Text List

Disputatio 19

Disputatio 19

De infidelibus apostatis, seu haereticis, et imprimis de culpa eorum, quae est haeresis

DISPUTATIO XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU HAERETICIS, ET IMPRIMIS DE CULPA EORUM, QUAE EST HAERESIS.

Quis dicatur apostata proprie et specialiter. — Reduxi in superioribus infideles omnes ad duo capita : unum est eorum qui fidem catholicam nunquam professi sunt, et ideo non apostatae vocantur, de quibus in praecedentibus ultimis disputationibus late disserui; aliud est eorum infidelium, qui post fidem aliquando receptam illam deseruerunt, seu sectando errores illi contrarios corruperunt, qui propterea infideles apostatae, et generali nomine haeretici vocantur, de quibus modo nobis disputandum est. Notavi autem in superioribus, proprio et speciali modo apostasiam a fice committere illum, qui post baptismum receptum, quae est peculiaris fidei professio, et janua Eveclesiae, fidem relinquit, et ab Ecclesia per infidelitatem separatur. Nam licet contingere possit catechumenum jam credentem retrocederc a fide, prinsquam baptizetur, et ideo generali quadam ratione apostata dici possit, tamen illa apostasia, licet aggravet infidelitatem, non tamen novam maditiae speciem inducit, ut in fine disputat. 16 notavi: et praeterea in ordine ad poenas et jurisdictionem Ecclesiae ille non tractatur ut apostata, ut in sequentibus dicam. Et ideo in praesenti solum de infidelibus apostatis primo modo tractamus, quia de illis infidelibus agimus, qui Ecclesiae jurisdictioni subditi sunt.

Denique advertere oportet ex dictis etiam in superioribus, post baptismum posse aliquem a fide recedere per omnes infidelitatis species, scilicet per paganismum, si ex Christiano Sarracenus, aut idololatra fiat ; et per Judaismum, si abnegato Christo Judaeus fiat ; et per haeresim, si sub nomine christiano fidem Christi, et Catholicam, quam Eeclesia Romana profitetur , ex parte neget. Nihilominus tamen, quia ultimus hic modus apostatandi a fide frequentior est, et specialem rationem culpae habet, ideo in praesenti tractatu principaliter de haereticis dicendum est, maxime quoad eorum peccatum ; nam poena omninibus istis infidelibus apostatis communes sunt. Dicemus ergo primo de culpa haresis; deinde de remediis contra haereticos, quae coactionem non includunt ; ac tandem de poenis, seu coactione haereticorum, sub illis omnes infideles apostatas includendo.

Sectio 1

Quid sit haeresis, praesertim quoad nominis etymologiam et significationem

SECTIO I. Quid sit haeresis, praesertim quoad nominis etymologiam et significationem.

1. Quaenam sit heresis etymologia. — Haeresis tam pro electione vere quam false doctrine accipi potest. — Defimire quid heresis sit, ait Augustinus in praefatione ad lib. de Haeresibus, omnino difficile est; et ideo paulatim in hac re procedemus, prius nomen, deinde rem ipsam explicando. Igitur de etymologia nominis haeresis multa et varia tradiderunt, tam jurisperiti quam Theologi, ut videri potest in Castro, lib. 1 de Harresib., c. 1, et lib. 1 de Justa haeretic. punit., c. 1; et Cano, l. 12 de Locis, c. 9; et in Simanc., de Catholicis instit., titulo 30 ; et in Directorio Inquisit., 2 part., quaest. 1; et ibi Penna, commentar. 296. Et novissime in Farinac., l. 5 Variarum, tract. de Haeresi, q. 178, 81,a num. 29, usque ad 44, qui multa erudite congerit de hac etymologia. Omissis tamen multis quae nullo modo ad vocem pertinent, sed ad rem per vocem significatam , vera etymologia est , vocem haeresim derivatam esse a verbo graeco aqospo quod eligere significat, quia infidelis, proprio arbitrio doctrinam eligendo doctrina Exncclesiae contrariam, in haeresim labitur. Ita tradit Tertullianus, lib. de Praescrip. haeret. , c. 6et 37; et Hierony mus ad Titum 3, et ad Galat. 5, et habetur in cap. Haresis, 24, quaest. 3 ; idem secutus est Isidor., lib. 8 Etymologiarum, cap. 3; et Rabanus, in lib. de Institut. clericorum, lib. 2, c. 58; et D. Thomas 2. 2, q. 11, art. 1. Et tantorum virorum auctoritas sufficit ad hoc confirmandum, quia est disputatio tantum de voce; praeterquam quod etymologia haec maximam habet proportionem tam cum voce ipsa, quam cum re significata. Unde colligitur ex mente eorumdem Patrum vocem haresis communem esse, tam philosophiae, quam sacrae doctrinae, et posse tam in bonam quam in malam partem accipi, id est tam pro electione verae quam falsae doctrinae. Unde inter Philosophos, secta Platonis vel Aristotelis haeresis vocari potuit, et Actor. 5 vocatam legimus haeresim doctrinam Pharisaeorum, cum tamen in fide non errarent ante Christi adventum, ut sumitur ex eod. lib. Actor., cap. 25 et 206, ubi etiam Paulus profitetur se fuisse Pharisaeum , tanquam sequens veram de resurrectione doctrinam, in qua Pharisai a Saducaeis discrepabant.

2. Ha usu Ecclesive pro electione doctrinee male in materia sacra accipitur. — Nihilominus tamen usus Ecclesiae jam obtinuit ut haec vox sic explicata ad electionem doctrinae in materia sacra et fidei, et ut in malam partem accipiatur pro electione privatae doctrinae, contra catholicam et ab Ecclesia receptam. Cujus ceusuetudinis optimam rationem reddit Isidor., ex aliis antiquioribus Patribus , quia in doctrina sacra nihil nobis ex nostro arbitrio inducere licet, sed neque eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit : Apostolos enim Christi, inquit, habemus auclores, qui neque ipsi quicquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo doctrinam fideliter nolis tradiderunt. Sicut ergo propria voluntas in malam partem accipi solet, pro ea quae culpam involvit, quia haec sola voluntate fit, ct propriis ejus viribus , ita haeresis in malam partem accipitur pro electione illius doctrinae, quae ab inventione humana contra doctrinam traditam inducta est, habetque usus hic funda- mentum in Scriptura ; nam ad Galat. 5, inter vitia damnabilia ponitur secta, et graece habetur haeresis ; et ad Titum 3, dicit Paulus haereticum esse a se ipso damnatum ; denotatur autem haereticus ab haeresi, ut infra dicam , et dicitur esse damnatus a se ipso, quia electione proprii judicii condemnatur, ut 1 ad Corint. 11: "Necesse est, inquit Paulus, haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant" ; est ergo haeresis roprobationis signum ; ergo in malam partem accipitur, quod ex aliis etiam locis Actorum, quae statim notabimus, accipi potest.

3. Fides catholica nomine heresis signiftcari neguit. — Atque hinc certissimum est (ut a Doctoribus allegatis notatur) catholicam fidem non posse nomine haeresis significari, etiamsi in principio praedicationis evangelicae a perversis homiuibus, ut inquit Hieronymus ad Galat. 5, id est, a Judais ita fuerit appellata. Unde Paulus, Actorum 24, sic inquit: "Secundum sectam quam dicunt heresim, sic deservio Patrio et Deo meo" ; ubi non sine causa interposuit illam particulam, quam dicunt, sed ut denotaret non esse ita appellandam, quamvis a Judaeis ita nuncuparetur ; et c. 28, ubi in Vulgata legimus de secta hac, graece habetur de hueresi hac ; sunt autem illa verba Judaeorum, qui nihil divinum in fide Christi credebant, sed humanum inventum esse cogitabant, et ideo haeresim illam appellabant; nullo tamen modo ita vocari potest; et ratio est, quia licet Christiana fides quantum ad assensum a voluntate libera pendeat, ac proinde sine electione credentis non fiat, nihilominus ipsa doctrina fidei non est ex adinventione vel electione humana, sed ex divina revelatione, et voluntas ipsa, qua talis fides eligitur, non est principaliter ex arbitrio humano, sed ex gratia divina, et ideo haeresis vocari non potest ; nam haec vox electionem humanam mere, et doctrinae ab hominibus inventae significat. Unde Theophylactus, in id Coloss. 2: "Secundum traditionem hominum" Haereses, inquit, propterea dicuntur, quia humanc sunt opiniones ; Christianorum auwutem dogma non est huumanum, et propterea neque tale nomen consequitur ; et Origenes, apud Pamphylum, in Apolog. pro Origene, ex locis ad Galat., scilicet, et ad Tit. 3, citatis, colligit oportere nos, sicut caetera mala, ita etiam nomen haeresis omnino devitare.

4. Fides christiana nec secta appellari potest. — Sed quaeret aliquis obiter quid dicendum sit de nominc sectae; aliqui enim putant posse christianam fidem sine inconvenient sectam appellari; nam Paulus, citato loco Actorum 24, quasi ex propria sententia suam filem sectam vocat, postea aliis attribuit quod illam vocent haeresim, et ita nominata est a Philone, in lib. de Vita contemplativa, quem refert et non improbat Eusehius, 1. 2 Historiae, cap. 16, alias 17; imo etiam Cyprianus ita loquitur in ep. 23, ubi Pamelius idem notat, et alia loca ejusdem Cypriani et Tertulliani refert. Et ratio reddi potest, quia secta dicitur a sectando vel sequendo, ut ait Isidorus, lib. 8 Etymolog., c. 3; Christiani autem sequuntur doctrinam fidei; cur ergo non poterit secta vocari? Nihilominus dico idem esse nunc de secta ac de haeresi sentiendum ; nam, considerata illa voce, secunlum genveralem impositionem et etymologiam, indifferens est, ut probat ratio facta; et ita potuit olim in bono sensu christianae fidei atiribui; jam vero usu receptum est ut illa vox, attributa docirinae vel opinioni in materia fidei, in malam partem accipiatur, et idem quod haeresis sienificet, quod notavit Beda, Actor. 24; et ideo ubi vulgatus interpres habet secundum sectam, ipse vertit secundum viam ; nam graeca vox id revera significat ; est autem illa vox multo magis ad significandam fidem catholicam accommodata, quia via necessaria est ad salutem ; unde idem interpres, ad Galat. 5, et Actor. 28, ubi habetur graece nomen haeresis, latine ponit secta, ct ita etiam nunc communi usu haereticos sectarios vocamus, ut eos a fidclibus distinguamus. Et ratio optima est, quia secta significat particularem doctrinam, quae in materia revelata haeretica est, nam vera fides universalis est et catholica; et ideo secta dici non potest.

5. Definitio haeresis inquiritur, ac tandem traditur. — Atque ex his, quae de nomine haeresis diximus, facile est descriptionem haeresis colligere. Nam primo describi potest quod sit electio alicujus doctrinae, quam aliquis putat meliorem in materia fidcei, quam sit doctrina ab Ecclesia tradita, quae descriptio colligitur ex Hieronymo ad Gal. 5, et ex c. Haeresis, 294, q. 3. Alii describunt esse errorem pertinacem contra doctrinam et veritatem christianae fidei, ut videre est in Cano, l1. 12 de Locis, c. 8, qui aliquid addendum putat, ut haeresis ab aliis infidelitatibus distinguatur, nimirum , quod talis error sit in homine christiano; quol videwur consentaneum his quae supra de speciebus infidelitatis diximus, sed indiget explicatione, quam infra, expli- cando conditiones haeresis et haeretici, trademus. Circa illas ergo descriptiones advertendum est, quod sicut fides partim est in intellectu, partim in voluntate, ita etiam haeresis; nam sunt contraria, et oppositorum eadem est ratio, servata proportione. Et hinc fit ut haercsis describi possit, et per voluntatem in ordine ad intellectum , et per intellectum, ut subditur voluntati. Nam si hae,esis consideretur ut est culpa gravissima in materia fidei, sic principaliter est in voluntate, et in clectione pravae doctrina, nam omnis culpa principaliter ad voluntatem pertinet, et hoc modo data est prior descriptio; si autem consideretur haeresis ut opponitur intellectuali fidei, sic in intellectu existit, ut est error contrarius fidei; oportet autem ut sit voluntarius, imo et cum aliqua pertinacia, ut infra dicemus, et ita est eligenda secunda descriptio.

6. Tria necessaria ad lueresim referuntur. — Ex quibus omnibus colligere licet tria ad haeresim concurrere, ac necessaria esse, scilicet, materiam seu doctrinam circa quam haresis versetur, judicium erroneum intellectus, et voluntatem qua talis doctrina taleque judicium ejus cligitur. Quae tria, si ordine executionis seu generationis, ut sic dicam, comparentur, ita se habent, ut haeresis a voluntate incipiat, et ex illa sequatur judicium, et inde ad falsam doctrinam tradendam procedatur; at vero secundum ordinem intentionis, necesse est ut praecedat propositio falsae doctrinae cum aliquo judicio de credibilitate ejus, nam illa doctrina comparatur ad voluntatem tanquam objectum ejus, et ideo necesse est ut in illo ordine praecedat ; deinde vero sequitur voluntas amplectendi talem doctrinam per judicium aliquod per talem voluntatem imperatum. Haec igitur tria ordine posito sunt a nobis declaranda, ut rem ipsam, id est, culpam haeresis, distinctius exponamus.

Sectio 2

Quot sint gradus damnabilium propositionum in doctrina sacra, et quis illorum sit propria materia, circa quam heresis versatur

SECTIO II. Quot sint gradus damnabilium propositionum in doctrina sacra, et quis illorum sit propria materia, circa quam heresis versatur.

1. Definitur propositio damnabilis. Propositionis damnabilis varie species.—Damnabilis propositio in Theologia dicitur, quae non solum falsa est in latitudine humanae opinionis, sed etiam aliqua peculiari censura seu igno- minosa qualificatione , ut sic diceam, digna est. Nam propositio vera, ut per se notum est, non potest esse damnabilis ; omnis ergo propositio damnabilis falsa esse supponitur, et aliquid additur ultra communem gracum falsitatis; nam idcirco specialiter damnabilis esse dicitur; sub hoc ergo genere particulares gradus, seu quasi species numerantur a Theologis, nam quaedam propositio dicitur haeretica, alia erronea, alia sapiens haeresim, alia male sonans, alia temeraria, alia scandalosa, alia piarum aurium offensiva, item injuriosa, blasphema, et si quae aliae sunt similes; quae enumeratio praecipue sumpta videtur ex Concilio Constantiensi, sessione S, in sententia damnationis articulerum Wicleph., et sessione decima quinta, in sententia damnationis Joan. Huss. Et confirmari potest ex Bulla Pu V et Greg. XIII contra Michaelem Baium, nam iisdem fere verbis quasdam illius auctoris sententias dicti Pontifices damnarunt !. Atque ita hujusmodi propositiones distinxerunt, et ex professo explicarunt, varii Doctores, Theologi, et Canonistae. Attigit D. Anton., 2 p. Theologali, tit. 12, c. 5; latius Turrecr., in Summa de Eccles., lib. 4, p. 2, c. 8, et sequentib.; Albertin., tract. de Dignoscendis assertionibus fidei, q. 6 et seqq.; Simanc., in Instit., tit. 54; Castro, lib. 1 de Justa haereticorum punitione, cap. 3, et sequentib.; Cano, l. 12 de Locis, a c. 8; Corduba, in quaestion., 1. i, q. 17; Pennra, in Directorio, 2 p., comment. 26 et 271, post quaest. 2 et 3; Sylvest., verbo Huaresis, q. 1; et aliqui ex modernis expositoribus D. Thomae 2. 2, q. 11, art. 1t2; ratio autem hujus enumerationis non potest melius tradi, quam singula membra explicando.

2. De propositione heretica. — Prima ognio. — Primum ergo inquirendum est quae dicatur, vel sit propositio haeretica; in quo duo sunt dicendi modi: primus est, propositionem non dici haereticam absolute, et secundum se sumptam, sed respective in ordine ad proferentem ; nam eadem propositio, si cum pertinacia et animo haeretico proferatur, erit haeretica, non vero si ex ignorantia aut bona fide; ita sensit Cajetanus, dicta q. 11, art. i; et sequitur Cano, dicto c. 8, qui varia inducit fundamenta ; summa vero illorum est, quia non potest dari haresis sine pertinacia, ut infra videbimus; ergo nec propositio dici potest haretica, nisi animo perti- naci proferatur. Consequentia probatur, quia haeresis et propositio haeretica idem sunt, ut ex communi modo loquendi constat. Unde si quaeratur qualis dicenda sit propositio coutraria fidei, non prolata animo haeretico, respondet Cajetanus retinere generale nomen propositionis contrariee fidei, non tamen posse hereticam appellari. Et potest id confirmari, nam eadem propositio contraria fidei prolata a Judaeo est perfidia judaica, non haeretica, quia ille non est haereticus, sed Judaeus ; ergo dici poterit perfidia, vel judaica ; et similiter prolata a pagano, ut talis est, pertinebit ad aliud genus infidelitatis ; ergo signum est non dari propositionem haereticam absolute et secundum se spectatam, sed per relationem ad proferentem.

3. Secunda opinio. —- Placet hec opinio, et suadetur. — Secundus modus dicendi est, hanc denominationem propositionis heretice esse absolutam, et inlependentem ab animo loquentis seu scribentis, ejusque rationem in hoc consistere, quod sit propositio aperte opposita, sive contraria, sive contradictoria alicul veritati, de qua certo constet esse de fide. Ita sentit Adrianus, in 4, q. 1 de Confessione ; et Ocham, 1 part. Dialogor., lib. 2, c. 11, part. 1; et Covar., lib. 3 Variar., c. 1; Torrepsis, de Trinit., q. 32, art. 4; et hanc partem secuti sunt Turrecremat., Cast., Simanc., et fere alii Doctores locis citatis , et quamvis fortasse dissensio in aequivocatione vocis posita sit, nibilominus haec posterior senentia sine dubio vera est, quae imprimis a posteriori, et quasi a signo declaratur ; nam quando in exteriori foro aliquis ut haereticus accusatur, quia talem asseruit propositionem, prius expenditur et examinatur an propositio illa secundum se spectata haeretica sit, necne ; postea vero inquiritur et consideratur quo animo fuerit a reo dicta ; ergo signum est propositionem absolute denominari haereticam, praeciso respectu ad proferentem. Unde illud primum a Theologis, ex principiis fidei, non ex testimoniis, vel indiciis facti dijudicatur ; hoc autem ab inquisitoribus et judicibus criminis, ex probationibus et indiciis facti inquiritur.

4. Declaratur a contrario. — Confirmatur. — Praeterea ratione declaratur, quia propositio non est vera, vel falsa per ordinem ad dicentem, sed per ordinem ad rem quam significat, nam ex eo quod res est aut non est, propositio vera, vel fulsa est ; sed propositio haeretica imprimis supponitur falsa, et per illud additum Aerelica, non significatur crimen vel peccatum proferentis, sed gradus vel qualitas talis falsitatis ; ergo absolute sic dicitur per ordinem ad rem significatam, non per habitudinem ad dicentem. Et declarari optime potest a contrario, quia propositio vera in doctrina sacra non dicitur tunc esse de fide quando fide creditur, aut ex fide profertur, sed absolute, quia sufficieriter proposita est ut a Deo revelata, et consequenter quia secundum se digna est certa fide; ergo propositio falsa, illi veritati fidei mauifeste repugnans, habet quemdam gradum certissimae falsitatis, quem possumus vocare summum in illo ordine, ratione cujus indigna est ut a Christiano credatur; hunc autem gradum significat illa particula heretica, nam explicat dictam contrarietatem ad fidem; ergo indicat absolutam proprietatem talis propositionis, utique absque respectu ad animum loquentis. Unde etiam confirmari potest, quia propositio non est haeretica, eo quod ab haeretico proferatur, sed potius e contrario, quia propositio haeretica est, ideo haereticus fit, qui voluntarium assensum illi praebet: ergo secundum se et absolute talis est.

5. Ad fundamentum prime opinionis in 1. 1. — Ad fundamentum igitur contrariae sententiae, negatur antevedens, quia haeresis et propositio haerectica proprie et in rigore non sunt idem, sed differunt tanquam actus, seu peccatum, et materia circa quam versatur; haeresis enim proprie significat peccatum quoddam infidelitatis ; propositio autem haeretica tantum significat materiam circa quam illud peccatum versatur, ideoque licet pertinacia sit de ratione haeresis, non ideo sequitur quod sit de ratione propositionis haereticae. Dixi autem proprie, el in rigore, nam distingui etiam potest haeresis in materialem et formalem, et sic dici potest propositionem hmaereticam esse quamdam haeresim, non formalem, sed materialem, unde necesse non est ut ex pertinacia proferentis pendeat, hoc enim solum pertinet ad haeresim formalem ; quod potest alter explicari ex contrario, quod est fides; diximus enim supra, fidem interdum accipi pro doctrina, ut in Symbolo Athanasii: ZHwec est fides Catholica; interdum et communius pro assensu fidei, prout definitur fides esse argumentum on apparentium ; sic ergo haeresis sumi potest et pro doctrina contraria fidei, et pro assensu talis doctrinae peccaminosae, et hoc secundo modo necessaria est pertinacia ut tale peccatum sit haeresis, ut sequenti sectione vi- debimus ; in prima vero significatione abstrahit a pertinacia, et hoc modo cum propositione haeretica coincidit.

6. An propositio lueretica in carios modos subdistinguatur. — Subdistingunt plures modos Turrecr. et alii. — Quaeri autem potest circa hujusmodi gradum propositionis haereticae, an sit unus et simplex, vel sub illo plures distinguendi sint, nam hoc posterius videntur aftirmare fere omnes Doctores allegati; et fundantur, quia quot modis distinguitur unum oppositorum, tct modis distinguitur et aliud; propositio autem de fide non est unius tantum gradus, sed plures modi propositionum fidei a Theologis distinguuntur; ergo tot niodis distinguenda est propositio haeretica, quae propositioni de fide contraria est ; minorem declarat Turrecremat. supra, distinguendo septem gradus propositionum fidei, quos Cano ad octo regulas fidel reducit, quae fere in idem coincidunt, et sequitur Penna et easdem fere tradunt Cordub. et alii. D. Thomas autem duos solum, vel tres gradus propositionum fidei distinguere solet, ut videre est 4 p., quaest. 92, art. 4. et 2. 9. quaest. 9, art. 5; et q. 11, art. 1et 2; et 1 ad Corint. 11, lect. 3; et notavit Heimericus, in Directorio Inquisitorum, q. 7 et 12, prima parte, nam quaedam propositio dicitur directe pertinere ad fidem, alia tantum indirecte, quia, scilicet, ex opposita sequitur aliquid contra fidem; item quaedam propositio est de fide primario, tanquam per se necessaria ad beatitudinem: alia vero secundario, et quasi per accidens, ut quod Isaac fuerit filius Abrahae; tot ergo modis distinguenda erit propositio haeretica, quia omnibus illis potest dari propositio contraria fidei. Alii denique, praesertim Corduba., distinguunt propositionem de fide in mediatam et immediatam ; nam quae in se revelata est, dicitur esse immediate de fide; quae vero tantum est revelata in alio principio, ex quo per evidentem illationem sequitur, dicitur esse mediate de fide, vt utrique volunt opponi propositionem haereticam, ac subinde eosdem duos gradus in illa distinguendos esse.

7. Auctoris decisio. — Verumtamen, licet haec doctrina recte explicata majori ex parte vera sit, et ad explicandam diversam gravitatem in peccato haeresis conferre possit, nihilominus, formaliter loquendo de propositione haeretica quoad gradum falsitatis ejus, existimo in eo non distingui plures gradus secundum magis et minus, ut ita dicam; sed omnem propositionem haereticam esse aeque fal- sam et haereticam. Quod a posteriori declaro, quia quaelibet propositio haeretica, cum pertinacia credita, ad corruptionem totius fidei suflicit, ut omnes fatentur, et supra tactum est, et latius in materia de Gratia, l. 11, c. 1; a priori autem declaratur, quia omnis propositio de fide, quatenus talis est, aeque certa est, quia innititur primae veritati, quae in maximis et in miniais aeque verax est. Et ideo aeque certum reddit hominem de omnibus quae affirmat, quaecumque iila sint, dummodo revelatio aeque in singula cadat, ut supra etiam visum est; ergo et propositio haeretiea, quatenus destruit quamcumque veritatem fidei, ejusdem gradus erroris et falsitatis est.

8. Notatio pro suo distinctione Turrecremat. — OQuocirca notandum est, circa priorem modum distinguendi plures gradus proposiuonum fidei, duo concurrere in tali aliqua propositione, ut credi possit, et debeat, scilicet, testificatio divina, et applicatio, seu ut sufficienter proponatur. Primum est per se et formale in propositione fidei, et illud est simplex, atque unius tantum rationis in omnibus fidei propositionibus. Secundum autem est quasi per accidens, et tanquam conditio necessaria ex parte nostra; et ex hac parte distinguuntur ab illis auctoribus varia dogmata fidei; nam quaedam sunt revelata expresse in Scriptura; alia per definitionem Ecclesiae; alia per traditionem Apostolicam sufficientem. De quibus regulis superius dictum est, et eas nunc repetere ad explicandam propositionem haereticam non est necessarium; nam quocumque ex illis modis revelatio divina suflicienter proposita sit, sufficit ut propositio de fide semper sit aequaliter certa, et ideo propositio contraria semper est aequaliter haeretica, quocumque modo opponatur primae veritati, sic vel aliter suflicienter propositae.

9. Notatio pro subdistinctione D. Thoma. — Circa alium modum distinguendi propositiones fidei ex D. Thoma desumptum, adverto non sumi ex formali ratione fidei, sed ex materia, vel ex fine ad quem, seu propter quem per se primo revelatur fides hominibus; data est enim fides, ut per illam possint homines ad aeternam salutem pervenire, et ideo mysteria, quorum cognitio erat per se necessaria ad beatitudinem consequeidam, dicuntur quasi directe et per se primo credita ; alia vero, quae secundum se spectata inferiora sunt, et mere humana, tamen per occasionem revelata sunt seu scripta, dicuntur indirecte vel secundario ad fidem pertinere; nihilominus tamen in omnibus illis, supposita revelatione, est aequalis certitudo et veritas, et ideo omnis propositio contraria est aeque haeretica.

10. Notatio pro subdistinctione Cordube. — Denique circa alium modum distinguendi propositionem mediatam vel immediatam, adverto ex dictis superius , duobus modis contingere posse, ut una propositio in altera revelata contineatur : uno modo, tanquam in re omnino eadem cum illa, vel saltem tanquam pars ibi contenta licet confuse, secundum nostrum modum concipiendi; alio modo, tanquam quid distinctum, vel tanquam effectus in causa. Sicut in hac propositione immediate revelata : Christus est homo, mediate seu virtute haec revelata censetur : Christus est risibilis. Loquendo ergo primo modo de propositione mediate revelata, verum est propositionem illi contrariam esse haereticam, quia propositio, sic revelata, est simpliciter de fide, ut superius dixi, disp. 3, sect. 11, a num, 5; et ratio est, quia licet illa propositio, quoad nos, et secundum modum nostrum concipiendi confuse, dicatur mediate revelata, tamen in re cadit seu extenditur revelatio ad ipsam etiam immediate. Et in hoc sensu videtur etiam locutus D. Thomas in citatis locis de propositione directe vel indirecte de fide, ut patet ex illo exemplo quo utitur, dicens hanc esse directe de fide: Scriptura diviua est verbum Dei infallibie; hanc vero : Zsaac fuit fllius Abruhe, vel: Tobias habuit cadam , esse tantam de fide indirecte; constat enim hanc posteriorem contineri in prima tanquam partem in toto, et esse immediate a Deo revelatam, sicut fuit immediate scripta a scriptore sacro, Spiritu Sancto dictante, seu specialiter gubernante. At vero loquendo de propositione tantum posteriori modo moediate revelata, et in se non definita per Ecclesiam, probabihus est illud non sufficere ut contraria propositio sit simpliciter haeretica , nimirum, quia illud non sufficit ut talis propositio sit simpliciter de fide, sed tantum certa Theologica certitudine , ut notavit Gerson in locis citandis puncto sequenti, ubi partem hanc commodius explicabimus et confirmabimus.

11. De propositione erronea. — In secundo gradu damnabilium propositionum , proponitur propositio erronea, scu error in fide; in explicanda vero differentia inter propositionem haereticam et erroneam, laborant auctores citati, et inter se non conveniunt. Ubi advertendum est ex Augustino, in Enchiridio, c. 17, et contra Academicos, c. A, errare, nihil aliud esse quam vera pro falsis, aut falsa pro veris probare. In qua significatione error nihil aliud est quam propositio falsa; et ita non tantum in materia fidei, seu Theologiae, sed etiam in quacumque materia naturali vel humana, inveniri potest; juxta communem autem loquendi modum, error quasi per antonomasiam in unaquaque maceria significare solet, non quodcunque judicium falsum, sed per quandam exaggerationem, quod evidentius vel certius falsum est; et ita in philosophia vocatur error vel opinio erronea, non omnis falsa opinio aut minus probabilis, sed quae est contra principia vel axiomata communiter in philosophia recepta. Sic ergo error in doctrina sacra per antonomasiam dicitur propositio falsa, et contraria doctrinae certae, ac communiter receptae a sacris Doctoribus.

12. Primus modus explicandi quid sit propositio erronea, revertitur. — Secundus modus etiam refellitur. — Tertius emploditur. — Hinc igitur aliqui non distinguunt inter propositionem erroneam et haereticam, nisi sicut inter genus, et speciem; nam omnis propositio damnabilis potest dici error, licet non omnis sit haeretica. Ita sentit Turrecremat., sed merito impugnatur a Cano et aliis, quia Concilium Constantiense , damnando propositiones Wicleph., dicit aliquas esse haereticas, alias non catholicas, sed erroneas, qui modus loquendi non habet locum inter speciem et genus, sed inter ea quae tanquam diversa membra distinguuntur. Et hac ratione etiam refellitur alia opinio, dicens propositionem erroncam in materia fidei non distingui ab haeretica, nam constat et dictum Concilium, et Pontifices Gregorium et Pium supra citatos, et communiter Doctores, loqui de his duobus membris , tanquam de distinctis. Neque obstat quod objicit Rojas de haereticis, part. 1, n. 76, quod in jure propositiones haereticae saepe vocantur errores, ut in cap. Sed abdendam, S Filum, et in c. Egcommunicamus, 2, S ult. de Haereticis, et in c. Accusatus, S 2 de Heereticis, in 6; hoc, inquam, non obstat, quia, ut dixi, nomen erroris de se genericum est, et hoc modo optime dicitur de propositione haeretica ; nihilominus tamen sicut nomen generis solet specialiter attribui speciei minus perfectae, ita nomen propositionis erronee accommodatum est ad significandam propositionem , quae non attingit gradum haeresis, licet infra illum maxime repugnet doctrinae fidei; et hinc etiam facile rejicitur modus alius distinguendi inter illa duo, quem indicat Anton., 2 p., tit. 12, c. 4, nimirum, in ordine ad pertinaciam ; nam eadem propositio quae sine pertinacia dicta est error, addita pertinacia, esset haeretica. Hoc enim non potest, juxta dicta, subsistere, quia jam respondimus propositionem sufficienter contrariam fidei esse haereticam, etiam seclusa pertinacia. Unde e contrario si propositio sit tantum erronea, et non haeretica, etiamsi cum pertinacia dicatur, non committetur haeresis, ut dicemus. Utraque ergo propositio, tam haeretica quam erronea, secundum se et sine habitudine ad dicentem vel ad pertinaciam ejus spectanda est, et sic distinguuntur, quia error est aliquid minus quam haeresis,

13. Quo pacto minus aliquid sit, variis modis eepcat Cano.—Sed declarandum superest in quo consistat illa diminutio, ut sic dicam, qua propositio erronea aliquid minus est quam haeretica. Hoc duobus vel tribus modis explicat Cano supra, c. 11, quem Corduba, Simanc , et fere aliqui sequuntur. Primus est, errorem in hoc convenire cum haeresi, quod opponantur catholicae doctrinae, id est, ita receptae communi consensu Ecclesiae, ut nullus pius ac vere doctus de illa dubitare audeat. Differt tamen quia interdum aliqua propositio est hoc modo recepta ab Ecclesia, quamvis non sit expresse revelata aut definita, et tunc, inquiunt, propositio contraria est erronea, non tamen haeretica, quia non est contra expressam fidem; est tamen aliquo modo conitra doctrinam catholicam. Exemplum esse potest in propositione negante Beatissimam Virginem resurrexisse, seu in corpore et animo esse assumptam ; nam contraria veritas non invenitur expresse revelata aut definita, cum tamen sit sufficienter catholica. Simile erat ante Concilium Tridentinum, de hac propositione: Beata Virgo nunquam peccavit venialiter, nam semper fuit catholica in dicto sensu, etiamsi non esset expresse definita, et ideo contraria erat erronea, non tamen in rigore haeretica. Alter modus rem hanc explicandi est, quia, ut propositio sit haeretica, duo requiruntur: unum est, ut propositio contraria sit certissime et indubitanter de fide; aliud est, ut altera propositio certissime et indubitanter illi repugnet. Unde fit ut, deficiente certitudine in altero ex his duobus, propositio haeretica non sit, quia talis propositio, ut dixi, habet supremum gradum propositionis falsae contra fidem; qui gradus non consurgit, nisi ex omnibus conditionibus simul sumptis in summo etiam gradu existentibus; et ideo, deficiente absoluta certitudine in quolibet illorum membrorum, eo ipso non est propositio haeretica, sed aliquid minus. Et ita consurgunt alii duo modi propositionis erroneae : unus est, si propositio cui opponitur non sit omnino indubitanter de fide, quamvis magna auctoritate, et quasi communi consensu de fide reputetur. Exemplum, secundum opinionem aliquorum, adhiberi potest in illo dogmate, quod dantur habitus gratie per se infusi ; quamvis enim probabilius sit illud esse de fide, fortasse hoc non est ita certum, ut contrarium sit haeresis, erit tamen error. Alius motus e contrario erit, si propositio sit omnino certa de fide, altera vero, quae opposita censetuz juxta communem sensum, non sit evidenter aut certissime contraria; atque omnes isti modi probabiles quidem sunt, satisque distinguunt propositionem erroneam ab hseretica; nihilominus non videntur satis illam distinguere a propositione sapiente haeresim, et aliis statim tractandis.

14. Auctoris explicatio magis preecisa — Quapropter addi potest alius modus propositionis erroneae, nimirum: ut sit illa quae opponitur veritati certae Theologica certitudine, quae non attingit gradum certitudinis fidei, quia nullo modo est immediate revelata, ut supponitur , sed est conclusio evidenter illata ex una de fide, et ex altera evidente lumine naturali; nam quod talis conclusio sit certa certitudine Theologica, manifestum est, quia est scientifica in illo ordine; quod autem non attingat certitudinem fidei, docuit bene Gerson in tractatu de Vita spirituali, lect. 3, et in alphab. 14, et est consentaneum D. Thomae, 1 part., quaest. 1; ubi etiam esse videtur communis senteutia fundata, vel in illo principio, quod conclusio sequitur debiliorem partcm, vel in illo, quod revelatio mediata tantum secundo modo supra explicato, non causat tantam certitudinem, quantam revelatio immediata, sicut scientia non est tam certa ac habitus principiorum. Hoc ergo supposito, manifeste sequitur propositionem contrariam tali propositioni non- attingere gradum propositionis haereticae, quia non habet summam oppositionem cum propositione fidei, qualis est immediata ; quod autem sit erronea, ma- nifestum est, quia post haereticam propositionem habet summam repugnantiam cum veritate fidei, scilicet, mediatam, per evidentem illationem, et ita distinguitur ab inferioribus gradibus propositionum damnabilium, ut videbimus.

15. Objectio. — Diluitur. — Dicet aliquis: qui negat, verbi gratia, hanc propositionem : Christus est risibilis, merito censetur haereticus, quia non creditur de illo, quod negat propositionem evidentem : Omnis homo est risibilis, et ideo negare convincitur aliam de fide : Christus est homo ; ergo in haeresim labitur negando illam conclusionem ; ergo propositio illi conclusioni opposita haeretica est. hespondetur aliud esse loqui de illo homine secundum praesumptionem humanam, seu externam; aliud secundum veritatem internam. Primo modo procedit ratio facta, quia homines judicant secundum id quod esterius apparet, et non intuentur cor; ideoque si homo ille sit pertinax in tali sententia, merito ut haereticus punietur; at vero si interius credat Christum esse hominem, et non credat esse risibilem, vel quia stulte negat illud universale principium, vel quia temere fingit Deum separasse in Christo illam proprietatem ab essentia, non erit formaliter haereticus, sed erroneus in fide, donec illa propositio : Christus est risibilis, per Ecclesiam immediate defiuiatur.

16. De propositione sapiente heeresim. — Ut quidam illam declarent.— improbantur.— Tertius gradus est propositionis quae dicitur sapiens lueresim, de qua vel ex ipsa voce satis constat quomodo distinguatur ab haeretica; nam illud verbum sapere, per metaphoram significat non esse claram et certam haeresim, sed habere quemdam saporem cjus. De distinctione autem ejus a propositione erronca non ita constat, quia etiam propositio erronea sapit haeresim, ut ex dictis manifestum est ; unde aliqui hos duos gradus confundunt, et ita definiunt propositionem sapientem haeresim, ut definitio etiam propositioni erroneae conveniat. Dicunt enim illam propositionem sapere haeresim, quae hominem reddit suspectum, quod haereticus sit; vel esse illam, ex qua, cum aliis principiis, sequitur haeresis manifeste, ut videre licet in Simanc., citato tit. 54, et aliis quos refert : utrumque autem illorum convenit propositioni quae sapit haeresim, ut ex dictis apparet. Sed nihilominus, argumento supra sumpto ex Concilio Constant., et ex Bulla Pii V, cogimur aliquam distinctionem agnoscere inter hunc gradum, et secundum, sicut inter duos primos illos illam probavimus ; quia numerantur isti gradus ut condistincti, et inferior minorem aliquam gravitatem quam superiores habere censetur; quocirca, sicut supra diximus, nomen erroris generice et specifice sumi, et primo modo comprehendere haeresim, secundo autem modo ab illa distingui, ita de nomine propositionis sapientis lheresim, judicandum censeo ; nam potest esse genericum, et significare omnem propositionem, quae, licet non sit haeretica, multum redolet haeresim, et hoc inodo non est dubium quin propositio erronea sapiat haeresim. Tamen in hoc sapore, ut sic dicam, possunt esse gradus, et in proposiiione erronea est in summo, et ideo potius dicenda est proxima haeresi; potest autem esse alia propositio magnam quidem speciem haeresis habens, in minori tamen gradu, et haec recte dicitur sapiens haeresim, applicando nomen generis ad inferiorem seu minus gravem speciem.

17. Auctoris declaratio accuratior.— Castro et alii modum declarandi addunt. — Judicium de hac promima declaratione. — Dicendum ergo est propositionem illam sapere haeresim, ex qua coassumptis aliis principiis, sequitur haeresis, quando vel illa alia principia non sunt omnino certa, licet in Ecclesia sint valde recepta et fere certa, vel etiam illatio non est evidens, cum tamen probabilissima sit, et communiter probata. Ita fere explicant hunc gradum propositionum Gerson, et plures ex auctoribus supra citatis, et sequitur facile ex dictis ; quia haee propositio ideo dicitur sapere haeresim, quia, licet illam formaliter non contineat, ex ea tamen sequi potest; non potest autem consecutio certa requiri ; nam hoc pertnet ad gradum erroneae propositionis; ergo necesse est ut ab illa certitudine deficiat, quamvis ad eam proxime accedat. Et hic modus explicandi hunc gradum videtur mihi expeditus, et sine difticultate. Casuo vero et alii addunt alterum modum explicandi hanc propositionem; dicunt enim illam propositionem sapere haeresim, quae prima facie, et ex solis terminis spectata, haeresim per sc fert, quamvis intimius considerata, et pie explicata, catholicum sensum habere possit. Ex his tamen duabus declarationibus prima magis propria est et verior, et ita etiam ab antiquis Theologis est frequentius recepta, in 4, dist. 13, ubi specialiter videri potest Gabriel, quaest. 2, art. 3, dubio primo; nam posterior magis ad alios gradus pertinere videtur. Duobus enim modis potest propositio habere sensum haereticum et catholicum. Primo, ut uterque sensus sit proprius secundum aliquam propriam significationem verborum, et sic nimium rigorosa videtur illa censura ; nam talis propositio simpliciter est aequivoca , et ideo de se in meliori sensu accipienda, vel certe ad summum erit male sonans, ut statim explicabo. Alio modo potest propositio esse contra fidem in sensu proprio, et solum in metaphorico ab errore liberari, et tunc magis videtur pertinere ad secundum gradum, quam ad hunc tertium. Est accommodatum exemplum de hac propositione : Christus quotidie peccat, quam Concilium Basil., sess. 22, ut erroneam damnat, quia in proprio sensu falsa est, et contra fidem, et solum m metaphorico ab errore liberabatur, intelligendo Christum non in se, sed in suis membris quotidie peccare.

18. De propositione male sonante. — Nota pro foro externo. — Quartus gradus harum propositiunum est ejus assertionis, quae dicitur ale sonans, quam aliqui non distinguunt ab illa, quae sapit haeresim; nam illa vox metaphorica est ; propositio enim non habet proprie saporem in ordine ad gustum, sed metaphoricum in ordine ad auditum, et ideo propositio quae sapit haeresim, male etiam sonat in ordine ad auditum. Sed hic etiam videtur applicanda regula in praecedentibus data; nam secundum quamdam rationem generalem, etiam praecedentes propositiones, praesertim erronea, et sapiens heeresim, possunt dici male sonuntes. Nihilominus tamen secundum aliam rationem specialem, constituit haec differentia, ut sic dicam, hunc quartum gradum, quia est inferior praecedentibus in malitia, seu in propinquitate ad haeresim. Et explicatur optime modo supra tacto, de propositione aequivoca, quae in proprio aliquo sensu potest esse haeretica, et in alio etiam proprio catholica; nam illa absolute, et sine distinctione vel declaratione prolata, merito dicitur male sonans. In quo distinctio alia adhiberi potest ; nam quaedam propositio dicitur ab extrinseco male sonans, alia ab intrinsevo. Ab extrinseco vocatur, quande suspicio vel malus sonus, non ex propositione nude sumpta, sed cum circumstantiis personae, loci, aut temporis oritur, ut haec propositio : F'ides justificat, absolute prolata, olim non male sonabat, nunc autem, ortis haeresibus, male sonat ; et similiter prolata a persona suspecta, multo pejus sona- bit, quam prolata a persona de cujus do-trina et catholica fide satis constat, qua quidem pro foro externo multum observanda sunt. Hic avtem, ut in aliis dixi, loquimur de propositione absolute, et secundum se considerata, et sic procedit explicatio data de aequivoca propositione simpliciter et sine declaratione sumpta. In ea tamen possunt esse gradus; nam si sensus catholicus est magis proprius et usitatus, tunc propositio non merebitur tantam censuram ; si vero e contrario frequentius et communinus accipiatur in sensu haeretico, tunc maxime locum habet censura. Si denique eequalis sit ad utramque partem, non excusabitur a censura, quia imprudentissimum est simpliciter affirmare, quod tam ambiguum et aequivocum est. Et ideo merito dixerunt aliqui ex citatis auctoribus, judicium de hoc gradu propositionum multum ex circumstantiis et prudentia pendere. Exempla ab ipsis plura afferuntur, quae brevitatis causa omitto.

19. De propositione offendente pias aures. — De scandalosa.—n quinto gradu ponitur propositio piarum aurum offensiva, quae certe parum differt a praecedenti; nam, quod male sonat, aures offendit. Dum vero additur piarum aurium, per pietatem maxime intelligitur vera fidei doctrina. Quia vero pietas ad religionem pertinet, aliquid speciale in hoc gradu addi videtur per ordinem ad religionem ; nam specialiter offendit pias aures, quando aliquid indecens vel indignum in materia religionis sentitur vel profertur, et ita videtur hic gradus communiter intelligi, ut in Cano et in aliis videri potest. In sexto gradu ponitur propositio scandalosa, quae generali ratione de omnibus praecedentibus gradibus dici potest: nam omnes illae propositiones de se scandalum generant. Specialiter autem consideratur id, quod vox ipsa prae se fert, nimirum quod talis sermo occasionem ruinae aliis praebeat, nam hoc proprie ad scandalum pertinet. Potest autem hoc scandalum in materia fere omnium virtutum praeberi, ut si quis eam doctrinam praedicet, quae vel ab obedientia praelatorum, vel a poenitentia, vel ab aliis virtutibus moralibus homines avocet. Specialiter autem in proposito dicitur scandalosa propositio, quae in materia doctrina ad fidem pertinentis occasionem errandi, vel male sentiendi praebet fidelibus, ut si quis absolute dicat imagines ron esse adorandas, vel quid simile.

20. De temeraria. — Unum genus propositionis temerarie. — Alterwn genus. — Tandem adli potest gradus propositionis temera- riae. Est autem temeritas, teste D. Thoma 2.2, q. 53, art. 3, ad 2, praecipitatio quaedam faciendi aliquid sine judicio, vel regula rationis, quasi per contemptum ejus, quae ordinarie ex superbia nascitur; hinc ergo propositio temeraria dicitur generaliter, quae sine rationis regula profertur: sub regula autem rationis auctoritas comprehendenda est, quia de plerisque rebus ratio ipsa dictat multum ex auctoritate pendere. Maxime tamen hoc verum est in materia de qua tractamus; agimus enim . de temeraria propositione in doctrina fidei, vel Theologiae, quae in auctoritate maxime nititur. Unde duplex gradus hujus propositionis subdistingui potest : nam quaedam dici potest positive temeraria, alia privative: positive dico, quando pugnat contra receptam senten - tiam, vel Patrum, vel Scholasticorum, ita ut omnes vel fere omnes in illa conveniant, etiamsi non asserant esse certam, sed omnino probabiliorem, aut simpliciter veram; quia tunc vix fieri potest ut secundum regulam rationis possit aliquis tantae auctoritati opponi, quia non est credibile tot Patres sine cogente ratione, vel sacro testimonio in eam sententiam conspirasse, ideoque non potest contraria propositio efficaci ratione niti ; unde cum etiam destituatur auctoritate, et tot doctoribus opponatur, temeraria positive et contrarie merito censetur. Privative autem voco temerariam propositionem illam, quae soto proprio judicio, sine sufficienti auctoritate, vel cogente ratione, excogitata est. Nam illa etiam deficit a recta regula rationis, et aliquid habet praesumptionis. ac proinde in materia Theologica et supernaturali non caret temeritate, quamvis minori quam in priori gradu (scilicet positivo) inveniatur. Maxime vero hoc verum habet, quando talis assertio est contra generales regulas in fide vel Theologia receptas, per exceptionem voluntariam non satis fundatam, ut quod aliquis, ultra Beatissimam Virginem conceptus fuerit sine originali peccato, vel quid simile; item, si aliquid supernaturale et occultum, nutpote pendens ex voIuntate Dei non revelata, tanquam certum, ex propria sola conjectura vel imaginatione asseratur, ut qucd dies judicii erit intra centum annorum numerum. Dixi autem in materia supernaturali et Theologica, quia si fuerit in materia pure speculativa, et pendens ex so'a philosophia vel metaphysica, poterit dici temeraria sententia secundum quid, id est, pure philosophice, non tamen simpliciter, et in ordine ad doctrinam sacram, ut nunc loquimur.

21. De aliis propositionibus damnalilibus remüissive.—Observatio prima circa supra dicta. - Olserzatio secunda. — Atque ad hos gradusreducuntur alii, ut de propositione seditiosa, injuriosa, impia, vel blasphema, de quibus auctores citati videri possunt, praesertim Corduba, dicta q. 17. Solum mihi supersunt duo advertenda: unum est, hujusmodi censuras non solum cadere posse quasi directe in propositiones simplices, sed etiam reflexe in propositiones quasi modales: quia sicut potest esse, verbi gratia, temerarium, aliquam simplicem propositionem asserere, ita erit temerarium censuram temeritatis tribuere sine fundamento, et quando propositio illam non meretur; idemque dicendum de caeteris censuris cum proportione. Et ratio est manifesta, quia etiam propositio illa modalis habet suam propriam veritatem vel falsitatem, pertinentem ad sacram et Theologicam doctrinam; et ideo in assertione, vel attributione talis censurae potest esse non minor excessus quam in simplici propositione ; imo tales censurae sine discretione prolatae scandalum generant, et injuriosae sunt, quia et infamiam inurunt, et interdum inducunt alia incommoda et detrimenta, et ideo prudens Theologus ac timoratus dihgentissime observare debet, ut has censuras sine magno judicio non efficiat. Aliud observandum est, quamvis illi gradus propositionum formaliter distinguantur, ut explicuimus, nihilominus plures illorum posse aliquando in eamdem propositionem convenire, ut in dicto Concilio Basil., sess. 22, illa propositio: Christus quotidie peccat , erronea, scandalosa, et piarum aurium offensiva nominatur. In quo observo aliquando inter illos gradus inveniri oppositionem contradictoriam seu privativam solum virtualiter, et tunc non potcrunt simul eidem propositioni attribui, propter repugnantiam ; exemplum clarum est in censura haeresis, vel erroris stricte vel specifice sumpti ; illae enim dua censurae non possunt simul eidem propositiont attribui, quia includunt oppositionem ad fidem cum certitudine, vel cum aliqua incertitudine, quae duo non possunt esse simul; aliquando vero solum distinguuntur iliae censarae secundum diversas habtudines, ut esse temerariam, vel esse scandalosam, vel blasphemam ; et tunc opü- me possunt tales censurae eidem propositioni simul attribnui.

22. Concluditur pro ultima parte tituli presentis sectionis. — Ultimo, ex dictis omnibus concludimus quae sit propria ct adaequata ma- teria haeresis : est enim propositio proprie et rigorose haeretica, neque minor sufficit. Ita sentiunt fere omnes citati auctores, et in hoc sensu accipiendum est quod dixit Hierony mus ad Gaat. 5, omnem haeresim habere conjunctum aliquod perversum dogma : nam percerswn appellavit haereticum, quasi per antonomasiam. Ratione ostenditur, nam quod illa propositio ex parte materiae sufficiat ad haeresim, manifestum est, quia nulla propositio, ut ostendimus, potest esse magis contraria doctrinae fidei, cui haeresis opponitur ; quod autem minor gradus non sufficiat, probatur, quia propositio cujuscumque alterius gradus non est satis contraria veritati fidei; ergo neque sufficit ad haeresim, quae est contraria fidei. Et declaratur, quia asserere propositionem cujuscumque alterius gradus, quantumcumque quis sit pertinax, non opponitur primae veritati, vel auctoritati Ecclesiae, aliquid falsum ei attribuendo ; ergo non est sufficiens assertio illa ad excludendam fidem ; non est ergo haeresis, neque infidelitas; ergo sola propositio haeretica est adaequata materia haeresis.

23. Objectio prima contra promime dicta. — Responsio. — Dices : aliquando haeresis versatur immediate circa materiam fidei, vel negando illam, vel dubitando de illa; ergo non sola propositio haeretica, sed etiam catholica potest esse materia haeresis, quasi per recessum, non per accessum, seu per dissensum, non per assensum. Respondetur haeresim committi per aliquod judicium intellectus, ut infra dicemus. Non potest autem esse judicium falsum et haereticum, quin particulariter vers tur circa propositionem haereticam : nam qui dissentit a fide, necessario judicat propositionem contradictoriam esse veram, ut qui dissentit huic propositioni : Deus est Trinus, necessario judicat hanc negativam esse veram : Deus non est Trinus; ete converso, qui dissentit ab hac veritate negativa fidei : In Christo nullum fuit peccatum, necessario judicat affirmativam esse veram Christus aliquando peccavit ; et similiter, qui deliberate dubitat, judicat rem esse dubiam, in quo propositio etiam haeretica includitur; quia ergo propositio haeretica est quasi terminus, ad quem tendit haeresis, ideo dicitur esse materia adaequata, circa quam haeresis versatur, etiamsi possit etiam explicari per habitudinem ad propositionem fidei, tanquam ad terminum a quo haeresis recedit.

21. Objectio secunda. — Solvitur. — Iterum vero dubitabit aliquis, quia interdum potest haeresis committi assentiendo propositioni verae, si quis ex conscientia erronea putet talem propositionem esse ab Ecclesia damnatam ; nam sicut in aliis peccatis committitur aliquando peccatum ejusdem speciei, etiam ex conscientia erronea, ita etiam in haeresi; ergo non semper propositio haeretica est materia haeresis. Respondetur nos loqui per se; ille autem modus peccandi accidentarius est; ad illum tamen debet doctrina cum proportione accommodari, quia illa propositio, licet in re non sit haeretica, in reputatione tamen operantis ut talis apprehendetur, quia auctoritati Ecclesiae contraria existimatur. Addi etiam potest eum, qui ex tali conscientia peccat, virtualiter eredere Ecclesiam pcsse errare in his quae de fide docet, et ita ex hac parte haereticam propositionem credere. An vero ille ita sit haereticus, ut etiam poenas haereticorum incurrat, postea videbimus, sect. 5, num. 17. Alia item quaestio hic oriebatur de caeteris propositionibus damnabilibus, an sint materia alicujus peccati, et quale illud sit, quam in fine disputationis expediam.

Sectio 3

Utrum sit de ratione heresis ut voluntarie et cum pertinacia committatur

SECTIO III. Utrum sit de ratione heresis ut voluntarie et cum pertinacia committatur.

1. Communis sententia, ad heresim requiri coluntarium. — Prima ratio. — Secunda. — Tertia. —In primo puncto hujustituli generaliter sumpto nulla est difficultas; certum est enim de ratione haeresis esse ut voluntarie fiat ; ita docent omnes Theologi, D. Thomas 2. 2, quaestione 11, artic. 2, et 1 p., quaest. 32, articul. 4, et reliqui Scholastici in 3, distinct. 24 et 25, et in 4, distinct. 13, et alii plures, et Patres antiqui infra referendi. hationes sunt evidentes. Prima supra tacta est a contrario ; nam haeresis opponitur fidei; sed de ratione fidei est ut sit voluntaria ; ergoidem est de ratione haeresis ; nam contraria sunt ejusdem gradus, et proportionem servant. Secunda, quia haeresis significat quoddam peccati genus, ut supra etiam explicatum est; sed de ratione peccati est ut sit voluntarium; ergo idem est de ratione haeresis. Tertio a posteriori, quia errans ex ignorantia invincibili non est haereticus, cum non sit infidelis; ergo non committit haeresim, nam haeresis constituit haereticum; ergo ignorantia invincibilis excusat haeresim ; sed non alia ratione, nisi quia ignorantia invincibilis tollit voluntarium; ergo voluntarium est de ratione haeresis; itaque in hoc nulla est controversia.

9. Quodnam voluntarium requiratur, directumne, an sufficiat indirectum. — Difficultas vero est, quia duplex est voluntarium, unum directum, et aliud indirectum; directum vocatur, quando voluntas directe tendit in objectum per cognitionem seu scientiam propositum: indirectum autem est, quando licet non ita tendat, virtute censetur illud velle propter negligentiam, seu ignorantiam culpabilem, cujus occasione ita se gerit voluntas, ac si directe vellet; est ergo dubium an utrumque voluntarium ad haeresim sufficiat, vel alterum tantum, vel potius neutrum satis sit, sed aliquid amplius requiratur. Est autem ratio dubitandi, quia, in caeteris materiis, voluntarium, tam indirectum quam directum, sufficit ad peccandum, ut ex 1. 2 constat; ergo et in praesenti materia quodlibet illorum sufficit ad haercsim. In contrarium vero est, quia pertinacia est necessaria ad haeresim; at vero pertinacia aliquid addere videtur ultra utrumque voluntarium, nimirum obstinationem quamdam et incorrigibilitatem.

3. Rationes utrinque dubitandi. — Ex his dubitandi rationibus ortae sunt in praesenti materia duae opiniones extreme contrariae. Prima docet haeresim committi, etiamsi per ignorantiam, vincibilem tamen et culpabilem, error concipiatur, ac proinde tantum indirecte voluntaris sit. Citantur pro hac sententia divus Thomas, Quodlibet. 3, artic. 10 et 5; Bonaventura, in 4, distinct. 13, dubio 4 litterali; sed hi duo Patres non tenent hanc sententiam, ut infra ostendam, sed primus illam videtur docuisse Sotus, in A, distinct. 22, quaest. 2, post 5 conclus., art. 3; et sequitur Ludovicus Lopez in Instruct.. p. 2, cap. 20, titulo de Ezcommunicationibus reservatis in Bulla Cene, casu 1; et Palacios, in 3, distinct. 25. disput. 1, conclusione 4 et 5; alii vero restringunt hanc sententiam ad ignorantiam nimis crassam, et quae facili negotio expelli posset, quia putant illam aequivalere scientiae; quem modum dicendi attigit Valent., in 3 tom., distinct. 1. quaestione 11, punct. 4; et licet absolute non illum sequatur, dicit se non multum repugnare; postea vero absolute id dixit Sayrus in Thesauro, tomo 1, libro 3, cap. 4, num 15; alii denique magis limitant hanc sententiam ad ignorantiam affectatam ; nam illam putant sufficere ad haeresim, non tamen minorem, quod tenuit Cano, lib. 12 de Locis, c.9 et sequitur Navarra, lib. 2 de Restitut., c. 4, p. 2, dubio 8, num. 208, in prima editione; et hanc in partem inclinant Cordub. lib. 1, q. 17, S17, et Torrensis, de Trinit., q. 32, art. 4, in 2p. Commentari.

4. Argumentum primum. —Fundari potest haec sententia primo, quia errans in materia fidei non excusatur a culpa contra fidem, ut patet ex ratione facta, quod voluntarium indirectum sufficiat ad peccandum; ergo non excusatur ab haeresi. Probatur consequentia, quia peccatum commissum ex ignorantia vincibili, ejusdem speciei est cum peccato directe voluntario, seu ex certa scientia commisso, ut patet in homicidio, adulterio, et similibus; et ratio est. quia utrumque peccatum opponitur eidem virtuti, et privat cadem honestate, ex quibus capitibus sumntur species peccati, non ex modo voluntarii; ergo idem est in praesenti dicendum propter eamdem rationem; ergo illa culpa, quae committitur errando per ignorantiam vincibilem, est ejusdem speciei cum haeresi ; ergo est haeresis.

5. Secundum argumentum. — Tertium. — Quartum. — Secundo argumentor, quia alias iunquam posset haeresis committi, vel certe rarissime. Probatur sequela, quia vix aliquis haereticus errat, nisi per ignorantiam, non solum quia ipse error est ignorantia quaedam, sed etiam quia supponit ignorantiam quod Deus contrarium revelaverit; nullus enim hoc cognoscens et credens, oppositum verum putaret. Imo etiam haeretici ignorant veritates suis erroribus contrarias in Scriptura contineri, vel ab Ecclesia vera proponi; nam aliter inteligunt Scripturas, et aliam esse putant veram Ecclesiam; ergo errant per ignorantiam, et nihilominus haeretici sunt; ergo ignorantia cuipabilis ad haeresim sufficit. Tertio argumentor, quia ad duas species infidelitatis judaismi et paganismi, sufficit errare in illa materia, ex ignorantia culpabili veritatis evangelicae, ut videre est in omnihus his infidelibus; ergo idem modus errandi sufficiet ad haeresim. Quarto, quia talis error vere opponitur fidei, et illam excludit; ergo est inüdelitas, ac subinde haeresis in tali persona et materia: consequentia clara est, quia peccatum mortale commissum ex ignorantia vincibili opponitur charitati, et excludit illam, ctiamsi tantum indirecte voluntarium sit; ergo idem erit in errore respectu fidei, quia aequalis est oppositio.

6. Quintum.— Sextum.— Quinto, specialiter probatur de ignorantia affectata, quia illa non minuit, imo auget peccatum, ut est communis sententia in 1. 2; ergo in praesenti non excusat haeresim, quia non parum minueret peccatum, si a culpa haeresis illud excusaret. Accedit quod, qui vult ignorare quid in tali re sentiat Ecclesia, eo ipso non vult sentire cum Ecclesia ; ergo ita vult adhaerere propriae sententiae, ut non sit paratus obedire Ecclesiae ; quia, lieet quis erret in rebus fidei, protestando se esse paratum ad mutandam sententiam si melius fuerit edoctus, non satis est ut excusetur ab haeresi; ergo neque etiam ignorantia vincibilis satis erit illum excusare ; nam qui illam protestationem facit, etiamsi erret, videtur profecto ex ignorantia errare. Antecedens autem videtur esse frequens inter jurisperitos, ut videre est in Directorio Inquisitor., 1 part.. q. 19.

7. Secunda sententia extreme contraria, requiri non solum directum, sed etiam cum contumacia. — Tribuitur Syleestro, et Glosse, sed non cogunt.— Item Alciatus.— Fundamentum. — Secunda sententia extreme contraria est, ad culpam haeresis necessariam esse diuturnam obstinationem, et firmam et quasi incorrigibilem adhaesionem ad errorem fidei contrarium. Unde non solum negat haec opinio committi haeresim errando cum ignorantia, sed etiam docet non satis esse errare scienter, nisi praedicta contumacia interveniat; ex quo fit ut, juxta hanc sententiam. culpa haeresis non possit subito et in instanti committi, sed durationem aliquam pertinacem requirere. Haec sententia tribui solet Sylvestro, verbo Hoaresis, 1, quaestione secunda, numero quinto, quia dicit cum Archidiacono, haereticum esse qui vel publice vel latenter diu in errore persistit. Videntur tamen hi duo auctores loqui de praesumptione in ordine ad forum Ecclesiae, potius quam de ipsa culpa, pronut in re ipsa et interius committitur. Favet etiam Gloss., in Clement. unica, cap. de Summa Trinit., 8 Porro, verbo Pertinaciter, quatenus exponit illud, i! est, Durus, irrevocabilis , obstinatus ; potest tamen codem modo exponi. Maxime vero tribuitur haec sententia Alciato, in lib. 2, cap. de Sum. Triuit. Fundamentum hujus sententiae esse potuit , quia pertinacia est de ratione haeresis, ut videbimus. Dicitur autem pertinax ille qui, admonitus, non vult resipiscere, et idco tempus et perseverantiam in errore requirit; et favet illud Pauli ad Titum 3: Hareticum hominem post primam et secundam ad monitionem derita ; nam indc colligi videtur, ante hujusmodi obstinationem hominem non esse haereticum.

8. Tertia sententia media communis et verissima. — Nihllominus est tertia sententia, quasi media inter dictas, quae docet haeresim non esse sine voluntate directe eligendi privatam doctrinam, contra doctrinam Ecclesiae, ideoque non posse csse haeresim cum ignorantia, quae talem voluntatem excludit; posita autem sufticienti scientia per talem voluntatem seu electionem, statim consummari haeresim absque temporis mora, vel alia admonitione. Haec est sententia communis Theologorum et Canonistarum, expresse divi Thomae 2. 9. quaestione 11, articul. 2. ad 3, ubi optime Cajetanus et alii moderni, Banhes et Aragon.; idem D. Thomas, 1 part., quaest. 32, art. 4, quatenus dicit non committere haeresim, qui errat, prius quam advertat vel sciat contrarium esse ab Ecclesia definitum : idem fere habet 1 ad Corinth. 11, lect. 4; et ad Titum, 3, lect. 3; eamdem sententiam tradit Alexand. Alens., 2 p., q. 161, memb 1; ubi negat haeresim committere, qui ignoranter et non pertinaciter errat; excipit tamen errantem circa articulos fidei. Sed formaliter loquendo, non est exceptio vera; quomodo autem excnsari possit infra dicam. Idem sentit Panormitanus, ubi supra, nam refert doctrinam Augustini infra tradendam, et illam sequitur dicens, ad haeresim necessarium esse ut quis velit adversari doctrinae Ecclesiae. Unde cum ibidem ait committi haeresim per ignorantiam, vel contemptum divinae legis, non loquitur de ignorantia definitionis Ecclesiae, sed de ignorantia falsae interpretationis sacrae Scripturae, seu divina legis; eamdem sententiam tenet Gabriel, in 4, dist. 13, q. 2, art. 1, notabili 3, et articul. 3, dubio 1 et 3; Durandus, quaest. 5, num. 6; Paludanus, quaestione 3, art. 1, num. 3; et ex modernis, Castro, lib. 1 de Justa haeret. punit., cap. 1, circa finem, et clarius cap. 9. et libr. 2, capitul. 118; Corduba, libr. 1, quaestione 17, S 7; Vasquez 1. 2, disputat. 126; et Driedo, libro de Libertate christiana, cap. 14. Praeterea Canonistae communiter in cap. Firmiter, de Summa Trinitate, et super alia jura statim alleganda, et alii quos refezt ct sequitur Covarrus, libr. 3 Variar., cap. 1, initio; et Simanc , in Institut., titulo 31, numer. 10, et toto titulo 48; Penna, in 2 part. Direct. cap. 1, commentar. 1; denique consentiunt communiter Summistae, Sylvester, verbo Haresis, initio; et Armil., numero 2; Angel., verbo Hareticus, initio; et Navarr., cap. 11, numer. 22; Tolet.. in Summ., libro 4, cap. 4, numer. 7, quamvis libro 1, cap. 19, numer. 2, primam sententiam fuerit secutus; et haec sententia verissima est; oportet tamen illam per partes proponere et confirmare.

9. Fundamentum proximae sententiae, pertinacium esse de ratione haeresis. — Primo, statuendum est pertinaciam esse de ratione haeresis; in hoc fundamento conveniunt omnes Doctores allegati in omnibus adductis sententiis, quibus adde novissime Farinac. , multos afferentem de haeresi, quaestione 196: et merito, quia expresse in jure canonico traditur, ut videri potest in dicta Clement., in S Porro, de Summa Tririnitate, ibi : Quisquis defendere seu tenere pertinaciter presumpserit. Ilem m Extravagant. Joann. XXII, Cum inter, de Verborumi significatione, ubi idem verbum saepe repetitur; etiam ex cap. Damnamus, de Sum. Trinitate, quatenus utitur etiam verbo Praesumpserit, et maxime quatenus referendo errorem quemdam abbatis Joachim, illum ab haeresi excusat, quia non cum pertinacia erravit; et simile judicium Concilii Remen. et Eugenii Papae, in quadam causa et errore Guilleimi, Pictaviensis Episcopi, refert Bernardus, sermone 80 in Cantica. Et Hieronymus, tomo 9, epist. 17 ad Damas., de Expositione fidei, cum suam fidem Pontificis judicio subjecisset, eo ipso putat quod, licet errare contingeret, non posset haereticus appellari, quamvis opus illud non est omnino certum Hieronym. Ad idem facit Clement. unica, dc Usuris, S ultim., ibi : Pertinaciter affirmare, et cap. unico, de Sum. Trinit., in 6, ibi: Temerario ausu preesumnpserit. Praecipue vero docuit hanc veritatem Augustinus, epistola 162, et libro 4 de Baptismo, contra Donatistas, c. 16, et refertur in Decreto, 24, q. 3, c. Diait Domimus, et cap. Qui in Ecclesia, idemque sumitur ex eodem Augustino, lib. 18 de Civitate, c. 51.

10. Ex parte coluntatis requiritur ad pertinaciam velle resistere doctrine catholice. — Ad reddendam autem rationem hujus principii, diligenter explicare oportet quidnam pertinacia sit : aliquid enim in voluntate requirit, imo in ea formaliter existere videtur; aliquid vero in intellectu supponit, quia voluntas semper ab intellectu pendet. Primo ergo ad pertinaciam necessaria est voluntas resistendi catholica doctrinae, seu Ecclesiae illam docenti ; quae resistentia fit per voluntatem non subdendi suur judicium auctoritati Ecclesiae. Ita sumitur ex Augustino dict. lib. 4 de Baptism., cap. 16, dum dicit eum, qui errat in doctrina fidei, non esse haereticum, donec instruatur quid in ea re Ecclesia doceat, eligatque potius illi resistere quam a propria sententia recedere ; idemque sumitur ex Hieronymo, ad Galat. 5, et ad Titum 3; et ex Tertulliano, lib. 1 contra Marcion., cap. 1, et de Praescript. haeretic., cap. 6 et 37; et ex Origene exponente Paulum ad Gal. 5, apud Pamphilum, in Apologia pro Origene; et in hoc etiam conveniunt D. Thomas, prima parte, quaest. 32, art. 4, et omnes Scholastici ; et probatur a contrario; nam quandiu voluntas perseverat in proposito subjiciendi judicium suum judicio Ecclesise, non potest homo errare pertinaciter, nec esse haereticus; ergo signum est pertinaciam requirere contrariam voluntatem, vel potius in ea consistere. Consequentia per se nota est, et antecedens patet, tum ex juribus citatis, quia non judicant haereticum illum, qui, dum errat, statim limitat seu corrigit suum judicium, dum ostendit se paratum ad illud revocandum, si Ecclesia aliud judicaverit ; tum etiam ratione, quia is, qui paratus est obedire Ecclesiae, eo ipso recognoscit in illa infallibilem auctoritatem, et ei subditur propter verbum Dei; ergo non potest esse pertinax contra auctoritatem Ecclesiae. Unde confirmatur, quia talis homo, quamvis erret, non amittet fidem; ergo non fiet infidelis; ergo nec haereticus; ergo nec committet haeresim, quod esse non potest, nisi quia non est pertinax ; ergo ad pertinaciam contraria voluntas necessaria est. Consequentiae omnes sunt clarae. Primum autem antecedens probatur, quia, qui sic errat, non recedit a formali objecto fidei, quandoquidem semper habet voluntatem illi subjectam; fides autem non amittitur, nisi recedendo a formali objecto fidei, ut in superioribus visum est. Unde confirmatur secundo a contrario haeresis, quod est fides; nam fides ex parte voluntatis requirit piam affectionem captivandi intellectum in obsequium Dei, qui secundum legem ordinariam per Ecclesiam nobis loquitur; ergo pertinacia contraria fidei ecx parte voluntatis, in affectu contrario posita est, nimirum in voluntate non subjiciendi intellectum in obsequium Dei, per Ecclesiam loquentis.

11. Cur resistentia preedicta immediate sumenda sit respectu propositionis Ecclesie. — Unde obiter intelligitur ratio ob quam haec pertinacia et prava voluntas explicetur potius per habitudinem ad Ecclesiam, quam ad Deum ipsum, vel Seripturam, aut traditionem, vel aliquid hujusmodi, quia respectu Dei nemo est. qui habeat vel habere possit talem voluntatem, cum sit non solum certum, sed etiam evidens Deum non posse mentiri; praecipue quia non videmus Deum, neque ipse immediate loquitur nobis, sed per alios, vel per aliqua signa creata, et ideo nullus haereticus habet voluntatem non credendi Deo, sed non credendi talem doctrinam esse dictam a Deo; et ideo formaliter pertinacia non attenditur respectu Dei secundum se spectati, sed ut loquentis per alios, vel per aliqua signa creata. Et vero inter media seu sensibilia signa, per quae nobis loquitur Deus, sola Ecclesia est viva, universalis, et publica, et infallibilis regula catholicam doctrinam nobis proponens; et ideo secundum ordinarium credendi modum, illa est, quoad nos, proxima regula fidei, ut in superioribus visum est, et propria voluntas credendi Ecclesiae necessaria est ad catholicam fidem, et ob eamdem rationem e contrario voluntas non se subjiciendi Ecclesiae auctoritati necessaria est ct suflicit ad pertinaciam fidei contrariam. Unde sub hac regula comprehenditur etiam Sceriptura, quia per Ecclesiam proponitur, et authentice exponitur; et idem est de traditione et Conciliis, et ideo etiam sufhicit ad pertinaciam voluntas non credendi quidquid in Scriptura continetur, secundum verum sensum ejus; tamen quia hoc pendet ex propositione Ecclesiae, ideo haec voluntas includit aliam voluntatem resistendi Ecclesiae, ut pertinax sit; nam si aliquis nollet credere aliquid in Scriptura contentum, quia non putat illum esse verum Scripturae sensum, non erit pert nax contra fidem, donec Ecclesia illum sensum approbet, et illi nihilominus resistat ; e contrario vero haeretici, licet dicant se credere Scripturis, quia non secundum Ecclesiae sensum, sed secundum proprium judicium, illi contrarium, illas intelligunt, pertinaces vere sunt cet proprio judicio damnati; sic ergo in voluntate non se subdendi auctoritati Ecclesiae haec pertinacia maxime consistit.

12. Ex parte intellectus requiritur notitia predicte propositionis Ecclesiee ejusque auctoritatis.— Atque hinc fit, ut ex parte intellectus sit necessaria ad pertinaciam aliqua cognitio vel notitia suflficiens auctoritatis Ecclesiae, et quod doceat sceu proponat veritatem illam, contra quam aliquis errat. Ita sentiunt citati Patres et Doctores. Et probatur facile primo, quia omnis voluntas supponit sufficientem cognitionem sui objecti; sed pertinacia consummatur in voluntate sentiendi contra auc- toritatem Ecclesiae, vel sentiendi, illa non obstante ; ergo talis voluntas cognitionem aliquam definitionis Ecclesiae necessario supponit. Secundo declaratur familiari exemplo, quia non censetur aliquis opponi divi Augustini vel sancti Thomae auctoritati, nisi quando aliquo modo scit in tali causa interponi, et nihilominus illi repugnat; ergo idem intelhgendum est in praesenti. Quod recte declaratur ex etymologia pertinacis, quam tradit Isidorus, libro 10, sub littera P, nam, pertinaz idem est, ait, quod imprudenter tenens; quod non dicitur nisi de illo qui, postquam cognovit magnam anctoritatem alterius, illi audet contradicere. Denique qui nullam habet notitiam auctoritatis, vel definitionis Ecclesiae circa aliquam propositionem, etiamsi circa illam erret, potest habere voluntatem credendi Ecclesiae in omnibus, quoties illi constiterit ejus auctoritatem intervenire ; ergo potest ille non esse pertinax, quando illius notitiam non habet ; et ideo Patres citati hane pertinaciam declarant per modum electionis, in qua eligit aliquis proprium judicium potius quam Ecclesiae, quae electio extremorum cognitionem supponit.

13. Cur atiqua notitia sufficiat, una ratio. — Dixit autem aliqua cognitio, vel notitia, propter duo. Primo, quia aliquando potest aliquis errare, nesciens quid Ecclesia de tali re definierit, et nihilominus esse pertinax, nimirum, si talem errorem habeat cum affectu non relinquendi illum, etiamsi Ecclesiam aliud definiisse sciat; quia haec voluntas opponitur voluntati parendi Ecclesiae, et illius auctoritatem infallibilem excludit, seu non admittit; ergo ad pertinaciam sine dubio suffhicit. Nihilominus tamen illa pertinacia non est sine aliqua notitia auctoritatis et definitionis Ecclesiae, quamvis solum sub conditione illam homo sibi proponat, ut illi obediat vel repugnet ; quae propositio aliqvam notitiam in intellectu supponit, sufficientem ad eligendum inter Ecclesiae auctoritatem et propriam opiuionem. Unde (ut hoc obiter notem) non satis erit quod aliquis sit paratus credere Ecclesiae, si rationibus vel argumentis convincatur, nam illud non est credere auctoritati Ecclesise, quatenus divina est, sel quatenus humano modo persuadere potest; et ideo illa credulitas humana est, et non excedit voluntatem credendi alicui Doctori propter auctoritatem ejus; ideoque cum illa esse potest pertinacia contra Ecclesiam, ut est regula fidei.

14. Altera ratio. — Altera ratio ob quam dixi, aliqua notitia sufficiens, est, ut indicarewi non esse necessarium quod aliquis persuadeatur et credat, hanc Ecclesiam habere tantam auctoritatem, ut illi tanquam infallibili regulae sit credendum; nam haeretici hoc non credunt, et nihilominus in hoc ipso et in aliis pertinaces sunt, quia voluntarie ab Ecclesia recedunt, quae illis sufficienter proposita est, ut illam tanquam veram Ecclesiam recipiant, praeterquam quod Scripturas admittunt, in quibus haec Ecclesia sufficienter manifestatur; notitia ergo sufficiens est illa, per quam ita proponitur Ecclesiae auctoritas, ut obliget hominem ad credendum, et ipsam esse veram Ecclesiam, et veram etiam doctrinam quae ex cathedra docetur; et eodem saltem modo necessaria est notitia definitionis Ecclesiae, quia esto quis habeat sufficientem propositionem ejus, potest nolle credere esse definitionem, et nihilominus erit pertinax, quia jam habet sufficientem notitiam, quae illum obliget ad credendum talem propositionem esse ab Ecclesia definitam. Et ita, ut existimo, satis est pertinacia declarata et explicata.

15. Concluditur pro tertia sententia in m. 8. — Expenditur prima sententia in mum. 3, adhibita distinctione ignorantie. — Ex hoc fundamento, et doctrina satis confirmata, relinquitur tertia opinio supra proposita ; magis tamen declarabitur inde inferendo quod de aliis opinionibus sentiendum sit. Et imprimis de ignorantia, cum qua prima opinio asserebat haeresim esse posse, omissa distinctione, qua utuntur aliqui ex illis auctoribus, aliter a nobis distinguendum est; breviter ergo dicimus haeresim cum aliqua ignorantia esse posse, non tamen es ignorantia ; et ideo, proprie et formaliter loquendo, peccatum haeresis non esse peccatum ignorantiae, sed malitiae, vel ex certa scientia. Ut hoc declarem, adverto ex vulgari doctrina D. Thomae, et omnium, duplicem esse ignorantiam, concomitantem et antecedentem, ut omittam consequentem, quae ad rem praesentem non refert ; ignorantia concomitans dicitur illa, quae simul est cum peccato vel alio actu voluntatis ; non est tamen causa ejus, quia homo ita est affectus, ut quamvis sciret, idem vellet, ac facere ; antecedens autem dicitur ignorantia, quae est causa operis, quia sine illa non fieret.

16. Ignorantia concomitans non excusat ab lueresi, etiamsi sit involuntaria.—lIn praesenti ergo, si ignorantia sit tantum concomitans errorem circa fidem, non excusat ab haeresi, quia tunc illa ignorantia talis est, ut secum admittat, imo requirat voluntatem non mutandi sententiam, etiamsi constet Ecclesiam aliud docere ; nam ab hac voluntate habet illa ignorantia, quod sit concomitans, et consequenter non est causa errandi, nec excludit contumaciam ; quod adeo verum est, ut habeat locum, etiamsi illa igporantia sit involuntaria, quia etiamsi talis sit, non est causa errandi, nec excludit modum assentiendi pertinaciter contra Ecclesiae auctoritatem. Unde a fortiori hoc verum est in qualibet alia ignorantia culpabili ; quin potius licet contingat opinionem esse veram, si cum eo affectu teneatur persistendi in illa, etiamsi Ecclesia contrarium definiat, incidetur in haeresim propter talem affectum.

17. Antecedens excusat , esto non sit omnino talis. — Erit autem ignorantia antecedens, quando homo non habet illum affectum, sed potius ita sentit, quia ignorat Ecclesiam contrarium docere, paratus actu vel habitu mutare sententiam, si constiterit contrariam esse sententiam Ecclesiae, et tunc cessat pertinacia, ut ex dictis constat, et consequenter ille error non est haeresis, quae sine pertinacia non committetur. Quae ratio et resolntio procedit, etiamsi contingat talem ignorantiam non esse omnino antecedentem respectu voluntatis, sed esse aliquo modo voluntariam propter negligentiam culpabilem, quia etiam tunc procedit ratio facta, quod talis ignorantia excludit pertinaciam, quia cum illa non est voluntas resisterdi Ecclesiae, imo esse potest voluntas, seu praeparatio animi , ad subjiciendum proprium judicium judicio Ecclesiae. Neque oportet distinguere inter ignorantiam magis vel minus crassam, tum quia ratio facta in utraque procedit ; tum etiam quia illa distinctio secundum magis et minus tantum, non variat modum voluntarii ; praeterquam quod non posset moraliter definiri quis gradus negligentiae ad unum vcl alium modum errandi sufficeret.

18. Excusat denique affectata , dummodo non sit concomitans . — Denique ( quod magis est ), etiamsi talis ignorantia sit affectata, si revera non sit concomitans, non suffhiciet ad haeresim, ut tenent auctores omnes pro tertia sententia allegati. Erit autem talis, si quis directe nolit facere diligentiam ad sciendum quid doceat Ecclesia, ne cogatur mntare sententiam, vel solum propter difficultatem et laborem inquirendi veritatem; tunc enim cum illa voluntate ignorandi vel non inqui- rendi stat voluntas obediendi Ecclesiae, quoties de ejus definitione constiterit ; imo in primo casu haec voluntas virtute includitur; ideo enim talis persona vult nescire quid doceat Ecclesia, quia nullo modo vult ab illius sententia discedere ; ergo talis ignorantia etiam excludit pertinaciam, cujus etiam signum est, quia cum voluntate sic affecta stat vera fides, tam de aliis articulis , quam de hoc quod Ecclesia errare non potest in definitionibus fidei ; ergo signum est illam ignorantiam etiam affectatam ab haeresi excusare. Denique fieri potest ut id quod aliquis credit, non sit falsum in re, et tamen, si cum illa ignorantia et cum timore errandi credatur, erit grave peccatum, propter periculum cui se exponit, et tamen non erit haeresis. quia neque in effectu erratur , neque in affectu Ecclesiae contradicitur ; ergo idem erit. etiamsi contingat credulitatem esse falsam, quia voluntas eadem est, et ab illa pendet culpa haeresis.

19. Proxima doctrina universalis est, et eaceptio Alens. et aliorum in mum. S, reducitur ad bonum sensum. — Atque haec doctrina formaliter sumpta, in omni materia fidei, etiamsi sint articuli fidei, locum habet, si vere in re ipsa talis ignorantia interveniat ; quia, illa supposita, rationes factae aeque procedunt, et varietas materia accidentalis est. Unde quando aliqui ex antiquis Theologis ab illa regula, quod ignorantia excusat heeresim, excipiunt articulos fidei, ut ex Alexand. Alens. supra in numero $, citavi. et ex D. Thoma, Quodlibet. 3, art. 10., qui idem habet 1 ad Corinth. 11, leet. 4, et sequitur Directorium Iuquisitorum supra, ideo excipiunt. quia supponunt non posse dari ignorantiam in hominibus christianis circa talem materiam fidei; quod quidem regulariter accipiendum est, vel certe secundum praesumptionem Ecclesiae, et in foro exteriori. Nam in interiori negari non potest quin possit aliquando haec etiam pars materiae fidei ab aliquo fideli in aliquo articulo, seu propositione detfinita, ignorari, ut supra etiam diximus, disput. 15, sect. 1, numero 10. Data ergo illa suppositione, non habet locum exceptio in foro interno, quia revera talis ignorantia etiam excusabit haeresim in conscientia, ut non amittatur fides, nec incurrantur censurae ; in foro autem externo circa talem materiam, haeresis et pertinacia praesumetur, nisi magnis et vehcmentissimis conjecturis pertinacia purgetur.

20. An ignorantia emcusans ab heresi sufficienter tollatur pr Episcopi aut Inquisitorum instructionem. — Affirmant alii, Cardinalis, Bartol., Penn. — Alii negant. — Solet autem hic quaeri, quando aliquis hoc modo erravit per ignorantiam, quae admonitio vel instructio sufficiat ut, si, ea non obstaute, homo in suo errore persistat , haereticus et pertinax esse incipiat. In hoc communis sententia jurisperitorum est, si homo ille a suo Episcopo, vel ab Inquisitoribus, aut ab hominibus doctis per eos deputatos instruatur, errorem suum esse contra definitionem Ecclesiae, et nihilominus in sua sententia permaneat, id satis esse ut incipiat esse haereticus, quia jam resistit Ecclesiae. Ita Cardinalis, in Clement. 1 de Sum. Trinit.; Bartolus et ali, quos refert et sequitur Penn., in Direct., 1 part. , comment. 26, ad quaest. 12; et Farinac.. de Haeresi, quaest. 169, a num. 10. Nihilominus multi Theologi negant illam admonitionem Episcopi vel Inquisitoris suflicere, ut sit pertinax et haereticus qui non acquiescit, sed in suo errore perseverat, quia, et Episcopus et alii particulares homines decipi possunt, et decipere ; ergo etiamsi illis dicentibus et monentibus aliquid esse definitum ab Ecclesia, quispiam non credat, non erit haereticus ; ergo, quamvis persistat aiquis in sua opinione vel errore, quia non credit verum esse quod Episcopus, vel alius similis dicet, Ecclesiam, scilicet, contrarium definisse, non erit pertinax, quia non repugnat definitioni Ecclesiae, sed tantum non credit illi. Unde potest talis homo habere animum paratum ad credendum Ecclesiae, si de illius definitione sibi constiterit. Ita sentiunt Can., lib. 12 de Locis, cap. 9, ad finem ; Castro, l. 1 de Justa haeretic. punit, lib. 1, cap. 10, et alii, quos refert et sequitur Sancius, dicto lib. 2 Decalogi, cap. 7, num. 25.

21 Judicium auctoris de parte affirmante. — De garte negativa. — In foro etiam animae pars affirmativa locum habere potest.— Possunt autem hae sententiae in concordiam reduci, si prima secundum praesumptionem, et in ordine ad forum Ecclesiae et illius poenas intelligatur ; secunda vero, si secundum veritatem, et in ordine ad forum conscientiae accipiatur ; quod etiam insinuavit Cano, in loco citato, et prima quidem pars de toro Ecclesiae certa mihi videtur, et conformis juri canonico, ut patet ex cap. Aésolvendam, de Haereticis. Et ratio reddi potest, quia negari non potest quin illud genus contumaciae sit grave peccatum, et Ecclesiae injuriosum. Unde licet demus non attingere rigorem haeresis, nihilominus et dignum esi ecclesiastica poena, et magnum indicium ad praesumendam haeresim. Altera vero pars, de veritate et de foro conscientiae, non videtur mihi absolute vera ; distinguere enim oportet an modus admonitionis sit sufficiens ad obligandum, ut verum esse credatur quod proponitur, non solum ut ab hominibus sua auctoritate dictum, sed ut definitum ab Ecclesia auctoritate divina, ita ut et auctoritas Ecclesiae, et definitio ejus circa talem materiam sufhicienter proponantur, tanquam evidenter credibiles ; si ergo instructio et propositio non fuerit hoc modo suffticiens, tunc locum habebit quod posteriores auctores docent, ex illo principio generali supra tradito, quod ad credendum necessaria est sufficiens propositio objecti credibilis. At vero si admonitio et instructio sit hoc modo suffticiens, sine dubio erit pertinax et haereticus qui restiterit , etiamsi dicat se non credere talem propositionem , quia non credit esse definitam ab Ecc:esia, quia in hoc ipso pertinax est, cum illud sufficienter proponatur ; alias nullus esset haereticus pertinax, quia omnes negant veritates contrarias suis erroribus esse detinitas a vera Ecclesia, vel a Concilio, aut Pontifice habente infallibilem auctoritatem ; sicut ergo, respectu Dei, ad pertinaciam non est necessarium ut aliquis credat aliquid esse dictum a Deo, et nihilominus esse falsum, sed satis est ut credat esse falsum, quod sibi sufficienter proponitur ut dictum a Deo, ita dicendum est respectu Ecclesiae, quae in hoc negotio habet vicem Dei, et seipsam sufflicienter proponit, et ut veram Ecclesiam, et ut hoc vel illud definientem ; quia ergo admonitio et instructio, quae a5 Episcopis vel Inquisitoribus ordinarie fit, sufficiens est, tum quia magno consilio, et doctrina fit, tum etiam quia ordinarie est de rebus jam definitis, et in Ecclesia catholica communiter receptis , ideo prima sententia recte explicata etiam in foro animae locum habet.

22. Concluditur jam contra primam sententiam.— Vasquez et Sanchez se opponere videntur. — Haplicantur. — Atque ex his quae de ignorantia diximus, colligitur ad haeresim non satis esse voluntarium omnino indirectum, sed necessarium esse voluntarium aliquo modo directum, quo aliquis amplectatur errorem contra auctoritatem Ecclesiae. Probatur, quia voluntarium ex certa seientia, seu notitia sufficiente, est aliquo modo directum, ut ex 1. 2. suppono; sed ostensum est ad haeresim necessarium esse habere aliquam notitiam definitionis Ecclesiae ; ergo est etiam necessarium ut sit aliquo modo directe voluntaria. Huie autem assertioni repugnare videtur Vasquez supra, quem sequitur Sanc.; dicunt enim non esse necessarium ut haereticus directe veiit Ecclesiae contradicere , quia non oportet ut hoc intendat, nam ex quocumque motivo pertinaciter erret, erit haereticus, ut aperte docet Augustinus, libro de Utilitate credendi, in principio. Sed forte aliter quam nos vocabulis utuntur; aliud enim est aliquid formaliter intendere, aliud vero aliquid directe velle solum materialiter. In praesenti ergo fatemur, ad haeresim non esse necessarium formaliter intendere contradicere Ecclesiae, et, ut ita dicam, duci spiritu contradictionis, et in hoc recte dicunt dicti auctores; nihilominus tamen necesse est materialiter directe velle illam contradictionem, sicut qui vult tenere aliquam opinionem, quam sceit esse contra D. Thomam, directe vult opinari contra illum, etiamsi id non faciat ad illi contradicendum; vel sicut is qui vult accedere ad unum terminum, sciens non posse id facere, nisi recedat ab alio, satis directe vult recedere a tali termino, quamvis id formaliter non intendat; ita ergo est in praesenti, et hoc probat ratio facta.

23. Concluditur etiam contra secundam sententiam in num. 1.— Ad locum Pauli in eodem n. 1. — Ultimo ex dictis concluditur, ad committenduni peccatum haeresis non esse necessariam temporis durationem, ut secunda sententia dicepat. Probatur, quia pertinacia necessaria ad haeresim in voluntate consistit, supposita notitia intellectus, ut declaravi ; sed illa voluntas cum tali notitia in momento ronsummatur; ergo statim committitur haercsis : sicut e contrario fides in momento concipitur, quia voluntas credendi in momento habetur, et sufficit ad statim credendum. Praeterea nulla certa duratio posset cum fundamento determinari; ergo nulla etiam potest cum fundamento requiri. Tandem, quia ad pertinaciam haeresis non est neccssaria admonitio exterior, ut illa opinio supponere videbatur, quia potest haeresis dari pure mentalis; imo omnis externa haeresis prius in mente consummatur ; ergo ad illam sutficit monitio interna, quae fit per illam notitiam quae de Ecclesia supponitur; ergo voluntas quae ad illam sequitur, si sit sufficienter li- bera, ad culpam haeresis sufficit absque alia mora. Unde non faciunt ad rem verba Pauli: Huoreticum post primam et secundam admonitionem devita, quia ibi agit de admonitione exteriori necessaria ad vitandum haereticum, non ad illum constituendum; imo hoc ipsum in eisdem verbis innuitur, scilicet, posse esse jam haereticum qui moneri incipit. Et ita responsum est ad fundamentum illius secuncae sententiae ; de argumentis autem primae, aliquid dicendum superest.

24. Ad primum in num. 4. — Melior responsio Torrensis et Vasquii. — Notatio pro ipsa. — Formaliter jam satisfit argumento. — Primum argumentum primae opinionis petit quomodo distinguantur haeresis, et error indirecte tantum voluntarius respectu auctoritatis Ecclesiae, per culpabilem ignorantiam ejus. In quo aliqui concedunt non distingui specie, sed tanquam perfectum et imperfectum in eadem specie, convicti illo primo argumento, quod ita contingat in aliis peccatis externis. Et nihilominus respondent haeresim significare illud peccatum, ut omnino perfectum in ill« spccie, et ideo, absolute loquendo, errorem per ignorantiam culpabilem non esse haeresim; qui modus dicendi probabilhs est, et in rigore argumento satisfacit. Mihi vero contraria sententia magis placet, quam docuit Torres, de Trinitate, q. 32, art. 4, tertia parte Commentar., in quadam solutione ad tertium, quamvis paulo post dicat illud peccatum erroris ex ignorantia vincibili reduci ad haeresim. Cur enim reducetur, si ab ipso specie differt? Constantius illam sententiam sequitur Vasquez, disp. 126, cap. 2 et 3. Ratio vero distinctionis est, quam supra tradidimus, disp. 16, sect. 1, explicando differentiam inter peccatum ignorantiae in materia fidei, et peccatum infidelitatis positivae; quia primum non opponitur formaliter divinae auctoritati, sed obligationi sciendi ; sccundum autem primae veritati opponitur, et ideo etiam ibidem diximus peccatum omissionis et commissionis in hac materia specie differre. Ita ergo differunt in praesenti ille error ex ignorantia, et haeresis, quia primum non opponitur directe auetoritati Ecclesiae, sed obligationi sciendi ; secundum autem directe opponitur ejus auctoritati, ut explicatum est; et ideo ille error non est infidelitas, haeresis autem infidelitas est. Quod etiam ex eo confirmatur, quia ille error non excludit fidem, quam haeresis omnino destruit, utpote primae veritati et auctoritati opposita. Denique com- parantur illa peccata, sicut omissio et commissio in materia fidei : nam hmaeresis aperte est peccatum commissionis ; error autem ille, licet sit actus positivus, et ex ea parte videatur commissio, iliud est quasi materialiter ; nam tota malitia, quam habet, omissionis est, quia solum ratione ignorantiae malus est. Unde ad argumentum respondetur, quamvis ignorantia non soleat efhicere diversitatem specificam in peccatis, quando solum variat modum voluntarii, quia hoc non pertinet ad formalitatem et speciem peccati, sed ad modum qui se tenet ex parte operantis , nihilominus quando ignorantia occultat objectum a quo peccatum accipit suam propriam rationem, tunc posse muitare speciem peccati, et ita est in praesenti ; nam ignorantia definitionis seu propositionis Ecclesiae occultat proprium objectum haeresis, et facit ut error non sit auctoritati Ecclesia contrarius formaliter, et in voluntate operantis, et ideo impedit speciem haeresis, et in specie ignorantiae peccatum relinquit.

25. Ad secundum argumentum in mum. 5. — Ad tertium ibid. — Ad quartum. — Ad secundum de ignorantia haereticorum, responsio patet ex dictis. Concedimus enim haeresim simul esse posse cum aliqua ignorantia; nam ipsa etiam est quaedam ignorantia pravae dispositionis. Solum ergo dicimus haeresim esse non posse ex ignorantia, et specialiter ex illa quae notitiam auctoritatis et definitionis Ecclesie excludit, contra quod, argumentum factum non procedit. Teriium etiam argumentum, de comparatione ad alias infidelitates, difhcultatem non habet. Distinguendum enim est de infidelitate tantum privativa, etiam per ignorantiam culpabilem, et de infidelitate contraria. Nam de prima verum est esse posse sine pertinacia, per carentiam totius fidei ; quia hoc totum pertinet ad peccatum omissionis, et ideo inde non potest sumi argumentum ad peccatum haeresis. At vero infidelitas contraria semper requirit pertinaciam, quia non est sine aliqua notitia. fidei, saltem per sufficientem propoitionem, et ita potius inde retorquetur argumentum, quia haeresis est infidelitas contraria fidei. Quartum argumentum sumebatur ex comparatione inter fidem et charitatem, et inter peccatum mortale, ut oppositum charitati, et errorem per ignorantiam, ut oppositum fidei. Negamus autem comparationem et similitudinem, quia non omne peccatum mortale est formale odium Dei charitati contrarium. sed satis est quod sit virtuale odium; haeresis autem dicit peccatum formaliter contrarium fidei, quod non habet error per ignorantiam com missus. Deinde peccatum mortale excludit charitatem solum demeritorie, etiamsi non sit illi formaliter contrarium; error autem per ignorantiam, etiamsi contingat esse peccatum mortale, et excludat charitatem, fidem non destruit, quia non evertit formale objectum ejus, neque illi contrarie opponitur, quod ad rationem haeresis necessarium est.

26. Ad quintum in num. 6. — Ad seatum ilid., de protestatione heresis. — Quintum argumentum specialiter procedebat de ignorantia affectata ; ad quod respondetur imprimis hanc ignorantiam esse posse sine pertinacia, et cum voluntate credendi Ecclesise, si de ipsius definitione constaret, ut satis explicuimus n. 1$, et ideo tunc talem ignorantiam excusare haeresim, quia occultat objectum ejus. Unde ialis ignorantia augebit quidem in eo casu peccatum voluntarii erroris, non tamen illud transferet in speciem haeresis. Denique ultimum argumentum postulabat materiam de protestatione parendi Ecclesiae. an excuset haeresim, de qua peculiarem tractatum fecit Gerson , alphab. 14, a littera M, et disputant late jurisperiti, ut videre est in Simanc., titulo 255; et Penna, in Direct., comment. 26, 1 p. Verumtamen protestatio, de qua ibi tractant, solum est exterior, ct ita definiunt esse confessionem exterius factam, ad protestandum quid aliquis interius sentiat, cum hoc vel illud loquitur, et ad praecavendam suspicionem haeresis vel pertinaciae, si fortasse in sermone errare contingat, ut sumitur ex Hieronymo in expositione Symboli, quam supra citavi, et habetur in cap. Hac est fides, 24, q. 1; talis autem protestatio per se et in foro Dei non excusat haeresim nisi quatenus fuerit conformis. voluntati interiori. Nam si vere procedat ex voluntate parendi Ecclesiae, excusat, vel potius est signum non commissae haeresis; nam voluntas ipsa est quae impedit haeresim, excludendo pertinaciam. Et hinc etiam excusat in foro externo, et constat ex cap. Damnammus citato, nisi aliunde appareat talem protestationem fuisse fictam, quod indiciis et conjecturis a judicibus fidei perpendendum est, ut tractant dicti jurisperiti.

Sectio 4

Utrum peccatum heresis per judicium erroneum intellectus consummetur

SECTIO IV. Utrum peccatum heresis per judicium erroneum intellectus consummetur.

1. Arguitur. — Primo. — Secundo. — Tertio — Quarto. — Sicut fides praeter voluntatem in intellectu existit. et in eo consummatur, ita haeresis praeter voluntatem defectum aliquem ponit in intellectu; de hoc ergo defectu declaraudum superest, quis et qualis sit, et praecipue an in aliquo judicio falso consistat. Et prima ratio dubitandi esse potest, quia dubitatio in fide haeresis est, juxta commune dogma : Dubius in fide infidelis est, quod habetur in capite 1 de Haereticis; non est autem infidelis in alia specie infidelitatis, nisi haeresis. At vero dubitatio non includit judicium erroneum; nam qui dubitat, neutrum judicat ; ergo committitur haeresis sine judicio erroneo. Secundo facit dubitationem argumentum superius tactum de peccante in materia fidei, per conscientiam erroneam; nam ille potest judicare verum, putans esse contra auctoritatem Ecclesiae ; erit ergo haereticus sine judicio erroneo. Tertio, qui se exponit periculo morali incidendi in haeresim, nimium communicando cum haereticis, vel nimis libere opinando in rebus divinis, novas et temerarias sententias inducendo aut sequendo, is plane incidit in haeresis culpam, priusquam per intellectum aliquid contra fidem credat; ergo habet haeresim sine judicio falso contra fidem, ac proinde tale judicium non est de ratione haeresis. Consequentia videtur clara, et antecedens probatur ex illo principio : Qui amat periculum perilit in illo. Unde colligunt Theologi eum, qui se exponit morali periculo alicujus peccati, jam committere illud. Quarto, est simile argumentum; nam is, qui interius non discedens a fide, errores praedicat, et alios in haeresmm inducit, vere committit culpam haeresis, cum tamen in suo intellectu judicium erroneum non habeat; ergo hoc judicium non est de ratione haeresis ; consequentia Jam est probata, et antecedens patet, quia qui est causa alicujus peccati, malitiam illius contrahit.

2. Prima assertio affirmativa et certa probatur auctoritate. — Nihilominus absolute dicendum est primo, propriam haeresim in aliquo erroneo judicio intellectus consummari ; haec assertio certa est, et communis Theolo- gorum; docet eam D. Thomas 2. 2, q. 11, art. 1 et 2, ubi docet haereticum esse, qui, cum protiteatur se credere in Christum, ejus dogmata corrumpit, quod non fit sine judicio erroneo ; ergo sentit hoc esse necessarium a1 haeresim; nam haeresis est quae haereticum constituit. Idem habent reliqui Theologi in 4, d. 13, ubi specialiter Richardus, art. 5, q. 1, dicit haereticum esse, qui circa fidem per intellectum errat, et late probat Joann. Arbor., lib. 8 Theosoph., cap. 10. Idem docent communiter Canonistae in cap. Firmiter, de Summa Trinit.; et Archidiac.. in cap. Quicumque, de Haereticis, in 6, et alii quos referunt et sequuntur Hojas, singulari 73; et Simanc., titulo 30 et 31. Sumitur ex Patribus, pam Augustinus, lib. de Utilitate credendi, initio, dicit haereticum esse, qui temporalis commodi gratia novas et fulsas opiniones gignit vel sequitur, utique in materia fidei; habetur in cap. Hereticus, 24, quaestione 3; et in lib. 4 de Baptismo, c. 16, ubi ad haeresim postulat contradicere doctrinae Ecclesiae cognitae, quod sine judicio erroneo non fit; et similiter in cap. Hec est fides, 24, quaest. 3, haereticus dicitur, qui corrumpit dogmata fidei, quod etiam habet Hieronj mus ad Tit. 3, dicens haeresim continere perversum dogma; et fere idem habet Origenes citat. sect. praeced., n. 10, circa eadem verba Pauli. Eadem est sententia Cypriani, epist. 76, et Irenaei, lib. 3 contra Haereses, c. 2, ubi haeresim, hac ratione, fictionem contra veritatem vocat. Et Tertullianus, lib. 1 contr. Marcion., cap. 1, dicit haereticum esse, qui deserto quod prius erat, id sili eligit quod antea non erat, per quae verba falsum judicium aperte describit; et ideo Gregorius, in Pastorali, p. 3, c. 25, dicit haereticum habere intellectum depravatum ; ac denique favet Paulus, Act. 20, ubi tacite describit haereticos, quod sint lupi rapaces, loquentes perversa, id est falsa dogmata, ut abducant discipulos post se.

3. Probatur etiam ratione. — Ratione probatur assertio, primo deducendo illam ex dictis; nam ad haeresim requiritur voluntas prava; malitia autem hujus voluntatis non consummatur in sola voluntate, sed sumitur ex actu intellectus, quem habet pro objecto et pro effectu ; ergo peccatum, quod tali voluntate committitur, in intellectu consummatur; nam ille actus intellectus, circa quem talis voluntas versatur, comparatur ad ipsam, sicut actus externus ad internum, vel sicut actus imperatus ad imperantem. Omne autem pec- catum, quod exterius committitur, et per voluntatem imperatur, in ipso actu exteriori consummatur, ut homicidium in hominis occisione, furtum in ablatione rei alienae, et sic de aliis; ergo similiter haeresis consummatur in intellectu ; non consummatur autem nisi in judicio erroneo; ergo illud est de ratione haeresis consummatae. Secundo, declaratur idem a contrario, scilicet a fide, cui haeresis opponitur; nam fides, licet initium habeat a voluntate, consummatur in intellectu per assensum, seu judicium veritatis; haeresis autem opponitur fiiei, non tantum privative, sed contrarie, ut dictum est; ergo haeresis, licet inchoetur in voluntate, consummatur in intellectu per aliquem actum fidei assensui contrarium, qui esse non potest nisi assensus, seu judicium falsum. Tertio, alia infidelitates paganismi vel judaismi consistunt in erroribus intellectus; ergo etiam haeresis; nam continentur sub eodem genere positivae infidelitatis. Denique hac ratione diximus propositionem haereticam esse propriam materiam haeresis, quia est objectum illius judieii, in quo haeresis consummatur. Et ex solutionibus argumentorum hoc magis declarabitur et probabitur.

4. Secunda assert:o. — Addendum secundo est, licet peccatum haeresis, quoad substantiam, ut sic dicam, in intellectu a voluntate moto consummetur, nihilominus ctiam extendi ad exteriora signa per verba vel actiones, et tunc alio modo consummari quoad Ecclesiam, seu alios homines. vel quoad professionem ialis falsae fidei. Haec assertio fere ex terminis manifesta est, et declarari potest ex dictis supra de fide; diximus enim praeter voluntatem credendi, et assensum, in quibus substantia fidei consistit, dari etiam confes- sionem fidei, quae signis vel actionibus exterioribus fit, et necessaria est ad salutem, ut dixit Paulus ad Roman. decimo. lta ergo in haeresi, praeter pertinaciam, et judicium erroneum, addi solet exterior professio haeresis, qua suam etiam habet malitiam, et damna tionem auget quoad Deum ; ad poenas autem Ecclesiae incurrendas necessaria est, ut infra videbimus.

5. Divisio heresis ex prima et secunda assertione resultans , in internam et eaternam. — Atque hinc solent auctores duplicem haeresim distinguere: unam mere iuternam, quam mentalem vocant, aliam exterpam. Prima est, quae in voluntate ct intellectu consummatur , exterius vero per nulla sensibilia signa manifestatur. Nam licet dixerimus assensum intellectus comparari ad actum voluntatis, tanquam actum externum ad internum, secundum quamdam proportionem, nihilominus comparando haeresim intellectus ad exteriora signa, dicitur et est peccatum internum et mentale, quia in mente manet, et hominum cognitioni non subjacet; haeresis ergo externa dicitur illa, qua per actiones et signa sensibilia sufficienter ostenditur; quae autem sint ista signa, et quando sufficiant ad constituendam haeresim externam, dicam commodius infra, tractando de excommunicatione quae propter haeresim incurritur.

6. Haresis pure eaterna vera heresis non est. — Nunc solum adverto hanc haeresim externam solere subdistingui ; nam quaedam est conjuncta internae, et ab illa procedens, et haec sola est vera haeresis externa , quia est verum signum internae, a qua habet et malitiam, et propriam haeresis denominationem, et ideo per illam solam poena haereticorum iucurruntur, ut postea dicetur. Alia vero haeresis dicitur pure externa, quia externis quidem signis exhibetur ; re tamen vera non procedit ab haeresi animo concepta, sed est tantum falsum et apparens signum ; et propterea haec non est vera, sed ficta haeresis, et per illam in rigore non incurruntur haereticorum poenae, ut superiori disputatione 3, sect. 6, probavi.

7. Objectio ex proloquio Hieronymi contra proaime dicta. — Responsio Cani non satisfacit. — Ewpositio prologuii adducta a Bannesio in se vera. — Non tamen ad mentem Hierongmi. — Verificatur prologuum dupliciter. — Objici vero potest contra hanc posteriorem partem illud vulgatum dictum, Hieronymo attributum: Za verbis inordinate prolatis incurritur heresis ; et quod similiter scripsit Gregorius, libro primo epistolar., capite vigesimo quarto : /ncauta locutio in errorem pertraMt. Nam inde sequi videtur ad haeresim sufficere voluntatem proferendi exterius verba haeretica. Ad hoc Cano, 12 de Locis, capite nono, ad tertium, imprimis negat illud dictum esse Hieronymi, sed Magistri Sentent., insinuans facile posse negari. Verumtamen Magist., in 4, distinctione 13, in fine, non de suo profert illam sententiam, sed ex Hieronymo, et ita illam acceptat D. Thomas, diet. quaestione 11, articulo 2. Unde licet ego apud Hieronymum illam non invenerim, verisimile est fuisse in aliquo opere ejus, quod nunc non habemus. Unde admittendo illam, respondet Cano intelligendam esse quoad suspicionem vel praesumptionem haeresis; sed hoc parum esse videtur, quia incurrere suspicionem, vel praesumptionem, non est incurrere haeresim, praesertim quia illi Patres, non ut jurisperiti, sed ut Theologi loquuntur. Et ideo addit Bannes, in dict. articulo secundo, tunc per inordinata verba incurri haeresim, quando certa verba sunt approbata et praescripta ab Ecclesia, et aliquis ea despicit, et alia et contraria introducit ; ut verbi gratia, in verbo £ ransubstantiationis, quod nunc rejiciunt Lutherani, et in voce consubstantialitatis , quam olim Arriani nolebant admittere. Et rationem reddit, quia Ecclesia non solum habet auctoritatem infallibilem ad res definiendas, sed etiam ad illas proponendas sub certis et praescriptis verbis, quia ita expedit ad unitatem fidei, et conformitatem in confessione ejus, ut schismata vitentur; quae doctrina mihi placet, eamque dictus auctor aliis testimoniis et conjecturis confirmat. Existimo tamen non fuisse hunc sensum illius dicti; tum quia est nimis limitatus et reconditus ; tum etiam quia si in eo casu aliqua incurritur haeresis , non est propter inordinatam locutionem, sed propter judicium auctoritati Ecclesiae contrarium, ut dictus auctor fatetur. Duobus ergo modis potest illud dictum verificari : primo, respectu aliorum, quia qui inordinate loquitur de rebus fidei, occasionem aliis praebet concipiendi haeresim et in illam incurrendi; et hoc modo exposuit dictum illud divus Thomas supra, exponique etiam potest divus Gregorius in cit. cap. vigesimo quarto, pro quo fortasse Magister Hieronymum citavit, memoria labente Secundo, respectu ipsiusmet loquentis; et sic intelligendum est, non quod ipsa prolatio verborum sine sensu interno sit hacresis ; hoc enim falsum est, ut dixi, et docet expresse Hilarius, 1. 1 et 8 de Trinit., quem Magister etiam supra refert, et sumitur etiam ex Hierony mo, epistola 50 ad Damas., de nomine Z7ypostasis ; sed interpretandum est per occasionem ; nam, sicut alibi dicitur: Qui spernit modica, paulatim decidet, utique in graviora , ita qui temere et inordinate loquitur, in periculo versatur incidendi in haeresim.

S. Circa primum argumentum in n. 1:an deliberatum dubium in fide sit heresis. — Negat Sanchez, referens alios. — Moderamen Sancii.— Respondendum superest ad argumenta initio posita, quorum primum grave postulat dubium , an dubitatio deliberata in fide sit haeresis. Dico deliberata, quia si sit per subitaneum motum, et sine consensu voluntatis , imo si sit sine contumacia, non est haeresis, ut ex dictis patet; et ideo omnes auctores consulunt, ut isti motus despiciantur et abjiciantur sine ulla animi perturbatione , quia nullus in eis est scrupulus, et hoc modo facilius vitantur. Dubium ergo est de illa dubitatione, quae cum plena libertate et pertinacia admittitur. In quo puncto Cano supra, ad quartum, negat absolute hujusmodi dubitationem ctiam cum pertinacia esse haeresim ; illum sequitur Sancius, lib. 2 Decalog., cap. 7, num. 12, et citat Bannes, dict. art. 2, qui mea sententia contrarium docet ; refert etiam Patrem Sa, in Sum., verbo Hueresis, sed loquitur de dubitatione non pertinaci. Denique refert Vasquez, in 1. 2, distinct. 65, cap. 1, num. 4, qui aliquid innuit, sed aliud agens, et punctum non disputans ; non audet autem Sancius dicere nullam dubitationem pertinacem in fide haeresim esse ; et ideo duplicem dubitationem distinguit : una est per positivum actum intellectus , quasi reflexum, quo aliquis deliberate judicat propositionem fidei, de qua cogitat, esse dubiam, et tale dubium fatetur esse haeresim, hominemque illum haereticum esse, quod certissimum est , ut infra probabitur. Alius modus dubitandi esse potest, juxta. hos auctores, per solam suspensionem omnis assensus, vel judicii intellectus, tam falsi quam veri, quia in rigore ad rationem dubitationis nihil aliud necessarium est. Unde solent Theologi distinguere dubium negativum a positivo ; non videtur autem posse negativum dubium , nisi per suspensionem omnis actus, explicari. De hoc ergo dubio, etiam cum pertinacia concepto, aiunt dicti auctores non esse haeresim, quamvis fateantur esse gravem peccatum, expellens tctam fidem, ac subinde esse aliquam infidelitatem ; addunt tamen esse privativam, non positivam, et ideo non esse haeresim, neque suflicere ad poenas haereticorum incurrendas.

9. Primum fundamentum predicte sententiv. — Secundum. — Tertium. — Fundamentum eorum solum est illud tactum in primo argumento, num. 1, quia qui dubitat illo modo, nondum errat; ergo non est hereticus, quia ille tantum qui in fide errat, haereticus censetur, ut ex Patribus a nobis probatum est. Secundo, haeresis est contraria fidei ; dubitatio non est contraria ; ergo non est haeresis. Probatur minor , quia fides consistit in assensu veritatis , illi ergo solum opponitur contrariae assensus falsitatis : dubitatio autem neutrum assensum habet, sed in medio est quasi pendens; ergo non est contraria fidei. Tertio, quia alias qui assensu opinativo crederet rem fidei, haeresim committeret, quod videtur absurdum ; et sequela patet, quia opinio intrinsece includit formidinem, quae est quoddam dubitationis genus ; ergo si omnis qui dubitat circa rem fidei haereticus est, sic opinans haereticus est.

10. Auctoris resolutio receptissima. — Probatur primo Pontificibus.—Nihilominus absolute dicendum censeo, omnem dubitationem deliberatam et pertinacem in materia fidei, et in homine christiano, esse haeresim. Haec est receptissima sententia, quae sumitur ex D. Thoma, 1 part., quaestione 2, art. 4, et 2. 2, quaestione 11, art. 1 et 2, ubi expositores consentiunt, Cajetanus, Arag., Bannes et Valentia; idem tenent Gabriel, in 4, distinctione 13, art. 1, notab. 3; et 3, distinct. 23, quaestione 2, art. 1, versus finem; Adrian., Quodlibet. 2, quaestione 1, circa principium. Castr. late, dict. lib. 1 de Justa haeret. pun., cap. 7 et 9, et lib. 1 Adversus harreses, cap. 10; Corduba, dicta quaest. 17, $ 7; et Torr., dicto art. 4, in 3 p. Commentarii ; consentiunt communiter Canonista, in cap. 1 de Haeret., quos refert et sequitur Penna, in Direct., 2 part., comment, 1, conclusione 5; et Turrec., lib. 4 Sum., 2 p., cap. 12. Denique conveniunt etiam Summistae, Angel., Sylv. et alii, verbo Heeresis ; Tolet., lib. 4 Sum., c. 4, et circa bull. Caenae, cens. 1, n.6; et Azor., in 1 tomo Institut., lib. 8, cap. 9, quaest. 5 et 6, ex quibus auctoribus quidam absolute et indistincte loquuntur; alii declarant in particulari, etiam de dubitatione, per quam intellectus manet suspensus, et firmiter credere non audet. Probatur autem primo ex dicto capite primo de Haeret., dicente : Dubius in fide infidelis est, quod ibi ex Stephano Papa refertur. Habetur autem apud Xistum [, in epistola 1 Decretali, et in Julio I, epist. 2, seu rescripto ad Orientales, capite 11; ergo Christianus dubitans in fide, infidelis est; ergo est haereticus. Probatur consequentia, quia in homine christiano non habet locum infidelitas privativa, cum non inveniatur, nisi in eo qui nihil credit; Christianus autem dubitans in uno articulo, alios credit; ergo ejus infidelitas est contraria : ergo est haeresis.

11. Effugia varia occluduntur. — Respondent aliqui ibi non esse scrmonem de infideli- tate opposita fidei Theologicae, sed de infidelitate morali, veritati contraria. At profecto Gregorius IX, qui verba illa posuit sub titulo De haereticis, non ita illa intellexit, sed de infidelitate quae fidem catholicam tollit, et sine dubio de hac fide ibi est sermo, cum dicitur, fidem debere omnia opera antecedere, ct de eadem subditur, fidem ignorare, qui dubitat. Alii exponunt de prassumptione taptum; sed certe praedicti Pontifices non dicunt hujusmodi praesumi, sed esse infidelem, praesertim quia talis praesumptio non potest sumi, nisi ex actibus externis dubitationem ostendentibus ; quardo autem dubitatio tanta est, ut etiam exterius prodeat, evidens est non posse esse sine haeresi, ut ex sequentibus patebit. Denique alii limitant textum illum ad quaedam dubia, scilicet, quae includunt judicium incertitudinis ; sed hoc etiam est contra generalera regulam jurisperitorum, quod, ubi jus non distinguit, nec nos distinguere debemus, nisi cogente alio textu, vel evidenti ratione ; hic autem ostendam nullam esse, et distinctionem supra datam non posse subsistere. 12. Accedunt Patres alii. — Non recte occurrunt adversarii.—Confirmatur haec veritas ex Clement. prima de Summ. Trinit., S Porro, ubi haeretici dicuntur, tam qui negant animam esse immortalem, quam qui de illa veritate dubitant : eadem autem ratio est de quacumque alia catholica veritate. Idemque confirmat id quod Augustinus ait, libro octavo de Trinitate, cap. 5: Salva fidei veritate, dici posse, fortasse Virginem talem faciem habuisse, non tamen posse, salva fide Catholica dici - Forte de Virgine natus est Christus; quia verbum forte, quod dubitationis est, fidei eatholica repugbBat ; cui consonat illud Bernard., libro 5 ad Eugen., de Considerat., cap. 2: Fides ambiguwm non habet ; et si habet, fides non est ; et Hugo Victor., lib. 1 de Sacr., parte 10, capite 2: Ubi dubitatio est, fides non est. Haec vero omnia exponi possunt a dictis auctoribus de illa dubitatione, quae includit judicium incertitudinis positivum, et quasi reflesum. Ego vero assero, sine tali judicio vel alio aequivalente, non posse esse veram dubitationem , et ideo quandocumque vera est dubitatio, non esse sine errore aliquo, et consequenter, si accedat pertinacia, esse haeresim.

13. Probatur deinde ratione. — Ratione igitur hoc declaro, et datam resolutionem probo, quia non omnis qui suspendit assensum utriusque partis, de veritate dubitat : ergo ad dubium necessarium est ut talis suspensio oriatur ex aliqua cognitione, per quam motiva proposita ad credendum hoc vel contrarium, insufficientia existimentur ; sed Christianus habens talem existimationem de veritate fidei, eo ipso errat in fide; ergo si id faciat cum pertinacia, haereticus est. Antecedens videtur per se manifesium; quia quotiescumque intellectus non necessitatur ad assensum, potest homo pro sua libertate illum suspendere, non quia dubitet, sed quia vult fortasse de aliis rebus dubitare, aut cogitare, aut pro tunc omnino ab actu cessare. Alias qui non eliceret actum fidei quotiescumque aliqua propositio menti occurrit, et dubitaret, et graviter peccaret, quod est absurdum; ergo non omnis suspensio actus fidei est dubitatio; aliquid ergo aliud addendum est. Unde probatur prima consequentia, quia nihil aliud cogitari potest in tali suspensione necessarium, nisi, quod procedat ex insufficientia motivi cognita et consequenter judicata ab eo qui dubitat; vel si quis aliud requirat, oportet ut illud declaret : mihi enim profecto non occurrit, et ex re ipsa videtur hoc manifestum, nam qui dubitat, non alia ratione dubitat, nisi quia sufficientem rationem ad assentiendum non invenit ; ergo, ut dubitet rationali et libero modo, prout nunc loquimur, necesse est ut cognoscat illam insufficientiam motivi, et in sua mente talem illam reputet; ergo vera dubitatio talem dispositionem in intellectu requirit. Haec autem existimatio seu cognitio falsa est ; unde non habetur sine aliquo judicio erroneo, quia judicare nihil aliud est quam cognoscere aliquid tale esse vel non esse; ergo talis dubitatio includit judicium erroneum in fide, ac proinde non est sine haeresi.

14. Confirmatur. — Cani evasio manifeste falsa. — Et confirmatur simpliciter, et ad hominem, quia sic dubitans amittit habitum fidei infusae; ergo est haereticus; ergo illa dubitatio est haeresis. Antecedens admittunt Cano, et alii auctores contrariae sententiae, et merito; quia sic dubitans est indispositus ad credendum aliquid de fide catholica, sicut oportet, id est, certo et firmiter, juxta illud Symboli Athanasii : Heec est fides Catholica, quam nisi quisque fidel ter firmiterque crediderit, salvus non esse poterit ; qui autem de uno dubitat, necesse est ut de omnibus dubitet, quia non est major ratio certitudinis in uno quam in alio; sicut qui unum negat, virtute omnia negat, quia non est major ratio credendi unum quam aliud, ac propterea totam fidem amittit; idem ergo est in dubitante. Prima vero consequentia probatur, quia ille est infidelis; et non paganus nec Judaeus; ergo est haereticus, quia non est alia species infidelhum. Respondet Cano illum esse infidelem privative, non contrarie, et ideo sub illis speciebus non contineri. Sed hoc videtur manifeste falsum, quia nemo est infidelis privative, nisi qui nihil credit, vel omnia ignorat culpabiliter; nam qui fidem Christi habet, licet aliquid non credat propter ignorantiam culpabilem , non est infidelis, ut supra dictum est; at vero iste qui de uno articulo dubitat, aliorum fidem retinet, quantum ad assensum, et voluntatem credendi ; ergo non potest dici infidelis privative; et praeterea sola privatio assensus circa unum articulum non est sufficiens dispositio ad tollendam totam fidem, nisi intercedat aliqua dispositio contraria certitudini totius fidei, ut jam probavi et declaravi; ergo ut ille sit infidelis, necesse est ut non tantum privative, sed etiam contrarie talis sit; est ergo haereticus, et consequenter ipsa dubitatio est haeresis, quia haereticus ab haeresi denominatur, ut sectione sequenti dicam. (Vide supra dicta, disp. 16, sect. 1.)

15. Ad primum fundamentum in num. 9. — Ad secundum ibid. — Atque ita responsum est ad principale fundamentum contrariae sententiae, quia jam declaratum est quomodo vera dubitatio non est sine aliquo errore positivo : non quidem circa articulum de quo dubitatur, quoad veritatem ejus, respectu cujus dicitur haec dubitatio negativa, sed respectu certitudinis debitae motivo fidei sufficienter proposito. Et eadem responsio est ad secundum, quia hoc sufticit ut dubitatio non tantum privative, sed etiam contrarie fidei opponatur.

16. Circa tertium fundamentum in eodem a. 9. sententia Castr., Arag. et Azor.— Impugnatur. — Vera resolutio dicti argumenti. — In tertio vero argumento llius opinionis, petitur an opinari de rebus fidei, assensu opinativo illas credendo, ad haresim pertineat; id enim affirmant Castro. Aragon. et Azor. in locis citatis, quoniam sic opinans dubitat, cum opinio includat formidinem , formido autem quaedam dubitatio sit timorem falsitatis inducens ; et allegant D. Thom , in 1 part., quaest. 32, art. 4. Verumtamen hoc nimis rigorosum est, et multa indiget declaratione. Nam imprimis D. Thomas, locis citatis solum dicit opinari falsum in materia fidei, esse hae- resim. Deinde eadem ratio est de assensu fidei humanae et opinionis, quia uterque est subjectus formidini ; sed credere rem fidei, fide humana, non solum non est haereticum, verum etiam nec malum est ; imo credimus frequenter esse usitatum a fidelibus; ergo nec assensus opinativus per se pravus aut haereticus est. Denique ille assensus formaliter falsus non est, quia est conformis rei circa quam versatur ; ergo ex hac parte non potest esse haeresis ; deinde non includit formalem dubitationem circa fidem vel certitudinem ejus, quia formido ex parte subjecti non est de ratione opinionis, sed tantum ex parte formalis objecti, ut constat ; ergo neque ex hac parte habet ille assensus contrarietatem cum fide, quae ad haeresim sufficiat. Quapropter dicendum est duobus modis posse alquem opinari de rebus fidei: uno modo exclusive, ut sic dicam, quod non fit sine actu reflexo, quo aliquis judicat res illas non esse dignas firmiori assensu, et hic modus haereticus est, et ita fortasse exponi possunt citari auctores ; alio vero modo contingit opinari praecise, ad eum modum quo Aristoteles dixit, abstrahentium non esse mendacium ; et hoc modo assentitur, qui actu considerans soIum motivum humanum, vel rationem probabiliter suadentem veritatem fidei, propter illud motivum pro tunc assentitur, non excludendo, nec de alio cogitando, et sic assentiri opinative in materia fidei, neque est haeresis , neque error , neque per se malum.

17. Ad secundum argumentum in n. 1. — Alia argumenta in principio sectionis proposita facilius expediuntur ; nam secundum erat de assentiente veritati alicui, ex conscientia erronea, qua existimat contrarium esse definitum ab Excclesia. De hoc autem jam diximus esse quidem hareticum , non propter rem creditam, sed propter animum contradicendi Eecclesiae, in quo necesse est ut includat errorem, quo judicat Ecclesiam posse in suis definitionibus errare. Dubitant vero auctores an talis haereticus incurrat haereticorum poenas , nam Simanc. , titulo 31, num. 9. negat; alii vero affirmant, quos refert et sequitur Sancius, dicto lib. 2, cap. 7, cit. n. 30. Dicendum vero est, si consideretur in illo homine exterior fides, seu assertio, ratione illius non posse incurrere poenas, quia assertio non est haeretica vere et in se, quamvis a profitente talis reputetur, sicut qui interficit feram, putans et volens occidere homi- nem, licet interius peccet, et in affectu sit homicida, non tamen in effectu, et ideo proprium poenam homicidae non incurret. Si autem in illo homine consideretur falsa existimatio, quam habet de Ecclesiae auctoritate, ratione illius est vere haereticus, ut dixi; tamen quandiu illam mentem exterius non manifestat, poenas haereticorum non incurrit ; proferendo autem exterius solam propositionem veram, quam falsam putat , non satis illum internum animum exterius manifestat, et ideo id non satis est ut poenas incurrat ; si vero aliis verbis et signis illum animum declaret, tunc poenas incurrit, quia jam est verus haereticus exterior.

18. Ad tertium et quartum , ibid. — Tertium argumentum erat de illo, qui in morali perieulo incidendi in haeresim se constituit, nondum tamen errat. Quartum, de illo qui, cum recte sentiat, alios in errorem inducit. Et de utroque dicendum est, in voluntate quidem committere aliquam culpam haeresis, quatenus est moralis causa ejus, vel indirecte seu virtualiter illam vult, volendo periculum ; nihilominus tamen ille simpliciter non est haereticus, quia haec denominatio est quasi ab actu immanente, qui in tali homine nondum invenitur ; et ideo, absolute loquendo, in tali homine nondum est peccatum haeresis consummatum, et propterea esse potest sine errore, qui jam sit in tali homine, quamvis non sit sine aliquo affectu erroris, ut explicavi.

Sectio 5

De subjecto capaci haeresis, et quid tandem haeresis et haereticus sit

SECTIO V. De subjecto capaci haeresis, et quid tandem haeresis et haereticus sit.

Consequentia doctrine. — Explicui conditiones ex parte materiae, et ex parte actus, ad haeresim necessarias : nunc superest declarandum, an ex parte subjecti, seu personae peccantis aliae conditiones ad haeresim necessariae sint, et inde facile concludemus definitionem haeresis quoad rem ipsam, et consequenter definitum manebit, quid haereticus sit: tres autem conditiones ex parte subjecti videntur ab auctoribus poni, ut necessariae ad haeresim, quae tamen recte consideratae, et explicatae, ad unam revocari possunt, ut n. 13 planum fiet.

1. Pro prima parte tituli, prima conditio ad subjectum lueresis, ut preehabuerit fidem. — Ad prius membrum quid Cajetan. et alii di- cant.— Impugnantur.—Instantia refellitur.— Prima conditio est, ut is qui errat in materia fidei, prius crediderit, et a fide decepta defccerit. Hanc videtur ponere Divus Thomas 2. 2, quaest. 10, art. 5, nam in hoc dis'inguit haeresim ab aliis speciebus infidelitatis, et illam etiam indicavit Tertullianus lib. 1 contra Marc., c. 1, dum dicit, haereticum esse, gui deserto quod prius erat, postea sibi eligit quod retro non erat. Difficultas autem est, de qua fide sit hoc intclligendum, scilicet, an de fide catholica et infusa, vel quacumque, etiamsi humana sit? Item an intelligendum sit de fide illiusmet propositionis, circa quam errat, vel de fide cujuscumque alterius modi. Circa primum, Cajetanus et Thomistae communiter in illo art. 5, de catholica fide id intelligunt, quia putant non esse vere haereticum, nisi etiam apostata sit. Contrarium autem supra docui, disp. 16, sect. 4 et 5, et verum omnino existimo, quia potest dari verus haereticus, non solum coram Deo, sed etiam coram Ecclesia, quamvis nunquam fuerit catholicus. Hoc patet manifeste in hominibus baptizatis, qui ab infantia educantur haeretici; illi enim nunquam fuerunt proprie fideles, neque aliquid per infusam fidem crediderunt, aut credere potuerunt sine instructione aliqua; et quamvis ob id a propria haeresi excusari possint, si tamen sufhicienter instruantur, eisque catholica doctrina satis proponatur, et nihilominus in prioribus erroribus pertinaces sint, veri haeretici esse incipiunt, et poenas haereticorum incurrunt, quia baptizati supponuntur. Dices in his saltem praecessisse fidem infusam, quoad habitum quem per baptismum susceperunt. Respondetur et hoc parum referre, si tali habitu usi non sunt, et praeterea illud etiam non esse necessarium; nam, licet baptismus in tali homine non fuisset rite celebratus, vel ex defectu intentionis in ministro, vel ex defectu essentiali in forma vel materia, nihilominus talis homo esset postea verus haereticus, cum tamen etiam quoad habitum non habuerit fidem infusam, quia per baptismum invalidum non infunditur ; et assumptum probatur, quia ille homo est infidelis contrarie, et non paganus neqne Judaeus, quia credit in Christum ; ergo est haereticus; ergo ejus infidelitas est haeresis, quod etiam docnui in Defensione fidei, l. 1, c.24, n. 3.

2. Fera responsio.— D. Thomas ei non obstat. — Satisfit posteriori membro. — Wtelligenda ergo est illa conditio de quacumque fide, per quam christiana religio recipiatur, et eam quis profiteatur, quod satis probat ratio facta; neque aliud voluit Divus Thomas, citato loco; nam eodem modo dicit Judaeum esse, qui credit aliquo modo in Christum, saltem in figura. cum tamen illa fides Judaei infidelis non sit infusa, sed mere humana. Unde cum ibidem dicit haereticum credere Christum in veritate, non est sensus quod credat, vel aliquando crediderit totam Christi doctrinam in veritate ; sed sensus est quod credat Christum in se, et quatenus jam venit, ita ut illud in. ceritate opponatur figuris, et umbris, vel promissionibus in quibus Judaei tantum credunt et adhuc sperant; qui sensus sufficienter ex ipsamet partitione constat, et ex contrapositiore, quam Divus Thomas facit; et hinc facile respondetur ad aliam interrogationem in esdem difficultate. Nam. ut aliquis haeresim committat, et haereticus fia*, non oportet ut prius crediderit illum articulum, in quo postea errat; imo neque necessarium utaliquid unquam deillo cogitaverit; solum ergo necessarium est ut in Christum crediderit et credat. Nam sicum hac fide postea proponatur homini nova veritas, de qua antea instructus non fuerat, ut definita ab Ecclesia, et nihilominus contrarium pertinaciter credat, erit haereticus. Probatur argumento facto, quia est infidelis, et non Judaeus nec paganus, quia sub nomine christiano errat ; ergo haereticus. Item quia ad qualitatem seu speciem praesentis erroris et peccati, prout fidei opponitur, nihil refert quod fides ejusdem articuli praecesserit. Denique utraque pars contirmari potest, quia illa cireumstantia solum est necessaria ad apostasiam, quae non est haeresis, sed circumstantia ejus, et potest esse etiam cujuscumque infidelitatis, ut cum Divo Thoma, dicta sectione 5, ostendi.

3. Secunda conditio ad subjectum heresis, ut sit Christianus. — Num oporteat esse bapticatum ? — Sententia negans. — Secunda sententia affirmat. — Secunda conditio est, ut error sit in homine christiano ; hanc ponit expresse Divus Thomas dicta quaest. 11, art. 2, et est Augustini lib. I8 de Civit., cap. 5I, ubi dicit haereticum esse, qui sub nomine christiano falsa dogmata in fide Christi docet vel sequitur; quae fuit etiam sententia Origenis circa 3 c. ad Tit., ut refert Pamphilus in Apojogia; et pro illa citavi Gregorium et alios supra, disp. 16. sectione 5, et consentiunt omnes anctores statim citandi. Et ratio est, quia in hoc potissimum differt haeresis ab aliis speciebus infidelitatis, et haereticus a Judaeo vel pagano, ut supra etiam in dicta disp. dictum est. Dubium vero est quid intelligendum sit nomine Christiani, et praecipue an oporteat illum esse baptizatum, in quo sunt diversae sententiaee. Prima negat hoc necessarium esse, quia etiam catechumenus potest vere haereticus esse; quam sententiam ego docui in 5 tomo, ad 3 part., disp. 21, sect. 2. et in Defensione caiholica, l. 1, c. 24, et tenet Castro, lib. 1 de Just. haeret. punit., cap. 8; Bannez 2. 2, quaest. 10, art. 5, ad 3 areum., et quaest. 11, art. 9. Azor., lib.8 Inst., cap. 9, quaest. 3; et Farin. de Haeresi, quaest. 178, num. 131 et 135. Et ratio est, quia ille, quamvis non sit baptizatus, credit in Christum. Unde licet alias sit infidelis, non est Judaeus nec paganus; ergo est haereticus, et error ejus est haeresis, quia non sunt fingendae plures infidelitatis species. Nihilominus alii requirunt ad propriam haresim, quod persona sit baptizata. lIta sentit Cajetanus, dict. art. 2, et sequitur ibi Aragon., et Ugolinus de Censuris Pontifici reservatis, 2 part., c. , S F; et Sairus, in 1 tom. Thesauri, lib. 3, cap. 4, num. 10 et 11; et Sanc,, d. lib.2 Decalog., c. 7, num. 34; et Tolet., in Sum,, lib. 4, c. 3. Fundantur, quia per baptismum efficitur homo Christianus et membrum Ecclesiae Christi.

4. Auctoris judicium quoad primam sententiam negantem. —n hoc vero puncto et sequentibus, distinguendum est de haeretico tantum in foro interno seu divino, et de haeretico etiam in foro Ecclesia, seu de haeretico punibili vel non punibili ab Ecclesia. Nam sine dubio dari potest aliquis vere haereticus apud Deum, quem Ecclesia punire non potest, ut constat de haeretico merc interno. Dico igitur primam sententiam esse veram de haeretico vere tali quoad culpam, et quoad poenam in foro Dei, quod apud me convincit ratio facta, cui auctores contraria sententiae nihil respondent, cum tamen contra hunc etiam sensum sentire videantur. Deinde catechumenus si vere credat, est aliquo modo Christianus, tum quia Christo unitur per fidem; tum etiam quia salvari potest per baptismum flaminis; tum denique quia exterius confitetur Christum, dum ejus baptismum petit ; ergo hoc satis est ut vere dici possit Christianus ; ergo si postea ab hac fide per haeresim recedat retinendo aliquo modo fidem et religionem Christi, jam sub nomine Christiano falsa dogmata profitetur vel sequitur; ergo in re vere est haereticus.

5. Quoad secundam affir mantem. — Castr. opinio singularis, ejusque fundamentum. — In alio vero sensu, dicendum est hujusmodi haereticum non esse punibilem ab Ecclesia. Ita declaravi hanc sententiam citat. locis, et hoc maxime contendunt auctores secundae opinionis; et sequitur Simanc., dicto titulo 31, num. 6, et consentiunt Doctores primae sententiae, uno excepto Castr., qui contendit hunc catechumenum esse de jurisdictione Ecclesiae, et posse ab illa ut haereticum puniri. Ratio ejus est, quia ille est membrum Ecclesiae : ergo potest Ecclesia illum judicare, sicut respubhca potest suum civem punirc, tanquam membrum suum. Antecedens probat argumento a nobis facto, quia catechumenus potest salvari: ergo est intra Ecclesiam, quia extra Ecclesiam non est salus; ergo est membrum Ecclesiae. Item ille est membrum Christi, cujus fidem profitetur; nam ideo potest salutem ab illo partieipare ; ergo est membrum corporis ejus, quod est Ecclesia.

6. Improbatur multipliciter. — Ad fundamentum Castr. in mum. pracedenti. — Sed haec opinio probabilis non est, et assertio posita est certa. Nam est communiter recepta, quod :n materia morali magni momenti est; item quia in praxi et usu Ecclesiae ita observatur; nam quoties in foro Ecclesiae contra aliquem, tanquam contra haereticum inquiritur, primum omnium convincitur et probatur, quod sit baptizatus, quia alias non creditur esse de jurisdictione spiritualis Ecclesiae ; et ratio est, quia baptismus est janua per quam intratur in Ecclesiam visibilem Christi, et character baptismi est indelebile signum subjectionis ad Ecclesiam, ut constat ex communi traditione, et ex modo loquendi Conciliorum et Patrum in materia de baptismo; sed ille catechumenus non habet characierem ; ergo nondum est subjectus jurisdictioni; ergo non potest puniri. Item si ille omnino retrocedat, et baptizari nollet, nec in Christum credere, sed ad paganismum vel gentilitatem redire, nam potest per Ecclesiam cogi ut baptizetur ; non propter solam fidem, quam inchoavit, non se obligavit, nec promisit obedientiam Ecclesiae; ergo non est unde ipsa acquisierit jurisdictionem in illum. Denique ponamus hominem, qui coepit credere in Christum et mente, et oris confessione, nondum tamen coepisse petere baptismum, ille profecto non potest ab Ecclesia cogi, ut baptismum petat ; neque, si retrocedat, potest puniri, sive fiat haereticus, sive gentilis; ergo quamvis petierit baptismum, et factus fuerit catechumenus, nondum Ecclesia obtinuit jurisdictionem in illum, quia sola petitio non inducit specialem obligationem perseverandi respectu Ecclesiae ; neque ibi intercedit aliquis contractus, in quo possit talis jurisdictio fundari. Nec fundamentum Castri est alicujus momenti ; falsum est enim catechumenum esse actuale membrum Excclesise visibilis Christi, quia non est illi conjunctus per signum visibile a Christo institutum, et, ut ita dicam, per solemnem professionem ; ideoque nec vere dicitur esse in hac Ecclesia, qui nondum illam ingressus est. Et ad probationem, respondemus ad salutem per se quidem necessarium esse ingredi, et esseactu intra hanc Ecclesiam; in casu vero necessitatis sufficere ingredi in voio, sicut sufficit baptizari in voto. Unde negatur ctiam consequentia alterius probationis, quia potest aliquis esse membrum Christi, etiam per fidem mere internam, et invisibilem, quod tamen non satis est, ut constituatur quis membrumEcclesiae visibilis; ad hoc enim necessarius est baptismus.

7. Baptismus validus non requiritur ad heresim fori interni. — Sed inquirendum superest an hoc sit intelligendum de vero et valido baptismo, vel sufficiat baptismus exterius datus, etiamsi validus non fuerit, propter essentialem defectum in forma vel materia. In quo puncto nulla esse jam potest nobis dubitatio de haeresi vel haeretico, quoad culpam vel forum internum. Nam si ille, qui nullo modo baptizatus est, potest haeresim committere, et consequenter esse haereticus, a fortiori et ille qui baptizatus est, licet invalide. Et ita manifeste colligitur ex antiquis Conciliis et Patribus docentibus aliquos haereticos, cum convertuntur ad Ecclesiam, baptizandos esse, quod fieri non pctest, nisi quando prior baptismus fuit invalidus. Ita sumitur ex Augustino , lib. de Unico baptismo, contra Donatistas, c. 3, et expressius id tradit iib. de Haeresibus , initio, dicens quosdam haereticos sine baptismo novo recipi in Ecclesia, quando convertuntur ; alios vero per baptismum ; et utrosque censet esse haereticos ; et in haeres. 44, in hoc secundo ordine ponit Paulianistas et Fontinianos, referens Concilium Nicaen., et habetur in can. 17, ex antiquis vulgaribus, et in 19, ex octoginta nuper ex Arabico translatis ; et idem habetur in can. 95, ex Trullanis, sextae Synodo attributis, et in hoc fere consentiunt allegati auctores.

8. Neque ad heresim fori emterni putant Gabriel et S'imanc., duplici ratione. — Oppositum verius. — Dubitant vero an isti sint haeretici punibiles ab Ecclesia, et aliqui eorum affirmant, quod sentit Gabriel, in 4, d. 13, quaest. 2, art. 1, notabili 3; et consentit Siman., dict. tit. 31, num. B, et duas reddit rationes : una est, quia isti sunt baptizati baptismo flaminis; alia est, quia in his rebus magis operatur opinio quam veritas. Nihilominus contrarium est verum : nam, per se loguendo, hujusmodi haeretici non possunt ab Ecclesia puniri propter suos errores. Ita docet Ugolinus, Sairus, et Sanc. locis citatis, et alii quos allegant; ac sequitur ex regula supra dicta, quod Fc-lesia non esercet judicium in eos qui per baptis muin in eam non sunt ingressi, quae sub his terminis traditur a Concilio Tridentino, sess. 14, c. 2, ita interpretante illud 1 ad Corint. b: De his qui foris sunt, nihil ad nos; et idem habetur in cap. Gaudemus, de Divort., cum similibus; sed invalide baptizati revera non sunt ingressi Ecclesiam per talem baptismum:; ergo non subjiciuntur poenis Ecclesiae; nam ab illa regula generali non licet nobis eos excipere sine ejusdem Ecclesiae auctoritate. Minor probatur, quia tales non recipiunt characterem, quia baptismus invalidus nullum eftectum confert ; item quia Ecclesia non recipit illos, nisi per baptismum; ergo signum est non fuisse E»clesiam ingressos. Denique illa caeremonia exterior, cum non fuerit sacramentum, nullam vim habere potuit ad subjiciendum Ecclesiae talem hominem ; neque etiam voluntas, quam ille habuit recipiendi baptismum, obligavit ipsum aut subjecit Ecclesiae; quia voluntas interior non habet vim obligandi inter homines, nisi quatenus exterius manifestatur per actum ad inducendam obligationem sufficientem; praesertim quia Ecclesia non judicat de occultis et internis, nisi per exteriora; ihi autem ex vi illius signi solum manifestatur voluntas recipiendi talem baptismum invalidum, seu qualem haeresis profitetur.

9. Ad rationes pro Simanc. — Ejus opinio quomodo possit habere locum. — Unde Simancas, in prima sua ratione, non loquitur consequenter, nam de catechumeno dixerat non subjici Ecclesiae propter baptismum flaminis, id est, propter voluntatem baptismi, quamvis haec voluntas in catechumeno fuerit de vero baptismo; ergo non recte colligit hujusmodi voluntatem in dictis haereticis sufficere. Secunda item ratio inefficax est, quia in praesenti casu et veritas intercedit et opinio, imo non solum opinio, sed etiam certitudo; supponimus enim Ecclesiae sufficienter constere de nullitate baptismi ; habere vero posset locum dicta opinio, quando defectus essentialis baptismi non esset in materia vel forma quae sensibus percipi possunt, sed in fictione, vel ex parte ministri qui intentionem non habuit, vel ex simili fictione recipientis ; nam cum hic defectus pendeat ex actu mere interno, qui Ecclesiae non satis innotescere potest, tunc in foro Ecclesia ille praesumitur baptizatus, et ideo puniri potest; sed hoc per accidens est, et ideo in assertione dixi, per se loquendo. Item hoc dixi, quia loquimur de punitione propter haeresim : nam si dicti haeretici alia ratione contra Ecclesiam deliquerint, sacrilegia committendo contra ejus sacramenta, vel alio simili modo, tunc illo titulo fortasse puniri poterunt ratione delicti, non ratione baptismi. Et fortasse hoc modo potest interdum Ecclesia cogere aliquem ad baptismum, de quo videri possunt quae diximus tom. 3 , in 3 p., disp. 24, sect. 1, ad calcem ; videri etiam potest Sanc. cum aliis quos citat, supra, numero trigesimo sexto.

10. Tertia conditio, ut homo non erret in tota materia fidei. — Castr. solo nomine recedit ab hac conditione. — Tertia conditio est, ut is qui errat, non in tota materia fidei, sed in aliqua ejus parte male sentiat. Hanc conditionem ponrunt Turrecr. in Sum. de Eccles., lib. 4, part. 2, cap. 13; et Cano, dict. lib. 12, cap. 9; et Rojas, de Haereticis, p. 1, num. 484, et sequentibus, ubi alios refert. Sequitur haec conditio ex praecedentibus, nam haeresi subjectum ille est, qui aliquo modo se Christianum profitetur ; sed ut se profiteatur Christianum, necesse est ut aliquo modo in Christum credat; ergo consequenter necesse est ut non totam ejus fidem abneget, sed partem corrumpat. Hane vero conditionem negat Castro, dict. lib. 1, c. 9; sed, ut bene no:avit Siman., dict. tit. 31, num. 13, solum de nomine disputat, et in eo dissentit, quia non utitur distinctione data de haeretico, quoad culpam, vel quoad poenas Ecclesia; nos vero priori modo loquimur, nam posteriori modo, certum est Ecclesiam punire ut haereticos, baptizatos homines apostatntes a tota fide Christi, sive per judaismum, sive per paganismum, cap. Contra Christianos, de Haereticis, in 6, quod etiam habent jura civilia; et est indubitatum apud auctores , ut videri potest apud Heimericum, in Direct. Inquisitorum, 2 p., quaest. 44 et 45, ubi Penna plures allegat.

11. An qui verae revelationi private nou credit, sit hereticus. — Esse talem in foro Dei probatur. — Unum vero superest dubium circa hanc conditionem, quia interdum fieri potest haereticus nihil de tota fide catholica negando; ita enim contingere potest in eo qui privatam revelationem accipit, et illi non credit ; nam retinere potest totam fidem catholicam, et privatam non amplecti, quod satis est ut haereticus fiat. In quo dubio duo sensus supra notati distinguendi sunt : unus est de haeresi quoad culpam, et in foro Dei; alius in foro Ecclesiae. In primo sensu, pendet haec quaestio ex alia, an privata revelatio per fidem infusam Theologicam credatur seu credenda sit, quam tractavi supra, disput. 3, sect. 10, et contra Sot. et alios, illam fidem surpernaturalem, et infusam esse, et ab eodem habitu elici docui, sicut est valde consentaneum Concilio Tridentino, sess. 6, dicenti posse aliqucem per privatam revelationem, certitudine fidei credere se esse justum. Hoc ergo supposito, certum est committi peccatum haeresis, pertinaciter resistendo revelationi divinae sutficienter propositae, etiamsi privata sit. Probatur, quia contrariorum eadem est ratio; ergo si revelatio illa sic proposita sufficit ad obligandum, ut quod proponitur, certa fide credatur, eadem sufficit ut contrarius dissensus sit haereticus; nam contrarie opponitur fidei, et in homine christiano existit, ut supponimus. Confirmatur, quia illud peccatum sufficit expellere fidem; ergo est infidelitas illi contraria; et est in homine christiano, ut jam dixi; ergo est haeresis, ut saepe conclusum et probatum est.

12. De foro Ecclesie sententie Azor. et Sanc. discrepantes. — Auctoris judicium. — At vero loquendo in altero sensu de haeresi punibili ab Ecclesia, quidam absolute negant. Ita tenet Azor., dicto cap. 9, quaest. 4, quia Ecclesia non punit nisi apostatas a fide catholica; ille autem non recedit a fide catholica, sed a fide privata. Contrarium tenet Sanc. supra, n. 32, quia etsi ille in materia non erret circa doctrinam catholicam, quia Ecclesia de illa veritate privatim revelata nihil definit, nihilominus quatenus primae veritati revelanti non credit, virtute discedit ab alio principio catholico, quod prima veritas est infallibilis, seu quod primae veritati testificanti, semper et in omnibus credendum est. Ego vero existimo idem esse in hoc dubio dicendum, quod in alio fere simili superius dixi, nimirum talem hominem, propter dissensum propositionis sibi specialiter revelatae, vel propter assensum contrariae, non incurrere poenas juris ecclesiastici, propter rationem factam, quod Ecclesia tantum punit apostatas a sua fide, id est, a doctrina per ipsam Ecclesiam proposita et probata, quam propter universalitatem catholicam vocamus. Neque Ecclesia judicat de internis et privatis revelationibus, sed interdum eas examinat, an falsae sint, ut re ipsa sunt, quoties a catholica doctrina discrepant ; si vero non discrepant, liberum relinquitur ut per conjecturas examinentur, quales sint. Deinde illa malitia, quae in illo peccato consideratur, quatenus primae veritati opponitur, regulariter et moraliter loquendo, est mere interna, et ex hac parte non subjicitur poenis Ecclesiae. Si quis autem exterius doceret vel Deum posse mentiri per privatam revelationem, vel non illi esse credendum, etiamsi sufficienter illam proponat, jam erraret in doctrina catholica, et illum errorem exterius exprimens poenas haereticorum incurreret, ut ex dictis patet.

13. Pro secunda parte titudi, colligitur ex dictis definitio heeresis. — Item quis dicatur hereticus, jurta Augustinum. — Quis juvta auctorem brevius. — Ex quibus omnibus facile concludi potest definitio haeresis quoad rem ipsam; est enim coluntarius et pertinaa error in materia fidei catholica contraria, in homine qui se Christianum esse profitetur. Quae omnes particulae ex dictis satis patent, et per ultimam distinguitur haec infidelitas a reliquis, et ideo ad illam reducuntur omnes conditiones in hac sectione positae, ut initio illius indicavi, et in ejusdem discursu declaravi. Deinde simili modo colligitur quid haereticus sit. Quam quaestionem proponens Augustinus, libro de Haeresibus, initio, sic inquit : Quid faciat hereticum, regulari definitione comprehendi , sicut ego emistimo, vel omnino non potest, vel difficillime potest ; et in fine libri id omisit, et alibi tractandum remittit; nunquam vero ex prefesso illud implevit; tamen in libro de Utilitate credendi, cap. 1, dicit haereticum esse, qui alicujus temporalis commodi, et maame glorie principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur. In qua descriptione prima particula pertinet potius ad causam, vel motivum extrinsecum haeresis, quam ad substantiam ejus. Unde ex liis causis et motivis oriri potest, et praecipue ac frequentius ex superbia, vel praesumptione ingenii; et potissime ex vitiis carnalibus, propter quod Paulus haeresim ponit inter opera carnis, ut divus Thomas eo loco notavit; ex quocumque tamen motivo oriatur, semper haeresis est ejusdem rationis; nam motivum extrinsecum non mutat substantialem speciem peccati, sed addit accidentalem. In secunda particula, non satis expressit Augustinus pertinaciam necessariam ut homo fiat haereticus ; subintelligenda tamen est, et aliis locis illam explicuit, ut jam dixi. In tertia vero, cum ait vel gignit, vel sequitur, tacite videtur explicare Cyprianum, epistol. 76, ubi definit haereticum essc illum, qui novas opiniones invenit contra fidem; et fere idem habet Irenaeus, lib. 3 contra haereses, capite2; ili vero haeresiarchas praecipue definisse videntur. Sub haereticis autem comprehenduntur omnes qui illos sequuntur; et hoc explicavit Augustinus. Nos autem unico verbo dicere possumus haereticum esse, qui haeresim committit : nam ab illa tanquam a forma denominatur. Unde, intellecto quid haeresis sit, satis explicatum relinquitur quid vel quis haereticus sit.

Sectio 6

An et quale peccatum sit errare circa alias propositiones damnabiles, non haereticas

SECTIO VI. An et quale peccatum sit errare circa alias propositiones damnabiles, non haereticas.

1. Prima assertio satisfaciens priori par i tiluli — Probatur auctoritate. — Item ratione duplici. — Hoc punctum superius in hunc locum remisi, quia, licet ad haeresim directe non pertineat, est illi annexum, et in ecclesiastico judicio solet cognitio hujus culpae cum inquisitione de haeresi conjungi. Primo ergo tanquam certam statuendum est, errorem hunc, per se loquendo, esse culpabilem. Ita supponunt Doctores omnes in hac materia scribentes. Et sumitur ex Conciliis, seu decretis Pontificiis damnantibus hujusmodi errores, tanquam perniciosos fidei catholicae, et punientibus homines sic temere errantes, quod non facerent sine culpa quam supponunt vel praesumunt. Ratione etiam probatur primo, quia quod imprudenter fit, praesertim in re tanti momenti, quanti est sacra doctrina, non fit sine culpa; sed imprudentissimum est temere vel alio simili modo in doctrina sacra opinari, et errare ac loqui; ergo non fit sine peccato. Secundo, quia hujusmodi error parat viam ad graviorem lapsum, etiam per haeresim; ergo qui sic opinatur, exponit se periculo gravius errandi, ac proinde etiam in hoc peccat. Ter- tio, etiam respectu aliorum in hoc peccatur, propter scandalum, vel certe etiam propter detrimentum gignendi in mentibus eorum errores graves, et in materia gravi, quod plaue magnum est proximi nocumentum.

2. Explicatur probata assertio. — Dixi, per se loquendo, quia applicanda est hic doctrina data de voluntate et pertinacia ad haeresim requisita; nam hic etiam cum proportione necessaria est, quia si aliquis per ignorantiam invincibilem isto modo erret, excusabitur a peccato ; et facilius contingere potest talis ignorantia circa materiam hanc, quam circa materiam haereticam, praesertim in hominibus indoctis : nam qui docti sunt, tenentur in hoc negotio majorem curam et diligentiam adhibere, et ideo difficilius excusabuntur. Deinde si error fuerit ex ignorantia vincibili, aliqua erit culpa, non tamen attinget gradum illum qui sufficiat ad damnandum hominem tanquam temerarium, vel aliquid hujusmodi, quoniam haec dominatio requirit modum peccandi ex praesumptione, seu ex certa scientia, quia opponitur modo peccandi ex ignorantia; quod semper considerandum est ad judicandum de hujusmodi culpa in ordine ad paenam; est igitur in hoc peccato necessaria aliqua pertinacia, non contra definitionem, vel infallibilem auctoritatem Ecclesiae, nam hic error illi non opponitur, sed vel contra Doctores omnes, vel Patres, vel contra principia fidei, saltem mediate, vel remote, vel aliquid hujusmodi ; quando enim aliquis sciens propositionem esse tali auctoritati contrariam, se illi audet opponere, tunc hoc genus peccati committit.

3. Secunda assertio, resolutionem posterioris partis tituli inchouns, probatur. — Secundo, certum est peccatum hoc non habere propriam malitiam haeresis, simpliciter et ahsolute loquendo. In hoc etiam omnes conveniunt; et probatur primo, quia propositio, quae est proxima materia hujus culpae, non est propositio haeretica, ut ex dictis in secunda sectione constat; ergo peccatum, quod circa illam committitur, non potest esse vera haeresis. Secundo, quia tale peccatum non excludit fidem; ergo non constituit hominem infidelem, ac proinde neque haereticum. Consequentia clara est, et antecedens patet, quia materia hujus peccati non est propositio immediate a Deo reve'ata; ergo judicium, seu assensus illius, per se non opponitur infallibili veritati Dei revelantis. Tertio, quia sicut de ratione assensus fidei est, ut sit verus infalli- biliter, ita est de ratione assensus haeretici, ut sit falsus indubitabiliter; at vero assensus de quo agimus, frequentius loquendo, non est ita falsus. quia dubitari potest de veritate propositionis contrariae in re ipsa; nam sicut dixit Aristoteles : Interdum falsa sunt probabiliora veris, et ita cum haec materia non sit a Deo revelata, vel non ut talis proponatur, formidari potest ne aliquid, quod majori auctoritate nititur, fortasse in re falsum sit. Denique etiam in fcro Ecclesiae, qui circa hujusmodi materiam errant, non puniuntur ut haeretici; ergo, etc.

4. Propositiones alias dumnabiles ad heresim reduci quidam aiunt. — Rejicitur. — Superest explicandum in qua specie peccaii haec culpa constituatur : respondent aliqui reduci ad peccatum haeresis tanquam aliquid imperfectum, seu inchoatum in illa specie, quod potest a signo suaderi, quia peccatum hoc in foro Ecclesiae ad idem tribunal et judicium pertinet, ad quod spectat haeresis. Nihilominus hoc neque in rigore verum videtur, neque satisfacit. Primum patet, quia argumenta in superiori assertione facta probant malitiam hujus peccati, nec perfecte, nec imperfecte posse haeresim vocari, cum nec in materia ejus versetur, neque etiam formali motivo fidei opponatur, vel complete. vel incomplete. Secundum patet, quia ille est quidam actus directe voluntarius, qui habet proprium objectum, et debitas circumstantias requirit; cur ergo non habebit directe et per se propriam speciem moralem, in qua directe collocetur, sine reductione ad aliam speciem? Et declaratur a contrario, nam malitia est privatio bonitatis debitae inesse; sed actui contrario, et prudenti circa talem materiam, non debetur honestas fidei, sed alia, quae sumitur per conformationem ad rationem, juxta exigentiam talis materiae, quae nec directe, nec indirecte est fides; ergo contraria malitia habet etiam propriam speciem ab haeresi omnino distinctam.

5. Tertia assertio bipartita. — Prima pars probatur auctoritate.— tem rationc. — Locus datur sententie nuum. precedenti rejecte. — Dicendum ergo tertio, in hujusmodi actu distinguendam esse malitiam qnasi intrinsecam, quam ex vi objecti habet, ab accidentali malitia, quae ex circums'antiis oriri potest. Prima est quae constituit per se hoc peccatum in sua specie, et sic dico pertinere hoc peccatum ad vitium curiositatis in materia supernatnrali, oppositum virtuti studiositatis, quae ad virtu- tem temperantia, ut ita dicam, spiritualis spectat, ut docet divus Thomas 2. 2, quaest. 166 et sequenti. Sumique potest ex illo Pauli ad Roman. 12: "Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem", nam sobrietas quaedam temperantia est; item ex illo Ecclesiast. 3: "Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris", "et in pluribus operibus Dei noli esse curiosus" ; excessus ergo in illa sobrietate, quam Paulus commendat, vitium curiositatis est. Unde Augustinus, libr. 10 de Morib. Eccles., cap. 21: Recte, inquit, curiosi esse prohibemur , quod magnum temperantiee genus est. Et ratione declaratur, quia studicsitas moderatur affectum sciendi, seu cognoscendi, videlicet ut circa hoc vel illud tali vel tali modo versetur, ut divus Thomas supra docet. Unde modus peccandi gravior contra hanc rectitudinem est, quandco quis aliqua scire vult supra proprii ingenii facultatem, vel modo etiam eamdem facultatem superante; sed hoc modo delinquit homo circa materiam supernaturalem in hoc genere peccati, de quo tractamus; ergo per se et directe in hac specie vitii constituitur. Altera vero pars declaratur, quia propter affinitatem et propinquitatem quam habet haec materia damnabilis cum materia haeretica, fit seepe ut ex modo errandi aut temere opinandi in hujusmodi materia , aliquod detrimentum fidei oriatur, vel debilitando fundamenta ejus, quantum est ex se, vel creando periculum perveniendi ad haeresim, vel scandalum aliis praebendo. Hinc ergo fit ut in tali peccato possit saepe esse accidentalis malitia, vel contra fidem ratione periculi aut nocumenti , vel contra charitatem ratione scandali, vel interdum etiam contra justitiam, si quis ex officio veritatem docere teneatur. Et juxta hanc secundam partem, et primum ejus membrum, potest prima sententia relata explicari; nam propter illam circumstantiam et quasi connexionem cum fide, peccatum hoc judicibus fidei merito committitur.

6. Nimia asseveratio in materia alias non da nnabili esse potest peccaminosa. —Sed quaeret tandem aliquis an contingat hic modus peccandi in materia non damnabili, sed fortassc vera. Respondeo posse etiam excedi in r.odo, nimia exaggeratione vel firmitate opinando, etiamsi opinio non sit de propositione damnabili, imo interdum etiam vera. Ita sentit Castro, dicto lib. primo de Just. haeret. punit., cap. 8, dub. ult.; et Corduba, dict. q. 17, 87, dub. 2, qui adeo hoc exaggerant, ut dicant posse esse haereticum eum, qui tanta firmitate aliquam opinionem esse veram tenet, ut paratus sit pro ea mori, vel aliquid simile. Verumtamen hoc solum potest contingere in eo qui tam firmiter id crederet, ut habuerit animum deliberatum non credendi contrarium, etiamsi Ecclesia id definiret; illa vero haeresis, ut supra dixi, non consistit in assensu opinativo, sed in pertinacia haeretica, et in judicio quod includit vel supponit, contra infallibilitatem Ecclesiae. Item posset in hoc haeresis contingere, si Ecclesia de aliqua re definiisset non esse certam, et nihilominus aliquis sentiret et-affirmaret esse certam ; tunc autem etiam non esset defectus, nisi in materia haeretica, quia ut Augustinus dixit in Enchyr., c. 17 et 19: Habere incerta pro certis error est. Unde si fit in materia definita, saltem quoad illum modum, erit error haereticus. Extra hos vero casus nullum est periculum haeresis in hoc modo seu excessu affirmandi ut certum, quod incertum est; aliquod tamen peccatum in eo committitur, quia, licet propositio simplex fortasse vera sit, nihilominus modalis, quae ex illo assentiendi modo, vel formaliter, vel virtute consurgit, falsa est, et ita in illius affirmatione vel mendacium, vel aliud pejus committi potest. Unde existimo et moneo, posse facile peccari graviter in hac materia, exaggerando proprias opiniones, et contrarias convitiis vel censuris sine delectu afficiendo, quia illud facile esse potest perniciosum mendacium cedens in aliorum infamiam vel injuriam, et aliquando in gravem poenam et nocumentum ; et ideo in hoc negotio magna moderatio et prudentia servanda est, praesertim quia, ut dicebam de veritate et falsitate, ita in illarum gradu contingit, ut propositio quae, simpliciter prolata, vera est, ratione modi vel censurae adjunctae sit temeraria, et interdum esse potest contra Ecclesiae prohibitionem, ut in exemplo de conceptione Immaculatae B. Virginis, et in hoc tempore, in materia de auxiliis observari potest.

PrevBack to TopNext