Disputatio 17
Disputatio 17
De infidelibus non apostatis quoad peccata eorum
Infidelium duo sunt genera.— Apostasia duplea in infidelibus reperitur. — Quamvis apostasia non sit species infidelitatis, ut in superiori disputatione dictum est, tamen est talis circumstantia, ut doctrina moralis, quae de infidelibus tradenda est, multum ex illa pendGeat ; et ideo, ad majorem doctrinae claritatem et distinctionem, visum est infideles omnes in duo capita distinguere, et prius dicere de illis qui nunquam fidem susceperunt, sed in sua infidelitate semper vixerunt et permanserunt, qui nomine infidelium simpliciter appellantur, quia, regulariter loquendo, nihil de nostra fide credunt aut crediderunt. Postea vero dicemus de infidelibus apostatis, qui communiter vocantur haeretici, quia regulaziter haeresim profitentur. Unde notare etiam oportet ex supra dictis apostasiam duplicem esse posse, unam a scla fide nondum professa in baptismo, et aliam post baptismum receptum commissam ; et haec posterior sola est quae ad praesentem considerationem spectat, quia, ut dixi, illa sola potest addere infidelitati malitiam specie distinctam, et illa etiam sola supponit personam spirituali jurisdictioni Ecclesiae subjectam, et ideo ex illa pendent actiones tam ipsorum infidelium erga Deum et Ecclesiam, quam Ecclesiae circa illos; atque ita in titulo disputationis sub infidelibus non apostatis omnes non baptizatos comprehendimus, in quibus distingui possunt et ipsorum peccata, et poenae ac remedia peccatorum, de quibus suo ordine dicemus.
Sectio 1
Utrum in his infidelibus possit interdum carentia fidei a peccato infidelitatis excusari
1. Status quaestionis aperitur. — Quamvis infidelitas ex suo genere peccatum sit, ut diximus, nihilominus in re ipsa potest aliquando a peccato excusari, si voluntas desit, quia, ut supra etiam diximus, infidelitas, ut sit peccatum, voluntaria esse debet; inquirimus ergo an in his infidelibus possit aliquando infidelitas excusari a peccato ex defectu voluntatis; tractatur autem quaestio de adultis; nam in parvulis, et in caeteris omnibus perpetuo amentibus, clarum est infidelitatem non esse specialem culpam, quam propterea negativam vocant. Deinde cum tria sint quae in adultis voluntarium impediant, scilicet metus, concupiscentia et ignorantia , de duobus primis nulla est in praesenti dubitatio, quia illa duo, si usum rationis non impediant, non causant involuntarium simpliciter, sed tantum secundum quid, et ideo non possunt excusare infidelitatem, si caetera pecessaria ad credendum adsint ; nam voluntas credendi omni humano amori et timori praeferenda est ; tota ergo difficultas est circa ignorantiam. Et ratio difficultatis est, quia ignorantia omnino tollere potest voluntatem, si ipsa etiam involuntaria sit; in his autem infidelibus, seepe contingit ut neque auditus, neque cogitatio fidei ad eos pervenerit. Unde videtur carentia fidei nullo modo cadere in voluntatem eorum, ac proinde a culpa excusari.
2. Prima sententia negans. — Nihilominus est prima sententia negans, valde recepta, docens hos infideles nunquam excusari a culpa infidelitatis. Solet atiribui haec opinio D. Thoma, Quodlib. 3, art. 10, et 3 cont. Gent., cap. 159, sed immerito; nam in primo loco non loquitur de infidelibus, sed de fidelibus et non omnino imperitis, sed discentibus doctrinam fidei, et de his dicit non excusari a peccato credendo praeceptori docenti erronea, quod longe diversum est; in secundo vero loco, non loquitur de peccato infidelitatis, sed generatim de aliquo peccato; quod qua ratione verum sit, postea dicam. Communiter tribuitur haec sententia Hugoni de S. Victor.. 1. 2 de Sacram., p. 2, c. 5; sed si attente legatur, solum dicit hos infideles non salvari, non vero dicit propter proprium et speciale peccatum infidelitatis condemnari. Tenuit ergo hanc sententiam Altisiodor. in Summa, lib. 3, tract. 3, cap. 2, quaest. 3, circa finem; et Guillelmus Parisiensis, tract. de Fide, c. 2, et tract. de Legib., c. 21, qui incipit : Quoniam autem ; Alexand. Halens., 2 p., q. 112, alias 127, memb. 8, et idem significat q. 153, memb. 3; Bonavent. , in 3, dist. 25, art. 1, q. 2, ad ult., et quaest. 3, ad penultimum, ubi idem sentit Gabriel, sed clarius in 2, dist. 22, q. 2, a. 3, dub. 1; Adrian., Quodlibet. 2, q. 1, sine argumentis in fine, et Ouodlibet. 4, quaest. 1, 8 Ad secundum auaLem ; Gerson., tractatu de Vita spirituali, lectione 2, in principio, et lect. 4, corollario 3, alias 3 part., alphabeto 61 et 62, lit. T; Sylvest., verbo 7gnorantia, num. 13; et ex modernis, Corduba, lib. 2 Quaestion., quaest. 4, conclus. 2 et 3; et Castro, lib. 2 de Lege poenali, cap. 14. Inter hos autem auctores est aliqua diversitas; nam aliqui eorum expresse dicunt non posse hujusmodi infidelem, postquam pervenit ad usum rationis , excusari a culpa infidelitatis, etiam per breve tempus, quod dicit expresse Alensis, et sequitur Adrian. cum aliis; hoc autem reprobat Castro, dicens posse quidem pro aliquo tempore brevi durare negativam infidelitatem in hujusmodi homine, quamvis non possit durare pro toto tempore vitae. Aliqui ulterius extendunt dictam sententiam negativam etiam ad infideles non apostatas, imo et ad ignorantiam fidelium, quando in utrisque est cum errore. Sed hoc secundum impugnavimus supra 5, tractando de peccatis fidelium contra fidem ; illud vero primum a fortiori impugnabitur ex dicendis, et ipsa experientia docet esse falsum in hominibus baptizatis, natis, et educatis inter haereticos, qui in vera fide nunquam instructi fuerunt.
3. Fundamentum hujus sententie. — Fundamentum hujus sententiae ponitur in illo axiomate : Facienti quod in se est Deus non denegat gratiam, quod ab his auctoribus et a multis aliis intelligitur de omni homine etiam infideli, qui nullam supernaturalem illuminationem vel inspirationem recipit, sed per lumen naturae et borum usum libertatis facit quod potest et debet, secundum rectam rationem ex quo fundamento sic colligunt : vel homo perveniens ad usum rationis facit quod in se est, vel non facit; si facit, lluminabitur, juxta illud : Erat lue vera que illuminat omnem hominem venientem, etc., Joan. 1, utique si non ponat impedimentum : ergo vel non manebit infidehs, vel non sine culpa infidelitatis ; si vero homo non faciat quod in se est, ponit impedimentum divinae illuminationi et inspirationi ; ergo jam non excusabitur a culpa infidelitatis. Probatur consequentia, quia ille homo tenetur credere, et potest, quia si velit non ponere impedimentum, iliuminabitur; sed non illuminatur, quia voluntarium impedimentum ponit; ergo carentia fidei illi impnutatur, quia qui potest et tenetur facere, et non facit, eo ipso voluntarie omittit, saltem indirecte.
4. Confirmatur primo. — Confirmatur se- cundo. — Confirmatur hac ratio primo ex illo Pauli ad Roman. decimo, ubi, cum dixisset: Quicumque incocacerit nomen Domini, salcus erit ; et: Quoraodo invocabunt eum in quem. non crediderunt ? proponit statim excusationem : Quomodo credent si non audierunt, aut quomodo audient sine praedicante * statim excludit illam dicens: Ft quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terra verba eorum ; ergo non admittit Paulus ullam excusationem. Secundo confirmatur ex Augustino, epistola 180, dicente: Zecclesiam Catholicam ignorare nulli licet, quia abscondi non potest ; et libro de Gratia et libero arbitrio, capite tertio, dicit, ignorantiam rerum fidei neminem sic excusare, ut sempiterno igne non ardeat, etiamsi propterea non credidit quia omnino non audivit: Sed fortasse, inquit, excusabit, ut minus ardeat. Ex quo testimonio potesi etiam formalis ratio sumi ; nam adultus sine fide moriens punitur non tantum poena damni, sed etiam sensus, quae non datur nisi propter peccatum actuale ; ergo infidelitas in tali homine semper est actuale peccatum.
5. Secunda, eti communior sententia. — Nihilominus contraria sententia communis est hodie, et fere ab omnibus recepta ; docet illam D. Thomas 2.2, quaest. 10, art. 1, ubi Cajetanus, Valentia, et alii moderni expositores , et 1. 2, quaest. 76, art. 1; ubli Medina, Vasquez, disput. 120. cap. 3, et alii ; Durandus, in 3, distinct. 25, quaest. 1, ad primum; Conrad., de Contractibus, quaest. 100, argumento quarto contra conclusionem ; Almainus, tract. 1 Moralium, cap. 4; Armacanus, lib. 8 de Quaestion. Armenorum, cap. 39; Vega, lib. 6 in Concilium Tridentinum, cap. 18 ; Victoria, in Relectione de Indis Insulanis, 1 parte, propositione 1, a num. 32; Petrus Soto, tractatu de Ratione medendi peccata , lect. 2; Sot., in 4 distinct. 1, quaest. 1, art. 2; Cano, in Relectione de Sacrament. in genere, part. 2; Azor, tom. 1, lib. 1, cap. 13, quaest. 2; et Sanchez, libro primo Decalog., capite decino sexto, num. 32, et hanc sententiam omnino veram censeo.
6. Ut probemus hanc sententiam, oportet aliquid de facto ipso supponere, distinguendo tres ordines infidelium ; quidam enim sunt, quibus fides sufficienter annuntiata et proposita est, et credere noluerunt, et de iis nulla est quaestio ; nullam enim habent excusationem, ut constat ex supradictis de praecepto fidei ; alii sunt in alio extremo, quia nihil prorsus de fide audierunt, nec sufficienter, nec insufficienter , nec per praedicationem, neque per rumorem aut famam. Quamvis enim de hoc facto videatur olim fuisse aliqua controversia inter antiquos Patres, nam Chrysostomus , Theophylactus , Euthym. , et alii Graeci , Matthaei 24, dixerunt tempore Pauli annuntiatum fuisse Evangelium in universo orbe; Augustinus tamen, epistola 80, Anselm., Matt. 24, et multi alii, ad Roman. 10, contrarium tradiderunt. Quin etiam hodie experimento cognitum est, multas fuisse et nunc esse provincias, et regna orbis, ad quae nec praedicatio nec fama Evangelii pervenerat. Imo recte addidit D. Thomas, lect. 4, supra, ad Roman. 10, etiamsi vera esset sententia Chrysostomi quoad provincias vel regna, nihilominus non debere nec posse intelligi quoad singulas personas, quia sine dubio etiam in illis regnis, ubi praedicatur fides, inveniri possunt multae personae singulares quae nihil de fide audierunt. De hoc ergo facto dubitari non potest, et id nobis satis est. In tertio et medio ordine possunt esse infideles, qui de christiana fide aliquid audierunt, vel per famam et rumorem , vel per aliqualem praedicationem , non tamen sufficientem, ut inter Turcas et Saracenos, et in provinciis Indias, quando in eis coepit praedicari fides, facile inveniri potuit.
1. Prima assertio: infidelitatem negativam sine culpa habent hi qui de fide nilnl audierunt. — Dico ergo primo, in illis infidelibus, qui nullum omnino auditum sensibilem fidei habuerunt , infidelitatem esse negativam, et cum excusatione a culpa, regulariter et ordinarie loquendo, seu quantum ex lege communi nobis constare potest. Probatur primo ex verbis Christi, Joan. 15: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent ; quae verba Augustinus ibi, tractat. 89, de peccato infidelitatis merito interpretatur. Neque enim dicere potuit Christus Judaeos nullum omnino habituros fuisse peccatum , si ipse eis non praedieasset ; loquitur ergo de aliquo speciali peccato, quod non potest esse aliud nisi infidelitatis. Unde etiam recte colligit Augustinus regulam illam generalem esse omnibus hominibus, quibus Christus non praedicavit, vel per se, vel per Ecclesiam; ergo illi excusationem habent de peccato infidelitatis. Et eamdem doctrinam habet Augustinus, epistol. 115 ad Sixtum, quae potest confirmari ex allegatis verbis Pauli, ad Rom. 10: Quomodo credent sine predicante? qui- bus significat ordinarium modum praedicandi fidem esse per auditum et per esternam doctrinam, ideoque excusari posse ab infidelitate, qui nullam fidei docwinam habuerunt. Unde Clemens Papa, epistol. 2, dixit, priusquam audiat quis quod ei expedit, etiamsi ratione talis ignorantiae aliquid velit aut faciat, quod non expedit, per hoc non judicari ; et D. Augustinus (si ejus est opus), libro Quaestionum veteris ct novi testamenti, quaest. 67, ait illum excusari ignorando, qui a quo disceret non habuit; et loquitur manifeste de externo doctore , ut ex contextu constat.
8. Probatur assertio ratione. — Ratione probatur assertio, quia hujusmodi infideles nullam cogitationem habuerunt unquam de obligatione credendi mysteria nostrae fidei. Unde multo minus cogitare potuerunt de obligatione adhibendi media ad consequendam illam fidem; ergo non potuerunt peccare , non quaerendo talem fidem, vel faciendo aut omittendo aliquid, quamvis illud fortasse in re ipsa illis esset impedimentum ad talem fidem obtinendam. Antecedens manifestum est ex facto quod supponimus; nam isti non potuerunt cogitare de hac fide vel de mysteriis ejus, nisi supposita aliqua apprehensione illarum rerum; quae apprehensio per sensus ingredi debet, secluso miraculo, quod sine fundamento afftirmandum non est; ergo multo minus cogitare aut dubitare potuerunt de oblgatione credendi res hujusmodi. Consequentia autem evidens est, juxta communia principia de ignorantia inculpabili. Unum est, non posse esse ignorantiam culpabilem, nisi praecedat aliqua cogitatio vel dubitatio obligationis sciendi, quia praeceptum non ligat hominem, nisi mediante cognitione, quae nulla est, quandiu cogitatio obligationis in mentem hominis non ascendit. Aliud principium est, non posse peccari omittendo aliquid quod in re ipsa conduceret, seu esset medium ad consequendam cognitionem , quando ratio vel uti'itas talis medii prorsus ignorata est, quia tunc non potest homo ordinare tale medium in talem finem; ergo omissio talis medii, ut medium est, non potest ili esse voluntaria, ac proinde neque ignorantia fiet culpabilis propter talem omissionem. Quae principia et per se evidentia sunt, et communiter traduntur a Doctoribus allegatis, et aliis quos refert et sequitur Sanchez, libr. 1 in Decalog., cap. 16, num. 30 et sequentibus; et optime praesenti instituto accommodantur, ut respondendo ad argumenta magis explicabimus.
9. Secunda assertio - infideles qui aliquid de cera fide audierunt. aliquando a culpa excusantur. — Dico secundo: illi infideles, qui aliquid de fide nostra audierunt sine suiticienti tamen propositione, et in sua infidelitate permanent, interdum excusari potuerunt a culpa, aliquando vero et saepius non potuerunt. Hanc assertionem latius et per plures conclusiones tradit Victoria, in dicta relectione de Indis ; breviter tamen sic illam explico, et confirmo. Nam imprimis illi non peccant non credendo cum sola illa insufficienti propositione , ut recte docuit Cajetanus 2. 2, quaestione prima, articulo quarto , et in superioribus saepe dictum est, quia praecepta divina sunt rationabilia, et obligant prudenti modo; credere autem sine sufficienti propositione, non est opus prudentiae ; nam qui cito credit, levis est corde, et facile decipi potest. Deinde qui sic audit, licet non teneatur statim credere, potest nihilominus obhgari ad dilgentiam adhibendam circa illam doctrinam, ut perfectam illius notitiam, seu propositionem habeat, et examinet an credenda sit necne. Probatur, quia illa propositio insufficiens ad credendum potest esse sufficiens ad dubitandum, tam de antiqua secta quam talis infidelis profitetur , an falsa sit, quam de doctrina fidei, an vera et necessaria sit ad salutem; ergo etiam est sufficiens illa propositio, seu auditio fidei, ut ex illa oriatur obligatio inquirendi vel addiscendi veritatem; igitur si hujusmodi infideles omnino negligant hujusmodi diligentiam adhibere , jam eorum infidelitas non erit negativa tantum , sed culpabilis. Probatur, quia jam est voluntaria per culpabilem negligentiam. At vero si diligentiam adhibeant, et quod in se est faciant, et nihilominus sufficientem fidei propositionem habere non possint, in sua infidelitate negativa permanebunt. Probatur facile contraria ratione, et ex probationibus primae assertionis.
10. Quam diligentiam teneatur infidelis adhibere ad veram fidem consequendam. — Sed quaeret aliquis quam diligentiam teneantur in eo casu hujusmodi homines facere, ut excusabiles sint? Duae namque essent actiones quibus haec diligentia fieri potest : quaedam sunt internae, et apud Deum, ut orare petendo illuminationem veritatis, abstinere a peccatis, poenitere de commissis, et se ad justificationem praeparare. Aliae sunt actiones exteriores, quales sunt quaerere pium et eruditum doctorem, audire, expendere, et examinare quae dicuntur, et similes. Multi ergo Doctores utrumque genus actionum requirunt ad hanc sufficientem diligentiam, praesertim Altisiodor., Adrian. et Cordub. supra citati ; alu vero solum posteriores actiones judicant esse necessarias, quod sensit Durandus, et tradunt Conradus, et alii. Et mihi quidem videtur, per se loquendo , necessarivm esse quaerere doctorem visibilem, qui exterius doceat; tum quia haec est via, et lex ordinaria per quam Deus homines docet, ut Paulus in verbis allegatis al Roman. 10 docuit; tum etiam quia fides nostra proxime niti debet in auctoritate Ecclesiae visibilis, quam in omnibus sequi tenemur; Ecclesia autem non docet nisi per homines; supposita autem hac diligentia exteriori, si inveniatur doctor eruditus et fide dignus, qui sufficienter fidem proponat, non videtur esse necessaria tota illa praeparatio, vel diligentia interior, quam illi auctores tradiderunt, quia neque ex natura rei necessaria est, neque potest ostendi positiva lex quae sit praecepta. Probabile tamen est orationem et petitionem ad Deum esse necessariam, quia est medium per se ordinatum ad obtinenda a Deo auxilia, quae et ad credendum, et ad vitandos errores contrarios necessaria sunt. Dices : vera oratio supponit fidem : quomodo ergo ad obtinendam cognitionem totius fidei praevia oratio postulari potest? Respondetur , quamvis perfecta oratio sine fide haberi non possit, nihilominus cum inspiratione fidei, et aliqua divina motione, quae aliquando antecedit fidem, posse etiam esse aliqualem petitionem et invocationem Dei; ad hanc ergo teneri potest ille qui jam habuit aliquam notitiam fidei, licet nondum perfecte propositam : et ob eamdem rationem obligabitur talis persona, ut quod in se est faciat, ne ponat impedimentum divinae gratiae, saltem non multiplicando peccata; nam de praeteritis justificari non potest antequam tidem habeat; et idco repugnat quod perfecta poenitentia, seu dispositio ad justitiam, sit praeparatio debita ad illuminationem fidei obtinendam; satis ergo erit habere intentionem et desiderium salutis, quod tunc etiam ex praedicta inspiratione divina concipere potest.
11. Fit satis fundamento contrarim sententie posito in num. 1. — Haplicatur aaioma illud - Vacienti quod in se est, etc., de quo cvidendus auctor in Opusc., l. 3 de Auailiis, c. 2, et 1 p., 1. 2 de Praedest., cap. 18, ac latius in 2 tom. de Grat., l. 4, ac. 12 usque ad 16. — Superest ut fundamento contrariae sententiae respondeamus, quod nitebatur in illo axiomate : Facienti quod in se est, Deus non denegat gratiam, de cujus intelligentia magna hodie versatur controversia ; sed, quia ad materiam de gratia spectat, brevissime illam perstringam : dicunt ergo aliqui illud esse intelligendum de gratia sanctificante, et consequenter de faciente quod in se est per auxilium gratiae, ita ut sensus sit, praeparanti se sicut debet ad remissionem peccati et gratiam obtinendam, Deum non denegare illam. In quo sensu verissima et catholica est assertio ; nihil tamen ex illa in praesenti inferri potest, quia, ut dicebam, praeparatio ad justitiam non potest postulari ab homine infideli, ut fidem obtineat; quamvis ergo ille sensus verus sit, non potest esse adaequatus, quia etiam de homine infideli in ordine ad gratiam divinae inspirationis et illuminationis Theologi illud intelligunt, et specialiter divus Thomas 3 contra Gentes, cap. 159, et lect. 4, in capit. 10 ad Romanos Quia etiam in hoc sensu est necessarium ad salvandum auxilium sufticiens ad credendum quod Deus ex se nulli homini adulto negat, cum omnium velit salutem. Nam cum Deus de facto non omnibus conferat auxilia supernaturalia immediate necessaria, et sufficientia ad fidem, oportet ut saltem illa offerat sub aliqua conditione dependente ab ipso homine, quae non potest esse alia, nisi ut quod in se est faciat, saltem ut obicem divinae illuminationi non opponat. Hoc ergo posito, ad argumenta respondendum est, negando illationem, quod, licet ille homo infidelis non faciat quod in se est, nihilominus in hoc non peccat contra praeceptuin fidei, sed tantum contra aliquod naturale praeceptum. Et ratio est supra dicta, quia ille tunc habet ignorantiam invincibilem praecepti fidei, et a fortiori etiam ignorat illud peccatum, quod committit, esse impedimentum divinae illuminationis, et ideo inde nul'am specialem malitiam incidelitatis talis actus assumit; sicut qui facit aliquid ex quo grave nocumentum vel proprium vel alienum sequitur. si nullo modo praevidet nocumentum, non committit ex illo capite specialem malitiam, ob defectum voluntarii. Ita ergo in praesenti, quamvis infidelis peccando incurrat nocumentum carentiae fidei, seu auxilii ad illam, quia tamen non praevidet nec praevidere potest talis nocumenti consecutionem, ab speciali malitia infidelitatis excusatur,
19. Ad primam confirmationem ez Paulo, ad Rom. 10. — Prima expositio. — In prima confirmatione petitur intelligentia verborum Pauli ad Romanos decimo : Et quidem in omnem terram emivit sonus eorum, quae usurpat vel allegat ex Psalmo centesimo octavo, in quo illa verba ad litteram intelliguntur de coelis, qui, ut in principio ejusdem Psalmi dicitur, enarrant gloriam Dei, et ideo aliqui dixerunt etiam Paulum de coelis loqui in illis verbis, quia non debuit allegare testimonium, nisi in sensu litterali, quam expositionem refert ibi Jansenius, et non improbat, quamvis etiam non approbet ; illam vero tanquam unicam et necessariam defendit Vasquez, 1 part., quaest. 97, art. 5, juxta quam expositionem, dicendum est sententiam Pauli reduci ad dictum axioma : Facienti quod in se est, etc.; dicit enim Paulus infideles etiam Gentiles excusari non posse, eo qnod fidei praedicationem non habuerint , quia receperunt a Deo media sufficientia quibus illum possent naturaliter cognoscere, et si illis subsidiis bene usi fuissent, Deus illis majora dedisset ; et ita in hoc sensu responsio data ad principale fundamentum, ad hoc etiam testimonium accommodanda est ; sic enin non concludit Paulus nullum hominem posse ab infidelitatis peccato excusari, sed concludit non debere hoc imputari Deo , aut providentiee divinae, sed defectibus et peccatis hominum, quod potest optime fieri, etiamsi talis imputatio specialc peccatum infidelitatis non inducat.
13. Secunda et cera loci erpositio. — Nihilominus vera et communis expositio Sanctorum, quos supra retuli, et omnium expositorum in illum locum, est illa verba dicta esse a Paulo de praedicatione Evangelii, quae facta est per Apostolos et per Ecclesiam; nam de hac loquitur a principio illius capitis, et in hoc sensu dicit: Quomodo audient sine praedicante, et adducit illud Isaiae : Quis credidit auditui nostro? unde infert: Ergo fides ex auditu; ubi sine dubhio loquitur de vera fide, non de naturali cognitione, ad quam solum potest valere coelorum cursns et sonus ; neque obstat quod in Psalmo verba illa ad litteram de coelis intelligantur, quia potuit Paulus illis uti, vel per accommodationem , ut quidam volunt, vel in sensu allegorico, quod À postolico spiritu saepe fit ab codem Paulo, vel certe in sensn litterali, quia, ut bene ibi notat Tolet., idem testimonium plures habere potest sensus litterales ; hoc igitur sensu supposito, est controversia inter Patres, an fuerit Evangelium praedicatum ab Apostolis in universo orbe , et in omnibus provinciis ejus, an vero Paulus more prophetico sit locutus, praedicens per verbum praeteritum quod adhuc futurum erat. Cujus resolutio videri potest apud Salmer., disputat. 34, super epistolam Pauli ad Roman. 10, et Benedictum Pereira, ibidem, disput. 4. Sed quidquid sit de hac controversia , quamvis daremus Evangelium fuisse praedicatum in omnibus orbis provinciis, affirmari non potest fuisse singulis hominibus et personis sufficienter propositum , ut recte notavit D. Thomas; quod non solum est verum de tempore Apostolorum, sed etiam de toto posteriori tempore usque ad praesens, ut experimento etiam cognitum est; et hoc nobis suflicit, ut in multis hominibus potuerit et possit esse infidelitas negativa, non obstante universali praedicatione Apostolorum et eorum successorum.
14. Exponuntur loca Augustini in n. 4adducta pro prima sententia. — Ad testimonia Augustini in secunda confirmatione allegata, respondetur in priori loqui Augustinum de haereticis, qui aliquam Christi Ecclesiam in niundo esse agnoscunt, sed veram ignorant, et de his dicit non posse invincibilem ignorantiam allegare. Et hoc ipsum communiter seu regulariter intelligendum est ; nam etiam inter haereticos possunt esse aliqui nati inter illos, et postea non satis instructi, qui pro aliquo tempore invincibiliter veram Eeclesiam ignorent, ut usu ipso, et experientia satis constat. Ad aliud testimonium respondetur, verum quidem esse omnes homines. qui sine fide moriuntur, puniri poena aeterna, quia cum fides sit medium necessarium ad salutem, sine illa non potest ad vitam aeternam perveniri, et ideo necesse est ut ad statum aeternae pona perveniatur, quia inter haec non est medium ; non repugnat autem invincibiliter illud ignorari, quod est medium necessarium ad salutem, et ideo potest quis in aeternum damnari, non propter peccatum commissum in omissione talis medii, sed propter alia peccata ; et ita contingit in hac infidelitate negativa, quae est peena peccati, non peccatum, ut docuit D. Thomas 2. 2, quaest. 10, art. 1, et quaest. 9, art. 5, ad 2, cum Augustino, lib. de Corrept. et Grat., cap. 6, et sequentibus. Nam etiam facile contingere potest ut aliquid sit poena peccati, et non peccatum, quia, et in quantum poena involuntaria est, et in quantum impedit aliquod medium necessarium ad salutem, potest sub illa ratione invincibiliter igno- rari, ut jam declaravi. Unde idem Augustinus, lib. de Natur. et Grat., cap. 4, dixit hos infideles puniri in inferno, vel propter peccatum originale, vel propter peccata actualia contra bonos mores; tacet autem de peccato infidelitatis, sentiens propter illud non puniri; et primum de peccato originali dixisse videtur propter parvulos, secundum vero propter adultos, quia nullus estinfidelis utens ratione, qui non habeat propria peccata actualia. Quocirca quod in alio loco Augustinus dixit, hos infideles puniri poena ignis, saltem leviori, si referatur etiam ad parvulos, dictum est juxta aham sententiam ejusdem Augustini, quod peccatum originale punitur poena ignis leviori, quae tamen jam communiter non tenetur; unde potest referri ad adultos, quorum peccata propter banc ignorantiam leviora interdum esse possunt.
Sectio 2
Utrum haec infidelitas negativa etiam circa materiam naturalem fidei, possit interdum ab omni culpa in lis infidelibus excusari
SECTIO II. Utrum haec infidelitas negativa etiam circa materiam naturalem fidei, possit interdum ab omni culpa in lis infidelibus excusari.
1. Fidei materia in duples partitur membrum. — Supponimus, ex dictis in superioribus, duas esse partes materiae fidei, unam supernaturalem omnino, quae nisi per revelationem cognosci non potest, ut mysteria Trinitatis, Incarnationis, et caetera superioris ordinis; aliam vocamus naturalem, quia per rationem naturalem cognosci potest, ut Deum esse, et similia. Inter quas est discrimen in hoc, quod circa priorem materiam solum cadit obligatio praecepti supernaturalis, quia lumen neturale illam non attingit; circa posteriorem autem cadit duplex obligatio, una praecepti supernaturalis fidei, quatenus etiam illa pars a Deo revelata est; alia est obligatio praecepti naturalis, quo obligatur homo ad illas veritates cognoscendas, etiam in pura natura, ut supra visum est. Unde fit ut proposita quaestio circa priorem partem materiae fidei locum non habeat, quia ostensum est infidelitatem negativam excusare a culpa conira praeceptum supernaturale fidei; ergo maxime excusat circa illam materiam, circa quam magis necessaria est revelatio; sed circa illara materiam peccari non potest per errorem vel ignorantiam, nisi contra praeceptum supernaturale fidei; ergo talis infidelitas excusat ab omni culpa circa illam materiam. At vero circa alteram partem materiae duplex occurrit dubitatio. Una est, an illa infidelitas excuset a culpa propria contra praeceptum supernaturale; altera est, an excuset etiam a peccato ignorantiae contra praeceptum naturale.
2. Primum dubium -: utrum infidelitas negativa in materia naturalis fidei excuset a culga. — Ratio dubitandi. — Prior dubitatio videbatur quidem satis resoluta ex dictis in praecedenti sectione ; nihilominus tamen aliqui movent dubitationem, quia in his hominibus talis est infidelitas, quae sufficiat ad expellendum habitum fidei; sed habitus fidei non expellitur, nisi per propriam infidelitatem contra praeceptum supernaturale fidei, juxta doctrinam Concilii Tridentini, sess. 6. canon. 11; ergo isti infideles non excusantur ab hac eulpa. Major probatur, nam si puer baptizatus inter infideles et idololatras educetur, et postea perveniens ad usum rationis colat idola, et in aliis erroribus contra rationem naturalem versetur, amittet usum fidei quem in baptismo obtinuerat, et solum propter illam infidelitatem, cum aliam non habeat: ergo, etc. Major patet, tum quia alias esset fidelis et Gentilis, seu idololatra, quod videtur valde absurdum. Et sequela patet, quia si retinet usum fidei, fidelis est; nam hic est quasi effectus formalis illius habitus. et ideo parvuli baptizati inter fideles computantur ; et alioquin est Gentilis scu idololatra, quia illa peccata committit, tum etiam quia ille hahet voluntatem omnino affectam tali sectae, quae repugnat fidei; ergo habet voluntatem incapacem piae affectionis ad fidem; ergo est incapax habitus fidei.
3. Resolvitur dubium affirmative. — Dicendum nihilominus est hujusmodi homines excusari a propria culpa infidelitatis contra praeceptum fidei, etiam ut cadit in hanc materiam naturalem. Haec assertio sequitur evidenter ex dictis in sectione praecedenti ; quia isti homines habent ignorantiam invincibile. totius revelationis fidei, non minus ut est de veritatibus naturalibus, quam ut est de supernaturalibus ; ergo etiam habent ignorantiam invincibilem totius praecepti supernaturalis fidei ; ergo excusantur aculpa propriae infidelitatis circa totam materiam fidei, non tantum supernaturalem, sed etiam naturalem. Primum antecedens probatur ex dictis, quia revelatio fidei. de quacumque materia sit etiam naturali, non fit nisi modo supernaturali, ac proinde per praedicationem et propositionem rei credendae sub auctoritate divina; sel ad istos infideles non pervenit haec revelatio, nec sufficiens propositio ejus, ut probatum est; ergo simpliciter et absolute, et cum eadem excusatione ignorant totam revelationem ftidei. Undefacile probatur ratio prima, quia praeceptum supernaturale fidei non cognoscitur, nisi per revelationem supernaturalem sufficienter propositam, quia illud ipsum praeceptum est quoddam supernaturale objectum. Altera consequentia evidens est, quia non potest peccari contra obligationem supernaturalem, quandiu supernaturale praeceptum, a quo illa obligatio nascitur, invincibiliter ignoratur. Unde confirmatur primo, quia "hi infideles, dum errant circa istam materiam, non recedunt a testimonio primae veritatis ; ergo non peccant propria culpa infidelitatis. Consequentia clara est, quia sicut assensus fidei, etiam ut cadit in talem materiam, fundari debet in testimonio primae veritatis, ita infidelitascirca eamdem materiam non committitur, nisi per dissensum a prima veritate. Antecedens autem probatur, quia illis non est propositum testimonium primae veritatis circa talem materiam; hoc enim in casu supponitur; ergo non possunt voluntarie dissentire tali testimonio. Confirmatur denique, quia vel isti peccant per infidelitatem omissivam (ut sic dicam,) scilicet carendo assensu fidei circa taiem materiam, vel quasi commissivam, positive errando in tali materia; neutrum dici potest; ergo in nullam incidunt infidelitatis culpam. Probatur minor quoad priorem partem, quia assensus fidei circa talem materiam est illis impossibilis; ergo carentia ejus non potest esse omissio culpabilis. Quoad alteram vero partem probatur, quia ille error, quatenus est contra fidem, in illis hominibus nascitur ex ignorantia privativa inculpabili, ut ex probatione prioris partis constat; ergo etiam ipse error est inculpabilis respectu supernaturalis fidei.
4. Ad rationem dubitandi prima quorumdum solutio.— Roejicitur.— Vera responsio.— Objectio autem in contrarium facta tota pendet ex illo casu de infante baptizato, et inter infideles educato, qui postea in adulta aetate eorum errores profitetur, de quo quaeritur an amittat habitum fidei necne. In quo duplex est modus respondendi : prior est concedendo illum amittere habitum fidei, propter rationem supra factam, quo posito, dicendum erit habitum fidei non tantum amitti propter culpam, sed etiam propter physicam oppositionem, vel inter errores et fidem, vel inter pravam dispositionem voluntatis affectae ad hujusmodi errores , et consequenter aversae a pia fidei affectione. Sed hic modus dicendi mihi non probatur, primo propter auctoritatem Conciliti. dicentis habitum fidel infusae non amitti nisi per infidelitatis peccatum ; secundo, quia fieri potest ut talis ignorantia vel error sit invincibilis simpliciter, etiam ut est contra lumen naturae, saltem pro aliquo tempore, ut statim dicam: ergo fieri potest ut ille homo pro aliquo tempore non peccet mortaliter ; ergo non amittet gratiam ; ergo multo minus amittit fidem. Tertio, quia ad perdendam fidem non satis est error etiam culpabilis per negligentiam , nisi intercedat pertinacia ; et ideo , ut supra dixi, potest fidelis errare culpabiliter in una vel alia propositione, et non statim perdere fidem, ut latius infra tractantes de haeresi dicemus. At vero in homine, de quo tractamus, non est pertinacia, cum non sit instructus in fide; ergo non amittit fidem. Denique actus erroris, seclusa culpa et pertinacia , non potest physice expellere habitum fidei, quia neque actus erroris formaliter opponitur habitui, ut ilum excludat physice in genere causae formalis, neque etiam in genere causae efficientis potest inducere habitum expellentem formaliter fidem infusam, quia habitus acquisitus non opponitur formaliter infuso, quia non sunt ejusdem ordinis ; ergo nullo modo potest illa infidelitas expellere habitum fidei; dico ergo non esse inconveniens, quod in illo homine perseveret habitus fidei infusae, quandiu non est ita dispositus, ut habeat voluntatem formaliter contrariam et pertinacem contra fidem ; ita enim perseverat fides in homine catholico, cum uno vel alio errore materiali, vel saltem sine pertinacia ; eadem autem est ratio de uno errore et de multis. Unde in homine educato inter haereticos post baptismum, potest esse multitudo errorum, et affectio ad propriam sectam cum ignorantia vel invincibili vel saltem excludente pertinaciam, ac proinde sine amissione habitus fidei. Neque est inconveniens ut talis homo simul sit habitualiter fidelis, et actualiter seu materialiter infidelis, quia hae duae denominationes non sunt oppositae.
5. Secundum dubium : uirum ignorantia praecepti naturalis excusari queat a culpa. — Prima sententia negat. — Superest dicendum de secundo puncto, videlicet, an infidelitas talis hominis, et in tali materia, possit excusari a culpa ignorantiae, etiam contra legem naturae. Quam quaestionem solent tractare Doctores sub alio titulo magis universali, scilicet, an earum rerum, quae sunt juris naturalis, possit dari ignorantia invincibilis, quae materia tractari solet in 1. 2, quaestione 76, disputando de peccatis ; et ideo paucis comprehendam , quae ad hunc locum spectant. Prima ergo sententia negat banc ignorantiam rerum fidei in materia naturali esse posse inculpabilem, quam a fortiori tenent auctores allegati pro prima sententia in praecedenti puncto; et sumitur ex Alexand. Alens., 2 part., quaestione 153, membr. 3; et Alberto Magno, in 2, distinct. 22, articul. 10; Durando, in 3, distinct. 25, quaest. 1; et idem sentit Gratian., in paragrapho ultimo, post caput ultimum primae quaestionis, 4. Potestque suaderi ex Paulo, ad Roman. 1, de Gentibus dicente esse inexcusabiles, non glorificantes verum Deum, quem ex rebus visibiiibus possent cognoscere ; quod etiam significat Sapiens, Sapient. 14., et Isaias, cap. 46. Confirmatur primo, quia alias, etiam de Deo ipsc posset esse ignorantia invincibilis, nam difticilius cognoscitur quam reliqua; consequens est contra illud Psalm. 13: Diait insipiens in corde suo : Non est Deus. Denique addi potest ratio, quia praeceptum cognoscendi has veritates naturale est, et per ipsum lumen rationis sufticienter promulgatur; ergo non potest illius transgressio propter ignorantiam excusari.
6. Secunda et vera sententia. — Nihilominus contraria sententia communis est, quam late tradit Cordub., libro 2 delgnorant., quaestione 4, et communiter expositores D. Thomae, quaest. 16; praesertim Vasquez, disputat. 122; tenet etiam Sanchez, libro 1 Decalog., cap. 16, numer. 33; Valent., 1. 2, disputat. 6, quaest. 6, puncto 1, corol. 7; Azor., tomo 1 Institut. moral., libro , cap. 13, quaest. 1; Alexand. Pezant. 2. 2, quaest. 10, disputat. 4, et alii. Haec sententia generatim, seu indefinite suscepta de aliqua ignorantia aliquarum rerum, et in aliquibus personis, et pro aliquo tempore vitae, non solum vera est, sed etiam clara. Potestque in hunc modum persuaderi: nam hae veritates de quibus tractamus, licet naturaliter cognosci possint, nihilominus non sunt per se notae, sed necessaria est vel inventio, vel doctrina ad illas cognoscendas ; multi autem sunt homines, qui aut vix, aut nullo mcdo possunt, saltem pro ahquo tempore, adhibere diligentiam ad illas cognoscendas aliquo ex dictis modis ; ergo in illis facile dari poterit praedicta invincibilis ignorantia. Major et consequentia evidentes sunt. Minor probatur, quia imprimis homines rustici, et aliis actio- nibus humanis occupati, non possunt, humano modo loquendo, per propriam inventionem acquirere hanc cognitionem; et idem est de pueris multo tempore post usum rationis; ac proinde facile potest illis deesse necessaria doctrina, vel quia majores, vel parentes, a quibus docendi essent, in errore versantur, vel quia negligentes sunt; ergo in hujusmodi hominibus siue dubio inveniri potest haec ignorantia invincibilis. Neque contra hoc procedunt testimonia vel rationes factae, quia loquuntur in generali, non in singulis hominibus; et similiter lieet hoc praeceptum perlumen naturae promulgetur, fieri potest ut illa promulgatio non singulis sufficienter applicetur.
7. Fera sententia amplius emplicatur. — Quamvis autem generalis haec doctrina vera sit, illam ad singula particularia applicare non est facile, neque in uno loco exacte fieri potest, quia pendet ex majori vel minori difficultate cognoscendi singulas ex his veritatibus naturalibus, quae proprias disputationes postulant, et ideo breviter solum insinuabo quid probhabilhus in singulis judicari possit. Ad hoc autem clarius praestandum, duplex materia harum veritatum distingui potest: unam vecare possumus speculativam, aliam practicam. Speculativa est, quae ad Deum pertinet, et aliqua ex parte ad naturam hominis vel creaturarum cognoscendam, ut Deum esse, et esse unum, omnipotentem, vel creatorem, habere providentiam, et similia, et consequenter de rebus creatis cognoscere illas dependere a Deo in fieri, esse et operari; et specialiter de homine, habere animam immortalem et liberum arbitrium; haec enim videntur maxime necessaria ad convenientem institutionem humanae vitae, etiam mere naturalem, et ad tendendum in ultimum finem ejusdem ordinis; et ideo existimo esse non posse ignorantiam invincibilem omnium istarum rerum in toto genere humano, ct hoc probari rationibus primae sententiae, et valde pertinere ad divinam providentiam. Nihilominus tamen multa ex his potuerunt ignorari, et ab aliquibus hominibus fortasse omnia, pro aliquo saltem tempore vitae, praesertim vero ea quae difficilius agnoscuntur, de quibus in alis locis, ut dixi, tractatur. Ad materiam practicam pertinent imprimis generalia principia morum, ut quasdam actiones esse honestas, alias turpes, et malum esse vitandum, bonum prosequendum ; inter quae potest etiam illud numerari : Quod tibi non vis, alteri ne fa- cias; et e contrario: Quecumque vultis ut faciant vobis homines, ea facite illis. Ilemque censeo de quibusdam propositionibus, quae, licet particulares videantur, in ipsis terminis necessariam honestatem includunt, ut, parentes esse amandos, injustitiam esse vitandam. Et de his omnibus existimo non posse dari ignorantiam invincibilem, quia sunt per se notissima. Post haec constituuntur sub hoc membro praecepta Decalogi, quae magna facilitate ex illis principiis deducuntur, et ideo vix potest de illis, aut aliquo illorum per se aut nude spectato, dari inculpabilis ignorantia ; nihilominus tamen non omnino repugnat saltem pro aliquo tempore, et in aliqua materia minus nota, verbi gratia, in mendacio, quod semper malum sit, et praesertim quanco vestitur aliqua cireumstantia apparente, ut esse potest etiam in simplici fornicatione, vel in vindicta sumenda propria auctoritate, quando aliter non potest, vel in similibus. Denique in ultimo gradu collocantur quaedam alia praecepta naturalia obscuriora, quae per multas illationes, et accurato discursu ex praedictis principiis colliguntur , ut, verbi gratia, usuram esse malam, ut uxorum pluralitatem, et in his facilius admitti potest excusatio, ut per se clarum est.
Sectio 3
Utrum in his infidelibus omnis actio humana sit peccaminosa
1. Prima sententia. — Primuwn ejus fundamentum. — Secundum. — Tertiun. — Confirmatur primo. — Confirmatur secundo. — Haec quaestio tractari solet in materia de gratia !, et non videtur per se pertinere ad infidelitatem ; tamen quia divus Thomas hic, quaestione decima, articulo quarto, illam tractat, et ad cognoscendum statum horum infidelium et effectum infidelitatis utilis esse potest, brevissime illam expediam. Est igitur prima sententia docens omnia opera infidelium esse peccata. Ita tenuit Gregorius, in secundo, distinctione trigesima nona, quaestione prima, articulo secundo, corol. 3; et Michael Bayus, in suis Assertionibus, assertione vigesima sexta. Eamdem opinionem constanter tuetur Catherin. in librum Genes., capite secundo. Fundatur primo in illo Pauli ad Roman. decimo quarto : Omne quod non est ez fide, peccatum est, quod saepe Augustinus de fide Catholica exponit. Item ex illo ad Titum primo : Znfidelibus nihil est mundum, sed coinquinata est eorum mens, et conscientia. Item ex illo ad Hebr. undecimo : Sine fide mpossibile est placere Deo, quod etiam de singulis actibus Patres exponunt. Secundo, maxime fundatur haec sententia in D. Augustino, qui certe multis in locis illi favcre videtur, praesertim libro quarto contra Julianum, capite tertio, ubi longo discursu probare conatur nihil boni in infidelibus simpliciter inveniri. Idem habet in praefatione ad Psalm., vigesimo primo; et libro primo de Nuptis, capite tertio, in particulari dicit etiam pudicitiam conjugalem infidelibus deesse. Tertio additur ratio, quia bonitas operis pendet ex objecto et omnibus circumstantiis simul sumpts ; sed infidelitas facit ut opus habeat semper aliquam circumstantiam malam, vel careat aliqua bona et necessaria; ergo facit ut omne opus infidelis peccaminosum sit. Probatur minor, nam una circumstantia operis boni est finis bonus, ut est notum in Philosophia morali, et sumitur ex verbis Christi : S oculus tuus fuerit simples, etc., Luc. undecimo, ubi per simplicem oculum recta finis intentio intelligitur, sicut etiam Matth. 7, mala intentio dicitur arbor mala, que non potest fructus bonos facere. Confirmatur et declaratur, quia infidelis colens idola, verbi gratia, saepius refert opera sua omnia in falsum deum, quem colit, sicut homo fidelis refert opera sua in verum Deum; sed haec relatio sufficit ut opus sit malum ex fine malo, sicut sufficit ut sit bonum ex fine bono; ergo. Quod si fortasse haec relatio non semper praecedat, saltem in infideli deest relatio operis ad verum Deum, quae necessaria est ad bonitatem operis, et ideo praecipitur a Paulo, prima ad Corinth., cap. 10, dicente : Omnia quaecumque facitis, in gloriam Dei facite. Tandem confirmatur, quia opus bonum sine gratia fieri non potest ; sed infideles cmni gratia carent; ergo nihil boni facere possunt.
2. Fera sententia. — Contraria sententia communis est Theologorum; docet illam D. Thomas secunda secundae, quaestione decima, articulo quarto, ubi Cajetanus et omnes expositores, et Valent., suo tertio tomo, disputatione prima, quaestione decima, puncto secundo, et reliqui Theologi in secundo, distinctione quadragesima prima ; D. Thomas, quaestione prima, articulo secundo; Bonaventura, quaestione priraa; Durandus, quaestione prima; Capreolus, quaestione prima. Idem docet Capreolus, distinctione vigesima octava, quaestione prima, articulo tertio, ad octavum, contra secundam conclusionem; Marsil., quaestione decima, articulo tertio; Richard., articulo septimo; Dried., de Captivitate et Redemptione generis humani, capite secundo, parte secunda ; Soto, libro primo de Natura et gratia, capite decimo nono et vigesimo; Vega, libro sexto in Trident., capite trigesimo quarto et quadragesimmo; Bellarminus, libro quinto de Gratia et libero arbitrio, capite nono; et Benedictus Pereira, ad Roman. decimo quarto, disputatione quinta. Potestque imprimis probari ex Scriptura, quia excitat infideles ad aliqua opera de se bona, ut Daniel quarto: Peccata tua eleemosgnis redime; ergo supponit posse ab illis fieri sine peccato; non enim Spiritus Sanctus homines ad peccandum invitaret. Et aliis locis laudat aliqua opera infidelium, imo dicit Deum aliquod pramium saltem temporale propter illa tribuisse, ut de obstetricibus ZEgypti, et Raab moeretrice, priusquam esset fidelis, et similibus constat. Denique Paulus, ad Roman. quarto, dicit Gentiles fuisse inexcusabiles non colentes Deum ; ergo supponit id facere potuisse sine culpa; nam si non potuissent, excusabiles fuissent. Secundo, est haec communis sententia Patrum, praesertim Hieronymi, Ezechiel vigesimo primo, et ad Galat. primo et quinto, ubi inter alia dicit, sicut fides sine operibus mortua est, sic absque fide opera, quamvis bona, mortua esse. Idem docet Chrysostomus, homilia de Fide, Lege natura et Spiritu Sancto, et homilia sexagesima septima ad Populum; Nazianzenus, orat. vigesima octava de Reditu suo. Et eadem cine dubio fuit sententia Augustini, praesertim lib. de Spiritu et littera, capite vigesimo sexto, et vigesimo septimo, ubi in hoc sensu tractat verba Pauli ad Roman. secundo : Gentes quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt ; utique interdum bene operando secundum rectam rationem naturalem, et approbat doctrinam ut veram, et expositionem ut probabilem. Unde in epistola centesima trigesima, admittit in quodam Polemone CGentili moralem continentiam, et eodem modo loquitur de patientia infidelium, praesertim haereticorum, libr. de Patientia, capite vigesimo sexto, vigesimo septimo, vigesimo octavo; idem sentit libro tertio Hypognosticon, capite quarto. Tertio, inducitur pro hac sententia Concilium Tridentinum, scessione sexta, capite octavo, quatenus dicit ea quae praecedunt justificationern, sive fidem, sive opera, non mereri justificationem; et canon. septimo, qvatenus dainnat dicentes omnia opera quae ante justificationem fiunt, esse peccata ; nam in priori loco insinuat, etiam ante fidem esse posse bona opera, licet non meritoria; in posteriori vero, quamvis tantum de justificatione loquatur, a similitudine rationis potest inde sumi etlicax argumentum, ut ex dicendis patebit.
3. Explicatur amplius vera sententia. — Probatur de infidelibus Deum aliquo modo cognoscentibus. — Haec sententia non solum vera, sed etiam certa est; ut autem illam ratione confirmemus, distinguamus inter infideles cognoscentes aliquo modo, vel omnino ignorantes verum Deum : nam de prioribus certior est, et efficacius probatur haec sententia, quam de posterioribus. Unde Gregorius in secundo, distinctione vigesima octava, quaestione prima, articulo tertio, ad septimum, octavum et nonum, sententiam suam limitare videtur, admittendo posse esse aliquod bonum opus in infideli cognoscente Deum; solique haeretici hujus temporis videntur de omnibus infidelibus priorem sententiam defendere, ut Valentia supra refert. Probatur ergo prior pars de infidelibus cognoscentibus Deum, primo, quia saltem de illis vehementer urgent loca Scripturae, praesertim Pauli. Secundo, quia Pius V, et Gregorius XIIT, inter alias assertiones Michaelis Baji, damnarunt illam universalem negativam, quod in nullo infideli possint esse opera bona: ergo saitem in his infidelibus falsam esse oportet. Tertio ratione, per distinctionem fundamenti contrariae sententiae, quia isti infideles cognoscentes Deum verum possunt in illum referre sua opera ex objecto bona; ergo possunt illa facere sine mala circumstantia ex parte finis remoti ; ergo simphciter bona. Haec secunda consequentia supponitur, quia nulla alia radix malitia illis tribuebatur, nec cogitari potest, ut statim in secundo membro magis probabitur. Prima vero consequentia facilé probatur, quia, ut recte docent D. Thomas et Durandus, dicta distinct. 41, ut opus habeat bonitatem ex Deo, ut fine, non est necesse quod per fidem referatur ; hoc enim ad meritum fortasse necessarium erit, ad bonitatem autem moralem minime ; suflficit enim naturais Dei cognitio, et evidenter patet in homine creato in puris naturalibus; posset enim bene moraliter operari, licet fidem non haberet.
4. Probatur in ignorantibus cerum Dewm. — Secundo, probatur dicta sententia etiam de infidelibus non cognoscentibus verum Deum , vel etiam errantibus circa Deos falsos. Et primo in his habet locum ratio divi Thommae, quod in his infidelibus non est extinctum lumen rationis natnralis, neque amissum omnino liberum arbitrium; ergo non carent potestate operandi aliquod bonum, et bene. Antecedens certum est de fide, et consequentia probatur, quia illa duo principia, cum adjutorio Dei, quod nemini deest, sufticiunt ad aliquid honeste operandum. Quod probatur secundo, quia ut honestum opus sit, satis est quod finis intrinsecus, seu objectum formale operis sit honestum, et quod in finem extrinsecum malum seu turpem non referatur; sed sine fide potest opus fieri dicto modo, et cum utraque conditione; ergo. Majorem nunc suppono ex 1. 2, et solvendo argumenta illam amplius declarabo. Minor probatur quoad primam conditionem objecti, seu finis intrinseci, quia illa ratio objecti boni et honesti potest facile cognosci ratione naturali, ut quod sit bonum dare eleemosynam pauperi, vel parentem honorare, et similia; ergo etiam potest tale bonum a libera voluntate hominis intendi, etiamsi careat fide. Quoad alteram vero partem, probatur eadem mmor, quia liberum est homini etiam infideli operari, vel non operari propter extrinsecum finem; ergo etiam est illi liberum non apponere malum finem intrinsecum operi suo; ergo potest operari propter finem intrinsecum honestum sine pravo extrinseco, quia usus hujus libertatis neque est per se impossibilis, neque ita difficilis, ut ad illum sit necessaria fides in omnibus et singulis actibus.
5. Declaratur , et confirmatur primo. — Confirmatur secundo. — Unde declaratur et confirmatur, quia carentia fidei, per se ac praecise spectata, non est prava circumstantia omnium moralium operum, quia non influit in illa; sicut etiam carentia gratiae vel charitatis non est mala circumstantia operum moralium, alias omnia opera peccatoris essent peccata, quod fidei repugnat. Neque etiam ex illa carentia fidei necessario rcdundat in opus aliqua circumstantia prava, ut ex dictis patet, et magis constabit ex solutionibus argumentorum ; ergo non est unde talia opera infidelium omnia sint peccata. Tandem isti infideles, priusquam in Deum verum credere incipiant, possunt excitari, ut aliqua opera faciant vel audiendo, vel recogitando, vel deiderando veritatis cognitionem et assecutionem, vel etiam eleemosynam aut aliud simile opus faciendo; alias vel omnino, vel moraliter esset impossibile eos ad fidem converti; ergo possunt illa opera sine peccato facere etiam ante fidem; alias quomodo possent ad illa facienda induci sine peccato consulentis, seu docentis?
6. Fit satis fundamentis prime sententiee. — Duplea eapositio loci Pauli ad Rom. 14. — Superest respondere ad argumenta , et impritnis ad testimonia Pauli, quorum primum erat illud ad Roman. 14: Quod non est ex fide, peccatum est, quod duas habet interpretationes. Una est, ut in eo sit sermo de fide Theologica, prout saepe videtur Augustinus sentire, et sic verbum illud : Quod non est ex fide, non negative, ut sonat, sed contrarie esponendum est; ita ut sit sensus, quod non est ex fide, id est, quod fidei repugnat, seu quod non est consentaneum fidei, saltem materialiter, ut sic dicam. Et hanc expositionem approbat D. Thomas utroque loco citato, ad 1, et sic bonum opus infidelis, quamvis non sit ex fide directe et positive, ut sic dicam, non est tamen contrarium fidei, imo illi consentaneum, quia fides illud approbat. Altera expositio plana et litteralis est, fidem ibi non significare Theologicam fidem, sed quamdam fidelitatem, quae in homine bene operante requiritur in ordine ad dictamen conscientiae ; unde sensus est, quod non est ex fide, id est, quod non fit secundum dictamen conscientia , peccatum est. Et haec expositio est consentanea contextui Pauli in toto capite; et ita est nunc communiter recepta, ut in expositoribus videre licet.
7. Exponitur alius Pauli locus ad Titum 1, et alius Hebr. 11. — Secundum testimonium Pauli erat ad Titum 1 : Znfidelibus nihil est mwundwumn. Et in illud quadrat optime prior expositio data in praecedenti testimonio; loquitur enim Paulus (ut sic dicam) formaliter de infidelibus ex infidelitate operantibus, et specialiter de Judaeis observantibus caeremonias, ct distinguentibus inter cibos mundos et immundos ritu Judaico, et sic dicit infidelibus nihil esse mundum. Ita exposuit Augustinus, 13 contra Faustum, 1, 4. Addit praeterea divus Thomas, in dicta solutione, ad primum, infideles dici nihil habere mundum, non quia semper peccant, sed quia sine peccato esse non possunt; saepius enim peccant, et remissionem peccatorum consequi non possunt, quandiu infideles sunt. Denique illa verba Pauli : Sine fide impossible est placere Deo, ad singula opera applicata, intelligenda sunt de opere quod placet Deo in ordine ad finem supernaturalem, seu in ordine ad aliquam gratiae remunerationem, ut est communis expositio Patrum, de qua in materia de gratia.
8. Augustini testimonia caplicantur. — Ad testimonia Augustini, negare non possumus aliquando fuisse in hac materia per exaggerationem locutum ; tamen quia in aliis locis, ui vidimus, sententiam suam moderatus et interpretatus est, duobus modis in aliis locis exponi potest. Prior est, ut dicat infideles nihil boni operari posse, per bonum intelligendo, illud quod ad gratiam vel gloriam conducit, quia totum illud quod hujusmodi non est, quasi nihil reputatur, juxta modum loquendi Pauli, 1 ad Corinth. 13 :Si charitatem non habuero, nilil sum. Altera expositio est, ut illa propositio universalis : Omnia opera infidelium sunt peccata, et similes, intelligantur non rigoroso sed morali modo; nam in moralibus, quae parva sunt. et raro accidunt, non considerantur, et idcirco dicuntur moraliter evenire semper, quae raro deficiunt. Sentit ergo Augustinus bona opera in infidelibus et levia et rarissima esse; et ideo absolute de illis interdum pronuntiavit semper peccare.
9. Solvitur prima pars primae confirmationis initio posite. — Virtualem intentionem ut aliqui eaplicent. — Verior explicatio. — Ad rationem principalem, seu primam confirmationem sumptam ex fine, respondetur distinguendo duas illas partes, scilicet habere pravum finem in singulis operibus, vel carere bono fine necessario. Primo ergo nego priorem partem ; advertendum est enim triplicem distingui intentionem a Theologis, actualem, habitualem et virtualem. Prima est, quando homo per actum, quem formaliter habet quando operatur, intendit talem finem; et talis intentio sine dubio maculat opus; non est tamen cur infidelis semper talem intentionem habeat, ut est per se manifestum. Alia intentio est habitualis, quae in operante manet solum in habitu, et in actus non influit, ideoque nec bonitatem nec malitiam tribuit actui; imo talis intentio boni finis potest esse cum actuali peccato, ut est peccatum veniale cum habitu charitatis; et e contrario bonum opus potest esse cum habitu pravae intentionis, et sic quamvis demus infidelem habere semper maiam intentionem in habitu, nihilominus interdum poterit bene operari. Virtualis intentio ab aliquibus appellatur, illa quae sumitur ex actu praeterito non retractato, quo aliquis retulit omnia opera sua in Deum, verbi gratia, vel idolum, et hoc putant satis esse ut talis intentio det bonitatem vel malitiam actui. Unde ad rationem contraria sententiae coguntur respondere, negando omnes infideles habere hujusmodi intentionem virtualem mali finis, quia non est necesse ut illam universalem relationem per actum praecedentem habuerint, quia hoc pendet ex libertate eorum, vel quia, licet habuerint, possunt illam retractare operando bene. Imo, eo ipso quod post intentionem universalem pravam aliquis in particulari operatur propter bonum motivum sine memoria prioris actus, censetur in praesenti et particulari opere priorem intentionem retractare. Sicut e contrario, quando justus omnia opera sua in Deum retulit, et postea venialiter peccat, in illo opere priorem intentionem retractat. Atque haec responsio in rigore satisfacere posset. Verumtamen ad doctrina veritatem et soliditatem, addere oportet, ad intentionem virtualem non satis esse quod actus universalis praecesserit, nisi per aliquam memoriam, vel virtutem relictam moveat ad opus, quod propter talem finem fieri dicitur, quia si nec per se, nec per virtutem relictam inftuit in actum, solum manet in habitu; et ita potius est intentio habitualis quam virtualis, ideoque non potest opus inficere seu moraliter afficere, et ita facilius solvitur argumentum ; quia, licet fortasse talis intentio in infideli praecesserit, non est necesse ut virtus ejus semper et pro omni tempore influat ; qualis autem sit hic virtualis influxus praecedentis intentionis, et quomodo fiat, explicavi late in tertio tomo de Sacramentis, disputatione decima tertia, sectione tertia, ubi quae dixi videri possunt.
10. Secunda solvitur pars ejusdem confirmationis. — Ad primam confirmationem. — Ad alteram confirmationis partem de detectu circumstantiae necessariae boni finis, respondetur hanc circumstantiam in rigore non esse necessariam ex parte finis extrinseci, sed tantum ex parte objecti, seu motivi et finis intrinseci. Unde ad illa verba Pauli 1 Coriuth. 10 : Omnia in glorium Dei facite, respondendum est ex D. Tboma ibi, duobus modis posse exponi. Primo negative, id est : Nihil faciatis quod sit contra honorem et gioriam Dei; et ita est praeceptum quod servari potest etiam ab infideli, si operetur propter bonum objectum sine alio pravo fine. Secundo, potest intelligi affirmative, ut verba ipsa sonant, et sic ait divus Thomas verba illa continere consilium, non praeceptum. Addi etiam potest, si contineant praeceptum , intelligenda esse de relatione operis, non operantis, seu de ratione quasi aptitudinali, non actuali, seu de naturali relatione, non morali. Quod breviter ita declaro : nam praeter intentiones finis in priori puncto positas, quae fundantur in relatione aliquo modo facta ab ipso operante, invenitur alia imbibita in ipso opere bono, ex objecto et fine intrinseco ; nam eo ipso ex natura sua tendit ad Deum tanquam in finem ultimum, et ideo illa intentio dicitur magis ipsius operis quam operantis, vel etiam dicitur naturalis, quia est ex pondere naturali ipsius operis. Unde etiam dici solet virtualis, tamen in distincto sensu ab alia virtuali supra posita; ideo ad tollendam aequivocationem non male dicitur naturalis. Et inde etiam habet talis actus ut natura sua sit referibilis in gloriam Dei, quod non habet, verbi gratia, peccatum veniale, et ideo respectu divinae gloriae dicitur illa intentio aptitudinalis : haec ergo sufficit ad honestatem actus; et ita sensus praecepti erit : Omnia vestra opera talia sint, u in Dei gloriaum tendere et referri possint, et sic tale opus potest in infideli inveniri. Denique ad confirmationem ultimam de necessitate gratiae ad bonum opus, vera responsio est, non esse necessarium proprium auxilium gratiae ad singula opera bona moraliter ordinis naturalis. Verumtamen, etiamsi tale auxilium esset necessarium, non deesset omnibus infidelibus, quia a fide non pendet, ut latius in materia de gratia tractatur, libro primo, capite sexto.