Text List

Disputatio 14

Disputatio 14

De praecepto actus exterioris fidei

DISPUTATIO XIV. DE PRAECEPTO ACTUS EXTERIORIS FIDEI.

Diximus in superioribus actum fidei esse duplicem , internum videlicet et externum. Prior consistit in actu credendi, posterior vero in actu confitendi fidem, et de utroque potest interdum esse obligatio ; et ideo, postquam dictum est de interna obligatione, de externa dicendum superest, in qua tria distingui possunt, scilicet, confiteri fidem, negare fidem, et, quod inter illa medium est, occultare fidem, et de his tribus suo ordine dicemus. Quamvis vero affirmatio sit prior negatione, quia tamen praeceptum prohibens negationem fidei facilius est, et ab illius cognitione aliquo modo pendet intelligentia praecept affirmativi, ideo ab illo negativo initium sumemus.

Sectio 1

Utrum negare fidem semper sit prohibitum et intrinsece malum

SECTIO 1. Utrum negare fidem semper sit prohibitum et intrinsece malum.

1. Error Elesaitarum, et Priscillianistawn. — Quidam antiqui haeretici, dicti Elesaitae, dixerunt esse licitum negare Christum in tormentis, dummodo corde retineatur. Ita refert Eusebius, 1. 6 Histor., c. 28, alias 31 E possunt etiam pro ista haeresi citari Priscillianistae, qui, teste Augustino, lib. de Haeresib., in 70, dixerunt posse aliquem occultare suum errorem etiam pejerando; inde enim consequi videtur idem fuisse dicturos de vera fide; in quo errore alii etiam fuerunt, ut retuli, et impugnavi, lib. 3 de Juramento, cap. 2. Fundamentum hujus erroris esse potuit, quia fides in corde consummatur, et per internum actum satisfit Deo: exterior autem solum esse potest propter homines; ad illos autem non obligatur homo cum tanto periculo, ut teneatur tormenta sustinere, et perdere vitam, ne illos decipiat negando fidem; unde fortasse is haeretici consequenter dicerent mendacium non esse malum, quando ad vitandum grave damnum est necessarium, vel etiam possent excusare ibi mendacium per amphibologiam, dicendo hominem sic interrogatum non teneri secreta cordis sui manifestare ; et ideo in tali negatione subintelligi hanc particulam, ita ut tenear manifestare, sicut reus qui fecit delictum, et a judice non juridice interrogatur, sine mendacio negat se fecisse, subintelligendo : 7ta ut tibi dicere tenear.

2. Assertio de fide : Nunquam licet fidem negare ob quaevis tormenta. — Nihilominus fides catholica docet semper esse prohibitum negare fidem, etiam propter tormenta, vel quaecumque nocumenta. Probatur primo ex verbis Christi Domini, Matthaei 10: Qui negaverit me coram hominibus , negabo et ego eum coram. Paítre meo ; et in eodem sensu dixit Lucae nono : Qui vcluerit animam suamn salvum facere perdet eam ; ei addit : Qui erubuerit me coram hominibus, erubescam et ego ewmn, etc. Unde Paulus, secun la ad Timoth. secundo : S? negacerimus ewn, et ipse uega. bit nos ; et ideo dixit ad Romanos vigesimo: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem; ubi nomine oris omne signum externum intelligendum est, ut infra dicemus. Unde optime confirmatur haec veritas ex facto Machabaeorum, qui mortem sustinuerunt ne suam tidem negarent ; quod si id fuit necessarium in lege veteri, profecto multo magis in nova. Unde etiam intelligimus hoc non esse malum, quia specialiter prohibitum in lege nova, sed potius per se, ac semper fuisse prohibitum, supposita fidei veritate.

3. Probatur assertio ec commumi usu Ecclesice. — Secundo hanc veritatem confirmat communis consensus, et antiqua traditio Ecclesiae, quae hoc delictum semper reputavit magnum, et ita illud punivit, ut constat ex canone sexagesimo primo Apostolorum, ubi specialiter loquitur de clericis fidem negantibus. Sed de omnibus fidelibus loquitur Concilium Nicaenum, canon. 10, 11 et 12; et Concilium Anciranum fere totum est de hac re; eet Concilium Eliberitanum, canone 1 et 2; deque ipso Summo Pontifice habemus optimum exemplum in Marecellino, qui, cum cex humana fragilitate fidem in tormentis negasset, Concilium coegit, in quo et delictum suum cognovit, poenaeque se subjecit,ut habetur in primo tomo Conciliorum, et refert Nicolaus Papa, in cap. Nunc autem, distinct. ?1.

4. Ex auctoritate Patrum.—Tertio, docent hanc veritatem sancti Patres; Augustinus, de Fide et symbolo, capite primo : Fides officium a nobis eaigit et cord s et linguee ; et libro Contra mendacium, cap. 6, dicit esse perniciosissimum negare fidem ; et tractatu 66 in Joannem, inquit : Quanta cita est confiteri Christum, tanta mors est negare Christum ; et in tractatu centesimo decimo tertio, optime declarat non solum negare Christum, illum qui negat ipsum esse Deum aut Messiam, vel quid simile, sed etiam eum qui negat se esse Christianum ; nam Petrus solum negavit se esse discipulum Christi, et nihilominus illi praedixit Christus : Ter me negabis, quia qui negat se discipulum, negat magistrum, quia correlativa sunt, et ita ex hoc facto Petri obiter etiam confirmatur catholica veritas. Eamdem veritatem contra dictum errorem docuit Origenes, citatus ab Eusebio cum illo consentiente in citato loco; sic etiam Nazianzenus, oratione quadragesima tertia in nonam Dominicam, dixit in fide non esse utroque poplite claudicandum. Optime vero et frequenter hanc veritatem inculcat Cyprianus, epistola 10 ad Clerum, et 11 ad Martyres, et 12 ad Plebem, nbi peccatum negandi fidem summum ac gravissimum appellat; et in epistola 72 ad Stephanum inquit : Quid majus possit esse delictum, aut que macula deterior, quam adversus Christum stave? et in epistola trigesima, quae est cleri Homani ad eumdem Cyprianum, dicitur hoc esse ingens et immensum delictum.

5. Probatur ultimo ratione. — Probatur ultimo ratione, quia negatio fidei exterior vel fit ex animo interiori relinquendi internam fidem et confitendi illam esse falsam, et sic est proprissima infidelitas, de cujus malitia infra dicendum est, quia potissime in actu interiori consistit : vel fit animo ficto, et sic etiam est per se mala, et ideo semper et pro semper est prohibita : nunquam ergo licet; et imprimis si id fiat propria sponte, sive cum interrogatione, sive absque illa, nullam habet vel apparentem excusationem, ut a fortiori ex dicendis patebit ; si vero fiat pet externam coactionem, quantumvis acerba sit, non sufficit ad excusandum. Ratio est, quia tafis coactio ex parte subjecti seu operantis non aufert hbertatem sufficientem ad peccandum, vel servandum praeceptum, ut constat ex 1. 2, quaest. 6, art. 5; ergo ex hac parte non excusat. Deinde ab objecto non aufert deformitatem, quia est illi ita intrinseca, ut sit ab illo inseparabilis : ergo semper talis negatio mala est et prohibita, etiamsi propter vitanda quaecumque mala poenae fiat.

6. Quae malitia sit in hoc peccato. — Quod si interrogetur quae sit haec malitia, respondetur imprimis esse malitia mendacii, quae ita est inseparabilis, ut propter nullam causam mentiri liceat, ut late ostendit Augustnus, libro contra Mendacium, capite vigesimo. Neque potest excusari a mendacio talis responsio propter amphibologiam per verba subintellecta, quod non teneor respondere, quia revera teneor ; nam, ut infra ostendam, in tali casu etiam occultare veritatem malum est; ergo signum est intervenire obligationem manifestandi veritatem. Deinde talis obligatio non recte comparatur cum obiigatione rei ad respondendum judici interroganti; nam in judicio obligatio respicit jus ipsius superioris, vel judicis interrogantis, et ideo si ille non habet potestatem interrogandi, nec reus habet obligationem respondendi. At vero in praesenti haec obligatio non fundatur in potestate tyranni interrogantis. sed in Jure ipsius Dei, de cujus fide et veritate interrogatur Christianus, ideoque, quamvis non juridice, sed tyrannice interrogetur, sive a proprio rege, sive a quocumque alio, tenetur sincere et proprie veritatem fateri, et ideo semper est mendacium in illo articulo fidem negare : unde etiam fit ut sit mendacium valde perniciosum, tum quia est contra ipsum divinum honorem, tum etiam quia est contumeliosum christianae religioni et Ecclesiae Christi, et ideo tale mendacium gravissimum peccatum est.

1. Quale peccatum sit negare fidem in actu externo. —Sed quaeret ulterius aliquis contra quam virtutem sit hoc peccatum; videtur enim esse contra religionem , quatenus est contra honorem Dei, vel contra charitatem, vel contra justitiam legalem Ecclesiae debitam, quatenus est ipsi Ecclesiae injuriosum, vel contra fortitudinem, quatenus propter humanum timorem honestas relinquitur; non autem videtur esse contra fidem, cum ipsa semper retineatur corde, ut supponimus; in contrarium vero est, quia hoc praeceptum, de quo tractamus, est proprium virtutis fidei; ergo violatio ejus erit contraria fidei, et non aliis virtutibus. Respondeo ad virtutem fidei duo officia pertinere, scilicet credere, et confiteri fidem, et in utroque inveniri propriam honestatem pertinentem ad virtutem fidei, ex ea parte, qua spectat ad piam voluntatis affectionem ; quod de actu credendi manifestum est, et ad praesens non spectat. De actu vero confitendi fidem probatur, quia excellentia divinae veritatis non solum a nobis postulat ut ita sentiamus, sicut ille dixit, sed etiam ut ita loquamur, juxta illud Psalmi, centesmmi trigesimi quinti : Craedidi, propter quod locutus sum , ct primae ad Corinthios quarto : Credimus, propter quod et loguipam. Et ita confessio fidei, quasi secundario et consequenter nititur in eadem divina veritate, quia est significativa veritatis a Deo revelatae ; ct ideo talis actus propriam et specialem habet honestatem distinctam ab honestate religionis, charitatis aut fortitudinis, quamvis talis actus possit etiam fieri ex motivis illarum virtutum. Sic ergo praeceptum hoc, quatenus est de confessione fidei, est proprium hujus virtutis, et consequenter negatio, illi eontraria, est etiam per se et proprie conitra virtutem fidei, quoad actum secundarium ejus, ut sic dicam, et ideo non est necesse ut per talem actum perdatur interna fides; neque etiam repugnat quod tale peccatum possit esse contra alias virtutes; nam saepe idem actus habet plures malitias juxta diversas circumstantias : una autem solet esse primaria, quae repugnat objecto magis proprie virtutis, et talis est in praesenti actu malitia confessioni contraria.

8. Negatio fidei explicita est, vel implicita. — Explicita negatio per verba fit, vel etiam per facta. — Tertio, interrogari potest quibus modis haec negatio contingat, ita ut sit fidei contraria. Respondeo varios esse modos, qui varie etiam subdistingui possunt. Primo enim quaedam esse potest negatio explicita, de qua nunc tractamus; alia est implicita et quasi indirecta, quae magis pertinet ad illicitam occultationem fidei, de qua infra dicturi sumus. Secundo, haec negatio fieri potest vel per verba, et tunc est maxime clara, et directa. quam nunc exponimus; potest etiam fieri et rebus et factis, quatenus etiam signis, in rebus vel factis consistentibus, solemus mentem nostram explicare ; sed quia res et facta non sunt signa tam expressa, nec ita ex instituto ad solum significandum imposita, sicut verba, ideo illa negatio obscurior est, et peculiarem habet difficultatem, et ideo de illa proprias sectiones instituemus.

9. Negatio fidei per verba interdum fit negativis modis.— Negat fidem qui negat se esse Christianum. — Tertio, potest dividi modus negandi fidem verbis in mere negativum et affirmativum. Prior committitur multis et variis modis : primo, negando Christum vel esse Messiam, vel esse Deum, vel aliud simile mysterium sive ad Deum, sive ad Christum pertinens, et sive in particulari, sive in generali negando veritatem fidei Christianae ; nam haec omnia sunt manifeste contraria confessioni fidei. Secundo etiam committitur hoc crimen, negando certitudinem fidei aliquo ex dictis modis, vel ostendendo dubitationem circa illam. Ratio est supra facta, quia, ablata certitudine, aufertur vera ratio fidei Christianae, unde ejus confessio a nobis exigit ut omnem firmitatem in illius assensu ostendamus. Denique eodem modo negatur fides, quando homo negat se esse Christianum, ut supra cum Augustino, tract. 113 in Joan. dicere coepi : Debemus, inquit, adoertere non solum ab eo negari Christum , qui divit eum non esse Christum, sed ab eo etiam qui, cum sit, negat se esse Christianum. Et idem tradit Hieronymus super cap. 1 ad Titum, circa finem, et refertur in cap. Excistimat, 11, quaest. 3. Ilem habet Abulensis, Matth. 10, quaest. 130. Estque ratio clara, quia qui negat se esse Christianum, negat se credere in Christum; nam hoc est quod nomine Christiani significatur; ergo negat fidem Christi; et hac ratione Ecclesia merito ut martyres celebrat, qui, ne negarent se esse Christianos, vitam perdiderunt ; et e contrario illos judicat apostatas quoad externam actionem, qui tyranno interroganti an sint Christiani, negando respondent, praeterquam quod qui hoc negat, virtute confitetur se aliam religionem profiteri; quia alicujus religionis esse supponitur.

10. Nota. — Hoc autem ultimum limitant et merito Theologi moderni, ut intelligatur quando fidelis intuitu religionis interrogatur de christianitate, ita ut qui interrogat, perChristianum intelligat talis rei et religionis professorem ; nam contingit ut sub hoc nomine alia conditio personae intelligatur, ut, verbi gratia, in bello inter infideles et Christianos, infideles Christianorum nomine hostes suos intelligunt, nihil de religione curando; et inter Indos, ipsi per Christianos intelligunt peregrinos homines ad se venientes; ac denique saepe nomen Christiani accipitur ut nomen nationis, non religionis ; et tunc negare se esse Christianum, non est contra confessionem fidei, quia responsio intelligenda est ad mentem interrogants, et ideo perinde est ac si negaret se esse hostem, vel esse Lusitanum. Ita docent moderni expositores, ad quaest. 2 D. Thomae, art. 3; Azor., tomo 1 Institutionum moralium, 1. 8, cap. 27, quaest. 1 et2; Sanchez, libro 2 Decalog., cap. 4, num. 8, et alii. Addunt vero isti auctores in illa responsione committi saltem peccatum veniale officiosi mandacii. Dico tamen, si respondens sciat prudenter et recta intentione respondere, etiam posse mendacium excusare, quia cum in eo casu non intercedat divinus honor, et interrogans non habeat jus interrogandi, habet locum intelligentia supradicta , quod non tenetur se manifestare; et ita sentit Navar., lib. 5 Consiliorum, consilio 10, alias 15, numero 2, sub titulo de Haereticis.

11. Interdum vero fit modis affirmativis.— Negans se esse clericum vel religiosum, quamvis sit, non peccat contra fidem.—Alter modus, ad hanc partitionem pertinens, est affirmativus, videlicet quando affirmando unum, consequenter seu virtute negatur aliud, et hoc modo negat fidem qui, interrogatus an sit Turca vel Lutheranus, id audet affirmare; nam cum istae religiones aut sectae sint conrariae, qui unam affirmat, negat aliam, imo in illo actu plus malitiae esse videtur quam in mera negatione. Est enim duplex malitia: altera negationis verae fidei, altera superstitionis, prefitendo falsam fidem. Est autem hic adhibenda cum proportione limitatio supradicta, quod interrogatio fiat intuitu religionis, illius professorem sub illo nomine intelligendo; nam si accipiatur, ut nomen nationis, vel muneris, sive officii, aut aliquid hujusmodi, cessat negatio fidei propter rationem supra factam, quae hic facile cum proportione applicari potest : quod autem diximus de nomine Ohristiano, intelligendum etiam est de nominibus aequivalentibus, etiamsi fortasse ab haeretieis inventa sint, et in contumeliam Christianorum imposita, ut sunt hoc iempore nomen Papiste, Romaniste, Pontificii, et si miles; nam cum per has voces eadem res significetur, parum refert quod ab his vel illis, vel hac intentione, vel illa sint impositae; nam semper eadem res negatur, ac proinde eeque repugnat confessioni fidei. Ulterius vero observari oportet hoc esse intelligendum de nominibus, ut iia dicam, adaequatis religioni christianae, quia tunc negatio est totius religionis; non est autem idem, si interrogatio fiat sub aliquo nomine inadaequato, ut est nomen clerici, sacerdotis, religiosi, et ideo si sacerdos inter haereticos interrogetur an sit sacerdos, licet neget, non negat fidem, ut recte observavit Cajetanus, in Summa, verbo Habitus, quia potest esse Catholicus, etiamsi non sit sacerdos ; et ideo, licet fortasse venialiter mentiatur, nihilominus non erit fidei proditor ; imo, si sapiat, venialem culpam poterit etiam excusare modo supra dicto, ut expresse notavit Navar. Et idem est de nomine clerici aut religiosi. Item de quacumque actione, siue qua potest subsistere fides, ut si interrogetur sacerdos an sacrificaverit, vel soleat missam facere, quamvis neget, non negat fidem, et potest excusare mendacium modo dicto; et per haec poterit de similibus judicari.

12. Ultimo adverto D. Thomam 1. 2, queest. 13, art. 1, in corpore, et ad tertium, inter alios modos negandi fidem verbis, posuisse blasphemiam, quia vel formaliter vel virtute continet aliquid fzlsum de Deo, ut ihi notavit Cajetanus. Existimo tamen hoc esse potius materialiter intelligendum, quam formaliter, quod etiam sentiunt alii moderni expositores ibi, quia blasphemia formaliter est peccatum religioni contrarium ; et ideo de illa in hac materia nihil amplius dicam, sed videri pos- sunt quae dixi in tom. 1 de Religione, tract. 3,1. 1, a cap. 3, usque ad fin.

Sectio 2

Utrum detur praeceptum confessionis fidei, et quando obliget

SECTIO II. Utrum detur praeceptum confessionis fidei, et quando obliget.

1. Datur praeceptum de confessione fidei.— De substantia hujus praecepti nulla est difficultas ; certum est enim teneri fideles, ex divino praecepto, ad confitendam, vel (quod perinde est) ad ostendendam exterius fidem suam. Ita docet divus Thomas 2. 2., quaest 3, art. 2, et ibi expositores omnes, et reliqui Theologi in 3, dist. 95; Sylvest., Angel.. et alii Summistae, verbo Fides; Valentia, in 3 tom., disp. 1, quaest. 3, puncto 2; Azor, tom. 1 suarum Institutionum moralium, l. 8, c. 7; et Toletus, in Summa, l. 4, c. 2. Et probatur sufficienter verbis Pauli ad Roman. 10 : Corde creditur ad Justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, utique conservandam; nam interna fides est necessaria etiam ut medium ad obtinendam justitiam ; confessio autem fidei est necessaria ad eamdem justitiam conservandam, vel (quod perinde est) ad salutem aeternam consequendam, quae est necessitas praecepti. Ratio autem quae a D. Thoma insinuatur, est, quia illud cadit sub praeceptum, quod est necessarium ad finem charitatis Dei et proximi, juxta illud Pauli ad Titum, 1 cap.: Finis preecepti est charitas de corde puro, et fide non ficta; sed confessio fidei interdum est necessaria ad charitatem Dei et proximi, ut ex dicendis patebit ; ergo de illa datum est praeceptum.

2. Quaestionis difficultas exponitur. — Difficultas vero praecipua, quam etiam attigi 1. 6 Defensionis fidei, cap. 9, est in designando tempore pro quo obligat hoc praeceptum. Ad quam explicandam adverto imprimis hanc fidei confessionem fieri posse tum verbis, tum etiam rebus et actionibus externis, sicut de negatione fidei diximus; est enim eadem ratio, videlicet, quia non solum verbis, sed etiam rebus et actionibus mens manifestatur ; confitemur ergo fidem, quando symbolum fidei ore proferimus, et quando Christum exterius adoramus, vel missam audimus; item portando rosarium, vel aliquid simile fidem nostram ostendimus. Unde fit duplicem distingui posse confessionem fidei, materialem scilicet unam, alteram vero formalem; materialis est, quae fit intuitu alterius virtutis, re ipsa tamen et ex se continet externam significationem fidei internae, ut verbi gratia, sacrificare Deo, per se actus est religionis; quatenus vero a fideli fit ritu a Christo instituto, est quaedam professio Christi, et ita est confessio quaedam fidei, materialis tamen: formalis ergo confessio est, quando per se et ex directa intentione verbum, vel signum externum fit ad ostendendam fidem internam.

3. Pro quo tempore urgeat praeceptum coufassionis materialis. — Si ergo loquamur de confessione materiali, facile est tempora illius assignare: nam. quoties actus religionis ex obligatione exercendus est, toties occurrit necessitas confitendi fidem. Item quando occurrit necessitas docendi vel instruendi prosimum de mysteriis fidei, vel confortandi illum aut exhortandi nea fide deficiat, tunc consequenter est necessitas confitendi fidem, quia non possum alium docere, nisi ego fidem meam proferam, ut ex Augustino statim citando sumitur. Haec tamen non videntur sufficere ad explicandam propriam obligationem praecepti de quo tractamus, quia proprins actus ejus est formalis confessio; nam materialis ad alia praecepta pertinet, ut in priori exemplo illa necessitas spectat ad virtutem religionis ; in posteriori vero pertinet, vel ad virtutem charitatis proximi, seu misericordiae, ex qua teneor subvenire proximo in spirituali necessitate, vel ad justitiam, si ratione proprii officii teneor proxsimum docere, seu in fide instruere; superest ergo difficultas, quando, seu pro quo tempore obliget hoc praeceptum ad formalem fidei confessionem.

4. Pro quo tempore obliget preceptum coafessionis formalis fidei. — Subtractio diviui honoris triplem, et quee sit contra fidei confessionem. — In quo puncto D. Thomas, supra, et alii Doctores allegati duo tantum tempora hujus necessitatis assignant. Primum est, quando honor Deo debitus ab homine exigit confessionem fidei, quia desistendo ab illa, subtrah t Deo debitum honorem; hic articulus necessitais optime indicatur illis verbis Christi, Luc.9: Qui erubuerit me et meos sermones, ctc., nam erubescere aliquid minus esse videtur, quam negare: est ergo non confiteri, quando Christi honor periclitatur; et hoc etiam significavit aliis verbis: Qni non confitetur me coram hominibus, id est, consulens honori meo; et id exigit, non ut aliquid consilii, sed praecepti, ut ex aliis adjunctis verbis constat. Unde merito dixit Augustinus, in Psalm. 115: Non perfacte credunt, qui quod credunt nolunt logui ; et Chrysostomus, seuauctor imperfecti in Matth., homil. 25, inquit: IVon solum ile proditor est veritatis, qui transgrediens veritatem palam mendacium loquitur, sed etiam qui non libere veritatem pronunciat , quando oportet ; tempus autem hujus necessitatis communiter assignatur, quando fidelis publice et a tyranno de fide sua interrogatur, quia tunc est necesse confiteri, et debitum honorem Dec non subtrahere; de quo temporis articulo iterum in sectione sequenti dicendum occurret ; nunc solum adverto subtractionem diviui honoris quamdam esse meram negativam, quia, scilicet, non defero Deo honorem, cum possem; et haec non satis est ad inducendam praedictam necessitatem praecepti, quia non quoties possum, teneor exercere honorem circa Deum, ut per se constat. Alia est subtractio honoris contraria divino honori, quae contingit quando, ex eo quod nolo confiteri fidem apud infideles, diminuitur notabiliter existimatio de Deo, vel de fide et rcligione ejus ; nam tunc illud imputatur homini non contitenti fidem, tanquam subtrahenti contrarie honorem Deo. Potest etiam intelligi quaedam subtractio privativa, ut, verbi gratia, quando confitendo fidem, magnas honor et gloria Deo accresceret, qua privatur propter defectum confessionis meae fidei; et hoc multi putant sufficere, ut confesssio sit in praecepto pro il'o articulo, etiamsi ex carentia confessionis antiquus honor, quem jam Deus habebat apud illos homines, non diminuatur; sed de hoc non potest alia regula certa tradi, nisi obligatio charitatis Dei; illa enim sola potest tunc obligare, et raro, ut existimo, obligabit, nisi vel ob necessitatem proximorum, vel quia fama (ut sic dicam) seu existimatio de Deo simul diminuitur.

5. Alius articulus necessitatis, pro quo viget confessionis fidei preceptum. — Alius articulus necessitatis a D. Thoma positus, est utilitas proximi, quae tanta esse debet, ut moralis necessitas censeatur, qualis est si mea confessio necessaria reputetur, ne alii fideles inconstantes sint, eta fide deficiant, vel fortasse quia exemplo meae confessionis alii infideles excitabuntur, et convertentur ad fidem, vel denique quia alii fideles indigent mea confessione, ut instruantur et doceantur in fide, quos fere casus posuit Augustinus, serm. 181 de Tempore, et illos postea ad hoc reducit, ut mea confessio necessaria sit propter Ecclesiae unitatem ; et ideo dixit in libro de Fide et Symbolo, in principio: XSalvi esse uon possuwnus, nisi et nos ad salutem promimorum etiam ore profiteamur fidem ; quando vero in particulari tantasit utilitas, vel necessitas proximi, ut praecisam obligationem inducat, arbitrio prudentis judicandum est, nam regula omnino certa assignari non potest ; communiter tamen censetur haec necessitas urgere, quando fideles publice a tyranno interrogantur ; quam regulam tractabo commodius sectione sequenti.

6. Adhuc vero superest difficultas, quia obligat:o confitendi fidem in dictis casibus non pertinet ad fidem, sed ad cbharitatem Dei vel proximi, ut es declaratione illorum casuum manifeste constat; hic autem inquirimus tempus pro quo ipsummet praeceptum fidei obligat. Et explicatur amplius : nam illae cecasiones confitendi fidem, tantum evenire solent per accidens ex persecutione tyranni, vel ex infirmitate aut ignorantia proximorum , ut communiter Doctores explicani; at confessio fidei per se necessaria est ad perfectionem, et honestatem quasi substantialem vitae Chrisuanase, ut satis significavit Paulus in dicto loco ad Roman. 10; ergo habere debet suum tempus pro quo per se et ah intrinseco obliget sine alio accilentario eventu.

7. Assignatur tempus quando preceptum confessionis fidei obligat per se. — Nota. — Propter hoe addendum censeo, primum tempus, in quo per se obligat hoc praeceptum, esse tempus recipiendi baptismum ; nam inter alia, propter quae illud sacramentum fuit institutum, unum et ex praecipuis est, ut sit professio exterior fidei, quae idem valet, vel quid majus est quam confessio fidei. Qui autem ante aetatem adultam baptismum receperunt, quia jam non possunt per illum tanquam per proprium actum ostendere fidem suam (non enim possunt illum iterum recipere), tenebuntur profecto, per se loquendo, aliis actibus exterioribus fidem suam. et professionem ejus, quam in baptismo receperunt potius quam fecerant, aliquibus signis exterioribus ostendere, quam primum moraliter possint ; imo existimo hoc fieri debere aliquibus temporibus in discursu vitae, ita ut unusquisque aliis fidelibus, inter quos vivit, catholicum et fidelem se ostendat. Quia vero, exercendo alios actus exteriores religionis Catholicae, haec demonstratio et exterior sienificatio sufficienter fii, ideo ordinarie, et per se loquendo, non occurrit occasio in qua specialiter obliget illa formalis confessio fidei propter in'ernam fidem ostendendam ; saepe enim contingit in praceptis affirmativis, ut ocvasio exercendi unum ex obligatione ces- set, quia per observationem alterius praecepti cessat necessitas, in qua alterum obligare poterat; et ob hanc fortasse causam auctores non assignant tempus bujus necessitatis, nisi in ilis occasionibus extraordinariis, et quasi accidentariis. In quibus etiam addo posse obligationem pertinere ad proprium fidei praeceptum, vel ex parte Dei, si honor ejus, in quantum est fidei auctor et assertor, periclitetur; ut s propter defectum confessionis fidei, rehgio Christiana falsa existimari possit, vel auctorem ejus falsum dixisse; vel etiam ex parte ipsiusmet hominis, si propter non confitendam fidem nimio timori locum daret, et se exponeret periculo vel deficiendi a fide, vel ostendendi inconstantiam in illa. In his enim et similibus casibus, ipsamet fides et pia affectio obbgare potuerunt ad ejusdem confessionem. Et haec sunt quae, stando in jure divino, de tempore hujus obligatioris dicere possumus. Ex jure vero ecclesiastico, introducta est obligatio peculia:;s confitendi fidem certis temporibus, et juxta praescriptam formam in proprio quodam motu Pii IV, juxta ea quae praecepta erant in Concilio Tridentino, sess. 24 et 25 de Reformat. De hac vero obligatione nihil in praesenti dicere necesse est; pertinet enim ad alios peculiares casus de iis qui beneficium recipiunt, vel ad episcopatum, praelationem, magisterium, vel alium similem gradum promoventur; qui autem plura de illa videre desideraverit, legat Sanches, in novissimo opere morali super Decalogum, lib. 2, cap. 15, et Garciam, de Dencet.. pari. 3. c. 3.

Sectio 3

Utrum occultare fidem sit prohibitum, aut permissum, vel interdum necessarium

SECTIO III Utrum occultare fidem sit prohibitum, aut permissum, vel interdum necessarium.

1. Occultatio fidei medium quid est inter confessionem et negationem fidei; nam qui occultat veritatem, nec mentitur, nec verum dicit: potest autem haec occultatio intelligi quasi mere negative, qualis esse potest in quocumque tempore, etiam quando non occurrit occasio confitendi fidem; et de hac nulla est quaestio, quia non solum permissa, sed etiam humano modo necessaria est, quia non potest homo semper esse in actuali suae fidei professione: quotiescumque autem a professione cessat, potest dici occultare fidem suam illo modo; alio ergo modo occultatio suinitur quasi positive, vel physice, vel moraiiter loquendo, et potest etiam dici oc-ultatio tormalis, quia nimirum occurrente morali occasione confitendi filem, homo non vult ea uti, vel fugit illam, et de hac in praesenti tractamus.

2. Aliquando prohibitum est occultare fidem. — Aliguando cero non est malum. — Nonnunquam necessar iumn, et quando. — De occultatione igitur fidei sic intellecta, tria videntur certa et clara. Primum est, aliquando esse prohibitum : hoc convincitur ex dictis in sectione praecedenti ; nam occul'are fidem et confiteri fidem, ad minimum sunt privative opposita, tanquam actio et omissio; ergo quoties confessio praecipitur, occultatio prohibetur; sed ostensum est confessionem saepe praecipi; ergo tunc occultatio prohibetur. Secundum est, occultationem hanc non semper esse malam vel prohibitam, sed esse posse licitam, et honestam. Probatur, quia non prohibetur ex vi praecepti negativi, cum ipsa sit quaedam negatio. seu privatio, vel omissio, sed prohibetur consequenter ex vi praecepti affirmativi; sed praeceptum affirmativum non obligat pro semper, ut dictum est; ergo neque occultatio fidei est semper, et pro semper prohibita. Tertio, certium est aliquando non solum esse melius, sed etiam esse posse necessarium, seu obligatorium, occultare fidem suam. videlicet, quando 1d fieri potest sine scandalo, et sine injuria Dei aut fidei, et aliunde, ex manifestatione propriae fidei, utiltas proximorum non speratur; tunc enim, regulariter loquendo, consilium erit non se prodere; quod si vita periclitetur, et persona sit ad aliorum commodumi necessaria, illud erit necessarium. Ita sumitur ex Divo Thoma, dict. art. 2, a13; Sylvestro et Angelo, verbo Fides, qui dicunt interdum esse reprehensihile se prodere. Toletus autem, lib. 4, cap. 2, dicit esse temerariurmn. Et ratio est, quia non debet quis exponere vitam suam periculo sine magna causa utilitatis spiritualis, vel proprias, vel proximorum, vel divini honoris. ftem saepe accidere potest, ut aliquis se exponat periculo negandi fidem, et ideo non facile se debet ofierre ad confitendam fidem, quando periculum imminet, nisi necessitas cogat; et ita consulit Cyprianus, epistola 38; et Nicolaus Papa, in capite Sciscitaris, septima, quaestione prima, et favet Concilium Eliberitanum, canone 6, ubi, qui ultro irritat infideles frangendo idola, vel aliquid simile faciendo, dicitur non esse ascribenidus in numero martyrum, si occida- tur, quia neque Evangelium (inquit) hoc docet, neque Apostoli hoc fecerunt; imo, prima ad Corinth. 10, ait Paulus: Sine offensione estote Judaeis et Gentibus ; de quo canone videri potest Ferdinandus Mendoza, libro 3 in illud Concilium, a capite 85, usque ad 50, ubi erudite materiam prosequitur.

3. Primum dubium, an quoties quis iaterrogatur de sua fide, teneatur ceam palam profiteri. — Rationes dubitandi pro parte negante. — His ergo existentibus certis, duo supersunt dubia. Primum est, an quotes aliquis interrogatur de sua fide, an Christianus sit, eo ipso teneatur palam confiteri fidem. Et ratio dubitandi est, quia ante interrogationem non tenetur quis se prodere, vel fidem confiteri, ut est per se clarum, regulariter loquendo; ergo neque post interrogationem tenetur. Probatur consequentia, quia interrogatio non poterit inducere obligationem, etiamsi sit a tyranno, vel malo principe, quia non habet auctoritatem praecipiendi confessionem fidei. Secundo, quia potest aliquis subterfugere, utendo verbis ambiguis, seu artificiosis; ergo tunc non peccabit. Probatur consequentia, quia neque negat fidem, neque mentitur, et quamvis fortasse interrogans decipiatur, non ideo tribuitur culpa respondenti, quia ipse non facit neque intendit deceptionem, sed permittit illam, quod saepe licitum est. Tertio, videtur hoc posse probari exemplo Christi et Sanctorum; nam interrogati saepe tacuerunt; ergo id etiam nobis licet.

4. Resolutio dubii. — Nihilominus communis sententia est teneri fidelem ad con-, fitendam fidem, quando a tyranno infideli interrogatur de illa, quia illud videtur tempus majoris necessitatis, quod potest occurrere ad confitendam fidem. Ita dovet D. Thomas 2. 2, quaest. 3, art. 2, et sequuntur auctores supra citati, et sumitur ex illis Christi verbis, Matth. 10, et Luc. 9 : Qui me erubuerit coram hominibus , ut supra illa ponderavimus; item sumitur ex Chysostomo et Cypriano , locis supra allegatis, et ex capitulo Zaistimant, et capit. JVolite timere, 11, quaest. 3; et in capitulo Quisquis, eadem causa et quaestione, haec ex Augustino verba referuntur : Quoui metu potestalis veritatem occultat, iram Dà super se prococat, quia magis timet hominem quam Deum; et Isidor., l. 2 de Summo bono seu Sententiarum, c. 2, ait: Sicut nilhül proficit fides que ore tenetur, et corde non creditur, ita nihil est profutura fides que corde tenetur, si ore non proferatur.

5. Varie opiniones proponuntur. — In explicanda autem hac veritate, nonnnulla dissensio inter auctores esse videtur: quidam enim indistincte illam docent, ut D. Thomas, dicto art. 2, ubi Aragon. hem Sylvester et Angelus, et alii Summistae. Alii vero, ut Valent. 2. 2, disp. 1, q. 3, punet. 1, et Sanchez, l. 2 Decal., c. 4, distinguendum putant inter personam interrogantem, publicam vel privatam; quia quando persona est publica, id est habens publicam potestatem, vel illam usurpans, ut tyrannus, tunc resultat obligatio respondendi, quia publice agitur de honore fidei; secus vero esse dicunt quando persona est privata, quia tunc potest fidelis respondere: Quid tua interest? vel se nolle de illa re tractare; in hoc enim neque fidei suae, neque honori divino derogare videtur: cur ergo non licebit? Alii etiam de tyranno distinguunt, an publice vel privatim interroget ; nam ratio facta procedit, quando interrogatio publice fit; cessare autem videtur, quando fit privatim, etiamsi persona interrogans publica sit; et ita procedit tunc ratio in posteriori membro facta; imo etiam de persona publica posset distingui an sit superior, ut rex vel princeps proprius, vel extranea persona; nam respectu hujus videtur esse minor obligatio. Alii praeterea distinguunt etiam in persona privata; nam si sit vulgaris, seu vilis, procedit quod dictum est; si autem sit persona gravis, videtur urgere necessitas contitendi fidem, quia respectu talis personae videtur esse gravis injuria, quae Deo vel religioni Christianae fit, ostendendo timorem in confitendo fidem.

6. Expenditur clarius resolutio. — Hae vero distinctiones materiales quidem sunt ad explicandam circumstantiam temporis, pro quo obligat praeceptum confitendi fidem, et consequenter fit prava occultatio fidei; nam haec obligatio non nascitur ex qualitate vel potestate personae rogantis, sed ex occasione, in qua non potest occultari fides sine gravi diminutione divini honoris, aut detrimento spirituali proximorum, ut ex dictis sectione superiori constat. Et ideo parum refert quod rogans sit proprius rex, vel extraneus, cum obligatio ex jurisdictione rogantis non oriatur. Et ob eamdem causam nihil obstabit, quod persona rogantis sit privata ; nam si rogatio sit publica, poterunt eadem incommoda sequi, non confitendo fidem in tali articulo; et simili modo, quamvis rogatio privata sit, atque etiam persona rogans, si tamen illa sit gravis, et possit multum fidei prodesse vel nocere, ad dictam obligationem sufficiet. Igitur omnes praed:ctae distinctiones eo tendunt, ut juxta illas circumstantiae omnes considerentur ad ferendum prudens judicium de necessitate legitimae responsionis, et aptae confessionis fidei, propter debitum Dei honorem, et Christianae religionis. Quia vero quando tyrannus puhlica potestate et publice rogat, certa est necessitas, moraliter lognendo, ideo de illa potissimum loquuntur auctores; in reliquis autem casibus, sunt circumstantiae ponderandae, ut dixi, et praesertim necessarium est ut persona nominatim, ut sic dicam, et in particulari rogetur ; nam si tantum in generali proponatur, ut: Si quis est fidelis se prodat, cum multi adsint occulti, nemo proprie interrogatur, et . regulariter loquendo, nullus tenetur tunc se prodere, ut notavit Tabiena, verbo Fides, referens ita accidisse et judicatum esse in facti contingentia, in quo, ut insinuavit D. Thomas, Joan.10, lect. 3, etiam est considerandum an rogans id faciat in odium fidei, vel tantum in odium personae, ut inimicum detegat; in hoc enim posteriori casu cessat obligatio respondendi, ut per se constat.

1. Satisfit rationibus dulitandi in n. 3. — Ad primam. — Ad secundam. — Ad tertiam.— Neque contra hane resolutionem obstant rationes dubitandi; ad primam enim respondetur negando consequentiam, quia facta interrogatione obligatio non oritur ex jurisdictione, vel potestate interrogantis, sed ex eo quod per talem occasionem consummatur (us sic dicam) articulus necessitatis, pro quo praeceptum confessionis obligat, ut declaratum est. Ad scecundam dicitur, eiiamsi in generali loquendo verum sit, licitum interdum esse permittere ut alius ex mea responsione ambigua fallatur, tamen, quando inde resultat scandalum, aut contumelia fidei et religionis, i'lud fieri malum et prohibitum ex illa circumstantia, et praesertim quia tunc homo praebet specimen ita timendi tyrannum, ut illi obediat, ut recte dicitur in epistola cleri Romani ad Cyprianum, quae est trigesima: Zoc ipso (inquiunt) paruit, quod videri voluit paruisse. Ad ultimam respondetur rem esse non physice sed moraliter spectandam ; nam si quis tacendo videtur contemnere tyrannum, aut in sua file esse constans, illa est virtualis confessio et responsio, et ita accidebat in exemplis quae ibi referuntur.

2. Secundum dubium : an tempore persecutionis liceat fideli fugere. — Tertulliani rationes pro parte negante. — Alterum dubium ad hunc locum spectans, est an tempore per- secutionis liceat fideli fugere, ne interrogetur, et fidem confiteri compellatur. Tertullianus enim librum scripsit de Fuga in persecutione, in quo probare nixus est non esse licitum fugere in illa occasione ; quod probat, quia talis persecutio non fit sine divina ordinatione aut permissione ; non est autem homini licitum contra divinam providentiam niti. Et confirmari hoc potest exemplo Apostolorum ; nam culpa ills tribuitur, qnod fugerunt quando Christi hostes illum persequebantur ; et in casu illo quadraginta Martyrum, unus, qui aufugit, eo ipso inconstans in fide reputatus est; ergo idem dicendum est de quocumque fugiente tempore persecutionis.

9. Resolutio dulii affirmativa. — Ratio precipua res lutionis. — Nihilominus dicendum est hujusmodi fugam per se loquendo licitam esse: quae assertio de fide est; satis enim expresse illam docuit Christus Dominus, tum exemplo, ut dixit Nicolaus Papa. in dicto capite Sciscitaris, 7, quaest. 1; tum etiam verbo Matth. 10: Si vos persequentur in civitate ista, fugite in aliam. Quibus verbis etiam Apostolos paruisse legimus, et specialiter Paulus, 2 Corinth. 11, de seipso refert: Per murum in sporta demissus sum, et sic effugi manus ejus. Idemque fecerunt multi tum martyres, tum confessores, et praesertim Athanasius, qui eleganter scripsit Apologiam de fuga sua. Idem habet Cyprianus, iu libro de Lapsis, aliquanto ab initio, ubi inter alia dicit : Secundus ad gloriam gradus est cauta secessione subtractum Domino resercari ; idem optime epist. 56 et 86; Gregorius item Nazianzenus, oratione in laudem Caesarii: Malis, inquit, temporibus cedit, id est, tempore Juliani Apostatae secessit, in eoque legi nostre obtemperat, etc. Et late Augustinus, epist. 180 ad Honoratum, et tract. 46 in Joan., et 1.2 contra Gaudentium, cap. 16, et lib. 2, c. 12; et D. Gregorius, locis infra citandis. Videri etiam potest Nicephorus , lib. 10 Historiae, cap. 8 et 16. Rationes item suut evidentes. Prima et praecipua est, quia de hac fuga nulIum est datum speciale praceptum quo prohibeatur; neque per se mala est, quia non est fidei contraria ; quin potius ipsamet fuga est quaedam virtualis confessio fidei, et quaedam portio martyrii ; nam exilium, quod per fugam assumitur, quaedam poena est, et non parva, quam homo propter fidem suscipit; quod autem illa eligatur ad majora mala vitanda, non est malum, imo potest ease opus prudentiae. Primo, quia homo est ignarus imbecillitatis suae, et ideo humilis cautionis est majora pericula vitare : unde Cyprianus supra : Qui interim cedit, non fidem negat, sed tempus expectat : nam forte qui non secedit, negaturus remansit. Secundo, quia, ut Athanasius dixit, homo ignorat tempus mortis suae a Deo destinatum, et ideo quando altera ratio obligationis expectare non cogit, opume facit fugiendo mortem, donec, Deo permittente, in eas angustias deveniat, ut illam vitare non possit.

10. Aliquando fugere persecutcres est in precepto et quando ? —His addendum est, ahquando fieri posse ut talis fuga sit in praecepio, nimirum quando persona est publica, et ad utilitatem proximorum moralter necessaria. Ha docet Augustinns citatis locis, et adducit exemplum de Paulo, qui se utilitati fidelium fugiendo servabat, ut ait dicto tractatu quadragesimo sexto ; et in alio loco, in hoc distinguit pastorem a mercenario, quia mercenarius fugit deserendo ocves, ut seipsum custodiat ; pastor autem fugere debet, ut oves custodiat. Quam doctrinam habet etiam Gregorius, trigesimo primo Moralium, capite vigesimo tertio et vigesimo quarto, et secundo Dialogorum, cap. 3. Aliquando etiam potest oriri haec cbiigatio ex ipsa ratione propria fidei, ne aliquis se exponat periculo negandi fidem ; et sumitur ex dicto capit. Sciscitaris, et ex Gregorio, 18 Moral., cap. 5; etex Petro Alexandrino, in libro de Canonibus poenitentialibus, canon. 10, in secundo tomo Bibliothecae Sanctorum ; et ex Cypriano, et aliis supra allegatis. Quando vero tale sit periculum, atque ita prosimum et morale, ut obligetur persona ad vitandum illud, ex conditione personae, et ex circumstantiis colligendum est; moraliter autem loquendo consulendum est, ut vitetur tale periculum, quando non fuerit certa, vel magna spes, quod non fugere ad magnum Dei honorem vel ad utilitatem proximorum expediat.

11. Aliquando licet non fugere persecutores. — Nota. — Nihilominus ulterius addendum est, aliquando posse esse licitum non fugere, sed perseveranter expectare, etiam cum periculo vitae. Probatur, quia imprimis illud non est se occidere, quod nunquam licet, sed est non custodire vitam, quod saepe licet propter rationabilem et honestam causam. Deinde sicut fugere non est prohibitum, ita etiam non est per se praeceptum ; nullibi enim tale praeceptum invenitur, nec Christus Dominus verbo proprie praeceptivo usus est, quando dixit : Fugite in aliam, sed declaravit quod licitum est, et frequentius expedit, ut bene docuit Augustinus, epist. 180 ad Honoratum; Salmeron, tcmo 4 in Evangelium, parte 2, tract. 16; Cajetanus, Matth. 10, ubi breviter et optime rem explicavit : Fugite, inquit, in aliam civitatem ; licentia est, non preceptum, et apposuit hoc, ne illicitum existimaretur faugere. Ex objecto igitur non fugere non est malum, et aliunde potest habere honestam causam et finem, quia potest judicari expediens vel ad utilitatem proximorum, vel ad majorem Dei honorem; et potest persona talis esse, ut non sit morale periculum negandi fidem; tunc ergo licitum erit expectare; maxime vero potest hoc accidere, si homo jam captus et comprehensus detinetur; imo aliqui putant tunc esse obligationem non fugiendi, praesertim quando confessio fidei postulari coepta est, et homini tempus est ad respondendum designatum. Sed nihilominus non existimo hoc satis esse ad obligationem imponendam, quia nec Patres hanc limitationem addunt, neque est sufficiens ratio talis opligationis, quia non semper id pertinet ad honorem fidei, et quia etiam tunc habet locum illa ratio, quod ipsa fuga est virtualis quaedam confessio. Unde etiam habemus exemplum Petri, qui e carcere fugit; et alii etiam Confessores seu Martyres saepe id fecerunt, et consulendum est quoties persona non fnerit satis vonstans et in fide instructa. Ouando vero conditio personae juvat, illa est, regulariter loquendo, optima occasio expectandi, et confitendi constanter fidem.

12. Aliguando est prolwbitum fugere, pastori preesertim.—Ultimo addo aliquando esse posse fugam prohihitam. Hoc maxime locum habet in pastoribus ; tempore namque persecutionis tenentur non fugere, juxta illud Joannis 10 : Bonus pastor animam suam. ponit pro ovibus suis, mercenarius autem cidet lupum venientem , ct dimittit oves, et fugit. Quod ibi exponens D. Thomas, lectione 3, ponderat dixisse Christum : Fugit, et dimitlit, quia si pastor interdum fugiat ut se in commodius tempus reservet, et interim non dimittat oves, sed per alios illis sufficienter provideat, non se gerit ut mercenarius, nequc contra hanc obligationem delinquit. Si autein sine causa moraliter necessaria recedat, contra snam agit obligationem ; nam ratione su muneris tenetur assistere ovibus, et masime in tanto periculo, quod recte docet Augusti- nus locis citatis; et Nicolaus Papa, in dicto cap. Sciscitaris, ubi hanc obligationem: declarat exemplo nautae, qui maxime tenetur non deserere navem tempore tempestatis. Aliquando etiam potest esse haec obligatio, in his qui non habent curam animarum, sunt tamen necessarii ut alios infirmiores in ilo periculo juvent ; nam tunc charitas obligat, ex cujus ordine tenemur plus diligere proximos in spiritualibus, quam nos ipsos in corporalibus, ut latius dicetur secunda secundae, quaestione vigesima sexta, et quaestione 185, art. 5; de qua re vide tract. 3, disput. 9, sect. 2, et tomo de Poenitentia, disputatione quadragesima quarta, sectione 4. Nam, ut saepe dixi, hujusmodi obligationes non pertinent proprie ad praecepta fidei, sed justitiae vel charitatis.

13. Et satis argumentis in oppositum in nun. S. Superest respondere ad argumenta, et quidem fundamentum Tertulliani valde frivolum est; alioquin neque pestem , neque tentationem, nequc ala similià pericula cuipiam liceret fugere, quia non eveniunt sine providentia Dei; non igitur agit contra Dei providentiam, qui suam adhibet, ut hujusmodi mala evitet; nam hoc ipsum est consentaneum divinae providentiae, imo per eam nobis injunctum ; successus autem et eventus nostrae diligentiae semper est subordinatus divinae voluntati et divinae providentiae. Ad exemplum de Apostolis, respondetur ipsos non peccasse fugiendo, per se ac praecise fugam spectando; per accidens vero peccare potuerunt. si vel cum scandalo vel cum dubia fide id fecerunt, quod quidem affirmare non possumus, ut etiam insinuavi secundo tomo tertiae partis, disputatione trigesima quarta, sectione 3. De illo vero socio quadraginta Martyrum, respondemus peccasse, quia fugit eo tempore quo tenebatur fidem confiteri, et quia virtute negavit fidem consentiendo tyranno, et exhibendo signum ab illo praescriptum ad negandam fidem.

Sectio 4

Utrum liceat occultare fidem per actiones falsae religionis, simulate illas exercendo

SECTIO IV. Utrum liceat occultare fidem per actiones falsae religionis, simulate illas exercendo.

1. Duo omnino certa supponuntur. —Secundum. — Diximus de confessione, occultatione et negatione fidei, quatenus per verba fieri potest, sub verbis eorum carentiam seu taci- turnitatem comprehendendo. Nunc simili modo dicendum est de actionibus, et postea de rebus, quatenus per illas fides exprimi vel occultari potest. In quo duo tanquam clara supponimus. Unum est, nunquam licere per extcrnas actiones negare fidem, quia, ut dixi, hoc semper est intrinsece malum contra negativum praeceptum ; unde, ad excusandam culpam aicujus actionis, attente spectandum est an excusari possit a significatione continente negationem fidei, quia, si non potest, neque a culpa excusari potest. Secundo, est certum, si occurrat tempus et occasio obligationis confitendi fidem, tunc non esse licitum uti hujusmodi actionibus. quia ad minimum fiunt ad occultandam fidem ; occultare autem fidem eo tempore pro quo occurrit obligatio confitendi illam, pravum est; ergo tunc non sunt licitae hujusmoedi actiones.

2 Sensus questionis. — Quaestio igitur proposita procedit, quando non occurrit obligatio confitendi fidem, an possit tunc per dictas actiones licite occultare fidem. In quo etiam animadvertendum est duplices esse hujusmodi actiones : quaedam sunt quae per se primo. et tam ex natura sua, quam ex usu ordinantur ad corporis sustentationem, vel aliam similem utilitatem ; aliquando vero ex circumstantiis et modo ordinantur ad usum religionis. ut est, verbi gratia, usus talium ciborum, vel cum tali ordiue et modo qui ad jejunium sufficiat ; et in his actionibus, non est dubium quin aliquando liceat illas exercere vel omittere propter occultandum fidem, secluso scandalo, et aliis accidentariis circumstantiis, quia cum habeant proprium finem et utilitatem, possunt propter illam exerceri, et a quacumque alia significatione sacra separari, ut de vestibus latius dicemus, sectione sequenti. Aliae vero sunt actiones quae vel natura sua, vel ex institutione, et usu, solum sunt ordinatae ad significandum cultum rehgiosum , ut genuflexio, tunsio peccatoris, thurificatio, et similes; et de his procedit quaestio proposita.

3. Prima sententia affirmans. — Probatur primo ex Hierongymo. — Probatur secundo es facto Nahamani Syri.—Tertio em facto Jehnt. —dQuarto ratione. —In hac quaestione, sic exposita, est prima sententia, affirmans lhcitum esse aliquando exercere hujusmodi actiones ad occultandam fidem, si fiat ex gravi causa et sine scandalo et servata fide interna ac religiosa intentione, ita ut operans non intendat religiosum cultum exercere, sed tantum simulare. Ita docuit Adrianus, in A4, in tractatu de Baptismo, quaest. 1, art. 1, ad 5. Fundatur primo in sententia Hieronymi, ad Galatas 2 et 3, et epistola octogesima nona ad Augustinum, qui dixit caeremonialia legis veteris ab instanti mortis Christi fuisse mortifera et mortua, et nihilominus Apostolos sine peccato interdum illa observasse, quia non intentione cultus, sed per prudentem simulationem illa faciebant. Secundo, adducit exemplum Nabhaman et Elisaei, quarto Regum quinto. Nam cum Nabhaman, ex gentilitate ad verum Deum esset conversus, petiit licentiam ab Elisaeo ut in templo idolorum, comitando regem suum, posset genuflectere vel adorare, utique animo ficto. Et Propheta illi respondit : Vade in pace, utique significans j otuisse id facere sine peccato. Tertio, adducit exemplum Regis Jehu, 4 Regum 10, qui ad occidendos Prophetas Baal, finxit se velle cum illis sacrificare ; cumque id fecisset, videtur Seriptura factum ejus laudare; ergo non est id per se et intrinsece malum. Quarto, addit rationem, quia licet simulatio formalis semper sit peccatum, quia continet mendacium, et animum fallendi, nihilominus simulatio materialis imterdum est licita, et fit sine mendacio; sed simulatio in his actionibus potest esse mere materialis; ergo potest esse licita. Major supponitur ex divo Thoma, secunda secundae, quaestione 3, art. 1; minor supponitur etiam ex facto ipso, nam qui sic opcratur, per se non intendit significare falsum, neque aiium decipere, sed intendit illam actionem exercere, ut medium utile ad alium finem a se intentum, honestum et bonum, ut supponimus, permittendo ut alius decipiatur, quod saepe licet. Prima vero consequentia probatur, quia, secluso mendacio et simulatione formali, nulla specialis malitia in illa actione, vel materia invenitur, quia neque ibi est negatio fidei, cum nullum fiat mendacium ; neque est occultatio illicita, quia, ut supponimus, illo tempore non urget obligatio confitendi fidem : ergo nulla superest ratio propter quam talis actio semper damnetur.

4. Secunda et vera sententia negativa. — Probatur auctoritate. — Nihilominus contraria sententia est vera, et omnino tenenda, quia revera prima singularis est, et in re morali potest esse perniciosa. Haec autem communis est Theologorum ceum divo Thoma, dicta quaest. 3, art. 2, ubi Cajetanus et alii ex positores, inter quos diligentius etiam trac- tat Gregorius de Valentia, disp. 1, quaest. 3, puncto secundo , dubic quarto. Tenet etiam Alexander Alensis, 3 parte, quaestione 183, membhro secundo; et D. Antoninus, 2 p., titulo 22. cap. 6; Sylvester, verbo Fides, quaestione 5, et ibi Armilla, num. nono ; Angel., verbo 7nfidelitas, numero nono; et Navar., cap. undecimo, numero vigesimo tertio, et sequentibus ; Toletus, libro 4 Summae, capite secundo, numero 7 ; Vasquez, prima secundae, disput. 182, capite quinto. Et ego multa de hoe puncto dixi in libro nono de Legibus, capite decimo septimo, et in opere Defensionis fidei, libro sexto, capite nono. Estque expressa sententia D. Augustini, epistola decima nona ad Hieronymum, ubi ex professo probat Apostolos non simulasse legalia, sed vero animo illa servasse, quia talis fictio perniciosa esset; et ob eamdem causam, in libro de Bono conjugali, cap. 16, dixit satius esse mori quam idolotitis vesci; estque hoc consentaneum Paulo, 1 ad Corinth. 10, dicenti: Non licet cos fieri socios demoniorum, non potestis calicem Domini bibere, et calicem demoniorum. Ex quo loco omnes colligunt numquam posse esse licitum exercere superstitiosas caeremonias gentilium , vel infidelium. Batio etiam id convincit.

5. Rationes pro eadem sententia. — Primo, ab inconvenienti. quia sequitur nunc posse aliquem catholicum servare caeremonias legis animo ficto, si subsit causa, verbi gratia, si filius id faciat ut patri condescendat, ex timore ieverentiali, et fortasse ne se privet haereditate ; consequens est falsissimum, et absurdissimum ; sequela autem patet, quia tunc habent locum omnia quae Adrianus dicit. Unde etiam simili modo posset gentilis nunc ad fidem conversus in Japonia, sub rege infideli incensum offerre idolis, vel aliquid simile facere, ut suam fidem regi occultet, quando ab illo non interrogatur , neque cogitur; consequens autem nullo modo permittendum est ; nam evidenter est contra bonos mores et Christianam sinceritatem. Secundo, ostenditur malitia illius actus ex virtute religionis cui opponitur, quia intriusece continet actus ille superstitiosum cultum , vel cooperationem ad illud; omnis autem superstitio intrinsece mala est, ut constat. Antecedens patet, quia actus ille est impositus per se primo ad usum religiosum, et ideo exerceri non potest, quin contineat falsam significationem, ac proinde superstitiosam.

6. Unde arguitur tertio ex virtute fidei, quia ille actus non solum est occultatio verae fidei, sed etiam negatio. Probatur, quia, ut dixi sectione prima, qui aflfirma: se esse Turcam, vel Mahometanum, etc., negat se esse Christianum ; sed qui exercet actus falsae religionis, facto ipso affirmat se esse infidelem illius speciel; ergo negat fidem Christi. Minor, in qua est vis rationis, probatur ex aequiparatione inter verba et ejusmodi facta ; nam verba ideo non possunt usurpari ad protestandam, seu confitendam falsam fidem, quia per se primo sunt usurpata et imposita ad talem significationem, qua ob eam causam ab illis est moraliter inseparabilis; sed ita se habent hae actiones de quibus tractamus, quia per se primo impositae sunt ad significandum religiosum cultum, neque habent alium moralem usum; ergo, sicut ille, qui verbo affirmat se esse idolclatram, etiamsi ficto animo et ad se occultandum 1d affirmet, veram fidem exterius negat, ita etiam qui illam actionem exercet, facto ipso affirmat se esse idololatram; negat igitur veram fidem. Neque satis est respondere illum non intendere talem actionem, ut significativam, exercere, sed tantum materialiter, ut medium utile ad suum finem; non, inquam, hoc satisfacit, quia illa actio ex usu et impositione primaria inseparabilem habet significationem illam, imo neque est medium utile ad finem intentum se occultandi, nisi quatenus habet significationem; ergo etiamsi operans nolit, facto ipso utitur actione illa, tanquam signo falsi cultus. Ex quo tandem oritur alia ratio, fidei et charitatis obligationem complectens, nam actio illa habet malitiam scandali iia conjunctam, ut moraliter sit ab illa inseparabilis ; est ergo per se valde nociva fidei, et ideo semper est mala, licet forte in individuo possint aliquando inconvenientia evitari.

7. Solutio argumentorum in num.1. — Ad primum. — Neque obstant contra hanc resolutionem motiva Adriani. Ad primum enim respondemus, Apostolos nunquam simulate exercuisse caeremonias lege prohibitas; nam eo brevi tempore quo post Domini Ascensionem observarunt legalia, licet illa essent mortua, non erant mortifera ; et ideo licitum erat ex animo et vera intentione colendi Deum ea exercere, non ponendo in eis spem salutis, ut Augustinus dixit, quod sine simulatione fieri poterat. Unde non probatur in hae parte sententiia Hieronymi , quamvis etiam possit assignari aliqua diversa ratio, quia illae cae- remoniae non erant per se intrinsece malae, fiebant enim ex vera fide, solumque erant jam prohibitae, ex sententia Hieronymi, quasi positivo jure, cum permissione utendi illis, quasi materialiter et ad tempus, et in casu necessitatis, seu ex causa justa; et ita est limitanda illa sententia, ut sit aliquo modo probabilis; non est tamen ad casum praesentem extendenda, quamvis etiam, ut dixi, simpliciter vera non sit.

8. Ad secundum. — Ad secundum, de facto Elisaei, et Nahaman, quidam respondet Elisaei verba fuisse tantum permittentis, non vero concedentis seu approbantis factum, quod tamen difficile creditu est, tum quia verba illa: Vade in pace, in rigore plus significant ; nam sine securitate conscientiae non posset Propheta veram pacem illi promittere; tum etiam quia si Elisaeus judicasset actionem esse malam, debhuisset saltem admonere illum et docere, et quando non posset obtinere ab illo, ut a mala et prava simulatione abstineret, tunc haberet locum permissio; non autem ita fecit, sed simpliciter concessit. Unde placet sententia Abulensis, eo loco, quaest. 25; Cajetani, ibid. ; Lyrani, et Burgensis, in additione 1, Nahaman non postulasse licentiam simulandi adorationem idoli, sed solum ingrediendi templum idoli cum rege, comitando illum, et in suo munere ministrando, quod erat ministerium politicae observantiae, non sacrae caeremoniae, et ideo non erat simulatio, neque actio per se mala, etiamsi fortasse adstantes decipi possent, existimantes Nahaman simul cum rege idolum coluisse : similis enim deceptio interdum ex justa causa permitti potest.

9. Ad tertium. — Ad quartum. — Ad tcrtium, de facto Jehu, respondet divus Thomas secunda secundae, quaest. 3, art. 1, ad 2, non esse necessarium excusare Jehu, quia non erat justus, sed iniquus; quae fuit sententia Augustini in libro Contra mendacium, capite 2, unde, ut bene advertit Cajetanus, non laudavit Dominpus eo loco simulationem, sed zelum illius regis de occidendis Prophetis Baal; non enim dicit : Pro eo quod bene locutus es; sed quia studiose egisti ; seepe enim Scriptura approbat intentionem operantis, quamvis in facto vel in electione medii aberret. Ad ultimum respondetur, verum quidem esse materialem simulationem posse esse licitam, si debitis circumstantiis, et in usu illarum rerum, in quibus locum hahere potest, exerceatur ; neutrum autem in praesenti actione invenitur; nam imprimis in actione, de qua tractamus, per se loquendo intervenit scaudalum, et superstitiosus cultus, vel cooperatio ad illum, ut declaravi. Et deinde cum illae actiones per se primo sint impositae ad siguificandum falsum cultum, non possunt moraliter ab illa significatione sejungi; et ideo, quamvis persona privata intentione non intendat significare, sed simulare, nihilominus actio ipsa semper falsam significationem continet, sicut contingit in vestibus, ut in sectione sequenti magis explicabimus.

Sectio 5

Utrum liceat occultare fidem, utendo rebus aut vestibus infidelium propriis

SECTIO V. Utrum liceat occultare fidem, utendo rebus aut vestibus infidelium propriis?

1. Quibus vestibus infidelium uti liceat ad occultandum fidem. — Supponendum imprimis est varias esse posse hujusmodi vestes: quaedam enim sunt quae, propter communem usum humanum, neque habent peculiarem significationem, neque ex lege, aut recepta consuetudine, accommodatae seu appropriatae sunt hominibus talis fidei vel nationis, sed illis uti solent omnes, qui in tali provincia versantur, sive sint incolae, sive advenae, sive hujus sive illius religionis, et de his nulla est quaestio; licitum est enim fidelibus, ubicumque inter infideles versantur, hujusmodi vestibus uti, quia nullo modo hic usus repugnat vel fidei confessioni, vel continet negationem, vt per se manifestum est; si enim ex illo usu aliqua resultat significatio, illa est valde indifferens. Unde etiamsi per legem facta esset distinctio vestium inter infideles et fideles, si illa lex non esset in viridi observantia, sed ex consuetudine promiscuus esset usus vestium, idem esset dicendum, quia jam locum haberet ratio facta.

2. Secundo, contingit esse vestes non quidem specialiter impositas ad significandum, sed tantum ad corporalem utilitatem usurpatas , et nihilominus esse ita proprias alicujus nationis infidelis , ut qui eis utitur infidelis reputetur ; vel e contrario possunt esse ita propriae Christianorum, ut qui illas dimittit et aliis utitur, non Christianus judicetur. Tertio , potest contingere nt vestes, etiamsi propter corporalem usum imprimis fiant, habeant adjunctam specialem significationcm, per lezem impositam, ad discernendum fidelem ab infideli, vel professores talis religionis, ut est, verbi gratia, Romae pileus pallidi coloris pro Judaeis; et inter Turcas esse dicitur fascia, seu tobalia alba in capite, vel inter aliquos Sarracenos vestis habens depictam lunam, aut effigiem Mahometis, vel idoli inter gentiles. Quarto , possunt esse vestes non institutae al communem usum et utilitatem corporis, sed praecise ad aliquem usum sacrum, cum significatione illi accommodata, ut inter Hebraeos erant, et nunc etiam sunt vestes sacerdotales.

3. Dubium primum. — Prima ratio dubitandi. — Est igitur dubitatio prima, an liceat fideli habitanti vel peregrinanti in provincia infilelium, uti vestibus propriis infidelium, scilicet, quibus illi soli utuntur. Ratio dubitandi est, quia tunc videtur fidelis profiteri se infidelem. Probatur, quia per illa signa externa, quantum in se est, facit ut ab alis infidelis reputetur, quod et contra honorem fidei esse videtur, et esse quaedam virtualis negatio fidei. Unde arguitur secundo, quia iilud videtur esse quoddam mendacium in materia gravi et perniciosa. Probatur, quia, juxta doctrinam divi Thomae, secunda secundae, quaest. 3, artic. primo, mendacium non minus verbis quam rebus committitur ; sed verbis se profiteri infidelem est grave mendacium; ergo et externis vestibus se similem exhibere. Tertio, quia alias licitum esset ad libitum et sine urgente necessitate his vestibus uti, quod nullo modo videtur admittendum. Sequela probatur, quia vel illa vestes habent annexam falsam significationem, vel non; si habent illam, nunquam licet illis uti, etiam propter necessitatem ; si vero non habent, licebit illis etiam absque necessitate uti.

4. Uti vestibus propriis infidelium em causa justa non est intrinsece malum. — Probatur ea usu fidewmn.— hatio a priori.— Nihilominus dicendum est non esse intrinsece malum homini fideli et Christiano uti vestibus propriis infidelium, si id faciat ob necessitatem, vel ex causa justa. In hac resolutione conveniunt omnes auctores citandi in dubio sequenti. Et probatur primo ex usu omnium fidelium, ctiam Deum timentium ; nam in multis casibus sine ullo scrupulo simili remedio utuntur, vel ad se occultandum, vel ad suas actiones dirigendas. Sic solent Christiani duces mittere exploratores inter infideles, eorum vestibus vel insignibus indutos, et in exercitu vel in classe maris solent ponere vexilla infidelium, quae facta non damnantur, imo nec mendacia reputantur ; et inter fideles ipsos laicus induitur aliquando vestibus Sacerdotis aut Monachi, et vir habitu feeminae, ut manus ministrorum justitiae evadat, quod nullum peccatum reputatur; ergo signum est posse ab ejusmodi usu separari mendacium; ergo etiam in nostro casu fidelis uti poterit habitu proprio infidelis sine mendacio; ergo absque negatione fidei, quia ibi tantum intervenit occultatio fidei: haec autem non est per se mala, neque in tali casu habet peculiarem malitiam, quia tunc non obligat praeceptum confitendi fidem, ut in prineipio supposuimus; ergo non est cur ille usus semper damnetur. Ratio veroa priori est, quia hujusmodi vestes non sunt impositae ad significandum, ut diximus; ergo qui illis utitur, ex vi illarum nihil significat vel affirmat expresse aut tacite, sed illa significatio quasi per accidens sequitur ex discursu videntium ; quia ex eo, quod communiter accidit, inferunt eum, qui iis vestibus induitur, infidelem esse; ergo ab usu talium vestium separabilis est omnis falsa significatio, quantum est ex parte utentis; ergo potest talis usus esse licitus.

5. Ad primam rationem dubitandi in num.3. — Ad secundam. — Ad tertiam. — Ex quo facilis est responsio ad rationes dubitandi; negamus enim ad primam, in illo facto esse professionem falsae fidei, quia ejusmodi vestes non sunt institutae ad profitendam fidem, neque hoc intendit qui illis utitur; quod vero ahi inde concipiant talem hominem esse infidelem, accidentarium est, et praeter intentionem hominis fidelis. Et similiter ad secundam, negatur ibi esse mendacium, quia licet in usu aliquorum signorum possit esse mendacmm, etiamsi illa signa non sint verba, sed res, non tamen id accidit semper, si res non sint impositae ad significandum, et absit intentio significandi falsum, ut in praesenti contingit. Propter rationem vero tertiam, addimus necessariam esse justam causam ut hoc prudenter et licito fiat. Ita monent communiter Doctores, et rationem reddunt, quia, licet actio haec non sit per se mala, habet tamen quamdam speciem mali, et ideo abstinendum ab illa est, nisi necessitas cogat, juxta illud Pauli : Ab omni specie mali abstinete vos. Item est optima ratio, quia sicut non Pleet intendere deceptionem proximi, ita etiam non licet gratis et sine causa id facere, ex quo moraliter sequitur aliorum deceptio. Quod cum in omni materia verum sit, maxime in praesenti, de qua hactenus; pertinet enim ad fidei honorem , ut fidelis non facile et sine causa ita se gerat, ut possit infidelis reputari. Unde fit ut hic usus non possit esse frequens, sed rarus , quia ejusmodi necessitas vel occasio raro occurrit, et ita videtur quasi communi usi Gentium receptum, ut in similibus occasionibus uti liceat ejusmodi industria , ct quasi stratagemate, non vero passim, et sine causa.

6. Secundum dubium.— Prima sententia.— Secunda et major dubitatio est de vestibus specialiter impositis ad significandos homines infideles, eosque a fidelibus distinguendos, an semper sit malum illis uti propter quamcumque necessitatem. Multi enim auctores ita censent, et damnant hujusmodi usum. Cajetanus 2. 2, quaest. 3, art. 2; D. Antoninus, 2 part., tit. 12, capite 6; Sylvester, verbo Fides, quaest. 5, num. 8, verb. Apostasia, quaestione 1, et verbo /ufidelitas, quaest. ultima, et in iisdem verbis Angelus, Tabiena, Armil., atque etiam Cajetanus in Summa, verbo ZabDitus ; et Navar., cap. 11, num. 27; Philiarchus, de Officio Sacerdotis, tomo 1, parte 2, lib. 3, cap. 9; et Toletus, lib. 4 Summsae, capite 2, num. 7, qui fatetur duram esse sententiam, non tamen est ausus eam relinquere, quia judicavit eam esse communem. Fundamentum hujus sententiae est, quia gestatio seu usus talium vestium est quaedam fidei abnegatio. Probatur, quia ille homo assumit proprium signum infidelitatis; ergo per illud affirmat se esse Turcam, Judaeum, vel aliquid simile : sed affirmatio professionis infidelis continet negationem fidei, ut supra diximus; ergo. Et confirmatur, nam tale signum aequiparatur verbo, quia est impositum ad significandum instar verbi ; sed verbo id significare esset negare fidem; ergo perinde est per hujusmodi signum illud indicare. Confirmatur secundo, quia alias si inter Gentiles esset usus vestium, in quibus esset depicium idolum ad discernendam talem Gentem ab aliis, licitum esset viro fideli illic peregrinanti uti tali veste, quod videtur valde absurdum.

7. Secunda et cera sententia. Festibus etiam infidelitatem significantibus possumus ex gravi necessitate uti ad occultandam fidem. — Nihilominus contrariam sententiam, videlicet ex gravi causa licitum esse bona fide et intentione his vestibus uti ad se occultandum, docuerunt multi graves auctores moderni super dictum articulum 2 D. Thomae, quaestione 3; praesertim Banhes et Aragen. Et idem aperte sequitur Gregorius de Valentia, eadem quaest., puncto 2., § Ft hoc; tenet etiam Sanchez, lib. 2 de Praeceptis Decalogi, c. 4, num. 19, et Azor., tomo 1, l. A Institutionum moralium c. 97, quaest. 4; et Palacios, in 3, distinct. 25, quaest. 4; Rutil. Benzon., in tract. de Fuga, lib. 1, disp. 1, quaest. 4, ad 4; Petr Ledesm., 2 i. Summmae, tract. 1, cap. 4; Ludovic. Lopez, 1 parte Instruct., capite 41 ; Manuel Rodrig., 1 tomo Summmae, cap. 119, num. 5. Ratioa priori est, quia hujusmodi vestes multum differunt a verbis; nam verba per se primo sunt instituta ad significandum, neque habent alium usum naturae suae consentaneum ; vestes autem per se primo non sunt ad significandum, sed ad alium humanum usum, a quo usu non extrahuntur vestes, de quibus tractamus, sed illis adjungitur significatio; ergo quamvis verba non possint nisi propter significationem usurpari, nihilominus hae vestes poterunt assumi propter suum usum primarium, omissa et contempta significationc; ergo erit licitus talis usus, quia taliter usurpata non continent mendacium, nec falsam significationem, ac proinde nec fidei negationem, sed occultationcm tantum cum materiali simulatione. Et confirmatur, quia etiam in verbis, si habeant plura significata, licitum est uti verbo ambiguo in significatione quae ad occultandum secretum deservit, etiamsi ab audiente in alio sensu sint verba accipienda; crgo multo magis in praesenti licitus est usus talium vestium in necessitate; sunt enim quasi ambigua et aequivoca signa, quae possunt vel ob solum usum primarium, vel propter significationem sumi. Est igitur in potestate utentis unum ab ablo separare, etsi alter fortasse decipiendus sit. Denique hoc confirmari potest exemplis supra adductis, nam vestis monechalis, verbi gratia, praeter usum communem, habet suam significationem, et nihilominus in necessitate sine mendacio assumitur ab eo qui monachus non est, et in quo talis significatio locum non habet; ergo signum est esse significationem ab usu separabilem; idem ergo erit in praesenti.

8. Vera sententia amplius explicatur et limitatur. — Atque haec opinio mihi magis probatur, adhibita moderatione ; nam imprimis, quae in primo puncto diximus, multo magis et cum majori rigore in hoc servandum est, nimirum, ut hoc nonnisi rarissime pe:- mittatur, et ex causa satis gravi et necessaria: nam praeter dicta in primo puncto, hoc etiam persuadet fundamentum contrariae sententiae. Addo etiam cavendum esse ne peculiaris honor idolo aut falso prophetae per gestationem talis vestis deferatur, ut videtur accidere, quando idolum ipsum vel character Mahometis in veste depictum defertur, nam id videtur institutum in honorem ejus; et ideo vel occultandum est, vel alio modo cavendum ne talis demonstratio cultus et honoris deferatur, nam hoc semper superstitiosum est. His autem circumstantiis observatis, recte procedit fundamentum secundae sententiae, et ex illo soluta manent argumenta prioris opinionis.

9. Tertium dubium. — Prima sententia. — Fundamentum. — Atque hinc facile resolvi potest tertium dubium, quod attingit Cajetanus, dicto art. 2, nimirum, si princeps habens subditos fideles et infideles, legem ferat ut omnes fideles tali veste utantur, habente figuram vel aliud signum, quo ab infidelibus discernantur, et quasi se fideles ostendant, eaque lex communiter ab omnibus observetur, an liceat alicui fideli propter necessitatem non uti tali veste, sed alia qua se occultet. In quo lubio Cajetanus tenet nunquam hoc licere; et idem sentire videtur Tolet., et alii ex citatis in praecedenti dubio pro prima sententia. Fundamentum Cajetani est, quia tunc fideles rogantur de sua fide virtute talis legis, et ideo non possunt illam occultare. Potestque hoc fundamentum ita urgeri ; quia vel illa lex est justa, videlicet, quia ad finem politicum sine alicujus injuria ordinata est; vel est injusta et tyrannica, quia fortasse ad persequendos fideles lata est ; si sit justa, eo ipso observanda est; si autem sit injusta, licet non sit observanda virtute legis, tamen quia per illam tyrannus cogere vult ad deserendam fidem, eo ipso tenetur fidelis non occultare fidem suam; ergo etiam non exuere talem vestem.

10. Vera resolutio. — Retorquetur fundamentum primee sententig.— Nihilominus contraria sententia longe probabilior est, quam tenent Palacios, Valentia, et alii fere citati in secunda opinione secundi dubii; et sequitur aperte ex resolutione ibi tradita, nam multo minus est non uti veste propria fidelium, et ad fidem siguificandam imposita, quam nuti veste propria infidelium, et eorum scctam significante. Nam primum est veluti omissio, secundum autem quasi commissio; item primum solum est non ostendere fidem, secundum autem habet quamdam apparentiam ostentationis infidelitatis; ergo si hoc posterius non est semper malum, multo minus primum; et ratio a priori est, quia ibi non intervenit fidei negatio, nec mendacium, cum homo nihil positive significet, sed tantum quasi taceat carens tali signo; neque etiam tunc occultatio fidei mala est, quia nihil occurrit quod semper obliget hujusmodi fideles ad semper confitendam fidem per tale signum. Quod possumus hoc modo ostendere, retorquendo fundamentum contrariae sententiae: nam vel illa lex est justa, vel tyrannica : si est justa, non est lata in odium fidei, unde non obligat ad confessionem ejus. Cum vero sit lex mere civilis, quamvis regulariter obliget, non tamen obligat ut semper et in omni casu, etiam cum periculo vitae, observanda sit; nam leges civiles et mere humanae non obligant cum tanto rigore, ut certum est; ergo, non obstante illa lege, poterit fidelis in casu aliquo hujusmodi vestem non deferre. Si vero lex est injusta, eo ipso non obligat in ratione legis. Neque etiam constituit omnes fideles subditos in continuo necessitatis articulo semper et pro semper confitendi fidem per tale signum. Primo quidem, quia per illam legem non proprie interrogantur de sua fide, quia non ad hunc finem lata est lex. Neque rex humanus habebat potestatem ad ferendam legem propter illum finem, sed tantum propter politicum ordinem ; et praeterea, quamvis intentio principis ferentis illam legem esset cogere fideles ad se manifestandum, non esset illa sufficiens ipterrogatio inducens obligationem ad confitendam illo modo fidem, quia nullus interrogaretur ; et generalis illa excitatio seu provocatio ad se prodendum, non sufficit ad illam obligationem inducendam, ut supra dixi, quia revera occultare se in illo articulo neque est contra fidei honorem, neque moraliter, ac per se loquendo, scandalum generat qui se occultat, et ita responsum est ad fundamentum contrariae sententiae.

11. Quartum dubium.— Prima sententia.— Quarto et ultimo movetur dubium de vestibus per se primo deputatis ad superstitiosum cultum alicujus falsae sectae, quae non habent communemn et corporalem usum, sed sacrum, vel quasi sacrum in tali secta, an liceat Chrisano fideli illis uti per materialem simulationem ad se occultandum. Aliqui enim ex citatis auctoribus, praesertim Azor et Sanchez, numero 10, idem de his vestibus quod de aliis opinantur, videlicet, in necessitate licitum esse talium vestium usum. Fundamentum est, quia quantumvis vestes per horaines deputentur ad certum usum etiam sacrum, et ad significationem quae illum comitatur, semper retinent aptitudinem, quam de se habent, ad communem usum tegendi ac defendendi corpus, et ideo licitum est homini uti quacumque veste propter hunc usum quasi intrinsecum et naturalem, contempta quacumque alia hominum institutione, et permittendo aliorum deceptionem, etiamsi inde sequatur.

12. Verior resolutio. — Contrariam sententuam a fortiori tenent Cajetanus, Sylvester, Tolet., et alii allegati in secundo dubio, opinione prima. Tenet etiam Aragon., dicto articulo secundo; Ludcvic. Lop., in suis Instit. moral., 1 part., cap. 41; et Bensonius, in tractatu de Fuga, lib. 1, dist. 1, quaest. 4, ad 4. Fundamentum est, quia usus uniuscujusque rei moraliter judicandus est ex primario fine propter quem instituitur, et ideo qui tali veste utitur, moraliter exercet superstiiiosum cultum. Et declaratur primo, nam ponere incensum, verbi gratia, in igne, de se indifferens actio est, quae potest etiam fieri propter corporalem usum; tamen quando fit tali modo instituto ad cultum religionis, inseparabilem habet illam significationem, moraliter loquendo, et ideo non potest simulate fieri ad fidem occultandam, ut supra dictum est; ergo idem est, proportione servata, de usu talium vestium sacrarum, seu potius sacrilegarum.

13. Explicatur amphus vera sententia. — Inter has sententias, haec posterior non solum securior, sed etiam probabilior mihi videtur, si recte explicetur. Dico autem esse securiorem, quia ad minimum talis usus habet regulariter adjunctum scandalum, et ideo saltem ad vitandum illud tenentur fideles ab hujusmodi abstinere usu. Probabiliorem autem censeo tum propter rationem factam, tum etiam quia res hujusmodi fere aequiparantur verbis in significatione sua, quia primario sunt ad talem significationem impositae; et actionibus sacris etiam sunt similes, quatenus ad cultum per se primo ordinantur; et ideo sicut non licet actiones falsi cultus exercere, nec verba significantia negationem fidei proferre, ita neque usus talium vestium permittendus est; dixi autem, regulariter loguendo, quia hoc maxime procedit, quando in ipso servatur modus religiosus, vel superstitiosus, propter quem vestis est instituta; nam si quis uteretur tali veste modo profano et vulgari, tunc magis videretur contemnere superstitiosum usum vestis, ejusque institutionem, quam illam imitari, et tunc posset esse licitus talis usus, quia etiam scandalum et falsa significatio cessaret.

SECTIO VI. Utrum propter peccatum contra solam eaxternam confessionem fidei, aliqua pona ipso jure incurratur ?

1. Peccatum contra confessionem fidei potest Ecclesia punire. — Diximus de obligatione confitendi fidem, et de modis quibus contra illam peccatur; superest, al complementum hujus materiae, ut de poena quae huic culpae correspondere potest, breviter dicamus. £st autem sermo de ecclesiasticis poenis, nam de poena quae correspondet in foro Dei non opus est agere; nihil enim peculiare in hoc peccato revelatum est, praeter ea quae caeteris sunt communia ; supponimus autem posse Ecclesiam haec peccata punire, etiam poena ipso jure lata, quia sunt peccata externa et sensibilia, quae subjacent toro Ecclesiae, etiamsi per talia peccata fides interna non negetur; sic enim consuevit Ecclesia punire magos et ariolos, lamias, et similes, qui daemones colunt, vel pacta cum illis habent, etiamsi haeretici proprie non sint, ut videre licet in Directorio Inquisitorum, part. 2, quaest. 43 et sequentibus; et Simanc., in Catholicis institutionibus, tit. 32 et 37; et Castro, lib. 1 de Justa haereticorum punitione, cap. 22 et sequentibus; cum ergo de potestate constet, de facto dubium est an talis poena sit lata.

2. Que puna sit imposita clerico promoto ad beneficium , si fidei professionem omittat. — Deinde adverto ex dictis, duobus modis peccari posse contra confessionem fidei, scilicet, omittendo illam tempore debito, vel committendo contrariam negationem. De primo defectu nihil in antiquis canonibus invenio, nec sub censura cautum, nec punitum; solum ergo quoad hoc membrum animadverti potest lex lata a Concilio Tridentino, sessione 24, capite duodecimo. de Reformatione, ubi clericus promotus ad beneficium habens annexam curam animarum, vel ad canonicatum, aut dignitatem in ecclesiis cathedralibus, si intra duos menses a die promotionis suae non fecerit professionem fidei modo ibi praescripto, privatur fructibus sui beneficii, donec illam faciat. Verba Concilii sunt : Non /aciant fructus suos, quae verba inducunt poenam ipso facto, et obligant in conscientia ante omnem punitionem ad non retinendos tructus, tanquam non suos; ct in sessione 25, c. 2 de Reformatione, prae- ceptum ponitur Praelatis, ut in prima Synodo post suam promotionem professionem fidei faciant, quam si omiserint, additur, ut comprovinciales episcopi Pontificem moneant, et interim a talis praelat communione abstineant, quod est veluti quaedam censura. Ac denique Pius V, in quodam motu proprio, qui incipit : /n sacrosancta, excommunicationem ipso facto tulit, non tam contra promotos, quam contra promoventes alios ad beneficia absque fidei professione ; sed ille non videtur usu receptus, de quo legi potest Sanchez, lib. 2 in Decalog., cap. 5. Et haec de prima culpa.

3. An negantes fidem in solo actu externo ponas haereticorum incurrant. — Affirmat Cajetanus. — Ejus primum fundamentum. — Secundwn.— Tertium.— Quartum.— n praesenti vero praecipue agimus de peccato commissionis per exterpam fidei negationem, quod semper fuit ab Ecclesia gravissime punitum, ut constat ex Concilio Ancyrano, per plures canones; et ex Concilio Eliberitan. 1 et 2, ubi etiam in articulo mortis isti communione privabantur, qui rigor postea temperatus fuit, ut constat ex Siricio Papa, in epistola ad Thimerium, tarraconensem Episcopum, cap. 3, ubi non latam, sed ferendam excommunicationem illis verbis significat : Quos a Christi corpore et sanguine abscindi jubemus ; et addit: Quandiu civunt, agant ponitentiam ; si tamen resipiscunt. eis est in ultimo fine reconciliaLionis graiia tribuenda. Hinc ergo superest nobis quaestio, an sic lapsi exterius sine interna infidelitate ipso facto excommunicationis poenam, vel alias apo:tatis impositas incurrant. Nam partem affirmantem docuit Cajetanus 2. 2, quaest. 12, art. 1, et quaest. 94, artic. 2, primo propter multa jura quie absolute sic puniunt Apostatas, praeseriim cap. coutra Christianos, de Haeretieis, in 6, et alia multa in Decret. 26, quaest. 7; et ex Gregorio XI, lex peculiaris refertur in Directorio inquisitorum, 2 parte, quaestione 45. Secundo, quia Ecclesia non punit actus internos, sed externos; hoc autem dclictum exterius factum ejusdem rationis est, sive fiat cum interna infidelitate, sive absque illa. Unde multa similia delicta, ut Magias, et similia, puniuntur ab Ecclesia, etiamsi absque interna infidelitate fiant, ut specialiter declaravit Joann. XXH in decreta!i revelata in dicto Directorio 431. Tertio, quia de facto isti absolvuntur, et Ecclesiae reconciliantur, et aliis poenis afficiuntur; ergo signum est incurrisse censuras et poenas. Quarto, argumentatur Cajetanus, quia qui furatur, incurrit poenas contra fures latas, sive ex metu, sive ex alio motivo furetur; ergo similiter in praesenti.

4. Resolutio quaestionis negativa. — Nihillominus dicendum est eos, qui vel tormentorum metu, vel propter cupiditatem temporalium bonorum aut honorum, exterius tantum et ficto animo fidem negant, et actiones confessioni fidei contrarias exercent, non incurrere poenas, seu censuras latas simpliciter contra haereticos, vel apostatas. Haec est communior sententia, quam docet Sylvester, verbo Apostasia, 1, q. 1, et verbo Hoeeresis, q. 5, 6 et 9; Angel., verbo Apostata, q. 6; et Tabien., verbo Heereticus, n. 2, et verbo Apostasia, n. 3; Navar., cap. 110, n.27, c. 27. n. 56; D. Antoninus, 2 part., titulo 18, capite 5 et 6; Tolet., libro 4 Sum., capite 4, numero 0; Azor., tom. 1, lib. 8 Institut. mor., cap. 9, q. 9, 1O et 11, et cap. 21, q. 5 et 6; et plures alios in simili quaestione de externo idololatra retuli in tom. 1 de Religione, libro 2 de Superstitione, capite 6, in fine. Ratio est, quia lex poenalis est stricti juris, et restringenda ad delictum perfectum et consummatum, quatenus per verba legis significatur; quod principium, ex materia de censuris et ex materia de legibus, tanquam certum supponitur. At vero leges seu canones simpliciter puniunt haereticos et apostatas, sub quibus nominibus isti sic lapsi in confessione fidei non comprehenduntur. Nam imprimis non sunt simpliciter haeretici, ut patet, quia fidem retinent ; nec etiam sunt simpliciter apostatae, ut recte docuit Alens., 2 part., quaest. 163, membro 2, et iunuit divus Thomas 2. 2, quaest. 12, art. 1, ad secundum ; et probatur, quia isti simpliciter et vere non recedunt a fide et religione Christiana, sed tantum ficte, et ideo simplieiter non committunt apostasiam veram, quae est apostasia perfidiae, sed tantum fictam et simulatam ; non ergo incurrunt poenas latas simpliciter contra haereticos vel apostatas.

5. Corollarium secundum ex promima vesolutione.— Ad fundamenta Cajetani in n. 3 — Ex quo infertur primo, hujusmodi homines propter tale crimen nullam censuram ipso facto incurrere. Probatur, quia non invenitur specialiter contra illos lata. Secundo, infertur tale crimen non esse reservatum Papae, nec juri communi; probatur, quia secundum commune jus nullum peccatum est reservatum Papae, quod censuram annexam non habeat, nisi fiat particularis exceptio, quae in hoc casu non invenitur. Ex dictis colligitur facilis responsio ad fundamenta Cajetani : nam ad primum jam declarata sunt illa jura. Ad secundum vero respondetur Ecclesiam non punire actum internum separatum ab externo; punire tamen externum, ut procedit ab interno, et ejus malitiam induit, et ideo per dictas leges non punit hunc externum actum, quia non procedit ab infidelitate, quam praecipue per illas leges punire intendit. Quod secus est in aliis quae feruntur contra Magos, verbi gratia, vel ariolos. Ad tertium vero respondetur illam absolutionem dari ad cautelam propter praesumptionem, et peccatum illud propter suam malitiam etiam puniri ab homine; aliter vero quam propria haeresis, vel apostasia, quando in foro externo sufficienter fidelis animus praesumitur. Ád quartum, negatur similitudo; nam furtum in sua malitia non pendet ab interna intentione, eo modo quae haeresis vel apostasia. Nam furtum est peccatum in sua specie perfectum, quantumvis ex metu fiat; non autem haeresis aut apostasia, si deest falsa existimatio.

PrevBack to TopNext