Disputatio 15
Disputatio 15
De peccatis fidelium contra internum praeceptum fidei
1. Quotuplex peccatum contra fidem internam committi possit. —In preecedenti disputatione, propter materiae brevitatem et commoditatem simul disi de praecepto exterioris confessionis fidei, et de peccatis quibus violatur; in prioribus autem disputationibus, quamvis praecepta de interna fide explicuerim, tamen tractatum de peccatis contrariis, quia longam disputationem postulant, in hunc locum reservavi. Peccatum autem contra fidem internam duplex in genere distingui potest. Unum est ita repugnans ipsi fidei ut illam excludat, quod generali nomine infidelitas appellatur. Aliud est quod fidem non excludit; et hujusmodi vocamus peccatum, quod in homine fideli esse potest non solum divise (ut sic dicam), sed etiam composite : nam primum peccatum infidelitatis etiam ab homine fideli committi potest; sic enim contingit fidelem hominem in haeresim labi, non tamen retinendo fidem, et ideo dicimus fidelem posse infidelitatem committere, non in sensu composito (ut aiunt), sed in diviso; nam qui erat fidelis potest infidelis fieri, amittit tamen fi- dem. Nunc autem peccata fidelium vocamus ea, quae sine amissione fidei, ac proinde in sensu composito in homine fideli esse possunt. Et de iis in praesenti disputatione tractamus, quia materia brevis est, ut postea latissimam materiam de infidelitate disputemus. Denique juxta duas obligationes praecepti fidei supra declaratas, affirmativam, scilicet, et negativam, dupliciter potest fidelis contra praeceptum fidei peccare, scilicet, omittendo et committendo, quae duo genera peccatorum breviter explicabimus.
Sectio 1
Quibus modis contra internum fidei praeceptum per omissionem peccatur, et specialiter de ignorantia
SECTIO I. Quibus modis contra internum fidei praeceptum per omissionem peccatur, et specialiter de ignorantia.
1. Prima assertio : grave peccatum interdum committitur omittendo internum fidei actun. — Ex praecepto fidei affirmativo duplex oritur obligatio, ut supra etiam dixi: una est ad exercendum debito tempore actum fidei; alia est ad sciendam materiam fidei, ut possit suo tempore actus fidei circa illam exerceri, et contrarius actus vitari. Primo ergo dicendum est, interdum peccari graviter contra fidei obligationem, omittendo interiorem actum fidei quoad exercitium ejus; de hac assertione, seu de hoc genere peccati vix aliquid in doctoribus invenitur, fortasse quia hoc peccatum nimis occultum est, tam ratione actus interni cui opponitur, quam ratione temporis pro quo praeceptum fidet obligat ad exercitium actus, quod difficile designatur, ut supra etiam dixi, disp. 13, sectione 5, num. 6; vel etiam quia hoc peccatum raro committitur, ita ut sit speciale contra hoc praeceptum, quia obligatio exercendi actum fidei frequentius oritur ex aliis virtutibus, religionis, peenitentiae, aut similium. Unde etiam fortasse factum est ut hoc peccatum non babeat speciale nomen impositum, quia revera non est ignorantia , de qua communiter loquuntur Doctores, nec est simpliciter carentia fidei, sed solum quidam non usus ejus pro certo temporis articulo.
2. Hoc peccatum omissionis fidei est speciale, et mortale em genere.—Sed nihilominus negari non potest quin hoc sit speciale peccatum omissionis contrarium fidei, et ex genere suo mortale. Probatur, quia certum est praeceptum fidei obligare ad exercitium sui actus, ut supra visum est. Certum est etiam posse hominem voluntarie non exercere talem actum tempore debito, quia hoc ex libertate hominis pendet ; ergo tunc illa omissio erit speciale peccatum contra virtutem fidei, quia est transgressio specialis praecepti ejus, et privatio moralis honesti actus tunc debiti. Quia vero hoc peccatum mere internum est, non habet peculiarem poenam impositam, quia de hoc defectu constare Ecclesiae non potest, nisi quando simul peccatur in confessione fidei, et tunc non habet aliam poenam, nisi quae pro peccato commisso circa confessionem fidei imposita est. Unde circa hoc peccati genus nihil aliud notandum occurrit ; nam ad cognoscendum illud, vel multiplicationem ejus, solum sunt consideranda quae de tempore hujus obhgationis superius diximus, sect. 5 citata.
3. Secunda assertio : peccatum grave est ignorare articulos fidei. quos em pracepto scire tenemur. — Quando possit esse solum ceniale. — Secundo, dicendum est etiam peccari graviter ignorando articulos fidei, quos ex praecepto scire tenemur, idque intelligendum est de tota materia quae sub praeceptum fidei cadit. Haec est assertio communis Doc torum, et certa. Ita Sylvester, verbo Scientia, numero unico; Angelus et Tabien., ibidem; Navar., capite 11, num. 22 ; Medin., libro secundo Summ., capite 7; ct Tolet. libro auarto Summae, capite 2, numero 10, et alii. Probatur, quia contra omne praeceptum affirmativum peccatur voluntarie omittendo actum ejus ; sed praeceptum fidei affirmativum vere obligat ad sciendam materiam fidei, cui scientiae per modum omissionis opponitur ignorantia, quam vocant negationis seu privationis, de qua nuuc loquimur; ergo talis ignorantia est speciale peccatum omissionis contra praeceptum fidei. Unde etiam constat hoc peccatum esse mortale ex genere suo, ut omnes etiam docent. Et ratio est, quia praeceptum est gravissimum, et de re valde necessaria ad salutem; gravitas autem peccati ex gravitate materiae et praecepti judicanda est. Dico autem ex genere suo, quia intra suam speciem est mortale ; in individuo autem potest esse veniale, vel ex levi negligentia , seu imperfecta deliberatione , juxta ea quae paulo post dicam; vel ex levitate materiae, juxta supra dicta, disputatione 13. Nam ignorare, verbi gratia, substantiam mysteriorum symboli, vel aliquid ex praecipuis illorum, materia gravis est; nescire autem ipsum Symbolum memoriter, vel ordinem articuli, vel Orationem Dominicam, vel etiam unum articulum minoris momenti, ut descensum ad inferos, non est grave peccatum, quia illa materia communiter gravis non censetur; sicut etiam nescire signo crucis uti ad se signandum more Ecclesiae consueto, aliqualis certe culpa est. non tamen gravis, ut quidam nimis rigorose censent; erit ergo ad summum peccatum veniale, ut bene Sanchez cum aliis dixit, dicto libro secundo, cap. 3, num. 14; et juxta haec de ahis judicandum.
4. Ignorantia articulorum fidei , quomodo sit speciale peccatum. —Duo vero supersunt explicanda circa hanc posteriorem assertionem. Primum est, quomodo possit haec ignorantia esse speciale peccatum. Et ratio dubitandi est, primo, quia ignorantia non est omissio actus, sed habitus carentia ; peccatum autem omissionis esse debet in omissione actus ; nam, s:cut habitus non potest esse peccatum commissionis ( quia de non habendo habitu nullum est praceptum ), ita nec carentia habitus potest esse peccatum omissionis, ideoque peccatum definitur per actum, et D. Thomas addidit sub actu comprehendi carentiam actus. Secundo, quia ahas sequeretur eum, qui aliquo tempore ignorat res fidei, continuo toto illo tempore peccare, quia continuo ignorat. Consequens est aperte falsum ; ergo. Tertio, quia videtur sequi eum, qui ignorat particulares articulos fidei, plura peccata committere , quia habet particuiares ignorantias ; privationes enim juxta pcsitivas formas multiplicantur; sed ilie particulares veritates ignorat ; ergo particulares ignorantias habet ; ergo plura peccata committit. Quarto, quia si ignorantia est peccatum, erit in intellectu; unde si sit in materia fidei, erit quidem ejus carentia ; ergo erit quaedam infidelitas; sed nulla infidelitas potest esse simul cum fide; ergo nec tale peccatum potest esse in homine fideli.
D. An ignorantia secundum se sit peccatum. — In quo subjecto sit peccatum ignorantie. — In qua carentia foraliter consistat hec ignorantia. — Hae objectiones proponuntur, ut, per occasionem earum, nonnulia, quae ad hoc peccatum pertinent, explicemus. in prima petitur generalis quaestio, an ignorantia secundum se sit peccatum, vel tantum propter antecedentem negligentiam , ipsa vero ignorantia potius sit eliectus peccati. Quam dubitationem tractant Theologi, prima secundae, quaestione 76, articulo 2, et in 2 sentent., dist. 22, ubi Durandus, quaestione 2, docet peccatum ignorantiae consistere in sola negligentia ; et favet non parum D. Thomas dicto articulo 2, ubi etiam Conradus et Cajetanus. Et late defendit hanc sententiam Vasquez ibi, disputatione 118, capite 2; et Corduba, in Quaestionario, lib. 2, quaest. 6. Praecipua ratio est supra facta, quod ignorantia est privatio habitus. Alii nihilominus docent ignorantiam secundum se esse peccatum , quod videtur esse communius Doctorum, quos dicti auctores late referunt, et potest suaderi, quia peccatum ignorantiae est in intellectu, negligentia autem non est in intellectu, sed in voluntate. Tamen, ut existimo, haec controversia facile componi potest, si in verbo ignorantia non sit aequivocatio. Advertendum est ergo, ex divo Thoma, in illo articulo secundo, ad tertium, quod sicut peccatum commissionis non est tantum in actu voluntatis, sed etiam in actu exteriori volito, et prohibito, ita omissionis peccatum, quod extra voluntatem consummatur, non est tantum in voluntate, sed etiam in carentia actus praecepti; et ideo tale peecatum, ut est externum, id est, exira voluntatem, in ea potentia est subjective ad quam pertinet actus praeceptus, licet causauter sit in voluntate, ut de ignorantia expresse disit D. Thomas, in 9, dist. 29 quast 2 art. 1, ad primum. Quamvis ergo formale peccatum ignorantia sit in voluntate ignorandi, exterba autem omissio, quae est proprium peccatum ignorantia, in alia potentia esse debet. Et hinc recte concluditur ignorantiam esse in intellectu tanquam in subjecto, et hoc recte docet posterior sententia. Addendum vero utterius est, hoc peccatum formaliter non consisterc in carentia habitualis scientiae ; nam, ut recte dixit divus Thomas, in 2, ubi supra ad secundum et tertium, hoc peccatum actuale est, et ideo debet consistere in privatione actus, non in carentia habitus. Praeterea, supra diximus, disp. 13, sect. 5, num. 9, praeceptum sciendi res fidei non dari de habituali scientia seu memoria, sed de actibus quibus illa acquiritur; peccatum autem omissionis consistit in carentia ejus, quod praeceptum est; ergo haec omissio, quae est ignorantia, in carentia actus consistit ; in hoc ergo recte dixit prior sententia. Ex his vero tandem concluditur hoc peccatum formaliter esse ignorantiam quamdam actualem, quae vocari solet inscitia, quia est carentia illorum actuum intellectus, qui ad scientiam, seu cognitionem fidei necessarii sunt. Et hoc modo dixit D. Thomas in prima secundae, dicto articulo secundo, ad tertium, ignorantiam, quae est peccatum, consistere in negligentia, vel inscitia. Ex quibus duobus hoc secundum mihi magis placet ; quia ignorantia pertinet proprie ad intellectum, negligentia enim, ut dixi, magis videtur spectare ad voluntatem, vel ad aliquas actiones corporis necessarias ad considerationem mentis, quarum omissio tunc nomen negligentiae meretur, quando voluntaria est.
6. An semper is peccet, qui sua culpa ignorat quod scire tenetur. — lu secunda objectione, petitur an semper peccet is qui culpabiliter ignorat. Ad quod respo ;det D. Thomas, quaestione tertia de Malo, articulo primo, ad duodecimum, non semper peccare, quod est evidens. Primo, quia non semper talis homo cogitat nec advertit seignorare ; sine advertentia autem non est peccatum, utique actnale. Deinde licet proaliquo tempore advertat, non semper pro eolem tempore tenetur occupari in addiscenda fide, quia praeceptum discendi, quod affirmativum est, non obligat semper, et pro semper, sed temporibus opportunis; ac denique fieri potest ut occurrat tempus et cogitatio obligationis, et desit doctor, et tunc etiam homo non peccabit propter impotentiam discendi. Si tamen haec tria occurrant, et nihilominus homo sit negligens, tunc actu. peccabit ; et quoties id omiserit, toties peccata multiplicabit, si inter unum et aliud peccatum moralis interruptio intercesserit, sicut dicere solent Theologi de peccato non restituendi, seu de retentione rei alienae, et similibus.
7. Utrum peccatum ignorantie rerum fidei multiplicetur ad multiplicationem materiee.— In tertia objectione, petitur an haec peccata multiplicentur ex parte materiae, quia multa sunt quae ignorantur. Ad quod breviter respondeo, si hoc peccatum consideretur praecise, ut est contra praeceptum fidei, non multiplicari ex hoc capite, quia praeceptum est unum, et tota illa materia per modum unius praecipitur; et ideo omissio etiam est una, quae potest essc gravior, vel minus gravis, juxta extensionem materiae. Est optimum exemplum in praecepto recitandi septem horas canonicas; nam omissio illarum unum est peccatum, juxta communem sententiam, propter rationem dictam; ita ergo est in praesenti. Dixi autem: Ut preecise est contra preeceptum (idei ; nam si per ordinem ad alias virtutes ignorantia hujus vei illius rei sit peccatum, sic juxta diversitatem virtutum poterunt multiplicari peccata, quia tunc etiam praecepta multiplicantur, ut ex praecepto castitatis tenetur quis scire fornicationem esse malam ; ex praecepto vero justitiae, furtum esse malum, et sic de caeteris.
8. Quomodo ignorantia fidei distinguatur a peccato infidelitatis. — In quarta objectione, postulatur quomodo differat hoc peccatum a peccato infidelitatis ; potest enim aliquis cogitare, distingui tanquam omissionem a commissione, quia hoc peccatum consistit in ignorantia negationis, ut diximus ; infidelitas autem videtur consistere in ignorantia pravae dispositionis, seu erroris. Sed non est adaequata distinctio, quia potest dari infidelitas, quae sit etiam cmissio, unde distingui possunt tanquam omissio partialis et totalis. Sed contra hoc procedit ohjectio facta, quia tune haec omissio esset quaedam infidelitas saltem partialis. Unde dicendum videtur distingui haec duo, quia infidehtas directe et formaliter opponitur ipsi fidei, unde privat honestate credendi et pia affectione ad fidem certam et infallibilem : haec vero ignorantia, de qua loquimur , non opponitur directe fidei, sed cuidam praeparationi ad fidem ( ut sic dicam) scilicet , scientiae , seu apprehensioni materiae, quae necessaria est ad usum fidei, et ideo formaliter non excludit piam affectionem ad fidem, ut talis est, neque etiam tollit certitudinem ac firmitatem circa ea quae sciuntur et creduntur, et ideo talis ignorantia nulla infidelitas est.
9. An ignorantia mysteriorum fidei possit esse in homine fideli invincibilis. —Prima sententia negat.— Probatur primo.— Secundo.— Tertio. — Secundo explicandum est, an haec ignorantia in homine fideli possit esse invincibihs, et a culpa excusari. Aliqui Theologi sentiunt, nunquam posse hanc ignorantiam excusari a peccato: D. Bonaventura, in 3, distinct. 25, articulo primo, quaesticne tertia; Gabriel, articulo secundo, post quintam conclusionem ; et Durandus, quaestione prima ; idemque sentiunt Sylvester, et Angel., verbo 7/gnorantia; et tenuit etiam Gloss., in capite primo de Summa Trinitate, in sexto, verbo 7gnorantia. Fundamentum est, quia unusquisque tenetur scire ea quae ad suum statum pertinent, nec in illis cadere potest ignorantia invincibilis; sed haec scientia rerum fidei, de qua tractamus, pertinet ad statum Christianum, quem nullus fidelis ignorare potest ; ergo ncque etiam potest excusari de ignorantia illarum rerum, quae ad hunc statum generaliter pertinent. Secundo, quia si homo faciat quod in se est, Deus illuminabit illum, vel providebit modum quo ignorantiam depellat. Propter quam rationem aliqui existimant etiam in infidelibus non posse hanc ignorantiam esse invincibilem ; ergo multo minus esse poterit in fidelibus. Tertio, quia articuli tidei solemni ritu celebrantur ab Ecclesia, et feruntur in ore omnium; quomodo ergo possunt ab aliquo fideli invincibiliter ignorari? Propter quam rationem videtur in hanc sententiam inclinasse D. Thomas, 1 ad Corinth. 11, lect. 4.
10. Resolutio quaestionis affirmativa. — Nihilominus dicenium est hanc ignorantiam aliquando esse posse inculpabilem. Ita sentiunt communiter moderni scriptores: Navar., capite undecimo, numero 22; Vasquez, Azor, et alii, quos retert et sequitur Sanchez, libro secundo, capite tertio, num. 20. Ratio est, quia ignorantia non est culpa, nisi sit voluntaria; haee autem etiam in homine fideli potest esse multis modis involuntaria circa unum vel alterum fidei articulum, vel etiam circa plures. Primo, quia ipsamet obligatio sciendi tales articulos potest ignorari; fieri enim potest ut multi fideles nunquam fuerint de hac obligatione edocti, neque in eorum mentem talis cognitio ascenderit, quod est optimum signum ignorantiae invincibilis ; ignorata vero obligatione sciendi, consequenter excusatur a culpa neglgentia discendi, et consequenter etiam ignorantia. Secundo, fieri potest ut aliquis sciens obligationem caruerit doctore, etiamsi illum diligenter quaesiverit, de qua diligentia, quanta esse debeat, prudenti arbitrio relinquendum est, et fieri optime potest ut talis homo judicet prudenter se fecisse quod moraliter poterat. Tertio, saepe contingit ut, licet aliquis habeat doctorem, propter incapacitatem non addiscat, neque percipiat ea quae traduntur; quam excusationem aliqui admittere recusant, quia cum fides sit necessaria ut medium, non videtur admittenda incapacitas ejus in aliquo homine adulto. Dico tamen in multis esse posse sufficientem et maximam excusationem, praesertim in rebus obscurioribus fidei, quod ipsa experientia satis docet. Neque tota fides quae praecipitur est necessaria necessitate medii: imo, ut supra dixi, aliqua sunt necessaria necessitate medii, quae non semper in re postulantur,. sed sufficere possunt in voto. Unde, licet verum sit nullum adultum esse incapacem totius fidei actualis, nihilominus multa mysteria fidei possunt aliquibus esse ita obscura ad percipiendum, ut facile in illorum igno- rantia a culpa excusentur. Et hinc fortasse aliqui excusant ab hac culpa omnes pueros ante pubertatem, et ideo dicunt pro illo tempore non obligari hoc praecepto; sed non es: vera regula, nec fundata in jure, nec est juxta consuetudinem Ecclesiae, ideoque non potest aetas assignari, sed capacitas prudenti judicio spectanda est.
11. Solvuntur argumenta. — Ad primum.— Ad secundum.— Ad tertium.— Uud facile patet responsio ad rationes contrariae sentontiae. Ad primam., dicitur aliquando posse cadere ignorantiam invincibilem in his quae pertinent ad statum, quia vel obligatio earum rerum potest etiam ignorari, ut dixi, vel exaliis capitibus jam insinuatis, quod maxime accidere potest in hominibus rasticis et simplicibus, ut est communis turba fidelium. Ad secundam, dicitur etiam falsam esse illam sententiam de infidelibus, ut iufra dicemus, et illam regulam de faciente quod in se est, non habere hic locum, quia haec scientia, de qua iractamus, non est necessaria simpliciter ad salutem necessitate medii iu re ipsa adhibendi, ui dixi. Ad tertiam, dico recte illo argumento probari hanc ignorantiam raram esse, praesertim iuter Christianos, qui in communitate etdehum vivunt, et communiter iustruuntur; in quo sensu locutus est ibi D. Thomas; non tamen probat talem excusationem esse absolutc impossibilem.
Sectio 2
An possit esse in homine fideli peccatum commissionis contra hoc praeceptum fidei
1. Richardi opinio de peccato commissionis contra praecepta fidei. Richardus in secundo, distinct. 22, articulo secundo, quaest. secunda, etiam in ipsa ignorantia distinguit peccatum omissionis et commissionis : nam ignorantiam affectatam, commissionem vocat; ignorantiam autem crassam aut supinam, omissionem appellat ; utique distinguens illa duo peccatorum genera ex actu voluntatis. Nos autem supponimus potius distingui commissionem ab omissione ex actu volito, quam ex actu volendi ; nam omittere sacrum, etiamsi directo voluntatis actu sit voluntarium, peccatum omissionis est, ut suppono ex 1. 2, ideoque in praesenti omnem ignorantiam negationis, quomodocunque voluntaria sit, omissionem appellamus; peccatum ergo commissionis contra fidem solum esse potest in ignorantia, quam appellant pravae dispositionis, et in actu positivo intellectus consistit : duplex autem potest esse in praesenti, scilicet, vel aliquis error contra fidem, vel deliberata dubitatio fidei ; nam haec etiam vel formaliter, vel virtualiter includit assensum de incertitudine fidei.
2. Ratio dubitandi pro parte negativa quaestionis. — Hinc ergo nascitur ratio dubitandi in praesenti puncto; aut enim judicium contra veritatem vel contra certitudinem fidei, est voluntarium, vel involuntarium : si involuntarium, nullum est peccatum, ac proinde, etiamsi sit in homine fideli, non potest dici peceatum ejus, nisi valde materialiter; si vero sit voluntarium , erit quidem peccatum commissionis contra fidem, non tamen erit hominis fidelis : quia, ut supra dixi, illud vocamus peccatum fidelis hominis, quod non constituit illum formaliter infidelem, neque fidem expellit; hoc autem peccatum per se ac formaliter facit hominem infidelem, quia fidem expellit ; ad expellendam enim fidem unus actus erroris sufficit, ut communiter asseritur, et in superioribus tactum est.
3. Prima assertio : cum peccato commissionis contra fidem stare potest fides in homine fideli — Nihilominus dicendum est posse in homine habente fidem, et retinente illam, inveniri peccatum contra praeceptum fidei per errorem positivum commissum, quod in hac materia peccatum commissionis appellamus. Haec assertio latius probanda est iufra tractando de haeresi, et ibi constabit esse communem Scholasticorum. Nunc ergo probatur breviter ex dictis in sectione praecedenti, quia fidelis potest ignorare culpabiliter aliquas veritates fidei : ergo cum illa ignorantia potest vel de ilis dubitare, vel etiam contrariis propositiouibus assentire, quia quod ignoratur potest etiam incertum judicari, et contrarium potest sub aliqua ratione apparente vel humana auctcritate repraesentari, et ideo potest homo assentire : tunc autem ille assensus non est sine aliqua culpa; ergo ex culpabili ignorantia procedit. Est ergo illud peccatum commissio nis; nam, licet ignorantia sit omissio, operari ex Ignorantia est commissio; hoc ergo peccatum in homine fideli inveniri potest ; tale autem peccaturm non suflicit ad excludendam lidem, quia non estex pertinacia, sed ex ignorantia, vel inadvertentia culpabili, et ideo non est haeresis, seu infidelitas propria, quae sola fidem excludit. Potest ergo hoc peccatum commissionis inveniri in homine fideli, retenta fide.
A. An possit dari error in fide in homine fideli sine ulla culpa.—Opinio Altisiodorensis. — Aliorum sententia.— Inquiri etiam potest, an e contrario possit talis error inveniri in homine fideli sine ulla culpa. Nam Altisiodor.; libro 3 Summ., tract. 3, capite 2, quaestione tertia, circa finem, simpliciter negat; et potuit fundari, quia si talis error procedit ex ignorantia vincibili, peccatum est, ut diximus; si vero procedit ex ignorantia inculpabili, etiam hoc modo non excusatur a culpa cujusdam temeritatis, quia magna imprudentia est in rebus divinis et supernaturalibus judicium ferre sine suflicienti illarum notitia. Et confirmatur, quia, priusquam homo judicet de ejusmodi rebus, debet quod in se est faccre, et diligentiam adhiberc ut veritatem assequatur; si autem hoc faciat, Deus illum errare non permittet. Ali distinguunt inter actus fidei, quos omnes fideles scire tenentur, et alias res fidei, quas subtilitates fidei appellant; ei in prioribus negant posse fidelem errare sine culpa, in posterioribus autem concedunt. lta sumi potest ex D. Thoma 2. 2, quaest. 2, art. 6, ad secundum; et Cajetano, ibidem; Sylvest., verbo Fides, quaest. 4, num. 6. Hi tamen auctores partem affirmantem de subtilitatibus fidei expresse docent; quia vero de ilis specialiter loquuntur, alteram partem negantem indicare videntur.
5. Secunda in ordine assertio. — Mihi alia distinctione utendum occurrit; aut enim homini fideli nunquam fuit aligua veritas ita sufficienter proposita, ut per fidem infusam illam credere potuerit et debuerit ; vel de facto illam credidit, aut habuit ejusmodi propositionem suflicientem fidei aliquando. Dico igitur posse fidelem sine culpa aliquando errare circa veritatem fidei nunquam sibi satis propositam; hoc imprimis certum est in subtilitatibus fidei, id est, in omnibus quae non tenentur fideles ex praecepto scire. Probatur, quia haec invincibiliter ignorantur, ut per sc patet, et stante illa ignorantia, potest occurrere ratio vel auctoritas, quae probabiiter et sine temeritate hominem decipiat, ut contingit in quacumque materia non evidenti; ergo in tali assensu nulla tunc erit culpa, quia ignorantia invincibilis tunc excusat a culpa contra fidem ; motivum autem occurrens excusat a temeritate judicii, et ita solvitur ratio Altisiodorensis. Nec in his rebus (ut dixi) est regula certa, quod Deus errare non permittat eum qui diligentiam facit; nulla enim extat de hoc promissio, et convincitur aperte, quia Sancti interdum errarunt in rebus ad fidem pertinentibus, quas postea Ecclesia definivit, ut de Cypriano et aliis constat. Et hinc sequitur idem posse contingere circa aliquem articulum fidei, licet rarius, et in hominibus rndioribus et omnino indoctis. Probatur, quia in eis potest esse aliquando ignorantia invincibilis, ut dixi; ergo etiam possunt alia concurrere, quae illum actum in talibus personis a peccato excusent, quia illud solum pendet ex facto contingente; imo interdum evenire potest ; et saepe forte accidit, ut homo rusticus, audiens explicationem alicujus articuli fidei, loco veritatis errorem concipiat, a quo sine dubio per ignorantiam, seu per quamdam incapacitatem excusatur.
6. Tertia assertio. — Deinde addo circa ea quae saltem sufficienter proposita sunt, vel credita ex vera fide, et Ecclesiae auctoritate, non posse hominem inculpabiliter errare, aut dubitare cum deliberatione, nisi fortasse ita fuerit oblitus prioris cognitionis, ac si nunquam illam habuisset. Hoc posterius manifestum est, quia, intercedente tali oblivione, praecedens cognitio nihil confert, et ideo idem judieium est de tali homine ac de alio, qui scmper caruit illa cognitione. Ratio autem prioris partis est, quia, ut Paulus ait, ad Galat. 1 : Ftiamsi Angelus de calo evangelizet, contra id quod ex fide semel creditum est, non est illi credendum; per quam exaggerationem significare voluit Paulus, propter rullam auctoritatem vel rationem recedendum esse ab eo, quod semel creditum est. Item quia, ut dicit Joan., 1 Canon., capite 3: Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se ; contra testimonium autem Dei nihil credi notest sine culpa; ergo qui hoc testimonium semel habuit, nunquam potest ab illo sine culpa recedere. Denique, qui semel credit, ita debet esse affectus, ut certissimus sit, illud quo4 credit, non posse esse falsum; ergo Beri non potest ut postea aliquando sine culpa erret circa illud quod semel credidit. Neque in hoc admittenda est aliqua exceptio, neque aliquis casus in quo liceat, propter quorumcumque hominum auctoritatem, a veritate semel credita recedere, aut de illa dubitare, cum Dei et Ecclesia auctoritas omni humanae auctoritati praeferenda sit. Difficultates vero, quae hic occurrere poterant, infra in materia de haeresi tractabuntur.