Text List

Disputatio 16

Disputatio 16

De infidelitate

DISPUTATIO XVI. DE INFIDELITATE.

Duplex acceptio infidelitatis exponitur. — Diximus de peccatis fidei contrariis, quae in hominibus fidelibus inveniri possunt; sequitur dicendum de alio genere peccatorum, quae propria sunt infidelium, et generali appellatione incredulitatis nomine significantur : prius autem, quam ad alia procedamus , generalis queedam hujus vocis aequivocatio tollenda est. Nam, sicut duplex est fides, una moralis, et altera theologica , ita infideles etiam in Scriptura interdum dicuntur ab infidelitate virtuti morali contraria, interdum vero ab altera, quae tidei catholicae opponitur. Priori modo dicitur Isaiae 1 : Principes tui infideles, utique in muneribus suis praestandis; unde Hieronymus inobedientes vertit; sic etiam Ecclesiastes 5 : Displicet Deo infidelis, et stulta promissio. Posterior vero significatio frequentior est, praesertim in novo Testamento, 2 ad Corinth. 4: Excecarit mentes infideliumn ; et 1 ad Corinth. 7: Si infidelis discedit, discedat ; 1 ad Timoth. 5: Factus est infideli deterior. In praesenti ergo solum de infidelitate Theologicae fidei opposita tractamus, et prius generali ratione de illa dicemus, postea vero ad peculiares modos ejus, et ad diversos gradus infidelium. praesertim ad illos qui ante baptismum vel post baptismum in hoc vitium inciderunt, descendemus. Tractat autem praesentem materiam D. Thomas 2. 2, quaest. 10; et illius expositores ibidem ; reliqui Scholastici nonnulla disputant in 3, dist. 24 et sequentibus.

Sectio 1

Quale peccatum sit infidelitas, et quibus modis generatim committatur

SECTIO I. Quale peccatum sit infidelitas, et quibus modis generatim committatur.

1. Infidelitatem esse peccatum de fide est. — Ratione etiam evidenter ostenditur. — In hoc titulo supponitur infidelitatem esse peccatum; modum autem ejus inquirimus. Et quidem assertio ipsa quam supponimus, certa est de fide; habetur enim expressa in variis Scripturae locis, Marci ultimo : Qui non crediderit condemnabitur, utique non solum propter alia peccata, sed etiam propter ipsam infidelitatem. Unde dicitur Joannis 3: Qui non credit jam judicatus est, utique ex ipsa incredulitate ; unde subditur: Hoc est autem judicium, quia lux venit an mundum, et dilecerunt homines magis tenebras quam lucem; Joannis decimo quinto : Si non venissem, etc., nunc autem excusationem non habent de peccato suo, scilicet infidelitatis, ut recte Augustinus exponit, imo ipse Christus, cap. 16. Nam cum de Spiritu Sancto dixisset: Arguet aundum de peccato, illud exponit, dicens: De peccato quidem, quia non crediderunt in me. Rationes etiam sunt evidentes ex superius dictis. Primo, quia diximus datum esse praeceptum divinum et supernaturale, et valde etiam consentaneum rationi naturali credendi ea quae Deus dixit; sed infidelitas est contraria huic praecepto, ut ex ipsa vocis interpretauione jam data manifestum est; ergo est peccatum. Secundo, dictum est fidem esse necessariam ad salutem; contemnere autem media necessaria ad salutem, peccatum est, quia est ipsam salutem contemnere; ergo infidelitas, per quam hoc medium abjicitur, yeccatum est. Tertio, dictum est fidem esse Deo debitam propter infallibilem veritatem ejus; per infidelitatem autem veritas prima despicitur, ac si esset capax deceptionis aut mendacii, quod est gravis ejus injuria; ergo est etium grave peccatum; de hac ergo veritate nulla est controversia nec difficultas. Ut autem hoc peccatum intelligatur , nonnulla explicare necesse est.

2. In quo differat infidelitas a peccato alio commissinis contra fidem, quod est in homine fideli. — Et primo, quia sectione praecedenti diximus aliquod peccatum fidei contrarium posse esse in homine fideli, in quem non cadit infidelitas, necessarium est exponere in quo differat, vel quid addat hoc peccatum iufidelitatis supra illum defectum fidei, qui in homme fideli esse potest. Ad quod breviter respondeo, de ratione infidelitatis esse ut sit peccatum ita fidei contrar:um, ut omnino fidem infusam ab homine ex natura sua excludat, quae potest esse quasi generalis descriptio infidelitatis, quae tametsi per effectum detur, non potest aut clarius aut brevius tradi. Et declaratur breviter primo ex ipsa voce; nam est quasi privativa, et ideo absolute dicta significat carentiam verae fidei; talis autem carentia omnino excludit fidem. Secundo, ex ipsamet ratione dubitandi posita; nam propterca ignorantia culpabilis fidei, quae in homine fideli esse potest, non est in- fidelitas, quia simul esse potest cum vera fide, et ideo non constituit hominem infidelem, neque illum ab Ecclesia excludit; ergo e contrario de ratione infidelitatis est, ut hunc habeat effectum, et sine illo nunquam potest rationem infidelitatis attingere; cum illo autem jam erit infidelitas, et hominem infidelem constituit, et ab Ecclesia apud Deum illum excludit.

3. Prima diuisio infidelitatis.— Oportet autem advertere duobus modis posse hoc peccatum infidelitatis ita consummari, ut praedictum gradum attingat, potestque haec esse prima divisio infidelitatis. Unus modus excludendi fidem dici potest materialis, alter formalis, seu unus ex parte materiae, et alter ex parte objecti formalis. Priori modo invenitur infidelitas in eo qui totam fidei materiam ignorat, etiamsi nihil de prima veritate aut de divina revelatione audierit ; ille enim formaliter non potest dici recedere a prima veritate, aut illi discredere, cum ei non sit proposita; et ninilominus, quia tanta est ignorantia, ut omnino fidem excludat, illa est vera infidelitas. Unde si attente res consideretur, hoc peccatum, quantum ad modum formalem suum, et quantum ad speciem malitiae, non differt ab illo peccato ignorantia vincibilis vel erroris, quod potest es e in homine fideli, sed differt quoad totalem vel partialem materiam, et hoc satis est ut ab uno excludat tidem primae veritatis, et non ab alio. Posterior modus infidelitatis contiugit, quando quis habens sufficientem notitiam propositionis et revelationis fidei, ab ejusmodi fidei veritate discedit. Nam qui sic delinquit, etiamsi in una tantum parte vel propositione fidei discredat, infidelitatem committit, et omnino fidem amittit, quia nihil potest credere ex testimonio primae veritatis, et ita hoc peccatum longe differt ab ignorantia fidei, quae in homine fideli esse potest; atque cadem est prima et praecipua differentia inter hos duos modos infidelitatis.

4. Quae sit infidelitas negativa, que privaLiva. — Potest autem alia difterentia obiter notari. Nam hic posterior modus infidelitatis nunquam contingit sine peccato, quia nunquam est sine suflicienti advertentia et voluntate. Prior autem modus aliquando esse potest sine culpa. Unde distingui solet duplex infidelitas : una culpabilis, quae privativa vocari solet, alia inculpabilis, quae solet vocari negativa; de qua an detur, postea dicemus; negari tamen non potest quod sit possibilis, absolute loquendo. Ratio autem est, quia haec infidelitas excludit cognitionem; et ideo, si tanta sit carentia cognitionis, ut etiam voluntatem excludat, infidelitas continget sine peccato. Et ratio est clara, quia nec voluntarium esse potest sine aliqua cognitione, neque peccatum sine aliquo voluntario; haec enim sunt principia nota in moralibus. Contingere autem potest ut aligui, ignorantes totam fidem, habeant aliquam notitiam professionis seu praedicationis illius, et negligentes sint in quaerenda et investiganda sufficienti propositione tidei, et ideo carentia eis sit voluntaria, et ad culpam imputetur ; et haec est propria infideIlitas privativa, et quae est peccatum. Quapropter, cum in assertione dictum est infidelitatem esse peccatum, vel subintelligenda est conditio generalis et necessaria ad peccandum, scilicet, si sit voluntaria; vel intelligendum est esse peccatum ex se, et nisi excusatio impotentiae intercedat.

5. An infidelitas privativa peccatum commussionis sit, an omissionis.— Ex resolutione hujus puncti oritur aliud necessario exponendum, scilicet, an hoc peccatum infidelitatis omissionis sit vel commissionis, vel utriusque modi; nam quod st tantum omissio, suaderi potes:, quia consistit hoc peccatum in quadam ignorantia ; at vero ignorantia consummatur in carentia cognitionis. quae est quaedam omissio. Deinde infidelitas est peccatum oppositum affirmativo praecepto credendi; peccatum autem contra praeceptum affirmativum est omissio; ergo. In contrarium videtur esse D. Thomas 2. 2, quaestione 10, articulo 1; indicat enim infidelitatem in sola commissione consistere; distinguens enim infidelitatem secundum negationem, et secundum contrarietatem, addit hanc posteriorem esse quando aliquis repugnat auditui fidei; et in hoc, inquit, proprie perficitur ratio infidelitdtis, et secundum hoc infidelittas est peccatum; at vero resistere auditui fidei commissio est. Idem indicat Cajetanus, in art. 3, dum ait infidelitatem consistere in dissensu contrario fidei, et adjungit omnes infideles falsam opinioncm de Deo habere, quod ad commissionem pertinet. Ratione item suaderi potest, quia omissio, quae respectu fidei mala esse potest, solum excludit exercitium fidei; hac autem non est infidelitas, nam hoc peccatum etiam in homine fideli esse potest; ergo non est peccatum infidelitatis, donec concipiatur error contra fidem ; tale vero peccatum commissionis est.

6. Infidelitatis peccatum, et omissione, et commüissione committi potest. — Dicendum nihilominus est infidelitatis peccatum, et omissionis et commissionis esse posse. Probari potest primo ex distinctione Aristotelis, primo Posteriorum, text. 37, de duplici ignorantia, negationis, scilicet, et pravae dispositionis, quarum prima similis est omissioni, quia per se actum non requirit ; secunda vero similis est commissioni, quia in actu contrario consistit; at vero infidelitas potest utroque modo haberi, scilicet, vel ignorando tantum, vel errando; ergo priori modo est omissio, et secundo est commissio. Secundo declaratur a priori et ex propriis, quia praeceptum fidei duplex est, ut supra vidimus, scilicet affirmativum, audiendi et credendi; et negativum, non discedendi a fide, nec credendi aliquid contrarium revelatis : infidelitas vero contrahi potest ad unum et aliud praeceptum; ergo potest contrahi per omissionem et commissionem. Probatur consequentia, quia transgressio praecepti affirmativi est omissio, negativi autem commissio. Denique esxplicatur, et confirmatur in hunc modum : nam duobus modis potest quis resistere auditui fidei scilicet vel nolendo andire, vel nolendo audita credere, et utroque modo potest contrahi infidelitas, ut ex dictis patet; prior autem modus per se pertinet ad omissionem ; secundus vero ad commissionem.

7. Infidelitas privativa ad peccatam omissionis per se primo spectat. — Ut autem hoc melius intelligatur, simulque alios modos peccandi in hoc genere explicemus, supponenda est distinctio proxime data de duplici infidelitate, una privativa, et altera contraria, quarum prima invenitur in his hominibus quibus vera fides nondum est sufficienter proposita. Secunda vero in illis infidelibus reperitur, qui post sufficientem propositionem fidei illi resistunt. Dico igitur prius genus infidelitatis, per se loquendo, esse peccatum omissionis, quia proxime opponitur praecepto audiendi fidem, et per solam negligentiam, seu voluntariam carentiam cognitionis fidei sufficienter committitur. Contingit autem cum hac ignorantia conjungi errores contra veritates fidei vel supernataralis, vel etiam naturalis; imo nunquam hujusmodi errores ab illa ignorantia separantur. Et quoad hanc partem, illud peccatum est commissionis vel contra fidem, vel etiam contra rationem naturalem, quia consistit in actu indebite vel negligenter facto, quod satis est ad commissionem; quia vero tota mahltia istius actus ex voluntaria igno- rantia seu carentia cognitionis provenit, ideo malitia illius peccati formaliter in omissione consistere videtur, quamvis materialiter sit commissio.

S. Infidelitas contraria quomodo ad peccaUum commissionis spectet.—Circa alterum vero modum infidelitatis, Cajetanus, dicta quaest. 10, artic. 2, tres modos peccandi distinguit. Primus modus est discredendi, seu credendi falsa esse quae proponuntur, aut credendi contraria esse vera. Secundus est nec credendi, nec discredendi, sed quasi suspendendi omnem actum intellectus. Tertius modus est dubitandi; et subdistinguit hunc in tria membra, quae vocat per opinionem, vel per suspicionem, vel neutraliter, ut ait. Primus modus principalis hujus infidelitatis a Cajetano propositus verissimus est et clarissimus, et in eo apertissime cernitur peccatum commissionis, et sine dubio in hoc genere peccati infidelitatis est maximum, quia valde directe primae veritati opponitur. Secundum modum videtur Cajetanus proponere per modum omissionis, quia in illo non intercedit actus fidei contrarius, sed tantum carentia actus credendi praecepti; quomodo vero hoc intelligendum sit, statim dicam. In tertio autem modo difficilis mihi est subdivisio, quam Cajetanus adjungit, et distinctio illius a caeteris membris. Nam opinio quam primo loco ponit, esse potest aut de falsitate rei propositae, vel quod contraria vera sit, et in hoc sensu hoc membrum coincidit cum primo modo peccandi per dissensum; nam haereticus non aliter dissentit rebus fidei, quam opinando esse falsas, aut contrarias esse veras; et idem est de quolibet infideli, cui fides sufficienter propnosita est; vel potest intelligi de opinione ejusdem veritatis propositae, ut si quis illi assentiatur opinando, nondum tamen firmiter credendo; et talis opinio per se loquendo non est peccatum contra fidem, nam homo fidelis potest interdum assentiri rebus fidei per fidem humanan: ex auctoritate hominum, et non propterea peccat ; fides autem humana quaedam opinio est. Neque necessarium est ut qui hujusmodi assensum habet, circa veritatem fidei dubitet, vel formidet de certitudine ejus, quia licet formido, quantum est ex parte formalis obJecti, sit de ratione opinionis vel fidei humanae, non tamen ex parte subjecti; unde potest aliquis ita assentiri nihil formidando, nec de incertitudine cogitando : quod si quis opinetur, ut etiam formaliter dubitet judicando rem illam non esse veram, sed incertam, aut dubiam, tunc jam habebit judicium contrarium dogmatibus fide:, quia non solum est de fide, revelata esse vera, sed etiam esse certa et infallibilia; atque hac ratione hic modus opinandi seu dubitandi includit propositam infidelitatem per dissensum contrarium fidei, et ita reducitur ad primum modum infidelitatis Cajetani ; atque idem est de suspicione, quam secundo loco posuit Cajetanus in hac subdivisione, qnuia, ut ex Tullio docuit divus Thomas 2. 9. quaest. 60, art. 3, suspicio nihil aliud est quam opinio mali ex levibus conjecturis. Unde in praesenti, suspicio in materia fidei erit etiam opinio falsitatis ex levibus conjecturis; talis ergo suspicio judicium includit fidei contrarium, quia sine aliquo judicio non est opinio; ergo etiam hic dubitandi modus includit dissensum contra fidem, ac proinde reducitur ad primum modum infidelitatis ab eodem auctore positum.

9. Denique tertius modus neutralis dubitationis videtur consistere in suspensione omnis assensus vel dissensus ; nam tunc maxime dicitur intellectus neutraliter se habere. In hoc autem sensu coincidit hic modus cum secundo principalis divisionis, in quo dicebatur aliquis deficere a debita fide, quando neque credit neque discredit; nam hoc est ( ut dixi) neutraliter se habere; haec autem dispositio praecise spectata non videtur sufficere ad infidelitatem , neque ad dubitationem, quia potest quis suspendere actum circa illam matcriam. Quapropter, nisi quis abstineat ab hujusmodi actu ex aliqua cogitatione incertitudinis vel dubitationis, non videtur illa dispositio sufficere ad propriam speciem infidelitatis. Quod si illa suspensio ex tali cogitatione proveniat , jam dubitatio non habetur sine aliquo actu veritati aut certitudini fidei contrario, quod suffhicit ad positivam infidelitatem. Unde concludo omnem propriam infidelitatem, quae post sufficientem fidei auditum committitur , esse peccatum commissionis includens virtute hoc judicium, quod res sic proposita potest esse falsa.

10. An infidelitas privativa et contraria sint peccata ejusdem speciei. — Ex quo tandem breviter resolvi potest alia dubitatio hic occurrens, an infidelitas his duobus modis commissa , scilicet , omittendo et committendo, sit peccatum ejusdem speciei, vel diversae. Et ratio dubitandi sumitur ex divo Thoma 1. 2, quaest. 72, art. 6, ubi simpliciter docet omissionem et commissionem esse peccata ejusdem speciei. Nihilominus assero in hac mate- ria illa peccata esse specie diversa, sicut sunt in materia charitatis, non amare Deum tempore debito, vel odio habere illum, quia talia peccata manifeste habent distinctissimas deordinationes jet malitias ; ita enim est in praesenti: nam infidelitas , quae est per solam omissionem, non opponitur directe formali objecto fidei, et veritati Dei, sicut opponitur infidelitas commissionis, quae propterea infert injuriam longe majorem, et diversae rationis ; ille autem locus D. Thomae habet suam difficultatem , quae ad hunc locum non spectat, et ideo breviter dico intelligendum esse permissive, non universaliter, id est, omissionem et commissionem non includere semper specificam differentiam, non quod aliquando illam habere non possint ; nam hoc etiam sumitur ex eodem D. Thoma 2. 2, quaest. 79, art. 2 et 3.

Sectio 2

Quam grave sit infidelitatis peccatum

SECTIO II. Quam grave sit infidelitatis peccatum.

1. Status questionis. — Non inquirimus an peccatum hoc eam gravitatem attingat, quae ad peccatum mortale ex genere suo sufficiat ; id enim tanquam manifestum supponimus, sicut proposuisse videtur Christus, cum dixit: Qui non credidit, jam judcatus est ; et alibi: Qui non crediderit, condemnabitur, et ex dicendis a fortiori comprobabitur; inquirimus ergo inter peccata ex suo genere mortalia, quem gradum seu locum obtineat infidelitas quoad gravitatem suam: hoc autem a nobis potest duobus modis tractari aut expicari, scilicet, vel absolute rem ipsam in se spectando : vel comparate, conferendo vitium hoc cum peccatis, aliis virtutibus oppositis.

2. Peccatum infidelitatis est unum em gracissims. — Peccatum infidelitatis maaimum omnium est in nocumento quod infert. — Infidelitatis peccatum difficilius quam cetera curatur.— Priori modo solum dicere possumus hoc peccatum ex genere suo esse unum ex gravissimis peccatis. In hoc conveniunt divus Thomas, et omnes, atque hoc significare voluit Augustinus, tractatu 85 in Joann., et libro tertio contra duas epistolas Pelagianorum, capite 3, cum dixit peccatum absolute dictum, quasi per antonomasiam pro peccato infidelitatis accipi, sic interpretans illud Joan. 15: Sà non venissem, etc., peccatum non haberent ; et illud cap. 16: Arguet mundum de peccato ; hic vero modus significationis per antonomasiam non solet usurpari, nisi quando res significata per nomen habet singularem excellentiam, vel excessum in ea ratione qua significatur per vocem ; imo non solet dici nisi de eo quod est maximum in tali genere, quod aliqua ratione convenit huic peccato, ut jam explicabo. Secundo declaratur haec gravitas a priori, quia virtus fidei, licet non sit maxima, est una ex praecipuis; ergo peccatum illi oppositum, ut est infidelitas, erit unum ex gravissimis, juxta regulam Aristotelis, 8 Ethicor., cap. 5, probatam a D. Thoma 1. 2, quaest. 73, art. 4, in moralibus illud esse pessimum, quod optimo contrariatur. Tertio, ab effectu declaratur ex nocumentis quae secum affert infidelitas ; nam in hoc excedit omnia peccata ; et ideo existimo in hoc esse antonomasiam fundatam. Primo, quia infidelitas radicitus evellit justitiam; nam, cum fides sit fundamentum justitiae, quod alia peccata non auferunt, juxta definitionem Concilii Tridentini , sess. 6, illud destruit infidelitas expellendo fidem, ut idem Concilium tradit ; et ita omnino privat hominem justitia a fundamentis ejus. Unde fit secundo quod noravit divus Thomas, 1 ad Timoth. 5, ut infidelitas constituat hominem in eo statu, in quo nihil Deo placitum facere possit, quia sine fide impossibile est placere Deo, non solum quoad personam, sed etiam quoad singulas actiones ejus, ut in superioribus declaravi; quod tanta exaggera'ione solet tradere Augustinus, ut docere videatur nihil boni moralis posse facere infidelem, ut maxime videre licet libro 4 contra Julianum, cap. 3; sed id temperandum est, et nunc sufficit quod nihil facere potest infidelis quod apud Deum valeat, vel ad impetrandum, vel ad aliquo modo merendum. Unde fit tertio ut hoc peccatum difficilius curetur quam caetera ; quia caetera peccata relinquunt fidem, per quam potest homo aliquid impetrare, quo tandem ad meliorem mentem redeat ; nam, ut est vulgare apud Augustinum. epist. 105, et alibi: Fides impetrat quod lea- imperat. Infidelitas autem cum tollat fidem, tollit omne principium quasi intrinsecum obtinendi auxilium et remedium contra peccata. Quarto denique, sicut fides est radix caeterarum virtutum, ita infidelitas infinita secum affert vitia, praesertim contra Deum, ut irreligiositatem, superstitionem, ingratitudinem, et similia: his ergo modis potest gravitas hujus peccati absolute declarari.

3. Infidelitatem odium De excedit in ra- tione peccati. — Infidelitas gravius peccatum est desperatione. — Alius modus declarandi hanc gravitatem, est per comparationem ad alia peccata : triplex autem comparatio potest hic fieri, scilicet. vel ad peccata contraria directe chariiati, vel contraria spei, vel contraria virtutibus moraiibus. In prima comparatione, dicendum est infidelitatem non esse gravissimum peccatum, majus enim est odium Dei. Ita docet D. Thomas 2. 2, q. 34, art. 3, et probatur optimc ex regula posita Aristotelis; est enim charitas optima virtus, et odium Dei est summum peccatum illi contrarium; ergo est majus peccatum quam infidelitas. Item est optima ratio D. Thomae, quia in omnibus peccatis mortalibus maxima gravitas est, quam ex aversione a Deo habent, quae aversio est virtuale quoddam odium Dei, quod etiam in ipsa infidelitate verum habet; ergo ipsum formale odium Dei, quod (ut ita dicam) est per essentiam tale, est sine dubio multo gravius peccatum. Secundam comparationem in speciali facit D. Thomas 2. 2, quaest. 20, art. 3, et resolvit, infidelitatem esse gravius peccatum desperatione, et reddit optimam rationem, quia infidelitas opponitur bono divino, ut in se est, nimirum veritati ejus, quia, quantum in se est, facit Deum auctorem mendacii; at vero desperatio opponitur bono divino, ut participabili a nobis, et ideo minorem injuriam Deo infert, ac proinde non est tam grave peccatum. Quae resolutio licet vera sit, non caret aliqua difficultate; quia vero pendet ex notitia virtutis spei, et ex comparatione ejus in perfectione cum virtute fidei, illam remitto in materiam de spe ', nam praesenti loco dicta sufficiunt.

4. Utrum infidelitatis peccatum sit gravius omnilus peccatis contra virtutes morales. — Teruam comparationem praecipue facit div. Thomas in hac materia, quaest. 10, artic. 3, et resolutio est, infidelitatis peccatum esse gravius ex suo genere caeteris peccatis oppositis virtutibus moralibus. Probatur primo ex codem principio Aristotelis, nam fides est virtus excellentior omnibus moralibus; infidelitas autem est maxime opposita huic virtuti; ergo superat alia peccata, quae tantum virtutibus moralibus opponuntur. Secundo ex objecto, ex quo maxime solet gravitas peccatorum accipi; infidelitas enim est directe contra Deum ipsum; virtutes autem morales directe habent deordinationem suam circa materiam creatam : nam, licet religio aliquo modo attingat Deum, et ideo peccata illi contraria formalem Dei injuriam continere possint, ut blasphemia, idololatria, et similia, nihilominus non ita immediate et directe attingunt Deum ipsum, et in propriis ejus bonis internis illum offendunt, sicut peccatum infidelitatis. Tertio argumentatur D. Thomas, quia vitia moralia proxime versantur circa objecta creata, et ita solum virtute et implicite avertunt hominem a Deo, et tantum secundum affectum ; infidelitas autcem de se directe avertit hominem a Deo, etiam quoad intellectum, quia veram Dei cogniticnem aufert, vel per se ipsam, quatenus infidelitas est, ut Cajetanus exponit, nam licet in infideli possit manere aliqua cognitio Dei, non tamen manet in eo quatenus infidelis est; vel certe infidelitas etiam aufert omnem cognitionem Dei supernaturalem , et quae ad salutem possit conducere: ac denique licet in infideli possit aliqua ex parte manere veritas circa coguitionem Dei, nihilominus tota cognitio, quam de Deo habet, et quasi componit ex variis judiciis, seu propositionibus quas de Deo format, non habet absolute veram cognitionem de Deo. quia nullus est Deus, qualis ab ipso concipitur, et quasi componitur, quod est gravissimum hominis nocumentum.

5. Objectio prima. — Objectio secunda. — Contra dictam vero resolutionem objici potest primo, quia ex illa sequitur omne peccatum contra fidem esse, secundum suam speciem, gravius quocumque peccato contra virtutem minus nobilem, quod videtur incredibile; nam peccatum culpabilis ignorantiae fidei, quod etiam in homine fideli inveniri potest, est peccatum contra fidem , et tamen non est gravius quam homicidium, vel quam peccatum contra naturam, ut videtur per se notum. Ex quo enervatur fundamentum positum, quod, scilicet, vitium oppositum nobiliori virtuti sit gravius, quod alis etiam exemplis ostenditur falsum; nam eebrietas gravius peccatum est quam mendacium, et tamen veritas nobilior virtus est quam temperantia; item timiditas est levius peecatum quam intemperantia, ut D. Thomas tradit 2. 2, q. 142, art. 3; et tamen fortitudo, cui timiditas opponitur, est nobilior virtus quam temperantia. Ac denique fornicatio est majus peccatum quam furtum, teste D. Thoma 2. 2, q. 154, art. 3, et tamen justitia, cui opponitur furtum, est major virtus quam castitas. Secundo objicitur, quia fideles in peccatis mor- tui gravius puniuntur quam infideles; ergo signum est peccata mortalia posse esse graviora infidelitate. Antecedens traditur expresse ab Urbano Papa, et habetur in c. Scimnus, 12. quaest. 1. Consequentiam probat Augustinus, 4 de Baptismo, c. 20; imo in cap. 5, sentit avaritiam ex certa scientia in homine fideli esse gravius peccatum infidelitate saltem ex ignorantia. Similia sumuntur ex Chrysostomo, hom. 30, et similiter in id Matth. 18: St tili tangquam ethnicus et publicanus ; et D. Thoma, 1 ad Timoth. 5, lectione 1.

6. Tripliciter conparatur infidelitas cum aliis peccatis virtutibus mcralibus oppositis in gravitate.— Quid de simili comparatione inter individua. — Circa primam partem, advertendum est hujusmodi comparationem tribus modis posse intelligi, scilicet, vel ex genere, vel in omni specie, vel etiam in omni individuo. Ex genere vocatur peccatum gravius, quando maxima species illius generis superat gravissimam alterius, etiamsi non singulae species unius generis comparatee ad singulas alterius sint illis graviores. In specie vero dicitur peccatum esse gravius, quando comparatum ad aliam speciem, illam excedit, et idem est de excessu in individuo cum proprietate. Aliqui ergo in eo rigore intelligunt illud principium, quod peccatum, nobiliori virtuti contrarium, sit majus, ut verum sit non solum ex genere, seid etiam in omni specie, imo et in omni singulari individuo peccato contrario nobiliori virtuti; quod de individuis sentit Durandus, in 4, dist. 22, q. 1, num. 8; et tam de specie quam de individuo, Vasquez 1. 2, q. 73, art. 3 et 4. Contraria vero sententia est communis Theologorum, quam ego indubitanter sequor; nam quoad species videtur sufficienter probari prima objectione facta; et in naturalibus speciebus existimo sub nobiliori genere posse esse speciem aliquam minus nobilem, quam sit sub genere minus perfecto; et in virtutibus, cum una virtus possit habere actus specie distinctos, ut nunc suppono, fieri potest ut perfectissimus actus inferioris virtutis excedat actum infimum virtutis nobilioris. Unde, cum peccatum oppositum virtuti non semper opponatur toti virtuti, sed alicui actui ejus, inde fieri potest ut peccatum contra inferiorem virtutem sit majus in specie, quam aliud contrarium superiori virtuti; et ita credo haeresim esse majus peccatum quam odium proximi, etiamsi opponatur charitati. De individuo autem, licet verum sit, speculative et quasi physice loquendo, omne peccatum gravioris speciei, etiam in individuo esse essentialiter gravius, nihilominus moraliter loquendo, et in ordine ad offensionem Dei, simpliciter gravius esse potest in individuo, etiamsi sit in inferiori specie; cujus signum est, quia gravius punitur in inferno, et consequenter in judicio divino. in quo tantum quis punitur quantum deliquit. Item est optimum signum, quod peccatum gravioris speciei in individuo potest esse veniale, et in minori specie esse mortale; nam, licet differentia mortalis et venialis peccati sumatur ex aversione a Deo, nihilominus supponit diversitatem in gravitate conversionis, prout in re ipsa et individuo committitur.

7. Fit satis primae objectioni in num. 5. — Ad primam ergo objectionem, respondeo peccatum infidelitatis dici gravius comparatione vitiorum moralium ex genere suo; hanc enim particulam semper addidit D. Thomas, quae in sensu praedicto intelligenda est, sicut communiter intelligitur. Unde optime fit, maximum peccatum in specie infidelitatis, quod cst infidelitas commissionis (ut supra illam explicavi), et praesertim haeresis, ut infra dicam, hoc, inquam, peccatum esse gravius omnibus speciebus vitiorum moralium ; nihilominus tamen recte fieri potest ut infidelitas minus gravis, scilicet ignorantiae et omissionis, excedatur ab aliquo vitio morali, sumpto etiam in specie; et similiter fieri potest ut in individuo aliquod vitium morale sit gravius infidelitate, etiam in specie graviori, et ita satisfactum est ad caetera exempla, quae in illa objectione afferebantur.

8. Satisfit secundae ibidem. — Circa alteram vero objectionem, advertendum est ex D. Thoma, dicta quaest. 10, art. 3, ad argumenta, et in lect. 1, in cap. 5, 1 Canonicae Joannis, inter fidelem et infidelem triplicem posse fieri comparationem: una est simpliciter in statu secundum ordinem ad salutem aeternam. Secunda est in infidelitate, comparata ad ahlas species peccatorum contra mores. Tertia est, in eadem specie peccati moralis ab infideli et fideli commissi. In prima comparatione, sine dubio sunt deteriores infideles, tum ob gravitatem peccati, tum maxime propter specialia nocumenta quae secum affert, et supra notata sunt, praesertim quia infidelitatis status caret omni principio intrinseco piae operationis, et constituit hominem in summo periculo et damnationis, et quorumcumque peccatorum. Insecunda comparatione excedit quidem infidelitas ex genere suo, ut dixi; nihilominus tamen potest saepe fidelis esse pejor simpliciter et majo- ris demeriti apud Deum quam infidelis, tum ob multitudinem peccatorum, tum ob gravitatem eorum in individuo. Et hoc expresse intendunt Patres citati, qui praecipue tertiam faciunt com parationem, et in ea dicunt, regulariter et moraliter loquendo, gravius peccare tidelem, tum propter modum peccandi cum majori cognitione, ac subinde majori cum voluntate, ut sumitur ex 2 Petri 2; tum etiam propter majus scandalum, et quamdam fidei injuriam, et alias circumstantias quae facile considerari possunt ; et ita illi objectioni satisfactum est.

Sectio 3

Utrum infidelitas sit in intellectu vel voluntate

SECTIO III. Utrum infidelitas sit in intellectu vel voluntate.

1. Resolutio.— Falsitas infidelitatis est subjectice in intellectu. — Malitia in voluntate. — Hanc quaestionem proponit D. Thomas, d. q. 10, art. 2, et in Summa respondet peccatum infidelitatis esse in voluntate, tanquam in gencrali principio peccatorum; esse autem in intellectu ratione suae speciei, tanquam in proprio prineipio. Ut autem haec resolntio intelligatur et explicetur amplius, explicandum est in infidelitate duo posse distingui: unum est falsitas, vel (ut ita dicam) caecitas mentis; alterum moralis malitia, et aversio quae constituit infidelitatem in ratione peccati, iuxta quae duo alia etiam duo certa sunt. Primum est, falsitatem et ignorantiam infidelitatis esse subjective in intellectu, vel in actu ejus. Hoc manifestum est, quia contraria seu opposita versantur circa idem subjectum; fides autem, cui opponitur infidelitas, est in intellectu; ergo in eodem est infidelitas. Item solus intellectus versatur circa verum, ut verum est, et solus etiam est capax luminis, seu visionis intellectualis; ergo solus est capax erroris, falsitatis, aut mentis caecitatis. Secundo, est certum infidelitatem quoad malitiam, ac proinde in ratione pecrati, esse in voluntate. Probatur, quia sine voluntate non peccatur; nam, ut dixit Augustinus, 1 Retract., cap. 9: Voluntate peccatur aut recte vivitur. Wem quia contrariorum, ut dixi, eadem est ratio ; fides autem, ut est actus humanus, est in voluntate, ut supra dictum est ; ergo et infidelitas; denique quia iufidelitas potest excusari a peccato, etsi habcat defectum in intellectu, juxta illud: non venissem, el locutus cis fuissem, peccatum non haberent ; ergo tale peccatum per voluntatem committitur, juxta illud Joannis 3: Di- lexerunt homines magis tenebras quam lucem.

2. Primum dubium : utrum infidelitatis malitia sit etiam in intellectu. — Pro resolutione notandum primo. —Ex his autem duo alia dubia oriuntur. Primum est, an malitia infidelitatis, atque adeo infidelitas, ut peccatum est, sit etiam in intellectu. Quod dubium tractavit in dicto artic. 29 Aragon., et constanter defendit malitiam infidelitatis esse in ipso intellectu, imo in illo esse primario, et ab illo derivari in voluntatem, et explicat se loqui de malitia non tantum objecti, sed etiam actus moralis, ut talis est. Fundamentum est, quia, licet actus intellectus habeat a voluntate quod voluntarius sit et liber, non tamen habet ab illa quod sit malus; nam voluntas discredendi mala est, quia ipsum discredere malum cst, et contra rationem, et contra Deum; ergo malitia prius est in intellectu ipso, et inde ad voluntatem derivatur. Nihilominus contrariam sententiam veram censeo ; pendet vero haec quaestio ex alia generali, quae tractatur in 1. 2, q. 20, a. 1, 2 et 3., an malitia moralis sit formaliter et intrinsece in solo actu voluntatis, an etiam in exteriori actu ab illa imperato; et ideo brevissime illam expediam. Et imprimis adverto quod, licet infidelitas dividi soleat in externam et internam, et externa proprie dicta, et secundum communem usum, sit illa quae per aliqua signa sensibilia manifestatur, interna vero, quae omnino in animo latet, ut latius dicemus tractando de haeresi, nihilominus in ipsa interna infidelitate duo distinguenda sunt, scilicet, id quod pertinet ad voluntatem, et quod ad intellectum spectat ; nam haec duo inter se comparando, actus intellectns est tanquam actus extcernus, quia, sicut homicidium, verhi gratia, ut per manum consummatur, est actus imperatus a voluntate, et solum est voluntarius per denominationem abilla, ita actus intellectus, quo aliquis fit infidelis, est imperatus a voluntate, et voluntarius ac liber solum per denominationem ab actu voluntatis ; quia, ut suppono, intellectus non est formaliter liber, sed sola voluntas; igitur sub ratione actus humani infidelitas intellectus est quasi actus externus in peccato infidelitatis ; internus autem actus ejus est in voluntate.

3. Notandum secundo. — Unde ulterius considerandum est actum intellectus (sub quo carentiam actus semper comprehendo) duobus modis spectari posse, scilicet, ut objectum actus voluntatis, et ut actus elicitus ab intellectu, et a voluntate imperatus, a qua habet quod actus liber moralis seu humanus sit, et sub utra- que ratione potest actus intellectus habere bonitatem, vel malitiam ; nam actus fidei, verbi gratia, priusquam ametur, est bonum objectum honeste amabile a voluntate, et idem actus, prout in re fit ex imperio voluntatis, est actus moralis honestus ; et e contrario, actus haeresis de se est pravum objectum, et prout exercetur voluntarie, est pravus actus moralis.

4. Resolutio : malitia objectiva infidelitatis est in intellectu ; moralis in sola voluntate formaliter residet. — Prima pars probatur: — Dicendum ergo est infidelitatem, prout est in intellectu, de se et non ab actu voluntatis habere objectivam malitiam; prout vero est moralis actus, non habere ahlam maltiam, nisi quam participat denominative a voluntate, atque ita, simpliciter loquendo, malitiam moralem, quae moraliter constituit infidelitatem, in ratione peccati intrinsece esse tantum in voluntate, in intellectu vero per solam denominationem ab actu voluntatis. Primam partem probat ratio contrariae sententiae, quia actus fidei contrarius de se habet malitiam objectivam, ut explicavi, et optime intelligitur per illam causalem propositionem : Quaa dissentire a fide malum est, ideo velle dissenLire est malum, et non e contrario. Denique hac maltia sumitur ex eo quod talis actus intellectus est dissentaneus rectae rationi, vel divinae legi, vel naturae rationali: hanc vero disconvenientiam non habet a voluntate, sed ex se et natura sua, sicut videre est in aliis actibus externis, praesertim inirinsece malis, ut in fornicatione, verbi gratia, quae mala est, quia dissona rationali naturae ; imo et in formis naturalibus idem cum proportione invenitur ; nam calor, verbi gratia, malum est aquae, quia est disconveniens illi cx natura sua, et sic de alus.

5. Probatur pars secunda. — Altera vero pars probatur, quia actus infidelitatis, prout ab homine exercetur, tantum est unus actus moralis simul cum actu voluntatis; sed ille actus habet totum esse morale a voluntate, a qua habet libertatem; ergo habet ab eadem moralem malitiam actionis, ut actio est, atque ita tota illa malitia formaliter est in voluntate. Secundo declaratur amplius, quia in illo actu, ut composito ex actu voluntatis ct intellectus, tantum est una malitia; ergo vel est intrinsece in actu voluntatis, in inteilectu autem extrinsece, vel e contra; sed hoc posterius non potest dici; ergo primum. Antecedens probo ex alio principio morali, quod actus externus nron addit malitiam vel deme- ritum actui interno; non enim minus peccat qui vult occidere, et illud non facit quia non potest, quam qui occidit, juxta D. Thomam 1. 2, quaest. 20, art. 3; ergo signum est unam esse malitiam in toto illo actu homicidii voluntarii, cum tota indivisibiliter maneat in voluntaie occidendi ; idem ergo est in peccato haeresis, vel cujuscumque infidelitatis. Et ex eodem principio atque eodem exemplo probata manet altera pars antecedentis, seu minoris, quia illa unica malitia tota potest manere in solo actu voluntatis, et non potest manere in solo actu intellectus, vel cum proportione ir alio externo; ergo signum est esse intrinsece in actu voluntatis. Et ratio a priori est, quia sola voluntas tendit in objectum bonum, ut bonum est; et ideo in illa est tota formalis malitia, quod ex praesenti etiam patet a contrario ; nam in actu credendi veritas quidem est in intellectu, formalis autem bonitas moralis est in voluntate; et ideo fides prout est in intellectu est virtus intellectualis, non moralis, nisi per denominationem a voluntate; ita ergo est cum proportione in infidelitate.

6. Secundum dubium : utrum ingidelitatis peccatum posst commilti so!a voluntate.—Hinc vero nascitur aliud dubium, an hoc peccatum infidelitatis possit interdum committi sola voluntate, ita ut in intellectu nullo modo consummetur, aut existat; quod dubium attigit Gregor. de Valentia. in suo tertio tomo, disput. 1, quaest. 10, propositione prima, dubio 3, et sentit posse in aliquibus casibus ita accidere. Et probat primo a simili ex aliis peceatis, quae extra voluntatem consummaaur et interdum sola voluntate committuntur, etiam cum plena malitia, ut constat in proposito mentiendi; ergo idem poterit contingere in infidelitate, quandoquidem actus intellectus est quasi externus respectu propositi voluntatis, ut declaravi. Secundo, affert casus in quibus ita peccari potest per infidelitatem. Unus est, si quis credens habeat propositum, si contrarium melius probetur illud credendi. Item si quis, demonsiratione convictus, credat animam esse immortalem, habeat autem propositum conditionatum, quod non crederet nisi demonstraretur : nam in utroque casu ille est infidelis quoad voluntatem, et nondum quoad intellectum, quia adhuc credit. Tertium casum adjungit de ilio qui proposita fide vult non credere, nec discredere; nam ille jam est infidelis voluntate, nondum autem intellectu, quia per intellectum nondum fidei resistit.

7. Vera resolutio. — Infdelitas actualis nunquam est in sola voluntate. — Mihi autem distinguendum occurrit inter peccatum infidelitatis actuale, id est, quod actuali usnu libertatis committitur, actu considerando, et volendo, et habituali, id est, de culpa, seu macula infidelitatis, quae manet cessante actu; de priori enim dico nunquam esse in voluntate, quin aliquo modo transeat ad intellectum, et in illo quasi consummetur. Probatur primo , quia peccatum infidelitatis tale est, ut fidem excludat, sicut supra illud descripsi : ergo si est actuale peccatum infidelitatis in voluntate, de se excludit fidem ab intellectu; ergo necessario illa infidelitas, quae actualiter voluntaria est, in intellectu invenitur; ergo a voluntate infideli nunquam separatur infidelitas intellectus. Secundo, est optima ratio, et differentia inter peccatum infidelitatis, quatenus extra voluntatem in intellectu consummatur, et ala peecata exteriora, quae per corporis membra executioni mandantur; nam haec posteriora peccata non semper sunt in hominis potestate quoad executiopem externam, vel non semper imperantur , etsi desiderentur, propter varias occasiones ; at vero intellectus in credendo, vel non credendo sen discredendo, ad nutum obedit voluntati; et si voluntas est efficax, non potest non sequi in intellectu, iquod ipsa vult; ergo si voluntas actu peccat volendo infidelitatem, non potest non esse infidelitas in intellectu. Tertio, id confirmari potest ex iisdem exemplis, quae in contrarium afferebantur; nam qui ita credit, vel potius assentitur animam esse immortalem, quia per demonstrationem convincitur, habens voluntatem sine demonstratione non credendi, ille revera caret in intellectu vera fide illius veritatis ; imo habet errorem, existimans non esse credendum, nisi quod demonstratur, nam sine hac existimatione tale propositum non haberet : hoc autem judicium haereticum est. Similiter, qui paratus est ad dissentiendum rebus fidei propter aliquas rationes, si afferantur, eo ipso non credit ut fidelis, seu certitudine fidei; et ideo etiam in intellectu infidelitatem habet vel omissivam, quia non credit sicut oportet, vel commissivam, quia judicat res fidei non esse infallibiles, nec dignas tanta certitudine. Denique, de illo qui vult suspendere assensum et dissensum, jam supra dixi, si id faciat, solum quia non vult exercere actam eo tempore quo non tenetur, non solum non committere peccatum infidelitatis, verum etiam simpliciter non pec- care ; quod si id velit eo tempore pro quo tenetur exercere actum fidei, peccabit quidem non mnfidelitate, sed sola omissione exercitii actus fidei, et tunc etiam illa omissio in intellectu erit : si vero id faciat ex dubitauione fidei, necessario illud dubium in intellectu existut; nunquam ergo voluntas actu peccat proposito infideii, quin infidelitas ipsa in intellectu existat. Et haec quidem de infidelitate simpliciter intelligenda sunt; nam imperfectius quoddam infidelitatis genus posse in sola voluntate reperiri, infra dicemus, disput. 19. sect. 4, in fine.

8. Infidelitas habitualis in voluntate stare potest cum actuali fide intellectus. — Altera pars de habituali culpa infidelitatis breviter declaratur et probatur, quia peccatum infidelitatis semel commissum, postea non tolhtur sola fide, sed necessaria est poenitentia cum dilectione, vcl sacramento; unde fieri potest ut qui per haeresim peccavit, retractet errorem, et ita tam voluntate quam intellectu ad fidem redeat, et sufficientem poenitentiam prioris peccati non concipiat; tunc ergo in intellectu infidelitatem non habebit, imo poterit babitum fidei infusse recuperare. et nihilominus in eadem habituali culpa infidelitatis commissae permanebit ; sic ergo sine infidelitate in intellectu potest illa quasi habitualis aversio in voluntate durare; quia revera illa duo inter se formaliter non opponuntur; neque in hoc alia difficultas occurrit.

Sectio 4

Utrum infidelitas recte dividatur in paganismum, judaismum et heresim

SECTIO IV. Utrum infidelitas recte dividatur in paganismum, judaismum et heresim.

1. Ratio dubitandi pro parte negativa. — Divisio haec utilis nobis futura est ad doctrinam spectantem ad varios infideles distincte tradendam, et ideo illam hoc loco praemittimus, duoque praecipue circa illam explicanda sunt, videlicet, quomodo membra distinguantur, et quomodo sufficienter exhauriant divisum; utrumque enim obscurum est, et ratio difficultatis est, quia in his tribus infidelitatibus duo inveniuntur, scilicet, varii errores positivi, ut sic dicam, seu opiniones falsae, in quibus versantur; et renitentia contra fidem divinam, seu contemptus, vel abnegatio illius; et juxta haec duo potest dari divisio; neutro autem modo videtur esse posse conveniens aut sufficiens ; ergo. Probatur prima pars minoris de distinc- tione errorum. Primo, quia illa distinctio est valde materialis in ordine ad infidelitatem ; nam, licet illi errores possint distingui vel materialiter ex rebus opinatis, vel formaliter in ratione fidei humanae, si ex diverso humano motivo fiat, nihilominus tota illa diversitas est materialis, et physica, non formabls et morahs in ratione infidelitatis, ut constat in diversis haeresibus circa Trinitatem , verbi gratia, vel Incarnationem ; nam peccata sunt ejusdem speciei in iisdem materiis. Unde etiam fit ut in illo sensu non possit divisio esse doctrinalis et sufficiens, quia errores contra fidem possunt in infinitum multiplhicari, ut cum Augustino, lib. de Haeresib., in fine, dixit D. Thomas; d. q. 10, art. 5.

2. Evasio. — Excluditur. — Quod si quis dicat, licet hoc sit verum de erroribus in specie, posse tamen ad quaedam genrralia capita reduci, etiam hoc modo non sufficienter videntur illa tria capita numerari ; quia praeter illa est atheismus, qui maxima infideiitas est; item erit aliquando Antichristianismus ab Antchristo, qui non solum christianam fidem, sed etiam paganam persequetur sectam, et legem Judaeorum non servabit; erit ergo aliud infidelitatis genus : imo addi potest pura quaedam infidelitas, quae philosophica dici potest, ut erit in illo qui nec Paganus, nec Judaeus, nec Christianus esse velit, sed tantum unum Deum ratione cognitum colat. Altera vero pars minoris de distinctione formali patet, quia non invenitur inter illa membra, ut postea videbimus.

3. Prima assertio : paganismus, judaismus et haresis apposite dividunt infidelitatem. — Nihilominus dicendum est partitionem esse optimam et necessariam. lta tradit D. Thomas, dicto articulo quinto, et communiter Theologi; habetque divisio fundamentum in Scriptura : nam Paulus, 1 ad Corinth. 1, illa membra distinguit, dum de Chrisu passione dicit esse, Judeeis scandalum, et gentibus stultitiam, et prius haereses posuerat, et aliis locis frequenter illa tria ut distincta ponuntur: habet etiam fundamentum in usu Ecclesiae, nam in die Parasceves, volens pro infidelibus orare, distincte orat pro haereticis, paganis et Judaeis ; et in Concilio Ephesino, tomo primo, capite sexto, quod continet librum secundum D. Cyrill Alexandrini de Fide, ad reginas, in ultima ejus sessione. tres illae infidelitates numerantur. Damasus etiam Papa, in Professione fidei ad Paulinum Thessalonicensem, dixit haereticos male sentientes de Filio aut Spiritu Sancto cum paganis et Judaeis sentire, ubi aperte ponit illa tria membra ; et fere eadem distinguit Augustinus in oratione quam scripsit contra Judaeos, paganos et Arianos; et in Patribus sunt varia opuscula distincte edita contra has indelitates. Praeterea divisio haec virtute continetur in jure civili et canonico; nam in Codice, libro primo, titulo octavo, duodecimo, et sequentibus, distincte traduntur leges ad haec tria genera infidelium pertinentes, et idem observsarunt leges Hispaniae in parte septima, titulo 24 et sequentibus; solum differunt, quia loco paganorum Mauros proponunt, qui sub paganis continentur, et idem fere observant jura canonica, libr. 5 Decret., et Clement. titulis de Hereticis et Sarracenis.

Pradictae divisionis rationes carie morales. — Ratio alia theologica. —Ex quibus imprimis facio conjecturam,; divisionem hanc in principio datam esse doctrinali modo (ut sic dicam), vel etiam juridico, propter commoditatem ferendi leges pertinentes vel ad pomnas infidelium, vel ad eorum distinctionem, quatenus subditi erant principibus christianis; vel ad dirigendos ipsos fideles circa communicationem cum infielibus, ut postea videbimus. Similiter dari potuit propter commoditatem doctrinae vel moralis, quae circa homines infideles magnam habet diversitatem; vel dogmaticae, quia ex aliis princiniis agendum est contra haereticos, et ex aliis contra Judaeos, ex aliis denique contra paganos. Propter has ergo rationes utilis est haec divisio et accommodata. Postea vero Theologi rationem magis propriam hujus divisionis tradere conati sunt, et praecipua est illa D. Thomae, dicto articulo quinto; quia infidelitas esse potest vel contra fidem jam susceptam in ipsa manifestatione veritatis, vel contra fidem susceptam minus perfecte, et in figura, vel contra fidem nullo modo receptam. Primo modo constituitur haeresis; nam haeretici admittunt Evangelium, et Christi et Apostolorum doctrinam, in qua est manifestatio veritatis, et nihilominus ab illa recedunt; nam, ut de illis dixit 1 Joan. 2: Ez nobis prodierunt, sed non erant ez nolis ; illorum ergo infidelitas est haeresis; in secundo ordine constituitur infidelitas Judaeorum, nam illi admittunt doctrinam et legem Moysis, et promissiones Christi seu Messiae repraesentari in sacrificiis et tiguris veteris Testamenti, et ideo dicuntur recepisse fidem in figura; tamen quia resistunt manifestationi veritatis, speciali mo- do infideles sunt; pagani autem nullam fidem, nullam Scripturam, nullamque divinam revelationem recipiunt, et ideo contradicunt fidei nullo modo receptae; hac ergo ratione illi tres modi infidelitatis distinguuntur.

5. Modus unus emplicandi hanc rationem Theologicam. — Impugnatur primo. — Oportet tamen circa hanc rationem advertere duobus modis accipi posse quod dicitur, infidelitatem opponi fidei receptae hoc vel illo modo, vel nullo modo receptae, scilicet, vel subjective, vel objective, ut ita rem breviter comprehendam. Subjective appello, si quis existimet ad haeresim, verbi gratia, necessarium esse ut aliquis prius in se receperit fidem ipfusam supernaturalem et Christianam, et postea illam a se abjiciat illam negando, ut sie haereticus constituatur; et simili modo judaismus supponat fidem prius receptam, saltem in figura, et postea negatam; paganismus autem nullam tidem receptam et negatam supponat. Et hunc sensum indicant aliqui Thomistae, quos statim referam. Dico tamen esse sensum plane falsum. Primo, quia potest esse haeresis etiam in illo qui nunquam vere credidit, ut in filiis haereticorum qui ab infantia in haeresi educantur, qui nunquam credunt fide infusa, et licet aliquo tempore excusari possint a peccato per ignorantiam invincibilem, tamen, quando postea sufficienter instruuntur, et in suis erroribus permanent, veram haeresim committunt.

6. Erasio excluditur. —Impugnatur secundo. — Alter modus explicandi recipitur. — Vices: illi saltem habuerunt fidem quoad habitum infusum per baptismum ; sed hoc parum refert, quia illud fortasse conferre potest ad circumstantiam apostasiae, de quo in sectione sequenti ; ad modum autem infidelitatis parum conducit, cum ex illo capite per se non varietur modus recedendi a fide; praesertim quia contingere potest ut etiam talis sit haeresis, ut in substantia baptismi errorem committat, et tunc neque habitus infusus in tali haeretico praecedit ; et praeterea etiam a fide catholica aliquando proftessa transire quis potest ad judaismum et ad paganismum ; unde, etiam illae infidehtates esse possunt per desertionem fidei receptae subjective, in persona secundum manifestationem veritatis aliquando credente: ergo non possunt in illo sensu distingui istae infidelitates. Secundo, simile argumentum fieri potest de Judaismo. Nam omnes Judaei non baptizati non habent fidem infusam, neque illam unquam habuerunt, ctiam circa il- lam partem legis veteris quam retinent, sed per quamdam fidem et traditionem humanam illam retinent ex parte, et in pluribus errant; ergo in illis etiam non datur infidelitas contra fidem dicto modo in ipsis receptam. Superest ergo alius sensus verus, quem objectivum appellavimus ; quia ex parte objecti, et revelationis divinae susceptae aliquo modo, saltem per fidem humanam, illa diversitas invenitur ; nam haeretiei recipiunt revelationem fidei prout nobis propositam per Christum et Apostolos; recipiunt, inquam, admittendo Scripturas novi et veteris Testamenti, et Christum, ut Messiam promissum, jam nobis datum ; et ideo proprie haeretici sunt, ut dixit Augustinus, qui sub nomine christiano a vera fide Christi recedunt; Judaei autem admittunt Scripturas veteris Testamenti, et promissiones Messiae, et ideo dicuntur admittere Christum in figuris et promissione , negant autem in veritate exhibitum, et consequenter Scripturas novi Testamenti non admittunt, et hoc modo habent specialem modum infidelitatis; Pagani vero nullo modo admittunt Christum, vel ullas Scripturas divinas. Et ita ratio est optima, et sufficienter declarat distinctionem illorum trium membrorum.

1. Quomodo inter se distinguantur paganismus, judaismus et haeresis.— Hsse tres species essentialiter distinctas affirmat Cajetanus. — Fundamentum. — Confirmatur. — Ex dictis, facile explicari possunt duo puncta in principio proposita. Primum erat, quomodo haec membra inter se distinguantur ; in quo Cajetanus 2. 2, q. 10, art. 5, sentit has tres infidelitates proprie et in rigore esse specie distinctas, quod ibi Banhes et Aragon. sequuntur, et ita D. Thomam exponunt. hRatio est, quia distincta vitia possunt eidem virtuti opponi, si diverso modo ejus honestatem destruant, ut si unum per excessum, et aliud per defectum virtuti contrarientur ; sed illae tres infidelitates corrumpunt fidem diversis modis, ut explicatum est: ergo differunt inter se specie. Et confirmatur, quia deficere a fide semel suscepta, et in baptismo professa, habet specialem malitiam et deformitatem, quam non habet paganus qui fidem non suscipit ; sicut deficere in castitate vel paupertate promissa specialem deformitatem habet, quae non invenitur in eo qui non promisit.

8. Secunda assertio: rigorose species non sunt nec essentialiter distinguuntur. — Probatur primo. — Satisfit fundamento in num 7. nihilominus dico illas tres infidelitates non esse proprias et rigorosas species, sed lato modo ita vocari propter accidentalem diversitatem, et quia quasi diversos status constituunt, de quibus, ut supra dicebam, doctrina moralis diversa est. Ita sentit Valentia, citato loco, et est sententia communis recepta inter modernos Theologos. Et probatur contrario fundamento, quia illae tres infidelitates opponuntur primae veritati, et privant eadeni honestate, et in modo non habent essentialem diversitatem ; ergo non est unde distinguantur specie. Antecedens quoad priorem partem clarum est; quoad ultimam, probatur veluti inductione quadam, quia illa peccata non distinguuntur tanquam vitium per excessum, et defectum, quia uterque modus peccandi potest in omnibus illis infidelitatibus inveniri; nam haereticus deficit non credendo quae tenetur credere, et excedit credendo quae non sunt credenda, et uterque modus facile potest in pagano et Judaeo considerari. Deinde non possunt distingui tanquam omissio et commissio fidei contraria, nam, licet hae duae infidelitates distinguantur specie, ut supra dixi, tamen illa distinctio non potest ad haec membra applicari, quia in pagano potest uterque modus peccandi inveniri; nam si non habeat fidem sufficienter propositam, et solum per culpabilem ignorantiam et negligentiam erret, vel non credat, erit infidelis omittendo; si autem post sufficientem propositionem fidei resistit, jam peccabit committendo, et idem cum proportione in Judaeo invenitur ; haeresis autem proprie dicta semper est peccatum commissionis; nam requirit pertinaciam, ut infra videbimus. Tandem etiam in homine Christiano potest inveniri culpa contra fidem per modum omissionis, ut supra dictum est; ergo non distinguuntur ille infidelitates, si cum proportione comparentur, secundum illos duos modos, et, proprie loquendo, distinguuntur prout sunt commissiones contra fidem ; hoc autem modo non habent essentialem differentiam in resistendi modo fidei. Quod probatur, quia idem contemptus divina revelationis et injuria primae veritatis in omnibus his infidelitatibus, si post sufflicientem propositionem doctrina Fidei committantur, invenitur. Nam quod una iní idelitas istarum magis vel minus resistat Scripturae aut revelationi divinae solum indicat distinctionem in accidentali gravitate peccati, non in specie; nam eadem fere diversitas inveniri potest in haereticis inter se, vel inter Judaeos, et suo modo inter paganos, si majorem Dei notitiam, vel fidei propositionem habeant, et ita responsum est ad principale fundamentum contrariae sententiae.

9. Probatur secundo eadem assertio. — Ad confirmationem in num. 1. — Secundo, principaliter argumentor expendendo confirmationem illius opinionis; nam in illa videntur dicti auctores supponere has infidelitates distingui, quia opponuntur fidei receptae ex parte subjecti, cujus contrarium nos ostendimus. Unde videntur etiam supponere haeresim tantum esse posse in homine bap: izato, quia in solo illo invenitur fides professa seu promissa (si tamen dicenda est promissio, quae fit iu baptismo, de quo aliquid dicam sectione seq.); illud autem falsum est, nam catechumenus potest esse haereticus, si Christi fidem in generali admittat, et aliquam partem ejus neget, quia ille est infidelis, et non est Judaeus nec paganus, ut constat; ergo haereticus. Et patet, quia sub nomine christiano recedit a fide; ergo non est de ratione haeresis quod sit contra fidem promissam. Deinde etiam paganus et Judaeus potest peccare contra fidem promissam, ut si Christianus baptizatus ad illas sectas deficiat. Respondet Cajetanus illum simul esse paganum, verbi gratia, et haereticum ; sed hoc est confundere apostasiam cum haeresi, quod non recte fit; nam apostasia potest esse circumstantia omnium infidelitatum, ut recte dixit D. Thomas, q. 12, art. 1, ad 3, sive sit aggravans in eadem specie, sive mutans speciem , de quo sect. seT. Christianus ergo transiens ad paganismum profecto non habet duas infidelitates, quaa unum tantum assensum vel dissensum habet contra fidem, et proprie tantum unam injuriam primae veritati infert ; et quamvis deficiat a professione fidei, illa non est nova infidelitas, sed apostasia, sicut in exemplo contrariae sent-ntiae in peccante contra votum castitatis non est duplex malitia luxuriae, sed uni malitiae contra castitatem adjungitur alia contra religionem ; et similiter furtum religiosi non est duplex injustitia, sed una habens adjunctam aliam malitiam sacrilegii; sic ergo in praesenti malitia, si qua est contra promissionem fidei, adjungi quidem potest maltiae infidelitatis iu quolibet illorum membrorum ; tamen sine dubio habet difformitatem diversae rationis ab ipsa infidelitate.

10. An sit sufficiens predicta infidelitatis divisio. — Dicta sufficientia declaratur primo. — Declaratur secundo. — Secundum punctum erat de sufficieniia illius partitionis, quae etiam sufficienter patet ex ratione distinguendi illa membra, prout a nobis explicata est, quia duo tantum sunt testamenta divinarum Scripturarum, novum scilicet et vetus, contra quae peccari potest, vel neutrum admittendo, et hoc pertinet ad paganismum; vel admittendo vetus, et non novum, et hoc spectat ad judaismum ; vel admittendo utrumque, non tamen illis, vel juxta illa integre credendo, et sic committitur haeresis. Dices : etiam aliqui errarunt admittendo novum, et non vetus, ut Faustus, et alius, quem Augustinus adversarium legis et Prophetarum appellavit ; et in universum Manichaei, contra quos omnes Augustinus scripsit. Respondetur ipsos fuisse haereticos, et ut tales ab Augustino et Patribus damnati, quia refutando vetus Testamentum, etiam a novo recedebant, in quo illud confirmatur et probatur, vel certe quia profitentes Christum , prophetias et figuras de Christo negabant. Unde modo magis generali potest eadem suflicientia declarari : nam omnes qui Christum Dominum recognoscunt ut auctorem fidei et salutis, et ejus fidem integre non retinent, sunt haeretici; qui vero illi non credunt, admittunt autem prophetias et figuras de Messia promisso, sunt Judaei; reliqui vero omnes, qui fidem Christi vel Messiae nullo modo admittunt, sub paganismo continentur : praeter haec autem membra nullum excogitari potest ; est ergo divisio sufficiens.

11. Declaratur tertio et generalius dicte divisionis sufficientia.— Solum video posse dubitari, quia hoc modo explicata divisio solum videtur habere locum post lucem Evangelii, cum tamen infidelitas et haeresis semper esse potuerint etiam in lege veteri, vel naturae. Propter hoc potest divisio cjusque sufficientia abstractiori modo declarari per ordinem ad revelationem Dei, cui infidelitas opponitur; aut enim aliquis nullam Dei revelationem sibi propositam suscipit, et hic est paganus, et talis esse potuit a principio mundi; vel aliquis, accepta revclatione sibi expresse proposita , illi ex parte credit, saltem materialiter, non tamen integram fidem adhibet quoad omnia revelata, et iste incidit in haeresim. Unde hoc modo potuit Judaeus etiam ante adventum Christi fieri haereticus negando aliquem articulum ex his qui cadebant sub fide explicita illius temporis, ut, verbi gratia, articulum Rhesurrectionis; et hoc nomine solet in Scriptura talis error etiam inter Judaeos appellari, et illi etiam sic credentes inter haereticos ab Epiphanio et aliis numerantur; et eadem ratione, si Judaeus tunc totam fidem Moysis abnegaret, et ad ritus Gentilium ex animo transiret, in paganismum incideret, et idem est cum proportione dicendum de tempore legis naturae; hoc ergo modo potuerunt illae duae species infidelitatis esse antiquiores lege evangehca ; at vero judaismus ante adventum Christi locum non habuit, quia nondum manifestata veritate, neque impleta promissione adventus Christi, nondum poterat speciali infidelitate peccari contra fidem adventus ejus, admittendo promissiones ejus, in quo judaismus proprie consistit.

12. Opinio haerisis contraria. — Refellitur. - Contra hanc vero partem et hunc discursum videtur sentire Banhes 2. 2, q. 10, art. 5, et ab illo potest sumi objectio, quia Judaeus a sua fide deticiens in lege Moysis non revistebat fidei expresse revelatae, sed tantum in figura ; ergo non incidebat in haeresim, sed in judaismum, et ita ipse Banhes fatetur : imo idem asserit de infideli errante in fide in lege naturae, et de gentili, qui esset fidelis ante adventum Christi, et postea fieret infidelis, non admittendo praedicationem Evangelii; nam de illo dicit infidelitatem ejus pertinere ad judaismum , non ad paganismum, quautum ad rem spectat, quamvis quoad nomen non ita illi accommodatur, quod ex natione sumptum est. Sed haec sententia probari certe non potest, nam judaismus proprie consistit in infidelitate adversus Christum, qui jam venit, expectando futurum ; item quia Judaei nunc non sunt infideles propria et speciali infidelitate, quia resistunt legi Moysis in seipsa (ut sic dicam), sed quia resistunt veritati revelatae, quae in lege Moysis figurate et prophetice continebatur, qui modus infidelitatis non inveniebatur in Judaeo deficiente in ipsamet lege Moysis. Denique illa sententia et ratio ejus ex quadam aequivocatione procedit, quam vitare oportet. Diximus enim supra fidem implicitam non inveniri nisi in aliqua explicita. Unde tides quae erat sub lege Moysis, licet esset implicita, et in figura respectu mysteriorum legis novae, tamen erat explicita respectu veritatum quae tunc expresse credendae proponebantur; et ideo qui tunc deficiebat in aliqua illarum veritatum, non resistebat fidei implicitae, sed explicitae illius temporis, et ideo in veram haeresim incidebat ; nam si quis recte consideret, eamüem proportionem servabat illa intidelitas ad propositionem fidei, quae tunc erat, quam servat nunc infidelitas bominis christiani sub illo nomine deficientis a fide expresse proposita in lege Evangelica. Et eadem proportione loquendum est de simili intidclitate in lege naturae, seu in homine gentili fideli. De ultimo vero casu Gentilis prius fidelis, et postea non admittentis Evangelium, distinguendum censeo; nam si ille haberet fidem Christi venturi, et illam expectationem ejus conservaret, merito censeretur incidere in judaismum ; si vero nullam fidem de Christo haberet, neque illius fidem omnino vellet admittere, paganus censendus esset, et ratio utriusque satis constat ex dictis, et magis statim explicabitur.

13. Utrum heresis, judaismus et paganismus possint in eodem homine simul inveniri, et que illorun-sit gravior? — Opinio Cajetani et aliorum. — Vera resolutio. — Ex dictis, aliud hic expediendum est dubium, quod Cajetanus et alii attingunt, nimirum an istae infidelitates possint in eodem homine simul inveniri. Dico autem simul, nam per successionem, et transitum ab una ad aliam, nulla potest esse dubitandi ratio, quin non solum possit, sel etiam aliquando ita fiat. Quod autem possint esse simul saltem duae illorum, scilicet haercsis et judaismus, et haeresis ac paganismus, affirmat Cajetanus et sequuntur alii, et probat in homine Christiano transeunte ad paganismum vel judaismum; non sic autem sentiunt de paganismo et judaismo inter se, quia manifestam involvit repugnantiam et contradictionem, quod verissime dicunt. Ego autem eamdem invenio per se loquendo inter haeresim et quamlibet aliarum infidelitatum ; quia haeresis proprie non est nisi sub nomine Christiano, id est, in eo qui credit Christum venisse, ut Redemptorem, quod tam paganismo quam judaismo repugnat. Exemplum autem in quo contraria sententia nititur, procedit ex alia falsa opinione, quod apostasia sit species infidelitatis, quod falsum esse statim ostendemus. Unde respondemus Christianum transeuntem ad paganos vel Judaeos esse simul infidelem specie, et apostatam, non autem proprie hareticum. Dixi autem per se has species non posse simul inveniri, quia per accidens et ex conscientia erronea posset in uno casu haeresis conjungi judaismo; ut si nunc infidelis Judaeus non solum repugnaret christianae fidei, sed etiam inter credenda in lege veteri aliquid negaret, et esset Judaeus propter priorem causam, et in conscientia haereticus propter posteriorem; non quidem eo modo quo nunc dicitur hareticus, qui sub nomine christiano haeresim profitetur, sed eo modo quo diximus etiam sub lege veteri potuisse per haeresim peccari; nam ex conscientia erronea ita homo ille se gereret.

14. Quenam harum infidelitatum sit gravior. — Species infidelitatis necessario aperienda in confessione. — Secundo, intelligitur ex dictis, quomodo illa tria membra differant, saltem in gravitate accidentali; quantum enim ex div. Thom. 2. 2, dicta q. 9, art. 6, colligitur, se habent tanquam excedens et excessum ; nam intensive (ut sic dicam) haeresis est gravior, quia committitur cum majori contemptu, ex genere loquendo; quia haereticus habet majorem cognitionem divinae fidei, cum Christi et Apostolorum, et Ecclesiae Christi doctrinam admittat. Unde etiam fit, ut majorem habeat propositionem materiae fidei, et ideo gravius peccat proprio judicio errando circa eamdem doctrinam, juxta illud 2 Petri 2: Melius erat illis non cognoscere viam justitie. quam post agnitionem retrorsum conuverti. Et Augustinus, 21 de Civit., cap. 25: Pejor, mquit, est desertor fidei, et es desertore oppugnator ejus effectus, quam ille qui non deseruit, quam nunquam tenuit ; et Chrysostomus, homil. 50, ad Populum, id optime explicavit dicens, qui sub nomine christiano recedit a fide, esse pejorem Gentili: Quia impietas Gentilium quamdam (inquit) habet consecutionem ; hec autem impietas neque consequentiam habet; nimirum quia in eadem fide quam profitetur, errat, Deum (ut ait) confitendo, et in iis quae dicit, illum fide dignum non censendo. Idem docet D. Hierouymus, lIsaiae 18. Et eadem ratione ac proportione, judaismus est gravior paganismo, scilicet intensive, ut declaravi; at vero extensive pagani plus peccant, quia in pluribus errant, et eadem est comparatio judaismi ad haeresim. Unde obiter annotare oportet, quamvis istae species in rigore non sint diversae, nihilominus declarandas esse in confessione, quando Christianus baptizatus in aliquam illarum inciderit, quia notabiliter differunt in modo et in gravitate, et diversis remediis indigent ;quin potius etiam intra eamdem speciem haeresis, verbi gratia, declarandi sunt errores, in quos peccator incidit, propter easdem rationes; quod prudenter annotarunt Valent., 2. 9, q. 10, punct. 3, et q. 11, punct. 1, diffculk. 1; Saneh. Jib. 9 Decal., c. T n. IT.

15. Fit satis rationi dubitandi proposite in n. 1 et 9. — Ultimo, ex dictis patet responsio ad rationem dubitandi in principio posi- tam; concedimus enim partitionem non esse omnino materialiter intelligendam, ut recte probant quae ibi adducta sunt, et omnes Doctores fatentur, neque etiam distinguuntur secundum rigorosam formalem rationem specifcam; nihilominus tamen, ut divisio sit sufficiens, satis est ut ad modum specierum per quosdam particulares modos inter se repugnantes et fidei contrarios, membra distinguantur, ut dictum est; neque exempla ibi adducta extra divisionem inveniuntur; nam quicumque vel revelationem divinam, vel Christum Dominum non credunt, ad paganismum pertinent, sive sit atheus, sive Deum verum per rationem aliquo modo cognoscat, imo etiamsi nullum errorem contra rationem naturalem habere contingat, quod certe in paganis nunquam continget : infidelitas autem Antichristi, et sub illo facta ad judaismum pertinebit, ut ex alibi disputatis de Antichristo patet (tom. 2, in 3 part., disp. 54, sect. 2 et 4.

Sectio 5

Utrum apostasia sit species infidelitatis vel circumstantia ejus, et qualis

SECTIO V. Utrum apostasia sit species infidelitatis vel circumstantia ejus, et qualis.

1. Quid sit apostasia. — De apostasia separatim disputavit divus Thomas 2. 2, quaest. 12 ; quia tamen cum infidelitate in jure conjungitur, et easdem fere habet poenas, ac proinde doctrina moralis ad illas pertinens fere eadem est, ac denique quia apostasia circumstantia est infidelitatis valde illi conjuncta, ideo propter hrevitatem et claritatem, commodius visum est illam huic adjungere. Apostasia ergo idem est quod retrocessio, seu desertio instituti semel suscepti cum animo vel obligatione permanendi in illo; nam apostatare idem est quod deficere, seu retrocedere, semperque in malam partem sumitur pro desertione iniqua et inconstanti ; et aliquando, juxta usum Latinrorum, dicitur etiam de rebus civilibus, ut apostatare a rege, vel imperatore, ut bene advertit Decian. in traet. Crimin., lib. 5, cap. 7, num. 1. Jam vero ex usu ecclesiastico proprie dicitur respectu Dei vel rerum divinarum, juxta illud Ecclesiastici 2: Initium superbie hominis apostatare a Deo.

2. Divisio apostasie in triples membrum. — Praterca haec apostasia a Deo in tria membra distinguitur a D. Thoma, q. 12, art. 1, et Gloss. in cap. 1 de Apostatis, ubi Innocent., Hostiens. et alii; dividitur igitur in apostasiam a religione, ab obedientia et a fide, et prima dividitur in apostasiam ab ordine, et a professione religiosa , de quibus principaliter tractat titulus Decretalium de A postatis, et iterantibus baptisma, et pertinent ad materiam de ordine et statu religionis. Secunda apostasia ab obedientia in uno sensu generalissima est, et dici potest de omni peccato mortali, praesertim quando ab homine, qui ante justus erat, committitur, quomodo Angeli, qui peccarunt, apostatae et rebelles solent a Patribus aici, ut videre est in Gregorio Nazianz., orat. 18 et 42; et sic etiam Anacletus Papa, in epistola 1 Decretalium, dixit sponte transgredientes legem apostatas nominari. Speciali autem modo possunt in hoc ordine dici apostatae, qui a Pontificis obedientia recedunt, et hoc modo se ab Ecclesia separant. Verumtamen etiam haec apostasia, licet cum haeresi frequenter sit conjuncta, tamen ad infidelitatem non spectat, sed sub vitiis charitati oppositis ponitur a D. Thoma 2. 2, q. 39. Sola ergo apostasia a fide ad praesentem tractationem spectat, de qua primo dicendum est quid sit necessarium ut illa committatur, deinde quomodo ad infidehtatem comparetur.

3. Ad apostasiam requiritur, ut fides jam suscepta deseratur. — Dubium .: quantus esse debeat iste recessus a fide. — Prima et communior sententia. — Fundamentum. — Circa primum, conveniunt omnes ad apostasiam requiri ut fides jam suscepta deseratur; itaque juxta distinctionem datam sectione praecedenti, sicut ibi diximus ad haeresim non esse necessarium ut ex parte subjecti praecesserit fides in haeretico, ita nunc e contrario dicimus ad apostasiam hoc esse necessarium ; ita enim docet Divus Thomas citatus, et omnes Theologi cum eo; item juris canonici interpretes, quos late refert Farinac., tractat. de Haeresi, quaestione 183, S 2. Et ipsum nomen avc ratio id prae se fert; nam apostasia consistit in recessu ; nemo autem recedit nisi a termino, in quo prius existebat. Dubium autem est qualis et quantus esse debeat hic recessus, ut apostasia sit; in quo est communis opinio, necessariam esse totius fidei et ipsiusmet Christi abnegationem, juxta quam sententiam apostasia solum invenitur in illo homine, qui ex christianismo ad judaismum vel paganismum transivit, non vero in illo qui sub eodem christiano nomine haereticus fit. Ita tenuit Guido Carmelita , in libro de Haeresibus; Turrecremat., in Summ. de Ecclesia, lib. 4, part. 9, cap. 13; consentit Sylvest., verbo Apostasia, in principio; Cajetanus, dicta q. 10, art. 5, et q. 11, art. 1; et ibidem Banhes, et q. 12, art. 1; iisdem locis Aragon.; Cano, lib. 19 de Locis, cap. 9, ad 2; et Castro, lib. 1 de Justa haereticorum punitione, cap. 7, et hb. 1 de Haresib.. cap. 4; tenet etiam Valentia, in dicta quaest. 10, punct. 1, dub. 3, et quaest. 11, punct. 1, et quaest. 12, punct. item 1; et Sanch., dicto lib. 2. c. 7, num. 15; et Azor., tom. 1 Institut. moralium, lib. 8, cap. 17, q. 3; et Hugolinus, de Censuris Pontifici reservatis, 2 part., cap. 1, sect. 1, num. 7, et alii quamplures juris canonici interpretes, quos refert ac sequitur Farinacius, tract. de Haeres.. q. 183, S 2. Theologi vero in confirmationem communiter adducunt modum loquendi Patrum, qui Julianum imperatorem non haereticum, sed apostatam nominarunt, ut ex Ambrosio et Hieronymo refertur in eap. Julianus, et.in cap. Imperatores, 3, q. 7, quia omnino Christum negavit ; alios vero, qui sub nomine christiano a fide defecerunt, ut Constantium, et alios, vocarunt haereticos, non apostatas; quod ex Nazianzeno notavit Jacob. Bilius, in vita ejus metro scripta, num. 54. Ratio autem solum reddi potest, quia illa sola est perfecta rebellio, et separatio a Christo, quae nomine apostasiae simplieiter dictae signiticatur.

4. Secunda sententia. — Nihilominus contraria sententia videtur sumi ex divo Thoma, dicta quaest. 12, art. 1, nam ibi in corpore ad apostasiam solum requirit, ut ille qui erat Deo conjunetus per fidem, ita ab illa separetur, ut per fidem non maneat illi conjunctus, quod fit etiam per haeresim. Unde in solutione ad secundum, ita exponit verba Proverb. 6 : Homo apostata vir inutilis, quia, inquit, nihil facere potest quod Deo placeat, quia sine fide impossibile est placere Deo; ergo, ex mente D. Thomae, et juxta sapientiam Sapientis, quia ita deficit a Deo, ut filem etiam amittat, vere est apostata; hoc autem contingit haereticis, etiamsi sub nomine Christiano a Deo recedant. Secundo, favet huic sententiae Cyprianus, lib. 1, epist. 2, alias epist. 54, ubi inter apostatas numerat tam Gentiles, quam eos qui ad haereticos transeunt. Tertio, facit quod in jure, sub titulo de Apostatis poni solent etiam haeretici, ut videre est in lege ultima, cap. de Apostatis, et in cap. Quodam de Apostatis, ubi illi dicuntur apostatae, qui cum professione christiana legalia conjungunt, qui profecto haeretici sunt.

5. Judicium auctoris inter preedictas sententias. —In hoc puncto potest fortasse quaestio de nomine misceri, et ideo prius breviter de re dicam, et statim de modo loquendi: quod ergo ad rem attinet, videntur mihi posteriora argumenta convincere, in haeretico deticiente a fide inveniri propriam malitiam apostasie, ejusdem speciei et essentiae cum apostasia, quae per judaismum vel paganismum committitur, quamvis non sit ejusdem integritatis ex parte materiae. Probatur praeter dicta. quia sicut Christianus transiens ad infidelitatem Judaeorum vel paganorum, praeter malitiam infidelitatis, quam habet communem cum similibus infidelibus, qui nunquam fuerunt Christiani, committit peculiarem malitiam, et injuriam contra fidem, quam professus est, ita etiam Christianus qui transit ad haereticos, praeter malitiam infidelitatis, habet illam peculiarem malitiam, seu gravitatem, quae committitur in desertione fidei receptae ; et ideo merito divus Thomas, dicta quaest. 12, art. 1, ad tertium, indefinite et universaliter dixit apostasiam esse circumstantiam infidelitatis : probatur ergo consequentia primo, quia apostasia transeuntis ad judaismum vel paganismum non consistit tormaliter in illa specie infidelitatis, sed in injuria, quam apostata facit fidei receptae, seu professioni ejus, et consequenter Ecclesiae et Christo; sed hanc eamdem injuriam facit haereticus professioni fidei, et Ecclesiae Christi; ergo quoad malitiam habet apostasiam cjusdem rationis; item formaliter aeque recedit a tota fide, et ideo totam amittit, et consequenter a Deo apostatat ; differentia vero in majori vel minori materia fidei accidentaria est, neque potest essentialem diversitatem facere, quod etiam ex dictis sectione praecedenti ostendi potest ; diximus enim tres infidelitates non distingui specie essentialiter, etiamsi in materia habeant illam eamdem inaequalitatem ; ergo eadem ratio est in apostasia, supposito quod deformitas ejus etiam inveniatur in recessu a fide per haeresim, quod videtur evidenter probatum.

6. Homreticus etiam proprie dicitur apostata.—Sic ergo declarata re ipsa non est de nomine contendendum, nec videtnr posse negari quin nomen apostatae sub aliqua vera et propria significatione haeretico conven:at; propter auctoritatem vero tot Doctorum, dicere possumus apostasiam per antonomasiam in solis illis inveniri, qui Christum negant, generice vero sumptam etiam ab haeretico committi; vel aliter distingui potest, ut apostasia quaedam sit a Chr sto, et haec conveniat pagano et Judaeo; alia vero ab Ecclesia, et ab ejus obedientia et unione, et haec etiam in haereticis reperiatur; ut vero distinctius procedamus, de utraque sigillatim dicemus.

1. Utrum apostasia sit species distincta a paganismo et judaismo. — Prima opinio. — Ejus fundamentum. — In secundo puncto, de comparatione apostasiae ad infidelitatem, an sit species ejus, multi ex Doctoribus allegatis affirmant apostasiam totalem, seu per antonomasiam dictam, esse speciem infidelitatis distinctam a judaismo et paganismo; unde, ne species infidelitatum multiplicent, dicunt esse haeresim. Ita sentiunt Cajetanus, Banhez, Aragon., Valentia. et Sanchez, et Azor, locis citatis ; et Sylvester verbo Apostasia, in principio; et late Castro, ubi supra, qui etiam citat Ochamum, 1 part. Dialog., lib. 4, cap. 11; citant etiam D. Thom. sed immersto. Fundatur primo, quia iste apostata est haereticus, quod non habet similis infidelis non apostata; ergo est haereticus ratione apostasiae; ergo apostasia ipsa est haeresis. Antecedens probatur primo; quia poenae haereticorum comprehendunt hujusmodi apostatam, ut est certissimum ex communi omnium sententia, et ex cap. Contra Christianos, de Haereticis, in 6, et ex lege 2, cap. De apostatis ; ergo talis apostata est haereticus. Secundo, quia haeresis consistit in abnegatione fidei receptae; sed hic deserit fidem receptam; ergo est haereticus. Tertio argumentatur Castro, quia alias scqueretur haereticum, augendo haereses, fieri non haereticum, quod videtur absurdum. Quod si quaecatur an in hujusmodi homine sint duae species infidelitatis, Cajetanus affirmat; Banhes autem dicit esse tantum infidelitatem haeresis, quia apostasia in tali homine est ultima differentia contrahens infidelitatem ejus ad speciem haeeresis.

8. Vera sententia.—Nihilominus dico talem apostasiam non esse speciem infidelitatis, neque haeresis. Ita tenet Cano supra, cum Turrecremat., quos sequitur Simanc.; tenuit etiam Sylvester, verbo Hoeresis, 1, quaest. 2; Angelus, verbo Apostasia ; et Paludanus, in 4, distinet. 13, quaest. 3; et Alexand. Pezant. 2. 2, ad quaest. 12 D. Thomae, disputat. sua 1; et aliqui Canonistae, capit. 7 de Apostatis; et est clara sententia D. Thomae, quaest. 12, art. 1, ad tertium, ubi ait apostasiam non esse speciem infidelitatis, sed esse posse circumstantiam specierum infidelitatis. Et probatur primo, quia talis apostata non est haereticus; ergo nec peccatum ejvus est haeresis. Probatur artecedens ex communi descriptione Patrum; dicunt enim haereticum esse, qui sub nomine Christiano, et retinendo Christi confessionem, fidem ejus corrumpit; at vero iste apostata omnino deserit Christum, et nomen ac fidem ejus; ergo non est haereticus. Major est divi Augustini, in libro 18 de Civitate Dei, cap. 51; et D. Gregor., lib. 3 Moral., cap. 14, alias 18, et sequentibus, et libro quinto, capite decimo, alias undecimo, et libr. 23, capit. primo; et Ambrosio ac Origene ad Tit. 3; et Bedae, Lucae septimo; et tradit expresse D. Thomas 2. 2, quaestione undecima, articulo primo, dicens haeresim esse speciem infidelitatis, pertinentem ad eos qui fidem Christi profitentur, sed ejus dogmata corrumpunt, et ex sectione superiori id etiam satis constat. Secundo, probatur a priori, quia apostasia non consistit in nova fidei abnegatione, vel evrore; nam Judaeus apostata non magis negat fidem Christi, nec plures errores habet, quam Judaeus non apostata ; ergo propter apostasiam non habet specialem infidelitatem. Probatur consequentia, quia infidelitas directe opponitur veritati fidei, et testimonio primae veritatis. Tertio, quia in haeretico apostata illa apostasia, quam committit, non spectat formaliter ad malitiam haeresis, sed ad aliquam gravitatem ejus, quam statim declarabo; ergo neque apostasia totalis in Judaeo vel pagano ad haeresim spectat. Probatur consequentia , quia apostasia utriusque est ejusdem rationis quoad speciem, ut paulo ante probavi. Denique illa apostasia non potest esse nova species integra infidelitatis, quia praecise spectata non opponitur specialiter virtuti Theologicae, aut primae veritati, ut probavi, nec etiam potest esse differentia contrahens alteram infidelitatem, ut dicebat Banhes, quia alia infidelitas cst in specie ultima judaismi vel paganismi; nam est ejusdem speciei cum simili infidelitate alterius hominis non apostatae ; species autem ultima non est ulterius contrahibilis.

9. Solvitur fundamentum contrarium in waumer. 1.— Neque obstat fundamentum contrariae sententiae; nego enim illum hominem esse proprie haereticum, sed Judaeum apostatam, vel paganum apostatam, et ita solent sub his appellationibus condemnari. Unde ad primam probationem concedo istum incurrere poenas haereticorum, quia non sunt latae solum con- tra haereticum, ut haereticum, sed contra omnem apostatam infidelem, ut recte dixit Cano. et sumitur ex toto titulo Cod. de Apostatis. Unde, in dicto cap. Contra Christianos, non dicitur hic apostata haereticus, sed dicitur puniendus tanquam haereticus. Ad secundam probationem, nego haeresim consistere in negatione fidei jam receptae ex parte subjecti, quod jam supra probavi, et tractando de haeresi iterum dicam. Ad tertium inconveniens, quod Castro inferebat, dico nullum esse reputandum ; quia sicut puer crescendo desinit esse puer, nam fit vir, ita quoque haereticus crescendo in infidelitate non desinit quidem esse infidelis, potest tamen desinere esse haereticus, quia fit pejor quam haereticus, si ad negationem Christi pervenit.

10. Quid addat apostasia super alias infidelitatis species. — Concludimus ergo apostasiam esse circumstantiam quae aggravat quamcumque speciem infdeltatis quando illi adjungitur ; quaeri autem potest an sit cireumstantia mutans speciem. In quo dico breviter, in ordine ad confessionem semper esse reputandam tanquam mutantem speciem , quia semper notabiliter aggravat, et ideo semper confitendam esse; speculative autem distingui potest. Nam apostasia interdum esse potest contra fidem receptam, nondum autem per baptismum professam ; aliquando vero et ordinarie est contra professionem factam in baptismo. In primo casu, non videtur mutare speciem, quia non invenitur alia virtus distincta a fide, vel praecepto ejus, quod per illam violetur, sicut etiam peccare contra charitatem jam habitam, vel contra castitatem, non est circumstantia mutans speciem; erit ergo aggravans, quia tunc cum majori cognitione peccatur, et propter ingratitudinem saltem materialem ; imo fere semper adjungitur scandalum etiam materiale. In ultimo vero casu, valde probabile est esse circeumstantiam mutantem speciem, quia est contra promissionem quae fit in baptismo, ut Patres loquuntur, seu contra pactum cum Ecclesia initum, et obedientiam illi praestitam , quod pertinet ad quoddam injustitiae genus; ex utroque autem membro optime declaratur et confirmatur, quod diximus apostasiam non esse speciem infidelitatis.

PrevBack to TopNext