationem otiosam, vel aliquid simile; ergo oportet asserere, quam primum faciat quod in se est, justificari. Quo argumento convictus, videtur in hanc partem inclinare Victoria, in Relectione de puero perveniente ad usum rationis, part. 3.

4. Tertium fundamentum. — Tertio principaliter suaderi potest haec sententia, quia media necessaria ad salutem non solent semper esse necessaria in re ; nam in casu necessitatis votum sufficit, quod inductione fere in omnibus aliis ostendi potest, baptismo, poenitentia, et similibus. Ergo idem dicendum est in fide. Probatur consequentia, tum quia nulla est ratio cur hoc medium magis onerosum quam aliud ponatur ; tum deinde quia eadem militat ratio; ideo enim in aliis dicimus sufficere votum, ne vel salus fiat impossibilis, vel ad miracula recurratur : haec autem ratio aeque cogit in fide; tum denique quia non minus potest votum fidei concipi ante fidem in re, quam votum baptismi vel poenitentiae : id enim votum non semper requiritur explicitum, sed implicitum sufficit, quale cernitur, quando particulare aliquid in universali continetur ; sic autem in praesenti, in desiderio placendi Deo (quod haberi potest per rationem naturalem) implicite continetur desiderium credendi, et habendi fidem ; ergo hoc sufficiet ad salutem, saltem in casu necessitatis in quo accessus ad Deum per fidem est impossibilis. 5. Tertia assertio.—Nihilominus dicendum primo, actum fidei ita esse necessarium ad salutem omni adulto, ut nullus omnino in ullo tempore, loco, vel occasione sine illo justificari potuerit ; itaque ab hac regula nulla admittenda est exceptio. Hanc assertionem in eo gradu certam esse censeo, ut absque errore in fide negari nequeat. Docuit illam D. Thomas 2. 2. quaest. 10, art. 1, ad 4, et ad Heb. 115 et retractando priorem sententiam, idem docuit Sotus in eodem loco de Natura et gratia, in posteriori editione, et iterum in 4, distinct. 1, quaest. 2, art. 3, et in fine totius quarti in recognitione suorum operum ; Cano, Relectione de sacrament. in genere, part. 2, quaest. 2, conclus. 1, et contra Vegam, Medina, lib. 4 de Recta in Deum Fide, cap. 7; Benedictus Pereira, ad Roman. 1, disput. 17, et cap. 2, disp. 8; Valentia 2. 2, disp. 1, quaest. 2, punct. 2; sumiturque ex iis quae tradunt Turrecremata, lib. 1, in summa de Ecclesia, c. 21 et 29; Gaspar Cassalius, lib. 1 de Quadripartita justitia, cap. 11 et sequentibus; Cajetanus ad Roman. 2, et super D. Thomam in locis ex 2. 2 adductis, ubi caeteri expositores communiter. -

6. Probatur primo ex Scriptura. — Probatur primo ex locis Scripturae allegatis sectione praecedenti, quae universalem continent regulam, a qua non licet exceptionem facere, sine ejusdem Scripturae, vel Ecclesiae auctoritate. Duo tamen loca possunt specialiter ponderari. Unum est illud Pauli ad Hebr. 11: Sine fide impossibile est placere Deo, quod sine ulla dubitatione (quidquid Vega supra indicet) de vera et specifica cognitione fidei intelligendum est, ut supra ex aliis verbis ejusdem Pauli probavi, et ex ejus intentione est evidentissimum. Deinde ex illo principio colligit Paulus, Enoch, qui Deo placuit, habuisse fidem, et sic de aliis singularibus ; quae collectio non esset firma, si aliquem particularem hominem ab illa regula liceret excipere. Alter locus est ad Rom. 3: Quem proposwit propitiationem per fidem in sanguine ipsius, scilicet Christi ; ex quo colligimus tam necessariam esse unicuique fidem, quam est necessaria redemptio Christi et fructus illius ; sed ab hac regula, quod nemo nisi per Christum salutem consequitur, nulla potest cogitari exceptio ; ergo neque ab illa, quod sine fide nemo sit salvus, quia per fidem fructus passionis Christi applicatur, ut illis verbis dicitur, per fidem in sanguine ipsius , et consonat illud ejusdem epistolae ad Rom. 1: Justitia Dei revelatur ex fide in fidem, id est, in omni tempore per successionem fidei implicitae - et explicitae. Unde est etiam illud ad Rom. 10: Quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit ; quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt. Idem confirmatur ex illo 2 ad Cor. 4: Habentes eundem spiritum fidei ; nam licet status fidei receperit mutationem vel incrementum, ut in superioribus tradidimus , fides tamen in omni tempore et omnibus necessaria fuit, ut recte expendit Chrysostomus in Psalmo 115 ; qui etiam ponderat non tantum dixisse Apostolum : Habentes eamdem fidem, sed etiam : Habentes eumdem spiritum fidei, quia semper et omnibus est necessaria fides, quae sit ejusdem Spiritus Sancti donum: unde etiam dicitur Sapientiae 9: Sanati sunt quicumque placuerunt tibi, id est, homines quicumque a peccato mundati sunt, ubi per sapientiam omnes fidem intelligunt, ut testatur Lorin. ad eum locum.

7. Probatur secundo es Concilio Tridentino. — Secundo, probatur haec veritas ex Concilio Tridentino, sess. 6, cap. 7, ubi loquens de fide, ait : Sine qua nulli unquam contigit juslificatio ; quibus in verbis distributiones duas, temporum scilicet et personarum adhibet; nullo ergo modo potest fieri exceptio alocutione iam absoluta ; et quamvis verum sit id dixisse Concilium quasi obiter, non directe definiendo, nihilominusrem tradit doctrinam fidei proponendo ; unde nullo modo de absoluta illius sententiae veritate dubitari potest, praesertim quia canone tertio, detinit, fidem, que sine Spiritus Sancti aucilio haberi non potest, esse necessarium ad justificationem, quae est etiam generalis regula, in qua nulla potest admitti exceptio : alias non fuisset sufficiens illa definitio, ut Concilium intendit, contra Pelagianos. Simile argumentum sumitur ex cap. 8, ubi declarat, fidem esse justitie fundamentwmn; dequo argumento statim plura dicam.

8. Probatur tertio ex Patribus. — Tertio sumitur haec sententia ex Patribus. Leo Papa, serm. 4 de Nativitate affirmat, nihil esse posse sanctum sine fide. Quod comprobat ex illis testumonus : ustus er fide vivit ; ev: Sine fide impossibile est placere Deo. Fulgentius, libro de Fide ad Petrum, statim in principio : Sine fide nulla potest prodesse, imo neque esse concersio; et iterum : Sine hac fide nemo ad filiorum nwumerum potest pertinere. Augustinus multus est in hac veritate asserenda : nam libro de Sermone Domini in monte, cap. 9: Ubi cera, inquit, fides non est, nec potest vera esse justitia, et super Psal. 31, in praefatione, non solum in singulis hominibus, sed etiam in singulis operibus, docet fidem esse fundamentum pietatis, ita ut sine illa esse non possit. Unde in epist. 157, scribit nullam cujuscumque aetatis aut sexus personam potuisse sine fide justificari ; et serm. 38 et 181 addit: Neque in hac vita, neque in futura : et similia habet 2 de Peccatorum meritis, cap. 9; et de Correptione et gratia, cap. 7. Idemque expressit Bernardus, epist. 77.

9. Prima ratio pro eadem assertione. — Secunda. —Tertia. — Evasio quorumdam. — Occluditur. — Rationes sumi possunt ex proprietatibus fidei : est enim fundamentum jusLitie, ut ex Concilio adduximus; est etiam radis, ut loquitur Ambrosius, lib. 2 de Caim et Abel; et Gregorius, 22 Moralium, cap. 4. Est etiam janua ad vitam, ut ait Cyrillus, lib. 4 in Joannem, cap. 9; sed sine fundamento non potest aedificari, nec sine radice fructificari, neque ad vitam ingredi, nisi per januam: ergo; etc. Secundo, nemo potest salutem consequi nisi in Ecclesia, quia eatra Hcclesiam non est salus, ut dicitur in cap. Firmiter, de Summa Trinitate; sed fides est quasi essentialis forma , et vinculum quo uniuntur membra Ecclesiae ; ergo sine fide non potest esse salus, neque in aliquo homine particulari inveniri. Tertio, est ratio veluti a priori, juxta materiae capacitatem, quia nemo potest justificari sine formali justitia, neque ab hac regula potest exceptio fingi ; quomodo enim erit effectus formalis sine forma ? Et ideo diximus principio sectionis , habitualem justitiam omnibus, tam adultis quam parvulis, sine exceptione esse necessariam, quia supponimus illam esse formam justificantem ; sed adultus non potest consequi hanc formam sine conveniente dispositione, a qua regula nulla etiam potest fieri exceptio, tum propter doctrinam ConciIiu Tridentini, et communem totius Ecclesiae intellectum ; tum etiam quia alias posset adultus justificari sine proprio actu, et ita nulla posset reddi ratio cur omnes pervenientes ad usum rationis, nec tunc mortaliter peccantes, non statim justificentur. Est ergo necessaria dispositio; ergo et fides cum eadem universalitate, et sine exceptione. Probatur ultima consequentia , quia alias posset quispiam se disponere ad justitiam per solas vires arbitrii rationemque naturalem, quod est Pelagianum. Occurrunt aliqui, ut legitur apud D. Thomam, ad Rom. 2, licet ex parte intellectus interdum sufficiat naturalis cognitio, ex parte voluntatis semper requiri auxilium gratiae, ideoque non sequitur allatum inconveniens. Sed contra obstant duo: primum, quia vel illud opus gratiae, quod est in voluntate, attingit perfectionem charitatis, vel illuc non pertingit. Si hoc posterius dicatur, id certe non potest sufficiens esse dispositio, quia supponimus non "ntervenire sacramentum. Si antem ille actus est charitatis, necesse est ut antecedat fides, sicut dixit Augustinus in Psal. 67, quia nemo, inquit, amat Deum, nisi credat in Deum, et supra etiam tractatum est. Secundum obstat, quia etiam Pelagianum est asserere, ex parte intellectus non esse necessarium auxilium gratiae ad justiticationem, ut probat Augustinus in lib. de Praedest. Sanctorum, et convincitur ex verbis Pauli, 2 ad Corinth. 3: lVon sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi em nobis, utique quod ad justitiam conferat et utile sit.

10. Secunda assertio. — Probatur assertio auctoritate.—bico secundo: actus fidei in adulto ita est medium necessarium ad consequendam justitiam, ut semper sit necessarium in re, et in voto solo non sufficiat ; loquor in assertione de consecutione justitiae, quia si adultus fuerit in infantia baptizatus, posteaque perveniat ad usum rationis, ac contingat brevi tempore vivere sine peccato mortali, et sine actu fidei, salvabitur; quia ad conservandam justitiam satis est non peccare mortaliter, etiumsi fides non exerceatur ; tunc autem licet ille, qui salvatur, sit adultus, non salvatur (ut ita dicam) tanquam adultus, sed tanquam infans, quia per medium commune infantibus salvatur , et postea in ordine ad salutem, vel contra illam, nihil tanquam adultus est operatus. Sic ergo declarata assertio probari potest ex verbis Christi, Marci ultimo: Qui crediderit et bapticatus fuerit, salvus erit ; qui vero non crediderit, condemnabitur ; addita ponderatione Bernardi in epistola 77. Notat enim, cum prius de baptismo et fide Christus esset lccutus, postea de sola fide dixisse : Qui non crediderit, condemnabitur, quia nimirum baptismus non est necessarius in re tantum, sed aut inre, aut in voto; fides autem est semper necessaria in re. Deinde confirmant hanc veritatem omnia quae in praecedenti assertione adduximus. Nam Paulus, ad Hebraeos 11, non solum probat habuisse antiquos justos fidem in voto, vel, sub disjunctione, in re, vel in voto, sed definite ostendit habuisse formalem fidem in re ipsa; ergo in eodem sensu dicit, sine fide impossibile esse placere Deo; et, justun ex fide vivere; ergo similiter in altis locis, in eodem sensu ait, per fidem applicari nobis redemptionem Christi, et per fidem justificari hominem, utique tanquam fundamentum et radicem, ut exposuit Tridentinum. Atque ex hac etiam proprietate fidei, eadem veritas convincitur, quia fundamentum oportet in re ipsa poni, ut reliqua valeant in ipso fundari. Ac denique ita Patres intellexerunt haec testimonia, nunquamque distinctionem illam de re vel voto ad fidem applicarunt, vel etiam insinuarunt; ergo neque a nobis admittenda erit.

11. Notandum pro secunda probatione. — Ut autem propria ratio hujus veritatis magis constet, et difficultas in contrarium dissolvatur, distinguere imprimis oportet inter media necessaria ad salutem, quae consistunt in actibus internis vel externis. Nam externa non sunt per se et ex natura sua necessaria dispositio animae, quae in interna perfectione et reformatione consistit, sed necessaria sunt ex sola institutione divina : veluti baptismus, confessio oris, et si quae sunt similia. Atque ad haec media optime accommodatur illa distnctio, et vix in alio seusu in usu Patrum et Conciliorum invenietur ; et ratio est, quia sine illis mediis, in re ipsa applicatis, possunt haberi interiores actus, qui sint sufficientes dispositiones ad justitiam , quibus Christus Dominus, per suam institutionem, antiquam causalitatem non abstulit, sed addidit mediorum externorum necessitatem, vel habitudinem ad illa, quando in re ipsa applicari non possent. At vero de mediis internis est longe diversa ratio, quia in ipsis consistit interior justitia, vel necessaria dispositio ad illam, ideoque illa non facile supplentur per votum, nisi in re adhibeantur; quia vero actus fidei unum est ex mediis internis, ideo non est eadem ratio de illo ac de externis mediis. Dixi autem, non facile, quia inter interna media fieri aliquando potest, ut aliquid suffieiat in voto, si in aliquo necessitatis easu non possit in re ipsa applicari, sicut in materia poenitentiae, disp. 4, sect. 2, a num. 9, concessimus de formali dolore peccatoris, vel de proposito in futurum ; quare, ut ostendamus id non habere locum in actu fidei, addendum est, cum haec media interna sint supernaturalia, non posse unum contineri in alio tanquam in voto, nisi etiam illud supernaturale sit; imo necessarium esse ut in tali ordine habeat excellentiam , per quam possit aliud in virtute et in proposito continere. Et hac ratione, amor Dei super omnia per votum suppleri nequit, nisi actus ille ejusdem charitatis sit, quia aetus est excellentior reliquis ; unde in nullo alio sufficienter continetur in virtute, seu voto; ipse autem amor abunde potest continere ac supplere relqua, quia, ut dixit Paulus, Charitas omnia credit , omnia sustinet, etc.

12. Secunda prolatio. — Confirmatur. — Hinc ergo concluditur actum fidei non posse in voto sufliccre ; nam vel contineretur in ali- quo actu intellectus, vel in actu voluntatis. Non in actu intellectus, siquidem ante actum fidei omnis actus intellectus, qui non est ex revelatione fidei, est naturalis, et ideo neque virtute, neque aequaliter, ut sic dicam, potest actum fidei continere. Nec refert quod aliquis actus intellectus ante fidem possit esse ex aliquo auxilio gratiae, quia semper auxilium illud erit ordinis naturalis, quod proinde non sufficit ad elevandum actum ad ordinem, seu speciem supernaturalem , in quo ordme est actus fidei ; nunquam ergo potest supplere fidem. Nec etiam illud votum esse potest in actu voluntatis, quia propositum voluntatis ante fidem, quantumvis perfectum ex aliquo auxilio gratiae cogitetur, non excedit naturalia objecta, ideoque non attingit supernaturalia pracepta, neque illa in voto continet, aut actus illorum. Cum ergo actus fidei supernaturalis sit, non potest contineri in voto, in tali proposito ; quia ergo ante fidem (sub qua tam assensum quam voluntatem credendi comprehendimus ) non supponitur actus supernaturalis in intellectu, aut voluntate, piane non potest necessitas fidei per votum suppleri. Quod sic tandem in hac forma argumentandi concluditur. Quando medium per se necessarium in re suppletur per votum, id votum in re ipsa adhibetur per alium actum, neque in hoc potest in infinitum procedi ; ergo sistendum est in aliquo actu, qui ita sit necessarius in re, ut non possit per alium, tanquam per votum, suppleri ; ergo maxime sistendum in actu fidei propter discursum factum.

13. Solvitur primum fundumentum in num. 1. —Superest ad fundamenta contrariae sententiae respondere. Primum sumebatur ex quibusdam verbis Pauli ad Rom. 1. Priora verba erant de gentibus, qui cum cognovissent Deum , non sicut Deum glorificaverunt, quorum sensus non est potuisse gentes per illam cognitionem ita converti ad Deum, ut justificarentur, sed potuisse honorare aliquo modo verum Deum, et non idola ; proptereaque, quod ita non fecerunt, posuisse impedimentum gratia Dei, et ideo fuisse desertos, etc. Alia verba erant : Gentes que legem non habent, etc., de quibus est controversia inter Augustinum et alios Patres, an sint intelligenda de gentibus infidclibus, vel de jam conversis ad fidem, quam late agitavi in lib. 1 de Gratia, c. 8, a n. 13; nunc breviter dico, licet intelligantur de infidelibus, non esse sensum eos fecisse omnia quae sunt legis na- turalis, sed nonnulla, siquidem neque Paulus ipse dixit : Omnia ; idque sufficiebat ad ostendendum legem naturalem esse scriptam in corde ; quod Paulus intendebat. Quando vero addit füctores legis justificari, loquitur de his qui totam legem observant spiritu fidei, si sermo sit eo in loco de justitia apud Deum.

14. Solvitur secundum in numn. 2. — Lb. de Gratia, a cap. S, et lib. 4 de Preedestin., cap. 3. — Secundum fundamentum supponit posse dari in aliquibus infidelibus ignorantiam invincibilem fidei, quod nunc admittimus ; infra enim disputandum est. Supponit deinde omnibus adultis conferri aliquo modo in hac vita auxilium suflficiens ad salutem, quod etiam verissimum est, ut ex materia de gratia et de praedestinatione suppono. Ex his autem principiis, non recte infertur infidelem ignorantem fidem inculpahiliter posse per cognitionem naturalem salvari, sed solum sequitur posse habere fidem, et Deum esse paratum ad eum illuminandum, et auxiliandum illi, ut credat, si per eum non steterit. Stat autem per hominem, quoties ratione naturali prave utitur. Unde si talis infidelis faceret quod in se est per rationem naturalem et per alia subsidia quae Deus sua providentia illi confert, illuminaretur, non ex merito ipsius, sed ex pura gratia , quam omnibus dare paratus est.

15. Ad confirmationem ibid., et ad 1 e 2 replicam in num. 3.—Unde ad confirmationem de puero perveniente ad usum rationis, dicendum est imprimis, quidquid faciat per solum lumen rationis naturalis, recte judicando, aut volendo, id totum non satis esse ut immediate justificetur; quod est certissimum, et de fide, ut ex materia de justificatione suppono, quia naturalis dispositio non sufficit ad justitiam ; nec divus Thomas contrarium dixit, ut etiam discipuli ejus omnes intrepretantur. Deinde pie creditur, si homo in illo statu faciat quod in se est, Deum sua providentia effecturum ut ei sufficieuter proponatur fides, vel exterius per homines, vel interius ministerio Angelorum; neque vero hoc fundatur in dispositione talis hominis; quia haec est differentia inter primam gratiam justificantem, et primam auxiliantem seu vocantem , quod ad illam necessaria est dispositio in adultis, in hoc vero non est necessaria, sed sufficit quod homo non ponat obicem. Imo neque hoc semper necessarium est, quia interdum Deus vocat hominem etiam prave affectum, ut in Paulo manifestum est; solum ergo id conceditur ex universali redemptione Christi, et generali voluntate Dei salvandi omnes homines. Nam inde nascitur, ut omnibus offerat sufficientia media, et ut illuminet omnem hominem venientem in hunc mundin ; et ideo in illo casu necessitatis hoc genus providentiae non reputatur miraculosum, sed pertinens ad ordinariam supernaturalem providentiam et legem Dei.

16. Quo tempore illuminetur. — Addo vero ulterius non esse necessarium, ut hac illuminatio supernaturalis statim in eodem momento fiat, in quo incipiat homo bene uti ratione naturali. Probatur primo, quia neque de hoc habemus revelationem, nec certa aliqua ratione probari potest. Secundo, quia est moraliter impossibile ut in eodem instanti homo cogitet et judicet de naturali objecto et circa illud sit occupatus, eligendo et amando, et quod simul elevetur ad supernaturalem revelationem recipiendam. Quod quidem multo difficilius est in illo initio usus rationis, in quo vix est homo capax ad deliberandum de his quae sensus recipit : quomodo erzo poterit simul ad revelationem attendere ? Unde si quaeratur quando incipiat Deus illuminare praedictum hominem , respondeo incertam rem esse, quia nulla lege est tempus definitum. Solum ergo dicere possumus Deum, juxta consilium voluntatis et sapientiae suae, illuminare temporibus opportunis ; hanc enim legem servare Deum in excitandis vocandisque hominibus sive ad poenitentiam, sive ad fidem, sive ad alia opera pietatis.

17. Ad tertiam replicam in uum. 3.—Ad Lertium fundamentum quid. — Unde tandem ad ultimam replicam, fateor ex illo discursu D. Thomam non satis probare puerum pervenientem ad usum rationis non posse prius peccare venialiter quam mortaliter, etiam antequam justificetur ; hoc enim convincit ratio facta, cui possent aliae adjungi, sed non pertinent ad hunc locum. lItaque ex natura rei id non repugnat. An vero ex providentia extrinseca Dei aliud dicendum sit, in 1. 2, loco citato, tractatur; et videri possunt quae dixi tertia part., tom. 4 de Poenit., disp. 11, sect. 3. Tertium vero fundamentum in secunda conclusione solutum est.

Sectio 3

Quarum rerum fides explicita fuerit ad salutem, necessaria ante christi adventum

SECTIO III. Quarum rerum fides explicita fuerit ad salutem, necessaria ante Christi adventum.

1. Introductio ad praesentem quaestionem. — Fides explicita duples. —Diximus de necessitate fidei secundum se spectatae; quia vero fides circa aliquam materiam versatur, quae multiplex est, ideo explicandum superest cujus materiae, seu quarum rerum cognitio per se necessaria sit ad salutem; et quia ante Christi Domini adventum, et praesertim ante legem scriptam, illa tantum fides erat necessaria, quae per se et quasi ab intrinseco postulatur ad salutem, de illo quoque tempore quaestionem instituimus. In materia autem fidei, praecipua pars et principale objectum ejus est Deus ipse; secundario autem etiam res creatae ad illam pertinent, et ulterius Deus ipse consideratur, aut ut objectum est naturale, aut ut supernaturale; quae duo non distinguuntur absolute in Deo ipso, sed per ordinem ad humanam cognitionem. Quaedam ergo sunt in Deo, quae naturali ratione cognosci possunt , et sub eo modo dicitur Deus objectum naturale; alia vero sunt quae omnino rationem naturalem transcendunt, supernaturaliaque proinde vocantur, et utraque sub fidem cadunt, ut in priori parte hujus tractatus, disp. 2, visum est: quare de utrisque videndum an cadant etiam sub necessitatem fidei. Denique circa illam particulam, eaplicitam, recolenda est distinctio supra data, de fide implicita et explicita; duobus enim modis potest aliqua fides vocari explicita : uno, quia est perfecta et distincta, ita ut qui illam habet, possit non solum assentiri mysterio, sed etiam illud explicare, et aliquam rationem illius reddere, de quo nunc modo explicitae fidei minimetractamus, quia certum est non requiri ad salutem, cum non sit communis omnibus, praesertim simplicibus fidelibus ; fides autem necessaria, est de se omnibus communis. Alio ergo modo dicitur fides explicita, per quam res in se et sub propria ratione creditur, et huic opponitur fides implicita, id est confusa, et in alio universali vel materiali objecto contenta, et in hoc sensu positum est in titulo quaestionis vocabulum eaplicita.

2. Prima assertio. — Probatur ratione. — Dico primo : fides Dei explicita per se, ac omni tempore, fuit medium necessarium ad salutem, non solum aeternam vitae futurae, sed etiam ad justificationem praesentis. Haec assertio omnino certa est, probaturque sufficienter ex verbis Pauli, ad Hebr. 11: Accedentem ad Dewm oportet credere quia est. Et juvant etiam verba Christi Domini, Joan. 15: Huomc est vita eterna, wt cognoscant te sohun Deum verum. Quae non solum intelliguntur de vita aeterna, ut erit in visione, sed etiam ut nunc inchoatur per fidem. Et inde etiam sumi potest ratio, quia Deus est objectum beatitudinis, seu finis ultimus in quem tendimus; tendimus autem per fidem; ergo primum omnium. est necessaria fides illius objecti, quod est Deus. Deinde fides praecipue necessaria est propter charitatem et spem; sed dilectio Dei est maxime necessaria ad salutem; ergo et cognitio Dei per fidem. Denique ex objecto formah fidei hoc ipsum convincitur. Diximus enim fidem necessariam debere niti in auctoritate Dei; sed impossibile est credere aliquid ex auctoritate Dei, nisi credatur Deus ipse; nam hoc intrinsece includitur in illo objecto formali ; ergo necesse est hanc fidem primo esse de ipso Deo.

3. Objectio.— Solutio.— Inculpabilis error circa Deum stare potest cum fide infusa ejusdem.—Objici vero potest, quia sequitur eum, qui errat in aliquo attributo Dei, non posse habere fidem necessariam ad salutem, quod videtur plane falsum. Sequela probatur; nam qui sic errat, non cognoscit verum Deum. Unde dixit Hilarius, Psalm.1, infideles fingere Deum, qui non est. Et Augustinus in Enchirid., c. 5, haereticos credere Christum nomine tenus, quia in illius cognitione errant. Imo et D. Thomas 2. 2, q. 2, art.2,ad 3, dixit philosophos non cognovissse verum Deum, quia non cognoverunt illum sub illis conditionibus quas fides determinat. Et adducit Aristotelem, 9 Metaph. dicentem simplicia vel omnino ignorari, vel omnino vere cognosci. Respondeo negando sequelam, et advertendo aliud esse cognoscere, aliud credere fide infusa, de qua loquimur ; ram illud prius generalius est, ut constat; potest igitur aliquo modo cognosci Deus verus, etiamsi in aliquo attributo ejus erretur ; nam qui cognoscit Deum esse ens per se necessarium et infinitum, creatorem omnium, et similia, verum Deum cognoscit, etiamsi erret credens vel existimans agere, verbi gratia, ex necessitate naturae, vel aliquod simile ; et ratio est, quia, licet Deus in se sit simplex, a nobis cognos- citur per varios conceptus ad modum entium corporeorum, et ideo potest unum judicium de Deo esse verum, licet aliud sit falsum, quia neque propriam contradictionem inter se includunt, neque inter se conjunguntur ad fingendum falsum Deum. Unde ulterius dicimus etiam perfidem posse credi verum Deum, quamvis per ignorantiam inculpabilem aliquid falsum de illo cogitetur. Ita enim in lege naturae fideles verum Deum credebant, etiamsi fortasse errarint cogitando illum esse unum in persona, sicuti est in essentia, quod etiam poterat contingere in aliquo alio attributo, et nunc etiam potest. Dico autem illum errorem oportere esse inculpabilem ; nam si sit ex haeresi seu culpa infidelitatis, licet possit manere cognitio vera, vel per scientiam, vel per fidem humanam, non tamen per fidem infusam, quae omnino destruitur per talem infidelitatem. Et ita ad objectionem concedimus necessariam esse talem fidem Dei, quae excludat omnem infidelitatem culpabilem, non vero quae excludat omnem inculpabilem errorem, sicut non est necesse quod omnem inculpabilem ignorantiam excludat, de qua fere est eadem ratio.

4. Secunda assertio. — Dico secundo: primum omnium ;de Deo credere necesse est ea quae lumine naturali vere de illo cognosci possunt, et praecipue ipsum existere. Ita docet D. Thomas, dicta quaest. 2, art. 4, et sumitur ex Paulo dicente : Accedentem ad Deun oportet credere quia est. Ubi hoc ponit tanquam primum credendum, et fundamentum caeterorum. Neque enim necessaria est, neque multum verisimilis expositio Cani, lib. duodecimo de bLocis, capite quarto , dicentis non loqui ibi Paulum de necessaria existentia Dei, ut est auctor naturae, sed ut est auctor et finis supernaturalis. Haec (inquam) expositio non placet , tum quia non est consentanea proprietati verborum ; tum etiam quia divus Thomas et alii expositores simpliciter illa verba intelligunt; tum tertio quia illud magis pertinet ad alteram partem verborum Pauli, ut in sequenti assertione dicam ; quarto denique quia impossibile est credere Deum ut principale objectum est, nisi credatur ut absolute existens , cum hoc sit fundamentum caeterorum.

5. Objectio. — Solutio Cajetani. — Impugnatur a Cano. — Objicit vero Cajetanus, ad Hebraeos undecimo , non omnes posse kabere hanc fidem Dei; multi enim evidenter sciunt Deum existere; ergo illis non solum non est necessaria , sed neque possibilis fides illius objecti. Patet consequentia, quia melius dispositi sunt ad omnem operationem circa illud objectum per scientiam, quam per fidem ; tum etiam quia cum illa scientia non potest esse fides. Respondet idem auctor approbando expositionem, quod Paulus loquitur de existentia naturali Dei, et nihilominus concedendo , propter argumentum tactum, fidem Dei non esse simpliciter necessariam omnibus, sed regulariter tantum omnibus, quatenus perpauci sunt, qui veritatem illam per scientiam assequantur. Sed merito Cano, in citato loco, hanc sententiam reprehendit. Primo, quia Paulus loquitur de necessitate absoluta, quae non patitur exceptionem. Unde sicut ostendimus neminem excipi posse propter ignorantiam, ita dicendum est nullum excipi propter scientiam, quia est eadem ratio, cum verba sint eadem; quae si in una parte limitentur, facile possunt in alia labefactari. Secundo, quia falsum est aliquem melius esse dispositum per scientiam quam per fidem, circa illud objectum; tum quia si habeat fidem, potest etiam habere spem, et dilectionem supernaturalem circa Deum, quas per solam scientiam habere non potest ; ium quia per fidem certius assentitur quam per naturalem scientiam. Unde etiam est falsum cum, qui babet talem scientiam, non posse habere fidem illius objecti; nam, licet fortasse non possit simul habere utrumque actum, attamen sine dubio quicumque voluerit, potest firmiter credere certitudine fidei, Deum esse, et hoc est quod asserimus esse necessarium ad salutem.

6. Quantum valeant probationes D. Thome pro conclusione posita.—Ex quibus obiter intelligitur, e tribus rationibus, quas D. Thomas in illo art. 4 adducit ad probandam nostram assertionem , duas priores, solum procedere respectu communitatis Ecclesiae vel generis humani: tertiam vero procedere de omnibus et singulis hominibus. Nam quia pauci homines sunt qui rationis discursu Deum esse cognoscunt, et qui hoc assequuntur, non nisi magna difficultate et post multum tempus ad cam cognitionem perveniunt, ideo necessaria fuit hominibus, generatim loquendo, revelatio et fides etiam illarum rerum quae de Deo naturaliter cognosci possunt; atque hae sunt primae duae rationes D. Thomae, quas etiam locupletat in principio primae partis, et in principio libri primi contra Gentes. At vero quia naturalis cognitio, etiam in sapientibus hominibus, est imperfecta,et alicui dubitationi et formidini subjecta, regulariter loquendo, ideo propter perfectionem fidei et exactam certitudinem, omnibus et singulis necessaria fuit haec revelatio et fides, quae fuit tertia D. Thom. ratio.

7. Quorum attributorum Dei fides explicita fuerit necessaria. — Ex quo etiam intelligi potest quot attributa necessarium fuerit de Deo credere, ex illis quae de ipso possunt ratione investigari. Dicendum est enim imprimis necessarium fuisse cognoscere id sine quo conceptus veri Dei haberi non potest, distinguendo scilicet eum a rebus creaftis, et hac ratione oportuit non utcumque credere illum esse, soed etiam necessario esse, et sine dependentia ab alio a quo esse recipiat, ac denique ut quid increatum ; alias nec satis a creatis distingueretur, nec super omnes esse crederetur. Deinde necessarium fuit illa cognoscere, quae ad glorificandum et digne ipsum honorandum necessaria sunt, ut esse unuum tantum et supremum Dominum, et factorem omnium, quia alias non posset digne coli et amari. Denique oportuit ea cognoscere, quae ad ipsammet fidem et certitudinem ejus requiruntur, ut Deum esse summe verum et bonum, qui neminem decipiat ; nam qui hoc de Deo non crediderit, non potest dictis ejus certam fidem adhibere, et ideo in quocumque actu fidei virtute haec includuntur, ut in priori parte diximus, unde illorum etiam explicita fides per se necessaria erat. Dico autem per se, quia ad ordinarium modum justificationis hominum haec postulantur. An vero ad omnem justificatiorem oportuerit haec omnia cognoscere explicite, vel aliquando fuerit satis Deum utcumque agnoscere, alia solum virtute aut in voto credendo, in sequentibus exponam.

8. Tertia assertio.— Dico tertio : praeter ea quae naturaliter de Deo cognoscuntur, necessarium semper fuit aliquid de ipso credere, quod supernaturale sit, seu ratione naturali comparari non potest. Haec assertio non est tam certa, sicut praecedentes; unde aliqui Theologi ausi sunt contrarium docere, eo quod nonnulli antiqui Patres solam naturalium cognitionem videntur exigere, praesertim Clemens Alexandrinus, Justinus et Chrysostomus, quos sectione praecedenti citavi; et Irenaeus, lib. 2 contra haereses, cap.5, et lib. 4, cap. 20. Nihilominus assertio posita, est omnino vera et satis certa. Illam docet D. Thomas in dicta quaest. 2, art. 3, et communiter Theologi in tertio, distinct. 23 et 25; Medina, lib. 4de Recta in Deum fide, cap. 8, et alii; ac probatur primo ex illa sententia Pauli : Accedentem ad Dewmn oportet credere quia est, et quia remuneralor est. Hanc posteriorem partem de remuneratione supernaturali intelligendam esse cmnes exponunt, et ex contextu aperte colligitur, ut bene ponderavit Cano, in dicto lib. 12 de locis, cap. 4, quia propterea dixit Paulus hanc fidem necessariam esse fundamentum rerum sperandarum, quae sine dubio sunt supernaturalia bona; dixit etiam esse argumenLun rerum non apparentium, non tantum oculis corporeis, sed etiam investigationi rationis, juxta illud : Oculus non vidit, neque auris audivit, neque in cor hominis asccndit que Deus preparavit, etc. Deinde in discursu illius capitis undecimi, hac ratione docet Paulus Sanctos per fidem tcmporalia bona contempsisse, meliores expectantes repromissiones, et ideo etiam a:t decessisse non acceptis repromissionibus, quia non in hac sed in alia coelesti vita illas sperabant; ergo cum dicit necessarium esse credere Deum esse remuneratorem, de supernaturali remuneratione loquitur. Potest etiam hoc confirmari ex omnibus testimoniis Scripturae et Patrum, quae praecedenti sectione adduximus; nam fere semper loquuntur de fide supernaturalium rerum. Ratione vero statim assertionem probabo.

9. Quarum rerum supernaturalium fides explicita fuerit semper necessaria. — Quaeri autem circa illam potest quidnam sit hoc supernaturale, quod de Deo credere semper fuit necessarium. Ad rem explicandam, adverto duobus modis posse aliquid supernaturale in Deo considerari : primo omnino intra ipsum, sine respectu ad creaturas, ut, verbi gratia, esse trinum in personis; nam hic modus existendi, licet intra Deum includat relationes personarum inter se, respectu creaturarum est quasi absolutus, quia non includit respectum ad illas existentes. Alio modo potest Deus concipi ut objectum supernaturale, per respectum ad homines, videlicet quatenus concipitur ut bonum quoddam supra naturam hominis, quod potest illam perficere et beatificare, ultra capacitatem ejus naturalem : sub qua ratione concipitur Deus ut auctor et finis supernaturalis, in quo sensu Paulus, in illo cap. 11 ad Hebraeos, eum vocat Renuneratorem. :

10. Fides explicita Trinitatis non fuit semper necessaria. — Dico ergo, per se et universaliter loquendo, non fuisse necessarium ad salutem in illis antiquis temporibus credere de Deo, ea quae priori modo supernaturalia in eo sunt. Probatvr, quia eo modo nihil est supernaturale in Deo, nisi mysterium Trinitatis ; non fuit autem singulis hominibus necessarium ante adventum Christi explicite credere Trinitatis mysterium: ergo, etc. Major patet, quia omnia attributa quae Deo conveniunt, quatenus unus est, naturaliter de illo cognoscuntur, nisi involvant respectum ad creaturas in re aliqua supernaturali fundatum, ut est praedestinatio, vel esse salvatorem, et similia; ergo, secluso hoc respectu, nihil supernaturale potest in Deo cogitari, praeter modum existendi unius essentiae in tribus personis; minor autem certa est, quia mysterium Trinitatis non fuit ita revelatum illis temporibus, ut omnibus hominibus generaliter etiam credendum proponeretur. Unde nec talis fides erat tunc in praecepto; ergo nec erat medium necessarium; nam media necessaria (ut supra dixi) et praecipiuntur et generaliter proponuntur; alias non sufficienter hominibus provideretur, atque hoc magis constabit inferius in alio puncto de fide Christi.

11. Fides explicita Dei remunerantis et Justificantis semper fuit necessaria. — Superest ergo ut fides de Deo, ut objecto supernaturali, necessaria fuerit sub aliquo respectu ad creaturas, praesertum ad homines, et hoc est quod significavit Paulus sub nomine remunerationis, ubi imprimis includitur ratio ultimi finis et objecti beatitudinis supernaturalis, in qua consistit essentialis remuneratio Sanctorum. Deinde includitur Deus ut est principalis auctor justitiae et remissionis peccatorum, quod significavit Concilium Tridentinum, sess. 6, cap. 6, cum dixit, in initio justificationis necessarium esse moveri in Deum, tanguam in justitie fontem. Et hinc colligitur ratio hujus necessitatis, quia (ut saepe dixi) fides non solum est necessaria propter se, sed etiam propter voluntatem; ad salutem enim necessarium est diligere Deum, ut supernaturale bonum, et sperare illum et in illo, spe infusa et supernaturali; ergo necessaria est ad hosce voluntatis actus fides, per quam Deus sub aliqua ratione supernaturali cognoscatur et proponatur. Quae ratio probat etiam hanc fidem Dei de se sutficere ad salutem ex parte intellectus, quia illa suficit ad manifestandum Deum ut objectum beatitudinis supernaturalis, in quam tendimus; et consequenter suflicit ut voluntas moveri in Deum possit motu dilectionis ad justitiam sufliciente, per modum dispositionis; ergo de se talis fides sufhcit, et alias non constat ex positiva Dei ordinatione, majorem Dei fidem fuisse illo tempore postulatam ; ergo nullo titulo erat major fides necessaria quantum ad ejus dignitatem spectat.

12. Quarta assertio: fides Christi semper fuit necessaria ad salutem.—Probatur assertio primo auctoritate. — Deinde ratione. — Quarto dicendum est Christi Domini, seu mediatoris fidem, fuisse etiam aliquo modo necessariam ad salutem omni tempore. Haec assertio absolute loquendo est de fide, contra duos errores. Unus erat Judaeorum, qui non credebant Messiam futurum esse redemptorem animarum, nec auctorem spiritualis salutis, contra illud Danielis nono, vbi di^itur venturum fuisse Christum, ut deteatur iniquitas, et auferatur peccatum, et adducatur justitia sempiterna ; et tota Scriptura id clamat, praesertim novum testamentum, et, ex veteri, Psalmorum, et Isaiae libri. Alter error fuit Pelagianorum, qui dixerunt Christum non profuisse justis qui eum praecesserunt, ut refert Augustinus, lib. 2 de Peccato originali, cap. 26, qui error ex eo processit, quod illi haeretici non agnoscentes peccatum originale, nec veram gratiam et redemptionem, putabant Christum tantum lege, doctrina et exempo vitae juvisse hominem ad salutem; ex quo aperte sequebatur praeteritis hominibus nihil piodesse potuisse. Contra hos ergo errores probatur assertio ex illo Petri, Actor. 4: Non est aliud nomen datum homanibus, sub quo operteat nos salvos fieri, et primae Joannis 1: Mortwuus est propter peccata nostra, non solum autem nostra, sed etiam totius mundi.Idem profitetur Paulus ad Rom. 3: Justificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quee est in Chr isto Jesu, et consequenter adjungit per fidem Christi justitiam applicari, et idem docet cap. 5, et ad Galat. 2. 3 et 4; ad Colossenses 2. ad Ephesios 3, et ad Hebr. 9: In redemptionem, ait, earum pravaricationum, que erant sub priori Testamento. Hoc etiam docet Concilium Tridentinum, sess. 5, can. 3, et sess. 6, cap. 6 et T. Est etiam communis traditio Patrum, praesertim Augustini in locis allegatis, et primo contra Duas epistolas Pelagianorum, cap. 21, et lib. 3, cap. 4, et lib. 15 contra Faustum, cap. 24, et sequentibus; Eusebii, lib. 1 Historiae, cap. 5. Unde Ignatius, epist. ad Philadelphienses: Omnes, inquit, sancti salvandi sunt per Christum, in ipso sperantes, atque ipsum spectantes ; similia habet Grego- rius, homilia 16 in Ezechielem ; Hieronymus, Ambrosius, et alii Patres super dicta loca Pauli. Ratio sumenda est ex ordinatione divina; nam, supposito peccato, statuit redimere omnes homines per Christum, et ideo in honorem ejus voluit homines non salvari, nisi per fidem ipsiusmet Christi, quae ratio in sequenti parte magis explicabitur.

13. Qualis fides Christi fuerit necessaria.— Prüima sententia. — Superest enim circa hanc assertionem difficultas, an intelligenda sit de fide explicita, an vero implicita sufficiat. Prima sententia affirmat necessariam esse et semper fuisse explicitam fidem Christi. lta tenet Corduba, in Quaestionario, lib. 2, quaest. 5, ad 3. Et videtur certe fuisse sententiam Augustini locis citatis, praesertim vero Epistola 109, et 18 de Civitate, cap. 47, ubi dicit ante Christi adventum fuisse inter Gentiles, aliquos qui Deo placuerunt; et addit nemini concessum fuisse esse justum, nisi cui divinitus revelatus est unus mediator Dei et hominum; quod etiam indicat Ignatius in verbis citatis, et videtur profecto haec sententia consentanea Scripturis; nam absolute postulant fidem Christi. Fides autem tantum implicita revera non est propria fides Christi, sed alterius objecti; et propterea si in hoc articulo liceret explicare Scripturam de sola fide implicita, eadem ratione id fieri posset de fide otius objecti supernaturalis, quod est contra omnes. Deinde specialiter hoc indicatur Habacuc 2, de Christo: Apparebit in finem, et non mentietur ; si moram fecerit, ezpecta ewn ; et infra: Qu incredulus est, non est recta anima ejus ; et adjungit: Justus autem meus ex fide vivit ; ex quo contextu colligitur loqui prophetam, seu potius Deum, de fide propria Christi, opponendo illam incredulitati de adventu ejus; et ita videtur exponere Paulus ad Hebraeos 10; et idem, ad Roman. 1, citans eumdem locum, dicit, justiliam processisse ex fide in fidem, id est, ex fide venturi in fidem praesentis. Ac denique Christus Dominus aequaliter dixit: Hoeec est vita eterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. Ratio etiam supra facta hoc suadere videtur, quia non potest honorari Christus, nisi explicite et in se aliquo modo cognoscatur et credatur.

14. Secunda sententia. — Nihilominus communis sententia est, fuisse illo tempore sufticientem fidem implicitam Christi mediatoris. Ita sentiunt Theologi cum Magistro, in tertio, distinct. 25; D. Thomas, dicta quaest. 2, art. 7; Alensis, 3 parte, quaest. 69, alias 82, memb. 3, art. 2, ad 3; Vega, lib. 6 in Tridentin., cap. 6; Sotus, 2 de Natura et gratia, cap. 41; et tractat bene Cano, Relectione de Sacramentis in genere, parte 2. Et juxta hanc sententiam, et ea quae paulo ante diximus de mysterio Trinitatis, exponi possunt Clemens Alexandrinus, Justinus lIrenaeus, et Chrysostomus quos ante citavi, qui in tempore legis naturae vix videntur exigere fidem ad justitiam; intelligendi autem videntur quoad explicitam cognitionem horum mysteriorum , atque ita illos exposuit episcopus Lucensis, in Annotationibus ad tertium tomum Chrysostomi, quaesito 7. Eamdem sententiam docet Hugo de Sancto Victore, lib. 1 de Sacramentis, parte 10, cap. 6, ubi refert quosdam suo tempore docuisse eamdem Christi fidem explicitam, omni tempore fuisse necessariam, interveniente tantum differentia praesentis et futuri; quam late impugnat, docens fidem otnnino implicitam fuisse tunc sufficientem; et illius sententiam in hac parte probat et laudat Bernardus, epist. 77 ad eumdem Hugonem, in 2 ejus parte; et consentiunt expresse divus Thomas, dicta quaest. 2, art. 7, ad 3; et Alensis, in loco supra citato, ac reliqui Theologi frequentius. Citatur etiam Augustinus, lib. 19 cont. Faustum, cap. 14 et sequentibus, sed ibi obscure loquitur.

15. Probatur primo. — Probatur secundo. — Confirmatur. — Probari vero potest ex Scriptura, quatenus dicit ante Christi adventum fidem illius fuisse valde obscuram, et quasi in umbra et figura ; sicut dicitur primae ad Corinth. 10: Bibebant autem de spirituali, consequente eos petra, petra autem erat Christus ; et ad Galat. 3: Priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur, etc. Similia habentur 2 ad Cor. 3, et Concilio Tridentino, dicta sess. 6, cap. 6, dum ait quibusdam Sanctis revelatum fuisse specialiter mysterium Incarnationis, significans respectu communis populi fidem implicitam satis fuisse; ex quibus sumi potest ratio supra tacta, quia medium omnibus necessarium, publice omnibus praedicatur et promulgatur ; sed Christus non fuit ita praedicatus universo orbi, praesertim Gentili, ante ipsius adventum ; ergo non est verisimile illius fidem explicitam fuisse medium omnibus et singulis necessarium ad salutem. Confirmatur haec ratio, quia fides explicita redemptionis supponit fidem peccati originalis, et communis lapsus humanae naturae; sed non erat tunc necessaria fides explicita de hujusmodi peccato, ut a fortiori probatur, tum ratione facta, tum quia vix in antiqua Scriptura continetur, nisi valde implicite et obscure; ergo nec fides explicita redemptionis erat sic necessaria, ac proinde neque fides Christi.

16. Vari gradus fidei Christi mediatoris.— Ex his duabus sententiis haec posterior sine dubio vera est. Ut autem melius intelligatur, distingui possunt varii gradus fidei implicitae et explicitae mediatoris. Primus est, in quo Deus creditur ut justificator et salvator hominum, per media per suam providentiam disposita, in qua generalitate redemptio per Christum continetur. Secundus gradus est, in quo non solum creditur Deus ut salvator, sed etiam creditur aliquis redemptor, seu mediator inter Deum et homines, ad illos salvandos, non cognoscendo, an ille mediator futurus esset Deus, neque per quem modum esset salutem hominum operaturus. Tertius gradus addi potest, in quo praeter illa duo cognoscatur divinitas Redemptoris, ignoretur autem modus redemptionis. Quartus vero erit in quo cognoscatur Christus ut verus Deus, et homo qui per passionem, mortem et resurrectionem consummaverit redemptionem; atque hic uitimus gradus est absolute et perfecte fidei explicitae.

17. Sententia auctoris. — Dico ergo certissimum esse fidem explicitam, quarto modo, vel etiam tertio, non fuisse ante adventum Christi medium necessarium ad salutem ; hoc enim convincunt testimonia Scripturae adducta, et rationes secundae sententiae. De secundo autem modo, quatenus explicitus est respectu primi, probabile est fuisse medium necessarium, etiam illo tempope, propter argumenta primae sententiae. Nihilominus tamen probabilius judico primum mcdum fidei implicitae fuisse sufficientem, regulariter loquendo ; ita enim expresse doceni D. Thomas et Hugo de Sancto Victore, ac nihil est quod in contrarium cogat; nam frequentius Scriptura solum pronuntiat neminem potuisse salvari nisi per meritum et redemptionem Christi, indeque colligimus semper fuisse necessariam aliquam fidem ejus, quod per fidem implicitam satis potuit verificari. Quando vero de fide magis explicita Scriptura loquitur, agit pracipue de fide novi Testamenti. Neque enim cogit Augustinus ; namcerte loquitur de fide explicita quarto modo, ideoque necessario exponendus est de fide quae semper fuit necessaria in corpore Ecclesiae, non vero in singulis personis, ut illum exponit Hugo de Sancto Victore. Aliunde vero imperfectioni illius temporis erat illa imperfecta fides satis proportionata, et praeterea sufficiens ad perfectam conversionem in Deum per amorem et ponitentiam; non est ergo cur dicamus majorem fidem fuisse iunc necessariam.

18. An fides explicita Christi Judeis fuerit necessaria. — Resolvitur negative.—Solum videri potest alicui excipiendos esse Judaeos tempore lepis scriptae, quia illis satis expresse proponebatur venturus Messias, unde singuli tenebantur credere illum fuisse venturum, atque ipsum etiam expectare ; ergo solum illis erat necessaria fides explicita Christi secundo modo. Nihilominus dico imprimis non fuisse eis necessariam illam fidem tanquam medium in re ipsa necessarium, sed ad summum tanquam praeceptum, vel, ut alii loquuntur, in voto. Probatur, quia si aliquis ex illo populo idiota et inloctus haberet ignorantiam invincibilem Messiae venturi, per fidem Dei Salvatoris et remuneratoris vivam, ac per dilectionem Dei posset salvari. Neque est ullum fundamentum ad oppositum sentiendum, ut a fortiori constahit ex dicerdis sectione sequenti. Imo, addo non esse certum communem populum Judavorum cognovisse Messiam fuisse venturum, ut redemptorem et salvatorem animarum; nam fuit error valde vulgaris inter Judaeos expectatio Messiae, ut regis temporalis, et, ut sic dicam, corporum Redemptoris, quae ignorantia potuit in vulgaribus hominibus esse invincibilis ; et nihilominus poterant salvari per fidem dictam. Nam certe fides humana, potius quam divina, de Messia sub illa ratione apprehenso, nil poterat ad salutem conferre ; ergo nulla fides explicita Christi Redemptoris erat etiam in illo populo medium simpliciter necessarium ad salutem.

19. Questiuncula. — Resolutio. — Ultimo loco inquiri poterat an fides explicita rerum creatarum fuerit etiam medium necessarium ad salutem ; in quo ordine tria potissimum videntur posse cogitari necessaria, scilicet immortalitas animarum, quia est suo modo fundamentum omnium : siquidem ea sublaia, quidquid de invisibilibus aut futuris credimus, vix nos permoveret. Secundo, peccatum originale, quod fuit fundamentum redemptionis, vel saltem cognitio peccatorum in genere, quod illis offendatur Deus. Tertio, necessitas gratiae, et divini auxilii ad justitiam et remissionem peccatorum obtinendam. Extra haec enim nihil aliud apparet, de quo possit verisimiliter dubitari. De his autem dicendum est, per se loquendo, sufficientem fidem ejusmodi rerum esse necessariam ; hoc enim probant rationes insinuatae. Nihilominus tamen ron videtur necessarium , ut in omni eventu ista credautur per fidem adeo explicitam, ut per diversos conceptus, ut sic dicam, et per actus differentes habeatur. Nam qui credit, et sperat praemium alterius vitae, satis ibi credit animae immortalitatem; et qui credit in Deum ut justificatorem , satis ibi credit esse necessarium auxilium melius ad salutem, quamvis de hoc specialiter non cogitet ; et idem fere est de remissione peccatorum, etiamsi de peccato originali sub proprio conceptu non cogitetur. Unde fides harum rerum ita explicita , ut per distinctos conceptus habeatur, dici potest per se et regulariter, vel, ut alii loquuntur. in voto necessaria, non tamen semper in re et actualiter , juxta doctrinam in simili tradendam in sectione sequenti.

Sectio 4

Quarum rerum explicita fides sit medium necessarium ad salutem, post christi adventum

SECTIO IV. Quarum rerum explicita fides sit medium necessarium ad salutem, post Christi adventum.

1. Prima suppositio pro resolutione.— Supponimus imprimis eam fidem Dei, et consequenter etiam Christi, quae fuit necessaria prioribus temporibus, a fortiori, et multo magis in hoc tempore requiri, quia illa fuit minima fides quae ad salutem postulari potest. Unde queedam opinio antiqua Guillelmi Parisiensis, et Altisiodor., ac aliorum, qui dixerunt fidelibus simplicibus non esse necessarium credere aliquid in particulari, sed solum in generali vera esse quae Ecclesia credit, a quibusdam ut erronea damnatur. Et revera talis esset, si excluderet expressam fidem Dei, ut supernaturalis remuneratoris , sicut convincunt omnia supra tractata. Non fuit tamen illa mens dictorum auctorum ; sed, quod praeter cognitionem illam Dei non sit necessarium aliud credere distincte, sed confuse, seu in alio, id est, in auctoritate Ecclesiae, ut notavit etiam Sylvester, verbo F'ides, quaestion. 3; et deinde, si auctores illi de sola necessitate medii fuisseut locuti, non esset eorum sententia erronea, ut ex dicendis patebit; quia vero etiam necessitatem praecepti excludebant, valde errarunt, ut in sequenti disputatione dicemus.

2. Secunda suppositio. — Secundo, suppo- nendum est de duobus mysteriis praecipue versari quaestionem, 7Trinitatis, scilicet, et Incarnationis, seu Redemptionis, quia primum est maxime necessarium ex parte finis; secundum vero ex parte medii principalis humanae salutis. Illa porro duo ita sunt inter se connexa, ut non possit mysterium Incarnationis satis distincte credi, nisi supponatur creditum mysterium Trinitatis, quia ex tribus personis, solus Filius Homo factus est, et hoc includitur in explicita fide Christi, ideoque dicemus primo de fide Christi, postea unum verbum addemus de fide Trinitatis. Alii extendunt sermonem ad fidem baptismi et confessionis, quia haec etiam sunt media necessaria ad salutem, respectu aliquorum, sed non est necessarium, ut obiter postea dicam.

3. Tertia suppositio.—Tertio suppono quod supra tetigi, duplicem esse salutem : unam justificationis in hac vita, alteram glorificationis in futura, inter quas potest assignari discrimen, quia omne medium necessarium ad justificationem, est etiam necessarium, saltem remote, ad glorificationem, quia nullus gloriam consequitur, nisi prius in hac vita justificetur. At vero e contrario potest aliquid esse necessarium ad justificationem, quod non sufficiat ad glorificationem, ac propterea ad illam sit aliud medium necessarium, ut, verbi gratia, perseverantia est necessaria ad gloriam, non vero ad justificationem, ut patet.

4. Quarta suppositio.—CQuarto, in hoc statu legis novae, seu temporis post Domini advenium, duo tempora distinguenda sunt : unum, ante sufficientem Evangelii praedicationem ac promulgationem, quod durasse creditur usque ad quadragesimum annum post Christi mortem. paulo plus, vel minus; aliud est post consummatam promulgationem legis novae, quod durat ab illo anno usque ad finem saeculi. De hoc ergo posteriori tempore versatur quaestio. Nam de priori, ut certum supponimus non fuisse necessariam ad salutem, et justificationem, explicatiorem fidem Christi, quam antea esset necessaria in his quibus fides Christi nondum erat sufficienter proposita ; cujus rei exemplum, saltem quoad justificationem, habemus in Cornelio, Act. 10. Ille enim non habuit explicitam fidem Christi antequam ad illum mitteretur Petrus; ad hoc enim missus est ut illum in fide Christi instrueret, et tamen jam erat justus, et consequenter fidelis, ut ex eodem Actorum loco colligitur, quatenus ibi dicitur per orationes et eleemosynas placuisse Deo, et timuisse illum; et ita de Corne- lio sentit Augustinus, libro de Praedestinatione Sanctorum, cap. 7, et quaest. 84 in Leviticum; Chrysostomus, Sermone de fide et lege naturae; Gregorius, p 13 in Ezechielem; divus Thomas 2. 2, quaest. 10, art. 4, circa argumentum JS'ed contra, et 3 parte, quaest. 69, artic. 4, ad secundum. Ratio vero hujus partis est, quia pro illo tempore lex evangelica nondum obligabat omnes, et ideo ea media necessaria, quae in illa sunt specialiter instituta, nondum etiam erant singulis necessaria, et ideo pro his qui hanc legem et fidem invincibiliter ignorabant, prodesse tunc poterant et sufficere ea media quae antea sufficiebant, ex quibus unum erat fides implicita Christi, ut dictum est. De quo tempore videri possunt quae in ultimo libro de Legibus fusius tractata sunt, praesertim cap. 2 et 4.

5. Prima sententia.—His positis, est prima sententia affirmans in hoc tempore legis novae, fidem Christi explicitam esse medium necessarium ad salutem ultimam et jeeo Haec opinio tribui solet divo Thomae 2. 2, quaest. 2, art. 7. Sed ibi solum dicit ad hanc fidem explicitam obligari omnes in lege gratige. Quod satis intelligi potest ratione praecepti; eamdem insinuat in 3, distinction. 25, quaest. 2, artic. 1, quaestiuncula prima, ad secundum, quatenus ait, si is, cui non est praedicatum Evangelium, faciat quod in se est, fore illuminandum, et^ quoad fidem Christi explicitam, quod non est verisimile, nisi supponendo illud esse medium necessarium simpliciter ad salutem; et eodem modo videtur ibi locutus Durandus, quaest. 1, numer. 9; et Gabriel, articul. 2, conclus. 3, per totam; et D. Bonaventura, articul. 1, quaest. 3. Citantur etiam Hugo de Sancto Victore et Alens.; sed revera id solum aftirmant de necessitate praecepti.

6. Primum fundamentum illius em Scriptura.— Fundamentum praecipuum hujus sententiae sumitur ex Scriptura, quia si hoc medium est necessarium, per voluntatem et institutionem Christi in hoc tempore additum est, et ideo ex divina revelatione ostendi oportet. Primo ergo expenduntur verba Christi, Marci ult. : Qui non crediderit condemnalitur ; oquitur enim ibi de fide evangelica, quam Apostolis praedicare praeceperat, dicens : Preedicate Evangelium omni creature ; ergo ex Chrisu sententia, qui non crediderit hac fide, condemnabitur. Quod, juxta ponderationem Bernardi supra citatam, ex epistola 77, intelligitur de fide in re, et non tantum in voto; nam in hoc a baptismo distinguitur ; ergo talis fides in re ipsa obtenta , est necessaria ad gratiam comparandam, quia illi tantum condemnantur qui gratia carent. Secundo expenduntur verba ejusdem Christi Domini, Joannis 3: Oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat : nam in hoc significat eum, qui non credit in ipsum, perire; unde subdit : Qui in eum non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Flii Dei; ubi universalis nota indicat, omnem i'lum qui sic non credit, damnari. Tertio, addi possunt verba ejusdem Christi Domini, Joan. 15 : Hec est vita eterna, ut cognoscant te, etc., et quem misisti, etc. Nam, ut supra dixi, etiam de viatoribus, ratione fidei, hoc intelligitur; et significatur non minus esse necessarium ad vitam aeternam fidem Christi explicitam, quam fidem ipsius Dei. Quarto, facit illud Actor. 4: IVon est aliud nomen datum hominibus, eic.; et cap. 10: Prophete testimonium perhibent remissionem peecatorum accipere per nomen ejus ; et in cap. 16: Ut remissionem peccatorum accipiant per fidem, qua est in me; et ad Roman. 3, ubi justitia Dei dari dicitur per fidem Jesu Christi, in omnes et super omnes qui credunt in nomen ejus ; e in cap. 10, etiam fides resurrectionis Christi videtur ut necessaria proponi. Quinto denique, ad Galat. 2, dicitur : Non nisi per fidem Jesu Christi.

T. Secundum fundamentum ecm Tridentino. — Tertium fundamentum ex Augustino. — Secundo principaliter favet huic sententiae Concilium Tridentinum, sess. 6, cap. 6, ubi describens ordinem justificationis, dicit justificari homines credentes vera esse quee divinitus revelantur ; atque illud imprimis a Doeo justificari hominem per gratiam ejus, per redemptionem, quae est in Christo Jesu. Contirmatur ex Symbolo Athanasii, ubi prius dicitur necessarium esse ad salutem, ut incarnationem Christi homines credant, et in fine concluditur : Heec est fides Catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Tertio solet haec sententia tribui Augustino in locis proxime citatis, et in aliis allegatis in praecedentibus duabusS sectionibus, et lib. de Correctione et gratia, cap. 7, et de Natura et grat., cap. 2 et 7, et de Peccato orig., c. 24, et lib. 1 contra duas epist. Pelag., c. 13.

8. Rationes pro sententia. — Ultimo addi possunt rationes vel potius congruentiae, quia in statu hujus legis doctrina mysteriorum Christi explicite et universaliter omnibus praedicatur, et sufficiens et abundans gratia tribuitur, ut explicite credatur; ergo convenientissimum fuit hanc fidem omnibus ut necessariam proponi ad justitiam. Probatur haec consequentia, primo, quia hocspectat ad majorem honorem Christi Domini. Secundo, quia ipse est via ad salutem ; ergo conveniens est, ut distincte cognoscatur. Tertio, quia plus debuit exigi ab hominibus in hoc statu perfectae fidei, quam in superioribus imperfectis. Quarto . quia haec fides est necessaria ante baptismum ; sed baptismus est necessarium medium ; ergo et haec fides. Quinto, quia extra Ecclesiam Christi non est salus, ut habetur capit. Firmiter, de Summa Trinitate, etc., in Concilio Florentino, sess. 9. Sed nemo intrat Ecclesiam Christi sine fide explicita Christi ; ergo neque justificatur sine illa fide ; est ergo medium necessarium ; propter quae opinio haec probabilis est; et ex modernis illam defendunt Gregorius de Valent. in suo 3 tomo, disp. 1, quaest. 2, puneto 4; et Lorin., multis in locis, Actor. 4, vers. 13, et c. S., vers. 37; item cap. 10, vers.2; Sanch., lib. 2 Decal., c. 2, num. 8; Mol.,1 part., quaest. 1, art. 1, disp. 2. et alii.

9. Seccuda opinio. — Fwundamentum ejus. —Conjectura pro hac sententia. — Tertia sententia. — Secunda opinio distinguit inter justificationem et glorificationem, dicitque ad justitiam non esse necessariam fidem explicitam Christi, sed implicitam sufficere, etiam tempore legis gratiae ; nihilominus tamen neminem adipisci gloriam, priusquam fidem explicitam Christi consequatur ; atque, hanc fidem ita esse medium necessarium ad glorificationem. Hanc opinionem tenuit Cano, in Relectione de sacramentis in genere, part. 2; et Ledesma, in 4, part. 1, q. 9, art. 2 ; Castro, lib. 2 de Lege poenali, c. 14, qui audet etiam dicere, impium esse posteriorem partem negare ; et Cano etiam censuram adhibuit. Eamdem sententiam tenet Banh., 2. 2, quaest. 2, artic. 8, dub. ult., et addit contrariam sententiam esse probabilem, et non esse dignam censnra ; tenuit Arag., in eadem quaest. 2, art. 5. Fundamentum prioris partis erit illud, quod pro nostra et tertia sententia afferemus. Ultima vero pars habet fundamenta praecedentis sententiae, et maxime utitur haec opinio exemplo Cornelii , nam justificari potuit cum fide Chrisii tantum implicita ; attamen quia ad vitam aeternam consequendam illi non sufficiebat, missus est ad illum Petrus; ergo signum est fidem explicitam, hoc tempore, esse necessariam ad vitam aeternam , etiamsi praecedat justificatio. Uude Augustinus, dicto c. 7 de Praedest. Sanctoer. : Si non fuisset, inquit, Cornelio necessaria fides Christi ad salutem , non fuisset ad illum eedificandum missus arclntectus Petrus Apostolus. Addi etiam potest conjectura, nam ante Christi adventum nullus est consecutus ultimam salutem sine fide explicita Christi ; licet enim multi mortui fuerint justificati per solam fidem implicitam Christi, detinebantur in sinu Abrahae, et ibi Christum explicite credebant, et sperabant; ergo multo magis id credendum est de omnibus justis post adventum Christi; pertinet enim ad gloriam ejusdem Christi, ct ad convenientem ordinem providentiae gratiae, ut nullus fiat particeps gloriae Christi, nisi per fidem ejus explicitam.

10. Tertia sententia. — Tertia opinio affirmat fidem implicitam Christi, posse etiam nunc sufficere in aliquo casu ad justitiam consequendam, ac proinde lfidem explieitam Christi, quae in re ipsa obtinebatur et pracedebat, non esse medium simpliciter necessarium ; idemque sentit de ultima salute. Hane opinionem tenuit Soto, in 4, distinct. 5, quaest. 2, et libr. 2 de Natur. et grat., c. 11 et 12; Vega, lib. 6 in Tridentin., c. 19 et 20; Medina, lib. 4 de Recta in Deum fide, cap. 10; Corduba, in Quaestionario, lib. 2, quaest. 5, in 2 assert. ; Maldonatus, Joann. 5, num. 25; et videtur sententia Divi Thommae, 3 parte, q. 69, art. 4, ad 2. Fundamentum hujus sententiae est, quia haec fides de se est medium ad utramque salutem, et non datur sufficiens fundamentum , quod ostendat et limitatum et coarctatum esse per Christum hoc medium ad fidem explicitam; ergo non est id asserendum. Consequentia probatur, quia hoc medium non pertinet ad favorem, sed ad rigorem, et restrictionem salutis; ergo non est asserendum sine fundamento sufficienti, praesertim quia lex praeexistens et favorem concedens, non intelligitur revocata, nisi sufficienter constet, ut in antecedente sumebamus. Probatur, quia omnia testimonia adducta in prima sententia sufficienter intelliguntur, vel de necessitate praecepti, vel, si extendantur ad necessitatem medii, explicantur de medio, vel in re, velin voto exhibendo. Et haec sententia videtur consentanea antiquis Theologis, Hugoni Victor., in dicto libro primo de Sacramenüs, parte decima , capite sexto et octavo; et Alens., dicta quaest. 65, alias 82, memb. secundo et tertio ; Albert., in 3, distinct. 25, articulo primo et secundo; ibi Richard., art. 4, quaest. 2, et art. 3, quaest. 1, qui satis expresse loquitur. Neque aliud sentiunt Scotus, Gabriel et alii ; nam imprimis nilul distinguunt inter justificationem et ultimam salutem, et deinde solum loquuntur de necessitate praecepti. Atque haec sententia mihi etiam magis probatur; ut tamen aliquid primae sententiae et fundamentis ejus concedam, per aliquas assertiones illam explicabo.

11. Resolvitur tota controversia per sequenles assertiones. — Prima assertio. — Probatur. Hvasio prima. — Praecluditur. — Dico ergo primo non esse tam necessariam hoc tempore fidem explicitam Christi, ut sine illa in re ipsa obtenta, nullus possit justificari. In hac assertione conveniunt auctores secundae et tertiae sententiae. Probo autem illam hoc modo, quia potest nunc aliquis pro aliquo tempore habere veram , supernaturalem et explicitam fidem Dei sine fide explicita Christi , imo cum ignorantia invincibili ejus ; ergo potest cum illa fide sola justiticari. Antecedens probatur primo, in illo casu de puero educato in sylvis, aut inter infideles, praesertim non errantes in cognitone veri Dei; nam si ille cum perveniat ad usum rationis faciat quod in se est, illuminabitur; et cum non habuerit praedicationem Christi, poterit obtinere fidem Dei sine fide explicita Christi, sicut illam acciperet in simili casu ante Christi adventum. Respondent eum, qui nunc facit quod in se est. in quocumque eventu accipere illuminationem statim per quam possit explicite in Christum credere, quia vel hoc est privilegium hujus legis, vel certe est consequenuter necessarium, juxta institutionem ejus. Sed hoc imprimis non dicitur cum sufticienti fundamento, quia est nimis miraculosum et extraordinarium, neque potest ostendi ubi Deus tantam grauam promiserit, neque etiam necessitas sufficienter ostenditur, ut dixi; est enim in hoc puncto considerandum, in eo statu et occasione , multo facilius esse hominem illum elevari ad cognitionem et fidem unius Dei Salvatoris, quam illuminari circa mysterium Trinitatis et Incarnationis. Item est alia differentia notabilis, quod fides Dei est per se, et quasi ex natura rei ab intrinseco necessaria ad justificationem, quia sine illa non potest homo converti in Deum sicut oportet, ut justificetur; fides autem explicita Christi, si necessaria est, solum id habet ex ordinatione Dei et positivo jure divino, et ideo multo certius est, facientem quod in se est per aliquale auxilium gratiae, vel non ponentem impedimentum, illuminari a Deo quoad supernaturalem cognitionem ipsius Dei, quam circa explieitam cognitionem Christi ; nam in is, quae solum sunt necessaria ex institutione divina et positivo jure, non solet Deus, etiam in casu necessitatis, adhibere extraordinariam providentiam ut impleantur, et in reipsa apphcentur; sed desiderium aut votum eorum solet sufficere, ut patet in confessione et baptismo. Denique, licet concedamus Deuin in eo casu iiluminare hommem, etiam in articulis Humanitatis, nihilominus non potest cum probabilitate affirmari simul et in uno momento ilIuminari hominem dc omnibus his mysteriis, quia hoc excedit hominis capacitatem. Unde fieri non posset niai ad cognoscendum modo angelico clevaretur, quod certe admittendum non est, quia non est verisimile Deum, in hae lege et in hoc tempore, viam salutis coarctasse ad tam miraculosum providentia modum. Oportet ergo ut per successionem temporis illa cognitio fiat. Debet autem necessario incipere a cognitione Dei, quae est fundamentum aliarum ; ergo pro aliquo tempore erit talis homo illuminatus de Deo, et non de Christo; et ita pro eodem tempore habere poterit fidem Dei, et nondum tidem explicitam Christi, quod probandum proposueramus.

12. Confirmatio ejusdem assertionis. — Ulterius vero non tantum in casu, sed etiam saepius videtur id admittendum. Nam teste Paulo, ad Rom. 10, communis modus concipiendi fidem est per auditum, et externam praedicationem ac doctrinam : in hoc autem modo proponendi fidem, fieri non potest ut omnia mysteria symboli fidei simul proponantur. Ergo Cathecumenus, verbi gratia, prius audiens Deum esse, et remuneratorem ac salvatorem esse, cujus voluntas per auxilium gratiae accommodatur ad credendum, statim credit id quod de Deo sibi propositum est, et tamen nondum credit explicite Christum, quia nondum de illo mysterio instructus est, quia successive instruitur, ut supposui ; ergo in illo et similibus invenitur pro aliquo tempore fides explicita Dei sine fide explicita Christi. Nec video quomodo possit ad hoc responderi, nisi fortasse quis dicat, non dare Deum tali homini auxilium sufficiens ad voluntatem credendi, donec plene sit instructus de omnibus mysteriis credendis, ctiam de Christo. Sed hoc nulla certe probahilitate cogitari potest, tum quia ex parte hominis non est impedimentnum, ut supponimus, quia actu non peccat, imo attendit ad audiendas res fidei; Deus autem ex parte sua semper est paratus ad dandum auxilium sufficiens; tum etiam quia supponimus suffticienter proponi mysterium illud quod tali homini praedicatur ; cum hac autem propositione externa ex lege Dei conjuncta est interna excitatio sufficiens, ut possit homo credere si velit; ergo ex dcfectu auxilii sufficientis, non necessario carebit ille homo voluntate credendi; potest ergo fidem Dei concipere, nondum audita praedicatione de fide Christi. Denique in aliis etiam casibus potest contingere media ignorantia invincibili ; nam potest aliquis habere veram fidem et infusam de aliquibus mysteriis, etiamsi per ignoranliam invincibilem erret in aliis, ut constat ex dictis in superioribus, et infra etiam dicetur; ergo potest hoc ipsum contingere circa mysteria necessario credenda de Christo; ut si aliquis simplex credens multa vera de Deo, invincihiliter ignoret vel divinitatem Chrisii, vel passionem, vel aliquid simile ; in illo ergo poterit esse fides explicita Dei sine fide infusa et explicita Christi; nam qui errat circa aliquod mysterium, non potest habere fidem infusam ejus. Sic ergo videtur sufhicienter probatum illud principium, quod in aliquo casu possit esse fides Dei explicita, nondum comparata fide explicita Christi.

13. Progreditur probatio assertionis. — Aliquorum. responsio. — Improbatur. — Jam ergo probatur consequentia primi argumenti, seu aliud principium, scilicet, quod talis bomo possit statim seu pro illo tempore justificari, quia per voluntatem potest toto corde couverti ad Deum, per fidem sibi propositum, diligendo eum super omnia, et sperando ab illo salutem, et remissionem peccatorum; ergo potest justificari. Consequentia certa est ex materia de gratia et poenitentia, quia illa est ultima dispositio ad justificationem, et remissionem peccatorum ; posita autem ultima dispositione, infallibiliter sequitur forma. Antecedens autem probatur, quia per fidem Dei excitatur homo ad dilectionem et poenitentiam. hespondent aliqui, in lege nova statuisse Deum non dare auxilium sufficiens, ex parte voluntatis necessarium ad justificationem, vel dilectionem super omnia, etiamsi homo credat jam Deum, et sua peccata et indigentiam divinae gratiae cognoscat, donec de fide Christi sit explicite instructus. Sed hoc non videtur mihi probabilius quam id quod paulo ante dixi de voluntate credendi. Primo, quia hoc non auget gratiam legis novae, sed potius illam restringit et minuit: si enim ante Christi adventum dabatur statim illud auxilium homini sic credenti , quomodo credibile est nunc non dari, sed differri, etiamsi homo ille non ponat impedimentum, sed potius faciat quod in se est, juxta fidem quam habet? Deinde non solum est haec lex, seu hoc propositum Dei non dandi tale auxilium pro eo tempore , non solum (inquam) non est conveniens huic statui gratiae, sed etiam non est consentaneum bonitati Dei, nec promissionibus ejus ; quia, sicut Deus, propter bonitatem suam, non potest esse auctor peccati, nec denegare auxilium necessarium ad non committendum peccatum, ita non potest esse auctor ut homo pro aliquo tempore maneat in statu peccati, nec de se denegare auxilium necessarium ad mutandum talem statum, si per hominem non steterit, ut est communis doctrina ; sed in casu de quo loquimur, ex parte intellectus habet homo id quod necessarium est ut amet Deum et detestetur peccatum, et per volcntatem potest non ponere actuale impedimentum, quantum est ex libertate sua; ergo non est verisimile quod solum ex parte Dei privetur auxilio necessario, vel ut impedimentum non ponat, vel ut actu convertatur ; unde est receptum dogma, peccatores in hac vita semper, et in quocumque momento justificari posse, quantum est ex parte Dei; nam qui dixit: In quacumque hora peccator ingemuerit, supponit certe posse ingemiscerc, si velit, et qui dixit : Convertimini ad me, supponit eos posse id facere, neque ex parte Dei deesse auxilium, cum alibi dicat: E'go sum ad ostium, et pulso, ut latius tractatur in materia de poenitentia '; ergo nullo modo possumus dicere in eo casu non posse hominem converti, quia nondum vult Deus illum convertere. Maxime vero urget haec ratio, si restringamus illud tempus ad casum necessitatis, et periculi mortis, nam contingere potest ut ille catechumenus constituatur de novo in mortis periculo; ergo negari non potest tunc posse disponi ad justitiam, alias esset quodammodo constitutus extra statum salutis, quod admitti non debet ; et hoc argumentum in sequenti conclusione magis urgebimus.

14. Secunda assertio. — Prima ratio. — Dico secundo : per se loquendo, et ex vi legis et institutionis divinae, non est magis necessaria actualis fides explicita Christi in re ipsa obtenta ad ultimam salutem, seu gloriam, quam ad primam, sive ad gratiam. Haec as- sertio est contra secundam sententiam, et in ea conveniunt auctores primae et tertiae opinionis, et non leve argumentum in ejus favorem est, quod neque antiqui scholastici, neque etiam Patres in hoc distinxerint inter utramque salutem. Probatur autem primo, quia Cano, et qui eum sequuntur, non videntur constanter loqui, si in Scriptura fundentur, ut debent , quia nullum possunt aliud probabile fundamentum habere; at vero Scriptura, cum requirit fidem explicitam Christi, loquitur de prima justificatione, et remissione peccatorum, potius quam de ultima salute. Probatur Actorum 10 : RHemissionem peccatorum acc:- pere per nomen ejus ; et cap. 15: Fide puriftcans corda eorum, ubi erat sermo de fide evangelica ; et capite 26, refert Paulus Deum misisse illum ad praedicandum, w£ remissionem peccatorum accipiant per fidem, quee est in Christo ; remissio autem peccatorum in prima justificatione fit. Unde ad Galatas 2: Non justificatur homo, nis per fidem Jesu Christi; et ad Rom. 3: Quem proposuit Deus propitiaLorem per fidem in sanguine ipsius; propitiator autem proprie dicitur in ordine ad remissionem peccatorum. Si ergo ex similibus locis Scripturae, in quibus fortasse est sermo de gloria, colligitur necessitas fidei explicitae in re ipsa in omnibus hominibus ante consecutionem gloriae, profecto etiam ex proxime citatis testimoniis colligitur similis necessitas in ordine ad gratiam, et remissioncm peccatorum. Quod si hoc secundum non colligitur, ut auctores secundae opinionis concedunt, profecto sine fundamento illam necessitatem colligunt respectu gloriae ex aliis locis, qui eamdem patiuntur interpretationem , nec potest ratio differentiae assignari. Praesertim, quia Scriptura raro ioquitur specialiter de gloria in dictis testimoniis, sed de salute; ut : Qui crediderit salvabitur ; vel de vita aeterua, ut Joan. 17; sub utraque autem voce comprchendi solet gratia, ut Matth. 1: Saleum facict populum swwnn a peccatis eorum. et ad Ephes. 1: Cujus gratia salcati estis, per ftdem ; et tamen nondum erant glorificati, quod notat Chrysostomus, homil. de Fide et Spiritu Sancto. Et similiter vita aeterna dici solet de ipsa gratia, quia est vita aeterna in semine, quomodo potest intelligi illud ad Rom.6: Gratia Dei vita eterna ; et ita exponitur a Cyrillo et aliis ille locus Joan. 17: Hoec est vita eterna, ut cognoscant te, etic. Legatur Augustinus. lib 4 de Baptismo, cap. 21. Ergo vel talia loca probant necessitatem quoad salutem gratiae, vel non probant quoad salutem glorie. Denique simile argumentum sumitur cx alio principio, quo illi auctores utuntur, quod extra Eccesiam non est salus : nam illud est verum etiam de salute gratiae, et remissione peccatorum, ut aperte docet Bonifacius VIII, in dicta Extravagante Unam saactam ; ergo non loquuntur illi auctores consequenter. nec ex vi auctoritatatis major necessitas fidei ad gloriam, quam ad gratiam postulatur.

13. Secunda ratio. — Secundo principaliter probatur assertio, quia gratia dat jus ad gloriam; ergo post comparatam gratiam, nihil aliud per se est necessarium ad gloriam, nisi ut gratia illa non amittatur, seu ut corservetur; potest autem, qui justificatus est sine fide explicita, conservare gratiam usque ad mortem, cum eadem fide, et sine novo augmento ejus; ergo consequetur gloriam; non est ergo major necessitas. Probatur minor, nimirum posse conservare illam gratiam (caetera enim clara sunt), primo quia est generalis regula tradita a Concilio Tridentino, quod justus potest servare mandata, et perseverare in justitia, si velit; ergo idem dicendum est de illo Justo. Secunco, quia fieri potest ut post justifieationem talis hominis, tempus usque ad mortem sit brevissimum; vel quia in periculosa aegritudine justificatus est, vel quia statim post justificationem fortuito casu subito mors ei accidit, vel quia in perpetuam amentiam incidit: qui omnes casus valde contingentes sunt ; ergo in illis facile durare potest gratia usque ad mortem cum sola illa fide.

16. Respondent adversaria. — Hefelluntur. — Confirmatur. — Respondent Deum ex lege sua non permissurum ut id eveniat, ne contingat hominem illum salvari sine fide explicita. Sed profecto haec est quaedam petitio principii, et sine fundamento vel promissione fingitur miraculosa vel valde extraordinaria providentia. Et confirmatur maxime haec ratio, quia in Scriptura magis expresse dicitur necessarius baptismus ad ingressum gloriae, quam fides Christi explicita, Joan. 3: Nisi quis renatus fueril es aqua, etc., et nihilominus, quia potest homo justificari sine baptismo in re, et possunt multi casus accidere, in quibus homo sic justificatus non possit in re ipsa baptizari, certissimum est, posse hominem aliquando consequi ultimam salutem sine baptismo in re. Neque potest aliquis cum probabilitate dicere, Dbeum non permissurum ut talis homo sine baptismo in re moriatur, etiamsi possit per miraculosam et extraordi- nariam providentiam illum in vita conservare donec baptizetur; est enim hoc contra communem sensum Ecclesiae, et contra experientiam; alias omnes catechumeni qui moriuntur ante baptismum in re susceptum, non consequerentur gloriam, quod esset erroneum dicere; ergo eodem modo philosophandum est de fide explicita, praesertim supponendo quod non sit in re necessaria ad justificationem. Probatur consequentia, quia licet interior fides explicita Christi et baptismus differant, sicut actus interior et exterior, nihilominus haec differentia in ordine ad necessitatem materialis est, nam formaliter utraque est necessitas positiva (ut sic dicam,) seu ex institutione, et non ex intrinseca ratione justificationis, et alioquin eisdem verbis in Scriptura exprimitur; ergo ab una ad alteram opinionem fit argumentum. Quod tandem confirmari potest constituendo eventum in quo, catechumenus instructus in fide Dei et Ecclesiae in communi, et nondum habens expressam notitiam Christi, incidat in mortis periculum cum impedimento usus rationis ; nam ille tunc potest et debet baptizari, et baptizatus potest statim mori; ergo perveniet statim ad beatitudinem, etiamsi in via explicitam fidem Christi non fuerit consecutus. Consequentia clara est, quia baptismus remittit omnem culpam et poenam, et ita aperit januam regni coelorum sine ullo impedimento. Antecedens vero manifestum vidcetur, quia casus non solum speculative, sed etiam practice est possibilis; neque enim existimo posse cum probabilitate negari in eo casu baptizandum esse catechumenum.

17. Quorumdam responsio. — Retorquetur. — Dicunt aliqui baptizantum quidem esse, non quia per se et juxta ipsius rei veritatem ita faciendum esset, sed quia nostra opininio est probabilis, et in favorem animae sequenda in praxi in articulo necessitatis. Sed imprimis hoc satis cst ut vera sit assertio, scilieet in aliquo casu posse aliquem pervenire ad gloriam, qui in via non nhabuit actualem fidem explicitam Christi , et inde etiam infertur hoc medium non esse semper in re necessarium ; quia si tale esset, propter nullam opinionem fieri posset ut sine illo ultima salus obtineretur ; et deinde hinc sumitur magnum indicium talem fuisse Christi institutionem, quia haec est magis favorabilis saluti animarum, et melius hoc modo provisum est omnibus necessitatibus humanis, salva alicujus fidei necessitate in re ipsa. De- nique non tantum propter opinionem, sed in re ipsa et simpliciter verum est, in illo casu dandum esse baptismum , quia supponimus catechumenum illum se ostendisse paratum ad recipiendum illum, et dispositum per credendi voluntatem cum aliqua poenitentia , saltem attritione, et aboquin est in articulo necessitatis extremae ; ergo illi debetur baptismus, non solum ex charitate, sed etiam ex officio ministrorum Ecclesiae.

18. Tertia assertio bipartita. — Prima assertionis pars unde probanda. — Probatur secunda pars. — Dico tertio : nihilominus dicendum est fidem explicitam Christt, per se loquendo , esse necessariam omuibus et singulis in statu legis evangelicae, ad utramquce salutem. Unde etiam dici potest medium necessarium, quamvis non semper in re, sed vel in re, vel in voto Juxta hanc assertionem, sequor primam sententiam, si ipsa velit explicationem acceptare ; imo hoc modo potest conciliari cum tertia ; nam fortasse auctores ejus bunc modum dicendi et explicandi non recusarent. Prima ergo pars confirmari potest testimoniis adductis pro prima sentenua, et praesertim quia Christus Dominus hunc ordinem praescripsit Apostolis : Preedicate Hvangelium, qui crediderit, etc. Ergo statuit hanc fiem Evangelii ut viam per se necessariam ad justitiam , quod etiam significavit Paulus ad Rom. 10, cum dixit : Quomodo anudient sine praedicante ; et in eodem capte Evangelium dicit esse veritatem in salutem omu credenti, et frequenter in illa epistola vocat legem evangelicam, legem fidei : imo ad Galat. 3, vocat fidem, utique propter explicitam fidem, quae in illa per se necessaria est, ac propterea in capit. 2 ejusdem epistolae, Christum ( dicit ) positum esse ut fundamentum hujus Ecclesie, quia oportet illi per fidem conjungi. Et alia multa dicuntur in Scriptura, praesertim in testamento novo, quae hanc saltem necessitatem indicant. Secundo, hunc etiam ordinem justificationis significavit Concilium Tridentinum , sess. 6, cap. 6, cum fidem redemptionis posuit inter dispositiones praevias ad justificationem. Tertio, hoc probant quae supra, sect. 3, concius. 4, ex Patribus adduximus. Et propterea Ambrosius, lib. 1 de Officiis, fidem Christi vocat fundamentum Jjustitie.. Augustinus autem, de Dono perseverantiae, cap. 2, vocat initium ; et alia similia habet de Spiritu et littera, cap. 15; et Hieronymus, ad Ephes. 1 et 3. Ratio denique a priori est institutio Christi ; congruentia au- tem maxima est, quia talis fides erat consentanca perfectioni hujus status, in quo fides Christi omnibus explicite praedicatur: unde etiam erat conveniens ad majorcem ipsius Christi gloriam, et ad excitandam dilectionem et gratitudinem hominum erga ipsum. Denique erat necessaria, ut homines fiant membra Ecclesiae actu, et in re ipsa, prout ab ipso Christo fuit speciali modo instituta. Altera vero pars probatur, quia id quod per se cst necessarium ad justitiam, absolute dici potest medium necessarium, etiamsi in aliquo casu, in quo non potest tale medium in re ipsa applicari, per votum seu desiderium suppleatur.

19. Objectio. — Solvitur. — Objiciunt aliqui, quod turc necessitas illa non exceda! necessitatem praecepti; sed hoc fortasse potest pertinere adl solum modum loquendi. Negatur tamen assumptum, quia haec fides non tantum est necessaria eo moco, quo alia praecepta affirmativa quae solum obligant in tempore necessitatis, aut praescripto per praeceptum, et solum (ut ita dicam) propter honestatem actus praecepti; sed est necessaria per se propter ipsam justificationem. Unde quando contigerit justificari hominem ante illum, tenetur postea, cum primnum possit, explicite credere, ut suppleat quod in justificatione defecit. Est optimum exemplum ex materia de ponitentia; nam dolor formalis de peccatis commissis per se est medium necessarium ad consequendam remissionem peccatorum; et nihilominus si peccator, cum actuali consideratione Dei et naturali inconsideratione peccatorum, converta'ur in Deum per amorem super omnia, statim consequitur remissionem peccatorum, quia in eo casu, cum per hominem non stat, sufficit dolor virtute et voto in amore contentus. Simili ergo modo in praesenti, fides explicita virtute contenta in imphcita, et in voto voluntatis implendi omnia necessar:a, satis erit in casu necessitatis, et illo non obstante talis fides simpliciter erit medium necessarium. Ratio autem est supra tacta, quia quando medium est quasi de intrinseca ratione justificationis, tunc ejus necessitas est in re ipsa; quando vero est additum ex institutione, tunc necessitas medii intelligenda est in re, vel in voto. Haec autem fides explicita est nunc necessaria ex peculiari institutione; ergo recte intelligitur ut per se necessaria sit in re, in casu vero necessitatis sufficiat in voto.

20. Confirmatur eadem secunda pars assertionis. — Atque hinc tandem confirmari hoc potest ex aequiparatione inter hanc fidem et baptismum. Nam utriusque necessitas est ex institutione ; ergo sicut in baptismo intelligitur in re vel in voto, ita etiam in fide explicita debet intelligi. Unde etiam optime confirmatur assertio : nam haec fides explicita est dispositio per se necessaria ad receptionem baptismi, ut constat ex usu Ecclesiae, et Concilio Brachar. II, et ex multis decretis de consecratione, dist. 4, cap. Ante baptis mum, et sequent. Ergo, sicut baptismus est necessarius, saltem in voto, ita etiam haec fides. Et potest tandem haec aequiparatio confirmari ex difficili loco Augustini, libro 1 ad Simplicianum, quaest. 2, circa principium, ubi sic ait : n quibusdam tanta est gratia fidei, quania non sufficit ad obtinendum regnum coalorum, sicut in catechumeno, sicut iv Cornelio antequam sacraentorum participalione incorporaretur Ecclesie ; in quibusdam autem tanta est, ut jam corpori Christi, et sancto Dei templo degutentur ; ex infra : Non solum concip, sed etiam nasci opus est, ut ad vitam perceniatur eternam. Ex quo loco aliqui confirmare voluerurt sententiam Cani, sed non recte, cum Augnustinus et de catechumeno, et de baptismo loquatur. Auctor vero libri de Ecclesiasticis dogmatibus, c. 74, ex illo loco Augustini asseruit catechumenum, quautumvis bonis moribus praeditum, si moriatr absque baptismo in re suscepto, non consecuturum vitam aeternam. Est tamen sententia omnino falsa, et contra sensum Ecclesiae, et Augustino non imponenda. Alii de fide mortua locum illum interpretantur, sed non recte, tum quia catechumenus habere potest non tantum fidem mortuam, sed etiam vivam, ut clare sentit Concilium Tridentinum, sess. 6, c. 7; tum etiam quia licet de Cornelio dubitari possit, utrum habuerit fidem vivam antequam audiret praedicationem Petri, dubitari nihilominus non potest quin illam habuert ante receptionem baptismi; nam antea descendit visibiliter Spiritus Sanctus in ipsum, Actorum 11; imo etiam jam tunc habebat fidem explicitam. Dico ergo Augustinum loqui de quacumque fide viva obtenta ante baptismum, dicit tamen eam non sufficere ad vitam aternam, propter necessitatem baptismi. Unde intelligendus est per se, et quando baptismus obtineri potest : idem ergo judicium est de fide explicita.

21. Fit satis fundamentis positis in num. 6. — Ex his facile ad fundamenta aliarum opinionum, quatenus nostrae obstare possunt, respondebitur; testimonia enim Seripturae, quae adducit prima sententia, probant nostram tertiam assertionem. Ut autem magis constet non obstare primae conclusioni, addi potest quaedam ex illis testimoniis esse affirmativa, scilieet : Per fidem Christi credimus salvari, Fide purificans corda eorum, et similia. Alia sunt negativa, ut: JVon est aliud nomen datum hominibus , Qui non crediderit, etc. Priora, per se ac praecise sumpta, non probant necessitatem, sed virtutem et efficaciam fidei; quatenus vero semper ad hunc effectum requiritur fides, satis indicatur ejus necessitas. Illa tamen non semper tribuitur modo fidei explicitae, sed simplieiter fidei Christi. Magis ergo illam suadent alia testimonia, quae includunt negationem; attamen illa etiam subdistinguenda sunt. Nam quaedam loquuntur supposita praedicatione fidei, respectu illorum qui eam audierunt, ut cum Christus dixit: Predicate Ecangelium, etc.. et postea subdit: Qvwi non crediderit, aperte loquitur de non credente post auditum Evangelium; ac proinde non loquitur de caren;a fidei explicitae mere negativa (ut sic dicam), sed privativa, et culpabili, propter quam, qui illam habet, semper damnatur, sicut dixit Christus, Joan. 3: Quà incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super ipsum - et ita haec testimonia solum probant fidem explicitam Christi esse in re ipsa necessariam his qui habuerunt auditum ejus. Alia vero testimonia, etiam negativa, simpliciter loquuntur de omnibus, et ex his quaedam loquuntur de ipsomet Christo, probantque necessitatem et virtutem redemptionis ejus respectu omnium, ut est illud : Non est aliud nomen datum hominibus, etc. Alia vero loquuntur de necessitate unionis ad ipsum per fidem, et haec, quoad substantiam fidei, probant absolutam necessitatem, et in re ipsa; quoad modum autem explicitae fidei, probant necessitatem per se, ac proinde in re vel in voto.

22. Ad alia fundamenta in num. 1. — Symbolum Athanasii quomodo credendum. — Ad rationes in n. 8. —Extra Ecclesiam non est salus, quomodo antelligendum. — Ad Concilium Tridentinum certum est in illo cap. 7 describere communem et ordinarium modum justificationis, non tamen postlare omnia quae dicit, tanqnam simpliciter necessaria, praesertim in re ipsa , quae est communis et vulgaris interpretatio. Minus autem probant verba adducta ex symbolo Athanasii ; nam sine dubio multo magis explicite proponitur fides Trinitatis et Incarnationis in illo Symbolo, quam sit omnibus ad salutem necessarium. Intelligenda sunt ergo illa verba cum partitione accommodata ; nam Eecclesiae, et pastoribus, ac doctoribus ejus necessaria est fides adeo explicita ; aliis etiam omnibus necessarium est, ut nihil eorum discredant; positive autem credendo suffticit simplicibus ea tenere explicite, quae ad suum statum pertinent, reliqua autem implicite, in fide Eeclesiae. Ad loca Patrum et congruentias satis ex dictis responsum est. Quod vero tandem additur, quia extra Ecclesiam non est salus, aliqui, ut videre licet in Cano, de Locis, capite 3, dicunt propositionem illam intelligendam esse de generali Ecclesia, prout fuit semper, et non de sola Ecclesia, prout specialiter est a Christo instituta ; sed non placet responsio, tum quia Ecclesia semper est una; tum etiam quia Concilia revera loquuntur de hac Ecclesia Christi, et de illa oportet in aliquo sensu verificari, quod extra illam nemo salvetur. Melius ergo respondendum juxta distinctionem datam de necessitate in re vel in voto ; ita enim nemo salvari potest, nisi hanc Christi Ecclesiam vel in re, vel in voto saltem et desiderio ingrediatur. Ita respondet in simili Bellarminus, lib. 3 de Ecclesia, c. 3. Estque manifestum, quia nullus est in re ipsa intra hanc Ecclesiam, nisi baptizatus sit, et tamen salvari potest, quia sicut illi suficit votum baptismi, ita etiam votum ingrediendi Ecclesiam; idem ergo nos dicimus de quocumque fideli vere poenitente, qui baptizatus non sit, sive pervenerit ad fidem explicitam Christi, sive tantum ad implicitam ; nam per illam habere potest votum saltem implicitum, quod satis est respectu baptismi, ut D. Thomas in locis supra allegatis docet.

23. Ad fundamentum secundee sententie in n. 9. — Ad fundamentum alterius sententiae. quod praecipue sumebatur ex facto Cornelii, respondemus in primis : si vera esset aliquorum sententia, dicentium Cornelium non fuisse justificatum, priusquam audiret praedicationem Petri, quam Augustinus et Chrysostomus in locis supra citatis insinuant, juxta illam ruere fundamentum, quia ex illo faeto non probatur, quod fuerit Cornelius justificatus per fidem implicitam Chnsti; nihilominus tamen ut in lib. 1 de Gratia, eap. 4, a num. 9, latius dixi, probabilius est Cornelium fuisse jus:um, quando accepit revelationem ut nuncium ad Petrum mitteret ; id enim non obscure colligitur ex textu, et est communior sententia Patrum. Quo posito, respondemus non ideo Petrum fuisse missum ad Cornelium, quia cum illa fide et justitia quam jam habebat, nullo modo salvari potuisset, sed imprimis quia illa fides erat per se loquendo jam necessaria, et ut baptizari posset. non tantum voto, sed re ipsa, ut est per se loquendo necessarium, sicut supra diximus circa testimonium Augustini. Deinde, quanquam non esset tanta necessitas, certe propter magnam utilitatem et sanctitatis augmentum, et ut fieret capax aliorum sacramentorum, merito illi fieri poterat tantum beneficium. Ac denique adverto illam revelationem non fuisse factam Petro principaliter propter Cornelium, sed propter totam gentilitatem. Advenerat enim jam tempus a Deo definitum, ut gentes ad Ecclesiam Christi publice vocarentur, quod antea factum non erat; voluit autem Deus ut illa praedhicatio inciperet a quodam homine justo, et in quo sibi bene placuerat ; illum enim elegerat ut esset quasi primitiae gentium post Christi mortem.

24. Ad conjecturam ibid. — Fides emplicita Christi etiam post mortem per se non requirebatur ante illius adventum. — Ad congruentiam quam ex lege veteri illa opinio sumebat, respondeo parvi esse momenti, alioqui simili modo probarti posset infantes, qui nunc moriuntur cum solo baptismo, detinendos esse aliquo tempore ante ingressum gloriae, ut prius explieite in Christum credant, quia etiam lege naturae vel scripta nullus infans in gratia et justitia defunctus vidit Deum, priusquam speraret in limbo, et consequenter crederet etiam in Christum. Dico ergo fidem, quae tunc post mortem durabat et exercebatur, vel etiam augebatur quoad actum, non fuisse per se et ob necessitatem fidei, sed quasi consecutione quadam ob imperfectionem illius status, in quo nondum fuerat janua regni aperta per Christi mortem. lIlla vero imperfectio jam nunc cessavit, et ideo fides alterius vitae per se necessaria non est, sed per accidens solum ob impedimentum , propter quod etiam nunc pauci sunt adulti, qui post mortem fidem non exerceant in aliquo tempore, nimirum in purgatorio, quia habent personale impedimentum, ut non possint statim in coelum evolare. Et ex hac parte multum verisimile est, nullum adultum habentem solsm fidem implicitam Christi transire immediate ab statu hujus vitae a statum gloriae, quia vix fieri po- test ut cum tam parva fide homo discedat omnino mundus ab omnti culpa veniali, et ab omni reatu poena; detinebitur ergo in purgatorio, et ibi habere poterit fidem explicitam Chrisu. Hoc autem non est per seob necessitatem, sed ob impedimentum. Unde si contingat (quod non repugnat) aliquem sic credentem sine tali impedimento mori, ultimam salutem statim consequitur.

25. Quomodo fides explicita Trinitatis sit necessaria ad salutem. — Ultimo ex dictis colligitur resolutio similis quaestionis de fide explicita Trinitatis. Nam in illa eeedem sunt opiniones, eaedemque rationes dubitandi, et ita nostra etiam resolutio eadem est; namque, per se loquendo, haec fides explicita necessaria est, ut docet D. Thomas, in dicta quaest. 2, art. 8. Et probatur sufficienter ex Matthaei 28: Predicate Evangelium, etc., baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Eam enim fidem principaliter voluit nos explicite profiteri. Unde etiam recte colligitur tam necessariam esse hanc fidem quam baptismum ; est enim baptismus professio hujus fidei: nemo autem potest per proprium actum recte profiteri exterius fidem, quam non tenet interins. Accedit, quod non potest haberi fides explicita Christi sine fine explicita Trinitatis, quia oportet credere Christum esse secundam Trinitatis personum ; et ideo ipsemet Dominus haec duo conjunxit, cum dixit: Hwc est vita eterna, ut cognoscant te solum Deum, et quem misisti, etc. Unde Cyrillus, lib. 11 in Joan., capite decimo sexto, inquit: JVon enim aliter recte Puter agnoscitur, nisi Filius cognoscatur ; neque ergo Filius absque cognitione Patris, neque uterque absque cognitione Spiritus Sancti cognoscitur; eadem enim est ratio de illo, quia perfecta unius relati notitia non habetur sine cognitione correlativi; haec ergo Dei unitas in Trinttate intelligitur; ex quo infertur hane fidem esse necessariam, et in ea distingui Christianos ab antiquis fidelibus. Ratio autcm cst quam tetigit D. Thomas, quia Deus est principale, ac per se objectum fidei, et ideo in hoc perfecto statu gratiae maxime requiritur fides explicita in mysteriis ad ipsum Deum, ut Deus est, pertinentibus. Nihilominus consequenter dicendum est hanc necessitatem non esse tam rigorosam, ut in re ipsa semper illa fides exigatur; nam in aliquo casu potest votum ejus sufficere cum fide implicita, quod eodem modo intelligendum et probandum est, sicut de fide Christi diximus.

PrevBack to TopNext