Disputatio 13
Disputatio 13
De praecepto interioris fidei
Actus fidei interior et exterior. — Diximus de necessitate medii : dicendum sequitur de necessitate praecepti, prout cadit in actum fidei. Est autem duplex actus fidei, scilicet interior, qui partim est in intellectu, et est assensus rerum fidei; partim in voluntate, et est voluntas credendi. Alter actus est exterior, in confessione fidei consistens, et de utroque dicit Paulus ad Roman. 10: Corde creditur ad Justitium, ore autem confessio fii ad salutem. In praesenti ergo disputatione dicemus de praecepto fidei, prout ad internum actum pertinet; in sequenti vero, prout ad exteriorem spectat, et consequenter dicemus de vitiis et peccatis quae contra haec pracepta committuntur.
Sectio 1
Utrum sit datum aliquod praeceptum de actu interiori fidei, et quo jure datum sit
1. Pro parte negante prima dubitandi raio bi membris. — Secundum memrum quoad jus naturale impugnatur. — Impugnatur deinde quoad jus supernaturale, tum ex Cajetano. — — Tum ratione difficili. — HRatio dubitandi est, quia vel hoc praeceptum est juris ecclesiastici aut divini: neutrum autem videtur dici posse. Non quidem primum, quia praecepta ecclesiastica non dantur de actibus mere internis, quia sicut illi actus non subsunt cognitioni humanae, ita neque subjiciuntur humanis legibus. Nec etiam secundum, quia vel tale praeceptum esset juris divini naturalis, vel supernaturalis : neutrum autem dici posse videtur. Probatur prima pars, quia actus fidei est supernaturalis: jus autem naturale non potest praecipere quae supernaturalia sunt, quia sunt altioris ordinis; item quia supernaturalia non percipiuntur cognitione naturali; jus autem naturaie vel nihil est aliud nisi cognitio ipsa naturalis, vel nonnisi per illam nobis proponitur : non potest ergo praeceptum esse juris naturalis. Neque etiam supernaturalis, primo, quia, ut objicit Cajetanus 2. 2, quaest. 10, art. 1. fides pertinet ad conditionem quamdam superantem naturam hominis. et di gnitatem ac statum ejus; ergo non potest illi praeci pi, sicut, inquit, non potest rec preecipere communi et vulgari civi ea, qve sunt propria status nobilium ; ita ergo non potest homini praecipi ut ascendat ultra gradum et statum humanae naturae, neque ut illos actus exerceat, qui ad statum naturalem ejus non pertinent. Sccunco , etiam difficilius, quia omne praeceptum imponitur illi qui potest illud cognosccre priusquam praecepto obligetur, quia non obligatur nisi media cognitione; praeceptum autem fidei tale est, ut non possit cognosci priusquam obliget; imo neque priusquam exerceatur, quia non potest cognosci nisi per ipsam fidem; ergo nunquam potest incipere obligare, quia deberet obligare hominem nondum credentem, quod videtur impossibile ob rationem factam.
2. Prima assertio. — Nihilominus dicendum est primo, datum esse hominibus aliquod praeceptum obligans ad interiorem fidem. Haec assertio communis est Thomistarum, et certa secundum fidem : habetur expressa 1 Joann. 3: Hoc est mandatum ejus, ut credavus in nomine Fili cjus. Deinde colligitur ex quadam certa regula, quod omnia quae in Seriptura proponuntur sub comminatione aeternae damnationis, posita sunt sub rigoroso praecepto, sicut Paulus, post multa quae dixerat ad Galat. 5, subjunsit : Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt ; et sicut Christus dixit Joann. 6: NVisi manducaveritis carnem Filii hominis, etc., non habebitis vitam in coLDis : nam inde optime colligitur praeceptum; et ratio cst, quia nemo damnatur nisi propter peccatum ; omne autem peccatum est contra praeceptum, juxta definitionem suam; at vero fides exigitur in Scriptura sub tali comminat'one, Matth. ultim. : Qui non crediderit, condemnabitur ; Paul. ad Hebr. 2: Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem ? et cap. 10: Justus ex fide vivit; quod si subtracerit se, non placebit anime mea. Est ergo fides sub praecepto rigorose obligante sub reatu aeternae damnationis. Et hoc modo dixit Cyrillus Hierosolymitanus, caiechesi 5: Cave ne ob inscitiam pereas, ubi loquebatur de fide symboli; et similiter Irenaeus, lib. 3 contra Haereses, cap. 21: Ignorantes, iuquit, eum qui ex virgine est, privantur munere cjus, quod est vita eternn. Et similia videri possunt in Gregor., lib 1 Regum, cap. 1€, et lib. 7 Epistolarum , epistola 47; et in Augustino et aliis, superiori disputatione allegatis ; haec enim assertio etiam sequitur ex ibi dictis; nam ea quae sunt media necessaria ad salutem, si consistant in actu libero et humano, etiam sunt sub praecepto, quia, ut ibi dixi, vel ipsa necessitas medii oritur ex praecepto, vel illud secum adducit, quia maxime praecipiuntur illa quae ad salutem neccssaria sunt; nam hoc praecipue pertinet ad bonam et prudentem gubernationem; Deus enim praecipue intendit salutm hominum ; ergo maxime etiam praecipit quod ad illam consequendam necessarium est; cum ergo fides sit necessaria ad salutem, manifestum est de illa datum esse praeceptum, cum ipsa in actu humano et libero posita sit.
3. Secunda assertio : quale sit hec praeceptum fidei internee. — Jus naturale dupliciter usurpatur. — Dico secundo: hoc praeceptum, secundum substantiam suam juris divini, est aliquo modo naturalis, et aliquo modo supernaturalis. De priori parte assertionis nulla est difficultas, tum propter rationem in principio factam, quia hoc praeceptum est de actu maxime interno; tum etiam quia est de actu supernaturali, et de fundamento supernaturali justitiae, ad quam solus Deus poterat hominem obligare: illud autem praeceptum dicitur esse divini juris, quod P'eum ipsum habet auctorem immediatum et proximum. Ut autem altera pars intelligatur, sciendum imprimis est, jus naturale duobus modis dici posse. Uno modo, per ordinem ad rationalem naturam pure sumptam, id est, ut tendentem in naturalem fincm, et dictantem per solum lumen naturalis rationis. Alio modo dicitur jus naturale per connaturalitatem ad gratiam, seu ad supernaturalem finem, ad quem homo elevatus et ordinatus est, quomodo dicuntur homines gentiles potuisse salvari in lege naturae, non quia per solam rationem naturalem salvari possent, sed quia tunc non habebant praecepta divina, nisi connaturalia vel naturae, vel gratiae, ut latius in materia de legibus tractatur.
4. Quee cognitio Dei sit in pracepto. — Secundum observandum est, aliud esse loqui de cognitione Dei, aut rerum agendarum ab homine rccte et honeste, aliud vero esse loqui de cognitione per fidem: utrumque enim cadit sub obligationem aliquo modo naturalem, scd non ejusdem rationis. Unde si loquamur absolute de cognitione, quae per scientiam vel aliquam fidem humanam et prudentem haberi porest, lex pure naturalis consistens in dictamine rationis fundato in solo natuiali lumine obligat ad babendam et procurandam veram Dei cognitionem. Primo, quia est ultimus finis in quem non potest tendere convenienter, nisi illam cognoscat. Secundo, quia lex naturalis obligat ad diligendum Deum, et sicut Deum glorificandum, quod facere homo non potest, nisi verum Deum cognoscat, et consequenter necessarium est cognoscere alia quae ad honeste vivendum et secundum rectam rationem sunt necessaria, propter easdem rationes.
5. Fidei interne preceptum esse juris naturalis secundo modo ostenditur. — At vero superior cognitio, quae est per fidem, non potest hoc modo pertinere immediate ad legem pure raturalem propter rationes supra faetas. Nihilominus tamen, servata proportione, hinc colligimus praeceptum hujus filei pertinere ad legem naturalem secundo modo sumptam, id est, connaturalem gratiae et statui viatoris tendentis in supernaturalem finem : nam sicut Deus, ut auctor naturae, comparatur ad naturam rationalem. ita Deus, ut auctor gratiae, et ut objectum supernaturalis beatitudinis, comparatur ad hominem elevatum per gratiam ad illum finem ; ergo sicut naturalis cognitio veri Dei est de jure naturali puro, ita supernaturalis cognitio Dei, ut finis supernaturalis, est de jure connaturali gratiae ; militant enim eaedem rationes, quia sine tali cognitione non potest homo recte instituere vitam in ordine ad illum finem, neque illum diligere et honorare sicut oportet. Et confirmatur a posteriori : nam hoc praeceptum obligavit homines in omni tempore, etiam legis naturae, quae ita appellatur, quia non habePat specialia praecepta divina positiva, praeter ea quae erant connaturalia gratiae in illo statu : ergo inter illa hoc praeceptum continetur. Dices, hanc rationem probare de aliqua cognitione supernaturali, non vero in speciali de cognitione fidei. Respondeo, ideo nos non esse locu*os absolute de gratia, sed de gratia viae : nam Deus convenienter statuit non dare hominibus immediate illam beatitudinem, nisi prius per sua opera in illam tenderent, et ideo non contulit illis supernaturalem cognitionem claram, scd obsceuram, quae erat aptior ad meritum, et ad obsequium non solum voluntatis, scel etiam intcllectus illi praestandum. Hoc ergo statu supposito, dicimus illud esse connaturale praeceptum fidei, et ideo non tantum in statu naturae lapsae, sed etiam in statu innocentiae, imo et in ipsis Angelis in statu viae inventum est hoc praeceptum.
6. Tertia assertio : preeceptum fidei in ipsa ratione naturali saltem remote fundatur. — Pra ceptum fidei interue partim est positivwn, partvn negativum. — Addo vero ulterius etiam esse hoc praeceptum conseutaneum ipsi rationi mere naturali, et quodammodo in illa radicaliter fundatum saltem remote, juxta illud Augustini de Praedestinatione Sanctorum, cap. septimo : Posse habere fidem, natura est hominum ; habere autem , gratia est fideliwmn ; nam ad hune modum loqui possumus cum proportione de praecepto : ad hoc autem declarandum, quasi per partes, adverto praeceptum hoc partim negativum esse, partim positivum, et utrumque membrum duas obligationes imponere. Prima obligatio negativa est, non repugnandi fidei semel sufficienter propositae, id est, non dissentire illi, vel tanquam falsam repudiare; et ad hanc etiam obligationem pertinet non retrocedere ab illa fide semel recepta, et quoad hanc partem est haec obiigatio valde conformis rationi naturali, quod sensit D. Thomas 2. 2, quaest. 10, artic. 1, ad primum dicens: Zabere fidem non est in natura Inmana ; in na'ura tamen humana, est, ut mens hominis non repugnet interiori instinctui et eateriori veritatis praeedicationi. katio autem est, quia, supposita sufficienti propositione fidei, naturalis ratio dictat ut non credatur esse falsum quod tanto Dei testimonio confirmatur, quia naturale lumen rationis ostendit Deum non posse mentiri; ergo hoc de Deo cogitare est injuria, quae ipsi Deo fit contra rationem naturalem. Dices : qui dissentiunt rebus fidei, et illas falsas esse judicant, non ideo ita existimant quia putant Deum mentiri, sed quia non credunt Deum eas dicere; et ita non irrogant Deo praedictam injuriam naturalh rationi contrariam. Respondetur, hcc ipsum esse contra rationem naturalem, quia sufficiens propositio fidei evidenter ostendit esse credibile, Deum illas res dicere, ut supra ostensum est, et ideo etiam contra naturalem prudentiam est illas non admittere, ut a Deo dictas'. Et hinc fit ut qui illas falsas existimat, etiam faciat injuriam veritati Dei : nam si mihi sufficienter proponatur aliquid ut dictum vel mandatum a rege, ita ut non possim prudenter aliud existimare, injuriam faciam regi, si illud non suscipiam ut dictum vel praeceptum regium; ergo idem est multo majori ratione respectu Dei, et ideo qui sic tergiversatur contra fidem suflicienter propositam , licet aperte non fateatur Deum falsum dicere, moraliter non minus culpatur quam si id diceret: praesertim quia, ut in superioribus vidimus? Deus revelando res fidei, non tantum dicit res ipsas, sed etiam dicit se dicere, quia totum hoc est necessarium ad certitudinem fidei ; et ideo, qui negat Deum has res dixisse, eo ipso tribuit Deo falsitatem et mendacium, quod est contra rationem naturalem.
7. Praeceptum negativum fidei interioris ezcludit etiam omnem dubitationem ab actu. — Altera obligatio hujus praecepti negativa est, ut contra res fidei neque dubium neque formido admittatur, utique voluntarie ac deliberate, nam de his actibus dantur praecepta. Ratio hujus obligatiunis est, quia de ratione fidei est summa certitudo, ut in superioribus visum est; dubium autem seu formido excludit certitudinem ; destruit ergo fidem; ergo eodem praecepto quo tenemur non recedere ab hac fide, nec rebus ejus dissentire, tenemur etiam de illius veritate non dubitare. Unde haec obligatio formaliter et in se considerata magis supernaturalis est, quia illa existimatio de tanta certitudine fidei nimis supernaturalis est. Nihilominus tamen etiam haec obligatio est valde conformis lumini, et rationi naturali, et saltem remote potest in illa fundari, quia naturalis ratio dictat Deum esse primam, infallibilem veritatem ; ergo dictat, esse intrinsece malum et contra rationem, non solum credere, sed etiam suspicari de Deo mendacium, aut deliberate timere ne sit falsum quod ipse affirmat. Sed qui dubitat de veritate rei revelatae per fidem, eo ipso suspicatur, vel timet, ne Deus falsum dixerit, juxta discursum factum in praecedenti puncto : ergo praeceptum prohibens simile dubium est valde fundatum in ratione naturali.
8. Quam obligationem inducat preceptum positivum fidei interioris. — Altera pars obligationis hujus praecepti positiva est, ut diximus, et in duas alias subdividi potest. Prima est obligatio quae insurgit ad credendum facta sufficienti propositione fidei, quae dici potest obligatio quoad exercitium actus; nam obligatio quoad specificationem sub prima obligatione negativa includitur : nam, cum is qui sufficienter fidem audivit teneatur ab ea non discedere, eo ipso etiam obligatur ut, si velit aliquem actum elicere, ille sit actus credendi, et non contrarius, quae est obligatio quoad specificationem actus : per hoc autem praeceptum, ut affirmativum est, obligatur homo non tantum ad speciem actus, sed etiam ad exercitium ejus, et absolute ut velit credere, quae obligatio in effectu et actua- liter non insurgit, donec fides sit sufficienter proposit: . Dico autem in effectu et actualiter, quia praeceptum ipsum ex se potest dici obligare omnes, postquam sufticienter promulgatum est ; tamen de facto non obligat unumquemque, donec illi sit fides proposita, sive illa dicatur non obligatio, sive excusatio, quod pertinet ad quaestionem de nomine, et ita dixit Christus Dominus : Si non cenissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent : munc autem excusationem non habent de peccato suo, Joan. 15. Unde acontrario, facta sufficienti praedicatione , nulla relinquitur excusatio : tunc ergo insurgit actualis obligatio. Et ratio est, quia ipsa fides proponitur, ut maxime necessaria ad salutem, ad quam non satis est non discredere, sed oportet credere; ergo insurgit positiva obligatio credendi, et haec obligatio in se est maxime supernaturalis absolute loquendo. Nihilominus tamen etiam habet magnum fundamentum in ratione naturali. Primo quidem, quia ratio naturalis dietat esse dandam fidem, ubi, secundum judicium prudentiae, constat rem esse maxime credibilem : hoc autem evidenter convincitur de fide catholica sufficienter proposita, ut in superioribus ostensum est; ergo facta tali propositione est fides conformis dictamini rationis naturalis. Secundo, quia primae veritati non solum debetur non discredere dictis ejus, sed etiam illis credere ; nam etiam inter homines fieret injuria homini bonae fidei et magnae auctoritatis, non tantum discredendo, sed etiam non credendo : nam hoc ipsum includit quamdam tacitam dubitationem de veritate illius. Tertio, quia homo non credendo temere se exponit periculo damnationis, quod est contra naturalem rationem.
9. Quod et quale sit preceptum audiendi et inguirendi de fide. — Ultima obligatio etiam positiva est obligatio audiendi, inquirendi, seu addiscendi ipsam fidem, quae in hoc dffert a praecedente, quod illa supponit auditum fidei, et ideo non difficile intelligitur quomodo insurgat; hac autem supponitur antecedere; nam dicitur obligare ad audiendum, sen discendum, ideoque difficile intelligitur quomodo incipiat ligare hominem, aut quomodo possit in ratione naturali fundari, etiam remote. Unde fateor hanc obligationem esse maxime supernaturalem, et non posse in homine inchoari, seu illi applicari, donec Deus sua gratia incipiat illuminare et excitare hominem, sive exterius per homines, sive interius per suas inspirationes ; posita autem hac inspiratione, paulatim insurgit ista obligatio, juxta modum inspirationis, et conditionem, seu necessitatem hominis. Itaque, si sit homo infidelis qui in erroribus contra lumen naturale detinetur, incipiet remorsum conscientiae sentire circa ipsosmet errores, et tunc incipiet obligari ad quaerendam veritatem in illa materia ; et tunc si cum divino auxilio fecerit quod in se est, paulatim magis ac magis illuminabitur, atque ita etiam magis ac magis obligabitur ad inquirendam veritatem, donec ad sufficientem fidei propositionem perveniat. Et hic videtur esse ordinarius modus in hominibus fide carentibus, quia inter eos nullus est qui etiam in naturalibus non erret: si autem contingeret non errare in iis, excitabitur a Deo mnterius, ut altiorem Dei cognitionem quaerat, vel etiam saepe per publicam famam evangelicae veritatis, instigante etiam interius Spiritu Sancto, potest talis dubitatio interior concipi, quae obliget hominem ad inquirendam veritatem, et petendum a Deo eo modo quo potuerit, ut ipsum illuminet : his ergo et similibus modis inchoari potest haec obligatio, et ita etiam potest semper juvari discursu naturali, quia semper id proponitur ut necessarium, vel maxime conveniens, vel ad honeste vivendum, vel ad finem ultimum consequendum ; dictat autem naturalis ratio teneri hominem ad hoc procurandum. Et juxta haec accommodanda sunt quae in lib. 10 de Legibus, cap. 2, num. S, diximus.
10. Fit satis rationi dubitandi in n. 1. — Ex quibus facile est respondere ad rationcm dubitandi in principio positam; concedimus enim in primis hoc praeceptum non esse pure humanum quoad substantiam snam, ut prohat sufficienter ratio facta; dico autem quoa4 substantiam, quia quoad modum, vel determinationem potest aliquid habere ex praecepto Ecclesiae, ut infra dicam. Deinde concedimus praece ptum hoc esse simpliciter supernaturale, quamvis habeat conformitatem cum ratione naturali, ut explicavi.
11. Ad primam impugnationem ex Cajetano, contra secundum membrum ibid. — Ad primam autem objectionem contra hoc membrum ex Cajetano sumptam respondetur , quamvis supernaturalis perfectio sit supra dignitatem naturalem hominis, nihilominus potuisse Deum constituere hominem in illo gradu et dignitate superiori, independenter a con:ensu vel voluntate ejus, sicut creavit et ordinavit hominem ad finem supernaturalem ex sua mera voluntate et potestate ; facta au- tem hac institutione, potuit etiam praeccpta illi imponere, ei dignitati et statui consentanea. Addo etiam inter homines posse aliquid simile fieri; nam potest princeps vel Pontifex constituere infirmum hominem in statu nobilium, etiam obligando illum, si oportuerit, ad ascendendum ad illum gradum, et tunc imponere illi praecepta illi gradui et statui consentanea ; multo ergo facilius id potuit facere Deus.
12. Ad secundam impugnationem. — Ad secundam objectionem respondetur imprimis, obligationem credendi posse cognosci per fidem humanam sufficientem ad obligandam conscientiam, priusquam homo illam obligationem adimpleat credendo; nam ut praeceptum obliget, satis est, quod per testes fide dignos proponatur, etiamsi neque in se videatur, nec etiam ab ipsomet principe immediate audiatur. Sic ergo facta sufficiente propositione fidei, per eamdem potest homo habere quamdam certam fidem humanam, quae dictet secundum rectam rationem fidem illam suscipiendam esse. Unde ulterius dicimus, ut praeceptum hoc obliget, satis esse quod sufficienter proponatur, et quod sit evidenter credibile tale praeceptum a Deo manare: hoc autem judicium ante fidem praecedere potest, ut in superioribus visum est. Denique illud judicium, quod praecedit in intellectu ante voluntatem credendi, satis esse potest ad applicandam homini obligationem hujus praecepti, quia illud judicium non tantum proponit voluntatem illam dictando esse honestam vel utilem, sed etiam necessariam ad salutem et justitiam. Verum est tamen non oportere ut homo tunc distincte coguoscat praeceptum illud esse supernaturale, vel obligare ad actum supernaturalem in actu signato conceptum, ut sic dicam; sed satis est ut cognoscat et judicet hoc esse credendum firma et certa fide; nam ibi confuse continetur supernaturale praeceptum, et quodammodo in actu exercito comprehenditur etiam supernaturalis fides, quia talis et tanta fides non nisi supernaturalis esse potest.
13. Instantia. — Solutio. —Sed instari potest, quia sequitur peecare hominem tunc, si non credat, duplici peccato seu malitia: altera, coutra dictamen naturalis rationis ; altera, contra praeceptum supernaturale, quod non videtur admittendum. Respondetur negando sequelam, quia, licet verum sit hominem tunc transgredi praeceptum supernaturale, et agere aliquo mo:lo contra rationem naturalem, nihi- lominus proxima regula contra quam peccat, est supernaturale praeceptum; ratio vero naturalis se habet remote, et tanquam applicans supernaturalem regulam, et ideo dicunt Theologi per tale peccatum per se primo averti hominem a Deo fine supernaturali, consequenter etiam averti a Deo fine naturali; nihilominus tamen malitia una est, quia ex proxima regula sumitur, quamvis eminenter totum id contineat. Est optimum exemplum in violauone legis humanae: nam per illam consequenter violatur lex illa naturalis, quae superioribus obedire praecipit ; nihilominus tamen malitia una est, quia una etiam est regula proxima talis actus; ita etiam in praesenuti dicendum est.
Sectio 2
Utrum praeceptum obligans ad credendum sit proprium et speciale virtutis fidei, vel ad aliam virtutem pertineat
SECTIO II. Utrum praeceptum obligans ad credendum sit proprium et speciale virtutis fidei, vel ad aliam virtutem pertineat.
1. Sensus quaestionis exponitur. —-Haec quaestio licet non soleat hoc loco tractari, mihi necessaria visa est, tum ad distincte intelligendam hanc obligationem, et peccata quae contra illam committi possunt; tum etiam quia non caret difficultate : ad quam intelligendam, ei sensum quaestionis explicandum, adverto duobus modis posse aliquem actum virtutis cadere sub praeceptum: primo per se, et ex vi talis virtutis; sicut actus jejunii, verbi gratia, quando praecipitur speciali et proprio praecepto , obligat intra rationem virtutis temperantiae; quando vero cadit sub obligationem solum ex voto, vel obedientia, vel ex peculiari necessitate ad servandam castitatem, tunc non ex vi temperantiae, sed religionis, obedientiae aut castitatis oritur talis obligatio. Ex qua differentia oritur alia, quia quandiu peccatur contra praeceptum primi generis, committitur malitia temperantiae contraria: in posteriori autem modo solum peccatur contra religionem, vel obedientiam, vel castitatem, vel in universum contra illam virtutem a qua oritur obligatio.
2. Ratio dubitandi. — Hinc oritur ratio dubitandi in proposita quaestione: videtur enim quod obligatio ad credendum semper oriatur ex alia virtute, et non ex ipsa fide, et consequenter quod praeceptum fidei non sit speciale, sed comuune, seu potens pertinere ad alias virtutes. Probatur assumptum, quia fides du- pliciter considerari potest, scilicet, vel ut speculativa, id est, ut mere ordinatur ad cognitionem propter cognitionem, vel ut practica, id est, ut ordinatur ad opus. Priori modo non videtur cadere sub praeceptum: posteriori autem modo cadit sub praeceptis aliarum virtutum. Prohatur minor quoad priorem partem, quia omnis obligatio praecepti est moralis: fides autem, quatenus speculativa, est mere intellectualis; ergo ut sic non cadit sub proprium praeceptum. Et confirmatur a simili, quia naturalis cognitio vel scientia, ut intellectualis est, non cadit sub proprium praeceptum, ut docuit Altisiodor., libro secundo summ., tractatu 19, cap. 2, quaest. 1, ad quartum, ubi consequenter ait ignorantiam, ut scientiae oppositam, non esse speciale peccatum, quia de cognitione per se non datur praeceptum ; et similiter Cajetanus 1. 2, quaest. 16, art. 2, dixit virtuti intellectuali non opponi morale peccatum ; ergo nec de illa datur morale praeceptum ; imo de ipsa prudentia dicunt multi Theologi non dari speciale praeceptum, quia intellectualis est, et contra illam non peccatur, nisi peccando contra aliquam aliam virtutem moralem voluntatis, seu appetitus, ut late probat Vasquez 1. 2, disp. 119, c. 2. Altera vero pars minoris probatur, quia si fides consideretur ut necessaria ad amandum Deum, obligatio ad illam orietur ex praecepto charitatis; si vero sit necessaria ad vincendam, verbi gratia, tentationem castitati contrariam, juxta illud 2 Petri 5: Cu resistite fortes in fide, et illud ad Ephes. 6: Sumentes scutum fidei, sic obligatio credendi orietur ex praecepto castitatis, et in universum ex praecepto illius virtutis, contra quam pugnat tentatio. Et ratio generalis est, quia praeceptum obligans ad finem obligat etiam ad media: ergo sub nulla ratione dari videtur speciale praeceptum fidei.
3. Fera resolutio : datur speciale preceptum per se obligans ad actum fidei. — REatio a posteriori. — Nihilominus dicendum est dari in fide speciale et proprium praeceptum ad illam pertinens, etiam ut praecise spectatam, sine obligatione aliarum virtutum proxime et per se ad ipsam fidem non pertinentium. Hanc assertionem existimo certam, et communem Theologorum ; nam in hoc sensu loquuntur de praecepto, cum aftirmant illud dari de fide; in terminis illam docent Valent., 2. 2, disp. 1, quaestione 2, puncto 5; Azor, libro $8 Institution. Moral., cap. 27, quaest. 8; Sanch., lib.2 Decalog., cap 1, num. 2, et alii recentiores. Ex contrario id manifeste probatur. Nam datur speciale peccatum fidei contrarium, ut infidelitatis, seu haeresis, de quo aperte loqu:tur Concilium Tridentinum, sessione sexta, cum dicit fidem non amitti per omne peccatum mortale, sed per infidelitatem illi contrariam; peccatum autem speciale supponit speciale praeceptum, ut constat; datur ergo speciale praeceptum fidei.
4. Probatur deinde de precepto in materia fidei speculativa tantum. — Ut autem illud explicemus, et ex propriis probemus, distinguamus duplicem materiam fidei: una est rerum pertinentium ad Deum, alia est rerum pertinentium ad mores ; quoad prioremcertum est, et propter illam, seu propter cognitionem ipsius Dei, datum esse spcciale ac proprium praeceptum fidei. Ratio est, quam tetigit D. Thomas 2. 2, quaest. 2, art. 7 et 8, quia Deus est primarium, ac per se objectum fidei, in cujus cognitione majori ex parte hominis perfectio consistit, ut dixit Dionysius, capite 4 de Divinis nominibus, et in ordine naturali cognovit Aristoteles, 10 Ethicorum, capite 7 et 8. ponens summam perfectionem hominis in cognitione summi veri; ut etiam divus Thomas attigit 9. 2, quaestione 167, articulo 1, ad primum. Sic ergo in ordine supernaturali, supernaturalis cognitio Dei, quae est per fidem, per se ac directe praecipitur propter perfectionem ipsius hominis ; unde nonrefert quod haec fides Dei ordinetur ad amorem ejus, et quod ille praecipue intendatur, nam hoc spectat ad fiuem extrinsecum fidei, qui potest dici finis principalis praecipientis, potius quam praecepti. Unde est valde considerandum quod, licet fides Dei sit medium ad spem vel charitatem, non est tamen pure medium, sed habet in se honestatem et perfectionem, propter quam per se intenditur et praecipitur ; sic ergo datur speciale praeceptum, quod optime explicatur et confirmatur ex illo Pauli 2 Cor. 10: 7n capLivitatem redigentes intellectum in obsequiwm Christi, nam inde colligitur praecipi hanc f.- dem, ut intellectus specialiter subjiciatur Deo.
5. Objectio. — Solutio. — Confirmatur. — Dices, hoc magis videri pertinere ad religionem, cujus proprium est cultum praebere Deo. Respondetur religionem respicere Deum ut supremum dominum, et ut habet summam quamdam excellentiam, propter quam honorandus est; fides vero respicit Deum ut primam veritatem, cui peculiari modo intellectus subjiciendus est et captivandus. Unde sicut charitas differt a religione, quia respicit Deum ut bonum, non ut excellentcm, ita etiam fides differt, quia respicit Deum nt summam veritatem. et ita exhibet illi peculiarem subjectionem distinctam a cuitu religionis; ita ergo de actu fidei erga Deum, datur speciale praeceptum distinctum a praecepto religionis. Tandem potest idem conficmari ex eo, quod fides Dei est per se primo necessaria ad justitiam ; dicere vero potest aliquis ex hoc capite oriri potius obligationem vel justitiae ad Deum, vel charitatis etiam ad Deum, vel ad seipsum; nam his titulis maxime tenetur homo procurare justitiam, seu peccatorum remissionem. Verumtamen hoc habet locum considerando fidem, tantum ut medium; tamen, quia ipsa ita est necessaria ad alios actus justitiae, ut sit etiam veluti pars quaedam ipsius justitiae, seu inchoatio et fundamentum ejus, ideo etiam ipsa per se, et propter se propriam affert praecepti obligationem, et maxime prout ad Deum cognoscenduni terminatur; sic enim in ea suo modo consistit hujus vitae participata felieitas, juxta illud : Heec est vita eterna, ut cognoscant te solum verum Deum ; de hac ergo parte nulla potest esse ratio dubitandi.
6. Preeceptum hoc fidei etiam ad materiam moralem ectendi probatur. — De altera vero parte, prout fides circa mores versatur, aliqui putant, quamvis necessarium sit hanc partem materiae fidei cognoscere et credere, juxta dicenda in sectionibus sequentibus, nihilominus necessitatem illam non oriri ex speciali praecepto fidei, sed ex aliis praeceptis, quae nos obligant ad honeste vivendum, quia illa consequenter obligant ad procurandam cognitionem necessariam ad honeste vivendum: quod non est improbabile, et in aliis casibus particularibus aliquid simile nos postea admittemus. Nihilominus tamen, loquendo generatim de hac obligatione, existimo pertinere ad speciale praeceptum fidei, ac proinde hujusmodi praeceptum extendi ad materiam moralem fidei. Ratio est, quia imprimis fides non versatur circa hanc materiam practico modo, id est, imperando, seu dictando in particulari quid sit agendum, quod pertinet ad prudentiam, sed attingit illam materiam speculativo modo, cognoscendo veritatem illorum principiorum moralium. Deinde huj usmodi cognitio est per sc necessaria ad perfectionem status hominis Christiani, ut Christianus est, nimirum, ut sit proxime aptus, et bene instructus ad christiane vivendum. Ad hoc autem sine dubio tenetur homo ex aliquo praecepto, et non alicujus alterius virtutis particularis; ergo maxime fidei. Nec potest dici quod pertineat solum ad collectionem praeceptorum aliarum virtutum ; tum quia hic est specialis actus, et habet propriam et specialem honestatem, et rationem propter quam praecipiatur; tum etiam quia ignorantia fidei etiam quoad hanc partem est speciale peccatum, nam in hac etiam materia morali potest peccatum haeresis committi ; ergo etiam haec obligatio oritur ex speciali praecepto fidei.
7. Satisfit rationi dubitandi in principio positee. — Ad rationem dubitandi in principio positam, imprimis nego ignorantiam non esse speciale peccatum, de quo infra ex professo dicendum est. Deinde nego in ordine naturali non dari speciale praeceptum obligans ad aliquam scientiam vel cognit:ionem habendam: nam, ut supra dixi, homo etiam in puris naturalibus creatus haberet praeceptum cognoscendi Deum verum, et similiter haberet obligationem sciendi naturalia praecepta Decalogi, sicut nunc illam habent Gentiles, etiamsi conungat invincibiliter ignorare fidem Christianam, quamvis in hoc aliqua differentia inter naturalem cognitionem et fidem notari possit.
8. Actus inteilectus non cadit sub praeceptum, nisi sit aliquo modo liber. — An habitus pic affectionis a virtute studiositatis dstinguatur. — Unde ulterius, ut difficultas illa melius intelligatur, advertendum est actus intellectus non cadere sub praeceptum, nisi prout habent aliquem ordinem ad actum voluntatis ; quia nullus actus praecipitur, nisi quatenus potest esse liber, sicut non praecipiuntur actus exteriorum membrorum , nisi quatenus ex imperio libero exerceri possunt; actus autem intellectus non est per se liber, sed solum prout a voluntate imperari potest: ergo non est materia praecepti, nisi prout dicit ordinem ad voluntatem, id est, quatenus ex ejus motione libere fieri potest; duobus autem modis potest intellectus pendere a voluntate iu suo actu: primo in acquisitione scientiae vel cognitionis, et in usu seu exercitio ejus; secundo, quoad speciem, non tam ex parte objecti, quam ex parte actus, quoad determinationem ejus. Priori modo pendet a voluntate aon tantum fides Christiana, sed etiam naturalis cognitio et scientia, ut per se notum est; posteriori autem modo pendet a voluntate fides sive Christiana, sive quaecumque alia, ut in superioribus dictum est. Hinc divus Thomas 2. 2, quaestione 166, specialem ponit virtutem, quam studiositatem vocat, cujus officium est ponere medium in his quae pertinent ad co- gnitionem, ut neque homo sit negligens in procuranda cognitione utili vel necessaria, secundum rectam rationem, reque nimis curiosus in cognitione rerum inutilium; haec ergo virtus etiam in ordine ad supernaturalem co - enitionem locum habet, eritque virtus per se infusa, sicut esse possunt aliae virtutes morales, quatenus connaturali regulae commensurantur; haec autem virtus circa cognitionem scientiae in ordine ad acquisitionem ejus versari potest ; praeter hanc vero necessaria est in fide specialis virtus voluntatis, quae inclinat ad captivandum intellectum, quam Theologi vocant piam affectionem voluntatis, et supra diximns esse in vcluntate non tantum in actu, sed etiam in habitu. Speculativa quaestio esse potest, an sit virtus distincta a studiositate ing fusa ; probabiliter enim distingui potest, quia votest aliquis esse diligens in acquirenda cognitione rerum fidei, et esse parum affectus et pius in credendo ; facile etiam sustineri potest esse eumdem habitum, qui haec omnia officia exercet circa materiam fidei; saepe enim contipgit eamdem virtutem esse magis vel minus perfectam circa diversa munera sua ; quidquid vero sit de habituum distinctione, de qua supra, disp. 7, sect. 2, n. 9, ad has virtutes studiositatis infusae et piae affectionis in credendo pertinent specialia praecepta, seu obligationes tidei ; nam ad piam aftectionem pertinet obligatio firmiter credendi, et abjiciendi omnem dubitationem vel errorem contrarium; ad studiositatem vero pertinet obligatio adhibendi diligentiam ad sciendum ea quae ad fidem pertinent ; atque ita, licet fides formaliter ait virtus intellectus, quatenus vero est actus liber in exercitio et specificatione, capax est proprii praecepti formaliter, ut sic dicam, pertinentis ad virtutem voluntatis, ut explicatum est.
Sectio 3
Quarum rerum fides fuerit in praecepto in lege naturae et veteri
1. Quaestio haec fere explicata est in disputatione praecedenti; tamen quia specialiter illam attigit D. Thomas, 2. 2, quaest. 16, art. 1, et quia fundamentum esse potest eorum, quae in sectione sequenti dicenda sunt, et ut integra doctrina omnium habeatur , eam breviter expediemus.
2. Prima assertio - praeceptum credendi Deum esse, in omni statu semper eatitit. — Dico igitur primo, in omni tempore datum esse praeceptum credendi Deum esse. Haec assertio est communis scholasticorum, in 3, dist. 25. Probatur primo ex illo principio, quod omnia, quae sunt necessaria necessitate medii, et consistunt in actu humano, sunt etiam praecepta; cognitio autem Dei ex fide est necessaria necessitate medi, teste Paulo, ut supra late visum est; ergo talis fides semper fuit in praecepto. Secundo, quia fides Dei supponitur ncecessaria ad omnem fidem aliorum mystcriorum, ut supra declaravi; ergo etiam praeceptum hujus fidei necessario supponitur ad quaecumque praecepta aliarum rerum credendarum. Sed objici potest D. Thomas, 2. 2, q. 16, art. 11, ubi ex hoc ipso fundamento, videtur docere in lege veteri non fuisse datum praeceptum credendi Deum esse, quia auctoritas praecipientis debet supponi ad praecepta legis, cum ab illa auctoritate dimanent; et simili ratione dixit idem D. Thomas 2. 2, q. 104, art. 2, ad tertium, fidem ex parte objecti esse priorem obedientia, quia proponit auctoritatem praecipientis. Respondetur mentem D. Thomae fuisse docere. praeceptum hoc non esse proprium legis veteris ; fuit enim semper divinum et naturale, modo supra esplicato, et ideo in lege veteri potius supponitur quam tradatur: atque hac ratione distingui solet lex illa a fide, et hoc modo dicitur non esse in ea tradita specialia praecepta fidei: quomodo autem possit sub praeceptum fidei cadere ipsemet auctor talis praecepti, in prima sectione a nobis explicatum est, quia potest sufhicienter proponi, ut dignus cui credatur, et cui secundum rectam rationem credendum sit, priusquam actu credatur.
3. Secunda assertio quidquid in lege veteri creditum est ut medium necessarium ad. saluLtem, etiam fuit semper de necessitate preecepti. — Dico secundo : illo tempore praeccptum fuit credere de Deo explicite omnia illa quae diximus esse credenda ex necessitate medii. Hoc probatum manet, tum ex illo principio, quod media necessaria sunt in praecepto; tum etiam quia tota illa fides Dei erat necessaria, ut homines possent justificari et sancte vivere. Hinc pertinebat imprimis ad hoc praeceptum, credere Deum esse creatorem rerum omnium, quia haec cognitio erat necessaria ad colendum Deum debito cultu, et ad vitandam idololatriam, et ideo in hac fide continebatur ctiam explicita fides unitatis Dei, quia hoc cliam erat necessarium ad vitandum plurium Deorum cultum. Praeterea oportebat credere explicite , eratque in praecepto cognoscere Deum ut finem supernaturalem ; tum quia illa cognitio erat necessaria ad tendendum in illum finem per operationes; tum etiam quia erat necessarium credere remunerationem supernaturalem, ut supra declaravi. Deinde erat nccessarium cognoscere Deum ut auctorem justitiae, et remissionis peccatorum, ut supra dixi; et ideo hoc etiam praecipiebatur. Et hine fit ut oporteret etiam ex praecepto cognoscere Deum offendi peccatis nostris, ac subinde esse legislatorem nostrum, quia alias sine tali cognitione non posset cognosci gravitas peccatorum, nec etiam posset praestari Deo obedientia, ut par est, neque etiam posset ab eo postulari venia peccatorum. Denique consequenter oportebat credere Deum punize peccata ; quia hoc etiam pertinet ad convenientem providentiam et gubernationem hominum, quia solent maxime moveri ad servandas leges timore poenarum ; an vero esset necessarium cognoscere, et credere in illo tempore aeternitatem poenarum, satis dubia res est, propter imperfectionem illorum temporum ; probabile autem est, per se loquendo, hoc etiam fuisse subobligatione, propter rationes dictas, quamvis in multis facile esse posset ignorantia invincibilis ex defectu doctrinae.
4. Tertia assertio- etiam tunc dabatur praeeceptum credendi, el cognoscendi preecepta moralia, etc. — Alia que semper fuerunt in precepto. — Dico tertio: etiam tunc fuit necessarium ex praecepto credere, et distincte cocnoscere praecepta moralia, et omnia quae ad vitam recte instituendam necessaria existcebant. Hoc etiam colligitur ex isdem principiis, et prior pars ponitur praecipue propter praecepta becalogi, et alia, quae in iis virtute ct per necessariam illationem continentur, quia horum notitia est necessaria ad honeste vivendum, et consequenter ad vitam aeternam consequendam. Dices, haec omnia cognosci suflicienter per naturalem rationem, et sic cognita etiam suflicere ad honeste vivendum. hespondetur multis rationibus fuisse necessariam illorum fidem: primo, ut majori certitudine tenerentur, et ita possent homines per fidem juvari ad eadem praecepta servanda, quia per solam cognitionem naturalem non possent. Secundo, quia ratio naturalis facile in his moralibus et practicis errat, praesertim post peccatum. Tertio, quia major hominum multitudo non potest suo discursu et ratione assequi haec omnia, quae ad honeste vivendum necessaria sunt; et ideo oportuit praecepta credendi illa omnibus imponi, quia leges respiciunt ea quae regulariter necessaria sunt. Alia pars posita est propter alia quaedam, quae, licet immediate non contineant praecepta moralia, quodammodo sunt illorum fundamenta, quale est credere immortalitatem animae, et post praesentem vitam aliam superesse ; et aliqui volunt in his etiam comprehendi resurrectionem corporum; sed hoc magis dubium est, quia neque per se ita est necessarium , neque expresse et distincte in lege natura omnibus proponebatur. Potest etiam sub hoc capite comprehendi praeceptum credendi peccatum originale, quia haec cognitio explicita erat necessaria etiam, vel ut adulti propriam sanctificationem procurare possent, vel ut parentes possent infantibus remedium adhibere. Dicunt vero aliqui potuisse homines illo tempore per experientiam et discursum naturalem cognoscere hnc lapsum, et indigentiam naturae. Sed hoc falsum est, quia juxta veram doctrinam nullus defectus poenalis, et experimento cognoscibilis, est nunc iu humana natura, qui non esset in puris naturalibus, si in illis crearetur homo sine peccato; et ideo necessario dicendum est, per traditionem habuisse homines illam ccgnitionem et praeceptum ejus, et ita potuisse illo praecepto obligari, quamvis discursu temporis, et deficiente traditione, facile potuerunt multi per ignorantiam excusari, quod de multis aliis necessario dicendum est.
5. Quarta assertio bipartita. — Prior pars probatur. — Praeter haec non fuerunt data in lege naturae alia praecepta specialia fidei explicitae; in lege autem scripta fuerant nonnulla ad operationem magis, quam ad puram cognitionem pertinentia. Prior pars communis est et certa, sequiturque ex dictis disputatione praecedenti, quia in illo statu non fuit aliquid aliud necessarium ut medium, ut ibl ostensum est; ergo neque ut praeceptum. Probatur consequentia, quia illa erat tantum lex naturae, et idco non habuit aliqua praecepta, praeter ea quae connaturalha erant, quod semper intelligendum est de divinis praeceptis, quia ex humanis necessaria erant aiqua, quae essent veluti determinationes, quae ex vi fidei solum generaliter dabantur; ui, verbi gratia, fides docebat colendum esse Deum ; poterant autem homines illud determinare ad hunc vel ad illum modum cultus vel sacrificii, et consequenter erat potestas in republica humana ad imponendum sub prae- cepto talem modum cultus, vel saerificii; tune auteni satis erat cognoscere talia praecepta quadam fide humana, quamvis aliquo modo fundata in generalibus principiis fidei.
6. Secunda pars probatur. — Circa alteram partem delege veteri, div. Thom. dicta quaest. 6, art. 1,videtur docere in illa lege non fuisse specialia praecepta fidei, quae non essent in lege naturae ; sed intelligendum est de praeceptis quae per se primo dantur propter cognitionem, ut est praeceptum explicite credendi Trinitatem vel Incarnationem ; nam de aliis, quae per se ordinantur ad operationem, negare non possumus quin aliqua fuerint in lege veteri. Nam et Paulus, ad Roman. tertio, legem veterem vocat legem factorum, sicut et legem novam fidei legem appetlat, et cum ipsa lege erant talia aliqua praecepta necessario connexa; nam in primis necessarium erat credere illam legem esse divinam, et ut talem obligare, quia hoc erat quasi fundamentum illius reipublicae. Unde secundo erat necessarium in speciali credere circumcisionem tanquam sicramentum a Deo datum, quia erat professio illius status, et quasi janua ad illam Ecclesiam, et simul erat remedium peccati originalis. Tertio oportebat etiam habere aliquam cognitionem sacrificiorum etfestivitatum, quae ex praecepto illius legis servabantur, quia hoc etiam erat necessarium ad bonos illius populi mores. Unde quia illa fiebpant in recognitionem praeteritorum beneficiorum Dei, etiam de illis aliquam fidem habere oportebat, et propterea specialiter commendabatur parentibus, ut ea traderent filiis suis, ut illa memoria et fides in populo conservaretur, Exodi duodecimo : Cum diacerint cobis filà vestri: Qu«e est ista religio celebrandiscilicet phase)? dicetis : Victima transitus Domini est, quando transivit per domos filiorum Israel, percutiens E ptios, etc.; Deutcronomii 6: Hoec sunt precepta, et ceremonie, atque judic:a, etc., que ego preecipio tibi, et filas ac nepotibus tuis, cunctis diebus, etc.. et in eodem libro non raro ; Psalmo septuagesimo septimo : Quanta mandavit patribus nostris, nota fucere ea flüs suis, ldi qui nascentur, ei exurgent, et narrabunt fils suis, eic. Denique necessarium tunc fuit aliquam fidem habere Messiae venturi juxta dicta in disputatione praecedenti.
7. In primoribus Hcclesie semper fuit necessaria explicatior fides. — Advertendum autem est hanc ultimam assertionem, et suo etiam modo praecedentes intelligi de communi plebe fidelium ; nam semper in Ecclesia fuerunt aliqui homines qui alios insiruerent, et in fide docerent, vel aliqui specialiter electi et illuminati a Deo, in quibus explicatior fides semper mansit, et de his communiter dicunt Doctores, habuisse plura praecepta credendi explicite, etiam Trinitatem et Incarnationem: illud autem praeceptum magis erat ratione officii quam ex speciali obligatione propria fidei, vel certe non erat obligatio fidei, nisi forte (juxta ea quae in superioribus, disputatione 3, sectione 10, numero 5, dicebamus) supposita speciali revelatione, vel sufticienti propositione illis facta, utiterum in sequenti sectione explicabo.
Sectio 4
Utrum explicita fides omnium articulorum , quae in symbolo continentur, sit necessaria ex praecepto in lege gratia
SECTIO IV. Utrum explicita fides omnium articulorum, quae in symbolo continentur, sit necessaria ex praecepto in lege gratia.
1. Opinio universim negans aliquem articulum esse a communi plebe emphcite credendum. — mNotatur censura praedictae sententie a recentioribus. — Liberantur a censura auctores citati. — Fuit quaedam antiqua opinio docens, fidelibus simplicibus seu de communi plebe, non esse necessarium aliquid explicite credere, sed tantum generatim credere ea quae tenet Ecclesia, et pro illa referunt aliqui plures Canonistas, Innocentium, scilicet, in capite 1 de Summa Trinitate et Fide Catholica, in principio, Ostiensem, et Panormitanum in Rubriea ejusdem tituli, in fine. Citantur etiam pro hac opinione Summa Rozela, verbo fides ; Guillelmus Parisiensis, in tractat. de Fide, S Postquam. autem, circa finem ; et Altisiod., libr. 3 Summnse, tractat. 3, capite 1, quaestione 5. Aliqui vero ex modernis Theologis eam damnant ut erroneam , quia videtur damnata a Gregorio Papa XI, cum Concilio Cardinalium et Theologorum, ut refertur in Directorio Inquisitorum, 2 p., quaest. 10, artic. 8, eorum, qui ibi damnantur; tamen si verba illius articuli cum verbis dictcorum auctorum comparentur, intelligetur certe non ibi damnari illorum opinionem, nam articulus ibi damnatus est, quod laici non tenentur ad aliquem articulum fidei explicite credendum, sed sufficit illis ista conclusio iw genere , quod credunt omne illud quod Sancta Dei Ecclesia credit. At vero Guillelmus Parisiensis et Altisiodor., expresse simplicibus dicunt sufficere aliquos paucos articulos explicite credere, et reliquos implicite ; ergo multo recedunt ab articulo damnato. Alii vero auctores ante omnia supponunt teneri omnes, etiam simplices, ad credendum Deum esse, et remuneratorem esse, quae perunent ad aliquos articulos; de reliquis vero aiunt sufficere illos credere in fide Ecclesiae. Unde ratione prioris partis liberari videntur ab illa censura. Quapropter tanquam indubitatum ab omnibus supponendum est, ea omnia quae erant sub praecepto fidei in lege naturae, etiam nunc esse, et oppositum dicere erroneum esse. Et hoc ad minimum probat dicta definitio; et ratio est facilis, tum quia illud praeceptum erat juris divini naturalis; hujusmodi autem praecepta durant in lege nova; tum etiam quia perfectio fidei non est diminuta in lege nova, sed aucta; ergo et obligatio.
2. Non omnes saltem articulos esse necessario credendos euplicite suadetur. — Quoad aliam vero partem, quod, scilicet, non omnes articuli sint explicite credendi, potest illa opinio suaderi nonnullis argumentis. Primum est, quia praeceptum fidei magis explicitae non est datum in lege nova jure divino, neque etiam ecclesiastico; ergo non est asserenda talis obligatio, quia sine praecepto positivo de quo constet, esse non potest. Antecedens quoad jus divinum patet, quia in Scriptura solum jubetur praedicari fides evangelica : et addit Christus Dominus : Quwi crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, ubi non explicatur certa materia explicite credenda; ergo qui credit Deum, et simul credit Deo loqnuenti per Apostolos vel Ecclesiam, in omnibus quae docet confuse sumptis, satis implet quae Christus dixit : Qui crediderit ; ergo ex parte fidei ad nihil aliud tenetur, dummodo alia necessaria operetur, et consequenter sciat quae ad operandum necessaria sunt. Altera vero pars de jure humano probatur ex illo principio, quod Ecclesia nihil potest in actus internos ; hoc autem praeceptum circa internum actum fidei versatur. Item quia nullo decreto yel canone invenitur hoc praeceptum satis expressum.
3. Suadetur secundo. — Suadetur tertio. — Secundo, idem probari potest, quia praeceptum multitudini fidelium imponendum debet esse, saltem majori ex partc, omnibus et singulis accommodatum, pro captu illorum, et praesertim in re tam necessaria ad salutem, ne multitudo fidelium periculo damnationis exponatur. At vero praeceptum fidei explicitae de omnibus articulis regulariter et frequentis- sime est supra captum simplicium fidelium, ut patet ex altitudine mysteriorum, et experientia id videtur constare; unde per talem obligationem multi exponerentur periculo, vel damnationis, vel saltem peccandi saepius mortaliter; ergo non est admittendum tale praeceptum. Tertio, materia praecepti debet esse certa ; in praesenti autem ultra ea quae dicit illa opinio, nulla certa materia talis obligationis designari potest : ergo. Minor probaur. Quia si aliqua esset, maxime symbolum velarticuli fidei; hoc autem dici non potest. Primo, quia etiam inter ipsos Theologos non est certum quot sint articuli fidei; alii enim duodecim, alii quatuordecim numerant. Deinde in his etiam inter se non consentiunt. Nam Bonaventura in tertio, distinctione vigesima prima, articulo primo, quaestione 2; et Durandus, quaestione prima, negat esse sub praecepto credere omnes articulos, saltem humanitatis, et pro regula ponit ut illi credantur quos Ecclesia publice celebrat ; quae tamen regula non videtur constans, quia multa mysteria celebrat Ecclesia, quae non tenentur omnes fideles explicite credere, ut Cireumcisionis, Transfigurationis, adventus Spiritus Sancti, et similia. Praeterea divus Thomas, in tertio, disunctione vigesima quinta, quaestione secunda, articulo primo, quaestione 2, ad tertium, expresse negat esse necessarium omnibus fidelibus credere explicite omnes articulos fidei, et idem tenent Richardus, Gabriel et ali. Si autem non est necessarium omnes explicite credere, fere non est major ratio de uno quuam de alio; nulia ergo certa materia illius praecepti designari potest. Unde Sylvester, verbo Fides, quaestione tertia, quem imitatur Medina, libro quarto de Recta in Deum Fide, capite sexto, dixit satis esse ea credere quae suficiunt ad dirigendum honiinem in ultimum ftinem, et ad vitam recte instituendam, qualia sunt, inquit, explicite credere Deum esse. et providentiam ejus, et mysteria Christi, pracipue quae publice in Ecclesia solemnizantur. Et denique concludit, quod quilibet tenetur explicite credere, circa articulos fidei, pertinentia ad officium suum, etc. Sed haec materia satis confusa et incerta est, et videtur impleri per fidem Dei remuneratoris, et coguitionem mandatorum, quam prima opinio non negat, et ita videntur hi auctores cum illa consentire.
4. Prima assertio: major, seu expressior fides exigitur in lege gratie, quam in aliis. — Pro resolutione, supponendae sunt illae duae partes fidei, quas saepe distinxi, scilicet, quae est propter cognitionem et propter operationem. Et de utraque statuendum est ut certum, majorem fidem seu magis explicitam requiri ex praecepto in lege gratiae, quam antea requireretur. In hoc convenire videntur omnes Theologi in tertio argumento in numero praecedenti allegati, et alii statim referendi ; et videtur supponi clare in Concilio Tridentino, sessione quinta, capite 2 de Reformatione, dum praecipit parochis ut doceant fideles, quae omnibus necessaria sunt ad salutem, aperte significans esse aliqua, etiam particularia mysteria legis novae propria. Prior pars pertinens ad cognitionem, sequitur evidenter ex dictis in disputatione praecelenti ; nam dictum est explicitam fidem Trinitatis et Incarnationis esse per se necessariam ad salutem necessitate medii; sed quidquid hujusmodi est, est praeceptum; ergo haec nunc praecipiuntur quae antiquo tempore non praecipiebantur; ergo nunc major seu magis explicita fides praecipitur. Item hoc est consentaneum praesenti statui, in quo major est doctrina fidei, expliciteque omnibus proponitur ; majora etiam sunt auxilia gratiae ad credendum ; ergo mirum non est quod fides magis explicita praecipiatur etiam propter cognitionem. Deinde altera pars de operatione facile probatur, quia in hoc statu plura opera supernaturalia fidelibus omnibus praecipiuntur, quam antiquo tempore, ut de usu sacramentorum et aliis quae Ecclesia observat, et sine fide fieri non possunt; ergo etiam ex hac parte tides operabiiium in hoc statu major praecipitur.
5. Secunda assertio - omnes fideles ev precepto obligantur credere empiicite omnia fere que in Symbolo Apostolorum continentur. — Ad declarandam autem in particulari hanc generalem doctrinam, dicimus ulterius teneri fideles omnes ex praecepto ad credendum fere omnia illa qua in Symbolo Apostolorum continentur, saltem quoad substantiam eorum. Haec est communior resolutio Theologorum cum divo Thoma, 2. 2, quaestione 2, ab art. 5 usque ad $, et idem brevius dixerat prima secundae, quaest. 76, articulo 2. Idem docet Soto, in quarto, distinctione quinta, art. 2, dubio ultimo, et libro 2 de Natura et gratia, capite 11; et Cano, dicta relectione de Sacramentis in genere ; Adrian., Quodlibeto tertio, art. 1; et Navar. in Summa, capite 12, numero 22; Castro, libro primo de Justa haereticorum punitione, capite nono ; Aragon., secunda secundee, quaestione secunda, articu- lo 6; Valentia, ibidem, disputatione prima, quaestione secunda, puncto tertio, conclusione secunda, et puncto quarto ; Azor, tomo primo, libro octavo, capite septimo, quaestione quarta; et sumitur ex D. Leone, serm. 6 de Passione; et Augustino, serm. 181 de Tempore, quatenus dicunt Apostolos composuisse Symbolum, ut fideles haberent certam fidei suae regulam , quam scire et credere deberent. Unde inter quosdam canones attributos sextae Synodo, qui habentur tertio tomo Conciliorum, reperitur septimus, in quo dicitur eum, qui non scit memoriter, et credit firmiter Symbolum, non esse Catholicum censendum, quod videtur per exaggerationem dictum ad commendandam diligentiam et obligationem. Sumitur etiam haec assertio ex Concilio Agathensi, et ex Concilio Bracharensi Il, et ex Cabilonensi, capite quadragesimo sexto, quae referuntur de Consecratione, distinctione quarta, capite vigesimo et sequentibus, ubi etiam in capitulo Ante baptismum, refertur sententia Rabani, libro primo de Institutione clericorum, capite secundo, ubi per rudimenta fidei, quae Christiani omnes scire tenentur, symbolum intelligit. Unde in Catechismo Pii V, dicitur in principio, Christianos omnes scire debere et credere illa, quae Apostoli certis articulis comprehenderunt. Denique hoc confirmat usus et traditio Ecclesiae; nam ob hanc causam nullus adultus ad baptismum admittitur, nisi praevia instructione Symboli, neque in sacramento poenitentiae absolvitur qui Symbolum ignoraverit ; imo ctiam ad matrimonium non admittuntur nisi praevia examinatione circa hujus fidei cognitionem ; ergo signum est esse positam in praecepto. Ratio vero hujus assertionis est, quia hoc tempore est necessaria fides magis explicita ; nulla autem certior regula hujus fidei dari potest quam Symbolum, cum illa sit ab Apostolis data, et ab Ecclesia merito retenta, quia nulla fides censeri potest magis necessaria ex praecepto, quam illa quam Apostoli omnibus fidelibus tradiderunt et sufticienter proposuerunt.
6. Articuli spectantes ad divinitatem, et credendi em necessitate preecepti, quinam sint. — Non tenentur fideles eaplicite credere, et cognoscere creationem mundi fuisse in tempore, non ab eterno. — Praeterea potest hoc praeceptum magis declarari distinguendo articulos fidei, pront habentur in rudimentis doctrinae Christianae, in duos ordines. Unus continet mysteria divinitatis, alius vero humanitatis Christi Do- mini. In priori ordine, primus articulus pertinet ad Deum, ut unus est, de quo satis jam dictum est. Additur vero ibi attributum omnipotentiae, quod in attributum creatoris comprehenditur, et satis creditur, credendo Deum esse creatorem ; neque a simplicibus explicatior fides illius articuli videtur postulanda. Tres autem subsequentes articuli pertinent ad mysterium Trinitatis, de quo jam diximus esse distincte credendum ex necessitate; sufficit autem communi plebi credere in hoc augustissimo mysterio tres personas, quarum una non sit alia, et ita inter se distinctas credere, ut omnes sint unus Deus, et singulae sint Deus ; major autem explicatio non est illis necessaria simpliciter. Unde licet in Symbolo Nicaeno, seu Constantinopolitano, de Spiritu Sancto additum sit : Qui ex Patre Filioque procedit , non oportet ut omnes fideles hoc distincte intelligant et credant, imo nec de processione unius personae ab alia amplius distincte scire, aut credere necessarium est, quam ipsis nominibus, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti importetur, et quasi per se pateat, intellecta illarum vocum significatione, quia communiter fideles non sunt capaces majoris cognitionis, neque etiam est cur major obligatio iis imponatur. Quintus articulus hujus ordinis distinctius continet creationem, et circa illam interrogari potest an sit necessarium distincte credere creationem ex tempore. et quod non fuerit ab aeterno. Nam Banhes, in dicto articulo octavo, hanc obligationem ponit omnibus fidelibus, sine auctore, et sine suflficiente fundamento quod ego videam. Dico ergo, non teneri fideles ad hoc explicite credendum, quia neque in Symbolo declaratur, neque alibi praecipitur; utile autem est eos de hac veritate instruere, ne per ignorantiam in errorem labantur, et hoc est quod in Ecclesia fieri consuevit. Sextus articulus est Deum esse Salvatorem, in quo continetur remissio peccatorum, quae a solo Deo concedi potest; et hanc fidem jam diximus esse necessariam etiam in lege naturae, neque nunc videtur necessaria magis explicita quantum ad hunc articulum, nisi ratione sacramentorum, de quibus in ultima assertione dicemus. Denique ultimus articulus hujus ordinis continet fidem de Deo remuneratore, utique per gloriam, de qua nihil aliud necesse est explicite credere, nisi futuram esse aeternam, et in supernaturali beatitudine ; et ita quoad hanc primam partem Symboli sufficienter manet probata conclusio.
7. Declaratur quinam sint articuli de Christo explicite credendi. — In secundo ordine conunentur mysteria ad humanitatem Christi Domini pertinentia, quorum primum, et maxime substantiale, et quasi fundamentum aliorum, est Christum esse verum Deum et hominem, et non solum esse Deum, sed etiam esse filium Dei, ac proinde distinctum esse a Patre, et Spiritu Sancto, in quo etiam continetur, Filium fuisse incarnatum, et non caeteras personas. Non est autem necessarium, ut singuli fideles haec omnia ita distincte concipiant, ut etiam interrogati ad illam respondere sciant, licet sit utile et optimum ; in rigore autem satis est ut sciant et credant solum filium Dei esse verum hominem. Secundo, ad hunc ordinem pertinet scire Christum, filium Dei, esse conceptum de Spiritu Sancto ex Maria Virgine; ita enim expresse in Symbolo continetur ; et decuit maxime ut fideles omnes dignam de Christo et matre ejus haberent existimationem et fidem. Dubitari autem solet an teneantur fideles etiam explicite credere, mansisse Matrem Dei Virginem post partum, ac perpetuo ; aliqui enim non censent pertinere ad generale praeceptum, quia neque est per se necessarium ad rectam vitae institutionem, neque etiam videtur tam expresse ab Apostolis praedicatum, tanquam per se omnibus fidelibus necessarium ; unde etiam in Scriptura non invenitur expressum, et non est hoc improbabile. Nihilominus probabilius judico hoc esse ex praecepto ab omnibus explicite credendum, quia in Symbolo Apostolorum hoc satis significatur, cum dicitur : Natus ex Maria Virgine; ibi enim et siguificatur virginitas in partu, atque etiam perpetua post partum, ut ex absoluta Virginis appellatione colligitur. Et confirmatur hoc. quia in articulis fidei ita expresse declaratum est, et illi proponuntur omnibus fidelibus, ut materia suae fidei explicita : fuit etiam hoc valde necessarium fidelibus, tum ad vitandos errores qui in illa materia facile oriri possunt, tum ad illorum pietatem, ad quam maxime pertinet, ut post Deum, diguam existimationem de illius Sanctissima Matre habeant.
8. Articuli credendi de passione, morte et resurrect one Christi. — Post hos sequuntur articuli de passione, morte et resurrectione Domini, de quibus omnes Theologi fatentur esse ex praecepto explicite credendos ab omnibus. Nam per passionem oblatum est pretium redemptionis nostrae, et illa maxime nobis proposita est in vitae exemplum; unde Apos- toli hoc primum praedicabant, juxta illud primae ad Corinth 2: Predicamus Christum, et lhunc crucifiawum ; et ad Rom. 4: Traditus est propter delicta nostra. Per mortem autem consummata est redemptio, et janua coeli aperta est. Unde Paulus etiam posuit hoc inter prima credenda, 1 ad Corinth. 15: T'adidi volis imprimis quoniam Christus mortuus est, etc. De resurrectione etiam dicit Paulus, ad Rom. 4: Resurrexit propter justificationem nostram ; unde ad Roman. 10, hoc etiam mysterium ponit inter necessaria credenda ; et Actorum 1 et 2, Apostoli quasi per antonomasiam dicuntur testes resurrectionis, et ideo illa tria distincte proponuntur in omnibus symbolis et articulis fidei. Inter mortem autem et resurrectionem intercessit descensus ad inferos in anima divinitati unita, de quo articulo majus dubium est an cadat suh praeceptum. Sed videri de eo possunt dieta in tom. 2 tertiae partis, disp. A47, sect. 2, ad tinem.
9. Articuli de Ascensione et judicio. — bDenique ad hunc ordinem pertinet articulus de adventu Christi ad judicium, ante quem articulum ponitur etiam mysterium Ascensionis, quod etiam Ecclesia publice celebrat, et ideo ex sententia omnium explicite credendum est. Quod vero illi additur, sedere Christum ad dezteram Patris, magis obscurum est quam ut facile possit ab omnibus simplicibus intelligi, et ideo satis esse judico, si credant esse Christum in coelo in summo ac dignissimo gradu beatitudinis, ut homo est; et aequalis Patri, ut Deus est. Articulus autem de adventu ad judicium omnino explicite credendus est, quia et explicite proponitur, et ab Apostohs ab initio praedicatus est, ut maxime necessarius. Unde Petrus, Actorum 10, dicit se habere praeceptum praedicandi specialiter hunc articulum; et Paulus, Actorum 17, hinc incepit praedicationem suam; ac denique cogitatio hujus mysterii masime necessaria est ad vitam recte instituendam, et ideo cognitio et Bdes illius merito omnibus praecipitur.
10. Articulus de sancta Ecclesia ecplicite credendus. — Bdditur tandem articulus de Ecclesia sancta credenda, de quo aliqui dubitant, ut videre est in Medina et aliis; mihi tamen videtur res maxime necessaria, tum quia et in Symbolo et in articulis expresse continetur, et materia est valde gravis et necessaria; tum quia Ecclesia, quoad nos est proxima regula fidei, ad quam debent recurrere omnes fideles, et quae ignorant in fide il- lius implicite credere, ne errandi periculo se exponan:; tum etiam quia extra Ecclesiam non est salus, et ideo oportet illam explicite cognoscere et credere, vel ad quaerendam illam. vel ad permanendum in illa. Et ita docent Theologi, in 4; expositores D. Thomae 9. 9, quaest. 9. et Vasquez, 4. 9, dip. 91, cap. 2. num. 6; Henriquez, lib..6 de Poenit., cap. 28. num. 2; Sanchez, lib. 2 Decalog., cap. 3, num. 8. Quod vero huic articulo additur de communione Sanctorum, quamvis sint opiniones, probabilius videtur vel non esse in praecepto, vel saltem per se non esse materiam gravem, et ideo satis esse saltem ad non peccandum mortaliter, credere Ecclesiam sub conceptu unius congregationis, in qua est et vera sanctitas, et una fides sub uno capite Christi Vicarii; nam in hoc virtute continetur esse inter membra hujus Ecclesiae communicationem aliquam in bonis operibus et orationibus, quod per communionem illam Sanctorum significatur.
11. Tertia assertio : precepta Decalogi tenemur scire et credere ex preecepto. — Medina oppos tum sentiens. — Improbatur. — Hactenus de his quae per se. et propter cognitionem sunt explicite credenda, quibus ultimo addendum est, etiam esse aliqua omnibus fidelibus credenda propter operationem. Probatur, quia imprimis necessariu m est credere explicite praecepta Decalogi, quod ausus est negare Medina, lib. 4 de Recta in Deum fide, cap. 6.Sed contra omnes, et judicio meo, sine probabilitate. Dicit enim satis esse ut omnes cognoscant et credant illa duo priacipia: Quod tibi non vis, alteri ne facias ; eti : Quacumque vultis ut faciant volis homines, et vos faite illis; quia ex his duobus principiis facile, inquit, potest unusquisque in particulari judicare, quid sibi faciendum sit ad honeste operandum, seu vivendum ; sed hoc, ut dixi, probabile non est, quia ex illis principiis, cum ad proximum pertineant, non potest sumi regula honeste operandi in ordine ad Deum. Secundo, quia illa solum pertinent ad matcriam justitiae ; sunt autem praecepta ad alias etiam virtutes pertinentia, verbi gratia, praeceptum non fornicandi, et similia. Tertio, in ipsa etiam materia justitiae non satis decernitur ex illis principiis, an prohibeatur non tantum operatio, sed etiam voluntas, et desiderium, quod non sine causa in Decalogo . declaratum est. Ac denique multi sunt ad«o rustici vel ignorantes, ut vel omnino non possint, vel difficile possint illa principia ad singulas materias et ad singulos actus applicare. Unde sine dubio dicendum est explicitam cognitionem et fidem praeceptorum Decalogi ex praecepto necessariam esse.
12. Baptismus, Penitentia et Eucharistia ex praecepto sciri et credi debent. — Wem aliqui censent de Sacramentis necessarium, scilicet, ex praecepto esse omnia illa scire et credere ; hoc vero late etiam impugnat Medina, dicto capit. sexto. Dicendum nihilominus est tria saltem sacramenta, quae omnibus sunt ad salntem necessaria, ab omnibus esse scienda, scilicet, Baptismum, PoenitenUam et Eucharistiam; nam imprimis, qui nondum baptismum suscepit, oportet ut illius habeat notitiam et fidem, ut illum possit petere, et convenienter recipere; qui vero illum jam recepit etiam in infantia, necessarium est ut illius fidem habeat, tum ut certus esse possit se jam satisfecisse illi obligationi, tum etiam ut intelligat quem statum profitetur, et ad quid ratione illius teneatur, ac denique ut digne possit ad alia sacramenta accedere. Sacramentum etiam confessionis, regulariter loquendo, cmnibus adultis fidelibus necessarium est, quia omnes peccamus, et illa medicina indigemus, et ideo omnes etiam tenemur hujus sacramenti notitiam habere. Denique usus Eucharistiae omnibus est necessarius, ut constat, et ideo cognitio ejus praecepta est; in hoc vero sacramento addendum est teneri fideles omnes ad cognoscendum et crelendum Christum Dominum vere et realiter esse praesentem, quia cum sacramentum illud adorent, necesse est ut intelligant quid adorant. Item, quia ad recipiendum illud cum debita reverentia et dispositione, necessaria est hujus mysterii fides; imo existimo probabile debere omnes scire sacramentum illud offerri in missa in sacrificium, quia haec notitia necessaria est ad implendum debito modo praeceptum audiendi missam. De aliis vero sacramentis non est tanta ratio necessitatis ; monendi tamen sunt fideles ut ea non ignorent, et quicumque aliquod illorum recipere vult, tenetur prius scire quid recipiat, ut ad illud digne se prae parare et accedere valeat. Denique addi hic solet teneri omnes fideles ad sciendum Orationem Dominicam, quia id graviter ordinatur in Concilio Rhemensi, capit. 2, et in Concilio Moguntiaco I, cap. 45. Sed non constat sufficienter de tali praecepto, quamvis probabile sit non excusari a culpa saltem vcniali, qui propter negligentiam illud ignoraverit, prout docuit Navar., in Summ., c. 12, numer. 22, cum Paludano, in 4, distinct. 15, artic. 5, et alias. Sed de hoc puncto latius dicam sectione sequenti. Vide etiam quae dicta sunt tom. 2 de Relg., lib. 3 de Orat., cap. 6, a num. 5.
13. Ad primum argumentum in num. 2. — Superest respondere ad argumenta in principio posita. Primum illorum postulabat an hoc praeceptum, quod explicuimus, sit de jure divino, vel de ecclesiastico; in quo breviter dicendum est sub hoc praecepto quaedam contineri necessaria necessitate medii, ut Deum esse remuneratorem, et mysterium Trinitatis et Inearnationis; reliqua vero quae continet, solum esse praecepta. Quoad priora igitur praeceptum hoc est divinum, quia solus Deus potest definire media necessaria ad salutem; eo autem ipso, quod illa definit, eadem praecipit, quia praeceptum vel necessario consequitur ex necessitate medii, vel illam inducit, ut in superioribus dictum est. At vero quoad reliqua, praeceptum hoc ex determinatione Ecclesiae esse videtur, quia de immediato praecepto divino non satis constat, et valde usitatum est, ut praecepta divina, quae generalius tradi solent, per Ecclesiam determinentur, vel quoad materiam, vel quoad tempus, ve! quoad alias circumstantias; et in praesenti haec determinatio videtur esse apostolica in ipsa symboli compositione; potuit tamen Ecclesia aliquid postea addere pro temporum necessitate.
14. Actus interni, quomodo cadere possint sub Ecclesie preceptum.—Neque contra hoc obstat quod actus credendi sit internus, nam licet Ecclesia pon possit praecipere actus mere internos per se ac praecise consideratos, nihilominus potest illos praecipere vel prohibere in ordine ad externos, quatenus isti externi ex interioribns oriri possunt, vel quatenus interni ad externos efficiendos necessarii sunt; et eadem ratione potest dirigere internos, aliquid in ordine ad illos praecipiendo, quod exterius exercendum est, et hoc modo se gerit Ecclesia in hoc praecepto. Unde in actu fidei duo distinguenda sunt : unum est, quod, postquam materia fidei est proposita, credatur : et hoc semper spectat ad divinum praeceptum, ut supra visum est. Aliud est ut habeatur notitia materiae credendae, ct hoc est, quod Ecclesia potest praecipere, aut addere in hoc praecepto ; nam quia haec notitia per actus externos et sensibiles comparatur, ideo sub ecclesiasticum praeceptum cadere potest.
15. Ad secundum in num. 3. -- In secundo argumento exaggerabatur difficultas hujus praeceepti, maxime respectu hominum simplicium et rusticorum. Ad quod breviter respondemus, praeceptum generaliter dari pro omnibus, quia, moraliter loquendo, sine magna diflicultate servari potest a multitudine fidelium, in particulari vero accommodatum esse uniuscujusque capacitati, ut recte dixit Seotus, in 3, distinct. 25. Majoris autem claritatis gratia , et propter usum et praxim, tria possunt in usu vel effectu hujus praecepti distingui, scilicet, exterior diligentia, interior intelligentia, et memoria. Primum est, quod immediate et maxime praecipitur, et illud est in potestate cujuscumque, quia potest quilibet rusticus et ignorans interrogare, audire, et alia similia facere, quae ad discendum necessaria sunt. Secundum, scilicet intelligentia rerum quae dicuntur, non est aequaliter in potestate omnium audientium doctrinam fidei, et ideo unusquisque tantum obligatur juxta capacitatem suam; debent autem singuli facere quod possunt, ad intelligendum quod proponitur , quantum ad explicitam fidem sufficiat; et ideo non satis est, verbi gratia, in Latina liugua symbolum discere, vel memoria retinere illud, si quis significationem illins linguae ignorat, quia iliud non est medium sufficiens ad invelligendum respectu talis persona. Deinde si non sufficiat semel aut iterum audire fidei mysteria, oportet saepius de illis instrui et cogitare, donec ad aliquam sufficientem intelligentiam perveniatur; et in hoc tenentur ministri Ecclesiae, et praesertim parochi, juvare, quantum commode potuerint , simpliciores fideles, ut ad istam cognitionem perveniant, de qua obligatione saepe in sacris canonibus monentur, et specialiter in Concilio Tridentino, sess. 24. cap. 4 de Reformatione. Denique nullus est tam rudis inter fideles, ut, si faciat quod in se est, non possit cum divino auxilio eam intelligentiam consequi, quae ad salutem sufficiat; tum quia facienti quod in se est per priorem vocationem , Deus non negat auxilium ad caetera necessaria; tum et am quia illa est veluti extrema necessitas, in qua minima fides potest sufficere, ut in simile attigit Augustinus , lib. de Fide et Operibus, cap. 6.
16. Ad tertium ibid. — Tertium argumentum attingit difficultatem de materia hujus praecepti, quomodo certa ac definita sit, quae difficultas iu toto sectionis discursu satis explicata est; continetur enim illa materia in Symbolo Apostolico, cum aliis quae diximus. Nec refert quod sint plura symbola; non enim est necesse omnia scire, nec tam explicite omnia credere, sicut in iis declarantur; nam hoc et nullibi praeceptum invenitur, et moraliter esset impossibile respectu majoris multitudinis fidelium; satis ergo est scire Symbolum Apostolicun quoad substantiam ejus, ui dixi; au vero oporteat etiam memoria retinere illud, quod ad tertium membrum in praecedenti solutione omissum pertinebat, dicam in sectione sequenti. Neque denique ohstat quod in numerandis articulis fidei, sit opinionum diversitas; nam illa differentia quasi materialis est, quatenus unus sub uno articulo plura mysteria comprehendit quam alius, vel pauciora; in re tamen eadem sunt mysteria quae credenda proponuntur; fideles autem non tenentur illa credere sub hoc vel illo articulorum numero, sed simpliciter mysteria, quae diximus, scire et credere.
Sectio 5
Quando obliget hoc praeceptum fidei, et ad quos actus
1. Quo tempore obliget praeceptum fidei negat cum.— Quo item tempore obliget preceptum fidei affirmativum.—Ut hoc punctum breviter expediamus, in memoriam revocanda est distinctio supra data de obligatione hujus praecepti, partim negativa, partim affirmativa; nam in negativa nulla est difficultas; sequitur enim naturam praecepti negativi, quae est obligare semper et pro semper, quia quod simpliciter prohibetur, nunquam licet; et similiter quoad hanc partem non obligat hoc praeceptum ad specialem actum, sed solum ad carentiam omnis actus contrarii fidei, et omnis dubietatie contrariae certitudini ejus. Altera vero pars affirmativae obligationis subdistinguitur, ut supra dixi, in obligationem credendi quod jam est propositum, et aliquo modo scitum, sen aliquo modo apprehensum, et in obligationem sciendi quod credendum est; et de his partibus sigillatim dicemus, quia unaquaeque suam difficultatem habet. Circa priorem partem, clarum est obligare hoc praeceptum ad cliciendum et exercendum proprium actum internum fidei, qui conscistit in firmissimo ac certissimo assensu veritatis. Proposita vero difficultas est, quando obligetur homo ad exercendos hos actus fidei. Et ratio difficulatis est, quia praeceptum affirmativum ex se, licet obliget semper, non tamen pro semper, id est, non pro omnibus et singulis temporibus. Unde si ipsum praeceptum non dcsignet tempus pro quo executioni mandandum est, non obligat, nisi pro articulo necessitatis; hoc autem praceptum non designat tempus, ut per se patet, neque etiam apparet quae sit necessitas, in qua tale praeceptum obliget, et ideo difficile est certum tempus hujus obligationis praefigere.
2. Prima sententia. — Refellitur. — Quidam dicunt obligare hoc praeceptum festis diebus, et tribuitur haec opinio Scoto, in 3, dist. 21. q. unic., S Quantum ad secundum , quia ibi significat, Ecclesiam, designando tempus in quo est Deus colendus , consequenter designasse tempus in quo est super omnia amandus. Unde fit, juxta illam sententiam, praeceptum charitatis Dei obligare quoad dies festos. Quod si hoc ita est, majori ratione idem dicendum erit de praecepto et actu fidei; tum quia talis actus est necessarius ad amandum Deum super omnia, sicut oportet; tum etiam quia est magis necessarius ad colendum Deum, quam amor; fidelis enim in statu peccati existens potest colere Deum, quamvis illum non amet. Nihilominus haec sententia quoad amorem vera non est, nec communiter tenetur, ut dixi tom. 1 de Relig., lib. 1 de Festis, cap. 16. Unde neque in praesenti probanda est, quia eadem procedit ratio in actu fidei, scilicet quod licet sit aliquo modo finis illius praecepti servandi festum, non est tamen materia ejus, et praeceptum non obligat ad finem, sed ad materiam. Deinde actus fidei non est simpliciter necessarius ad audiendam missam, verbi gratia, modo sufficienti ad illud praeceptum implendum; satis enim est ibi adesse cum attentione, et intentione colendi Deum, vel offerendi sacrificium; quae omnia possunt fieri, etiamsi proprius actus internus fidei non exerceatur; quamvis ergo illa sit optima epportunitas exercendi actus fidei, non possumus tamen cum fundamento dicere, quod sit necessitas praecepta.
3. Secunda sententia. — Secunda sententia, partim similis, partim diversa a praecedenti, docet teneri fideles ad exercendum actum fidei, non quidem in omnibus festis, neque de omnibus mysteriis, sed in illis diebus in quibus illa mysteria, quae*ex praecepto credenda sunt , celebrantur , idque cum partitione accommoda, ita ut in uno- quoque die istorum exerceatur actus fidei circa illud mysterium quod illo die celebratur. Hanc opinionem tenuit Nider, in suo Praeceptorio, ut refert Aragon. 2. 2, quaest. 2, art. 6; sed non habet majus fundamentum, quam praecedens opinio, quia in illis diebus non praecipitur aliquid speciale toti populo Christiano. Unde eadem est materia praecepti, et exercitium actus fidei ad summumn est finis praecepti. Unde per ipsam professionem, et observantiam talis festi virtute fit quaedam professio fidei illius mysterii; in rigore autem non est necessarium ad observantiam talis diei internum actum fidei circa tale mysterium exercere, quamvis sit utile et consulendum.
4. Tertia sententia. — Improbatur. — Est ergo tertia sententia, qua» dicit solum obligare hoc praeceptum ad exercendum aliquem actum fidei in hac vita; determinationem autem temporis in particulari relinquit ipsius hominis arbitrio, quia non potest alia certa regula designari. Sed ad hanc sententiam sequitur illud incommodum, quia possit homo sine culpa nunquam exercere actum fidei in discursu vitae, sed in tempus articuli mortis illud differre, quia si hoc relinquitur arbitrio ejus, potest illud tempus eligere, quia in rigore solum illud est tempus necessitatis; consequens autem est valde absurdum, quia est contra rectam institutionem Christianae vitae, cujus fundamentum est fides, unde illius actum praecedere oportet omnes alias virtutes.
5. Duplem necessitas exercendi actum fidei explicatur. — Ut ergo breviter hoc punctum explicemus, distinguenda est juxta supra dicta duplex necessitas exercendi actum fidei. Una est quasi per accidens, seu ratione alterius; alia est per se, seu ratione ipsiusmet fidei. Prior potest habere varia tempora, verbi gratia, quando est necessarium elicere contritionem de peccatis, aut Deum super omnia diligere, quod sine actu fidei fieri non potest. Item quando urget gravis rentatio, ad quam vincendam necessarium judicatur fide uti, juxta illud, 2 Petri 5: Cui resistite fortes in fide; vel denique si occurrat occasio, in qua necessarium sit debito modo et magna fiducia orare Deum; nam id etiam non fit sine praevia fide, juxta illud : Quomodo invocabunt eum in quem non crediderunt? ad Roman. 10. Sed in his casibus obligatio proprie non oritur ex praecepto fidei, sed ex illo alio unde oritur necessitas, scilicet ex praecepto charitatis, vel contritionis, aut alterius similis; oportet autem ut hoc praeceptum etiam habeat suum determinatum tempus, pro quo obliget.
6. Praeceptum fidei obligat ad credendum in principio usus rationis moraliter sumpto, vel conversionis ad fidem. — An etiam post illud tempus, et quando teneatur quis, actus ftdei elicere em praecepto ipsius fidei. — Ulterius ergo ex parte ipsius fidei designari potest hoc tempus, ut imprimis sit ipsum initium Christanae vitae, ita ut moraliter loquendo statim in ipso instio obliget ; quod potest ita explicari. Nam si loquimur de homine adulto qui antea non credebat, ille, quam primum audit sufficienter fidem, tenetur statim, et sine mora vel dilatione, actum fidei exercere. Consentiunt communiter in designando hoc tempore Theologi, praesertim recentiores, qui de hoc puncto expressius disputarunt: Azor., libro 8 Instit. moral., cap. 27, quaest. 8; Valent. 2. 2, disp. 1, quaest. 2, puncto 5, S Superest secunda quaeestio ; Sanch., libro 2 Decalog., cap. 1, numer. 2, et alii. Probatur tum ex supra dictis, quia hoc debetur auctoritati Dei revelantis, et moralis dilatio in illa occasione est quaedam virtualis dubitatio, et ad quamdam duritiem cordis pertinere incipit; tum etiam quia actus fidei tunc est necessarius ut homo possit baptizari, et fieri membrum Ecclesiae, et capax sacramentorum ; ad hoc autem tenetur homo, statim ac moraliter potest, ut constat ex ipsa Christi institutione, et rectae etiam vitae directione in ordine ad suum finem. Si vero loquamur de homine in pueritia baptizato, ille cum pervenit ad aetatem adultam, tenetur etiam statim, moraliter semper loquendo, ut dixi, actum fidei exercere, ut se et omnia sua possit in Deum ordinare : hoc non aliunde probatur, nisi quia non potest commodius tempus assignari, et quia illud est valde opportunum, et moraliter necessarium ad bonam institutionem vitae Christianae; potestque hoc declarari ex illa celebri opinione divi Thomae 1. 2, quaest. 89, art. 6, quod puer, perveniens ad usum rationis, ten-tur statim se convertere in Peum finem naturalcm, et ex pura lege naturali ; si enim illu, statim, prudenter explicetur, id est, ut non metaphysice restringatur ad primum instans, sed ad moralem quamdam « urationem brevem, sententia est valde consentanea rationi : igitur, servata proportione, idem dicendum est in homine Christiano in ordine ad finem supernaturalem, quem sola fides sufficienter proponit. Post illud vero tempus, si homo servavit praeceptum, et fidem exercuit, raro, vel fortasse nunquam occurrit dicta obligatio exercendi actus fidei, nisi quando tentatio aliqua contra ipsam fidem, vel interna, vel externa, occurrit, cui per actum fidei resistere necesse sit, quia tunc illa necessitas non est extrinseca. sed ipsiusmet fidei. Et ad hoc pertinet tempus in quo necessarium fuerit confiteri fidem, praecipue coram tyranno; verisimile etiam est in articulo mortis iterum recurrere hanc obligationem propter periculum, et in hoc etiam nobiscum sentiunt Valent., Sanchez et Azor, supra citati. In aliis vero temporibus vitae sufficienter impletur hoc praeceptum , exercendo alios actus religionis, charitatis, aut spei, quia regulariter non fiunt sine usu fidei; et haec de prima obligatione.
7. Eaponitur prieceptum addiscendi fidem. — Preeceptum fidei obligat ad tenendum meanoria mpysteria fidei, quee sunt in pracepto.— Circa aliam obligationem addiscendi fidem, supponendum est postulari a fidelibus ut sciant illas res fidei quas credere tenentur, ita ut memoria illas retineant quantum in ipsis est. Hoc docent manifeste Concilia supra citata, praesertim Rhemense; cap. 1, et Moguntinum, cap. 45; et Augustinus, lib. de Fide et Operibus, cap. 6 et 9, et lib. de Fide et Symbolo, a principio, et Sermonibus in vigilias Paschae et Pentecostes, et omnes Doctores. Ratio est, quia merito postulatur ab homine Christiano ut sit paratus ad exercendam vel profitendam fidem suam, quantum oportuerit. Circa hanc etiam obhgationem duplex dubitatio occurrit. Prima est, de qua memoria hoc intelligendum sit, an tantum de memoria rerum, vel etiam de memoria verborum ; sed prioris affirmativa resolutio certa est, quia illa est maxime necessaria ad usum fidei, et de illa maxime loquuntur Concilia et Doctores.
8. Quid de memoria verborum dicendum.— De posteriori vero sunt opiniones. Nam Medina, supra, et alter Medina, Codice de Oratione, cap. decimo, partem negantem tenent, quia neque illa memoria est per se necessaria, nec invenitur sufficienter praecepta. Contrarium vero sensit Paludanus , dicta dist. 15, quaestione 5, et sequitur Navar., dicto cap. 11, et in lib. de Oratione, ad cap. 4 de Consecratione dist. 1. c. 20. Et potest fundari maxime in dicto Concilio Rhemensi, et dari potest ratio, quia haec memoria verborum est necessaria communi populo, et ad conservandam memoriam rerum, et ad profitendam fidem , quando oportuerit. In hoc puncto unum est certum, scilicet non esse obligationem gravem retinendi memoria verba Symboli, vel praeceptorum, ta ut sit peccatum mortale hoc omittere. Ita explicat suam opinionem Navar. supra ; et ratio esse potest, quia vel de praecepto non satis constat, quia nec ab aliquo Pontifice, nec in aliquo Coucilio generali latum invenitur; vel quia alii canones, qui de hoc loquuntur, de substantia mysteriorum swufficienter intelliguntur ; vel certe quia materia illa levis est, si praecise in verbis vel in eorum ordine sistatur. Probahile autem est, si ex pura negligentia hoc omittatur, non carere aliqua culpa saltem veniali, ut Navar. etiam dicit, quia praeter canones, qui hoc insinuant juxta communem usum Ecclesiae, talis negligentia censetur aliquo modo culpabilis, et in aliis aliquando scandalum generat. Si vero quis mediocrem diligentiam adhibeat, et nihilominus ob naturalem defectum vel incapacitatem verba retinere non possit, facile poterit ab omni culpa excusari.
9. Dubium. — Solutio. — Aliud breve dubium est, quia de habitibus non dantur praecepta, sed de actibus liberis; at vero memoria est quid habituale; corsistit enim in aectu primo, et permanet etiam quando non operamur ; quomodo ergo potest hoc praeceptum ad memoriam obligare ? Respondetur praeceptum quidem non obligare immediate ad habitualem perfectionem, obligare tamen ad actus quibus habitus comparantur et conservantur. Sic enim habere gratiam habitualem non est proxima materia praecepti, et nihilominus, quatenus per contritionem comparatur, et per peccatum deperditur, obligatur homo ut se disponat ad gratiam, et ut caveat ne illam amittat, postquam eam est consecutus. Sic ergo in praesenti non praecipitur immediate ipsa memoria habitualis, seu quatenus consistit in actu primo, sed praecipitur diligentia necessaria ad acquirendam vel conservandam illam, quia necessaria est ad convenientem vitae institutionem, et ad fidei usum. Et hinc intelligitur id, quod praecipue intendimus , nempe quando et ad quos actus hoc praeceptum quoad hanc partem obliget ; per se enim et immediate non obligat ad ipsum supernaturalem actum fidei, vel ad exercitium ejus; haec enim obigatio jam explicata est; sed obligat ad quamdam praeviam aispositionem, seu praeparationem quasi physicam ad illum actum qui consistit in apprehensione , seu applicatione objecti, et ideo immediate obligat hoc praeceptum ad eam diligentiam faciendam, quae sufficiat ad acquirendas et ad retinendas species talium rerum aut verborum. Ad hanc autem diligentiam obligatur homo quam primum potest, quia est necessaria ad omnem usum fidei; postquam vero homo acquisivit hanc notoan ; tenebitur postea aliquos actus interdum iterare, quantum illi necessarium fuerit, ne res ille memoria excidant. Unde fit ut talis obligatio non sit aequalis in omnibus, sed esse poterit major vel minor, seu frequentior in uno quam in alio, juxta cujusque capacitatem et necessitatem.
Sectio 6
Utrum obligatio hujus praecepti sit aequalis in omnibus fidelibus
1. Praecepti negativi obligatio equalis est in omnibus. — Materia hujus dubitationis, ut ex ejus discursu constabit, non est hujus loci propria, sed ad materiam Je statibus magis pertinet ; tamen, quia caeteri Doctores illam hic attingunt, et est moralis, raroque de statibus in scholis tractatur, brevissime illam expediemus. Supponimus autem non esse sermonem de obiigatione negativa seu privativa hujus praecepti ; nam haec sine dubio de se aequalis est omnibus fidelibus ; nam omnes tenentur aequali certitudine credere, quae omnem dubitationem deliberatam excludat, et aequaliter tenentur omnem errorem contra fidem cavere. Dico autem, aequaliter, quantum ad substantiam obligationis et praecepti ; nam quoad circumstantias, ratione officii vel docirinae, poterit esse in uno gravior obligatio, quam in alio. Item non est quaestio de obligatione quasi hypothetica, qua, supposita sufficiente propositione fidei, credere tenemur. Nam haec oligatio etiam est eadem in omnibus , quamvis in ipsa propositione possit esse inaequalitas, quando uni plura revelantur seu proponuntur, quam alteri. Solum ergo superest quaestio de obligatione ad habendam et procurandam notitiam explic tam mysteriorum fidei.
2. Error haereticorum. — Calvini fundamentum. — in quo puncto referri potest imprimis error haereticorum hujus temporis, dicentium quemlibet fidelium, quantumvis simplicem, et laicum, teneri ad scienda omnia mysteria fidei, et ad legendam Scripturam, ut inde possit intelligere quae sibi credenda sint. Unde Calvinus irridebat distinctionem Theologorum, qua usi sumus de fide explicita et implicita, quia fidem implicitam dicebat potius esse ignorantiam quamdam, ideoque nihil conferre ad salutem. lta refert Gregorius de Valent., in suo tertio tom., disp. 1, quaest. 2, punct. 3. Verumtamen hi pue imponunt hominibus onus importabile, et destruunt fidem, quatenus unumquemmque hominem faciunt regulam suae fidei, quod alibi a nobis impugnatum est.
3. Assertio catholica:. preceptum fiei ecplicite non omnes eque obl gat. — Sit ergo certum non omnes fideles teneri aequaliter ad explicitam notitiam fidei habendam. Hoc patet primo, quia nullibi in Seriptura talis obligatio imponitur omnibus fidelibus, sed solum illa quam in superioribus esplicuimus, ut ex locis ibidem allegatis constat. Secundo, idem probatur, quia non omnia membra Ecclesiae sunt aequalia, ut dixit Paulus, ad Rom. 12: Non omnia membra eundem actum habent. Nam si totum (inquit) corpus esset oculus, ubi essct auditus ? ac si diceret non omnia membra Ecclesiae obligari ad aequaliter videndum; ergo neque omnes obligantur ad aequalem fidei notiam. Tertio, hinc dixit Augustinus, contra Epistolam Fundamenti, c. 4: Turbam fidelium non intelligendi vivacitas, sed credendi simplicitas tutissimam facit ; et inlib. de Fide et Symbolo, c. 1, dicit in illo contineri illa quae satis sunt insipientibus et rudibus; quod etiam dixit Cyrillus Hierosoly mitanus, catech. 5, addens, et merito, non posse omnes fideles esse in Scripturis versatos. Est etiam apud scholasticos de hac veritate celebris doctrina Gregorii, in 2 Moral., cap. 25, circa illa verba Job 1 : Boces arabant, et asinge pascebantur juata eos ; ubi per boves dicit significari ministros Ecclesiae, per asinos vero communem plebem ; et ad ministros dicit pertinere perfectionem fidei et doctrinae, ad simplices vero fideles pasci ex eorum doctrina. Ratio denique est manifesta, quia communis plebs fidelium neque est capax pcrfectae intelligentiae mysteriorum fidei, neque per se potest Scripturam intelligere, aut ejus studio vacare. Unde ex contrario errore infinita confusio et dissensio inter ipsos fideles oriretur, ut in ipsis haereticis satis docuit exp rientia.
4. Ad quam fidei notitiam teneantur fideles laici eu precepto. — Ad fundamentum Calvini in n. 2. — Est ergo assertio Catholica, non obligari omnes credentes ad aequalem cognitionem rerum fidei; tt autem hanc assertionem magis in particulari breviter explicemus, distinguamus omnes credentes in duas classes, laicorum scilicet et clericorum. De laicis generaliter et sine distinctione dicimus, non obligari ad fidem magis explicitam quam in superioribus sectionibus explicata est, quia nec invenitur praeceptum eis impositum, unde haec obligatio oriatur, neque etiam ratione ofticit vel muners ad hoc tenentur, quia cura rerum supernaturalium ad eos non pertinet; inter ea vero quae supernaturalia sunt, maxime computatur doctrina fidei, ejusque declaratio aut defensio; ei ideo in his quae pertinent ad perfectam intelligentiam mysteriorum fidei, potius tenentur laici implicite eredere quod Ecclesia credit, et ita suo muneri satisfaciunt. Et quamvis haec fides implicita aliquam ignorantiam includat, non tamen noxiam, quia non est de rebus necessariis ad justitiam, negue propterea illa fides inutilis est, ut objiciebat Calvinus, quia et praeservat a periculis errorum, et subjicit mentem proximae fidei regulae nobis traditae, quae est in Eeclesia.
5. Ad quam fidei notitiam habendam teneantur ecclesiastici. — De altera vero parte fidelium, generaliter dicendum est ecclesiasticum ordinem obligari ad majorem magisque explicitam cognitionem rerum fidei. lta docent Scholastici in tertio; distinctione vigesima quinta, et divus Thomas 2. 2, quaestione 2, artic. 6, et latius in additionibus ad tertiam partem, quaestione trigesima sexta, artic. 2; et probari potest ex illo Malachiae 2: Labia sacerdotis custodunt scientium, et legem Dei requirent de ore ejus; et Ezechiel. 44: psi docebunt, etc. Et ideo in sacerdotibus peculiariter reprehenditur et aggravatur ignorantia, Jerem. 2: Sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus, et tenentes legem nescierunt me. Unde Symmachus Papa, in epistola ad Laurentium, Mediolanensem Episcopum, sic inquit : Filissimus reputandus est si non pracedat scientia et sanctitate, qui honore preestantior est. Et habetur capite Filissimus, prima, quaest. 1. Ilem docet Gregorius in citato loco, et libro primo Pastoralis, cap. 1. Ratio vero clara est, quia ad ecclesiasticos pertinet docere laicos, et illuminare illos de rebus fidei; ergo ad majorem cognitionem earum tenentur. Deinde quod Petrus ait, 1 Canon., c. 3: Parati rationem reddere ejus, que in nobis est fidei, maxime pertinet ad ecclesiasticum statum ; ad id autem necessaria est major doctrina, ut per se est manifestum : ergo, etc.
6. An obligatio sciendi mysteria fidei sit equalis in omnibus ecclesiasticis. — Quae obligatio sit in sacerdotibus simplicibus.—GQuee in parochis.—eStalim vero occurrit inquirendum, an haec obligatio sit aequalis in omnibus ecclesiasticis, vel quomodo sit accommodanda vel distribuenda. Ad hoc breviter cum divo Thoma supra respondetur, non esse aequalem hanc obligationem in omnibus, quia non omncs habent aequale munus. Distipgui ergo potest status in tres gradus. Primus est simplicium clericorum usque ad sacerdotes, qui dicuntur simplices, quia curam animarum non habent, secundus parochorum ; iertius episcoporum. De simplicibus sacerdotibus regula est, non teneri ad fidem magis explicitam, quaxm sit aliorum fidelium, his tamen exceptis quae ad suum munus obeundum, utique ad conficiendum sacramentum, et similia, pertinent. lta D. Thomas supra. Et ratio est, quia neque ex vi fidei invenitur speciale praeceptum illis impositum ; ex vi autem muneris satis est, ut eam cognitionem habeant, quae ad suum munus recte exequendum est necessaria: haec enim obligatio quasi naturalis est, et major non est imposita. Secundo, de parochis dicendum est majorem quidem cognitionem in eis postulari, tamen ex eadem radice et proportione ; nam, ut D. Thomas supra dicit, habent potestatem, non tantum in corpus Christi verum, sed etiam in corpus Christi mysticum. Et ratione hujus posterioris potestatis habent etiam majorem obligationem, quia tenentur quoad doctrinam pascere gregem suum, et quoad mores tenentur etiam sacramentum confessionis ministrare, et ex utroque capite tenentur ad majorem doctrinam et cognitionem : nam, ut dicitur Matth. 15: Sà cecus ceco ducatum praestet, ambo in foveam cadent. De qua re videri possunt Capitula de ipsis sacerdotibus, distinctione 38; et cap. Omnes utriusque semus, de Poenitentiis et remissionibus.
7. In episcopis major scientia mysteriorum fidei et morum requiritur. — Tandem episcopi obligantur sine dubio ad majorem cognitionem rerum fidei et morum, ita ut per se possint et difficultates communes intelligere, et fidem defendere, si opus sit. Unde de episcopo dicitur a Paulo ad Titum primo : Oportet episcopum esse justum, amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem , ut possit ex kortari, et eos quà contradicunt arguere. Et ita etiam docent communiter sacri canones, ut apud Gratianum videri potest, distinctione vigesima tertia, trigesima sexta, et trigesima octava; eet septimam Synodum, sessione ultima, capit. secundo; et Concilium Toletanum undecimum, in principio; et Concilium Lateranense sub Alexandro IlII; habetur in capite Cum in cunctis, De electione, et in Concilio Lateranensi, sub Leone X, sessione nona ; ac denique in Tridentino , sessione septima, capite primo, et sessione vigesima secunda , capit. secundo de Reformatione. Ratio vero est, quia episcopi succedunt Apostolis, quibus maxime dictum est : Docete omnes gentes; item quia hac ratione ad epigcopos pertinet defendere fidem, et habere etiam suffragium in Conciliis, in quibus de rebus fidei definiendis tractatur. Denique quia necessarium fuit in Ecclesia esse aliquos, ad quos ex officio pertineat exacta quaedam cognitio rerum fidei, ut possit sine errore conservari; ergo maxime hoc pertinet ad gradum episcoporum. Dices satis esse ut episcopi, per se, vel per aiios, possint hoc munus supplere; ergo in rigore non obligantur ad tantam cognitionem rerum fidei. Respondetur hoc adjutorium esse per accidens; ipsi autem per se obligantur, et quamvis interdum possint excusari propter occurrentes causas, vel rationes, ab illa perfectione doctrinae quae per se loquendo necessaria est, non tamen ab illa cognitione quae sufficiens sit, juxta locorum et temporum opportunitates, ad suum munus digne implendum; de qua re, Deo dante, in opere de Ordine dicendum erit. Nam ex discursu facto constat verum esse, quod supra dixi, hanc obligationnem non esse propriam fidei, sed justitiae, seu officii.