Text List

Disputatio 18

Disputatio 18

De mediis quibus ad convertendos vel coercendos infideles non apostatas uti licet

DISPUTATIO XVIII. DE MEDIIS QUIBUS AD CONVERTENDOS VEL COERCENDOS INFIDELES NON APOSTATAS UTI LICET.

Media quibus infideles comverti possint in duplici suut differentia. — Conactio duplea ; directa, et indirecta. — Jurisdictio ecclesiastica duplea ad hunc effectum. — Media quibus homines possunt ad virtutem vel fidem trahi, vel a vitio seu infidelitate revocari, quaedam sunt quae per suasionem, aut instructionem, vel beneficentiam voluntatem inclinant ; alia quae per poenam et coactionem hominem in officio continent ; ex quibus priora sine dubio sunt magis consentanea fidei, quia magis voluntarie hominem inducunt, fides autem voluntaria esse debet ; posteriora vero interdum sunt necessaria, si potestas non desit, et ideo de utrisque dicendum est, a prioribus incipiendo. Quia tamen posteriora media maxime pendent ex potestate, quae in aliquo homine requiritur, ut possit alium cogere vel punire, ideo pramittere etiam oportet, hanc coactionem dupliciter fieri posse, scilicet, directe et indirecte. In praesenti, ut directe fiat, duo requiruntur. Unum est, ut fiat ex potestate jurisdictionis ; aliud est, ut fiat ad inducendum hominem ad fidem per tale medium. Indirecta coactio erit quando non fit ea intentione, sed vel in propriam defensionem, vel in vindictam alterius injuria vel delicti; unde etiam fieri potest sine propria potestate jurisdictionis. Circa quam etiam praenoscere oportet duplicem esse jurisdictionem in Ecclesia, unam spiritualem, et aliam temporalem ; unde fit ut infideles duobus modis possint esse subjecti Ecclesiae, videlicet quoad jurisdictionem spiritualem, ut apostatae ; vel tantum quoad temporalem, ut isti infideles non apostatae.

Sectio 1

Utrum ecclesia habeat potestatem et jus praedicandi evangelium omnibus infidelibus ubique

SECTIO I. Utrum Ecclesia habeat potestatem et jus praedicandi Evangelium omnibus infidelibus ubique.

1. Explicatur quid sit jus et potestas ad praedicandum. — Ecclesia habet potestatem ut ubique licite fidem catholicam praedicet. — Fundamentum. — Consectarium. — In titulo hujus quaestionis duo illa verba, potestas et jus, notanda et distinguenda sunt, quia non idem significant ;.duobus enim modis potest aliquis habere potestatem aliquid faciendi. Uno modo, quasi permissive, quia licitum est illi id facere, quamvis non habeat peculiare jus, vel quasi dominium in tali usu vel actione, sicut mihi licet ingredi alienam domum. Alio modo datur potestas cum jure conjuncta, sicut est potestas utendi propria domo, vel re communi ; de utraque ergo potestate potest intelligi quaestio proposita ; et ideo dicendum est primo Ecclesiam habere potestatem, per quam licite potest ubique, et quibuscuruaque infidelibus fidem catholicam prae- dicare. Hoc manifestum est, et de fide certum ex verbis Christi, Matth. 24: "Praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe in testimonium omnibus gentibus" ; et Marci ultimo: "Praedicate Evangelium omni creature" ; nam qui hoc praecepit, dedit etiam potestatem id exequendi , ut exitus etiam probavit. Dicit enim Paulus, ad Coloss. 1, de Evangelio: "Pervenit ad vos, sicut in toto mundo est fructificans et crescens". Ratio autem est clara, quia fides est omnibus necessaria ad salutem ; ergo necessarium etiam fuit ut haec fides in universo mundo annuntiari posset, quoniam alias non omnibus esset salus secundum ordinariam legem, quia, secundum communem et ordinarium modum, fides non comparatur, nisi per auditum et praedicationem , teste Paulo ad Roman. 10 ; et ideo dixit Christus Dominus, Luc. 24: "Sic scriptum est , et sic oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine ejus poenitentiam". Deinde hic actus praedicandi fidem, est per se honestus ex objecto suo; ergo est de se licitus : ergo cetiam potestas exercendi illum actum ubique per se loquendo licita est, et Ecclesiae convenit. Denique est etiam hoc consentaneum rationi naturali, quia corripere fratrem fraterna correctione, et docere ignorantem, praesertim de rebus ad bonos mores pertinentibus , est de lege naturae, et ideo potestas id praestandi omnibus convenit ; imo etiam obligatio tempore opportuno; ergo, supposita revelatione, et necessitate fidei, communicatio illius per sermonem et doctrinam, veluti ex ipso jure naturae sequitur, et licet; ergo etiam potestas praedicandi. Unde obiter colligitur hanc potestatem simplicem, ut sic dicam, per se lcquendo, convenire aliquo modo omnibus fidelibus, si ad id praestandum sufficienter instructi sint, et aliunde non sit illis prohibitum. Patet, quia est opus charitatis , et unum ex operibus misericordiae, quod magis ex sequenti assertione declarabitur.

2. Secunda assertio : quae sit Ecclesiae potestas ad praedicandum ubique veram fidem.— Dico secundo : Ecclesia non solum habet simplicem et (ut sic dicam) permissivam facultatem, sed etiam habet jus cum speciali potestate praedicandi Evangelium ubique. Haec videtur esse mens D. Thom. 2. 2, quaest. 10, artic. 8., ubi Cajetanus et alii expositores idem sentiunt, et alii Scholastici, in 2, dist. 4, et praesertim Major, dist. 44. quaest. 3, et aiii in 4, distinct. 4; Soto, distinct. 5, quaest. unica, art. 10; Victor., Relectione 1 de Indis, 2 part. illius, num. 9. Fundamentum est, quia Christus Dominus habuit hoc jus in universos homines tanquam in haereditatem suam, quam mediante praedicatione fidei erat acquisiturus, et quia non erat per se ipsum docturus omnes gentes, illam potestatem cum jure et auctoritate suis Apostolis, et per eos Ecclesiae communicavit; habet ergo Ecclesia hoc jus speciale. Antecedens totum ex veteri et novo Testamento colligitur; nam in Psalm. 2, in persona Christi dicitur: "Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus" ; modum autem acquirendi regnum indicat, addens: "Praedicans praeceptum ejus" ; et deinde subjungit: "Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae", uhi aperte docetur amplitudo juris hujus in universum orbem. Hoc autem in Christo et per Christum impletum esse ipse testatus est, Matth. ult.: "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra" ; deinde subjungit: "Euntes docete omnes gentes" ; per quae verba suum jus et potestatem illis communicavit, et hoc est, quod dicit Paulus, 2 Corinth. 5: "Posuit in nobis verbum reconciliationis", et subjungit : Pro Christo ergo legatione fungimur. Legatus autem Principem repraesentat, et ejus potestatem participat ; unde etiam est illud ad Ephes. 4: Quosdam dedit Apostolos, alios pastores et doctores in aedificationem corporis Christi, et ideo, 2 ad Timoth. 2, ait Paulus : Verbum D non est alligatum ; nimirum quia Ecclesia habet jus illud disseminandi, imo non solum jus, sed etiam necessitatem et obligationem habet, juxta illud 1 Corinth. 9: "Si non evangelizavero, vae mihi est , necessitas enim mihi incumbit". Denique hanc veritatem convincunt verba Christi ad Petrum: "Pasce oves meas", Joann. 21, quia verbum pascendi indicat non quamcumque potestatem, sed cum jurisdictione ; et praecipue exercetur vel potius inchoatur per praedicationem ; illa autem potestas data est Petro, ut perpetua in Ecclesia duraret ; habet ergo Ecclesia hujusmodi jus et potestatem.

3. Ratio ex parte fnis assignatur. — Ratio autem ex parte finis reddi potest, quia potestas docendi fidem erat necessaria, ut dixi, ad salutem hominum, et ut redemptio Christi posset omnibus hominibus applicari; ergo ut esset efficax, debuit communicari non solum cum simplici facultate, et quasi licentia, sed etiam cum proprio jure et potestate ; potuit autem Christus Dominus illam hoc modo communicare; ergo ita contulit illam. Deinde, quamvis haec potestas non possit probari ratione naturali, est nihilominus valde consentanea ipsi rationi naturali , quia, ut dicebam, jus docendi ignorantes est quasi connaturale cnicumque homini ; ergo, supposita necessitate fidei, est valde consentaneum rationi, quod auctor fidei suis ministris, et praesertim Vicario suo relinqueret speciale jus ad illuminandos homines in doctrina fidei.

4. Tertia assertio : Ecclesia habet jus tutandi suos praedicatores et qui praedicationem impediunt, puniendi. — Ex hac secunda assertione sequitur tertia, nimirum, Ecclesiam habere jus defendendi praedicatores suos, et expugnandi eos qui, per potentiam et vim, praedicationem impediunt, seu non permittunt. Ita sentiunt auctores allegati, et praesertim Major et Victoria. Et potest aliquo modo confirmari exemplo Pauli, Actorum decimo tertio, ubi Elymam Magum viis Domini resistentem aeterna caecitate damnavit, ut dixit Hieronymus a Riparium contra Vigilantium, et refertur in cap. Legi, 23, quaestione octava, in qua multa referuntur ex Patribus, quae hanc veritatem contirmant, et cap. Dispar, cum alis. Rationes sunt faciles ex dicus. Prima est, quia si Ecclesia habet jus praedicandi ubique Evangelium, qui per vim et potentiam usum illius juris impedit, injuriam facit Ecclesiae ; ergo potest Ecclesia illam propulsare, et jus suum tueri. Nam hoc naturaliter sequitur ex ipso jure, praesertim quando est in suo ordine supremum, ut est hoc jus in Eeclesia. Secundo, declaratur amplius haec ratio ex alio principio utriusque juris, quod , concessa jurisdictione , conceduntur omnia quae ad exercitium ejus moraliter necessaria sunt, quia alias concessio diminuta esset et inefficax, l. 2, ff. De his quibus mandata est jurisdictio, cap. Praterea, cum similibus, de officio delegati; sed jus hoc datum est Ecclesiae tanquam vera potestas et jurisdictio in universum orbem, ut probatum est ex illis verbis Christi : Pasce oves meas, quae jurisdictio inchoari debet a praedicatione Evangelii ; ergo necesse est ut saltem hunc actum possit Ecclesia defendere. Tertia ratio est optima de quadam potestate quasi naturali, licet indirecta : nam unaquaeque respublica habet potestatem defendendi innocentes, qui gravem a potentioribus patiuntur injuriam ; sed qui impediunt Evanggelii praedicationem , gravissimum nocumentum infe- runt multis, qui fortasse converterentur, si illud audissent, et libenter audirent, si praedicatum fuisset ; ergo habet Ecclesia potestatem defendendi illos, qui in ea parte innocentes sunt, et injuriam gravem patiuntur. Denique est alia congruentia, ostendens hoc esse rationi naturali cansentaneum, quia unaquaeque respublica habet jus mittendi legatos pacis ad aliam rempublicam, et consequenter habet potestatem defendendi illos, et vindicandi injuriam, si male tractentur ; ergo multo magis habet Ecclesia hoc jus circa legatos suos, qui sunt fidei praedicatores, praesertim cum habeat Ecclesia potestatem a Christo datam, crescendi et occupandi totum orbem, ut supra probatum est. :

5. Potestas praedicandi fidem est in pastoribus respective et de jure ordinario. — Sed quaeri potest primo apud quem sit hoc jus, seu potestas quam in Ecclesia esse diximus. Ouae interrogatio fieri potest vel de proxima facultate annuntiandi Evangelium, vel de jure mittendi praedicatores, vel de jure defendendi illos, et impedimenta tollendi. Ad primum, dicendum est illam potestatem ordinario jure esse in pastoribus Ecclesiae respective, per delegationem autem esse in his tantum qui legitime mittuntur. Prior pars manifesta est, quia haec potestas maxime necessaria est pastoribus Ecclesiae, mo illis solis ex officio convenit, quia Christi oves praecipue pascuntur verbo fidei; illis autem commisit Christus oves suas. Dixit autem respective, quia haec potestas, ut suprema et universalis in totum orbem, est in solo Pontifice Romano, ut bene docet Sa'meron., tomo decimo secundo, super Acta Apostolorum , tractat. trigesimo octavo. In Episcopis vero reperitur limitata ad uniuscujusque dioecesim, et cum dependentia a Pontifice; in parochis vero cum proportione invenitur, ut ex aliis locis suppono. 4ltera vero pars probatur ex usu Ecclesia, semper enim observatum est a principio, ut ministri Evangelii ab Apostolis, vel aliis pastoribus mitterentur, juxta illud secundae ad Coriuth., c. tertio: "Misimus cum illo fratrem nostrum, etc." ; et expressius ad Romanos decimo: "Quomodo praedicabunt , nisi mittantur". Deinde est hoc necessarium, tam ad debitum ordinem servandum, ex quo pax et tranquillitas Ecclesiae pendet, quam ad puritatem doctrinas, nam facile seminarentur errores, si unusquisque potestatem praedicandi fidem sihi assumeret; est ergo hoc munus exercendum ex commissioue Ecclesiae , seu Pastorum ejus, et ita habetur ex cap. Cum ea injuncto, de haereticis. Denique hoc jus pertinet ad potestatem jurisdictionis ; nemo autem potest jurisdictionem alterius propria auctoritate usurpare; maxime quia haec jurisdictio spiritualis est et supernaturalis, et ideo a Christo manare debet, vel immediate, vel per illum cui Christus eam proxime concessit, cum dixit : Pasce oves meas, vel cum dixit : Fgo mitto vos. Hoc autem intelligendum est de praedicatione publica, quae cum speciah auctoritate fit; nam privata instructio aut doctrina fieri potest a quocumque fideli sufficienter erudito, quando ratio charitatis et occasio id postulaverit ; namtunc locum habet illud Eccles. decimo septimo: "Unicuique mandavit Deus de proximo suo". Tunc enim non est uaurpata jurisdictio, quia actio illa non fit quasi ex pastorali officio, sed ex obligatione vel consilio charitatis. Addit etiam D. Thomas super ad Rom. 10, hoc esse intelligendum secundum legem ordinariam ; nam lege privata potest Spiritus Sanctus mittere quem voluerit, inspirando speciali instinctu suo hujusmodi ministerium. Tunc autem necessarium erit ut de hac lege privata constet Ecclesiae per aliquod opus vel signum supernaturale, ut dicitur in dicto capit. Cum ex injuncto. Aloqui talis instinctus judicandus esset a malo spiritu, potius quam a bono provenire, si quis vellet contra praeceptum et ordinem Eecclesiae illud sequi, ut in simili dixit Innocentius HI, in capit. IVisi cum pridem, de Renuntiat.

6. Suprema et universalis potestas anittendi praeedicatores, est in Summo Pontifice.— Juxta haec, ad secundum sensum interrogationis propositae, dicendum est jus mittendi praedicatores Evangelii ad hujusmodi infideles, absolutum, supremum et universale esse in solo Summo Pontifice, quia ille solus est supremus pastor totius Christi ovilis, juxta verbum ejusdem Christi : Pasce oves meas. Item, quia praecipua cura propagandi Ecclesiam et dilatandi fidem ad illud pertinet; reliqui enim Episcopi habent jurisdictionem intra certos terminos territorii limitatam. Unde si intra territorium fuerint aliqui hujusmodi infideles, poterit unusquisque Episcopus intra suam diocecesim ad illos mittere praedicatores seu doctores; extra territorium autem nullus Episcopus inferior Pontifice habet hanc potestatem per se loquendo, quasi jure ordinario; at si necessitas urgeat, aut se offerat commoditas convertendi aliquos ad fidem, poterunt Episcopi ad vicinas etiam provincias praedicatores mittere ex officio charitatis, et ratihabitione, et tacito seu interpretativo consensu pastoris supremi, qui semper in hujusmodi casibus consulendus est quam primum commode fieri possit, ut pro suo munere occurrenti necessitati, seu occasioni provideat.

7. Jus tutandi praedicatores ab hostibus, etiam per bellum et coactionem, Summi Pontificis est, ei quomodo. — Ad tertium vero sensum ejusdem interrogationis, multo majori ratione dicendum est munus illud defendendi hoc jus etiam per coactionem et bellum, si fuerit necessarium, solius esse Summi Pontificis; tum quia ad illum pertinet universalia jura Ecclesiae defendere ; tum etiam quia haec defensio per bellum requirit, per se loquendo, quamdam supremam potestatem : haec autem potestas non convenit per se principibus temporalibus, quia ex jure manat spirituali, quod non est principibus temporalibus concessum, sed conjunctum est cum potestate spirituali, quae indirecte extenditur ad temporalia, ut alibi ostensum est'; ergo non convenit haec potestas nisi Pontifici; addendum vero est non ita convenire Pontifici hanc potestatem, ut per se vel per ecclesiasticas personas illam exequi debeat , quia non est sacerdotis neque ecclesiastici status arma corporalia sumere, ut recte dixit Ambrosius, et refertur in cap. Convenior, 93, quaestione octava, ubi per sex prima capita variis testimoniis hoc comprobatur. Et ideo habet potestatem summus Pontifex committendi hanc defensionem, seu executionem ejus, principibus temporalibus, quibus potest etiam praecipere ut illam curam assumant , capit. Scitur, cum alis, dict. quaest. 8. Et hinc etiam, ut recte notant Major et Victoria, potest Pontifex inter principes seu reges temporales distribuere provincias, et regna infidelium, non ut illas suo arbitrio occupare possint, hoc enim tyrannicum esset, ut infra dicam ; sed ut praedicatores Evangelii ad illos mittendos procurent, et sua potestate illos tueantur, etiam justum bellum indicendo, si ratio et justa cansa postulet. Et quoad hoc potest Pontifex unicuique principi certos terminos praefigere, quos postea sine injustitia transgredi non poterit, sicut factum esse legimus ab Alexandro VI inter reges Lusitaniae et Casteliae. Et ratio omnium est, quia ita expedit ut haec res, quae in Ecclesia gravissuma est, ordinate fiat, quod -maxime est necessarium, tum ad conservandam pacem inter ipsos christianos principes, tum etiam ut unusquisque majori sollicitudine procuret bonum genti sibi commissae. Unde hoc totum pertinet ad Pontificem tanquam ad principalem motorem, ut sic dicam, nam reges sunt veluti organa et instrumenta ejus ; et ideo nullus potest transgredi terminos sibi praescriptos, quia non potest moveri, nisi motus.

8. An defensio praedicatorum fidei liceat ante injuriam illis irrogatam. — Quorumdam sententia affirmativa. — Ulterius vero interrogabit aliquis circa eamdem doctrinam, et praesertim circa tertiam assertionem, an haec defensio praedicationis, seu praedicatorum Evangelii, solum liceat post irrogatam injuriam ab infidelibus, seu impedimentum praedicationi fidei positum, aut etiam liceat per anticipatam securitatem (ut sic dicam), praeveniendo per milites ne injuria fiat praedicatoribus, vel ne ministerium eorum impediatur. Aliqui enim dixerunt posse principem christianum juste occupare regnum principis gentilis, solum hoc titulo, ut sub principe christiano majori commoditate et securitate ibi Evangelium praedicetur; sed quia hoc per se incredibile est, ut ex dicendis patebit, alii id moderati sunt, dicentes posse principes christianos mittere praedicatores cum sufficienti exercitu, non ut beilum inferant, sed ut praedicatores securi incedant. Addunt praeterea posse christianum principem aedificare turres et arces munitas in terris infidelium, saltem in terminis provinciarum, ut introitus et ingressus ad infideles sit facilior et securior fidelibus. Denique dicunt posse principes, expensas quas in his rebus fecerint, a regnis infidelibus exigere, quia in eorum commodum expenduntur, et consequenter posse per vim et bellum illas extorquere, si negentur, atque ita procedere usque ad occupationem regni, si oportuerit. Ita sentit Major, in secundo, distinctione quadragesima quarta, quaestione secunda ; et solum fundatur in majori favorc fidei.

9. Negativa sententia approbatur. —Verumtamen haec doctrina probanda non est, ut melius sentiunt Victor., Banhes, et alii moderni, locis supra allegatis. Primo, quia non habet fundamentum in institutione Christi, imo repugnat verbis ejus. Matth. 10, et Luc. 10: "Ecce ego mitto vos sicut oves inter lupos" ; quibus plane ostendit verbum fidei non esse armis introducendum, sed mansuetudine, ac patientia, et efficacia verbi, ac vitae exemplo, juxta illud Pauli : "Arma militiae nostra non carna- lia sunt, sed potentia Deo", 9 ad Corinth. 10. Secundo, est contra morem et praxim Ecclesiae ; nam Apostoli et successores eorum profecto non illo modo praedicarunt Evangelium, neque etiam Pontifices, etiam post conversionem imperatorum ad fidem, consueverunt illo modo mittere praedicatores ad infideles, ut constat de Gregorio mittente praedicatores in Angliam, et similibus. Tertio, quia revera non est illa defensio, sed aggressio; unde est virtualis coactio ad fidem, vel saltem ad auditum fidei, quae non est licita, ut statim dicemus. Antecedens explicatur, quia si praedicatores mittantur cum exercitu, illi ad quos mittuntur, morali modo, et non sine apparenti ratione, praesument mitti potius ad occupandam provinciam, quam ad procurandam salutem spiritualem eorum. Unde loquendo etiam regulariter, juste defendi poterunt, juxta prudentem praesumptionem; ergo datur illis occasio justi belli, et ita illa reducitur potius ad aggressionem quam ad defensionem. Quod si alii non possint resistere, et timore cedant, jam illa est maxima coactio. Unde confirmatur, quia illud medium non est aptum ad introducendam fidem, nam cedit in injuriam et infamiam ejus; existimabunt enim infideles ncstram fidem dare licentiam violandi jura gentium, imo et jus naturae, occupando res alienas, invitis dominis, et inferendo bellum sine titulo justo. Unde duriores etiam fient, et magis indispositi ad fidem suscipiendam; non est ergo licitus ille modus introducendi praedicatiopem fidei.

10. Quomodo se gerere debeant principes christiani cum infidelibus, ad hoc ut preedicaLioni dent locum. — Quapropter dicendum est prius esse tentanda media pacis, invitando et rogando semel atque iterum infideles principes vei respublicas, ut permittant in suis regnis praedicari fidem, et offerant vel permittant securitatem personis ad illud munus praestandum sua regna ingredientibus, vel in illis commorantibus. Quod videtur Christus Dominus significasse, cum docuit Apostolos, quos ad praedicandum mittebat, ut ante omnia pacem annuntiarent, Matthaei 10. Quod si principes infideles resistant, et ingressum concedere nollent, tunc existimo cogi posse, mittendo praedicatores cum suffhicienti exercitu, propter rationes supra factas; et simili modo, si, post receptos praedicatores, eos, sine culpa, et absque alia causa, propter praedicationem Evangelii interficiant, vel injuriose tractent, tunc etiam augetur ratio justae defensionis, imo justae vindictae, quae interdum necessaria est ut alii infideles principes coerceantur, et similes tyrannides exercere vereantur. Nam hoc est consentaneum juri naturali, et non est contra aliquod Christi praeceptum. Quod si in principio Ecclesiae hic etiam modus coactionis non fuit usitatus, non ideo fuit quod non liceret, sed quia tunc Ecclesia non habebat temporales vires ad resistendum hostibus fidei. Voluit etiam Christus Dominus in principio vincere mundum effticacia verbi et miraculorum, ut potentiam suam et veritatem suae doctrina magis ostenderet.

Sectio 2

Utrum liceat ecclesiae vel principibus christianis cogere hos infideles ad audiendam fidem.

SECTIO II. Utrum liceat Ecclesiae vel principibus christianis cogere hos infideles ad audiendam fidem.

1. Prima sententia affirmativa.— Suadetur primo. — In hoc puncto duae sunt opiniones contrariae : prior absolute et absque distinctione affirmat hoc esse licitum. Quod videtur sentire Major, in 2, dist. 44, quaest. 2, quamvis expresse id non affirmat. Potest autem suaderi ex dictis, quia si infideles non possent cogi ad audiendum, vel superflua, vel valde inutilis esset potestas docendi, quia si nemo audiat, inutiiis est doctrina; dictum est autem Ecclesiam habere potestatem et jus docendi fidem; ergo consequenter habet potestatem cogendi ad audiendum. Secundo declaratur a simili vis hujus rationis, nam quia Christus dixit Apostolis suis : Quorum remiseritis peccata, etc., optime colligit Ecclesia praecepisse fidelibus confiteri peccata sua, quia non possunt remitti, nisi audiantur et cognoscantur; ergo similiter si dedit Ecclesiae potestatem docendi infideles, consequenter dedit illi potestatem cogendi illos ad audiendum, quia doctrina sine auditu esse non potest, vel esset frustranea et inutilis. Unde fundatur tertio haec opinio in illo principio, quod, concesso uno relativo, conceditur alterum, quia unum sine alio esse non potest, ut in materia de privilegiis in simili tractari solet, et vidcri possunt quae disi in libro 8 de Legibus, cap. 11. Facit etiam aliud principium supra positum, quod, concessa jurisdictione, conceduntur omnia sine quibus commode exerceri non potest. Tandem argumentor quarto, quia supra dictum est licitum esse cogere ne tiat resistentia praedicationi fidei. Sed si infideles nolunt audire, eo ipso resistunt praedicationi fidei, et illam impediunt; ergo.

2. Secunda sententia negativa. — Secunda sententia sine distinctione negat hoc esse licitum circa quoscumque infideles, sive sint subditi temporaliter Ecclesiae aut principibus christianis, sive non sint. Et hanc tenet Valent., 3 tomo, disputatione prima, quaestione 16, punct. 6, circa finem; eamdemque docere videtur Salmeron., tract. 38. Et probatur primo, quia non legimus Christum dedisse hanc potestatem Ecclesia, nec sequitur ex potestate praedicandi ; nam haec dari potuit pro his qui audire vellent, et saepe videmus aliquem habere potestatem et obligationem, ac jus docendi, et non habere potestatem cogendi alios ad audiendum. Secundo, non videtur illa coactio consentanea exemplo Christi; legimus enim Luc. 9, cum semel Samariam ingredereretur, et Samaritani nollent eum recipere, quosdam ex discipulis dixisse : "Vis ut veniat ignis de caelo, etc.", Christum autem respondisse : "Nescitis, cujus spiritus estis, etc." ; quasi diceret non vi et comminatione fuisse utendum contra Samaritanos; et ideo ipse pacifice discessit, quod in aliis etiam locis observari potest. et Apostolis suis alibi dixit : "non receperint vos, neque audierint sermones vestros, eccutite pulverem, exc." Tertio, est optima ratio, quia fides debet csse voluntaria; ergo etiam media ad fidem dcbent esse voluntaria: sed propter dictam causam coactio ad fidem non est licita respectu horum infidelium, ut sequenti sectione videhimus; ergo neque coactio ad auditum fidei. Probatur consequentia, quia eadem est ratio finis et mediorum, praesertim quando medium est omnino necessarium, et solum appetendum propter finem. Quarto, est praecipua ratio, quia haec coactio aut est directa, hoc est per metum immissum ex intentione cogendi ad talem actum; vel est indirecte, id est, per metum alio titulo impositum, ex quo talis actus speratur, etiamsi non per se primo intendatur. Hic posterior modus regulariter non habet locum in praedicto casu, quia deest materia et occasio talis coactionis in hujusmodi infidelibus; prior vero semper est illicita coactio; ergo. Probatur minor, quia sine jurisdictione non est justa coactio; Ecclesia vero nullam habet jurisdictionem in mfideles non subditos; in subditos autem ad summum habet jurisdictionem temporalem, quae ad spiritualia non sufficit; audire autem fidem ad spiritualia pertinet.

3. Tertia et vera sententia.. — Prima as- sertio. — Inter has sententias tertia opinio media, quae inter infideles subditos et non subditos principibus christianis distinguit, mihi probanda videtur. Unde dico primo licitum esse christianis principibus cogere infideles sibi subditos ad fidem audiendam. lta sentit Pezant., et Banhes 2. 2, quaestione decima, articulo 8; et quamvis hic posterior formidet, quia existimat nunquam hoc fuisse ab Ecclesia usitatum, nihilominus me multum movet exemplum Romanum ; nam Summi Pontifices cogunt Judaeos sibi subditos, ut semel in hebdomada praedicationem fidei audiant, poena imposita his qui audire recusant; qua de re extat Bulla Nicolai HI, quae incipit Jineun ; et alia Gregorii XIII, quae incipit Sancta mater Ecclesia. Respondent tamen aliqui illam non esse poenam, sed esse quoddam tributum, quod illis infidelibus, tanquam subditis, potest juste imponi ; remittitur autem ex benignitate principis, iis qui praedicationem audierint, et ita illa non est coactio, saltem directa, sed vel indirecta al summum, vel potius attractio per beneficium remittendi tributum, qui modus licitus est, ut in sequenti sectione dicemus. Sed licet haec evasio evidenter improbari non possit, nihilominus sine fundamento excogitata videtur, quia illa quantitas pecunie, quae imponitur recusantibus audire, non imponitur sub alio titulo justi tributi, sed solum propter omissionem seu inobedientiam, et praeter illam impositionem sunt alia tributa sufficientia, quae illis infidelibus propter subjectionem temporalem imponantur.

4. Probatur ratione. — Hatione igitur declaratur assertio, quia duobus modis possunt isti subditi cogi ad audiendum sermonem fidei : primo, quia ex praecepto divino tenentur fidem audire, ut sensit Victoria, in prima relectione dicta, numero 36; et certe non suflicit ad coactionem saltem directam, quia observantia illius praecepti, et cura illius non pertinet ad temporalem jurisdictionem, ut per se clarum est. Secundo ergo potest ibi intervenire aliquod praeceptum justum ipsius principis, ad quod observandum potest subditos suos cogere; et hoc videtur valde probabile, quia illa actio audiendi praedicationem per se et intrinsece non est supernaturalis ; et secundum praesentes circumstantias possunt subditi convinci quod sit honesta, et al commodum illorum ordinata ; imo etiam potest referri ad eam utilitatem reipublicae, quam princeps temporalis procurare potest et debet, ni- mirum ad majorem concordiam et pacem omnium subditorum, vel ut infideles ipsi liberentur ab erroribus de quibus convinci possunt, eo quod sint contra rationem naturalem, quales Gentiles sectantur, vel quia contra alia militant, quae ipsi admittunt et credunt, ut Judaeis contingit, ac denique potest ille actus ordinari ut illi subditi veram religionem, verumque Dei cultum eligere possint, quod in omni humana republica bene instituta procurandum est; ergo tale mandatum ex parte principis justum est, et non excedit jurisdictionem ejus; ergo poena imposita potest cogere subditos ad illud servandum.

5. Argumenta secunde sententie non militant contra hanc assertionem. — Dupler Banhesii limitatio ad assertionem. — Prima refellitur. — Secunda approbatur. — Et ita non procedunt contra hanc partem argumenta secundae sententiae, nam procedunt solum circa non subditos. Unde ad primum fatemur non fieri hoc speciali potestate a Christo data, sed sufficere ordinariam potestatem principis temporalis, et ideo immerito in secundo argumento Christi exemplum vel Apostolorum postulatur, quia illi non assumpserunt principatum temporalem, ueque illo usi sunt. Ad tertium vero, de coactione ad fidem, dato antecedente, negatur consequentia, ium quia potest quis cogi ad audiendum, non autem ad credendum, sicut potest quis cogi ut audiat praedicationem consiliorum evangelicorum, vel de concessione indulgentiarum, et non propterea cogitur vel ad sequenda consilia, vel ad lucrandas indulgentias ; tum etiam quia non est necessarium ut praeceptum illud imponatur sub determinata ratione credendi fidem supernaturalem, sed sub communi ratione eligendi veram religionem, et vitandi errores rationi etiam repugnantes. Et ita etiam ad quartam rationem responsum est. Addit tamen Banhes duas limitationes hujus assertionis: prima est, ut haec coactio fiat tantum ad semel audiendum fidem, quia alias si fiat frequenter, erit virtualis quaedam coactio ad credendum ; altera limitatio est, ut fiat sub poena moderata. Sed prior limitatio mihi non placet; tum quia contrarium probatur ex consuetudine Romana adducta; tum etiam quia, moraliter loquendo, esset inutilis coactio, quia ad fidem suscipiendam non satis est semel audire illam, praáesertim hominibus assuetis suis erroribus ; tum denique quia si semel est licita, et non habuit effectum, nulla ratio est ob quam non possit iterum licere, neque inde se- quitur virtualis coactio ad fidem, quia non dicimus licere principibus solo suo arbitrio hoc onus imponere, sed cum prudentia et moderatione, juxta occurrentes circumstantias, ut in exemplo Romano considerare licet. Altera vero limitatio valde placet, quia de hac coactione judicandum est, sicut de poena imposita non observanti legem aliquam civilem, cujus transgressio, politice loquendo, nec multum rempublicam perturbat, neque multum gravis eestimatur.

6. Secunda assertio. — Unde probatur. — Dico secundo: nullo modo licet infideles non subditos cogere ad fidem audiendam : haec assertio multo certior est quam praecedens, et ita est communiter recenta, et probatur prima et secunda ratione secundae sententiae, et praesertim quarta, quam ita declaro et urgeo, quia omnis coactio, sive directa, sive indirecta sit, requirit in cogente aliquam jurisdictionem seu potestatem in eum quem cogit, quia cum omnis coactio fiat inferendo aliquid mali, non potest esse licita, nisi per superiorem aliquam potestatem ; at vero christiani principes nullam habent potestatem vel jurisdictionem in hos infideles: ergo. Probatur minor, tum ex ipsis terminis, quia supponuntur non subditi; tum etiam quia Ecclesia nullam potestatem spiritualem habet in hos infideles, ut nunc suppono, et dicam latius sectione sequenti; neque etiam habet jurisdictionem temporalem, quia naec est in principibus et regibus eorum, qui in suo ordine sunt supremi; ergo nullo titulo potest esse justa talis coactio.

7. Fit satis argumentis prioris sententie. — Ad primum. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ad quartum. — Neque contra hanc assertionem obstant argumenta prioris sententiae ; ad primum enim respondemus potestatem praedicandi praecise sumptam non esse potestatem jurisdictionis, sed esse tantum virtutem, ut sic dicam, illuminandi per doctrinam, et ideo efficaciam ejus non esse positam in viriute cogendi, sed in efficacia verbi, et in ostensione spiritus et virtutis, ut dixit Paulus. Verumtamen non sequitur hanc potestatem esse frustraneam, quia, moraliter loquendo, non deerunt qui voluntarie audiant, si sit qui praedicet; et hinc ad secundum, quod sumebatur ex analogia et similitudine ad verba: Quorum remiseritis peccata, facile patct responsio. Nam potentia remittendi peccata est potestas jurisdictionis, et omnino formaliter respicit subditum ; et in hoc est longe diversa ratio in illa potestate, et in potestate praedi- candi; in hoc autem potest servari aliqua proportio, quod sicut cum illa potestate absoivendi conjunctum est praeceptum divinum confitendi, ita cum potestate et jure praedicandi fidem, datur etiam praeceptum divinum audiendi et suscipiendi illam; est autem discrimen, quia praeceptum confitendi cadit in eos qui jam sunt membra Ecclesiae, et omnino possunt per eamdem Ecclesiam ad illud implendum compelli; aliud autem praeceptum comprehendit illos etiam qui non subsunt Ecclesiae, et omnino non possunt per illam compelli. Ad tertium respondetur, illud principium de correlativis, solum habere locum in his quae necessaria sunt ad usum potestatis concessae circa unum ex correlativis; in praesenti autem ad usum potestatis praedicandi, non esse necessarium, ut alii possint cogi ad audiendum, sed satis est ut licite possint et debeant voluntarie audire; et idem est de altero principio. Unde patet responsio ad quartum, nam est longe diversa ratio de potestate resistendi inique impedientibus praedicationem, vel de potestate cogendi ad audiendum; nam illud prius est medium morahter necessarium, et supponit injuriam, quam licet repellere; neutrum autem horum in posteriori invenitur, et omnino non est similis ratio.

8. Objectio. — Vera solutio. — Quid faciendum , si rex et primates regni impediant praedicatores ne pradicent. — Sed hinc oritur difficultas, nam ex dictis sequitur, si contingat in aliquo regno infideli, tam regem quam primates regni nolle admittere praedicatores Evangeli, neque permittere ut intra fines suos ingrediantur, non posse Ecclesiam uti aliquo medio violento, vel coactione, ut ibi Evangelium praedicetur; quod videtur inconveniens, quia tunc non fuisset illi genti sufficienter provisum ; ergo, etc. Sequela patet, quia tunc tota illa gens non vult audire Evangelium ; sed non potest cogi ad audiendum, ut dictum est; ergo. Ad hoc aliqui simpliciter concedunt sequelam, quia inde non sequitur non esse hominibus sufficienter provisum, sed solum sequitur non esse ita efficaciter provisum, quin homines malitia sua possint resistere, et media salutis impedire, quod est probabile. Nihilominus existimo, moraliter loquendo, tunc esse licitam aliquam coactionem, et imprimis si respublica infidelis velit habere praedicatores, et rex infidelis impediat, potest respublica illi resistere, et in hoc potest juvari a principibus christianis, ut rex invitus fidei praedicationem permittat, quia in hoc injuriam facit subditis, impediendo viam salutis illorum; et eadem ratione, si rex consentiat seu desideret, et non audeat propter resistentiam primatum, seu regni, potest per vim cogere subditos, et si vires illi desint, potest in hoc etiam juvari a principibus christianis propter rationem tactam. Denique si rex et regnum resistant simul, arbitror cogi posse ut permittant praedicatores Evangelii versari in terris suis, quia hoc est debitum jure gentium, et non potest sine justa causa impediri ; deinde cogi possunt ut permittant hujusmodi praedicatores loqui Verbum Dei, sine vi aut fraude, volentibus audire, quia, moraliter lomuendo, nunquam deerunt particulares persona quae voluntarie audiant; nam, licet supponamus regem cum regno resistere, nunquam sub nomine regni omnes omnino particulares personae comprehenduntur, sed concilia, vel Primates, aut major vel maxima pars regni, et omnino semper manet jus integrum Ecclesiae ad praedicandum in illo regno, et ad defendendum innocentes, ut sic dicam, id est, particulares personas quae audire verbum voluerint; et ita nulla fit ibi coactio ad audiendam fidem, sed solum ad non impediendum praedicationem Evangelii, nec eos qui voluntarie illud audire voluerint.

Sectio 3

Utrum post sufficientem propositionem evangelii, liceat cogere ad credendum hos infideles qui illud sufficienter audierunt

SECTIO III. Utrum post sufficientem propositionem Evangelii, liceat cogere ad credendum hos infideles qui illud sufficienter audierunt.

1. Prima sententia. — Probatur primo. — Probatur secundo. — Tertio.— Haec quaestio tractari potest tam de infidelibus omnino non subditis. quam de subditis temporaliter Ecclesiae. Unde est prima opinio, docens licitum esse cogere infideles, etiam non subditos, ad suscipiendam fidem ipsis sufficienter propositam ; ita sentit Major, in 2, dist. 4, et, ut fertur, tempore Carcli V, in negotio Judaeorum, hanc partem vehementer defendit quidam Genesius Sepulveda. Fundari potest primo in verbis Christi, Luc. 14: "Compelle eos entrare", utique ad Ecclesiam, ut ibi exponunt Gregorius, hom. 39 in Evangelo, et Chrysostomus, hom. 14, in praesenti ; ergo dedit Christus potestatem compellendi infideles ut veniant ad Ecclesiam ; potestas autem, a Christo data, ad omnes extenditur. Et potest hoc confirmari exemplo Christi, qui Paulum coegit ad fidem suam suscipiendam ; illo enim exemplo utitur in simili Augustinus, epistol. 48. Secundo argumentor ratione, quia isti infideles gravissime peccant non suscipiendo fidem sufficienter auditam; ergo propter illud peccatum possunt juste puniri, et per punitionem ad fidem suscipiendam cogi; ergo est in hominibus potestas ad illud peccatum puniendum ; nam ad providentiam Dei pertinet ita disponere res hominum, ut publica delicta non maneant impunita; ergo talis potestas in sola Ecclesia invenitur, quia supponit fidem, quae tantum est in vera Ecclesia. Tertio adduci potest congruentia, quia in tali coactione magnum commodum sperari potest ; nam, licet fortasse illi qui coguntur, minus fideliter aut ficte convertantur, eorum successores, qui multo plures erunt, facilius credent, et multi parvuli innocentes per baptismum salvabuntur; ergo propter hunc fructum fieri potest talis coactio ; nam si inde aliquod malum sequitur, non fit ab Ecclesia, sed permittitur; et hoc argumentum fundari potest in auctoritate Gregorii, lib. 4, epist. 6, ubi simili ratione, et fere iisdem verbis in simili causa utitur.

9. Secunda sententia. — Secunda sententia affirmat posse Ecclesiam vel principes christianos compellere ad fidem suscipiendam, infideles temporaliter subditos, etiamsi de non subditis id non sentiat. Hanc opinionem tenet Scotus 4, dist. 4. q. 6; sequitur Gabr. et Angelus, sub limitatione tamen de ccactione indirecta, non de directa, de qua hmitatione infra; fundatur imprimis haec sententia in argumentis primae opinionis, quae a fortiori hanc suadent. Deinde addi potest usus Ecclesiae; nam reges Hispaniae hac potestate usi sunt. Ferdinandus enim compulit Mauros ad suscipiendam fidem, et antea id fecerat cum Judaeis Sisebutus rex, qui religiosissimus appellatur, et ita in illo facto laudatur in Concilio Tolctano IV, cap. 56, et refertur in cap. De Judeis, dist. 15, in cap. Majores, Sult. De DapLismo; favent etiam Concilium Toletanum VI, c. 3, et Conc. 17, cap. 8; item Gregorius, lib. 3, epist. 26, dicens de subditis Judaeis: Tanto pensionis onere gravandi sunt, ut pena compellautur; refertur in cap. Jam cero, 23, quaestione sexta. Denique regula est Augustini, epistol. 204: Mali a malo prohibendi sunt, et ad bonum cogendi, cap. ult., 23, q. 4. Infideles autem mali sunt, et fides est magnum illorum bonum; ergo possunt a suis principibus ad bonum cogi.

3. Confirmatio de infidelibus subditis. — Tandem addi potest specialis ratio de his in- fidelibus subditis, quia haec coactio non repugnat fidei, et circa hos infideles potestas cogendi non deest, neque etiam congrua ratio talis coactionis; ergo licita est talis coactio. Major probatur, imprimis exemplo haereticorum, qui ab Ecclesia ad fidem coguntur ; ergo talis coactio non repugnat fidei. Unde non videtur solidum neque verum fundamentum, quo hic utuntur aliqui, nimirum, quod fides coacta est servilis et involuntaria, ac proinde sacrilega; hoc enim in dicto exemplo falsum esse convinci videtur, et ratione probatur, quia voluntas coacta simpliciter voluntas est, etiamsi secundum quid sit involuntaria; ad fidem autem sufticit quod absolute sit voluntaria; accedit quod saepissime homo poena et coactione inducitur, ut simpliciter et absolute voluntatem mutet, et ideo licita est coactio ad multa bona, quae sine absoluta voluntate bene non fiunt, ut late prosequitur Augustinus, in dict. epist. 204, et refertur in capit. Displicet, 23. quaest. 4. Minor autem principalis argumenti probatur, quia isti infideles supponuntur subditi principibus christianis; sed in principe est potestas ad cogendum subditum, maxime in his rebus quae ad salutem ejus necessaria sunt. Deinde princeps seu praelatus immediatus potest cogere subditum, ut servet non solum praeceptum suum, sed etiam legem superioris principis; ergo mu!to magis potest rex terrenus cogere subditos, ut servent legem supremi principis caelestis; ergo ut servet legem fidei. Item potest princeps cogere subditum infidelem ut non blasphemet religionem christianam, neque aliquam injuriam illi iuferat; sed isti infideles, non credendo, fidem sibi sufficienter propositam blasphemant ; illam enim falsam essc credunt et confitentur; ergo possunt juste puniri, et per poenam cogi ut convertantur. Maxime quia convinci possunt, id quod proponitur, esse prudenter credibile, multo magis quam errores in quibus tales infideles versantur ; ergo non deest in principibus christianis haec potestas. Et hinc tandem facile probatur aliera pars ejusdem minoris, quod non desit ratio congrua, quia ex hac coactione multa bona sperari possunt, vel in parentibus, vel in filiis et successoribus, ut ex Gregorio retulimus; et non est cur majora mala timeantur, quia pejus est infideles in suo errore permanere, quam sit ut ficte chrisuanam religionem suscipiant, et fictio illa non Ecclesiae, sed ipsis imputabitur; ergo non est cur haec coactio per se mala reputetur.

4. Tertia et vera sententia. — Nihilominus tertia et communis sententia Theologorum est, infideles non apostatas, tam subditos quam non subditos, ad fidem suscipiendam cogi non posse, etiamsi sufficientem illius propositionem habuerint. Ita docet D. Thomas 2. 2. quaest. 10, art. 8 et 12; et ibi Cajetanus ; Paludanus, in 4, dist. 4, q. 4; Durandus, q. 6; Soto, dist. 9, q. 1, art. 3; Richard., dist. 6, art. 3, quaestione 1; Antonin., 2 p., tit. 12, c. 29; Abulens., libr. 1 Regum, c. 8, q. 34. et quaest. 182 et 183; Sylvest., verb. Baptismus, 4 q. 6; Castro, lib. 2 de Just. Haret. punit., c. 4; Victoria late in dicta Relectione de Indis; Salmeron., tom. 12, tractatu 37; Henriques, lib. 2 de Baptismo, c. 4, n. 8; estque omnino vera et certa sententia, quae a nobis per partes probanda est, primo de non subditis, postea de subditis; et prius dicemus de coactione directa, deinde vero de indirecta aliquid addemus.

5. Prima assertio: cogere infideles non subditos ad fidem suscipiendam, est intrinsece malum. —Probatur. — Probatur secundo. — Probatur tertio. — Probatur quarto. — Probatur quinto. — Primo vero dicimus intrinsece malum esse infideles non subditos ad fidem suscipiendam cogere ; probatur, quia haec coactio non potest fieri sine legitima potestate, ut per se evidens est, alias omnia bella omnesque violentiae possent esse justae; sed non est in Ecclesia haec legitima potestas respectu talium infidelium: ergo. Probatur minor, quia haec potestas neque est data a Christo, neque est ex natura rei in principibus Ecclesiae, saltem respectu talium infidelium ; prior pars, quod Christus han« specialem potestatem Ecclesiae non dederit, probari potest primo ex dictis supra, sectione praecedenti, ubi ostendimus Christum non dedisse hanc potestatem cogendi hos infideles ad fidem audiendam; ergo nec ad suscipiendam, etiamsi illam audierint; nam est eadem ratio. Secundo, probari potest auctoritate negativa ; quia in traditione Eeclesiae nullum est talis potestatis indicium, neque in usu cjus, neque in Scriptura: nam verbum illud : Compelle eos intrare, onge diversum sensum habet, ut infra dicam. Tertio, positive probatur ex verbis Pauli, 1 ad Corinth. 5: Quid mihi de iis quà foris sunt * nam eos Deus judicabit ; nimirum, quia nostrae jurisdictioni non subduntur, quod ita intellexit Innoc. IIT, in dict. cap. Majores ; et Concilium Tridentinum, sess. 4,c.2, dixit: Fcclesia in neminem judicium exercet, qui prius per bap- tismum non fuer:t ingressus; et idem habet Innocentius III, in cap. Gaudemus, de Divortiis; et est communis expositio Chrysostomi, Theoph., Ambrosii, Anselmi, D. Thomae in illum locum, et Augustini, serm. 6 de Verbis Domini, cap. 7. Unde Paulus, citato loco, ut declaret hanc potestatem non esse datam hominibus, subjungit: Nam eos, qui foris sunt, Dominus judicabit ; Worum ergo judicium, ac proinde punitio vel coactio non est concessa hominibus. Unde Christus Dominus, Matth. 10, Apostolos, quos ad praedicandum misit, instruxit ut non ferrent baculum, aut gladium; ubi Hieronymus notat instrumenta coactionis prohibuisse, et pacem docuisse; et in fine ita conciudit: Quà non receperint vos, non remittetur eis in die judicii, siguificans punitionem hujus delicti Deum sibi reservasse, sicut et Matthaei ultimo dixit: Qui non crediderit, condemnabitur. Quarto, idem probatur ex jure canonico ; nam haec coactio prohibita est in c. Sicut Judeis, de Judaeis, et in cap. Sincere, et cap. de Judais, dist. 45; est autem haec prohibitio, non tam ex prohibitione Ecclesiae, quam ex deciaratione. Unde in cap. Majores, de Baptismo , dicitur esse contra christianam rehgionem , quod etiam sentit Gregorius Papa, l. 4, epist. 91, et lib. 11, epist. 15; et Ambrosius, Luc. 10; et Chrysostomus, 34 in Matth. Unde etiam optima ratio sumitur : nam si haec potestas specialiter esset concessa a Christo, non esset immediate in principibus temporalibus, quia illis nullam potestatem Christus immediate concessit ; esset ergo futura in episcopis, et praesertim in Summo Pontifice. At vero ipsimet pastores Ecclesiae in se non agnoscunt hanc potestatem, neque unquam illa usi sunt, et Christus Dominus solum dixit Petro: Pasce oves meas. Ergo certum est non dedisse Christum Ecclesiae hanc potestatem.

6. Probatur sexto eaden assertio. — Ultimo additur ratio ex parte finis, quia modus ille trahendi homines ad fidem non erat conveniens Ecclesiae, sed multo magis expediebat ut prima fidei susceptio et professio esset simpliciter et omnino spontanea : primo, ut efficacia verbi Divini, et gratiae Dei in hoc opere ostenderetur, quia est maxime opus Dei, ut dixit Christus , Joan. 6. ; et ideo dixit Paulus, 2 ad Corinth. 10, "arma hujus militiae non esse carnalia" ; et 1 ad Corinth. 1: "Non multi potentes, etc." Secundo, quia modus ille coactionis erat expositus multis incommodis ; nam ex eo moraliter sequerentur si- mulatae conversiones et innumera sacrilegia; infideles etiam plurimum scandalizarentur , et religionem christianam blasphemarent, si ad illam, quae supernaturalis omnino est, per humanam potentiam cogerentur; non est ergo data Ecclesiae specialis potestas supernaturalis. Quod autem neque ex natura rei illi conveniat circa hos infideles non subditos, non indiget probatione, quia in ipsis terminis hoc includitur; nam, eo ipso quod supponimus illos non esse subditos, utique temporaliter, consequenter ponimus non habere potestatem temporalem in illos; ergo neque aliquam potestatem ex natura rei, quia vilegis naturae non est alia potestas in humana republica respectu hominum; imo illa etiam potestas non est immediate a Deo, seu a jure naturae, sed media hominum conceptione, et jure gentium, ideoque in nulla republica vel principe datur haec potestas erga extraneos, sed tantum circa membra illius reipublica. Isti autem infideles non solum non sunt membra Ecclesiae, sed etiam supponuntur non esse membra reipublica civils, quae christiano principi subsit ; ergo talis potestas non extenditur ad illos.

7. Secunda assertio. — HEcclesia nec infideles sibi sulditos ad fidem suscipiendam cogere potest directe. — Secundo, dicendum est non posse Ecclesiam cogere ad fidem suscipiendam , infideles sibi subditos temporaliter. Haec assertio facile probatur ex praeceden:intelligitur enim de coactione directa, quae potestatem et juriscictionem requirit ; nam ex dictis constat non habere Ecclesiam hanc potestatem in hos subditos speciali concessione Christi; nam probationes supra adductae universales sunt, et jura canonica maxime loquuntur de infidelibus subditis, quando illorum coactionem prohibent, et religioni christianae contrariam esse declarant. Non prohibetur autem Excclesiae habere potestatem civilem in hos infideles subditos, quia possunt esse membra reipublieae civilis, etiamsi suprema potestas temporalis talis reipublicae in principe christiano existat ; nihilominus tamen illa potestas non extenditur ad hunc actum puniendi subditos propter peccatum non suscipiendi fidem ipsis sufficienter propositam , quia illa potestas sicut est proxime ab hominibus, ita solum ordinatur ad naturalem finem? et praesertim ad servandam pacem reipublicae, et naturalem justitiam, ac honestatem ad illum finem convenientem. At vero illud peccatum infideli- tatis est omnino extra illum ordinem et finem; ergo punitio illius ad talem potestatem non pertinet ; ergo neque coactio ad suscipiendam fidem licite usurpari potest ex vi talis potestatis; nam haec coactio non potest juste fieri, nisi media justa punitione contrarii delicti. Unde etiam in Ecclesia videmus, eatenus posse juste compellere infideles apostatas, ut ad fidem redeant, quatenus potest eos juste punire propter apostasiam a fide in baptismo professa; ergo ubi deest potestas puniendi infidelitatem, deest etiam potestas compellendi ad fidem, et hoc etiam confirmant omnia argumenta ab inconvenienti, quae in hac et praecedenti sectione facta sunt.

8. Tertia assertio. conctio indirecta ad fdem suscipiendam non est intrinsece mala.— Ratio pro assertione. — Ex hac probatione intelligi facile potest praecedentem assertionem intelligendam esse de coactione directa, quae ad hunc finem directe fit, ut caveatur infidelitas , et fides suscipiatur. Quapropter de coactione indirecta ulterius dicendum est, non esse per se et intrinsece malam, si debitis circumstantiis fiat. Ita docet D. Anton. et Angel. in locis citatis; Valentia, tom. 3, disp. 1, puncto 6, et sumitur ex Gregorio, l. T, epist. 30, et lib. 4, epist. 6, nam in priori loco monet ut infidelibus subditis aliquid de justis tributis remittatur, ut ita per benevolentiam inducantur ad fidem; in posteriori autem loco dicit, quod si aliqui fuerint nimis contumaces, graventur oneribus ut resipiscant, quae est indirecta coactio ; similia habet l. 3, ep. 26, et habetur in c. Jam vero, 23, q. 6. Ratio est, quia tunc coactio est indirecta, quando jus seu poena illata, uno titulo, seu propter aliquod delictum, secundario ab operante ordinatur in finem inducendi alterum in talem voluntatem ; sed in praesenti non deest potestas ad puniendum, vel cogendum propter aliquem finem justum, et alius finis secundarius conversionis alterius ad fidem non est malus, imo de se est honestus ; ergo etiam illa coactio indirecta de se non est mala sed potest honestari. Major et consequentia sunt clarae ; minor autem probatur, quia isti principes christiani juste possunt punire hos subditos infideles propter alia delicta, vel illis tributa imponere ; ergo si judicent hoc esse futurum utile ad conversionem illorum, possunt etiam hoc irtendere, et illud onus eo modo imponere, qui ad eum finem magis accommodatus fuerit.

9. Quibus circumstantiis coactio indirecta fieri debeat. — Dixi autem oportere ut hoc debitis circumstantiis fiat, quia duo sunt potissime observanda: unum est, ut in oncre imponendo, vel malo inferendo, justitia non excedatur, quia tunc jam ex eo capite coactio esset iniqua, ut verbi gratia, in illo exemplo Gregorii, possunt propter illum finem imponi his infidelibus majora tributa, dummodo tamen justa sint ; nam in latitudine tributi justi, unum potest esse gravius, usque ad terminum summum, quem alias vocant rigorosum ; usque ad illum ergo terminum poterit augeri tributum, non ultra: simile est de poena, quae arbitrio principis potest augeri vel minui; et ita etiam potest imponi rigorosa poena , quae tamen justa sit. Similiter habent potestatem principes catholici ex justa causa non permittere infideles in suo regno habitare, ut si perniciosi sint fidelibus, vel si justo bello superati illo titulo possint expelli, et quasi exilio puniri, vel certe si sint peregrini et advenae, et non permittantur ibi accipere domicilium. In his ergo casibus potest princeps fidelis non permittere infideles in suo regno habitare, nisi convertantur, ut traditur in Concilio Toletano VI, c. 3; et tunc illa quidem est quaedam coactio indirecta, oportet tamen ut expulsio justa sit.

10. Prudentia servanda incoactio ne indirecta infidelium ad. fidem. — Altera conditio necessaria est ut finis conversionis prudenter intendatur ; nam haec coactio, licet indirecta, periculum habet fictae conversionis; ideo cavendum omnino est ne tales infideles ad fidem, vel sacramenta admittantur sine sufficienti examine, et morali certitudine quod conversio sit vera; in quo praecipue considerandunm: est hanc curam magis pertinere ad pastores Ecclesiae, quam ad principes temporales ; isti enim pie faciunt hac via justam conversionem infidelium procurando ; non pertinet tamen ad illos, homines sic conversos, et baptismum postulantes, ad illum admittere, sed hoc munus est pastorum Ecclesiae; et ideo ad illos pertinet probare et examinare talem conversionem, et morale periculum fictionis semper evitare.

11. Coactio indiwecta ad fidem proprie solumn circa subditos infideles habet locum. — Ex quibus colligitur hanc indirectam coactionem, proprie loquendo, solum habere locum circa subditos, quia circa non subditos deest legitima potestas inferendi eis malum, nisi prius ratione delicti in alterius regno commissi, vel per titulum justi belli, fiant sub- diti. Dixi autem proprie loquendo, quia, licet isti non subditi non possint positive, ut sic dicam , poenis aftici, aut oneribus gravari, possunt nihilominus privari gratuitis beneficiis, commoditatibus aut favoribus ; quod etiam potest esse medium ut inducantur ad fidem, vel favorem ejus. et potest indirecta quaedam coactio reputari, quia sine dubio hoc tantum modo facta licita est, quia ad hanc privationem beneficiorum non est necessaria jurisdictio vel superior potestas. Item quia licitum est per beneficia et bona opera allicere hos infideles ad fidem, quando est spes fructus, ut ex Gregorio constat, locis supra citatis ; ergo e contrario quando beneficia non prosunt, licet eos infideles talibus bonis privari, ut ceaatio det intellectum ; talis enim vexatio, ut declaravi, lieite fit.

19. Ad primum argumentum prime sentenLtie in num. 1, locus Luc. A4 Htteralter emponitur. — Solvitur secundum argumentum ibid. — GSolvitur tertium. — Ex argumentis primae opinionis, primum sumebatur ex verbo Christi: Compellej eos intrare , quod Augustinus, dicta epist. 48 et 50, de propria compulsione per poenam intelligit, refert tamen ad haereticos illud et apostatas ; nam primos invitatos exponit esse Judaeos, secundos autem simpliciter vocatos esse gentiles, tertios autem compulsos esse haereticos, de quibus primo respondemus vere posse cogi. Litteralis autem expositio mihi esse videtur Chrysostomi, et aliorum , qui dicunt illa ultima verba referri ad finem mundi, in quo, ut numerus praedestinatorum impleatur , compellendi quodammodo sunt qui defuerint, non poenis, et violentia propria, sed magnitudine signorum et miraculorum, et efficacia praedicationis et internae grauae ; et talis fuit vis illata Paulo in sua conversione , quae ibi in exemplum afferebatur. Secundum argumentum sumebatur ex potestate puniendi delicta, ad quod respondemus, Deum non dedisse hominibus potestatem puniendi omnia delicta hominum: nam aliqua suo judicio reservavit, quia non poterat genus humanum in pace et justitia aliter gubernari ; inter haec autem peccata, quae suo judicio Deus reservavit, est peccatum infidelitatis illorum qui per baptismum fidem professi non sunt, ut ex verbis Christ et Pauli supra ponderavimus, quia illud sine majoribus incommodis fieri non poterat. Unde ad congruentiam tertio loco positam, quod successores facilius et fidelius converterentur, respondetur imprimis non esse facienda mala ut inde veniant bona; deinde experientia compertum esse illum fructum per talem coactionem non comparari, imo oppositum sequi. Unde Gregorius non adducit illam congruentiam, nisi de coactione indirecta, quae modo licito et cum debita circumspectione fiat.

13. Solvuntur argumenta secundee sententie in n. 2 et 3. — In argumentis autem secundae sententiae exempla regum Hispaniae quae adducuntur, potissima sunt de indirecta compulsione justo titulo facta , qualis fuit facta a regibus catholicis ; nam si antiquior Sisebutus magis excessit, laucatur ejus intentio , non factum ; et similiter si fortasse in coactione indirecta modus servatus non est, excusari potest propter bonam fidem, effectus autem ostendit non fuisse convenientem. Ad secundum, de lege superioris, respondetur id esse verum circa subditos, et juxta commissionem supremi principis ; hic autem non commisit Deus hominibus talem potestatem, ut ostendi. Denique non satis est quod fides possit fieri evidenter credibilis, nam ad coactionem requiritur potestas, quae in praesenti deest.

Sectio 4

Utrum infideles cogi possint ut errores suos vel falsos ritus, non solum fidei, sed etiam rationi contrarios, derelinquant

SECTIO IV. Utrum infideles cogi possint ut errores suos vel falsos ritus, non solum fidei, sed etiam rationi contrarios, derelinquant.

1. Infidelitatis partitio. — An cogi possint infideles ad errores lumini naturali contrarios deserendos. — Duas partes in materia fidei in superioribus distinximus. Una est de mysteriis omnino supernaturalibus, alia de rebus divinis vel moralibus, quae naturaliter etiam agnosci possunt. Unde etiam duplex pars infidelitatis distingui potest: una, quae supernaturalibus tantum veritatibus opponitur, de qua maxime procedunt hactenus dicta; alia, quae repugnat etiam rationi naturali, de qua superest aliquid dicendum. De hac vero etiam supponimus ex dictis non posse cogi infideles, ut illam quatenus revelatam, et fide credendam suscipiant; quaerimus autem an saltem cogi possint ut secundum rationem , vel aliquam fidem humanam recte in hac parte sentiant, et consequenter ut ritus externos illi contrarios, quales sunt idololatria et similes, relinquant. In quo solita distinctione utendum est de infide- libus vel subditis temporaliter, vel non subditis Ecclesiae, seu principibus christianis.

2. Prima sententia, etiam de non subditis affirmat.— Fundamentum.—Confirmatur primo. — Secundo. — Tertio. — Circa non subditos, Major et Sepulveda supra consequenter- dixerunt gentiles idololatras cogi posse ab Ecclesia, ut unum Deum colant, et ritus idololatrie relinquant; quod si noluerint, posse juste puniri, et libertate et regnis privari. Fundamentum esse potest, quia respublica christiana potest defendere divinum honorem, et blasphemias contra Deum impedire, ac vindicare ; sed idololatria est magna bDei injuria, et blasphemias contra ipsum continet, ut tradit Divus Thomas 2. 2, quaest. 94, articulo tertio, ad 1; ergo, etc. Major etiam sumitur ex divo Thoma, ibid., quaestione decima, articulo 8 et 11, ubi specialiter asserit posse cogi infideles ne nomen Dei blasphement. Ratione item probatur, quia unus homo potest licite defendere honorem aut vitam alterius : ergc multo magis Dei. Confirmatur primo, quia si gentiles sacrificent homines vel infantes Dris suis, possunt cogi ne id faciant, saltem propter defensionem innocentum ; ergo idem facere possunt principes christiani respectu quorumcumque gentilium, propter defensionem honoris Dei. Confirmatur secundo, quia Romani laudantur, eo quod gentes barbaras sibi subjecerint, ut ad meliores mores illas revocarent, ut patet ex Augustino, lib. 5de Civit., cap. 12 et 17; et D. Thoma, libr. 3 de Regimine principum, c. 4 et sequentibus. Denique confirmatur, quia quaedam gentes sunt ita barbara et ineptae ad Dei cognitionem per se obtnendam, ut videantur quasi a natura genitae ad servitutem, ut dixit Aristoteles, 1 Polit., cap. 1 et 3; ergo vel hoc titulo cogi possunt ad veram cognitionem et honestos mores.

3. Secunda et vera sententia negat. — Nihilominus vera et certa sententia est, hos infideles non subditos per se loquendo non possce cogi etiam ad suos errores vel ritus mutandos. Ita docent communiter expositores D. Thomae, in d. art. 8 et 11; et Cajet. 2. 2, q. 69, art. 8, et Victor., dicta relectione, n. 40; Soto, in 4, dist. 5., art. 10; Covar., in Regul. peccat., p. 2, S10, n. 3; Valentia, suo 3 tom., disp. 1, q. 10, punct. 7; Aragon., 2.2, q. 10., art. 8. Et potest imprimis suaderi exemplo divino; nam cum Deus vellet destruere vel punire gentes habitantes in terra promissionis, noluit cos debellari ab Israelitis propter solam idololatr:am, sed propter injuriam negandi filiis Israel pacificum transitum per terras suas, et alias similes, ut colligitur ex c. 20 Num., et notavit Augustinus, q. 44 in Num., et quaestion. 10 in Josue, et refertur in capit. 2 et 3, et 23, quaest. 2, unde ibi colligitur generalis regula, non esse licitum principi bellum facere his nationibus, nisi ad propulsandam vel vindicandam injuriam sibi aut suis factam; ergo sola ratio tollendi idololatriam non est sufficiens ad justam coactionem. Unde Nicolaus Papa, ad interrogationes Dulgarorum respondens, dixit: De iis, qui idolis immolant, nihil aliud dicere possunmus, nisi quod ratione potius quam ci convincendi sunt. Ratio autem est eadem quae in superioribus tacta est, quia in Ecclesia non est jurisdictio super hos infideles, et coactio vel punitio sine jurisdictione non est justa ; utrumque enim ostensum est. Quocirca sicut unus homo privatus non potest alium etiam privatum punire vel cogere, neque unus rex fidelis ab alio fideli, neque infidelis ab infideli, ita neque respublica infidelis, in suo ordine suprema, potest puniri ab Ecclesia propter sua delicta, etiamsi contra rationem naturalem sint ; ergo nec potest cogi. ut idololatriam, vel similes ritus auferat.

4. Ad fundamentum primee sententiee. — Ad primam confirmationem. — Neque refert (ut in primo fundamento objiciebatur) quod talia peccata sint contra Deum; nam, ut supra dixi, Deus non constituit homines judices ad vindicandas suas injurias in omnibus respectu omnium hominum, sed in hoc voluit ordinem servari, ut subditi principibus parerent, suprcmos autem principes suo judicio reservavit in his quae ad naturalem ordinem pertinent, quia majora mala ex opposito sequerentur. Ad illud autem quod de blasphemia proponebatur, dicitur imprimis idololatriam non esse propriam blasphemiam, sed tantum virtuali et eminenti modo; deinde dicitur tunc posse principem christianum cogere hos infideles ne blasphement, quando id faciunt in contemptum Ecclesiae, et injuriam religionis christianae; quia tunc jam inde oritur titulus justi belli, sicut etiam cogi possunt ne Christianis sint infesti, neque illos in errorem inducant, aut fidem deserere cogant; secus vero est, quando eorum peccata etiam religioni contraria solum sunt contra Deum. Et ita patet responsio ad primam confirmationem, propter quam in acsertione dixi, per se loquendo ; nam ad defendendos innocentes, licitum est vim inferre his infideli- bus, ne sacrificent infantes Diis suis, quia hoc juxta ordinem charitatis licet, imo praeceptum est, si commode fieri possit. Addo etiam id fieri posse non solum ad liberandos infantes, sed etiam adultos. etiamsi ipsi consentiant et velint sacrificari idolis, quia in hoc jejores quam amentes sunt, et quia non sunt domini propriae vitae, propter quod quilibet potest ab alio cogi ne se occidat. Limitandum autem hoc est, quando talis occisio est injusta; nam si infideles haberent consuetudinem sacrificandi idolis solos malefactores juste damnatos ad mortem, non possent illo solo titulo compelli; quia in eo non contra justitiam, sed tantum contra religionem peccant, et ita cessat defensio innocentis.

5. Ad secundam confirmationem. — Ad secundam confirmationem respondetur, non laudari factum Romanorum tanquam simpliciter honestum, sed tanquam minus malum, et habens aliquam speciem honestatis ex materiali objecto. Dictum vero Aristotelis in ultima confirmatione allegatum haberet locum, si essent aliqui homines adeo rudes, ut nec in unam ren:publicam convenirent, nec possent gubernari; tunc enim non titulo religionis, sed titulo, ut ita dicam, defensionis humanae naturae possent ad abquara politiam compelli; hactenus tamen, ut existimo, tam barbarae gentes inventae non sunt.

6. Infideles subditi cogi possunt ad veri Dei cultum profitendum a suo principe. — Probatur primo ex Deut. 13. — Secundo ex usu Feclesig.— Circa hujusn odi infideles subditos principibus christianis, dicendum est imprimis cogi posse per hujusmodi principes ad unius veri Dei cultum profitendum, et consequenter ad non profitendos errores contra rationem naturalem, et fidei contrarios. Ita docent divus Thomas, et alii Theologi in locis allegatis, et probari potest primo ex Deuteronom., decimotertio, ubi Deus praecipit interfici hujusmodi infideles propter talia delicta, nimirum quando sunt aliquo modo subjecti, de quo testimonio et similibus videri potest Cyprianus, Exhortation. ad martyr., capit. 5, et alia quae ibi citat Pamelius. Secundo, probari potest ex usu Eeclesiae ; nam christiani imperatores a principio pro temporum commoditate hoc observarunt; nam Constantinus statim praecepit ut templa idolorum clauderentur, et idololatria cessaret, ut videre licet in Eusebio, 1 2 de Vita Constantini, c. 43 et 44, et lib. 4, c. 23; Rufin., lib. 2 Histor., cap. 19; Nicephor., libro 8, cap. 33, qui idem retert de Jovinia- no, libr. 10, capit. 39. Postea vero Theodosius omnino templa destruxit, ex Rufin. suprs, cap. 92 et 93; et Nicephor., libro 19, capit. 25. Unde idem Theodosius plures leges tulit, quibus idolorum cultores damnavit, quae habentur in Codice Theodosiano, titulo de Paganis; et Idem imitatus est Justinianus in suo Codice, eodem titulo. Quas leges approbat Augustinus, epist. 48, 50 et 24; et Ambrosius, epist. 30; et praeterea multa Concilia hujusmodi usum approbarunt ; nam Concilium Carthaginense V, cap. 15, dicit petendum esse ab imperatore ut reliquiae idololatriae deleantur, quod etiam habetur in Concilio Africano, sub Bonifacio. cap. 25; et Concilium Tolet. III, capit. 16, idololatriam a provinciis fidelium eradicari jubet, quod ctiam habet Concilium Toletanum XII, cap. 11, Concilium Tolet. XVI, cap. 2; ac denique Concilium Eliberit., cap. 41, jubet fidelibus habentibus famulos infideles, ut non permittant eos in domibus suis idola habere.

1. Ratione confirmatur tradita resolutio. — Ratio vero est, quia in his principibus respectu talium infidelium non deest jurisdictio, cum supponantur subditi, et hic actus non excedit sphaeram talis jurisdictionis. Probatur hoc secundum, quia ad rempublicam humanam ex vi rationis et legis naturalis pertinet, ut in ea servetur verus cultus Dei; ergo est in ea potestas directiva ad gubernandos homines in ordine ad hujusmodi cultum; ergo est etiam potestas coerciva ad punienda contraria delicta, et cogendos homines ne hujusmodi erroribus involvantur, quia potestas directiva sine coerciva inefficax essct, et reipublicae parum utilis. Haec autem potestas, quatenus naturalis est, residet in principibus christianis ; ergo per illam possunt dicto modo cogere suos subditos, etiamsi infideles sint. Totus discursus est clarus; fundamentum autem ejus, quod est in primo antecedenti, ponitur a D. Thoma, inl. 1 de Regum. Princip., cap. 14, et lib. 2, cap. ultimo, et est per se evidens. Nam illa potestas est a Deo, teste Paulo, ad Roman. 13: "Quae autem a Deo sunt, ordinata sunt", ut ibidem subinfert; ergo maxime data est haec potestas in ordine ad honorem et cultum unius Dei, cujus ministri sunt humani principes, ut ibidem ait Paulus. Et confirmatur, nam finis hujus potestatis est continere rempublicam in pace et justitia, quod fieri non potest, nisi etiam inducatur ut secundum virtutem vivat; non possunt autem bomines vivere secundum virtutem mo- ralem et naturalem , sine vera religione et cultu unius Dei; ergo potestas naturalis et jurisdictio reipublice hum ina etiam ad hunc finem extenditur.

8. Primum corollarium precedentis doctrine .—iSecundum corollarium.—Tertium corollarium.—Ex quo infero primo, etiam regem ethnicum, id est, non christianum, si habeat cognitionem unius Dei, posse cogere subditos ad idem credendum, vel per proprium discursum, si docti sint, vel fidem humanam adhibendo sapientioribus, si idiotae sint, et consequenter posse illos cogere ad abstinendum ab idolis, et similibus superstitionibus rationi naturali contrariis. Probatur, quia in tali rege est tota potestas, quae secundum rationem naturalem humanae reipublicae convenit. Secundo, sequitur non solum posse, sed etiam teneri hujusmodi principes ad hunc usum hujus potestatis. Probatur, quia ratione sui muneris tenentur bene gubernare subditos in ordine ad finem suae potestatis; bona autem gubernatio hunc usum postulat, ut probatum est. Unde fit hanc obligationem majorem esse in principibus christianis, quia majorem habent veritatis cognitionem, et in regnis christianis magis necessaria est haec coactio propter bonum etiam ipsorum fidelium. Et hinc est etiam ut teneantur hujusmodi principes leges ferre prohibentes hujusmodi delicta, quia non possent convenienti ordine illa punire, nisi prius eadem suis legibus prohiberent. Tertio, sequitur hanc potestatem, esse publicam, et non privatam, ideoque non esse licitum privato civi christiano cogere alium civem infidelem ad tollenda idola, neque etiam posse sua privata auctoritate illa destruere, ut indicatur in lege Sicut, et inl. Christianis, c. de Paganis, et ita intelligendus est canon. 60 Concilii Eliberit., ubi Christianus frangens idola propria auctoritate , etiamsi propterea occidatur, martyr non reputatur;: quia indiscrete et propria auctoritate se ingessit, ut ibi late declarat Mendosa, lib. 3 expositionis illius Concilit, cap. 45.

9. Utrum tolerandi sint ritus infidelium in regnis fidelium. — Ultimo manet expedita quaestio ex dictis, quam D. Thomas tractat, 2.2. quaest. 10, art. 11, an ritus infidelium sint tolerandi in regnis fidelium. Ex dictis enim videtur sequi tolerandos non esse, quia sunt superstitiosi, et injuriosi Deo, cujus verum cultum isti principes procurare tenentur. Recte vero divus Thomas distinguit duplices ritus; quidam sunt contra rationem na- turalem, et contra Deum, ut cognitum lumine naturae, ut idololatria, etc. Alii sunt superstitiosi quidem per comparationem ad christianam fidem ct praecepta ejus, non vero quia per se sint intrinsece mali vel contrarii rationi naturali, ut sunt ritus Judaeorum, et fortasse multi etiam ritus Sarracenorum, et similium infidelium, qui unum tantum verum Deum adorant. De prioribus ergo ritibus bona esset illatio; illos enim non debet Eeclesia tolerare in suis subditis infidelibus, ut probant omnia quae adduximus, et quia in hac tolerantia seu permissione nulla est utilitas vel ipsorum infidelium, vel reipublicae christianae. Hoc autem intelligitur per se loquendo, nam saepe contingit non posse regem fidelem hujusmodi ritus omnino tollere sine magno dispendio, vel sui regni, vel aliorum fidelium; et tunc dissimulare potest et permittere sine peccato ; quod habet fundamertum in verbis Christi, Matth. 13, ubi servis interrogantibus a patrefamilias, an vellet ut eradicarent zizania, ille respondit : "Non, ne forte eradicantes zizania, eradicetis simul et triticum". Et hac ratione saepe in ipsis etiam fidelibus tolerat Ecclesia gravia peccata, ne majora sequantur schismata, ut docet Augustnus, lib. 3 contra Parmenian., capit. 2, et habetur in cap. Cum quisque, 23, quaest. 4. Et ratio est clara, quia et prudentia docet ut, ex multis malis, quod minus est eligatur, et ordo charitatis postulat ut sine fructu non fiat correctio ; ergo multo minus fieri debet coactio cum majori nocumento.

10. Non sunt cogendi infideles etiam subdiL, ad deserendos ritus qui fidai tantum opponuntur. — Cur Judeis permittatur suos ritus ecercere intra Ecclesian. —De abis vero ritibus infidelium, qui solum fidei et non rationi naturali repugnant, certa res est, non esse cogendos infideles, etiam subditos, ut illos relinquant , sed ab Ecclesia tolerari. Ita docet specialiter de Judaeis D. Gregorius, lib. 1, epistol. 34, ubi prohibet ne priventur Synagogis suis, et ut in illis ceremonias suas agere permittantur; et lib. 11, opistol. 15, similiter dicit permittendos esse suas solemnitates celebrare. Ratio autem est, quia hi ritus non sunt intrinsece mali ex vi legis naturalis; ergo potestas temporalis principis per se non extenditur ad prohibitionem illorum; quia nulla ratio prohibitionis dari potest, nisi conirarietas ad fidem; haec autem non sufbhcit respectu illorum qui non sunt subjecti spirituali potestati Ecclesiae. Unde confirmatur, quia illa esset quaedam coactio ad fidem suscipiendam, quae non licet, ut diximus. Atque haec ratio generaliter probat de Saracenis, et alis infidelibus unum verum Deum cognoscentibus et colentibus, quantum ad eos ritus qui non sunt contra rationem naturalem: verumtamen in Judaeis considerata est ab Ecclesia specialis utilitas in hac tolerantia, quia illorum error testimonium praebet fidei Ecclesiae quoad multa. Primo, quia ipsi fatentur Messiam fuisse promissum, et admittunt Scripturas, ex quibus nos evidenter probamus illam promissionem esse impletam. Secundo, quia videmus in illis impleta ea, quae Prophetae et Christus de illorum desertione et obduratione praedixerunt. Denique ait Augustinus, libr. 18 de Civitate, cap. 46, eos conservari, et permitti in sua secta vivere, ut conservent testimonium Scripturarum , quod etiam ab inimicis habet Ecclesia, et ad hoc inducit illud ad Roman. 11: "Illorum delictum salus est Gentium", et illud Psal. 58: "Ne occidas eos, ne forte obliviscantur populi mei, disperge illos in virtute mea", etc.; similia habet Augustinus, concion. 1 in Psal. 40, in fine.

11. Quibus limitationibus hi ritus Judaeis concedantur. — Addendum vero est Ecclesiam cum aliquibus moderationibus et limitationibus hos ritus permisisse. Prima et generalis est, ut non exerceantur cum scandalo Christianorum fidelium, ut videre licet in cap. 3, 4, l et 15, de Judeis, et in Codice, eodem titulo, per multas leges; et inter leges Hispaniae sunt plures hujusmodi, partit. 7, titulo 24, l. 1 et sequentibus, et in partit. 1, titulo 4, l. 63. Secundo, in particulari licet permittantur antiquas Synagogas habere et conservare. non tamen novas erigere, ut habetur in l. ultima, c. de Judeis, et c. 3, et cap. Consuluit, extra eodem titulo. Tertio, licet prohibitum sit ne ab eis Synagogae auferantur, si tamen semel ablatae fuerint, et in ecclesias consecratae, non sunt restituendae, sed damnum aliter est reparandum, Gregorius, l. 7, epistola 58. Quarto, non permittuntur aliquid agere, qucd in lege eorum decretum non sit, ex Gregorio, dicta epistola 58. Quinto, non permittuntur habere synagogas ecclesiis ChrisLanorum vicinas, ex eodem Gregorio, libro 12, epistcla 18. Sexto, in die Parascceves, in publicum exire vetantur, imo januas et fenestras clausas habere praecipiuntur, capit. Quia, et cap. In nonnullis, de Judais, ubi etiam praecipiuntur ferre signum quo a fidelibus exterius discernantur; et in universum gravissime puniuntur, si aliquid contra honorem religionis christianae vel faciant, vel prae se ferant, in dicto cap. In nonnullis, et 23, quaest. 8, capit. Scire vos oportet, cum sequentibus, et in legibus civilibus supra citatis. Denique ob eamdem causam permittuntur libri antiqui Rabinorum, qui sincere et sine odio chrisuanae religionis scripti fuerunt; prohibentur autem libri Hebraeorum, qui postea Scripturas corruperunt, ut notavit Cajetanus 9. 2, q. 10, art. 11.

Sectio 5

Utrum isti infideles privari possint omni superiori potestate, quam habent in christianos seu fideles

SECTIO V. Utrum isti infideles privari possint omni superiori potestate, quam habent in Christianos seu fideles.

1. Quadruplex infidelium potestas in fideles. — Multiplex esse potest haec potestas; ad quatuor vero capita potest revocari. Prima est potestas jurisdictionis, sive sit suprema, ut in regibus, sive inferior, ut in ministris eorum. Secunda est potestas proprii dominii, cui respondet rigorosa servitus. Tertia est potestas, quae dici potest aeconomica, cui respondet famulatus. Quarta est patria potestas. Et de omnibus potest tractari quaestio; principaliter vero dicemus de principibus, et inde faeile caetera expedientur. Deinde haec omnia possunt tractari de non subditis, et in utrisque potest duplex modus distingui, quo possunt privari hac potestate, scilicet directe, propter solam infidelitatem superiorum, vel propter fidem subjectorum, aut tantum indirecte propter alios fines intrinsecos.

2. Quorumdam sententia affirmans etiam de directa privatione. — Primo igitur de principibus infidehbus quorum subditi aliqui vel plures convertuntur ad fidem, fuit quorumdam sententia posse hos infideles per se et directe privari per Ecclesiam hac potestate in vasallos fideles. Citatur pro hac sententia Hostiens., in capit. Quod super his, de Voto; sed revera non habet illam, quamvis in aliis discrepet ab his quae in superioribus diximus, et non satis consequenter loquatur; magis indicat illam sententiam Alvar. Pelag., 1 de Planctu Ecclesiae, capit. 18, et sequentibus. Fundamentum est, quia non decet, imo omnino indignum videtur fideles ab infidelibus regi, ut dicitur in c. 1 de Judeis, et sumitur ex prima ad Corinth. 6. Allegantur etiam pro hac sententia alia Scripturae testimonia quae omitto, quia in alio loco statim citando declaravi illa; haec vero sententia omnino falsa est.

3. Prima assertio. principes infideles non possunt per se directe privari jurisdictione in subditos fideles. — Dicendum ergo est primo principes infideles non posse per se et directe privari per Ecclesiam, potestate et jurisdictione quam habent in vasallos fideles. Assertio est communis, et sumitur ex D. Thoma, dicta q.10, art. 10, ubi Cajetan. et omnes recentiores id docent, et alii Scholastici in 2, distinct. 44, praesertim Durand., q. 3, et Canonistae communiter in cap. Quod super his, de Voto; D. Anton., 2 part., titulo 10, c. 15, S 1, in fin.; Sylvest., verb. 7nfidelitas, quaest. 4; Waldens., in Doctrina fidei antiq., libr. 2, c. 81 et segent. ; Dried., l. 3de Libert. christiana, c. 9, in fine; Victor., in Relectione de Indis saepe citata ; et Soto, l. 4 de Just., quaest. 2, art. 2; Salmeron, Actor. 13, tractat. 37 et 38; et idem supponunt alii infra referendi.

4. Fundamentum assertionis per dilemma. — Prior pars dilemmatis. — Fundamentum hujus veritatis est, quia vel isti principes possunt privari de facto hac jurisdictione et potestate, quia ipso jure divino illam non habent, vel quia, licet illam habeant, propter infidelitatem sunt illa indigni, et ideo juste possunt ab illa dejici; neutrum autem horum dici potest ; ergo. Prior pars minoris certissima est, quam late probavi in Defensione fidei, lib. 3, cap. 4, juncto primo. Et breviter ratio est, quia Christus Dominus non privavit hos principes tali potestate, neque baptismus ipso jure seu facto eximit fidelem a potestate sui regis, etiamsi infidelis sit; quod sufficienter probatur, tum quia neque ex Scriptura, neque ex traditione talis privatio vel exemptio colligitur; tum maxime quia oppositum ex utroque principio manifeste probatur. Ex Scriptura ostenditur, quia Paulus, ad Roman. 13, ita praecipit : "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit", ubi sub omni anima fideles evidenter comprehendit, et sub potestatibus sublimioribus imperatorem et principes qui tunc erant; erant autem infideles : unde ad Titum 3 ait : "Admone illos ut principibus obediant" ; et Petrus, 1 epistola, cap. 2: "Sujecti estote", etc. Traditio autem nota est ex antiqua Ecclesiae consuetudine, quam ex multis Patribus citato loco ostendi, quibus nunc solum addo Polycarpum apud Eusebium, libro quarto Histor., cap. 14, alias 15, ubi de his infidelibus principibus loquens, ait : Magistratibus et potestatibus a Deo constitutis ewn honorem, qui nostrae saluti ac religioni nilil afferat detrimenti, pro dignitate tribuere docemur. Ratione item optime id declarat divus Thomas, dicto articulo 10, quia haec potestas politica oritur ex jure naturali et gentium, fides autem est ex jure divino supernaturali ; unum autem jus non destruit nec perturbat aliud, neque jus naturale fundatur in divino positivo, sed potius est quasi subjectum, seu quaedam praevia ratio ad illud; ergo nec potestas positiva fundatur in fide, ut propter infidelitatem aliquis illam amittat, neque e contrario subjectio positiva etiam respectu infidelis repugnat fidei, aut characteri baptismali; igitur non amittitur ipso facto.

5. Posterior pars. — Declaratur a simili. — Altera pars sequitnr manifeste ex dictis in superioribus ; nam isti principes infideles non possunt juste privari bonis suis sine aliquo justo titulo; sed inter haec bona continetur haec jurisdictio, quam habere supponuntur in subditos fidcles; ergo non possunt per se ac directe illa privari. Antecedens quoad utramque partem est per se evidens ; consequentia vero probatur, quia nullus est titulus justus, propter quem possit hoc fieri; enim maxime esset infidelitas ipsa, nam per se loquendo nullus alius subest, nec cogitari potest ; infidelitas autem revera per se non est titulus justus ; nam si praecise consideretur ut est privatio fidei, non tollit fundamentum politicae potestatis, ut dixi; si vero consideretur ut peccatum tali poena dignum, non pertinet ad Ecclesiam punire hos infideles, in quos jurisdictionem non habet, ut etiam probavi; ergo sicut isti non possunt puniri privatione aliorum bonorum temporalium, quia tale dominium non fundatur in fide, ita neque privari hac potestate. Et declaratur a simili, quia si duo essent principes supremi infideles, quorum unus coleret verum Deum lumine naturali cognitum, et alter esset idololatra, qui haberet subditos colentes verum Deum, iste non posset privari ab alio principe, potestate in tale: subditos propter suam idololatriam; quia alter princeps non habet jurisdictionem in ilum, neque ipse privatur ipso facto tali jurisdictione propter idololatriam; ergo signum est secundum jus naturale hunc ordinem esse servandum, quia ita expedit ad bonum et pacem universi, et ad justitiae eequitatem ; potestas autem data Ecclesiae non perturbat naturalia jura, data est enim in aedificationem, et eo modo, quo magis deserviat conservationi fidei; ergo non est illi data talis potestas, quae potius esset in destructionem, nam cederet in injuriam fidei, et in aliorum scandalum.

6. Secunda assertio: Ecclesia indirecte pricare potest principes infideles potestate in subditos fideles. — Nihilominus dicendum est secundo, posse Ecclesiam indirecte privare hos principes infideles sua potestate in subditos fideles, si ad bonum vel defensionem eorum necessarium fuerit. Ita docent divus Thomas . et alii supra citati, et attigi in dicto libro 3 Defensionis, cap. 23, num. 21. Et ratio est, quia fideles baptizati eo ipso sunt subjecti Ecclesiae in spiritualibus, et consequenter habet Ecclesia potestatem ad resendos illos, prout illis fuerit ad bonum animae vel necessarium , vel maxime conveniens; ergo si ad hunc finem fuerit necessarium eos a potestate dominorum infidelium liberare, est in Ecclesia potestas ad hoc facicndum, et consequenter ad privandos illos principes sua potestate in tales personas; nam qui dat formam dat consequentia a formam, et qui dat potestatem seu jurisdictionem in ordine ad aliquem finem, dat consequenter omnia media necessaria ad talem finem. Et confirmatur hoc, exemplo matrimoni inter infideles prius contracti, quorum alter postea convertitur ad fidem ; nam si alter velit permanere in conjugio sine injuria crcatoris, non potest alter separari; si vero infidelis sit occasio alteri conjugi fideli impie vivendi, potest et debet separari, teste Paulo 1 ad Corinth. 7, et tunc infidelis privatur potestate et dominio quod habet in conjugem, quasi indirecte, propter bonum fidei ; ergo multo magis in nostro casu, quia vinculum matrimonii de se magis est indissolubile, quam politicae subjectionis.

7. Primus modus liberand: fideles a potestate principum infidelium per mutationem domicilii. — Advertendum autem est duobus modis posse hujusmodi fideles liberari a potestate infidelium. Primo, inchoando ab ipsis subditis, videlicet mutando domicilium, et ad regna fidelium principum transeundo; nam inde necessario sequitur ut non subsint priori principi, et hic modus justissimus est et facilis; unde a quolibet fideli fieri potest propria auctoritate, quia non tenetur permanere semper in eodem territorio. Unde si princeps vellet impedire Sdelibus hunc transitum, posset cogi a principibus fidelibus, et juste debellari in defensionem fidelium, quia privantur jure suo, quo uti volunt.

8. Secundus modus, privando principem infidelem, vel regno, vel potestate in fideles. — Alio modo possunt hi principes infideles privari potestate in subditos fideles ex parte ipsorum principum, manentibus, scilicet, Christianis in eodern territorio, er privando principem vel regno, vel saltem potestate in hujusmodi subditos, quod vix fieri potest sine mutatione prineipis, et ideo hic modus difficilior est; et ideo, quamvis ad illum non desit potestas, nihilominus ad executionem ejus magna circumspectio necessaria est. Primo, ut multitudo fidelium magna sit, vel si sint pauci, ut non possint moraliter mutare domicilium, uhi fidem sine scandalo observare possint ; deinde, ut sit spes fructus moraliter certa, ne forte volentes eradicare zizania, potius triticum evellat; deinde putat Durandus necessarium esse ut ex parte principis infidelis praecesserint injuriee, et impedimenta fidei, qualia sunt, si tentaverit subditos inducere ad infidelitatem, vel si eos cogat ad suos ritus observandos, aut prohibeat catholicos ritus exercere, vel suis pastoribus ecclesiasticis obedire, et similla; nam tunc evidens est necessitas et justitiae titulus. At vero divus Thomas, dicto art. 10, licet ad executionem potestatis sint haec moraliter necessaria, nihilominus tamen ante experientiam hujusmodi nocumentorum, putat esse in Ecclesia potestatem ad removendos hujusmodi principes infideles solum propter periculum morale fidelium ; quae sententia mihi etiam placuit in dicto libr. 3 Defensionis, cap. 30, pumer. 6, quia in rebus moralibus vitandum est periculum, priusquam speciale nocumentum eveniat ; quod principium certe verissimum est, quando periculum est proximum et morale, et ideo in hoc etiam negotio observandum est, ut, consideratis circumstantiis in particulari, tale judicetur esse fidelium periculum.

9. Hoeec potestas indirecta in quo resideat.— Praeterea, animadverto hanc potestatem indirectam, quam dicimus esse in Ecclesia ad removendos hos principes, publicam esse et non privatam, ut per se notum est; et ideo considerari posse vel in summo Pontifice, vel in aliquo supremo rege catholtico. In Pontifice est ex vi jurisdictionis supremae spiritualis ad procuraudam et defendendam salutem animarum; in rege vero temporali, solum est per modum defensionis proximorum, praesertim fidelium, quia ille non habet spivitualem ju- risdictionem. Hinc ergo est ut rex temporalis non possit uti sua potestate propria auctoritate, donec infidelis princeps vim inferat suis subditis fidelibus, quia defensio non habet locum ante aggressionem; at vero Pontifex, et rex, ut ab eo motus, et tanquam instrumentum ejus, optime potest praevenire ratione solius periculi, quia potestas jurisdictionis extenditur ad praevenienda mala, ne eveuiant. Et haec sufficiunt de supremis principibus, quae, servata proportione, applicari facile possunt ad alios intermedios gubernatores, et ad omnes infideles non subditos Ecclesiae, jurisdictione utentes circa fideles.

10. Secunda. assertio : infideles domini non subditi Ecclesiee non possunt directe privari dominio in servos christianos. —Et hinc etiam facile expeditur secundum membrum de servis fidelibus et dominis infidelibus. Nam eodem modo dicendum est hos dominos, alias non subditos Ecclesiae, non posse directe privari suis servis christianis, indirecte autem posse. Prior pars certa est et communis, de qua, ultra citatos auctores, videri potest Sylvest.. verbo Furtum, q. 6; et ibi Rossel.,a n. 25, qui tamen aliud videtur dicere n. 24; ibi tamen loqui debet de servis christianis capus in bello injusto; alias et falsum diceret, et sibi esset contrarius; quod etiam notandum est in Angelo ibi, n. 56. Docuerunt etiam assertionem Navarrus, in Summa, c. 17, n. 103 et 104; et Covar., in reg. Peccatum, 2 part, S I1. num. 6; et Molina, tom. 1 de Justitia, disp. 39. Ratio est similis supra factae, quia ex vi juris divini, seu baptismi, Christiani non liberantur a temporali servitute intidelium, si illi subjacebant; ergo nec domini infideles, alias non subditi, possunt privari directe per Ecclesiam suo dominio. Antecedens supponit manifeste Paulus, ad Ephes. 6, dicens: "Servi, obedite dominis carnalibus sicut Christo" ; quod etiam habet ad Colos. 3, et ad Tit. 2 ; et Petrus, epistola 1, cap. 2. Unde Augustinus, in Psal. 124, recte dixit : Christus non fecit de servis liberos, sed de malis servis Lonos servos; quod late etiam docet conc. 31 in Psal. 118 et nomine ejus in q. 35 novi et veteris Testamenti. Consequentia autem nota est ex supra dictis, quia cum isti infideles non sint subditi, non possunt juste privari servis suis

11. Possunt tamen indirecte. — Idem de famuslis dicendum. — Altera vero pars de potestate indirecta locum habet, quando domini infideles infesti sunt servis fidelibus, praesertim in rebus fidei, et tunc etiam ipsi servi ha- bent potestatem vel se defendendi, vel pristinam libertatem recuperandi, si per fugam possunt ; vel certe principes Ecclesiae potestatem habent, quoal hoc, cogendi infideles propter rationes supra factas: et hinc satis etiam patet quid dicendum sit in tertio puncto de famulis, et potestate patrumfamilias in illos, nam cum eadem proportione expediendum est. Circa quartum autem punctum occurrebat quaestio gravis, quam D. Thomas hic, artic. 12, tracitat, an isti infideles non subditi possint privari per vim f£lis suis infantibus, ut baptizentur. Sed haec quaestio pertinet ad materiam de baptismo, et illam tractavi tertio tomo, disp. 25, sect. 3, et ideo haec sufficiunt de istis infidelibus non subditis.

12. Quarta assertio : judices infideles . qui sub rege christiano vivunt, ea polestate privari possunt, tam directe quam indirecte. — Protatur primo ratione. — Secundo loco dicendum est de infidelibus subditis principibus christianis, de quibus quatuor illa quae proposuimus, inquiri et tractari possunt. In primo autem puncto de jurisdictione, non habet locum hic quaestio de supremo principe, quia supponimus hos infideles alicujus supremi principis christiani esse subditos. Solum ergo inquiri potest de inferioribus judicibus, seu gubernatoribus; de quibus breviter dicendum est, tam directe, quam indirecte, posse Ecclesiam privare hos infide'es omni simii jurisdictione in Christianos, seu (quod idem est) iustituere ne in regno christiano fideles per judices vel alios ministros infideles gubernentur temporaliter. Potestas directa manifesta est, quia princeps fidelis habet jurisdictionem in hos subditos, et potest in suis judicibus et ministris illas qualitates postulare, quas vel ad honorem, vel ad justam distributionem, vel ad pacem et securitatem suae reipublicae necessarias judicaverit; ergo hoc titulo facile potest ab his muneribus excludi; potestas autem indirecta per se nota est, quia hoc maxime expedit ad bonum fidei. quae ratio non solum potestatem sed obligationem ostendit.

13. Secundo, ea Paulo.— Toertio, ee jure — Atque haec doctrina est consentanea Paulo, 1 ad Corinth. 6, dicenti : "Frater cum fratre judicio contendit , et hoc apud infideles ?" scilicet, hoc tanquam indecorum reprehendens, utique quando vitari potest. Consonat etiam illud 2 ad Corinth. 6: "Volite jugum ducere cum infidelibus" ; nam, licet habeat alias expositiones, etiam haec est probabilis, vel certe a paritate rationis potest efficaciter accommodari. Prae- terea ex usu humanarum legum manifeste convincitur haec potestas, nam in l. ultim., c. de Judeis, Justinianus prohibuit ne Judaei officia publica gererent respectu fidelium; idem Innocentius IlI, in cap. Cum sit nimis, de Judaeis, ubi etiam poenam imponit Judaeis acceptantibus vel gerentibus talia munera, et fit extensio ad paganos, id est, Sarracenos, ut in:elligitvur ex capite penultimo ejusdem tituli, in quo hujus legis observantia nominatim Lusitaniae commendatur; et additur, ut tributa sua vel regalia non vendat Judaeis, nisi adjuncto aliquo fideli, qui curam habeat, ne fidelibus injuria fiat. Habetur etiam simile jus in Concilio Toletano IlI, cap 14, cap. Nwla, distinct. 24; et in Concilio Toletano IV, cap. 64, cap. Constituit, 11, quaest. 4, ubi excommunicantur q:u haec munera Judaeis committunt ; et ratio redditur, quia sub hac occasione fidelibus injurias faciunt. Denique idem habetur in Concilio Matiscon. I, c, 13.

14. Quinta assertio : fideles non possunt esse serci infidelium qui subditi sunt Ecclesie, vel principi fideli. — Secundo, de servitute dicendum est, fideles non posse esse servos horum infidelium, ac proinde potuisse Ecclesiam privare infideles sibi subditos potestate hoc modo super fideles. Ita etiam statuit Justinianus imperator in lege unica, codice Ne Christianum mancipium, ctc. Et idem statuitur in cap. Jude, de Judaeis. Idem statuit Gregorius, lib. secundo, epist. 37, alias cap. 16, et cap. Mancipia, et cap. Nulla, cum aliis, dist. 34. Ratio specialis sumi potest ex periculo ipsorum fidelium, si sub dominio infidelium esse permittantvr. ltem quia inde possunt oriri occasiones blasphemandi , et contemnendi fidem, et faciendi injuriasfidelibus. Quae rationes ad indirectam potestatem magis pertinent ; addo vero etiam hoc pertinere ad potestatem directam principum christianorum. Primo, quia potest rex christianus generaliter statuere in suo regno, ut christiani non sint servi etiam aliorum christianorum, ut multa regna nunc etiam observant, quia licet potestas civilis non sit ex fide, tamen quando illi est conjuncta, ab illa dirigitur, et quasi elevatur, ut in ordine ad bonum fidei multa possit statuere; ergo multo magis potest illam legem ferre respectu infidelium. Secundo, quia potest rex imponere tributa et onera suis subditis, quae ad bonam gubernationem judicet esse necessaria ; ergo ctiam potest imponere hoc onus infidelibus subditis, ut non sint capaces dominii in Christianos. Atque ita statu- tum est, ut si infidelis, servus alterius infidelis, convertatur ad fidem, eo ipso liber fiat, et similiter si fidelis ab infideli ematur in servum ad servitutem, eo ipso liber fiat, et emptor pretium amittat ; si vero ematur ad mercaturam, intra tres menses vendatur fideli, alioquin libertatem consequatur. Ita habetur in lege ultima, codice de ludaeis, et in lege ultima, S ultimo, codice de Episcopis et clericis. Advertunt autem circa hoc Canonistae, cap. Multorum , de Judaeis , per hac non prohiberi quin fidelis possit esse colonus, sive adventitius, sive originarius, in terris vel praediis hominis infidelis ; tum qnia hoc colligitur ex dicto capite; tum etiam quia non est servitus, et ita non comprehenditur sub praedicta prohibitione ; tum denique quia in colonis non est eadem ratio periculi vel scandali, cum non sit cohabitatio, neque frequens familiaritas inter fidelem et infidelem ratione ilus muneris.

15. — Sexta assertio : Ecclesia jubere potest ne fidetes infidelibus sibi subditis famulen - tur ,et de facto jubet.—Tertio, de famulatu dicendum est eamdem esse potestatem in Ecclesia prohibendi ne fideles inserviant infidelibus, etiamsi liberi sint. Hoc facile probari potest applicando rationes factas, quod est facile, et ideo illas omitto. Idem etiam confirmat usus; nam in dicto S ultimo, codice de Episcopis et clericis, ita statuitur et ad paganos extenditur, in capit. Ad hec, de Judaeis, ubi exprimuntur Sarraceni. Denique quod attinet ad patriam potestatem, certum est filium infidelis, si semel baptizetur, eo ipso liberandum esse a potestate patris infidelis , propter securitatem fidei, et quia ratione baptismi jam pertinet ad jus Ecclesiae, et ita declaratum est in Conciliis Toletanis supra citatis, et probatur in capit. Majores, de Baptismo. An vero filii infantes horum infidelium subditorum baptizari possint ipsis invitis, et ad hune finem ab illis abstrahi, quaestio est controversa, quam in tomo tertio tertia: partis, disp. 25, sect. 4, 5 et 6 tractavi, ubi videri potest.

Sectio 6

Utrum omnis alia communicatio infidelium cum fidelibus prohibita sit, vel prohiberi possit

SECTIO VI. Utrum omnis alia communicatio infidelium cum fidelibus prohibita sit, vel prohiberi possit.

1. Triplex communicatio fidelis cum infideli. — Triplex communicatio distinguenda est: una dici potest formalis, id est, in operibus infidelitatis ; altera est in operibus nostrae religionis, quae quodammodo accedit ad formalem ; tertia est mere civilis et humana, quae respectu fidei et infidelitatis omnino materialiter se habet.

2. Prima in crimine infidelitatis jure naturali prohibita. — Probatur ratione. — De prima certum est esse prohibitam jure divino et naturali, quae prohibitio per se primo cadit in hominem fidelem ; tamen etiam potest pertinere ad ipsum infidelem, vel quia ipsa infidelitas prohibita est, vel etiam quia per se malum est inducere hominem fidclem ad talem communicationem, seu cooperationem; praecipue vero ad nos pertinet prohibitio fidelium, quibus dicitur 1 ad Corint. 6: "Quae est commnunicatio lucis ad tenebras", aut "templi Dei cum idolis", "seu que pars fidelis cum infideli?" Idem docuit Paulus in c. 10 ejusdem epist.: "Volo vos fieri socios demoniorum" ; et applicari potest illud 2 ad Corinth. 6: "Nolite jugum ducere cum infidelibus" ; eadem prohibitio est generalis, et, quoad specialia multa, habetur in sacris canonibus 69 et 10 Apostolorun ; 61, 62, Trulano, post sextam Synodum ; in 71 usque ad 75, ex collectione Martini, Bracharensis episcopi, quae habetur post Concilium II Bracharense, et in Concilio Laodicaeno, canone 37 et seqq., cap. Non liceat, 96, quaest. 5. Ratio vero est, quia talis communicatio et est superstitiosa contra religionem, et est contra confessionem fidei. Unde hic accommodari possunt omnia supra dicta de confessionis fidei necessitate, et dicta contra peccatum superstitionis, in tomo 1 de Religione, tractatu 3, lib. 2. Solum annotare oportet non solum veram communicationem, sed etiam speciem et moralem suspicionem illius esse vitandam, qualis esset frequentare synagogas, aut templa infidelium, praesertim eo tempore quo suos ritus celebrant, quia potest generare scandalum et dare occasionem suspicionis quod illa placeant vel approbentur. De quo videri potest Azor, tomo primo, lib. S8 Institutionum, cap. 22, quaest. 3, et libro 9, capit. 11, queest. 3, et quae dixi in Defensione fidei, libro 6, capite 9, ubi etiam annotavi multo magis esse vitandam omnem cooperationem. Est autem in particulari difficile discernere an sit cooperatio necne, ut si vendantur Judaeo aut gentili animalia, vel alixe res necessarie ad sua sacrificia ; sed in hoc servanda est regula, quod si res non possit habere bonum usum, tra- ditio illius sit cooperatio; si tamen habere possit licitum usum, et de se sit indifferens, per se loquendo non sit cooperatio, ut in secunda secundae, quaestione decima, articulo quarto, tradidit Cajetanus; et est conformis D. Thomae eadem secunda secundae, quaestione 169, articulo secundo, ad quartum ; consentiunt Sylvest., Angelus, et alii, verbo 7nfdelitas, et in dicto capite nono aliqua de hac re dixi, et plura in materia de Sacramentis in genere, et de Juramento, et aliis locis; nam haec quaestio valde generalis est.

3. Secunda communicatio in divinis aliquando est jure naturali prohibita.— Aliquando non ita.— Secunda communicatio infidelium cum fidelibus in rebus divinis et operibus nostrae religionis, aliquando est jure divino et naturali prohibita, tanquam 1ntrinsece mala. Hujusmodi est admittere infidelem ad participationem Sacramentorum, quod quideng per se et directe prohibetur fidelibus, tamen etiam ipsis infidelibus prohibitum est sese ingerere. Unde si per vim id faciant, possunt tanquam injuriosi religioni christianae puniri. Et ad hanc partem revocari potest prohibitio contrahendi matrimonium cum infideli ; nam, licet infidelis conversus ad fidem possit in priori matrimonio permanere cum infideli sine contumelia creatoris ccnversante, nihilominus homini fideli et baptizato prohibitum est matrimonium cum infideli contrahere, ut ex materia de matrimonio suppono. Verum est quidem hanc prohibitionem ecclesiasticam esse potius quam divinam; facta autem videtur non solum propter periculum, sed etiam propter reverentiam matrimonii, quod inter fideles ad rationem sacramenti elevatum .est. Unde aliae etiam communicationes hujusmodi jure humano prohibitae sunt, ut est prohibitio ne infideles permittantur adesse sacrificio missae, nec sacramentum Eucharistiae videre, ut ex Dionysio, cap. 7 de Ecclesiast. hierarch., tradit D. Thomas, 3 part., quaest. 80, art. 4, ad 4, et habetur etiam apud Clementem, lib. 8 Constit., cap. 8 et 12, ubi late Turrian., et in Concilio Carthaginens. IV, c. 84; et habetur in cap. Episcopus, de Consecrat., dist. 4, ubi permittuntur infideles adesse in ea parte missae quam vocant catechumenorum ; et multo magis permittuntur concioni sacrae ad ipsorum utilitatem, sicut etiam licet pro eis privatim orare, vel etiam docere eos mysteria religionis. Hic autem occurebat quaestio, quam D. Thomas tractat, dicta quaest. 10, art. 7, an disputatio de rebus divinis cum his infidelibus licita sit, quam reservo in disputationem 20, sect. 1, ubi idem de haereticis inquiremus, quia eamdem habet rationem. Nunc breviter dico per se non esse malam, cum ad conversionem illorum sape sit necessaria; oportet autem cum debits circumstantis fieri, de quibus in praedicto loco.

4. Tertia communicatio in civilibus per se non est mala, nec jure divinos prohibita, per accidens vero esse potest. — Tertia communicatio est civilis, seu humana, de qua praecipue hic agimus; et tria de illa breviter dicenda sunt. Primum est hujusmodi communicationein per se malam non esse, nec jure diviuo prohibitam ; hoc certum est, nam Paulus, 1 ad Corint. 7, permittit omnem domesticam et humanam communicationem fideli conjugi cum infideli: et in eadem epistola, cap. 10, permittit fidelem manducare cum infideli ipsum invitante; quod notat Chrysostomus ibi, homilia 25, et in homilia etiam 25, super ad Hebraeos; et D. Thomas, art. 9; praeterea non expediebat talis prohibitio generaliter facta, quia fere impossibilis redderetur conversio infidelium, vel ex parte praedicantium; quomodo enim possent ad illos docendos accedere, nisi prius humano modo illos tractarent? et ideo illis non tantum non prohibetur haec communicatio, sed etiam consulitur, cap. Quam sit laudabile, de Judaeis, et cap. Fratris, 11. q. 1, ex Gregorio, libro 3, epistol. 26; vel etiam ex parte ipsorum infidelium ; quomodo enim posset pater converti ad fidem, et statim separari omnino a conversatione filiorum, vel totius familiae, vel etiam amicorum? Haec ergo communicatio per se mala non est, nec prohibita invenitur jure divino; solum ex vi naturalis et divini juris, tenetur unusquisque fidclis eam communicationem vel familiaritatem humanam cum infidelibus vitare, quae vel periculum ipsi atferat, vel aliis sit in scandalum ; quod constat ex generalibus principiis; in particulari vero ex circums:antiis et prudentia pendet.

5. Prohiberi tamen potest jure ecclesiastico. — Unle secundo dicendum est posse Eeclesiam hanc communicationem prohibere fidelibus cum infidelibus. Hoc manifestum est, quia ad hanc legem ferendam non deest jurisdictio ; materia etiam est capax talis prohibitionis, quia potest esse conveniens ad pacem vel securitatem fidelium. Unde considerandum est hanc prohibitionem regulariter cadere per se ac directe in solos fideles, ut notavit D. Tho- mas 2. 2, quaest. 10, art. 9; quia illi sunt proprii subditi Ecciesiae. Addendum vero est ctiam posse hanc legem imponi directe infidelibus subditis, vel in poenam alicujus delicti, ut fit in multis juribus statim citandis, vel quia ita expedit ad bonum regimen externum talis reipublicas, vel etiam propter securitatem fidelium; et hinc aliquando potest princeps christianus, etiam externis, et non subdiis infidelibus, prohibere commercium in regno suo propter bonum religionis.

6. Imo prohilita de facto fumiliaritas cum Judmis.—Vkertio, dicendum est de facto multa esse prohibita in hoc genere communicationis ab Ecclesia. Et primo quidem in genere prohibita est familiaritas cum Judaeis, cap. Ad heec, de Judaeis ; imo in Concilio Toletano IV, cap. 61, videtur prohibita in universum omnis conversatio et communicatio cum illis. Sed ibi non est sermo universaliter de omnibus fidelibus, sed de noviter conversis ad fidem ex ipsismet Judaeis, quibus propter periculum prohibetur conversatio cum suis in judaismo perseverantibus. Unde illud intelligendum est de conversatione frequenti aut diuturna, quae periculum creare possit. Atque ita ex D. Thoma. Sylvestro, et aliis, hanc generalem prohibitionem limitat Sancius, lib. 2 in Decalogum, cap. 31, ut locum non habeat in his fidelibus, qui sunt firmi in fide, in quibus morale periculum timert non potest. Verumtamen si prohibitio legis generalis est, non cessat in particulari, etiamsi finis legis negative tantum in tali persona cesset, ut ex materia de legibus suppono; et ideo existimo habere limitationem locum in his personis, quibus imminet cura conversionis talium infidelium; nam tunc cessat finis legis, non tantum negative, scd etiam contrarie.

7. Deinde speciatim cohabitatio.—Item cum iisdem convivari. — Secundo, in particulari prohibetur cohabitatio in eadem domo cum Judaeis, cap. JVullus, 18, quaest. 1, capit. Judi, 2, de Judaeis. Ratio autem est propter vitandum periculum. Objici vero potest, quia Christianus potest habere servum infidelem; ergo, potest cohabitare cum illo. Antecedens habetur in cap. Ztsi Judaeis, de Judaeis. Respondetur vel hanc esse limitationem prioris prohibitionis, vel certe dominum proprie non dici cohabitare cum servo, sed e converso, unde illum talis prohibitio non comprehendit, vel saltem ad propriam cohabitationem requiri quamdam aequalitatem societatis et familiaritatis. Unde hanc etiam vitare debet dominus fidelis cum servo infideli, juxta alia supra citata jura. Tertio, prohibetur fidelibus vel invitare infidelem, vel ad ejus convivium accedere, quia haec etiam est periculosa familiaritas, et specialiter fit haec prohibitio de Judaeis in Coneilio Aureliano III, c. 23, et in Concilio Agathensi, cap. 40, cap. Omnis, 28, q. 1, et redditur specialis ratio, quia Judaei discernunt cibos, quod non licet Christianis; haec autem convivia spccialiter permittuntur praedicatoribus missis ad infidelium conversionem, cap. Quam sit, de Judaeis. Quarto, specialiter prohibetur Christianis in iisdem jurihus, et in canonibus Apostolorum supra citatis, azyma Judaeorum manducare, quod per se malum est, si intelligatur de manducatione ritu Judaico; tamen propter suspicionem et periculum, etiam intelligitur haec prohibitio de quacumque manducatione azymorum cum ipsis Judaeis, vel accipiendo illud ab ipsis: secluso autem scandalo, et praesertim interveniente necessitate, non est prohibitum hunc tanquam communem panem manducare, sicut de idolotitis dicitur, in cap. Sicut satius, 32, q. 4.

8. Item illos in infirmitate advocare.— tem ex condicto ad Lalneum convenire.—ltemn infantes Judeorum nutrire. — Quinto, prohibetur Christianis ne in infirmitate Judaeos advocent, utique curationis causa, in sexta Synodo, cap. 11, cap. IVullus, 98, q. 1, quod potuit prohiberi non solum ratione specialis animae periculi, sed etiam ob corporale vitandum, et ideo etiam additur ut ab eis medicinam non recipiant, quod praecipue intelligitur ut non recipiant per manus et ministerium eorum, propter vitandam familitaritatem et periculum; haec autem et similia extra necessitatem intelligenda sunt, quia necessitas caret lege. Additur sexto ut Christiani cum Judaeis simul in eodem balneo non laventur, ut dicitur in dicto cap. Nullus, quod intelligendum est per se, id est, una cum illis incedendo, seu ex intentione conjunctim id faciendo, quia tunc intervenit propria societas et familiaritas quae in his omnibus maxime prohibetur, propter periculum ; et ideo si per accidens contingat ad hujusmodi locum eccedere, quando alius ibi lavatur, non procedit prohibitio, neque tunc Christianus commoditatem suam omittere aut differre cogitur. Septimo, notari potest specialiter prohiberi feminis christianis ne sint nutrices infantium Judaeorum, cap. Ad haec, de Judaeis. Adduntur autem haec verba: 7n domibus eorum, scilicet Judaeorum, atque ita solum videtur haec prohibit:o fieri propter coha- bitationem. Unde colligi potest non esse prohibitum christianae feminae nutrire in domo sua propria infantem Judaeum, quia verba legis hoc non comprehendunt, et non videntur extendenda. Sed, licet hoc ex verborum rigore ita sit, nihlominus propter familiaritatem, et specialem affectionem quae, moraliter loquendo, inde contrahi solet, hoc etiam vitandum est.

9. Item Judeeos haeredes vel legatarios instituere.—Octavo, prohibentur fideles ne in testamentis suis Judaeos haeredes vel legatarios suos instituant. Ita docent Canonistae, in cap. Judcei, 2, de Judaeis, specialiter Felin., n. 3, Glossa ibi, et Sylvest., verbo Judaeus, q. 1; citatur l. 1 Cod. de Judaeis ; ibi tamen solum fit prohibitio respectu universitatis Judaeorum, id est. communitatis; quae autem sie prohibentur non solent extendi ad singulos, ut ibi Glossa notat. Tamen in hac materia extensio admittitur in favorem fidei et religionis. Citatur etiam caput Si quis Episcopus, de Haereticis, et cap. ult., 24. q. 2, in quibus specialiter hoc praeceptum imponitur Episcopis, et in cap. 7nzter eos, de Haereticis, extenditur ad clericos; Doctores autem extensionem faciunt ad omnes Catholicos, vel a paritate rationis, vel certe a fortiori ; et ita observandum est, praesertim quia generaliter cautum est ne Christiani suffragium vel favorem hujusmodi Judaeis faciant. Ita Concilium Toletanum IV, cap. 57. De quibus et aliis similibus observare oportet tam ex matcria, quam ex fine, has prohibitiones esse graves, et obligare sub mortali ex genere suo, quamvis ex levitate materiae possit interdum trangressio esse venialis. Cumque hujusmodi prohibitio sit de jure communi, regulariter non possunt in ea dispensare Episcopi. In aliquo autem particulari casu, ubi necessitas instaret, essetque periculum in mora, posset id facere Episcopus, juxta generalem doctrinam de legibus.

10. An he prohibitiones ad omnes infideles extendantur. — Uitimo circa has leges interrogari potest an sint universaliter intelligendae de omnibus infidelibus, vel tantum de Judaeis. Et ratio dubitandi est, quia jura citata loquuntur nominatim de Judaeis. Propter quod aliqui sentiunt non esse extensionem faciendam, cum leges sint poenales, et ratio specialis reddi solet, quia Judaei non solum sunt subditi, sed etiam servi, juxta cap. Et si Judei, de Judaeis, quod Hostiensis ibi de propriis mancipiis intelligit, quem aliqui Summistae sequuntur. Sed certe in illo textu hog non dicitur, sed asseritur Judaeos quidem ex se meruisse hanc servitutem, tamen de facto esse tributarios, et subditos civiliter subjectos, ut ibi notat Panorm., et exposuit D. Thomas 9. 9. q.10, a. 19, ad 3, et 3 p., q. 68, a. 10, ad 2; Soto, in 4, dist. 5, art. 10, ad 2. Propria ergo ratio esse censetur, quia in communicatione cum Judaeis majus periculum datur propter majorem eorum pertinaciam, et christianae religionis odium. Nihilominus tamen existimo dictas prohibitiones extendi etiam ad Sarracenos, seu Mahometanos, quia talis extensio saepe exprimitur in jure, l. ultima, Sult., C. de Episcopis et clericis, c. Ad haec, c. Cum sit nimis, c. In nonnullis, et c. ult., et c. Judeis, 2, de Judaeis: tum etiam quia in ratione est aequiparatio, quia ctiam isti infideles sunt hostes Christianorum, et eorum perversionem totis viribus procurant. Quoad alios vero infideles gentiles non videtur facta comprehensio in his juribus, ut notavit Sancius, in dict. c. 31, n.25,cujussententiam in hac parte probo. Et plura de his prohibitionibus vider possunt in jurisperitis super dicta jura, et in Summistis, verbo Judeus, et D. Antonin., 2 p., tit. 12, cap. 3, necnon in Azor. et Sancio, in locis citatis, qui plures alios referunt; et hactenus de infidelitate.

PrevBack to TopNext