Text List

Disputatio 20

Disputatio 20

De remediis quibus ad confutandas vel ad extirpandas haereses et haereticos, ecclesia sancte et juste utitur

DISPUTATIO XX. DE REMEDIIS QUIBUS AD CONFUTANDAS VEL AD EXTIRPANDAS HAERESES ET HAERETICOS, ECCLESIA SANCTE ET JUSTE UTITUR.

Explicata haeresis culpa, dicendum sequitur de illius paena, quae est unum ex remediis quibus Ecclesia utitur, tum ad vitandos haereti cos, tum etiam ad Catholicos in officio continendos ; quia vero praeter hoc remedium sunt alia minus coactiva, quibus Ecclesia utitur, illa breviter expediemus prius; postea vero de poenis late disseremus ; in hac quidem disputatione in generali, in sequentibus in particulari de singulis poenarum speciebus.

Sectio 1

Utrum cum haereticis ad illos confutandos disputare liceat, et quid in hoc servandum

SECTIO I. Utrum cum haereticis ad illos confutandos disputare liceat, et quid in hoc servandum sit?

1. Disputationis duples genus. — Primi generis disputatio licita esse ostenditur. — De hoc puncto tractavit D. Thomas 2. 2, quaest. 10, art. 7, generaliter tractans de infidelibus ; nos vero pro haereticis illud reservavimus, quia in eis et usus est frequentior, et difficultas specialis, et quia hinc facile poterit ad caeteros infideles doctrina applicari. Distinguit autem Cajetanus, in illo articulo duplex disputationis genus: unam disputationem vocat materialem, aliam formalem. Prima est, quae solum exercitii causa, ad acuenda ingenia, et ad acquirendam facilitatem in disputando et docendo, in scholis fit. Formalem autem vocat, quae fit ad persuadendam vel defendendam veritatem. In praesenti non est sermo de prima, quia non suscipitur contra haereticos, sed inter Sideles fit; de illa tamen breviier dicimus, quamvis sit de rebus certis de fide, per se ! oquendo licitam esse. Hoc certum est ex usu omnium fidelium; et ratio est. quia ex objecto non habet malitiam, ut per se constat, et aliquando ex fine, et circumstantiis honestari potest, et est utilis, et moraliter necessaria ad acquirendum , tam doctrinam quam usum ejus, sicut in aliis artibus, ut militari, et similibus, praevium exercitium, quasi fictum et materiale, necessarium est ad veram artem addiscendam. Ut autem hoc honeste fiat, aliqua observanda sunt: primo, ut disputatio ex aliqua dubitatione non procedat, ut in sequenti puncto dicam. Secundo, ne errores contra fidem, etiam gratia disputationis, defendendi proponantur; quia hoc et omnino prohibitum est, et per se malum videtur, quia et nocere potest et scandalum affeire. Quod de tota materia quoquo modo damnabili intelligendum est; et mea sententia, de omni doctrina improbabili est consulendum, quia ad defendendam hujusmodi doctrinam, con- sequenter multa improbabilia asseruntur, quae insipientes et indocti facile credunt; praeterquam quod per hujusmodi disputationes pervenitur ad affectum talis doctrinae, et similia incommoda facile considerari possunt. Tertio, cavendum est ne hujusmodi disputationes publice coram vulgari et indocta plebe habeantur, praesertim in lingua vulgari, quia difficultates faeilius intelligunt quam solutiones, unamque rem pro altera concipientes, facile decipiuntur. Denique servandus est modus, per cujus excessum seepe in his disputationibus peccatur ; de quo videri potest Origenes, homilia 12 in Exod., et optime Nazianz. oratione 26 de Moderatione in disputationibus adhibenda, ubi paulo ante finem habet haec verba, quae notare libuit: Usitata ne spernas, novitatem ne captes, ut nominis splendorem tibi apud cul gus concilies ; et infra: Maaxime ita comparatum est, ut omnis sermo contentiosus, et cum ambitione conjunctus, exercitatio quedum sit, qua ad contendendum de rebus gravioris momenti provehamur. Unde nobis curee esse debet ut, ne in levibus quidem parvique momenti disputationibus , audacie vel ineptie significationem prabeamus, ne hac tandem diuturna consuetudine in majoribus abutamur. Et haec de materiali disputatione.

2. Secundum disputandi genus bimembre. — Primum menbrum malum intrinsece esse probatur. — Disputatio formalis, seu vera, subdistingui a nobis potest, nam duplici ex causa suscipi potest : primo ex dubitatione disputantis, ita ut res tanquam dubia in disputationem afferatur, ut per illam veritas eruatur. Alter modus est, quando de re certa, et quae pro tali habetur, disputatio suscipitur, ut apud alios veritas confirmetur vel persuadeatur. Primus modus haereticorum dici potest. Secundus vero contra haereticos, et ideo de hoc secundo nobis sermo est. Prius vero quam ad illum accedamus, supponimus de altero, disputationem de rebus fidei, ex dubitatione susceptam, intrinsece malam esse ; ratio est clara, quia talis disputatio haeresim supponit, et ex haeresi procedit : Quod autem non est ex fide (inquit Paulus), peccatum est; nam illorum verborum unus sensus est, ut dictio illa: Non ex fide, contrarie exponatur, id est, quod procedit ex errore in fide. Diximus autem supra, dubium in fide haereticum e-se: ergo disputatio procedens ex tali dubio peccatum est confessioni fidei contrarium ; et propterea talis disputatio, per quam res certae, jam ab Ecclesia definitae, in controversiam vocantur, omnino est per sa- cros canones prohibita, ut sumitur ex Concilio Chalcedonensi, actione 5, in 2 definitione fidei; clarius et copiosius in Leone Papa, ep. 48, alias 50, ad Martianum Augustum, ubi inter alia dicit: /n eam fidem, quam Evangelicis, et Apostolicis preedicationibus declaratam per antiquos Patres nostros accepimus (nulla penitus dsputatione cujusquam vetractalionis admissa) omniumn corda concurrant, ne per vanam fullacemque versutiam, aut inftrma, videantur, aut dubia, que in Christo firmata sunt, et sine fine mansura. Multa similia habet ep. 73, 75 et 78 ad Leonem Augustum, et 76 ad Anatolium; et optime etiam Gelasius Papa epist. 11 ad Episcopos Dardaniae; et concordat lex civilis in l. Nenio, C. de Summa Trinitate et fide catholica.

3. Secundum membrum ex Paulo. — Esx Gelasio Papa. — Confirmatur. — Superest dicendum de alio modo disputationis cum haereticis, an licitus sit. Ratio dubitandi sumi imprimis potest ex verbis Pauli ad Tit. 3: "Haereticum hominem, post unam et secundam correptionem devita", sciens quia subversus est, qui lnjusmodi est, cum sit proprio judicio damnatus ; ubi Paulus solum permittit haereticum monere, quod longe aliud est quam cum illo disputare; et post sufficientem monitionem prohibet cum illo communicare. Unde Gelasius Papa, in Commonitorio ad Faustum, ponderans haec verba, ait : Nobis nullum fas est inire certamen cum hominibus communicationis aliene , dicente Apostolo: Heareticum hominem , etc. Confirmatur ex illo 2 ad Timot. 2: "Noli contendere verbis, ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium" ; in quibus verbis maxime videtur prohibere disputationes cum haereticis , quae tantum esse solent contentiones, et pugnae verborum. Unde 1 ad Corint. 2, ait idem Paulus : "Si quis videtur esse contentiosus, nos talem consuetudinem non habemus", sed neque Ecclesia Dei. Secundo hoc confirmat Concilium Toletanum XIV, cap. 10, dum ait : Non nobis inaniwm questionum tendicula preparemus, neque discutere audeamus que summa sunt : nam que sunt divina, non disputanda sunt, sed credenda. Tertio hoc tradere videntur Patres; nam Tertullianus lib. de Praescript. haereticorum, cap. 15 et sequentibus, ex professo probat non esse admittendos haereticos ad disputationem de Scripturis sacris; et rationem indicat Augustinus, 15 contra Faust., cap. 12, dicens : Non disputationem amant haeretici, sed quoquo modo superare impudentissima per- tinacia, ut congregent quae non pepererunt ; e fere eamdem sententiam habet Gregorius, 8 Moral., c.2; et Chrysostomus, seu auctor imperfecti in Matth., homil. 12, ad finem, ubi argumentum sumit ex pertinacia Pharisaeorum; et ait : Audi, homo fidelis, qui contra hereticum libenter contendis, si Pharisai victi non sunt, tu certando contra heereticum, poteris eum placare cum viceris? et Bernardus, serm. 66 in Cant., de Haereticis inquit : Nec rationibus convincuntur, quia non intelligunt ; nec auctoritate corriguntur , quia non recipiunt, nec flectuntur suasionibus, quia subversi sunt. Unde refert Socr., lib. 5 Histor., c. 10, cujusdam viri gravis, Sisiuii, sententiam, disceptantes non solum non reconciliare schismata, sed polius heereticos ad contentionem multo magis accendere ; de qua re extat optima epistola Constantini apud Euseb., lib. 2 Vitae ejus; et Nicephor., lib. 8, cap. 13.

4. Concluditur ex adductis testimoniis. — Ultimo, ex his testimoniis optima conficitur ratio, quia ex hac disputatione cum haereticis non potest fructus moraliter sperari circa ipsos, et aliunde timeri potest simplicium fidelium nocumentum ; ergo ex utroque capite est illicita talis disputatio; ex primo, quia erit otiosa ; ex secundo vero, quia erit contra charitatem, et contra bonum ipsiusmet fidei. Prima pars antecedentis satis videtur probari ex verbis Pauli, et aliorum Patrum, et proprietatibus haereticorum ; solent enim esse superbi et audaces, et ideo non facile cedunt, sed dum argumentis premuntur, duriores fiunt. Item quia supernaturalia mysteria rationibus demonstrari non possunt; testimonia autem Scripturae vel ab eis facile eluduntur per varias interpretationes aut lectiones, vel si aliud remedium non superest, auctoritatem talis libri negant. Altera vero pars facile suadetur ratione supra insinuata, quia simplices fideles facile difficultates vel objectiones percipiunt ; non autem ita facile altiora fidei fundamenta et objectionum responsa intelligunt; et praeterea commoveri facile possunt libertate dicendi haereticorum, qui valde loquaces esse solent. Unde Clemens Papa, lib. 8 Recognitionum, vel quicumque sit illius operis auctor, hinc concludit, ad nullum finem scientiae vel cognitionis, per hujusmodi disputationes perveniri.

5. Pro parte affirmativa assertio. — Probatur primo Scriptura. — Nihilominus dico primo, disputationem cum huaereticis pro fide tuenda et eorum erroribus impugnandis, de se licitam esse, et valde laudabilem. Conclusio est certa, et probari potest primo ex verbis Pauli, ad Tit. 1, ubi de episcopo ait, esse oportere "amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem , ut possit eos qui contradicunt, arguere", quod certe sine disputatione non fit; imo Petrus, 1 Canonica, cap. 3, de omnibus ait : "Parati ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea, quae vobis est spe", ubi alii legunt fide, et alii utrumque ponunt, ut D. Thomas 2. 2, quaest. 2, art. ult.: et Fulgentius, l. 1 ad Trasimundum, c. 1; et in idem redit, quia spes in fide fundatur, ideoque nemo potest rationem suae spei reddere, nisi per fidem. Ubi autem Vulgata habet ad satisfactionem, graece dicitur ad Apologiam ; et Fulgentius legit, ad responsionem, quae omnia disputationem indicant. Praecipue vero hoc confirmatur exemplo Christi Domini et Apostolorum ; nam Matth. 22, Christus de divinitate sua cum Pharisaeis disputans, ex testimonio Psal. 109 illos convincens, et Joan. 8, variis modis contra illos argumentatur ; et Actor. 6, de Stephano dicitur : Surrecerunt disputantes cum Stephano, et non poterant resistere sapientie, et spiritut qui loquebatur ; et c. 17 : Paulus disserebat de Scripturis secundum consuetudinem, ut ibi dicitur; et infra additur : Disputabat in Sgnagoga cum Judeis.

6. Probatur secundo ex Patribus. Secundo haec est etiam sententia et consuetudo Patrum ; nam Augustinus, epist. 48, cum herelicis ait verbis esse agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum. Et quamvis videatur ea verba dicere , quasi retractando sententiam, non tamen quoad illam partem affirmantem, sed quoad exclusivam, qua ipse sentire solebat, illo tantum modo, et non coactione, cum haereticis agendum esse. Unde lib. 14 de Trinit., cap. 1, inde scientiam Theologiae maxime commendat, quod ad defendendam fidem et confundendos haereticos utilissima sit; Bernardus etiam, serm. 64 in Cant.: Capiantur, inquit, Ineretici, non tam armis, quam argumentis ; exempla etiam Sanctorum communissima sunt, et praesertim apud Augustinum toto l. 6 et 7; et Athan. contra Arrian., et aliis similibus.

7. Probatur ratione. — Tertio probatur conclusio ratione, quia hujusmodi disputatio de se non est mala, imo habet plures rationes honestatis, neque etiam est jure ecclesiastico prohibita; ergo est licita; major evidens est, quia in illa actione nulla est malitia, imo est quaedam confessio fidei ex parte disputantis. Unde ex hac parte est honesta ex objecto. Item de se ad optimos fines ordinatur, scilicet, ad nonorem ipsius fidei et majorem notitiam ejus, ad haereticorum conversionem, et Catholicorum confirmationem ; et in aliis circumstantiis potest ita fieri, ut et fructus speretur, et damna non timeantur, ut in sequenti assertione explicabimus. Minor, seu altera pars antecedentis probatur, quia nullum invenitur decretum canonicum talem prohibitionem continens ; imo sunt aliqua quae certum modum servandi in tali disputatione praescribunt, quae manifeste supponunt talem disputationem esse licitam. Locutus sum autem de jure canonico, quia in jure civili invenitur l. INemo, cod. de Sum. Trinitate, quae disputationem hanc etiam clericis prohibet. Respondent ahqui legem illam esse civilem, et in materia ecclesiastica , et ideo non posse obligare, praesertim clericos. Ita Sanc., ]. 9 Decal.. c. 6, n. 8, cum Azor., tom. 1,1.8, c. 26, quaest. 2; sed licet illa generalis doctrina vera sit, existimo tamen non recte applicari ad illam legem, nam, solum prohibet disputationes per se illicitas , quibus res certae definitaeque in Ecclesia in dubium revocantur, cum perturbatione fidelium et Ecclesiae. Unde potius credendum est legem illam fuisse legitime latam a Martiano, catholico imperatore , et, ut opinor, non sine consensu Leonis Papae, qui de illa re ad ipsum scripserat, ut supra allegavi.

8. Assertio secunda. — Probatur discurrendo per quatuor circumstantias principales.— Eapeditur primo circumstantia persone disputantis quoad id quod jure nature eaigitur. — Dico secundo, ut haec actio disputandi cum haereticis licite fiat, multae conditiones seu circumstantiae observandae sunt. Haec assertio per se manifesta est de circumstantiis generaliter requisitis in quocumque actu honesto, scilicet, ut opportuno vempore, loco apto, et modo, ac intentione debita fiat ; tamen in particulari aliquas conditiones requirit actio ex quatuor capitibus, scilicet, ex parte fidelis disputantis, vel ex parte haretici cum quo disputat, vel ex parte eorum coram quibus disputat, vel ex parte modi. Et imprimis circa personam disputantem, aliquid est necessarium ex natura rei, aliquid ex jure ecclesiastico. Primo modo, supponenda imprimis est recta intentio et firmitas disputantis in doctrina fidei, quia si periculum aliquod vel infirmitatem in se tiimet, nullo modo se ingerere debet, aut talem disputationem admittere, ut per se clarum cst. Deinde necessarium est ut sit sufficienter doctus, ut supra D. Thomas docet, et sumitur ex Paulo in citatis verbis, 2 ad Timot. 2: Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ubi non solum fidem, sed etiam doctrinam fidei requirit in disputante, ut possit eos, qui contradicunt, arguere ; et ratio est per se clara, quia in omni munere tenetur unusquisque habere scientiam, vel artem necessariam ad tale munus convenienter exercendum; ergo multo magis in tam gravi actione. ltem quia alias et se, et honorem fidei, et proximorum salutem periculo exponit; quanta vero esse debeat haec doctrina, non potest generaliter et una regula definiri, sed considerandae sunt circumstantiae ; nam ad disputandum cum haeretico indocto vel vulgari, minor doctrina in Catholico sufficit: item minor in re clara, quam in difficili, et sic de aliis. Item hoc maxime requiritur, quando disputatio est propria, et cum concertatione inter duos vel plures ; nam si tantum sit per modum concionis, seu simplicis persuasionis, minor doctrina sufficiet, quamvis in debito et proportionato gradu necessaria etiam sit. Denique observandum est aliquando contigisse simplicem fidem disputantis efficaciorem fuisse ad vincendum haereticum , quam multam aliorum doctrinam, ut de Concil. Nicaen. referunt historiae, Ruflinus, 1. 10, c. 3; Nicephorus, l. 8, c.:5, et lib. 15, c. 23; sed illud quasi miraculosum est, et ex speciali instinctu Spiritus Sancti, et ideo imitandum non est, sed ordinaria lex et regula posita est servanda.

9. Deinde quoad id quod exigitur positivo jure. —Ultra haec ex jure positivo necessarium est ut persona pro fide disputans sit clericus, nam laicis sub poena excommunicationis prohibitum est, inc. 2,$ Inhibemus, dc Haeret., in 6. Glossa tamen ibi, quamvis dubitanter, per laicos exponit andoctos, sed est omnino improbabilis expositio. Primo, quia est contra proprietatem verbi. Secundo, quia condistinguuntur laici a clericis, quod non fit ratione doctrinae, sed ratione ordinis, seu status, juxta cap. Duo sunt, 12, q. 1. Tertio, quia in hoc sensu lata fuit et explicata similis lex in sexta Syn., cap. 64 Trulan. ; ibi tamen solum prohibentur laici publice disputare vel docere; in dicto autem noviori jure additur, publice vel privatim. Ratio autem hujus prohibitionis indicatur in illo canone, his verbis: Sed oporLet ordini a Domino dato cedere, juata illud Pauli, ad Ephes. 4 - Quosdam dedit Pastores et Doctores. Pertinet ergo hoc munus ex officio clericali statui, et ideo illi merito reservatur. Accedit quod leges attendunt id quod frequentius accidit ; clerici autem solent esse magis instructi et docti in doctrina sacra ; laici vero, e contrario, regulariter non sunt periti in illa scientia, et ideo merito talis actio eis prohibetur. Et confirmari potest, quia eadem ratio vel major est in hac disputatione, quam in simplici praedicatione vel doctrina; hac autem prohibetur laicis; ergo et illa . Minor habetur in capite Cum ec injuncto, ei capite Sicut in uno, de Haereticis, in sexto, et in Concilio Carthaginensi IV, cap. 98: Laicus, inquit, preesentibus clericis, nisi ipsis jubentibus, docere non audeat ; et Leo Papa, epistol. 62, cap. ultim.: Praeter eos qui sunt Domini sacerdotes, mullus sibi jus docendi et praedicandi audeat vendicare, sive sit monachus, sive laicus, qui alicujus scientige nomine glorietur.

10. In praedicta prohibitione juris positivi, qui laicorum nomine veniant, qui etiam clericorum. — Verumtamen circa illam prohibitionem aliqua notanda et expendenda sunt. Primum, qui sint intelligendi laicorum et clericorum nomine? Auctores communiter sub nomine clerici intelligunt etiam religiosos, quamvis nullum ordinem habeant, quia in ampla significatione ita solet illa vox accipi, et in illo textu, quoad hanc partem favorabilem, videtur ita amplianda. Item quia, quando in jure fit illa bimembris partitio 7aicorum et clericorum, sub clericis comprehendi solet totus status ecclesiasticus, ad quem religiosi pertinent, juxta dictum cap. Duo sunt, estque haec sententia satis probabilis, et practice secura ; solum potest obstare verbum illud, nec monachi, quod ex Leone retuli; sed responderi potest, vel illud revocatum esse per novum jus, vel Leonem locutum fuisse juxta morem sui temporis, in quo monachi regulariter non ordinabantur, nec litteris vacabant. Addo etiam non videri inconveniens, si sub laicis comprehendantur etiam illi religiosi qui in suis ordinibus laici sunt, nam alii religiosi optime clericorum nomine comprehenduntur, quia ordines participant ; in aliis vero religiosis laicis ratio legis ordinarie locum habet, quia non sunt docti, nec sufticientes ad disputandum ; nihilominus tamen si aliquis inveniretur cum sufficienti doctrina, sine peccato id facere posset, praesertim a suo praelato jussus, tum propter probabilem opinionem supra positam, tum propter ea quae statim subjiciam.

11. Quid de laico alioquin docto? Sententia glosse, Cajetani et banhes. — Judicium auctoris et plurium. — Secundo, circa eamlem conditionem et legem interrogari solet, an, non obstante illa prohibitione, possit laicüs, si in divinis litteris doctus sit, sine peccato cum haereticis disputare ; aliqui enim affirmant, ut in principio sentit Glossa circa dictum para-. graphum, et consentiunt Cajetanus et Banhes, dicto capite septimo, quia tunc cessat ratio legis, et alioquin id cedit in utilitatem fidei. Nihilominus per se loquendo contrarium verum est, scilicet, non licere laico, etiam docto, de fide disputare. Ita tandem dixit Glossa supra, et sequuntur Dominicus, et Francus, et Albertinus de Agnoscendis propositionibus , quaest. 13, numer. 12; et Navar., Consil. 17, alias 24 de Haeret., numer. 2, et in Summ,, cap. 11, numer. 27; et Castr., libro primo de Jusr. Haeret. punit., cap. 19, et alii communiter. Ratio est primc, quia cessante ratione, vel fiue legis solum iu particulari, et negative, non cessat obligatio legis, ut ex materia de legibus suppono ; sed in eo casu tantum dicto modo cessat obligatio legis; ergo. Secundo propter incommoda quae morahter inde sequi possunt , praesertim hoc tempore, in quo haeretici haec munera indistincte laicis et clericis convenire docent, et quia unusquisque laicus, de sua doctrina praesumens, proprium clericorum munus usurparet. Tertio, quia alias lex illa fere esset inutilis, nihil enim prohiberet laicis de novo, quia indocti per se sunt inepti, et prohibiti ab illo munere. Unde nihil peculiare haberent clerici ; nam docti tantum, et non indocti, hoc munus assumere possunt, ut dixi. Addaidi autem per se loquendo, quia si necessitas urgeat, tunc prohibitio iliius legis cessaret, et habcret locum quod ex Chrysostomo, homil. 25 in Matth., refertur in cap. Nolite timere, 11, quaest. 3, scilicet obligari laicum aliquando ad docendam et defendendam libere veritatem quam a Deo audivit. Imo hoc multi extendunt ad casum magnae utilitatis, quia haec est quaedam moralis necessitas, et benigna legis interpretatio , quae fundari potest in aliquo principio, quod, cessante fine legis contrarie, etiam in particuluri, cessat tunc obligatio legis; in illo autem casu judicandum est contrarie cessare, quia tunc observare legem es- set contra bonum fidei et contra salutem proximorum. Denique intelligendum hoc est, quando laicus doctus propria auctoritate hoc munus usurparet. Ita enim significat Leo Papa, supra dicens: JVullus laicus jus docendi sibi vendicet ; et canon sexta Synodi dixit: Ubi sibi non cendicet docendi auctoritatem. Undce si laicus id faciat jussus, vel rogatus a clericis, ad quos tale munus pertinet, si alias sit sufficienter instructus, non peccabit, idemque erit ubi communi consuetudine contrarium introductum sit, ut de terris haereticorum Valentia testatur. Nam consuetudo potest jus humanum abrogare.

12. De culpya et pana laicorum disputantium, etc. — Penique inquiri potest quale sit hoc peccatum in laico, et qualis ejus censura. Respondeo, quoad culpam esse ex genere suo mortale; ita docent omnes auctores citati, et Sylvestr., Cajetanus, et alu Summistae, verbo Disputatio , et colligitur ex ipsa lege; nam pronibet actionem hanc sub poena excommunicationis, quae non fertur nisi pro culpa mortali. Ratio vero est, quia materia est gravis, pertinens ad bonum fidei et religionis, et quodammodo ad justitiam, quatenus prohibet usurpare jus et potestatem clericorum, et consequenter tollit disseasionum occasiones et perturbationum in Ecclesia; gravitas autem culpa ex materia praecipue spectanda est; ergo, etc. Quoad censuram vero dicendum est non esse excommunicationem ipso jure latam, sed ferendam, quia lex utitur verbo futuro, excommnunicetur , quod vi sua nihil de praesenti seu statim operatur, sed per hominem fieri jubet , ut est generalis doctrina, et in illo textu notant Glossa, et caeteri Doctores allegati.

13. Expeditur secunda circumstantia, personc scilicet qua cum disputatur. — Secundo principaliter, ut haec actio fiat licite, habenda est ratio personae cum qua disputatur; ex parte autem illius solum postulatur ut aliquis fructus ab illo possit ex disputatione sperari; nam si jam experimento constet, esse ita protervum et obduratum, ut non sit spes fructus, vana esset cum illo disputatio, sicut in universum correctio fraterna, ubi non est spes fructus, omittenda est. Et juxta hanc assertionem intelligi possunt verba Pauli supra citata, ex 2 ad Tit. 3: Heereticum tominem, post unam et secundam correctionem devita, et eolem modo intelligendi sunt multi ex Patribus citatis initio in ratione dubitandi. Notat autem Chrysostomus, homilia sexta, circa dicta Pauli verba, non esse facile, seu statim desperandum, sed perseverandum esse patienter; nam verbum Dei saepius repetitum solet tandem aliquando operari, et ad hoc ponderat illud verbum Pauli: Oportet esse patientem ; eiillud: Mansuetudine , et propterea exponens illud verbum, devita. dicit : Hoc de illo monet qui corrigi non vult, quem insanabili morbo detineri cideris, unde concludit : A5 illis solis discedendum est, de quibus apertam possumus ferre sententium, certuque sumus quod, quantaLibet faciamus, eos nunquam ad veritatis viam revocabimus. Hoc autem etiam in eo casu limitandum est, nisi fructus saltem in alus audientibus speretur ; sive ille sit, quod aliqui haeretici convertentur, sive quod fient minus audaces vel timidiores, sive quod Catholici magis in fide confirmabuntur ; ut enim Bernardus ait serm. 64 in Cant. : Etsi hwereticus non surgat ea faece, Ecclesia tamen coufirmatur in fide; nam quodcumque horum sufficit ut disputatio non sit otiosa, sed honestissima ; et proptera Catholici viri laudabilitter contra haereticos scribunt, licet de eorum conversione non multum sperent, quia semper aliquem ex dictis fructibus sperare possunt; de quo disputandi genere, et laude ejus, videri potest Gerson, tract. de Laudibus scriptorum, et quae notat et refert Simanc., tit. 20 Institutionum, S ultim. Denique notant viri graves quod, licet disputatio sit sine ulla spe fructus, non erit peccatum mortale, sed veniale, tanquam actus otiosus; quod intelligendum est per se loquendo, nam ratione nocumenti poterit esse peccatum grave, et communiter saltem hoc nocumentum timeri potest, quod haereticus disputans, et fit durior ipsa contradictione, et praeterea in ipsa disputatione multa peccata committit, quae alias non faceret ; et vitanda esset eorum occasio, quando alias actio inutilis est.

14. Tertia circumstantia, personarum audientium. Tertio, est praecipue ratio habenda audientium. Et ideo D. Thomas, in dicto art. 1, duplicem distinguit disputationem, unam privatam, aliam publicam; et in privata quidem non habet locum haec circumstantia ; oportet autem adeo esse privatam disputationem, ut nullus, praeter Catholicum disputantem, et haereticum cum quo disputat, praesens adsit; nam sive pauci, sive unus tantum intersit, cavendum est ne illi nocumentum spirituale inferatur, quoniam charitas ad singulos obligat; igitur disputatio publica in praesenti distinguitur ab omnino occulta, et sub- distinguitur a divo Thoma; vel enim illi qui adsunt, docti sunt, vel indocti; quando sunt prioris conditionis, moraliter nihil est periculi, et ideo regulariter ac per se loquendo licita est talis disputatio ex parte audientium, quia non datur illis occasio errandi; quod si ipsi fortasse illam sumpserint, eis, non disputanti imputabitur. Docti autem hoc loco vocantur, non solum perfecte litterati, sed omnes qui capaces sunt talis doctrinae, et illi aliquo modo student, quia hoc satis est ut ex auditione disputationis illis periculum non creetur. De indoctis vero, et communi plebe, iterum D. Thomas distinguit ; nam vel in sua simplici fide quieti sunt, et ab haereticis non sollicitantur, et tunc nullo modo licet coram eis de fide disputare cum haeretico, praesertim in ea lingua quam intelligunt, quia sine causa in periculo constituuntur ; nam, ut supra dicebamus, facile percipiunt difficultates mysteriorum fidei, ipsa autem mysteria et rationes eorum vix possunt distincte concipere; unde, vel in errorem inducentur, vel saltem concipient rem illam esse dubitabilem et jure controversam. At vero si fideles simplices ab haereticis sollicitati sunt, et periculum est ne cadant vel vacillent, tunc licita est publica disputatio coram ipsis, quia tunc taciturnitas, vel timor disputationis magis posset nocere, et errantes in errore confirmare, ac dubitare incipientes magis infirmare. Haec igitur omnia observanda sunt ex hoc capite, ut licita sit disputatio. Et ideo graves auctores absolute dicunt, regulariter hanc disputationem publicam cavendam esse, tum propter dicta , tum etiam quia ipsimet haeretici disputantes solent hoc modo fieri duriores, et magis audaces, quando in publicum prodeunt, propter superbiam, et auram popularem quam valde amant, ut dixit Augustinus, libro de Utilitate credendi; et de hoc puncto videri potest Valentia, qui alios refert, dicta quaest. 10, punct. 4.

15. Quarta circumstantia, modi disputundi. — Quartum et ultimum caput est modus disputationis, in quo maxime oportet mediocritatem servare, ut disputatio fructuosa sit, ac subinde licita. In hoc autem primo observari debet, ut sententiis potius, et rebus, quam verbis agatur, ut dixit D. Thomas, dicto artic. 7, ad 1, ita exponens verba Pauli supra citata: Noli contendere verbis, et similia. Secundo, maxime cavendum est a verbis contumeliosis et injuriosis, quia hoc et per se malum est, et indecens in homine catholico tam grave munus exercente, et praeterea maxime impedire potest disputationis fructum, ut optime docuit Chrysostomus, dicta homil. 6, in 2 ad Timnoth., quia, ut verbum fructificet, oportet ut alter grate audiat; grate autem afftci, inquit Chrysostomus, eum qui injuriis afficitur, vic contingere potest. Tertio, ita agendum est, ut non contra personam, sed contra errorem, nec ad confundendum disputatorem, sed ad veritatem illi ostendendam agi videatur, ut recte dixit Hieron. lib. 1 contra Pelagian., circa medium: JVon de adversario victoriam, sed contra mendacium queramus veritatem. Denique ait Nazianzenus, dicta oratione 26. ea moderatione agendum esse , ut nec nimia tarditate, nec nimio fervore agatur, ec utroque, iuquit, emtremo sumendo quod utile est, eg priori mansuetudinem , et eu secundo zelum.

16. Assertio tertia trimembris. —Lkx quibus omnibus concluditur actionem hanc et de se licitam esse, et aliquando posse sub obligationem cadere, quamvis saepe etiam possit in ea peccatum committi. Prima pars satis explicata est ; secunda patet, quia interdum potest talis actio esse necessaria ad bonum fidei et salutem animarum : tunc ergo erit debita, vel ex justitia, respectu pastorum Eecclesiae, vel ex charitate, respectu eorum qui sufficientes fuerint ad talem actionem; nam ut dixit Leo, epistol. 93, capite 15: Qui alium ab errore non revocat, seipsum errare demons - trat; et Ambrosius, 1 Offic., cap. 3: Sicut pro otioso verbo, ita pro otioso silentio ratio est reddenda ; et similia habet Gregorius, 2 part. Pastoralis, cap. 4. Tertia pars est etiam clara ex dictis, quia tam multa sunt necessaria ad hujusmodi actionis honestatem, ut facile sit in ea aliquid peccare, quia malum ex quocumque defectu. Existimo tamen, si morale periculum gravis nocumenti proximi non intercedat, culpam esse tantum venialem. Et per haec responsum est ad rationes dubitandi initio positas, nam verba Pauli obiter exposuimus; Patres autem qui hanc actionem interdum improbare videntur, loquuntur de disputatione publica, quae sine delectu audientium temere suscipitur.

Sectio 2

Utrum ecclesia jure prohibeat haereticorum libros, et sub qua censura

SECTIO II. Utrum Ecclesia jure prohibeat haereticorum libros, et sub qua censura.

1. Arguitur primo pro parte negativa. — Secundum medium quo Ecclesia utitur, vel ad comprimendos haereticos, vel ad tuendos et conservandos Catholicos, est, ne doctrina haeretica diffundatur ; quaerimus autem an jure et convenienter talis prohibitio librorum haereticorum fiat ? Et ratio dubitandi esse potest, quia, licet in his libris sint multa falsa et erronea, tamen etiam sunt multa vera, et interdum docta et erudita ; ergo non expedit hujusmodi libros omnino prohibere, vel igni tradere. Probatur consequentia, primo, quia non sunt eradicanda zizania, eradicando simul et triticum. Secundo, quia consilium Pauli, 1 ad Thessal. 5, est : "Omnia probate, quod bonum est tenete" ; ergo hoc potius in his libris agendum esset. Tertio, quia ad confutandos haereticos, necessarium est cognoscere eorum errores, et quibus fundamentis nitantur, ut destrui possint , et quibus argumentis veritatem catholicam impugnent, ut eis possit responderi ; haec autem comparari non possunt nisi eorum libros legendo. Accedit quod docendo suos errores multa tradunt quae ad confirmandam veritatem sunt utilia , et ad eos convincendos, vel arguendos ex concessis, vel contradictionem aut absurditatem in dictis eorum ostendendo, multum conferre possunt ; ergo non sunt simpliciter prohibendi.

2. Arguitur secundo. — Secundo, confirmare hoc possumus exemplis sanctorum Patrum; nam divus Hieronymus libros haereticorum legere solitus erat, ut ipse fatetur ad Minerium et Alexand. epist. 152, et ex ipsis operibus ejus compertum est ; et idem aperte colligitur de Augustino, ex libris ejus, et de Theophilo, antiquo Doctore, idem refert Socrat., lib. 6 Histor., cap. 15, et de Dionysio Alexand., refert Eusebius, libr. 7 Histor., cap. 6, solitum fuisse frequenter legere libros haereticorum, ac de re illa a quodam diacono reprehensum, abstinereque volentem, ne id faceret, divina revelatione fuisse admonitum. Denique in Concilio Carthaginensi IV, cap. 16, praecipitur Episcopis ut libros hareticorum legant, pro necessitate et tempore.

3. Arguitur tertio. — Tertio argumentari possumus, quia si Ecclesia posset prohibere libros nascentium haereticorum , posset etiam antiquos Doctores, qui tandem in haeresim lapsi sunt, nobis prohibere, ut Tertullianum, Origenem, Eusebium Caesar., et similes ; consequens est contra antiquissimum usum Ecclesiae, ut constat; vel e contrario colligere possumus; nam si Ecclesia hos non prohibet, cur vetat alios noviores? nam ratio periculi non minus in illis antiquioribus urgere videtur, imo magis, quia majorem habent auctoritatem. Unde quosdam prohibere, et non alios, videtur quaedam personarum acceptio, et quod id fiat magis in odium personarum quam in christiani populi utilitatem.

4. Prima assertio affirmativa de fide, ac Lipartta. Suadetur prima pars. — Nihilominus dicendum est primo, in Ecclesia Catholica esse potestatem ad hos libros prohibendos, et concremandos, satisque convenienter, ac prudenter uti posse tali auctoritate. Tota assertio est de fide Catholica, et prima ejus pars in hunc modum explicatur et probatur ; nam haec prohibitio considerari potest vel respectu auctorum talium lhbrorum, ita ut illa prohibitio sit quaedam punitio, et execratio talium personarum; alio modo potest considerari respectu fidelium, ut sit quasi medicina praeservans illos a contagio haereticorum. Primo modo probatur illa pars, quia Ecclesia habet potestatem puniendi haereticos, ut in sequenti sectione ostendemus; et illa poena est satis proportionata delicto, nam in quo aliquis peccat, puniri maxime debet. Sub posteriori ratione probatio etiam est evidens, quia Ecclesia potest tueri ac defendere membra sua: unde posest illis praecipere ut a tali veneno abstineant. Inter has autem duas rationes consideranda est differentia; nam sub prima solum extenditur haec potestas ad proprios haereticos et apostatas baptizatos, juxta dicta in disputatione praecedente. Sub posteriori autem ratione potest Ecclesia prohibere fidelibus libros quorumcumque infidelium, etiamsi baptizati non sint, nec sibi subditi; et ita in primitiva Ecclesia prohibitum erat fidelibus libros Gentilium legere, ut refert Clemens, libro 1 Constit. Apostolicarum, cap. 6. Et ratio est, quia ille actus jurisdictionis directe respicit fideles.

5. Suadetur secundo em usu Ecclesie apud sacras litteras. — Altera vero assertionis pars de convenientia sufficienter probatur ex antiquissimo usu et traditione Ecclesiae; nam quod universa Ecclesia Catholica semper probavit, et tanquam moraliter necessarium observavit, non potest non esse eidem Ecclesiae convenientissimum, ;um in his rebus a Spiritu Sancto regatur; fundatur vero primo haec consuetudo in eo quod refertur Act. 19, quod, multi qui fuerant curiosa sectati, offerebant libros, el comburebant eos coram omnibus, quod faciebant Gentiles quando convertebantur ad fidem, vel interius moti efficacia doctrinae Apostolicae, ut ait Eusebius, lib. 3 deDemonsiratione evangelica, capit. 8, vel quia pastores, vel ministri Ecclesiae, quando illos catechizabant, docebant eos illud esse necessarium ad suscipiendum baptismum digne et cum vera poenitentia, tum ad auferendum proprium morale periculum, tum etiam ad satisfaciendum Ecclesia; et ideo publice id faciebant. Unde ad instar hujus exempli, refert aliud Augustinus in Psalm. 61, post totam ejus enarrationem, de quodam jam Christiano, qui fuerat n:agus, cui poenitentiam acturus, portat, inquit, suos codices incendendos, quibus fuerat incendendus, ut illis in ignem missis, ipse àn refrigerium transeat. Neque refert quod in his locis de magicis libris sermo sit; nam vel iHi non sunt sine erroribus, vel ab eis a fortiori argumentum sumitur ad libros haereticorum, qui multo pejores sunt.

6. Item apud Concilia et Patres. — Secundo Concilium Nicaen. jussit libros Arianorum igni tradi, ut refert Nicephorus, libr. 8, cap. 18, et postea Constantinus praecepit id executioni mandari, ut paulo inferius idem auctor refert. Praeterea inter acta Concilii Chalcedonensis, act. 3, in ultima epistola, habetur hujusmodi prohibitio Marciani imperatoris, quae sine dubio approbante Concilio facta est ; et alia similis legitur in quinta Synodi collat. 5, ex Theodosio et Valentiniano; habetur etiam in sexta Synodo, can. 63 Trullan., ubi generaliter libri impii prohibentur, et in septima Synodo, canon. 3, comburi praecipiuntur. Et in Concil. Constant., sess. S et 15, legimus libros Joannis Hus et Wicleph fuisse igni traditos. Tertio consentiunt Pontifices, et Patres, praesertim Leo Papa, epist. 93, cap. 15, ubi notanda sunt ilia verba: Quamvis in illis sint quedam que videantur habere speciem pietatis, nunquam tamen vacui sunt venenis, etc. Idem habet Nicolaus I, ad consulta Bulgarorum, cap. 103, ubi generaliter loquitur de noxiis libris et blasphemis. Idem sumitur ex Gelasio Papa, in cap. Sancta Ronana, d. 15. Item ex Gregorio Nazianzeno, orat. 18 de Cypriano martyre et mago, de quo etiam dicit in signum verae conversionis suos magicos libros publice combussisse. Et tandem videri potest Origenes, hom. 9 in Numeros. Praeterea confirmant Doctores catholici hanc veritatem, a fortiori, exemplo Gentilium, qui libros quos suae reipublicae noxios reputarunt, semper prohibuerunt et igni tradiderunt, de quibus exempla congerunt bLorin., in cap. 19 Act., vers. 19; et Simanc., in Instit., tit. 38; et Bellarmin., lib. 3 de Laicis, cap. 20.

7. Denique ea ratione. — Ultimo facile possumus hoc ratione ostendere : primo, quia ad detestationem errorum ita fieri oportet : secundo ad defensionem fidelium, ne latius talium librorum venenum diffundatur, quia haeresis u£ cancer serpit, sicut dixit Paulus. Tertio, declaratur optime, quia communicatio cum haereticis per verba, convenientissime prohibetur propter periculum perversionis; ergo multo magis expedit prohibere communicationem per libros. Probatur consequentia, quia per se loquendo magis nocet verbum scriptum quam prolatum; nam licet vox in energia et efficacia superet, scriptura tamen in aliis multis excedit. Primo, quia non limitatur ad unum locum, sed per omnia discurrit; secundo, quia est permanens, et multo tempore durat, unde fit ut pluribus nocere possit; item quia potest iterum atque iterum legi, et ita magis penetrat animum : item solent libri esse accuratius compositi, et haeretici solent etiam eloquentiam addere, ut ad lectionem invitent; acdenique in eis congeruntur omnia quae nocere possunt, quod uno vel alio sermone non facile fit. His ergo, et aliis obviis rationibus convenientissima ostenditur haec prohibitio.

8. Secunda assertio. — Tractatores bulle Cenme. — Secundo dicendum est prohibitionem hanc factam esse ab Ecclesia, praecipue per Summos Pontifices, et maxime in bulla Coenae. Advertere enim oportet prohibitionem hanc proprie et formaliter non inveniri in communi jure canonico. Solum enim obiter attingitur in dicto cap. Sancta Romana, non tamen sufficienter exprimitur; expresasiusque invenitur in jure civili, in l. Damnato, et l. Quicumque, § Nulli, et § Omnes, c. de Haereucis; et in l. Mathematicos, c. de Episcopali audientia. Olim enim videtur usa Ecclesia brachio imperiali seu saeculari, ad hanc prohibitionem efficaciter exequencam ; postea vero Pontifices, in Bulla Coenae, clausula prima, verbis conceptis, et sub speciali censura, illam tradiderunt. Unde materiam hujus prohibitionis et censurae late tractant omnes illius Bullae expositores ; Rebuffus, in proprio opere de illa re; Navarrus, in Manuali, cap. 27; Tolet., lib. 4 suarum Instit.; et Azor, tom. 1, lib. 8, cap. 16; Hugol., de Casibus Papae reservatis, 2 part., cap. 1; Sayrus, in Thesaur., tom. 1, lib. 3, cap. 5; Graphis, in Decisionibus aureis, lib. 4, cap. 18; Sanc., 1. 2 in Decalog., cap. 10; Castro, d. lib. 1 de Just. haeret. pun., cap. 15 et sequentibus; Penha, qui plures alios refert in Direct., 2 part., cap. 4, Comment. 3; Farinac., de Haeresi, quaest. 180; et Reginaldus, in Praxi, lib. 9, cap. 14; et ego aliquid attigi in 5 tom., d. 21, sect. 2,a num. 10. Nunc autem tanquam in proprio loco haec res aecuratius declaranda est.

9. Clausula Bulle Cene de libris hereticorum quadripartita.—Ac primo de prima parte, quinam dicantur libri hereticorum.— An etiam pars libri prohibeatur. — Quid quando in plures tomos divisus est. — Ut autem melius et distinctius comprehendatur, quatuor partes in hac lege seu censura distinguendae sunt, scilicet, materia ejus remota, et materia proxima, persona cui sit prohibitum, et qualitas censurae. Circa primam partem, materiam remotam voco librum ipsum objectum, in quo quatuor verba in Bulla posita notanda sunt, prohibet enim lihros hereticorum heeresim continentes, vel de religione tractantes ; et primo, nomine libri satis notum est quid intelligatur ex vi verbi. Notandum est autem, non solum integrum librum, sed etiam quamcumque ejus partem prohiberi, ut omnes docent; tum quia pars sub toto comprehenditur ; tum etiam quia in quacumque parte libri potest esse periculum, quod lex cavere studuit, et ita ratio legis in quacumque parte militat. Dubitat autem Hugol., de Censur. Papae reservatis, 2 part., c. 1, quid si opus auctoris haeretici in plures tomos sit distributum, et unus contineat errores, et non alius, an uterque sit prohibitus, vel tantum qui errores continet. Et sentit alterum non esse prohibitum, quia uterque est per se integer liber, et in altero non inveniuntur conditiones ad hanc prohibitionem necessaria ; et in hanc partem inclnat Sanc., lib. 2, cap. 10, numer. 30; existimoque habere locum, quando tomi sunt ita distincti, ut omnino sint de diversis argumentis, neque aliquam habeant inter se connexionem, tunc enim procedit ratio facta. Secus vero esse sentio, si uterque tomus sit ejusdem argumenti cum connexione inter se; tunc enim et fieri non potest quin uterque de religione tractet, quod ad prohibitionem satis est, et revera uterque est pars unius operis, licet per accidens dividantur. propter vitandam magnam unius libri molem.

10. An prohibeatur manuscriptum. — Deinde circa hanc partem interrogari potest, an oporteat librum esse impressum. Et respondeo etiam manu scriptum esse prohibitum, in quo omnes conveniunt, et potest a simili probari ex Concilio Tridentino. sessione quarta, capite quinto. Et ratio est, quia ille vere est liber, et ita in omni proprietate sub verbis legis comprehenditur. Secundo, quia ratio legis et periculum infectionis aeque in tali libro locum habet. Tertio, quia alias per fraudes et quasi per insidias posset effectus hujus legis, et efficacia ejus impediri. Interrogari tamen ulterius potest, an brevis scriptura, ut concio, vel epistola, aut brevis quaestio, vel quicquid hujusmodi est, sub hac prohibitione comprehendatur. Aliqui simpliciter negant, ut Sanc., citato numero vigesimo nono; fundatur, quia lex poenalis stricte, et in rigore verborum explicanda est; haec autem lex est poenalis, et brevis scriptura revera non est liber; ergo. Contrarium nihilominus magis probo, cum Hugol., loc. citat., numero secundo, et imprimis suppono hanc legem potius favorabilem quam odiosam censendam esse; tum quia facta est in favorem fiei, qui principaliter considerandus est; tum etiam quia licet pomnam contineat, principaliter respicit defensionem et tuitionem fidelium ; ergo, absolute loquendo, potius amplianda est quam restringenda, quod pro omuibus quae dicemus, prae oculis habendum est. Secundo, quia ratio legis etiam in scripturis his locum habet, quia magnum periculum imminere potest fidelibus ex his scripturis, eo quidem majus quo latentius communicantur. Tertio moveor ex quadam responsione Cardinal., in simili dubio circa decretum Tridentini nuper allegatum, ubi eodem modo extendunt legem Concilii, in dicto loco; verba autem dictae declarationis videri possunt apud Marzillam, ibid. ; quocirca licet illa scriptura non sit integer liber, pars ejus censeri potest, si non actu, saltem aptitudine, quod in tali materia ad praedictam extensionem satis est.

11. Quid nomine hueretici hic veniat. — Secunda particula erat Ahereticorum ; itaque quamvis liber contineat haereses, si auctor non sit haereticus, ex vi hujus clausulae non est prohibitus in Bulla Coenae, licet alias esse possit, ut infra dicam in numero decimo quarto. Interrogari vero potest primo, an oporteat auctorem libri esse de haeresi damnatum ; id enim affirmat Graphis supra, libro quarto, capite decimo octavo, num. 40 et 43; sed sine dubio satis est quod quacumque ratione constet esse haereticum, ut melius docent Hugol., Sanc., citati, et alii. Et ratio est, quia lex simpliciter loquitur ; non ergo licet nobis limitationem addere, praesertim quia ad bonum fidelium expedit cum omnibus haere- ticis talem communicationem vitare. Neque prohibitio haec regulanda est per extravagantem Ad evitanda, quae concedit ut non teneamur vitare excommunicatos, nisi publice denuntiatos, quia haec est prohibitio per se distincta ab excommunicatione contra haereticos lata. Sed quid de aliis infidelibus, et similibus libris ab eis compositis ? Respondeo, si non sint haeretici, nec apostatae a fide professa in baptismo, eorum libros hic non comprehendi; quia illi nullo modo sunt haeretici, neque eorum scripta considerantur, quia et rara sunt, et ab eis morale periculum non timetur. Si tamen sint apostatae baptizati, etiamsi ad judaismum vel paganismum declinaverint, eorum libri hic comprehenduntur, quia, ut supra dixi, in ordine ad leges Ecclesiae isti sub nomine /vereticorum veniunt.

12. Oppositio de libris Grecorum schismaticorum. — Sed objici potest, quia sequitur libros a Graecis schismaticis de ritibus suis esse sub hac lege comprehensos, quod non videtur esse in usu. Ad hoc aliqui existimant hujusmodi libros non esse prohibitos ex vi hujus clausulae, quod tenet Azor, et Sanc., et rationem reddunt, quia isti ritus ab Ecclesia inter haereses non computantur. Sed nunc non agimus nisi de conditione auctoris, et ex hac parte non video cur excludi debeant, quia illi sunt homines rite baptizati, ut suppono, et sunt alieni ab Ecclesia Catholica : nam semper errant vel in materia symboli, praesertim circa Incarnationem, vel Trinitatem, vel certe in articulo de Summo Pontifice , quol sit Christi Vicarius, cui omnes baptizati obedire tenentur ; ergo sunt haeretici; ergo libri eorum, si illas conditiones habeant, sub hac prohibitione comprehenduntur : ut autem illas habeant, satis est quod de religone tractent, et ideo licet eorum ritus haeresim non contineant, nihilominus ad religionem pertinent ; hoc ergo satis est. Addo vero etiam in his ritibus, regulariter loquendo, aliquid contra fidem admisceri, quatenus ita suos ritus defendunt, ut ritus Ecclesiae Catholicae tanquam malos damnent, quod errore non caret.

13. Quid de libris partim auctoris heeretici, partim Catholici.— Primus modus libri ita miati. — Secundus modus. — Tertius modus bi membris. — Tertio, interrogari potest quid dicendum sit de libris, ut ita dicam, mixtis, in quibus aliquid ab haeretico, et aliquid a Catholico scriptum invenitur. Hoc autem variis modis contingere aut cogitari potest. Primo, ut Catholicus et haereticus aeque ad librum componendum conveniant, vel ut auctor ejus sit aliqua communitas ex Catholicis et haereticis constans; et in hoc casu non est dubium quin liber sit sub hac lege prohibitus, quia malum ex quocumque defectu, et ideo liber ille tanquam auctoris haeretici reputatur; eo vel maxime quod Catholicus ex tali consortio cum haeretico suspectus fit. Alio modo fieri potest ut liber sit ab haeretico scriptus, et in eo sint scholia vel fragmenta alterius libri, vel viri catholici, et talis liber etiam est per hanc legem prohibitus, quia simpliciter est liber hominis haeretici ; et praeterea si in illo sint fragmenta catholica, solum erunt vel ut impugnentur ab auctore haeretico, vel ad aliquem alium erroneum usum; scholia autem viri catholici vix in tali libro cogitari possunt, et quamvis essent, eo ipso essent suspecta. et ex tali consortio infecta. Tertio, fieri potest e contrario, ut in libro auctoris catholici sit aliquid ab haeretico scriptum, quod contingit dupliei modo indicato. Primus est, quod ibi referantur aliqua verba haereticorum, vel fragmenta ex libris eorum; et hoc non satis est, ut liber sub hac prohibitione comprehendatur, ut constat ex usu; nam hujusmodi sunt libri Ruardi, Bellarm. et fere aliorum qui haereticos impugnarunt, et in manibus Catholicorum versantur. Et ratio est. tum quia ile liber simpliciter est auctoris catholici; tum etiam quia illae particulae librorum haereticorum tantum sunt ibi quasi materialiter et ad impugnationem relatae, et ita etiam habent conjunctum antidotum, ut nocere non possint, adhibita tamen moderatione controversiarum vulgari idiomate, de qua in sexta regula Romani Indicis. Alio modo contingit librum catholicum habere scholia, vel glossam alicujus haeretici, et de hoc etiam dicunt omnes non esse librum prohibitum hac lege. Hoc autem in 5 tom. limitavi, nisi scholia copiosa sint, ita ut majorem partem libri conficere videantur; quae limitatio non placuit Sanc. supr., num. 25, quia quantacumque sint scholia, semper liber nominatur auctoris catholici. Nihilomirus mihi semper videtur necessaria moderatio, quia in re tanti momenti magis est considerandum quid in re ipsa liber contineat, quam quomodo nominetur, praesertim quia saepe liber magis a commentatore quam a primo auctore denominatur, ut patet in libris Scholasticorum, vel supra jus civile aut canonicum, vel supra Mag., vel D. Thom., et in expositoribus Scri- pturae, et aliis hujusmodi. Praeterea est ratio a priori, quia in his scholiis copiosis idem est periculum quod in libris integris, et ita in eis militat ratio legis, ac proinde obheatio.

14. Quid de libro auctoris Catholici ubi legitur heresis. — Ultimo interrogari potest quid dicendum de libro catholici auctoris, in quo aliqua haeresis invenitur, utique per ignorantiam vel inconsiderationem, nam si ab auctore fuisset ex certa scientia ibi scripta, jam non esset auctor catholicus, sed haereticus. De tali igitur libro dicendum est non comprehendi sub hac lege vel censura, quia revera non est liber haeretici, et ideo ex vi hujus legis non est prohibitus. Circa illum autem observandae sunt aliae regulae traditae in indice librorum prohibitorum sub titulo de Prohibitione librorum, S2, versic. Qui inter legendum. Nam si ille error jam notatus sit, deferendus est liber ut expurgetur; si autem de novo notetur ab aliquo legente, denunciandus est ut emendetur. Et haec de Auctore. Pro quo etiam notari potest, quod in citato indice Romano, sub titulo de Impressione librorum, versiculo In his vero, statuitur eos scilicet qui aliorum dicta vel scripta compilant, auctores censeri.

15. Argumentum libri auctoris heretici quale prohibetur. — Ultimo additur determinatio seu limitatio hujus materiae, seu libri, per illa verba: Horesm continentes, aut de religione tractantes. Ex quibus colligere licet, ut liber sit prohibitus, sufficiens et necessarium esse alterum ex illis duobus, quia sub disjunctione ponuntur; e contrario vero, ut liber non sit prohibitus, necessarium est ut utrumque illorum in libro desit; et quando ita contigerit, liber non erit ex vi hujus legis prohibitus, etsi auctor ejus haereticus fuerit. Potest tamen objici vulgaris sententia Gregorio attributa, quia. damnato auctore, opus ejus damnandum censetur ; sed omnis haereticus ab Ecclesia damuatur ; ergo ut liber sit prohibitus, satis est quod ab haeretico sit scriptus. Respondetur imprimis nos solum dixisse talem librum non esse prohibitum ex vi hujus legis, quicquid sit de aliis, in quo indices librorum prohibitorum consulendi sunt, praeser'm regula secunda Roman. Indic., versic. Qui vero. Deinde vera responsio est, sententiam illam intelligendam esse formaliter, ut sic dicam, id est, de opere scripto ab homine damnato, ut talis, seu haereticus est; nam si aliquid scripsit ut philosophus vel jurisperitus, etc., non extenditur damnatio persona ad damnationem libri, nisi specialiter declaretur ; de qua re videri potest Penha, citatus supra, num. 8. in dicto Comment. tertio.

16. Quid sit librum continere hamesim. — Quid de religione tractare. — Deinde singulae partes explicandae sunt; et circa primam notetur, satis esse quod in toto libro vel una sola propositio haeretica inveniatur ; quod notavit Sanc. cum Hugol., contra aliquos, qui dixerunt necessarium esse nt liber ex professo tractet de haeresi, quod certe omnino falsum est, ut etiam in 5 t. notavi, quod patet ex vi verborum: Zaeresim continentes ; non enim dixit heereses, et ita verba illa per unam solam propositionem haereticam verificantur. Deinde non dixit: De haeresi tractantes, sicut in altera parte dixi. Et ex hac doctrina manifeste colligitur non esse necessarium ut liber de haeresi tractet : nam cujuscumque argumenti aut scientiae sit, si unam haeresim contineat, et liber sit haeretici auctoris, prohibitus est, et merito, quia illo modo solent haeretici suas haereses seminare, ut cum alia doctrina devorentur. Circa alteram particulam dubitari potest, quis liber censendus sit de religione tractare. Ad quod respondeo non satis esse ut obiter aliquid de religione attingat, sed quod ex instituto de religione tractet, id enim in rigore verba significant. Dicitur autem de religione tractare, si per se contineat sacram doctrinam, sive sit exponendo Scripturam, sive scholasticam doctrinam, sive conciones, sive casus conscientiae, sive alia, quae ad cultum Dei vel sanctorum, vel ad salutem animarum spectant; et quia contrariorum eadem est ratio, ejusdem materiae censeo esse libros de superstitionibus scribentes , vel magicis ariibus, ac proinde hoc nomine esse prohibitos, quamvis vix etiam possint haeresibus carere.

17. Secunda pars, quae actiones quatuor circa tales libros vetat.—Secundo loco dicendum est de materia proxima hujus prohibitionis, seu censurae, id est, de actionibus prohibitis circa hbros haereticorum: sunt autem quatuor hujusmodi actiones, scilicet, legere, retinere, imprimere, et defendere hujusmodi libros. Et additur in Bulla particula scienter, quae in omnes illas actiones cadit, et habet hanc vim, ut licet aliquae ex illis actionibus ex ignorantia fiant, non incurratur censura: quod verum est, etiamsi talis igonrantia sit crassa et supina, ita ut a culpa non excuset, quia illa particula hunc effectum habet, alias superflue poncretur; quae est communis doctrina in materia de censuris et legibus, et illam bene ex- posuit Sanc., libro 9 de Matr., distinct. 32, num. 36, 39 et 40. In praesenti ergo oportet scire omnes conditiones requisitas ut liber sit prohibitus per illam legem, scilicet, quod auctor ejus haereticus sit, et quod haeresim contineat, vel de religione tractet. Unde si alterum istorum ignoretur, non peccabitur scienter ; non est autem necessarium ut haecscientia sit omnino evidens, sed sufficit ut fide dignis testimoniis habeatur ; quod si non sint sufficientia, vel tantum sit publica fama, oportebit diligentiam praemittere; quod si quis illam voluntarie omittat, ita ut affectet ignorantiam, seu incertitudinem, seu potius carentiam verae aut probabilioris scientiae, non excusabitur, quia moraliter diceretur scienter operari; et haec dictis actionibus communia sunt : nunc circa singulas aliquid notare oportet.

18. De prima actione speciatim, que est legere, quoad ipsius qualitatem. —Et primo circa lectionem explicandum est quae seu qualis et quanta ad incurrendam censuram sufficiat. Et imprimis circa qualitatem, necessarium est ut non tantum sit exterior lectio, sed cum intelligentia verborum ; nam si quis ignorans prorsus linguam latinam, vel eam in qua liber scriptus est, illum legat, non incurret censuram, nec per se loquendo mortaliter peccabit, quia illa non est vera et formalis lectio, sed tantum materialis : et praeterea ibi cessat ratio legis, quia neque periculum inde imminet, nec est communicatio cum haeretico in doctrina ; et in hoc omnes conveniunt. Secundo, non sufficit sola mente percurrere quae prius fortasse in libro lecta sunt, sive ante prohihitionem, sive post illam; in quo excessit Graphis, dicens incurrere hanc censuram, qui per solam mentis recordationem, quasi mentaliter librum legit. Probatur vero nostra sententia, tum quia illa revera non est lectio humana, de qua leges humanae loquuntur; tum etiam quia ille actus est omnino internus et mentalis, qui non est materia censurae, aut legis humanae, et ita tenent Hugol., Sancius, et aiii. Tertio, sufficiet legere oculis percurrendo librum, etiamsi ore nihil proferatur, quia illud revera est legere, et etiam actio sensibilis, in qua tota ratio legis locum habet.

19. An dicatur legere qui legentem audit ? — Negat Sancius.— Affir nandum cum Azor., Sairo, et Graphis. — Difficultas vero est, an sufficiat auditus alio legente; nam Sancius supra, numero quadragesimo octavo, putat non sufficere, quia in proprietate et rigore, audire non est legere. Dices, quamvis non sit legere per seipsum, saltem est legere per alium. Sed contra, quia hoc non sufficit, quoniam non exprimitur in prohibitione. Quoties autem lex prohibet actionem , et non addit extensionem ad facientem per alium, restringenda est ad facientem per seipsum; et ideo non solent hujusmodi leges extendi ad consulentes, mandantes et similes, nisi exprimantur. Nihilominus contrarium censeo securius et verum, quod tenent Azor., Sairus, Graphis, et alii: moveor autem ex ratione praecipue, et intentione legis; nam omnino idem periculum et detrimentum sequitur ex hoc modo legendi, quod ex lectione per seipsum, imo quodammodo majus, quia ille modus legendi facilior est, et ita si ille non prohiberetur, quasi frustranea esset lex ista. Deinde auditus non minus est sensus disciplinae quam visus; si ergo prohibetur lectio per solum visum, ut caveatur talis doctrina, seu disciplina, cur non etiam per auditum? Tertio, lectio partim constat ex prolatione, partim ex perceptione eorum quae scripta sunt, et revera talis actio comsummatur in perceptione ; ille autem qui audit legentem librum haereticum, percipit quae leguntur, et ita quasi consummat illam actionem. Unde non tantum legit per alium, sed etiam per seipsum consummando actum ; ergo peccat contra dictam prohibitionem, et ita facile solvitur fundamentum contrariae sententiae. Neque etiam mihi placet distinctio seu limitatio dicentium, si audiens inducat alium ut sibi legat, tunc audiendo incurrere, non autem si, dum alter sua voluntate legit, ad audiendum accedat ; nam hoc secundum etiam censeo falsum, quia transgressio praecepti non consistit proprie in inductione alterius, sed in participatione lectionis per auditum, et ita in eo casu procedunt rationes factae. Quocirca in illo casu, tam audiens quam legens peccat; audiens, uno tantum modo jam explicato ; legens vero dupliciter, scilicet, et legendo, et cooperando lection alterius; si tamen id legens non intelligeret, excusaretur a propria culpa legentis juxta supra dicta, non tamen excusaretur a culpa enpescutis iniquae lectioni alterius.

20. Deinde quoad ejus quantitatem sententia Toleti et Hugolini. — Circa quantitatem lectionis, dubitari solet an possit hoc peccatum a mortali et censura excusari propter materiae levitatem. Nam graves Doctores negant, ut Hugol. supra, et Tolet., lib. 1, cap. 19, num. 9, dicens sufficere si paucae lineae le- gantur; et fundamentum videtur fuisse. quia in omnibus et singulis est periculum, quod lex vitare intendit. Contraria vero sententia communior est, quam tenet Azor, Sair. et Sanc., et sumitur ex Castr., lib. 2 de Just. haeret. punit., cap. 17. Et in rigore videtur probabilior, quia regula generalis est, peccatum mortale fieri veniale ex levitate materiae, et hic nulla est ratio faciendi exceptionem; nam revera in paucis lineis legendis non potest esse mortale periculum ; oportet tamen prudenter hoc ad praxim applicare ; nam Sancius dicit legere integri folii paginam, non esse materiam gravem, quod ego nullo modo probare possum, quia in ea lectione multum potest esse periculi : oportet ergo ut nimis brevis nec multarum linearum sit lectio, ut hanc excusationem admittat, et hoc modo caeteri auctores loquuntur.

21. De secunda actione , retinere , scilicet, librum haereticum .— Secunda actio vel quasiactio prohibita est retinere librum haereticum, quae per se sufficit ad transgressionem gravem, et ad censuram, etiamsi nec legatur liber, neque animo legendi retineatur ; quia singulae ex his actionibus prohibentur, neque lex respicit qua intentione fiat, sed absolute prohibet ne fiat. Item finis legis quoad hanc partem est, ne tales libri conserventur, sed destruantur, et contra hoc fit quoties retinentur, etiamsi sit ad splendorem vel curiositatem, etc. Et hinc fit, ut sufficiat retinere apud se vel apud alium, quia utrumque est contra formam get finem legis. Unde etiam custodire hujusmodi librum alienum per hanc legem prohibitum est, quia qui custodit, pro illo tempore librum apud se retinet. Item quia finis et ratio legis ibi locum habet. Neque obstabit quod qui librum custodit, illum non intelligat, quia hoc nor impedit veram detentionem, et quia sine intelligentia potest librum conservare, quod est contra finem legis. Denique etiamsi vir doctus, animo impugnandi errores et eorum fundamenta, librum apud se retineat, contra legem faciet, et censuram incurret, quia, ut dixi, lex prohibet factum, quacumque intentione fiat, nec bona intentio sufficit honestare actum prohibitum; dehet ergo fieri debito et ordinato modo, id est, cum ejus facultate qui illam dare potest ; alias unusquisque praesumeret librum apud se retinere, honesto colore quaesito, et ita lex frustraretur.

22. An parcitas libri retenti, vel temporis retentionis excusent a mortali. —Solum quari potest an ex circumstantia possit haec transgressio a culpa mortali excusari. Duplex autem tantum circumstantia cogitari potest, quae ad hoc possit conferre: una est quantitas materiae, quae, ut supra dixi, quoad lectionem sufficit interdum ad dictam excusationem. Nihilominus dico ex hac parte non posse in praesenti actione excusari gravitatem peccati, quia sufficit ad hanc culpam partem libri retinere, quia, ut in primo puncto, num. 9, dixi, totum et partes ejus hac lege prohibentur; moraliter autem loquendo non retinetur, nisi vel totus liber, vel aliqua notabihs pars ejus, quae doctrinam aliquam contineat, et ideo ex parte materiae sine distinctione dicere possumus hoc peccatum semper esse mortale, et ad incurrendam censuram sufficiens. Altera vero circumstantia est temporis ; nam retinere librum brevissimo tempore, non videtur esse adeo grave, ut ad culpam mortalem sufhciat. In contrarium vero est, quia omne peccatum quod ex objecto et aliis circumstantiis mortale est, in momento committi potest, quia in voluntate consistit, non in mora. Unde distinguendum censeo; quia vel retentio procedit ex voluntate absolute retinendi librum, et tunc dico quamcumque retentionem esse peccatum mortale, etiamsi mutata voluntate brevissimo tempore duret : et hoc probat ratio facta, quia voluntas illa peccatum mortale est, et ab illa procedit exterior retentio. Alio vero modo contingere potest ut aliquis habens propositum tradendi librum, in executione sit negligens per aliquam brevem moram, et tunc facile poterit excusari a culpa mortali; tum quia in voluntate non habet propositum contrarium praecepto, et negligentia potest esse levis, et ipsa mora est quasi materia illius omissionis, et ideo ex brevitate potest esse levis, ac denique illa non tam est retentio quam dilatio, quae interdum potest excusari ab omni culpa, si ex rationabili causa fiat.

23. An satis sit propria auctoritate librum prohibitum destruere. —Sed quaeri potest, an satisfaciat aliquis huic legi comburendo librum, vel alio modo illum destruendo sua auctoritate, an teneatur potius illum tradere Inquisitoribus. Respondeo ex vi hujus clausulae, seu legis Bullae Coenae, satis esse librum statim comburere, quia haec lex solum prohibet retinere, et non disponit modum abjiciendi librum, et ideo per illam actionem suffticiener impletur. Oportebit autem librum destruere, quia si alteri tradatur, vel alio modo integer conservetur, plane fit contra intentionem legis. Unde non impletur, sed eluditur, et semper dici potest retineri, vel apud alium, vel in loco in quo reponitur, ut jam monuimus. An vero alia lege praeceptum sit non retinere librum, tradendo illum Inquisitoribus, et non propria auctoritate illum comburendo, dubium esse potest ; nam in Repertorio Inquisitorum, verbo Ziber, solum dicitur sub disjunctione teneri eum, qui librum habet, vel comburere, vel Inquisitori aut Episcopo tradere ; et idem habet Zanchinus, de Haereticis, cap. 7. Et Campegius, in Scholio ad Repertorium, in dicto loco, solum dicit tutius esse tradere Inquisitoribus, ut olim, inquit, a Paulo IV decretum est, cujus Bulla de hac re habetur in Directorio Inquisitorum, cum alia Julii HI, quae id aperte praecipit; posset autem, ex vi verborum, intelligi pro solo illo tempore in quo lata est, id est, ut solum illis personis, quae jam tunc hujusmodi libros habebant, praeceperit ut eos Inquisitoribus traderent. Hanc vero dubitationem abstulit Pius IV in alia Bulla anni 1564, quae incipit: Locum pro munere; nam simile praeceptum repetens, addit: Qui habent, vei habuerint; et ideo hoc omnino observandum est. Et ita tenent Penha, Azor et Sanc. supra.

24. De tertia actione, inprimere. — Tertia actio est imprimere hujusmodi libros. Dici autem solent imprimere, tam auctor libri quam ministri exequentes. Dubitari ergo potest an auctor comprehendatur, quia non videtur per se, sed per alios imprimere, et lex non facit extensionem. Nihilominus dico sine dubio comprehendi, ut docent multi ex Doctoribus citatis, nullo contradicente; tum quia verba legis intelligenda sunt, prout communiter accipiuntur ; tum etiam quia semper auctor habet aliquem immediatum concursum in illa actione, imo est quasi primus motor ejus; tum denique quia in edictis quae ab Inquisitoribus, etiam universalis Ecclesiae, passim emanant, non solum imprimentes, sed etiam imprimi facientes, sive curantes, nominatim exprimuntur. Secus vero esset si tertius alius, ad quem liber non pertinet, expensas faceret, quia talis concursus est valde remotus, et non sufficit ut ille imprimere librum dicatur. Comprehenduntur praeterea sub hac prohibitione omnes qui materialiter. et sic dicam, seu corporaliter impressionem ipsam exequuntur; et imprimis patronus, seu dominus totius impressionis, etiamsi manibus suis non laboret, tum quia in communi modo loquendi ille dicitur imprimere, et ita impres- sur vocatur; tum etiam quia semper habet aliquem influxum circatotam illam actionem, vel praeparando materiam, vel aliquid simile moderando. Deinde cadit prohibitio in omnes alias actiones ad impressionem necessarias, quas ministri ejus exequuntur. Solum potest dubitari de actione corrigendi, seu emendandi, quia illa nec videtur esse cooperatio ad ipsam impressionem, neque simpliciter necessaria, sed ad quamdam perfectionem et ornatum. Propter quae multi excusant correcto - rem; ego vero addo, licet excusetur ab actione imprimendi, non posse excusari ab actione legendi, quia non potest corrigere nisi legendo, ut per se constat.

25. De quarta actione, defendere. — Primus modus defensionis. — Secundus modus. — An laudare librum sit defendere. — Quarta actio est defendere hujusmodi librtum; nam haec etiam expresse prohibetur, et additur : Quovis quaesito colore. Potest autem distingui duplex defensio : una veluti corporalis , quae opere fit ; alia doctrinalis, quae fit verbo vel scripto; et utraque sine dubio est in hac lege, et sub hac censura prohibita. Prima est, quando vel vi vel fraude defenditur liber, ne comburatur, aut ne in manus judicum fidei deveniat, vel occultando librum, vel resistendo volentibus illum prodere aut tradere ; nam quocumque modo id fiat, sive publice, sive occulte, ut in Bulla dicitur, est propria defensio, ac propterea prohibita. Secunda autem defensio fit, vel argumentis confirmando pravam doctrinam talis libri, quatenus in illo est, vel respondendo ad argumenta quae contra illam fiunt ; quod etiam locum habet, etiamsi talis defensio sub titulo exercitationis vel majoris inquisitionis veritatis fieri dicatur, quia Bulla dicit : Quovis quasito colore. tem procedit tam in privata quam in publica defensione, et sive scripto, sive tantum verbo fiat, quia omnes isti modi sub illis verbis, sive pullice, sice occulte, comprehenduntur. Denique etiam censetur defendere librum, qui dixerit talem librum non esse prohibitione, vel combustione dignum. Unde non excusabitur ab hac censura qui id dixerit. Sed quia de laudante hujusmodi librum? nam illa etiam videtur quaedam defensio. Respondeo distinguendum esse de libro tractante de religione, sine erroribus, vel de continente haeresim. Nam prioris libri laudatio, si solum sit de doctrina libri, non est mala, nec prohibita, quia potest esse vera, et per se non continet defensionem libri, ut est a tali auctore ; et ideo oportet ut laus non sit tanta, ut per illam vel auctor, vel doctrina ejus simpliciter commendari videatur, vel etiam ut illo modo indicetur non debuisse talem librum prohiberi; tunc enim jam erit quaedam prohibhita defensio. At vero si liber contineat malam doctrinam, illum simpliciter laudare, sine dubio esset defendere; secus autem erit si tantum stylus, vel eloquentia, aut aliquid simile commendetur, ut per se notum est.

26. Tertia pars : quas personas dicta clausula sive censura comprehendat. — Tertio loco principaliter dicere proposui in numero nono de personis quae sub hac prohibitione comprehenduntur. In quo unica regula et generalis est, comprehendi sub illa omnes homines baptizatos, infra Summum Pontificem , cujuscumque status aut dignitatis sint, addita solum exceptione in ipsa lege contenta, scilicet : Nisi facultatem ab Apostolica Sede habeant. Unde fit comprehendi imprimis omnes Catholicos, tam ecclesiasticos, ut Cardinales, Archiepiscopos, et omnes inferiores, quam laicos, ut imperatorem. reges, et omnes minores; sequitur etiam comprehendi omnes haereticos, quia et illi sunt subditi, quamvis rebelles; quod adeo verum est, ut etiam auctor ipsius libri comprehendatur. Unde praeter censuram haeresis, novam incurrit librum suum retinendo, vel legendo; imo, si ad fidem converteretur , et postea nihilominus suum librum retineret, in hoc peccato, et in hac censura permaneret. Et ratio omnium est, quia prohibitio est universalis et nullum excipit. Unde nec nos possumus illum excipere. Deinde, quia Pontifex addidit dictam exceptionem : Sine nostra facultate; exceptio autem, ut juristae dicunt, regulam in contrarium firmat.

27. Solus Papa, ac adeo nec Inquisitor ullus, aut Episcopus, aut Sedes omana cacans, dare facultatem potest ad libros in Bulla comprehensos. — Circa exceptionem autem oportet imprimis notare, neque Episcopos, neque alios quoscumque praelatos inferiores Papa, posse hanc facultatem dare ad librum, scilicet, qui in clausula Bullae comprehenditur; quia Papa illam sibi reservavit, ut ex verbis constat, quod etiam in terris haereticorum observandum est a Catholicis, ut bene notavit Sanc., citato libr. 2 Decalog., cap. 10, numer. 43, quia licet ibi possit esse major necessitas, tamen etiam imminet periculum legentibus; et praeterea lex universalis est, et ideo consulendo Summum Pontificem illi necessitati providendum est, ut ipse personas eligat, quibus talem facultatem concedere expediens judicaverit : quod si in aliquo particulari casu subita necessitas honoris fidei, vel alia similis occurrat, tunc id licere poterit, per modum epicheiae, non quia per se liceat. In terris autem Catholicorum, neque ipsi Inquisitores possunt hanc facultatem dare, quia verba sunt praecisa et universalia . et non invenitur hoc illis concessum, ut Penha supra notavit, in S Nunguid. An vero Collegium Cardinalium, Sede vacante, possit hanc facultatem dare, disputat Sanc. supra, num. 44, sed pendet ex quaestione universali, de jurisdictione illius Collegii pro illo tempore. Unde veritas est non posse, quia non habet pontificiam jurisdictionemn, cui hoc reservatum est.

28. Quomodo intelligenda sit facultas, si cui detur. — Deinde observare oportet hanc facultatem interdum esse posse specialem, de qua, quia est res facti, nihil dicere possumus, sed persona cui conceditur sibi consulet, considerando verba rescripti. Potest etiam esse generalis, vel ex parte lihri, vel ex parte personarum quibus facultas conceditur. Primo modo intelligitur data haec facultas pro antiquis scriptoribus, qui in numero Patrum computantur, etiamsi haeresi fuerint infecti; quia a Pontificibus legi permittuntur publice, ut in Indice Romano., partim regula tertia inilio, partim sub titulo: De Correptione librorum, et aliis; et ita notant communiter Doctores in cap. Damnamus, de Summa Trinit., et in cap. Fraternitatis, de Haereticis. Secundo autem modc, vel nulla est, vel rara talis facultas; imo, si quae facultates similes olim concessae fuerunt, revocatae sunt per Julium III et Paulum IV, et referuntur Bullae in fine Directorii, et extenditur revocatio etiam ad facultates concessas Episcopis et Cardinalibus; excipiuntur autem Inquisitores et eorum commissarii ; ex quo mfert Penha supra, Inquisitores habere hanc facultatem universalem, et idem affirmat Graphis supra, numero quadragesimo quinto. Considerare vero oportet in illis Bullis Julii III et Pii IV, nullam facultatem concedi Inquisitoribus positive, ut sic dicam, sed tantam non revocari, si quas forte antea habebant. Unde ex vi illarum Bullarum affirmare non possumus illos habere hujusmodi facultatem; an vero aliunde habeant nobis non constat, et ita illorum notitiae hoc remittimus.

29. Quarta pars, de ipsa censura. — Quarto loco posuimus censuram latam in hac clau- sula, de qua nihil aliud dicere necesse est, nisi quod sit Pontifici reservata, cum eo rigore, cum quo caetera illius Bullae reservata sunt, et quod incurratur ab omnibus personis violantibus hanc prohibitionem. in omnibus casibus hactenus explicatis. Solum oportet addere extra illos casus non incurri. Est enim advertendum prohibitionem, in hac Bulla factam, in aliis rescriptis Pontificiis, vel legibus specialibus, extensam esse variis modis. Nam ex parte materiae extensa est ad omnes libros haeresiarcharum, etiamsi nec haeresim contineant, nec de religione tractent, ut constat ex regula secunda Indicis Romani; item extensa est ad libros Astrologiae judiciariae, in quodam Motu Xisti V, et observatur in eodem Indice circa regulam nonam. ltem per Clementem VIII extensa est ad quosdam libros Hebraeorum, ut in eodem Indice in fine regularum adnotatur. Item ex parte auctoris extenditur ad omnes libros suspectos, cujuscumque auctoris sint, ut habetur in Bulla Pii IV, in eodem Indice, ac denique in indice Lusitaniae, edito de mandato D. Georgii d'Almeyda, Generalis Inquisitoris, extenditur ad omnes libros quacumque ratione prohibitos. fn his ergo casibus, quamvis peccetur mortaliter contra illas leges, non incurritur censura Bulla Coenae, nec cum reservatione, quatenus in illa fit, quamvis contrarium scripserit Navar., consil. 1, sub titulo de Constitutionibus, quaest. 35, quia lex non extenditur ultra casum de quo loquitur : neque punit, nisi transgressores ejus, non aliarum legum, quod animadvertit, qui scholium addidit ad dictum consilium Navarri, et ita notant aliqui ex citatis Doctoribus, et ideo semper est consideranda alia lex, vel Bulla, et juxta verba ejus judicandum est de censura; nam si nullam addiderit, nulla incurritur ; si vero simpliciter addatur excommunicatio, ut fit in motu Pii IV, incurretur quidem censura, sed non reservata. In Indice autem Lusitaniae citato, additur censura reservata Inquisitoribus, non Pontifici. Sixtus autem V eam sibi reservat quoad dictos libros Astrologiae judiciariae, et ileo reservata est Papae, non ex vi Bullae Coenae, sed ex peculiari dispositione. Et ita de aliis dicendum est.

30. Ad primum argumentum in num. 1. — Ad secundum in num. 2. — Ad tertium in nwmn. 3. — Supersunt rationes dubitandi initio positae, sed ex dictis facilem habent solutionem ; ad primum enim fatemur, in libris haereticorum aliqua posse esse utilia , sed non sunt cum tanto periculo ibi addiscenda; praesertim cum non desint in Ecclesia Catholici libri, ex quibus multo melius possint eadem addisci. Unde merito dixit Cyprianus, epistola 52: Scias nos nec curiosos esse debere quid ilvi doceant, cum foris doceant. Quod autem ibi citatur ex Paulo : Omnia probate, quod bonuun est tenete, imprimis intelligendum est de rebus non improbatis, sed dubiis, inter quas potest esse electio. Deinde quoad libros a Catholicis legendos, illa probatio et examinatio ad pastores Ecclesiaee, non ad singulos privatos pertinet; et ideo, postquam Ecclesia libros aliquos reprobavit respectu illorum, et singularum personarum, jam illa Pauli regula locum non habet. Ad secundum autem de exemplis, non dubium est quin expediat libros haereticorum legi ab aliquibus doctioribus , et selectis ac securis viris, qui possint eos impugnare, et fidem catholicam tueri ; et hoc modo legebantur ab illis Patribus, qui tunc erant praecipui Doctores, et columnae Ecclesiae ; et fortasse illis temporibus, quamvis lectio librorum haeréticorum male audiret apud Catholicos, non erat cum tanto rigore prohibita, sicut nunc est, et ideo fortasse fpiscopi ratione officii, sine alia facultate, id facere poterant ; et idem forte erat de Doctoribus publice approbatis ; vel facile etiam poterant a suis Episcopis facultatem habere. Nunc autem, crescente haereticorum audacia, major cautela, prohibitio et reservatio necessaria fuit. Ad tertium, de libris antiquorum, respondetur non esse acceptionem personarum, quando exceptio aliqua ex rationabili eausa fit; fuit autem maxima ad excipiendos illos antiquos Doctores, quia si quos habent errores, et pauci sunt, et jam sunt noti et quasi cmortui, et ideo cessat periculum in hujusmodi libris; et alioqui eorum utilitas magna est, vel propter eximiam et multiplicem doctrinam, vel propter antiquitatem, quia in eis antiqua historia, et traditio conservaitur.

Sectio 3

Utrum coactio haereticorum ad relinquendam haeresim sit medium licitum, conveniens, et cadens sub ecclesiae potestatem

SECTIO III. Utrum coactio haereticorum ad relinquendam haeresim sit medium licitum, conveniens, et cadens sub Ecclesiae potestatem.

Hoc est tertium medium quo Ecclesia contra apostatam utitur, et necessarium judicat, ad fidei puritatem, et integritatem conservan- dam. Circa illud vero prius excludendi sunt nonnulli errores.

1. Primus error in praesenti quaestione. — Apellis apud Eusebium et Nicephorum. — Item Cassandri apud Bellarmin. — Primus est quorumdam, qui dixerunt non solum non esse puniendos haereticos, verum etiam neque esse cum illis contendendum, sed unumquemque esse relinquendum, ut in sua fide vivat. Ita dixit olim Apelles, ut referunt Eusebius, lib. 5 Histor., cap. 13, et Nicephorus, lib. 4, cap. 29; dicebat enim non esse fidei rationem quaerendam ; nam si omnes credunt in Christum, et in eo suam spem collocant, omnes ad eamdem Ecclesiam pertinent, etiams1 fortasse in aliis rebus dissentiant. Hunc fere errorem excitavit nostris temporibus quidam Georgius Cassander, qui, ut refert Bellarm., lib. 3 de Laicis, cap. 19, dixit non esse perturbandos haereticos, qui Symbolum et Scripturam admittunt, etiamsi in aliis ab Ecclesia Romana dissentiant, quia hoc non obstat quominus omnes sic credentes ad unam universalem Ecclesiam pertineant.

2. Impugnatur. — Concluditur separatione saltem a fidelibus cogi haereticos posse. — Isti autem haeretici valde errant, et fundari videntur in aliquibus principiis erroneis : unum est, quod omnes isti sic credentes possunt in sua fide salvari, quod est manifeste contra Scripturam, quia, teste Paulo, fides, quae necessaria est ad salutem, una est, sicut etiam est unum baptisma ; ergo omnes, qui habent aliam fidem a Romana, quae sola est catholica, salvari non possunt, si in ea sua fide permaneant. Secundo errant existimantes, hujusmodi haereticos posse esse membra Ecclesiae Catholicae, et hanc a Romana distinguentes, quia Ecclesia Catholica non est nisi quae sub obedientia unius Vicarii Christi militat. Haec autem est eadem cum Ecclesia Romana; membra autem hujus Ecclesiae non sunt, nisi quae veram tidem habent; vera autem fides, ut dixi, non est nisi una; ergo qui ab Ecclesia Homana in fide dissentit, non potest esse Ecclesiae Catholica membrum. Tertio, isti sic credentes, licet dicant se credere in Christum, credere non possunt fide divina, quia, ut ostensum ecst supra, qui errat circa unam veritatem fidei, seu illam non credit, nihil credit sicut oportet, nec per divinam fidem. Unde non satis est credere Christum, sed etiam opus est credere Christo, et Ecclesiae vice illius loquenti ; qui autem non crellit omnibus quae Ecclesia credenda proponit, licet aliquid se credere dicat, revera Christo non credit, sed sibi ipsi; propter quod a Paulo dicitur a seipso damnatus, et ideo non potest ad Ecclesiam Christi, vel ad fidelium consortium pertinere, eo vel maxime quod ita credentes Christum, revera non credunt qualis ipse est, sed qualem ipsi sibi fingunt. Unde alii credunt illum purum hominem, alii nec verum hominem, alii Redemptorem, sed non legislatorem, et sic de aliis; idemque est de novis haereticis, qui dicunt se esse de Evcclesia, quia recipiunt Symbolum et Scripturas. Nam imprimis id non satis est, sed oportet credere omnia quae de fide sunt, vel explicite, vel implicite credendo quidquid Eeclesia credit , et nihil contrarium admittendo; accedit quod isti nec Symbolum integre credunt, neque etiam in omnibus illud intelligunt sicut Ecclesia intelligit, et ita magis nomen quam rem Symboli retinent ; idemque est de Scriptura, quam, prout volunt, vel mutilant, vel contra Eeclesiam intrepretantur; ergo non possunt veris catholicis conjungi, cum in vera fide cum illis non conveniant. Tandem confirmatur, quia Scriptura nihil magis commendat quam separationem ab haereticis, ut paulo post referemus; unde optime dixit Cyprianus, libro de Unitate Ecclesie, capite quinto : Coherere et conjungi non potest amaritudo cum dulcedine, pugna cum pace, cum tranquillitate tempestas , caligo cum lumine, juzta illud Pauli: Quee societas lucis ad tenebras. Sit ergo certum, ut minimum separandos esse haereticos ab Ecclesia et veris fidelibus ; adhuc vero superest dubium, an majori coactione puniendi, et cogendi sint.

3. Secundus error. — Donatiste apud Aagustimm, etc. — Ejus praecipuun fundamentum. — Confirmatur primo. — Est ergo secundus error, negans posse aut debere haereticos cogi poenis, sive spiritualibus, sive temporalibus ; ita contendebant Donatistae contra Catholicos, tempore Augustini, ut ex ipso sumitur, lib. 1, contra epist. Parmen., cap. 7, et lib. 2 contra Epist. Petilian., cap. 10, et libro etiam 2 contra Epist. Gauden., cap. 25 et 26, et epist. 50 ad Bonifacium. Postea hunc errorem innovarunt Wicleph. et Joannes Hus, ut videre est in Concilio Constant., sess. S et 15; et idem postea tenuit Lutherus, art. 33. Invenio etiam apud Prateolum, errorem hunc attributum Raymundo Lullo, sed in Directorio Inquisit., part. 2, quaest. 9, solum dicitur negasse haereticos esse interficiendos, qui est specialior error infra tractandus in disput. 23. Principale fundamentum hujus erroris est, quia fides esse debet libera et spontanca, et ideo illi repugnat coactio. Antecedens probatur, tum ex natura ipsius fidei; tum etiam quia hac ratione, supra diximus infideles non apostatas non posse cogi ad fidem; ergo neque fideles cogi possunt ad perseverandum in illa, vel ad redeundum ad illam, si ab illa discesserint. Probatur consequentia, quia ejusdem rationis est conservatio vel reparatio fidei, cujus est generatio ; nam res, per quas causa nascitur, per easdem conservari debet. Et augetur primo difficultas, quia fides non solum est libera, sed etiam est supernaturale donum ; ergo non potest cadere sub coactionem humanam. Secundo, confirmatur ab incommodis quae ex hujusmodi coactione sequi solent, qualia sunt fictae conversiones, et consequenter abusus sacramentorum, et alia similia sacrilegia.

4. Secundum fundamentum. — Secundo argumentantur, quia Paulus, 1 ad Cor. 5, absolute, et sine restrictione dixit, de his qui foris sunt, nihil ad se pertinere; sed haeretici, ut proxime diximus, sunt foris, id est, extra Ecclesiam ; ergo etiam sunt extra jurisdictionem Ecclesiae ; ergo non possunt per poenas cogi. Probatur consequentia, quia, ut coactio sit justa, debet esse circa subditum, et ubi non est jurisdictio, non est subjectio. Et confirmari hoc potest ex doctrina ejusdem Pauli, nam hac ratione solum praecepit et monuit separationem ab haereticis, ut patet ex 2 ad Timoth. 2, ubi praecipit, servum Dei mansuetum esse cum modestia, inquit, corripientem eos qui reaistunt veritati, vel, ut paulo superius dixerat, qui a veritate exciderunt ; et cap. 3: Hos devita ; et ad Titum 1: Zncrepa illos dure; et cap. 3: Post unam et secundam correptionem, devita ; et similiter ad Rom. 16: Ut observetis eos, etc., et declinate ab eis ; et 2 ad Thessalonic. 3: S2 quis non obedit verbo nosiro, hunc notate, et ne commisceamini cum eo, et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem, in quo videtur majorem coactionem prohibere. Denique Joan. , epist. 2, solum dixit : Nec ave eis diaeritis. Contirmari etiam potest Christi exemplo, Joan. 6, ubi cum aliqui non credentes verbis ejus discederent ab eo, discipulis dixit: IVumquid et vos vultis abire? nullam illis coactionem significando, sed perseverantiam in fide incepta voluntati eorum committendo, quod notavit Cyprianus , epist. 55, dicens: JVon increpavit recedentes, aut graviter comminatus est, sed magis ad discipulos suos conversus dicit, etc.; et addit: Sercans, scilicet , legem, qua homo sua libertati relictus est, ué mortem appetat vel salutem.

5. Tertium fundamentum. — Ultimo addi potest antiqua consuetudo Ecclesiae ; nam licet a temporibus Apostolorum ortae fuerint haereses, non legimus Apostolos usos fuisse aliqua coactione contra illos, sed tantum separatione ; et idem observabant antiqua Concilia et Pontifices; idque confirmat Cyprianus, dicta epist. 55, ad tinem, et saepe in suis epist., et Ireneus, lib. 5 contra Haereses, cap. 20. Imo Augustinus, in quodam lib. contra partem Donati, qui non extat ; refertur autem ab ipso, 2 Retract., c. 5, ubi dixit se non probare quod schismatici ad communicationem redire compellantur.

6. Assertio prima contra hunc secundum errorem tripartita. — Ostenditur pars prima. — Una ratio pro justa hereticorum punitione. — Contra hunc errorem est veritas Catholica, quam tribus assertionibus distinctius explicabimus. Prima sit: punire hareticos apostatas a fide, quam in baptismo professi sunt, licitum est et sanctum, dummodo fiat ab habente potestatem, et hinc consequenter licita esse potest coactio ad fidem. Hanc assertionem late probant moderni scriptores catholici, praesertim Joannes Arboreus, lib. 8 Theosoph., cap. 9; Castr., hb. 2 de Just. haeret. punit., per totum; et hoffensis, art. 33 contra Luth ; Bellarm., lib. 3 de Laicis, cap. 21 et 22; et Simancas, titulo 46; Farinac.. de Haeresi , q. 189, a num. 1; et probatur primo quia punire delicta publica, et nociva reipublicae justum et sanctum est ; sed haeresis est gravissimum delictum , reipublicaeque christianae maxime nocivum et injuriosum ; ergo. Major non solum est certa, sed etiam evidens, quia in omni bene instituta republica punitio malefactorum ad reipublicae conservationem maxime necessaria judicata est. Minor etiam ex dictis supra de crimine haeresis satis nota est, et ex dicendis magis declarabitur. Unde tres rationes, quae praecipue solent hujusmodi actionem honestare, in his haereticis maxime inveniuntur. Prima est justa vindicta et satisfactio reipublicae cui publice malefactores magnam injuriam irrogant ; unde Petrus, secunda epistola capit. primo, dicit principes catholicos esse ad vindictam malefactorum ; et Paulus , ad Romanos decima tertia : Dei enim minister est, vindes in irum ei qui malum agit ; ex quo loco a for- tiori colligit Bernardus, sermone 66 in Cantica, etiam ministros Ecclesiae positos esse ad vindictam de haereticis sumendam, juxta illud Pauli, 2 ad Cor. 19: 7In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam ; nam haeretici maxime sunt rebelles Ecclesiae, et in Deum blasphemant , repugnantes verbo ejus, vel illi tribuentes quae ipsi fingunt, et consequenter etiam Ecclesiae Catholicae magnam injuriam irrogant , non solum se ab illa separantes, sed etiam errorem et mendacium illi attribuentes. Unde etiam omnibus fidelibus injuriosi sunt ; nam, ut dixit Theodosius imperator, in l. Manicheos, c. de Haereticis : Quod in religionem divinam committitur, in omniwn fertur injuriam. Sunt enim valde nocivi et perniciosi fidelibus, et ideo in Scriptura, lupi rapaces vocantur, Matthaei 7: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestinentis ovium , intrinsecus autem sunt lugi rapaces ; quod de haereticis eleganter exposuit Ambrosius lib. 7 in Luc., initio cap. 10, estque ponderandum verbum illud, attendite, nam , licet singulis dictum intelligatur, maxime vero ad pastores, qui ex officio tenentur arcere lupos et gregem defendere. Unde Paulus, Actor. 20: Attendite vobis et universo gregi ; et paulo inferius: Ego scio quoniam post discessionem meam, intrabunt in vos lupi rapaces ; et Ambrosius supra : Sollicitudo boni Pastoris efficit, ut lupi in agnos audere nihil possint, et similia habet epist. 25 ad Vercellenses. Denique a Christo Domino, Joan. 10, vocantur haeretici fures et latrones, ut ibi exponit Chrysostomus, hom. 58, et latius À ugustinus, tract. 45; ergo ut tales puniri possunt, ad Ecclesiae justam vindictam et satisfactionem.

7. Altera ratio. — Hieronygmus. — Habetur, 24, quest. 3.—Secunda ratio puniendi publica delicta est exemplum aliorum, ut timeant, et a similibus criminibus arceantur; nam, ut Aristoteles dixit, 10 Ethicorum, cap. 9: MulLtitudo necessitati, potius quam rationi paret; et ideo publicae utilitati maxime confert, ne delicta maneant impunita, quia impunitas audaciam peccandi praebet, ut dicitur in cap. Ut famce , de Sententia excommunicationis; et ideo Paulus, ad Tit. 5, dixit: Peccantem coram omnibus argue , ut et ceteri timorem habeant. Haec autem ratio maxime locum habet in haereticis ; quia, sicut exemplum eorum valde est perniciosum aliis fidelibus, ita eorum libertas et impunitas summi esset periculi ; et ideo ctiam in lege veteri, cum Deus praeciperet falsos prophetas , vel alios inducentes fideles ad idola colenda, publice et gravissime puniri , hac ratio maxime proponitur, ut alii timeant, et similia sacrilegia evatent, ut patet Deuteron. 13, 17, 19 et 21. Accedit quod, ut Paulus ait, 2 Timoth. 2, doctrina haereticorum u£ cancer serpit, et ideo, ut aliorum saluti consulatur , abscindendi sunt ; sicque dixit Hieronymus ad Galat. 5, seu lib. 3 Commentariorum ad Galat. : Scintilla statim ut apparuerit extinguenda est ; et infra: Arrius una scintilla fuit, sed quia non statim oppressa est, totum orbem ejus flamma populata est.

8. Tertia ratio. — Tertia ratio est, ipsorum malefactorum correctio et emendatio, ut habetur Proverbiorum 19 et 21 ; et ideo Paulus ad Hebr. 12, dixit: Quem diligit Dominus castigat ; haec autem ratio etiam in haereticis locum habet ; nam, ut dixit Isai., cap. 28: Fezatio dat intellectum auditui, quod in Paulo, praecipuo fidei Doctore, voluit Deus exemplo ostendere, nam veluti per quamdam vim et poenam caecitatis voluit illum illuminare et convertere, Act. 9. Unde Leo Papa, epistola 4, alias 91 et 93: Profuit, inquit , ista districtio, dum ad spirituale remedium nonnunquam recurrunt, qui timent temporale supplicium ; quod etiam experientia ipsa ostendit. Unde D. Augustinus, 2 Retract., c. 5, retractans quod prius dixerat, non sibi placere hanc compulsionem schismaticorum, ait : Non placet, quia nondum emwpertus eram, vel quantum mali eorum auderet impunitas, vel quantum in eis in melius mutandis conferre posset diligentia disciplinae ; et idem latius prosequitur in epistola 48 ad Vincentium, et 50 ad Bonifacium, ubi, inter alia, loquens de legibus imperatorum contra haereticos, ait : Magis pro illis sunt istee leges, quee illis videntur adcerse, quonium multi per illas correcti sunt, et quotidie corriguntur . nam per has leges Lterrentur sevientes, et corriguntur intelligenLes.

9. Tertia assertionis pars. — Atque hinc probata manet ultima pars assertionis de licita coactione ad fidem ; secundae enim numero sequenti satisfiet. Distinguimus enim, salrem secundum rationem et finem, punitionem haeretici a coactione ejus, ut resipiscat; quamvis enim utrumque una actione fiat, nihilominus punitio est ad vindictam peccati jam commissi , coactio vero respicit futurum ; eo enim tendit ut in errore commisso non perseveretur ; et ideo, ut coactio sit justa, supponit punitionem esse justam; et e contrario, si punitio est justa , etiam erit coactio ; quia intentio emendae bona est, et ideo addita justae vindictae non facit actionem malam, sed potius meliorem. Unde addendum et considerandum est, non solum justitiae, sed maxime pietatis et misericordia opus esse, quod Ecclesia cum haereticis facit, ita temperando rigorem justae vindictae, ut ad medelam et emendationem prodesse possit. Hac enim ratione, quamvis crimen haeresis, propter suam gravitatem, dignum sit morte, non minus quam crimen laesa majestatis, ut infra videbimus, nihilominus non statim imponit absolute hanc poenam, sed semel vitam concedit volentibus resipiscere ; quae si attente consideretur, non tam est vis quam remissio quaedam , ut poena non tantum sit vindicativa, sed eiiam medicinalis ; quod in multis aliis similibus, in modo procedendi in illo judicio, considerari facile potest.

10. Secunda assertio de fide. — Dico secundo : Ecclesia catholica habet potestatem ad puniendos et coercendos haereticos. Dixi in praecedenti assertione justam esse hanc coactionem haereticorum, si potestas non desit; et ideo nunc addimus non deesse in Ecclesia hanc potestatem, quod tanquam certum de fide tenendum est ; et imprimis probari potest ex veteri Testamento; nam Deuteronom. 13 praecipitur ut falsus propheta interficiatur, quia locutus est, inquit, ut vos averteret a Domino Deo cestro; et capite 1T: Qui superbierit nolens obedire, evc., morietur ; ct in lib. Reg. habentur varia exempla hujusmodi punitionis et coactionis, a Deo ipso laudata et commendata, ut videre est lib. 3 Reg., cap. 18, et lib. 4, cap. 10 et 23. Dicit autem optime Cyprianus, de Exhortatione Martyrum, cap. 5: Si ante adventum Christi, circa Deum colendum ct idola spernenda, leec precepta servata sunt, quanto magis post adventum Christi erunt servanda? nam haeresis idololatriae comparatur, quia, ut dixit Hieronymus ad Galat. 5: Dogmata heretica idola sunt, quee fidelibus adoranda proponuntur ab hereticis. Unde lex illa licet pertincat ad praecepta judiciaria antiqui populi, revera moralem obligationem continent, et idcirco quoad formalem obligationem eamdem vim habent in lege evangelica. Talia autem praecepta evidenter supponunt potestatem. Possumus etiam ex novo Testamento veritatem hanc confirmare, sed id faciemus commodius in ultima dubitatione hujus sectionis.

11. Ostenditur etiam assertio ex usu Ecclesige. — Secundo ergo probatur assertio ex consuetudine Ecclesiae; nam universalis Ecclesia utitur hac potestate, et ab antiquis temporibus usa est ; non potest autem universalis Ecclesia in rebus moralibus, et ad justitiam et religionem pertinentibus errare ; et per se cst incredibile Ecclesiam tyrannice et sine legitimo titulo hanc usurpasse potestatem, et neminem de fide recte sentientem illi contradixisse; est ergo consequentia non solum certa, sed etiam evidens. Antecedens autem constat imprimis ex decretis antiquorum Pontificum, praesertim ex Leone Papa, epistola 2 ad Episcopos Italiae, ubi, loquens de Manichaeis, inquit : Quos vigilantia nostra reperit, auctoritas el censura coercuit ; et postea dicit eos, qui converti voluerunt, coactos fuisse ad errores publice retractandos et fidem catholicam protitendam : Pertinaces autem, inquit, per publicam potestatem perpetuo sunt emilio relegati ; idem optime epist. A4, alias 91 vel93, et epist. 43, alias 45 vel 47, et epist. 83, alias 85 vel 90; et Lucius I, in epistola ad Episcopos Galliae , hereticos inquit severe eatirpandos esse. Idem sumitur ex Concilio Tolctano IV, cap. 57 et 59, et in Nicaeno legimus postulatum esse a Constantino imperatore, ut Arianos sua potentia coerceret, ut est apud Sozomenum, lib. 1 Historiae, cap. 20, et idem contra Donatistas refert Augustinus locis supra citatis, et epistola 166, ubi alia etiam adducit. Concilium item Constant. contra Wicleph. et Hus, hac potestate usum est, et Leo Papa X, art. 33 Lutheri damnavit ; et in jure canonico multae sunt leges ab hac potestate profectae, cap. Ad Abolendam, et cap. Eacommunicamus, cum aliis de Haereticis, et cap. Super eo, eodem titulo, in 6. Denique etiam leges civiles huic pctestati perhibent testimonium, cap. Arianos, l. Manicheeos, et 1. Quicumque, eodem de Haereticis.

19. Ostenditur tandem ratione. — Tertio, est evidens ratio, quia potestas ad puniendos malefactores est necessaria in omni republica bene instituta, ad illius conservationem, et bonum regimen, ut probant omnia in prima assertione adducta, quod adeo cvidens est, ut, seclusa etiam fide et revelatione divina, ex vi rationis omnes homines intellexerint hanc potestatem esse connaturalem, et datam ab Auctore naturae, eo ipso quod homines in corpus mysticum unius reipublice congregantur; sed Christus Dominus instituit suam Eecclesiam, ut esset unum corpus mysticum per unam fidem perducendum ad unum supernaturalem finem; ergo reliquit in illa potestatem ad puniendos et coercendos malefactores, qui maxime huic corpori nocere possunt, et ab illo fine, quo tendit, illud perturbare; hujusmodi autem maxime sunt haeretici ; ergo non reliquit Ecclesiam sine hac potestate, quia sapientissime illam instituit. Et hoc confirmat maxime argumentum supra indicatum in num. 10,de Synagoga ; nam si Deus, instituendo illud regnum, illi contulit hanc potestatem, multo majori ratione debuit Christus illam Eeclesiae suae praebere , quia est respublica perfectior, et regnum magis spirituale quam temporale, et non limitatum ad unam nationem, sed universale totius mundi, in quo servare debet fidei unitatem, et ideo maxime indigebat hac potestate, et ex sequenti assertione hoc magis constabit.

13. Tertia assertio bimembris de fide evponitur. — Dico tertio: Ecclesiae non tantum est data potestas ad coercendos haereticos per spirituales poenas, sed etiam per temporales et corporales. Haec assertio etiam est de fide, circa quam oportet advertere, ccm malum paenae consistat in violenta privatione alicujus boni, quot sunt genera bonorum, tot distingui posse genera poenarum ; dicuntur ergo spirituales poenae quae privant spiritualibus bonis, quibus Ecclesia subditos suos privare potest, ut sunt censurae ecclesiasticae, irregularitates, et inhabilitates ad ecclesiastica munera, privationes beneficiorum, et similes; temporales autem poenae dicuntur, quae privant externis bonis fortunae, ut confiscatio bonorum, et inhabilitas ad temporalia officia, vel honores; corporales autem poenae dicuntur, qua corpus ipsum attingunt, inter quas etiam exilium computatur.

14. Probatur jam primum membrum quadrupliciter. — Hoc supposito, facile probatur prima pars, primo ex illo Matth. 18: Si Hcclesiam non auderit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus ; ex quoloco omnes Theologi et Catholici, imo et haeretici, colligunt potestatem Eeclesiae ad censuras ferendas in eos qui Ecclesiam non audiunt; isti autem maxime sunt haeretici ipsi; nam Eecclesia, in omnibus quidem quae praecipit, sed praecipue in his quae de fide docet, audienda est, cum fides sit fundamentum caeterorum. Secundo, probari potest ex testimoniis Pauli, quibus supra probavimus haereticos a consortio fidelium separandos esse. Tertio, ex usu, nam in his poenis, et antiquior et frequentior est, ut est per se cla- rum. Quarto sunt etiam hae poenae valde accommodatae ; nam malefactores in his maxime bonis puniendi sunt, in quibus delinquunt; baeretici autem maxime peccant contra spiritualia bona, et majus periculum est, ne in his noceant; ergo in illis maxime puniendi sunt, et ab illorum participatione, et fidelium societate separandi.

15. Objectio contra proxime dicta.—S atisfit primo. — Dicet aliquis prohibitionem hanc non habere rationem poenae neque coactionis, quia eadem prohibitio fieri potest, etiam infidelibus non baptizatis. Universaliter enim dixit Paulus : Nolite jugum ducere cum infidelibus, et quee participatio fidelis cum infideli? et tamen respectu infidelium non baptizatorum illa non est poena, neque coactio. Respondetur imprimis longe aliter fieri ab Ecclesia prohibitionem communicationis cum haereticis seu apostatis , quam cum aliis infidelibus; nam respectu infidelium non baptizatorum, prohibitio, per se loquendo, solum cadit in ipsos fideles qui sunt subditi Ecclesiae, et ita illi tantum tenentur abstinere a tali communicatione. Dico autem per se loquendo, quia si infideles illi alioqui sint subditi Ecclesiae temporaliter , seu principibus christianis, tunc etiam ipsis poterit directe fieri prohibitio, non per modum censurae, sed per modum cujusdam legis respicientis pacem, et commodum reipublicae, quatenus civiliter et politice constat ex fidelibus et infidelibus. Deinde si infideles nullo modo sint subditi, et sint infesti ac perniciosi fidelibus, tunc per modum justae defensionis poterunt arceri. At vero respectu hareticorum, prohibitio cadit directe, non tantum in Catholicos, sed etiam in ipsos haereticos, quia, cum sint subditi, illis directe imponitur praeceptum ut abstineant a communicatione fidelium : quomodo aliqui intelligunt verbum illud Pauli ad Titum: Zareticum hominem devita ; erat enim Titus Episcopus, et ideo illum monet Apostolus non solum ut ipse abstineat, sed etiam ut haereticum abscindat et separet, eique prohibeat communicationem cum fidelibus. Accedit quod haec prohibitio non solum fit haeretico per modum simplicis praecepti, sed etiam per modum censurae, qua privatur omni communicatione et fructu spirituali, quem communicando cum Ecclesia habere potest, et quamvis heeretici hujusmodi censuras vocent fulmina frigida, quia ipsi frigidi sunt, nihilominus Augustinus, libro contra Adversarium legis et Prophet., cap. 17, graviorem existimat hanc poe- nam, per quam homo traditur Satanae, quam illam per quam traditur igni; sub hac ergo ratione haec est non parva coactio, et accedit tandem quod haec poena non tantum consistat in censuris, sed etiam in aliis privationibus spiritualium bonorum, ut infra videbimus.

16. Probatur secundum membrum.— Altera pars de coactione per temporales et corporales poenas non minus certa est ; nam consuetudo et traditio Ecclesiae, quam supra adduximus, non minus de his poenis procedit quam de caeteris ; exemplum autem ex lege veteri, adductum num. 10, in specie est de corporalibus poenis, ex quibus a fortiori fit argumentum ad alias temporales, quae minores sunt. Denique necessitas vel utilitas hujusmodi coactionis maxime in his poenis cernitur ; nam sine illis solae spirituales parum movere solent carnales homines ; quia, licet revera graviores sint , earum nocumentum non ita sensibiliter percipitur ; isti autem vulgares homines sensu maxime ducuntur et coguntur. Atque hoc praecipue locum habet respectu haereticorum, quia tota vis et eflicacia poenarum spiritualium pendet ex fide, per quam et Ecclesiae potestas et veritas censurarum creditur. Unde cum haeretici fidem abjecerint, quasi nihil reputant hujusmodi poenas, ut paulo antea dicebam ; et ideo quoties Augustinus hanc haereticorum coactionem defendit et persuadet, de hac, quae corporaliter fit, loquitur ; quamvis soleat a poena mortis temperare, non quia illam improbet. sed quia vel tunc non erat in usu, vel quia ipse, ut Episcopus, ex pietate et moderatione eccle-iastica illam persuadere nolebat ; atque ita procedit in dicta epist. 48, et 50, et 54, et super Psalm. 59, et tractatu 11 in Joan., cum caeteris locis supra citatis in num. 3 et 8, et multis aliis quae referuntur in decreto, 23, q. 4, capit. Displicet, cum sequentibus, et videri etiam potest Bernardus, epist. 322, eum sequenti.

17. Ad primum fundamentum in num. 3. — Ad secundamn firmationem ibid. — Neque contra hanc partem urget primum difficultas iuitio posita in num. 3, de libertate fidei. Primo quidem quia eadem objici potest contra omnem coactionem, quae per similes poenas fit, ut alia maleficia vitentur, vel bona opera fiant, quia etiam rcliqua opera moralia libere fiunt, et peccata libere vitanda sunt. Unde ulterius dicimus iberum dupliciter dici, scilicet, vel a necessitate naturali, quae est in causa naturaliter agente, vel a necessitate, ut ita dicam, morali, id est, ab obli- gatione aliquid faciendi. Prima ergo necessitas repugnat fidei ex vi libertatis ad illam requisitae. At vero haec paenalis coactio non inducit hanc necessitatem, ut per se nctum est, et ideo non repugnat libertati ad fidem requisitae ; imo ad illam juvat inducendo hominem ut libere credat ; et quamvis in principio talis coactio aliquo modo videatur ninuere indifferentiam hbertatis, nihilominus relinquit actum simpliciter liberum, et minus malum est sic credere, quam simpliciter non credere. Et deinde ipsa vexatio solet dare intellectum, ut jam homo cum perfecta libertate credat. Quod si interdum contingunt simulatae conversiones, illud est accidentarium, et ex malitia hominum, et propter vitanda majora mala permittitur. At vero-secundo modo loquendo de libertate, sic fides non est libera, praesertim in baptizatis, quod dico quia in hoc ditferunt a non baptizatis, nam istis etiam non est omnino libera fides, quia obligantur ex praecepto divino ad illam suscipiendam; tamen illa obligatio solum est respectu Dei. At vero baptizati obligantur et Deo et Ecclesiae ratione baptismi, et iceo specialiter possunt ab Ecclesia cogi, vel ad perseverandum in illa, vel ad redeundum ad illam. Neque obstat quod fides sit donum Dei, quia gratia Dei omnibus parata est, ut possint et velint credere; correctio autem inducit hominem ut cooperetur gratiae Dei, et sic dicitur Proverb. 29, virgam et correctionem tribuere sapientiam.

18. Quorum sit cogere ac punire heereticos. — Prima sententia hueretica rejicitur. — Priusquam ad duo alia argumenta in num. 4 et 5 posita respondeam, sicut in fine sectionis indicabo, dubium grave, et his temporibus necessarium, expediendum est; nimirum in quibus personis sit haec potestas cogendi haereticos. Sunt enim in Ecclesia et temporales principes et ecclesiastici praelati ; dubitari ergo potest an haec potestas sit in principibus vel in praelatis. In quo puncto prima sententia esse potest, totam hanc potestatem, quoad utrumque coactionis modum, esse in principibus temporalibus. Hanc vero sententiam tantum illi haeretici sequuntur, qui dicunt totam jurisdictionem Ecclesiae, tam in spiritualibus quam in temporalibus, esse in solis regibus, et imperatore, aliisque principibus, in quo errore his temporibus praesertim Anglia versatur; non est tamen hoc loco impugnandus; est enim et disputatio longissima, et a praesenti instituto aliena, et contra illum crrorem multa his temporibus seripta sunt, praesertim a Bellarm., tom. 1; et ego nonnulla attigi in lib. 3 Defensionis fidei a cap. 7.

19. Secunda sententia etiam erronea. — Omissa ergo hac haeresi, est alia sententia quae distinguit inter illa duo genera coactionum, ct spiritualem tribuit praelatis Ecclesiae, et praesertim Summo Pontifici, temporalem vero et corporalem principibus temporalibus ; haec fuit sententia Marsilii Patavini, quam postea defend:t Guillel. Barclaius; et novissime de hac re scripsit in favorem principum temporalium quidam ementito nomine Rogerus Anglus, qui se Catholicum profitetur, et nihilominus dicit, in praelatis Ecclesiae ex vi juris divini solum esse potestatem ad spiritualem correctionem; ad temporalem vero solum quatenus eis a regibus vel principibus temporalibus permittitur ac conceditur; non est enim ausus absolute negare pastoribus Ecclesiae hanc potestatem, ne universalem et antiquam consuetudinem Ecclesia damnaret, et tyrannicam esse fateri cogeretur. Dixit autem hujusmodi potestatem manasse a principibus temporalibus ad spirituales praelatos, ut ita defenderet (quod praecipue intendit) non posse Summum Pontificem reges in temporalibus supremos, etiam haereticos pertinaces, temporaliter punire.

20. Ejus argumentum primum ex Matth. 18. — Argumentum secundum ex 2. Cor. 10.— Argumnentum tertium ex Matth. 96, eic.— Argumnentum quartum ez Patribus.— Argumentum quintum ez usu.— Argumentum sextum ex ratione. — Fundari potest primo hic error in verbis Christi, Matth. 18: i Ecclesiam nn audierit, sit tibi tanguam et hnicus et publicanus ; nam in eis significatum videtur, potestatem Excclesiae in censura ecclesiastica terminari, et deinde non magis posse cogere hominem sic rebellem, quam infidelem omnino extra Ecclesiam existentem. Secundo, inducunt verba illa Pauli, 2 ad Corinth. 10: Arma mlitiee nostre non carnalia sunt, sed potentia Deo, etc. Et ita quoties idem Apostolus in suis epistolis contra haereticos agit, utitur spirituali censura, vel, ut ipse ait, gladio spiritus, quod est verhum Dei ; et e contrario, ad Roman. 13 de solo magistratu temporali dicit : lVon sine causa gladium portat; ex quo loco etiam Catholici colligunt Ecclesiam per principes temporales posse gladio materiali contra haereticos uti, ut videre est in Bellarm., libr. 3 de Laicis, cap. 21; et Castr., lib. 2 de Justa heret. punit., cap. 3. Tertio, hoc confirmant ex verbis Christi Domini ad Petrum, Matth. 26, et Joann. 18 : Mitte gladium tuum in vcaginam; ubi dicunt prohibuisse Christum Ecclesiae sua, quatenus talis est, usum materialis gladii, quod potest suaderi testimonio D. Bernardi, libro quarto de Considerat., capite tertio, dicentis ad Eugenium: Quid tu denuo usurpare gladiwm tentes, quem jussus es in vaginam convertere ? Unde etiam Tertullianus, in libro de Patientia, capite tertio : Patientia, dixit, Christi in Malcho vulnerata est, itaque gladii opera malediadt in posterun, utique respectu Ecclesiae suae. Quarto, potest hoc ex Patribus confirmari, nam quoties de his poenis temporalibus agunt, etiam respectu haereticorum, per leges civiles et principum potentiam inferendas esse siguifi cant ; praesertim Augustinus, in epistolis jam citatis, et specialiter in 50, in medio : Potestate, inquit, quam per religionem et fidem regum, tempore quo debwit, divino munere accepit Ecclesia, hà quà invemuntur in viis et sepibus, id est, in heresibus et schismatibus, coguntur intrare. Ex Leo Papa, epistola quarta, alias nonagesima tertia: Sereris constitutionibus principuwn adjuvatur Ecclesia; et epistola secunda : Subditi iegibus secundum christianorum principum constituta, per publicos judices perpetuo relegantur ; et loquitur de haereticis pertinacibus, et ad cumdem modum ioquitur in aliis epistolis citatis supra; et Gregor., libro primo, epistola septuagesima secunda. Quinto, sumunt argumentum quod initio, in numero quinto, jam proposui, ex antiqua consuetudine, vel potius ex non usu talis coactionis antiquae Ecclesiae per multos annos. Ultimo, potest adhiberi ratio, quia jurisdictio circa homines secundum corpus, et dispensatio temporalium rerum principibus temporaiibus lege naturae commissa est, ut in dicto libro tertio Defensionis fidei late probavi; ergo ad illos tantum pertinet vel haec bona et corpora tueri, vel auferre, quando fuerit expediens ; sed omnis poena vel coactio temporalis circa haec bona versatur; ergo ad solos temporales principes per se pertinet, propter quodcumque crimen iraponenda sit. Unde si aliquis usus talis coactionis ab ecclesiasticis judicibus fit, solum esse potest justus ex commissione saecularium principum.

21. Censura precedentis sententie.— Quarta assertio in ordine. — Probatur primo ec Scriptura. — Nihilominus censeo hanc sententiam erroncam, et defensores ejus ad minimum esse valde suspevctos de haeresi, et mauifestos haereticorum fautores. Dico ergo po- testatem puniendi haereticos, etiam temporalibus et corporalibus poenis, jure divino esse in pastoribus Ecclesiae, et praesertim in Romano Pontifice, quamvis secundario etiam pertineat ad catholicos principes, praesertim ut Ecclesiae protectores, et juxta ejusdem Ecclesiae determinationem. Prima pars hujus assertionis, quae est principaliter intenta, probatur primo, illo fundamentali testimonio Joann., vigesimo primo: Pasce oves meas, ubi secundum intelligentiam catholicam, et omnium sanctorum Patrum, data est Petro potestas supra omnes Christi oves ad regendas illas ; hoc enim significat in Scriptura verbum Pasce, regibus vel praelatis metaphorice atributum ; quae potestas manet in successoribus Petri, quia tantum durare debuit, quantum Ecclesia, juxta illud Matthaei 26: Super hanc Petram edificabo Ecclesiam meam, et porte inferi non prevalebunt adversus eam; per quae verba satis declaratur perpetua duratio Ecclesia super talem petram, super quam fundata dicitur, quia a Petro et successoribus cjus semper regenda est, et in vera fide conservanda. At vero ad pascendas oves, et convenienter regendas et conservandas, non solum indiget pastor facultate dirigendi illas, sed etiam coercendi et revocandi ad gregem, si resiliant, etiam vi corporali utendo, si oportuerit ; ergo ex vi illius verbi Pasce, data est Petro omnis potestas necessaria, secundum rectam providentiam, ad regendas oves, et rcducendas illas ad ovile, si fugitivae fuerint. Est autem manifestum, ex dictis, esse necessariam ad hunc effectum potestatem coercivam, non solum per spiritualia vincula, sed etiam per temporales et corporales poenas; eamdemque potestatem indicavit Christus per alia verba satis universalia, et speciali modo dicta Petro, Matthaei 16 : 7'bi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in calo, etc., quae in hunc modum intellexerunt Sancti Patres et Pontifices, quos in dicto libro 3 late retuli, et statim aliquos indicabo. Potestque hoc confirmari ex verbis Psalm. 2, ubi ad litteram de Christo est sermo, cui Pater dicit: Dabo tibi gentes luereditatem tuam ; et infra: Keges eos in virga ferrea, per quam significatur potestas regendi et coercendi cum omni efficacia et rigore justitiae, si opus sit, ut ibi Basilius et alii notarunt, et specialiter videri potest Genebrar. Quare non est dubium quin illa potestas extendatur ad genus coactionis de quo tractamus, cujus indicium praebuit Christus, ut Patres notant, quando, facto funiculo, vendentes et ementes de templo ejecit, Joan. 2; soletque in Seriptura nomine virgae haec potestas signari, ut Proverb. 13: Qui parcit virge, odit filum ; qui autem diligit illum, instanter eradit. Unde de hac etiam potestate sibi communicata loguitur Paulus, 1 ad Corinth. 4, dicens : lultis in virga veniam ad vos? ut notavit Augustinus, 3 libro contra epist. Parmeniani, capit. 1, et explicuit idem Paulus, 2 ad Corinth. 10, dicens : In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam ; et infra: Si gloriatus fuero de potestate quam dedit Doninus nobis in edificationem, non in destructionem, non lerubescam. Ex quibus colligi potest dedisse Christum Apostolis totam illam participationem suae virgae, seu potestatis, quae ad eedificationem Ecclesiae erat conveniens; talis autem est haec de qua tractamus; ac denique ne in principio Ecclesiae haec potestas omnino lateret, quia tunc non poterant ordinario modo illam Apostoli exercere propter infidelium multitudinem et potentiam, data sunt aliqua miraculosa indicia illius potestatis ; tale censetur fuisse factum Petri, Actorum 5, quando ad verbum ejus mortui sunt Ananias et Saphira, de quo ait Ambrosius, serm. 19: Dum illum punit, alios corrigit, voluit enim ut pona ad unum, metus ad alios perveniret ; et simili modo solet hic locus ab aliis ponderari, ut videri potest in Gregorio, libro 1, epistola 24, et in Augustino, supra ; et alios refert Lorin. ibi. Praeterea idem confirmari potest ex aliquot Pauli gestis : primo, ex illo Actor. 13, ubi caecitate percussit Elymam magum ; secundo, et melius ex 1 ad Corinth 5, ubi tradidit Satanae incestuosum corporaliter vexandum, u spiritus ejus salvus fieret; ita enim Theod., Divus Thomas et alii exponunt illa verba: In interitum carnis. Sic ergo habet haec potestas sufficiens fundamentum in Testamento novo, praeter ea quae ex veteri adduximus.

22. Probatur secundo ipsa assertio ex jure canonico. — Secundo principaliter probatur haec veritas ex jure canonico, et usu ac traditione Ecclesiae, quae est optima Scripturae interpres; et quoniam in dicto libro 3 Defensionis fidei, cap. 21, 22 et 23, multa de hoc adduxi, pauca breviter adjiciam; et imprimis probat hoc evidenter Bonifacius VIII, in Extravaganti Unam sanctam, de Majoritate et obedientia, ubi ex professo probat Ecclesiam habere gladium, non tantum spiritualem, sed etiam materialem, quamvis alio et alio modo utatur illis; et usurpat verba Bernardi, dicto lib. 4 de Consider.. cap. 3 et epist. 237, ubi inquit : Quem tamen (scilicet materialem gladium) qui tuum esse negat, non satis mihi videtur attendere verbum Christi dicentis : Converte gladium tuwm in vaginam ; tuus ergo ek ipse, quia tuo nutu, etsi non tua manu evaginandus, quoties necesse fuerit. Per quae verba docet Bernardus, et approbat Bonifacius, esse potestatem in Ecclesia etiam ad poenas, quae gladio materiali infliguntur, qamvis ipsa illas non exequatur nisi per ministerium potestatis saecularis, sicut etiam hodie fieri videmus; et hanc veritatem de subordinatione potestatis saecularis ad Ecclesiam etiam in hoc munere, tanquam necessariam ad salutem nobis proponit Pontifex in fine illius textus. At vero tam de hac definitione. quam de aliis decretis Pontificum, ausus est dictus Rogerus respondere, non esse de fide certum, Pontificem, definientem sine Concilio generali, non posse errare. Sed est responsio non solum nimis temeraria, sed etiam erronea; nam, licet , olim fortasse aliqui Doctores catholici sine pertinacia in hoc dubitaverint, vel erraverint, jam vero tam est constans Ecclesiae consensus, et catholicorum scriptorum concors de hac verilate sententia, ut eam in dubium revocare nullo modo liceat, et praesertim quando definitio pontificia communi consensu kcclesiae catholicae recepta et approbata est, ut de praedicta definitione est manifestum.

23. Item ex usu Ecelesiae. — Ulterius vero afferamus textus, in quibus Pontifex cum Concilio generali eamdem doctrinam et tradit et exercet : unus est in cap. Ad Apostolice, de Sententia et re judicata, in sexto, ubi Innocentius IV, cum Concilio generali Lugdunensi, declarat se habere potestatem ad puniendum eorporaliter seu temporaliter etiam imperatorem haereticum et rebellem; et statim illam exercet privando imperio Fridericum imperatorem, propter similia crimina. Alius textus notandus est in cap. primo de Homüicidio, in 6, ubi idem Innocentius IV, cum eodem Concilio, omnes Christianos, cujuscumque ordinis, etiam principes procurantes homicidia aliorum fidelium per assassinos, post excommunicationem et alias poenas spirituales, etiam corporaliter punit his verbis: Sit etiam cum suis bonis mundanis omnibus, tanquam Christiane religionis emulus, a toto Christiano populo perpetuo diffidatus ; et praemittit Pontifex se id facere per potestatem ab ipso Christo datam; includit autem illa sen- tentia poenam mortis; nam diffidare, in jure, nihil aliud est quam potestatem omnibus dare, ut personam diffidatam licite et impune possint occidere, ut declarat cum aliis, quos refert, Renatus Castald., in tractat. de Imperatore, quaest. 108, numero nono. et ita ponderavit C. illud Covar., lib. 9 Variarum resolut., cap. 20, num. 10, cum aliis quos refert, et addit cum Joanne Andrea ihi, sententiam illam, etiam imperatorem comprehendere ; quod est satis rigorosum loquendo de facto, et ex vi illorum verborum universalium; est tamen notatu dignum ad ostendendam Pontificis potestatem.

21. Progreditur eadem probatio em usu sumpta. — Satisfit ar gumento posito n. 4. — His decretis addi possunt plures leges canonicae, in quibus Concilia et Pontifices poenas temporales vel corporales fidelibus propter varia delicta imponunt, qui usus ostendit potestatem; et nullus prudens dicet habere Ecclesiam potestatem hanc circa alia peccata fidelium, et non circa crimen haeresis; ergo, etc. Major constat ex cap. Si vos, 23, quaest. 5, sumpto ex Augustino, lib. de Unitate Ecclesiae, cap. 7, ubi specialiter designantur poenae pecuniariae, et exilii, et privationis honorum, et ibi Glossa alia jura refert. Idem habetur ex cap. 2 de Panis, et notat Covar., lib. 9 Variar., cap. 9, num. 18 et sequentibus, ubi alia refert. Idem constat ex Concilio Toletano IV, cap. 59, per plura sequentia usque ad 64, et refertur in cap. Saepe, 28, q. 1, ubi etiam Glossa plura refert; ac denique idem sumitur ex cap. Noit, de Judiciis, ubi Innocentius III multa de hac potestate tractat; minor autem propositio, videlcet, non posse hoc admitti in aliis delictis et de haeresi negari, evidens est ex dictis; quia crimen haeresis gravius est, et Ecclesiae magis perniciosum. Neque vero obstare potest quod in secundo argumento, in numero quarto, objiciebatur, scilicet, per haeresim separari hominem ab Ecclesia, et proinde inter eos computari qui foris sunt, quod non fit per alia delicta ; hoc inquam, non obstat, quia, licet haereticus separetur ab Ecclesia quoad spiritualem et internam unionem, atque etiam quoad externam communicationem, nihilominus non amittit subjectionem quam habet ex vi characteris, qui in ipso indclebiliter manet; atque ita dici potest esse extra Ecclesiam facto, jure autem ad Ecclesiam pertinere; et ideo semper posse ab Ecclesia coerceri. Paulus autem, cum dicit de his qui foris sunt nihil ad se pertinere, de illis loquitur qui facto et jure foris sunt, ut sunt infideles non baptizati.

25. Hoasio Rogerii in fine n. 20, exploditur multipliciter. — Neque etiam audienda est evasio Rogerii, dicentis Ecclesiam uti hac potestate ex concessione vel permissione principum temporalium ; nam imprimis sine ullo fundamento hoc dictum est, ad complacendum principibus rebellibus Ecclesiae ; etenim in ipsis decretis canonicis nullum est indicium hujus commissionis, vel emanationis hujus potestatis a principibus temporalibus, cum potius variis modis contrarium ex ipsis colligatur. Primo, quia seepe Pontifices dicunt se id facere ex vi potestatis a Christo concessae per verba supra dicta: Quodcumque ligaveris, vel Pasce oves meas. Secundo, quia Concilium Toletanum supra utitur verbis illis: Pontificali auctoritate. Tertio, quia saepe talis coactio vel comminatio fit invitis temporalibus principibus, imo etiam extenditur ad ipsos supremos principes, quod esse non posset si ab illis potestas dimanasset, quia nemo dat alteri potestatem coercivam in seipsum, quia nemo dat quod non habet ; nemo autem habet potestatem coercivam in seipsum: et haec ratio a posteriori desumpta certissimam facit hanc veritatem, quia certum est habere Ecclesiam hanc potestatem coercivam etiam supra reges, ut in dicto lib. 3 late ostendi, et attingam etiam in sequentibus; ergo dici nullo modo potest Ecclesiam habere hanc potestatem a regibus.

26. Probatur tandem assertio ev ratione a priori. —Ultimo est ratio a priori, quia Christus Dominus potuit immediate relinquere hanc potestatem Ecclesiae suae; ergo dedit illam. Antecedens patet ex dictis; nam probavimus ex Psalm. 2 habuisse Christum hanc potestatem, per cirgam ferream significatam. Neque vero illi data est, ut solus et immediate regat visibiliter per seipsum Ecclesiam suam, quia Ecclesia duratura est in hoc inferiori mundo usque in diem judicii ; ipse autem Christus non erat visibiliter semper in illa futurus; ergo ita rccepit hanc potestatem, ut per suos vicarios et ministros posset illam administrare ; quod etiam satis ipse significavit Matth. ult., dicens: Data est mili omnis potestas in calo et in terra, et statim adjungens: Euntes ergo docete omnes gentes., etc.; habuit ergo hanc potestatem, et potuit illam relinquere vicario suo, quantum oportuit. Jam ergo probatur prima consequentia, primo ex verbis quibus illam potestatem concessit, ut jam declaravi num. 21 et 25. Secundo es ratione prudentis institutionis ac providentiae ; nam haec potestas sic coerciva haereticorum erat necessaria ad rectam gubernationem et conservationem Ecclesiae, ut supra probavi, quia sine illa valde inefficax fuisset spiritualis potestas, praesertim pro hominibus rebellibus Ecclesiae; ergo debuit talis potestas esse in Ecclesia, ut Ecclesia est a Christo instituta, et, ut ita dicam, debuit esse in illa per se et ab intrinseco, et non quasi per accidens emendicata a potestate inferiori. Probatur consequentia, tum quia Ecclesiae regimen in se et intrinsece debuit esse perfectum; tum etiam quia alias potestas superior in re maxime necessaria ab inferiori penderet; tum praeterea quia contingere potest ut temporalis princeps nolit hanc potestatem concedere Ecclesiae, vel ut nolit dare nisi sibi subordinatam, et cum recursu et appellatione ad ipsum, quod esset maximum inconveniens; tum maxime quia non posset esse universalis supra omnes Christi oves, nam saltem reges ipsi temporales essent excipiendi, quod cederet in magnum dispendium Ecclesiae ; nam si rex temporalis sit haereticus, et coerceri non possit, etiam per temporalia media, facile ipse perdet omnes subditos. Quae ratio tam necessaria visa est, ut neque ipse Summus Pontifex, si contingeret esse haereticum, sit omnino liber ab hujusmodi coactione. Nam licet, quandiu est Pontifex, a nemine coerceri possit, tamen si sit haereticus, potest per sententiam Concilii generalis declarari haereticus, et iunc ipso facto ex divino jure a dignitate cadit, et sic depositus jam poterit per Ecclesiam coerceri. Est ergo haec potestas in Ecclesia omnino universalis quoad omnes pessonas, et ab ipso Christo immediate tributa.

2. Ad primum argumentum, in num. 20. —Ad secundum ibid. —Argumenta vero facta in favorem contraria sententie parvi momenti sunt, et facile expediri possunt. Primum sumebatur ex Matth. 18: Dic FEcclesie, et si Ecclesiam non audierit, etc.; ibi vero, hcet non fiat mentio temporalis vel corporalis coac'ionis, non tamen excluditur, et ita nullum inde sumi potest argumentum, quia non est necesse ut in omnibus et singulis locis omnia dicantur. Praesertim quia ibi solum agebat Christus de ordine correctionis fraterna, quae in illa censura ecclesiastica terminatur. In aliis vero locis, in quibus Christus egit de toto regimine Ecclesia, et de integra potestate ad illum finem danda, universalius locutus est, ut supra est probatum et consideratum. Secundum argumentum sumebatur ex verbis Panli: Arma amilitiee nostrae non sunt carnalia, etc., quae in praesenti quaestione applicata potius conclusionem confirmant; nam potestas, quae manare potest a principibus terrenis, humana et carnalis dici potest ; potestas vero a Christo data spiritualis est, quae indirecte et propter excellentiam ad temporalia extenditur, et ideo inter arma ;spiritualia computatur, quae potentia Deo dicuntur, id est, ad honorem Dei defendendum, vel quia in virtute Dei potentia sunt, et utrumque huic potestati convenit. Quod vero in eodem argumento addebatur de usu Pauli, etiumn est in superioribus refutatum; nam interdum Paulus usus est virtute divina ad corporaliter vexandos peccatores; raro tamen et extraordinario modo tali po' estate usus est propter illius temporis conditionem, ut jam tetigi, et iterum statim dicam. Neque etiam obstat quod ibidem addebatur, ad Roman. 13, de principibus tantum temporalibus dici, non sine causa gladium portare, etc. Nam unicuique tribuitur quod principaliter et primario illi convenit; princeps autem temporalis directe habet materialem gladium et usum ejus; Ecclesia vero solum indirecte et quasi eminenter, ratione cujus eminentiae etiam materialem gladium principis habet sibi subordinatum, ut suo nutu, servata aequitate justitiae, illo uti possit.

98. Ad tertium in eodem mum. 20.— Ad quartum ibid. — Tertium argumentum sumebatur ex illo : Concerte gladiun tuum in vaginam ; illa tamen verba ad litteram dicta sunt, ad significandum prohibitum esse usum gladii propria et privata auctoritate, ut ostendunt verba sequentia : Qui acceperint gladium, gladio peribunt; applicata vero per sensum mysticum ad gladium Ecclesiae, significant pastores Ecclesiae non debere exercere per seipsos gladium materialem; non tamen negant, cum illum habent in potestate sua, per temporales ministros vibrandum, puniendo, scilicet, rebelles, quando oportuerit. Et ita facile etiam solvitur quartum argumentum; petunt enim Pontifices in hujusmodi causa et in aliis similibus auxilium principum temporalium, non quia jus potestatis ipsis Pontificibus desit, sed quia executiva potentia et humanae vires saepe desunt. Item non postulant ab eis jurisdictionem, sed excitant illos, ut sua etiam jurisdictione utantur ad defensionem reipublicae et Ecclesiae, prout ex officio tenentur ; et ita loquitur aperte Gregorius, in loco citato, et videri etiam potest Bernardus, serm. 66 in Cantica, et divus Thomas, lib. 1 de Regimine Principum, c. 10 et sequentibus, et lib. 3, c. 10. Denique saepe pastores Ecclesiae utuntur auxilio brachii secularis, tanquam ministro et organo sibi necessario ad executionem potestatis suae; quod est frequens in decretis canonicis ; et Leo papa, et Augustinus locis citatis, in hoc sensu vel in superiori loquuntur.

29. Ad quintum in eodem num. 90. — Ad sertun ibid. — Quintum argumentum sumebatur ex antiqua consuetudine ordinaria, et seclusis miraculis ab Apostolis factis; illud autem argumentum, si attente expendatur, non est ab auctoritate positiva, ut sic dicam, sed negativa, quod ex suo genere inefficax est. Declaratur, quia non affertur consuetudo contraria, quae in principio Ecclesiae fuerit, sed tantum quod tunc non fuerit haec consuetudo; ex quo inferri non potest defectus potestatis, quia non semper occurrit opportunitas utendi potestate quam aliquis habet, et ita contigit Ecclesie in illo initio; quia erant pastores Ecclesiae quasi sub potestate principum infidelium, et ideo non erat eis liberum tota sua potestate uti. Addit etiam Augustinus, in dicta epist. 50, etiam postquam Ecclesia potuit uti contra haereticos hac potestate coerciva, non statim totam suam vim exercuisse, sed paulatim processisse, prius monendo et exhortando, vel sola separatione haereticorum utendo, postea vero levioribus poenis, exilii, scilicet, eos cogendo, deinde, necessitate crescente, majores poenas adhibendo : idque declarat exemplo Christi Domini in parabola de nuptiis, Luc. 14, nam prius semel et iterum invitavit alios, ut sponte venirent; tandem vero dixit : Compelle eos intrare. Et ita simul satisfactum est tertio argumento posito in n. 55; et secundum positum in n. 4, jam solvimus in n. 24. Superest tantum ultima ratio ad finem num. 20, sumpta ex distinctione et fine utriusque potestatis spiritualis et temporalis; ad quam respondemus verum esse illas potestates distingui in proxima materia, et fine ad quem ordinantnr; hoc tamen non impedit quominus spiritualis potestas indirecte ad materialia et temporalia extendatur, ut hoc modo et in suo ordine possit esse sufficiens ad suum regimen, ct ad omnia propter suum finem neccssaria, et ut possit supplere defectum temporalis potestatis, si munus suum non expleat, vel sua potestate abutatur, ut superius explicatum est.

SECTIO IV. Utrum omnes fideles teneantur heereticos sibi notos judicibus fidei denuntiare.

1. Judicis modus procedendi per inguisiLtionem in generali, vel particulari. — Modus procedendi per accusationem. — Hoc est quartum medium ad medicinam haereticorum, et ad defensionem et conservationem fidei valde necessarium, estque annexum praecedenti: nam ad illud ordinatur, imo in ordine executionis est prius; debet enim notitia delicti praecedere, ut sequi possit correctio; tamen, quia ipsa correctio est intentione prior, et haec denuntiatio illam potestatem corrigendi supponit, ideo prius de ipsa potestate diximus. Ut autem intelligatur de qua denuntiatione sermo sit, oportet advertere ex communi doctrina juristarum, tres esse modos procedendi judicis ecclesiastici contra haereticos, vel alios delinquentes; scilicet, per modum inquisitionis, accusationis et denuntiationis. Per modum inquisitionis procedit judex, quando a nemine provocatus ex officio inquirit, et interrogat de delicto seu haeresi, et hoc solet fieri dupliciter , scilicet, vel in generali ex parte personarum, licet de particulari delicto fiat interrogatio; qui modus servandus est, quoties de nulla particulari persona praecessit infamia, vel rumor sufhiciens. Alius vero modus est, quando, praecedente infamia aliqua personae, de illa in particulari fit interrogatio, et his modis proceditur etiam in delicto haeresis; attamen non pertinet ad materiam denuntiationis, nisi quatenus ex interrogatione resultare potest in persona interrogata obligatio manifestandi haereticum; et hoc in sequentibus obiter explicabimus: alia vero, quae ad hunc modum procedendi generaliter spectant, ad praesentem locum non pertinent. Per modum vero accusationis proceditur, quando delicti manifestatio ab accusatore inchoatur, qui modus in hoc delicto haeresis ordinarie non est in usu, ut notavit Tabien., verb. 7nquisitor, num. 2 et sequentibus, et ideo nihil etiam de hoc modo procedendi dicturi sumus. Superest ergo tertius modus, qui dicitur per denuntiationem.

2. Modus demuntiationis, quadruplez apud Sotum, ad duos reducitur. — Quomodo diferant. — Sufficere duo dicta membra ostendi- tur. — Ad hunc autem modum explicandum, oportet distinguere varios modos denuntiationum, et qui nostro instituto deserviant definire. Canonistae igitur, quos imitatur Sotus, in Relectione de tegendo secreto, memb. 2, quaest. 5, quatuor species denuntiationis distinguunt, ut videri potest novissime apud Farinac., in tract. de Haeresi, quaest. 185, a num. 60: evangelicam, canonicam, regularem et judicialem ; verumtamen duae tantum a nobis in proposito distinguendae sunt, scilicet, evangelica et judicialis; nam canonica revera non distinguitur ab evangelica, quamvis inter eas plures differentias Sotus assignare conetur : omnes enim accidentales sunt, et si qua denuntiatio canonica ab evangelica differt, in judicialem incidit; et idem omnino est de regulari, ut ex dicendis patebit. Et ita illas tantum duas species distinxit Sylvest., verb. Denmuntiatio ; Rojas, singulari 1, num. 12; et Emmanuel Rodriguez, in tractatu de Ordine judiciario, c. 4. Distinguuntur autem praecipue duae illae denuntiationes, quia evangelica tendit per se primo ac praecise ad emendationem fratris; nam pertinet ad correctionem fraternam, de qua Christus dixit, Matth. 18: Si te audierit, lucratus eris frairem tuum. Ubi Augustinus notat ibi significari finem correctionis esse fratris utilitatem, id est, emendationem. Et idem habetur sape in jure, c. lVovit, de Judiciis, cap. Super his, de Accusationibus, et cap. Si peccaverit, 2, quaest. 1. At vero denuntiatio judicialis tendit ad vindictam delicti, et ordinarie fit propter commune bonum. Unde etiam differunt, quia denuntiatio evangelica fit praelato, ut patri habenti curam spiritualis salutis subditi, et idco solet etiam haec denuntiatio dici paterna ; altera vero denuntiatio fit superiori, ut judici , et ideo judicialis vocatur. Ac denique illa prior per se versatur circa delicta occulta, ut ex verbo illo Evangelii, S peccaverit in te, colligitur, juxta expositionem Augustini, declarantis 7n fte, id est, coram te: altera vero regulariter versatur circa delicta publica, licet in aliquo casu possit etiam de occultis fieri, ut videbimus; et ex his differentiis constare potest sufficientia divisionis, quia nec possunt esse plures fines denuntiationis, neque plures rationes, sub quibus crimina ad superiorem deferantur. Unde denuntiatio canonica vel regularis, si solum tendant ad emendationem fratris, evangelicae sunt, solumque addere possunt aliquas circumstantias, vel jure canonico, vel speciali jure alicujus religionis ad- junctas : si vero ad punitionem et bonum aliorum, vel communitatis, vel privatae personae etiam denuntiantis tendat, judicialis est, etiamsi fiat juxta jus canonicum, aut regulare; in praesenti ergo de judiciali denuntiatione tractamus, nam haec fere sola est necessaria in hoc delicto : an vero evangelica fieri possit aliquando et debeat, obiter attingemus.

3. Denuntiationis et accusationis discrimen quorumdam. — Non est universale. — Proprium discrimem primum. — Concluditur divisio judicialis denuntiationis. —Sed quaeret aliquis quomodo haec denuntiatio ab accusatione distinguatur, quia, ut illi duo modi procedendi per denuntiationem vel accusationem, quos initio posuimus, distincti sint, necessarium est inter denuntiationem et accusationem differentiam assignare. Et quidem aliqui eas distinguunt ex fine, ita ut accusatio tendat in satisfactionem et commodum accusantis, denuntiatio vero tendat in bonum aliorum, et praesertim commune ; quae quidem differentia regulariter fortasse vera est, et maxime in crimine haeresis, nihilominus tamen non est propria et universalis; nam et accusatio fieri potest, et interdum debet propter commune bonum, ut docet divus Thomas 2. 2, quaest. 68, art. 1, et denuntiatio fieri potest propter bonum denuntiantis, quando scilicet, denuntians accusare non potest ex defectu probationis, ut fere omnes auctores infra citandi docent; et ratione potest facile ostendi, quia uterque modus accedendi ad superiorem potest esse utilis ad utrumque finem, et per se malus non est, sed honestus esse potest. Propria ergo differentia est, quod in accusatione accusator fit pars illius judicii, et petit jus suum aliquo modo, et quasi obligat judicem ut sibi justitiam faciat. Denuntiator autem non fit pars, sed tantum defert crimen ad notitiam judicis, ut ille ex officio procedat, prout tenetur, aut melius sibi videbitur. Unde sequitur aliud discrimen magni momenti, quod accusator tenetur probare delictum, alioquin punietur; denuntiator vero ad probationem non cogitur, ut constat ex dicto cap. Super his, cum similibus. Ac tandem inde est alia differentia introducta jure canonico, quod accusatio in scriptis est recipienda, ut docet divus Thomas supra, art. 2, ex cap. Accusatorum, 2, quaest. 8; denuntiationem autem scribi non est necessarium, juxta dictum caput Super his. De quo videri potest Jul. Clar.. S ultimo, quaest. 7; Penha, in Direct., 3 part., num. 68; noster Aldrete, lib. 1 de Religiosa disciplina tuenda, cap. 4et 50; Farinacius, tract. de Haeres., quaest. 85, S 5, a num. 64, ex quibus omnibus ita potest describi judicialis denuntiatio , quae ad nos pertinet, scilicet, delatio criminis apud judicem competentem, ut ex munere suo ad vindictam delicti procedat.

4. Certa suppositio, denuntiationem heresis honestam esse. — Dubium an sit obligatoria. — De hac igitur denuntiatione ad haeresim applicata, supponendum est de se licitam esse et honestam. Probatur, quia ex objecto proximo non habet vullam malitiam, quia manifestare delictum fratris superiori, per se malum non est, quia neque est contra justitiam, neque contra charitatem, ut per se clarum est. Aliunde vero talis denuntiatio potest esse valde utilis, vel etiam necessaria ad bonum commune, vel defensionem innocentum, vel alium similem finem; ergo erit tunc actio honesta, saltem ex fine; et potest fieri cum debito modo et circumstantiis, ut per se constat ; ergo maxime in crimine haeresis talis actio honesta erit, quia remedium contra crimen haeresis maxime honestum est: difficultas vero est, an haec denuntiatio sub obligationem cadat, et quando, ac quomodo. Pro cujus explicatione distinguendum est inter publicum et occultum haeresis crimen, quae duo varie distingui et explicari solent a jurisperitis, ut videre licet in Turrecrem., in dicto cap. Si peccacerit, 2, q. 1, num. 23; Farinac., quaest. 85, S 6, à num. 14, et aliis quos ibidem allegat; nunc autem haeresim occultam appello, quam solus ille novit, qui denuntiare illam potest; omnem autem aliam pluribus notam, etiamsi duo tantum illius notitiam habeant, publicam appello.

5. Prima assertio in hoc dubio. — Primo ergo certum est, quomodocumque peccatum haeresis publicum sit, omnes, qui notitiam illius habuerint, teneri ex rigoroso praecepto ad denuntiandam personam quae illud commisit. Haec assertio sumitur ex D. Thoma 2. 2 q. 68, art. 1, ubi de accusatione loquitur; sed a fortiori verum habet ejus doctrina in denuntiatione, cujus obligatio suavior est et minus onerosa ; praeterquam quod Divus Thomas nunquam satis distinxit denuntiationem judicialem ab aecusatione, sed sub eadem voce utramque comprehendit, quod non est in jure inusitatum, ut patet ex cap. 2, de Heereticis, in 6; tamen in quaest. 70, art. 1, ad 2, de denuntiatione loquitur: non declarat autem an loquatur de judiciali vel evangelica ; potesta- men intelligi de utraque cum partitione accommoda juxta materiae capacitatem. In hac etiam assertione conveniunt omnes auctores statim allegandi, eta fortiori probabitur ex omnibus dicendis. Nunc sufficiens ratio est, quia peccatum haeresis est gravissimum et valde nocivum, et eo ipso quod aliquo modo est publicum, potest nocere non tantum peccanti, sed etiam aliis; ergo oportet utrique malo remedium adhibere: ad hunc autem finem denuntiatio tunc est utilissima, et moraliter necessaria; ergo cadit sub praeceptum non tantum ecclesiasticum, quod manifestius est, sed etiam divinum et naturale ex obligatione charitatis, ut sumi potest ex cap. 2 de Haereticis, et cap. Quapropter, 2, quaest. 7, et cap. Id nonnullis, de Judaeis et Sarracenis, ubi dicitur contra hostes publicos, ut sunt haretici omnes, vigilare debere; et lege Manicheos, c. de Haereticis, et ex l. 2, Cod. de Apostatis, ubi ratio affertur, quia quod contra religionem committitur, in omnium fertur injuriam. Denique in crimine lassae majestatis humanae, omnes tenentur publice delinquentem denuntiare, vel potius accusare, si necessarium sit; ergo multo magis in crimine laesa majestatis divinas, quod per haeresim committitur, juxta cap. Vergentis, de Haereticis. Atque hae rationes videntur probare non solum obligationem denuntiandi, sed etiam accusandi, quando delictum ita est publicum, ut probari possit a delatore. Verumtamen de facto non est talis obligatio, sed unusquisque satisfacit denuntiando, quia, juxta receptum Ecclesiae stylum, hoc remedium sufficit, et ideo non imponitur fidehbus major obligatio, quia minister publicus, promotor fiscalis appellatus, officium accusandi assumit, ut videri potest in Simanc., titulo 4; Rojas, singulari 1, n. 11; Campeg., in Addit. ad Zanquin, tractat. de Haeret., c.9; Decian., in tractat. Crim., lib. 5, c. 28; et Farinac., de Haeresi, q. 185, num. 40.

6. Opinio limitans praecedentem assertionem. — Hjus prima ratio. — Secunda ratio. — Tertia ratio. — Quarta ratio. — Dubium vero praecipuum est, quando peccatum haeresis est omnino occultum, ita ut unus tantum, praeter delinquentem, illud noverit, et de hoc est prima opinio negans, dari tunc praeceptum vel obligationem denuntiandi; imo indicare videntur auctores hujus opinionis id non esse licitum. Ita censet Joan. Andr., incap. Norit., de Judiciis, et sequitur Villadiego, in tract. de Haeret., quaest. 10; fundantur primo in verbis Christi: Corripe inter te et ipsum solum, etc.; ergo ille ordo est omnino servandus, quando peccatum est omnino occultum, quale significatur per illam particulam, in te, et ad summum progrediendum est usque ad denuntiationem evangelicam; ergo non licet ad judicialem transire. Secundo, idem probatur ex generali regula juris canonici, quod delicta occulia judicio divino reservantur, cap. Si Sacerdos, de Officio ordinarii, c. Qualiter et quando, de Accusationibus, cap. Christus, 1, quaestion. 1, et cap. Si omnia, 6, quaest. 1; ergo nunquam licet peccatum sic occultum, etiamsi haeresis sit, ad humanum judicium deferre, quod per talem denuntiationem fieret. Tertio, specialiter allegatur Clementina Nolentes, de Haeret., ubi in simili casu pertinente ad judicium de haeresi, ait Pontifex: Si secrete noverint eos talia commisisse, ipsos graviter arguere el corrigere studeant in secreto ; ergo semper hoc servandum est, neque licet ad denuntiationem , praesertim judicialem, transire. Quarto, possumus argumentari ratione, quia talis denuntiatio est nociva. homini qui peccavit, et non est utilis aliis; ergo non solum non est sub obligatione, verum etiam nec licita videtur: consequentia per se clara videtur, quia valde inordinatum est id facere quod obesse potest, et non prodesse. Probatur ergo major, quia per illam denuntiationem infamatur frater in re gravissima, quod est magnum nocumentum ; minor ostenditur, quia judex talem denuntiationem audiens , nihil omnino agere potest, vel interrogando denuntiatum, vel de illo inquirendo; ergo est inutilis actio, et nociva.

7. Secunda assertio certa contra precedentem opinionem. — Probatur primo Scriptura. — Nihilominus constituenda est secunda generalis assertio: in peccato haeresis, propter suam specialem rationem, non solum est licita, sed etiam praecepta denuntiatio delinquentis, etiamsi solus denuntians peccatum agnovit. Haec assertio communis est, et omnino est certa. Sumitur ex divo Thoma, supra, et 2. 2, quaest. 33, art. 7, ubi etiam Cajetanus et Alensis, 3 part., quaest. 72; Anton., 3 part. tit. 12, cap. 9; Sot., lib. 5 de Just., quaest. 5, art. 1, et in relectione de Secreto, memb. 2, q. 5; Castr., lib. 2 de Just. haeret. punit., c. 25; Cano, 12 de Locis, cap. 9; Navar., in cap. Inter verba, 11, quaest. 3; Simanc., titulo 19; Rojas, singulari 1, in num. 14; Viguerius, cap. 12 suarum Institut., S 2, vers. 10; Tolet., lib. 4 Summae, cap. 5, num. 1; Azor, tom.1, lib. 8, cap. 19; Banhes, 2. 2, quaest. 11, art. 4;

Martinus del Rio, disquisit. magic., lib. 5, sect. 4; Sancius, lib. 2 Decalog., cap. 32, in fine; Valentia, 2. 2, disput. 3, quaestione 10, punct. 5. S Aftque hujusmodi, et alii. Probatur primo ex Deuteron., 13, ibi: Ne parcat oculus tuus, ut miserearis, et occultes euwn, ubi est sermo de fratre infideli, qui sollicitat alterum fratrem ad colenda idola, et praecipit Deus statim deferre illum sine ulla misericordia, titulo occultandi, vel non infamandi illum, ex qua lege, ut supra tetigi, optimum argumentum sumitur ad haereticum; r.am haeresis idololatriae comparatur a Hierony mo, Ezech. 18, et Oseae 10, et aliis locis, et revera neque haeresis est minus grave peccatum, neque minus nocivum fidelibus. Unde lex illa inter morales computanda est, quia non fundatur in aliqua caeremonia vel institutione positiva, sed in ratione naturali, et ideo etiam in praesenti tempore locum habet.

S. Probatur secundo em Patribus. — Secundo probatur assertio ex doctrina Patrum: nam Leo Papa, serm. 4 de collectis, in fine: Hortamur, inquit, ut beereticos ubicumque latentes vestris presbyteris publicetis ; magna est enim pietas perdere latebras ; et infra : Non sinantur , inquit, latere homines , qui Prophetis et Sancto Spiritui contradicunt; et infra : Cavendi sunt, ne cuiquam noceant ; prodendi sunt , ne in aliqua civitatis nostre parte consistant; et in serm. 5 de Jejunio septimi mensis, circa finem, multis rationibus idem persuadet, et inter alia dicit : Qui tales non perdendos putant, in judicio Christi invenientur rei de silentio, etiamsi non contaminentur assensu. Et idem sumitur ex Ambrosio, lib. 2 de Offic., cap. 24, ubi inquit: 7n causa temporali licet tibi silere; in ceusa autem Dei, ubi communionis periculum est, etiam dissimulare peccatum est non leve.

9. Probatur tandem ratione. — Tertio, probatur ratione eadem veritas; quia talis denuntiatio, etiam de peccato sic occulto, est necessaria ad bonum commune reipublicae Christianae, et de se utilis est ad spiritualem salutem ejus qui denuntiatur ; sed bonum commune praeferendum est privato, et spirituale bonum temporali, secundum ordinem et obligationem charitatis; ergo etiam in eo casu charitas obligat ad denuntiandum ; consequentia cum minori evidentes sunt. Major quoad primam partem de bono communi probatur ; primo, quia licet in eo casu judex non possit statim procedere ad inquirendum de tali persona in particulari, potest nihilo- minus generalem inquisitionem et interrogationem majori cum diligentia et advertentia facere; unde fieri potest ut aliquam majorem notitiam consequatur. Secundo, poterit etiam majorem cautionem et vigilantiam circa talem personam adhibere, observando cum prudentia per se, vel per aliquem alium, vitam, actiones et verba talis personse, ut aliqua alia indicia, si fieri potest, talis peccati inveniat, quod quidem morale erit, quia haeresis mente concepta vix contineri potest, quin exterius prodeat. Tertio, saepe contingit ut qui suam haeresim uni soli latenter ostendit, idem cum pluribus sigillatim et occulte faciat, ideoque maxime expedit ut singuli denuntient ; nam, si plures concurrant, licet sint testes singulares in hoc delicto, multum se juvant, et ita si duo existant, sufficiunt ut contra reum procedatur, et ut tandem aliqua poena afficiatur, etiamsi major probatio non inveniatur. Praesertim quia in hoc delicto denuntiator potest esse testis, postquam fiscalis accusationem assumit, ut sumitur ex cap. 7n omni, de Testibus, cum his quae ibi notant Felin., num. 4; Panormitan., et alii; et de usu testificantur Zanchinus, de Haeret., cap. 13; et Simanc., tit. 19, num. 17; et ratio optima est, quia denuntiator non est pars, ut supra dixi, nec quaerit commodum aut interesse suum, et ideo suspectus non est, ac proinde integrum est testimonium ejus. Quarto, est etiam optima ratio et magna Ecclesiae utilitas, ut haereticus non sit a denuntiatione securus, etiamsi occultisssime cum uno suam haeresim communicet, ne hoc modo audeant haeretici fideles inducere in suam haeresim, cum singulis tantum sigiliatim et occultissime agendo; ergo ex parte boni communis honestissima ac necessaria est talis denuntiatio. Ex parte vero ipsiusmet denunciati probatur altera pars, primo, ex ratione proxime facta, nam hoc modo timebit magis vel in haeresim labi, vel saltem cum aliquo illam communicare, vel aliquem inducere; et ita saltem minus peccabit. Secundo, quia etiam de peccato commisso fortasse hoc modo aliquam inveniet medicinam , et efficacem correctionem ; uam certe qui semel contempsit auctoritatem Ecclesiae, et contra illam ausus est pertinaciter errare, raro resipiscit, et ab haeresi desistit, nisi per eamdem Ecclesiam corripiatur, et aliquo modo compellatur; ergo etiam ad hunc finem utilis esse potest talis denuntiatio.

10. Ad quartam rationem in n. 6. —An monendus sit prius promimus de hweresi. — D. Thomas affirmare videtur. —Atque ex his rationibus soluta manet praecipua ratio quarto loco posita, in num. 6, qua in hoc fundabatur, quod talis denuntiatio inutilis sit ;: hoc enim falsum esse probatum est, et probatio ibi adjuncta frivola est ; nam ex uno tantum capite ostenditur inutilitas, cum tamen ex multis aliis non tantum utilitas, sed etiam moralis necessitas inveniatur. Ut autem ad testimonia ibi inducta respondeamus , decidere necesse est an sit necessarium, ante hujusmodi denuntiationem, secretam monitionem seu correctionem pramittere; nam divus Thomas, dicta quaestione 35, artic. 7, partem affirmantem docere videtur ; dicit enim, regulariter quidem non esse necessarium hanc monitionem praemittere in hoc delicto, quia non est spes fructus : Si tamen, inquit, esset firma spes quod hareticus statim esset emendandus, pramittenda esset privata correctio. Unde consequenter sentit quod, si talis correctio fiat, et proximus emendetur, cesset obligatio denuntiandi ; imo etiam sequi videtur quod jam non sit licita denuntiatio ; tum quia alias inutiliter et sine causa praemitteretur correctio ; tum etiam quia jam cessavit finis denuntiationis, et ita sine causa fieret cum nocumento proximi in fama, et aliis bonis; et ita sentiunt etiam Cajet., Sot., Castr. et Cano, locis supra citatis, n. 7; et Navarr., in Sum., c. 18, n. 56; et Abulens., Matt. 18, q. 9T, ad octavum ; et fundatur haec sententia in testimoniis supra allegatis, et praecipue in ordine charitatis, quae postulat ut remedium adhibeatur cum minimo nocumento proximi, quoad fieri potest.

11. Negandum potius alii credunt. — Judicium auctoris concilians. — Unde habeatur preeceptum , in heeresi omittendam privatam mon/itionem.— Nihilominus dicendum est non esse necessarium, imo neque utile correctionem privatam praemittere, ac propterea omittendam esse seniper. Ita docent auctores plerique supra allegati, praesertim illi qui contra haereticos scripserunt, et in particulari de peccato haeresis loquuntur, quibus adde Arevalensem, tractatu de Correct. fraterna, conclusione 6, qui hanc de haeretico doctrinam confirmat ex Scriptura et Patribus; et Salmeronem, tom. 4 in Evang., p. 3, tract. 11, S Deinde. Merito variis rationibus hoc probare nituntur praedicti auctores, sumptis ex periculo infectionis, et ex diflficultate efficaciter et cum effectu emendandi haereticum per privatam monitionem ; item ex morali periculo quod timeri potest, ne haereticus, dum secrete corripitur, fingat se emendatum ne prodatur, et ita ipse maneat in eodem peccato, et populus christianus in eadem infectionis occasione. Hae rationes probabiles quidem congruentia sunt; sed per se tantum spectatae non videntur absolutam necessitatem ostendere , sed tantum magis frequentem, seu regulariter ; quam praecedens opinio non negat, sicut et in non paucis aliis vitiis extra haeresim, de quibus tamen communiter affirmatur praemittendam esse privatam monitionem. Et ideo censeo rationem hujus sententiae petendam esse ex praecepto humano, seu ecclesiastico. Atque ita prima opinio D. Thomae procedit considerando tantum legem naturalem, seu charitatis ; posterior autem vera est ex suppositione alicuius praecepti ecclesiastici, per quod obligantur fideles ad denuntiandum haereticum , quantumvis occultum, in omni casu, et quamvis per monitionem secretam emendandus credatur. Quod si interrogetur ubi sit haec lex ecclesiastica, aliqui hanc obligationem colligunt ex capit. Ezcommunicamus, primo, S Addicimus , de Hereticis, ut videre est in Rojas, singulari tertio, num. 22, ubi alios jurisperitos allegat. Ego vero in illo textu non invenio hujusmodi legem, neque expresse latam, neque per inductionem satis firmam, quod etiam animadvertit Ludovicus Carerius, tract. de Haeret. numer. 110. Quapropter existimo neque in jure canonico, neque in Bullis pontificiis inveniri hujusmodi legem immediate latam , ac proinde obligationem hanc adeo praecisam et universalem immediate oriri ex praecepto imposito per edicta Inquisitorum, quod non minorem vim habet quam lex canonica; nam Apostolica auctoritate fertur, quamvis videatur praceptum ab homine; tamen, quia tribunal a quo procedit, perpetuum est, ideo per modum legis perpetuo durat, sicut de Bulla coenae alias dixi. Atque ita videtur explicare obligationem hanc Simanc. supra, et Penha, in secunda part. Direct., comment. 18, dicens, seclusis edictis Inquisitorum , habere locum opinionem divi Thomae, quamvis etiam tunc, seu ex natura rei rarissimus sit casus in quo possit esse obligatio praemittendi secretam monitionem, quemadmodum de nonnullis aliis peccatis infectivis in materia de correctione fraterna vere resolvitur; unde hic a fortiori concedendum erit. Imo addit Penha, etiam sublato praecepto humano, tutius esse et melius illam non praemittere, quod tandem dixit etiam Rojas, dicto singulari 3.

12. Dicti precepti ratio prima.— Secunda. —Ampliatur promima ratio. —Ex quibus facile est rationem hujus praecepti assignare. Prima ex dictis congruentiis sumitur ; nam, propter gravitatem et periculum communis detrimenti, quod est in peccato haeresis, rarissime potest conveniens remedium adhiberi per solam monitionem privatam, et magna prudentia necessaria est ad cognoscendum an haereticus vere corrigatur, vel fingat et decipiat; ergo merito potuit Ecclesia, quasi reservare sibi, seu praelatis, et judicibus suis hoc negotium, et illud non relinquere arbitrio et discretioni alienjus hominis privati. Secunda ratio et a priori est, quia finis adaequatus et praecipuus hujus denuntiationis judicialis non est sola emenda fratris, sed etiam publica correctio, et securitas aliorum fidelium; ad hunc autem finem secreta monitio nunquam est sufticiens mcedium, et ideo, in cap. Qualiter et quando, de Accusationibus, dicitur, quamvis ante denuntiationem, utique evangelicam, praecedere debeat secreta monitio, non esse tamen necessariam , quando via accusationis proceditur. Eadem autem ratio est de denuntiatione judiciali ; nam quoad finem et effectum intentum ejusdem rationis est. Et declaratur atque ampliatur haec ratio: nam haereticus occultus, quamvis emendatus sit, denuntiandus est; ergo multo magis impedire non potest denuntiationem monitio secreta, etiamsi cum maxima spe emendae fiat; quia si res ipsa, ut sic dicam, id est, emendatio jam facta, non potest denuntiationi obstare, multo minus spes ejus cum monitione illam poterit impedire, imo nec retardare; et ideo praemittenda non est, quia si res attente consideretur, potest obesse magis quam prodesse; nam imprimis illa mora et circuitus reprehensibilis est, et potest esse nocivus; deinde, quia fortasse ex tali monitione sumet haereticus occasionem se magis occultandi aut fugierdi, denuntiationem timens: ex hac ergo parte obesse potest talis monitio, et alia ex parte inutilis est, quia licet emenda sequatur, denuntiatio omittenda non est.

13. Stando in jure nature, probabile est emendatum haereticum non esse denuntiandum. —— In jure positivo est denuntiandus.—Verum est non deesse auctores, qui dicant haereticum occultum et emendatum non esse denuntiandum, ut videre licet in Soto, de Justitia, l. 3, q. 5, art. 5; et Rojas, d. singulari 3, n. 22, qui alios refert; et potest fortasse hoc sustineri stando praecise in lege naturali, sed adhuc in illo statu subdit statim idem auctor, n. 33 et seq., tutius et securius esse etiam tunc denuntiationem facere. At vero nunc, supposito ecclesiastico praecepto, non solum tutius, sed etiam necessarium est etiam emendatum denuntiare, ut reliqui moderni auctores citati docent; et specialiter Simanc., n. 12, dixit, justissimis edictis auctoritate Apostolica ita preeceptum esse; et reddit optimas rationes, scilicet, quia licet haereticus se ostendat emendatum, potest se fingere, ut saepe praedicti homines faciunt, propter timorem poenae vel manifestationis. Secundo, quia fortasse infecit alios, vel ab alio fuit infectus, et necessarium est ut hoc innotescat judicibus fidei, quod non fit per solam unius emendationem. Addo tertiam rationem supra tactam, quod per se est convenientissimum ad continendos fideles, et ad cogendos etiam haereticos, ne aliis fidelibus se communicent, ut omnes intelligant, etiamsi emendentur, non esse occultandos.

14. Ad primam rationem in num. 6, locus Matth. expenditur. — Prima expositio Jansenii. — Non placet.— Aliorum expositio. — Ut nimis limitata ecluditur. — Moderatior D. Thoma limitatio etiam omittitur.—Ex his ergo facile est respondere ad locum Matth. 18, supra objectum, ubi Christus docet praemittendam esse monitionem secretam ante denuntiationem; ad quod aliqui respondent Christum loqui de peccato fratris ; sic enim ait: S geccaverit in te frater tuus, ubi per fratrem intelligit fidelem, quia paulo post illum distinguit ab ethnico, dicens : Sit tibi tlanquam ethnicus, quod notavit ibi Jansenius, cap. 12, et Salmeron ubi supra; haereticus autem, cum jam sit infidelis, et extra Ecclesiam, non est frater. Sed non placet responsio; tum quia lex illa correctionis naturalis est, et ideo ad omnes homines extenditur, sicut et charitas; tum etiam quia haereticus ratione baptismi inter fratres computari potest, nam propterea in omni proprietate in eo locum habet illud : Dic Ecclesie , etc. Alii dicunt loqui Christum tantum de peccato injurioso illi qui videt alterum peccantem, quia illa particula, in te, hoc in rigore significat. At vero peccatum haeretici non est injuriosum videnti et scienti illud, sed Deo, et toti Ecclesiae, et ideo sub illa regula non comprehenditur. Verumtamen quidquid sit de propria significatione illius particulae, in te, certum existimo doctrinam

Christi non limitari ad sola peccata, quae cedunt in privatam injuriam corrigentis, sed etiam alia; quia ratio Christi : Lucratus eris fratrem tuum , aeque in aliis procedit. Unde satis est offensio illa, quae per modum scandali unicuique fit, quando coram illo peccatur, ut verificetur illa particula : S peccaverit in te. Nihilominus tamen divus Thomas, dicta quaest. 33, articul. 7, excludit peccatum haeresis ab illo ordine correctionis, ex vi illius particulae, in te, quia peccatum, inquit, haeresis non est privatum, id est, non reputandum tanquam secretum, sed tanquam publicum ex vi objecti, quia est contra Deum, et publicum bonum Ecclesiae.

15. Auctoris responsio. — Satisfit secundae rationi in eodem n. 6.— Satisfit tertie. — Existimo tamen veram responsionem sumendam esse ex dictis; nam Christus Dominus locutus est de correctione, quae ordinatur ad solam emendam fratris, ut in denuntiatione evangelica tractatur; et ideo ibi servandus est ille ordo, quia per secretam monitionem potest finis intentus sufficienter comparari; hic autem agimus de denuntiatione judiciali, quae ad alium finem, ut diximus, tendit, et ideo non pertinet ad praeceptum, de quo Christus loquebatur. Dices : esto non comprehendatur directe sub illo praecepto, a paritate rationis videtur comprehendi sub lege charitatis , quia ex duobus mediis, scilicet, denuntiationis judicialis, vel correctionis, seu denuntiationis Ecclesiae, eligendum videtur ex charitate, quod minus nocivum sit proximo. Respondetur primo hoc verum esse. si caetera essent paria ex parte boni communis, vel aliorum proximorum, atque etiam ipsius delinquentis ; hic autem non sunt caetera paria, ut jam satis declaravi. Et praeterea, quamvis haec discretio et distinctio posset habere locum in sola lege charitatis, tamen, adjuncto ecclesiastico praecepto determinante tale medium, jam non est locus propriae electioni, etiamsi in aliquo casu particulari aliud medium utilius appareat, quia cessante fine legis in particulari, non cessat ejus obligatio, et communi bono expedit, nt illud privatum arbitrium omnino prohibeatur. Et juxta hunc modum intelligenda sunt decrcta canonica, quae illum ordinem paescribrunt ; loquuntur enim de denuntiatione evangelica; praeterquam quod a lege communi liceret excipere peccatum haeresis propter specialissimam rationem suam. Et ideo non recte citatur Clementina 2, quae tertio loco objiciebatur ; nam ibi non est sermo de peccato haeresis, sed de quodam alio, a quo non licet argumentum sumere ad peccatum haeresis, quod specialem rationem habet, ut dixi. Quarta ratio in n. 10 expedita est.

16. Dubium aliud. — An heresis secretissima excipiatur a secunda assertione, duples pronuntiatum. — De primo dicto dubitatur a quibusdam. — Adhuc vero superest explicandum, an ab hac secunda generali assertione, et obligatione denuntiandi hoc delictum, exceptio aliqua admittenda sit. Potest autem ex triplici capite intentari haec exceptio: primo ex modo sciendi peccatum, utique sub magno secreto; secundo, ex conditione personae, quae mihi, verbi gratia, conjunctissima est. Tertio, ex aliqua juris exceptione. Circa primum duo dicenda sunt : primum est, excipiendum esse secretum sacramentalis confessionis ; secundum est, extra illud nullum aliud secretum esse excipiendum, etiamsi juramento firmatum sit. De primo dicto dubitavit olim Altisiodor., lib. 4 Summ., tract. 6, cap. 3, quaest. 4, et ex Canonistis referuntur contrarium sensisse Albert., in Rub., c. de Haeret., num. 8; et quidam Rainerius, quem allegat Archidiaconus, in cap. Sacerdos, de Poenitentia, distinctione 6, et non sufhicienter ab illo discrepat, quia solum dicit contrarium tutius esse. Verumtamen non est solum tutius, sed omnino necessarium, et contraria sentcentia hodie erronea est, ut merito dixit Rojas, in dicto singulari 3, num. 36, quia est contra communem sensum et usum Excclesia, et contra religionem, et utilitatem sacramenti poenitentie, et contra communem sententiam Theologorum, qui rem hanc non ut dubiam, sed ut certam tradunt; ita ut contra illud sacrum secretum nulla omnino exceptio admittenda sit, ut latius testimoniis et rationibus confirmavi, in 4 tom., de Poenitentia, d. 33, sectione 2, ubi etiam ostendi hoc esse de jure divino, cui nullum jus humanum potest derogare; et in particulari de peccato haeresis id tradunt Simanc., dicto titulo 19, num. 19; Penha, 2 parte Direct., comment. 19; Rojas supra, et Farinac., tract. de Haeres., quaest. 197, S8 2, numer. 46, cum multis aliis quos ipsi referunt. Et procedit haec exceptio non solvm quoad personam poenitentis, sed etiam quoad complices, si fortasse illos in sua confessione sacramentali declaravit ; quod tamen, nisi valde necessarium sit, cavere debent tam poenitens quam confessor, ne proximus sine necessitate diffametur. Si tamen complicem de- claravit, sub sigillum confessionis eodem modo cadit, et ideo cessat obligatio denuntiandi, ut communiter etiam Theologi docent. Et specialiter videri possunt Sot., in 4, distinct. 18, quaest. 4, art. 5; et Ledesm., in 1, pag. quart., quaest. 10, art. 5; ac, reliqui Theologi in 4, d. 21; et ratio est, quia tunc socius criminis est circumstantia peccati in confessione declarati, et ideo sub eodem secreto continetur tanquam pars sub toto, vel tanquam accessorium sub principali, ut in dicto tom. 4 generaliter tractavi.

17. Secundum pronuntiatum ostenditur tripliciter. — Refertur ex Augustino in c. Inter caetera, 22, g. 4, et c. Quanto de jurejurand. — Altera pars, quod extra hunc casum nullum secretum excusari possit a denuntiatione, iidem auctores docent ; estque res certa, quia omne aliud secretum est mere humanum, et ex privato pacto tacito, vel expresso inter loquentem et audientem nascitur , et ideo non potest obstare legi superioris, qualis est de hujusmodi denuntiatione. Item quia omne aliud secretum vel ordinatur ad temporale commodum, vel ad privatum bonum ejus, qui secretum revelat ; denuntiatio autem haec ordinatur ad bonum commune spirituale ac divinum, et ideo praeferenda est. Denique quia alias hoc praeceptum fieret inutile, quia per hanc viam secreti posset quilibet haereticus aliis revelare , imo et suadere suam haeresim. Unde ampliandum est hoc pronuntiatum, ut locum habeat, etiamsi sub juramento secretum promissum sit, quod docuit D. Thomas, secunda secundae, quaestion. T, artic. 1, ad 2; et Sylvest., verbo Denuntiatio, in fine, et multi alii, quos referunt, et sequuntur Rojas, Simanc., Penha, locis proxime citatis , et Farinacius, dict. tract. , quaestione 197, S 2, numer. 50. Ratio clara est, tum quia tale juramentum esset dere iniqua ; juramentum autem non potest esse vinculum iniquitatis, ut jura dicunt ; tum etiam quia tale juramentum, ut valeat, includit conditionem per quam excipiatur justum praeceptum superioris. Unde etiam colligunt dicti auctores, quod, licet aliquis revelet suam haeresim sub specie, nomine et figura confessionis , si tamen revera non intendit confiteri, sed alium finem, quicumque ille sit, tale secretum non excusare a denuntiatione, quia revera non est sacramentalis confessio, sed est ficta, et saepe erit dolosa, etiam ad co; rumpendum sacerdotem ; et ideo illud non est sigillum confessionis, sed permanet sub gene- rali ratione secreti naturalis , quod in praesenti non sufficit , ut etiam advertunt dicti Doctores, et generaliter tractavi in dicto loco quarti tomi.

18. An saltem heresis personee conjunctissima ab eadem assertione excipiatur, duplez regula. — Superest dicendum de secundo capite, seu ratione admittendi in hoc praecepto exceptionem propter personarum conjunctionem. In quo duo alia pronuntiata, seu regulae statuendae sunt : una est haereticum non teneri denuntiare seipsum; alia est teneri ad denuntiandum omnem alium sibi etiam conjunctissimum. Primam regulam tradunt omnes auctores citati, qui etiam alios referunt, et specialiter videri possunt Penha, dicta 3 parte, comment. 12; et Simancas, titulo A44, num. 3, et sumitur ex illa regula juris: Non dico ut te prodas, cap. Quid aliguando, de Poenitentia, distinct. 1, ex Chrysost.. homil. 31 ad Hebraeos, et 41 ad Populum ; et ratio est, quia nemo cogitur agere contra seipsum, esset enim obligatio valde repugnans ipsi naturae. Unde hoc extenditur nt locum habeat, etiamsi haereticus occultus generaliter interrogetur; non enim tenetur, etiam tunc, se prodere, quia non interrogatur ut reus, sed ut testis, seu denuntiator : ita docent dicti auctores, et videri etiam possunt Cajetanus 2. 2, q. 70, art. 1; et Soto, dicta relectione de Secreto, memb. 2, quaest. 7; Siman., titulo 41, n. 13. Possunt vero objici verba cujusdam Concilii Biterrensis, cap. 1, quod Penha supra allegat; dicit enim, ut omnis qui sciverit se vel alios in crimine labis heeretice deliquisse, compareat ceritatem dicturus. Verumtamen aliter id accipiendum est respectu sui, et respectu aliorum; nam respectu aliorum est praeceptum absolutum, ut dixi; respectu vero sui est quaedam concessio conditionata ; nam sermo ibi est de tempore, quod Inquisitores gratie vocant, intra quod magna indulgentia promittitur, illis qui sponte sua se accusaverint et correxerint, ut laiius Penha, dicto Comment. 12, exponit.

19. Quid de sociis heeresis, seu complicibus. — Sed quaeres quid dicendum sit de sociis criminis, seu complicibus, an scilicet sub hac regula comprehendantur. HRespondeo : quandiu aliquis non interrogatur ut reus, non tenetur socios criminis manifestare, magis quam se ipsum, et ita quoad hanc partem sub dicta regula comprehenduntur. Ratio est, quia moraliter loquendo non potest quis manifestare socios, quin manifestet seipsum; tum quia ipsamet ratio complicis seu socii delicti includit relationem ad alterum, et ita sunt, ut sic dicam, simul cognitione; tum etiam quia si Petrus, verbi gratia, denuntiat Paulum socium sui criminis, postca Paulus, interrogatus ut reus, tenebitur denuntiare Petrum ; ergo Petrus denuntians Paulum virtute denuntiat seipsum ; quia ergo haec morahter non sunt separabilia, omnia comprehenduntur sub excusatione denuntiandi seipsum. Dixi hoc esse intelligendum, quando haercticus non interrogatur ut reus; quia si ut talis interrogetur, tunc sine ulla dubitatione tenetur socios sui criminis manifestare, quia tunc etiam tenetur crimen suum integre confiteri, cum juridice interrogatur; ergo et circumstantias criminis, praesertim ita necessarias ad remedium ejusdem criminis, declarare tenetur. Item quia tunc jam ipse non se prodit, cum denuntiatus vel infamatus supponatur ; ergo nulla superest excusatio quominus socios manifestare teneatur. Denique etiamsi socii non essent, teneretur illos manifestare, ut ex supra dictis patet ; et societas non excusat, ut probavi; imo magis juvat propter obligationem confitendi integre delictum. Unde etiam in aliis criminibus, praesertim perniciosis reipublicae datur haec obligatio; ergo multo magis in crimine haeresis. Consequentia est clara, pro qua videri potest Navar., in Sum., c. 18, num. 58; et Sairus, cum his quos allegat in Clavi regia, l. 12, cap. 14, num. 29 et sequentibus.

20. Ostenditur secunda regula. — Primum monitum. — Secundun. — Tertium. — Altera pars, seu regula de personis conjunctis, generatim loquendo, sine controversia recepta est ab omnibus, et sumitur ex lege Deut. 13, quae, ut supra dicebam, quoad hanc partem moralis est ; sunt autem ejus verba notanda propter ea quae dicemus : S tibi persuadere voluerit (rater tuus, filius matris tue, aut filius tuus, vel filia, sive uaor, que est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus et serviamus Diis alienis, eic.. non miserearis ut occultes eun. Ex quibus verbis satis constat quanto rigore et exaggeratione hoc praecipiatur. Ratio vero patebit ex dicendis. Est tamen in hoc peculiaris dubitatio, an haec obligatio extendatur ad filium, ita ut patrem suum denuntiare teneatur, in qua negativam partem tenaciter docuit Abul., in dictum cap., quaestione tertia, quem sequitur Simanc., tit. 29, num. 27. Fundantur primo, iu verbis legis citatis; num cum caeteras con- junctiones tam specifice numeret, omittit eam quae est patris ad filium; quod etiam ponderari potest Exod. 31, ubi Moyses excitavit, ad vindicandam injuriam Dei, fratrem, amicum et propinquum ; et postea laudans factum, ait: Consecrastis manus vestras Domino, unusquisque in filio et in fratre, patrem autem non nominat. Secundo, ratione, quia filius debet patri totum quod est, et ideo maxime obligatur ad amandum et honorandum eum infra Deum; ergo non potest obligari ad infamandum illum, et in magno periculo illum constituendum per denuntiationem; tertio, quia nemo tenetur cum tanto damno legem affirmativam servare; haec autem denuntiatio non solum patri, sed ipsi filio infert gravissimum nocumentum, quia infamabitur, et bonis omnibus privabitur.

21. Oppositum communius et sequendum. — Probatur primo. — Secundo. — Nihilominus contraria sententia communis est et sequenda, quam tenet Cajetanus, in dicto c. 13 Deuter.; Navar., in cap. 7nter verba, et in Summa, cap. 15; Castr., lib. 2, cap. ult.; tenent etiam Maschard., de Probation., concl. 857, n. 18 et sequenti; Ludovic. a Paramo, de Orig. sanctae Inquisit., lib. 3, q. 8, a n. 83; Tolet., in Sum., lib. 5, c. 1, n. 10; Farinac., de Haeresi, quaest. 1977, n. 40, de Just. haer. pun.; Rojas, singulari 3, n. 29; et Penha, lib. 2, comment. 15; Azor, tom. 2. 1. 9. c. 9, q. 13, qui alios referunt. Inter quos ponunt ctiam Alexand. Alens., 3 p., q. 33, membr. 4, art. 2, dubio ult. Sed ille solum hoc affirmat, quando delictum patris aliquo modo est publicum, excipit autem occultum : quam exceptionem non admittimus, imo de illa est controversia. Probatur primo ex eadem lege, quia ibi pater praecipitur denuntiare filium; ergo comprchendit etiam filium respectu patris, quia correlativorum eadem est ratio, et ideo unum sub alio comprehenditur ; praesertim quia licet obligatio filii ad paurem sit major, amor patris ad filium solet esse major. Deinde probatur ex eadem lege a simili ; nominat enim uxorem, quam maritus teneatur denuntiare, nec e converso nominat obligationem uxoris respectu mariti, cum tamen sine dubio eadem sit; ergo intelligit unum relativum sub alio contineri. Deinde in alio loco Exod., praeter specialia verba, additur generale de propinquis. Induci etiam potest lex Minime, ff. de Religosis, et sumpt:bus funerum, ubi dicitur occidendum esse parentem hostem patria; sed haereticus aequiparatur hosti patriae, imo excedit, quia est hostis Ecclesiae in his quae ad Deum maxime et animam pertinent: ergo, etc. Et hinc sumitur ratio hujus sententiae, quia secundum ordinem charitatis bonum commune, et praesertim spirituale, praeferendum est bono patris, praesertim temporali et humano, et maxime cum simul per talem denuntiationem spirituale bonum ejusdem patris quaeratur. Atque hoc maxime urget, addito praecepto Ecclesiae, quod generale est, et nulla est ratio ad exceptionem hanc faciendam, ut probatum est.

22. Ad duo motiva priora. — Ad tertium. —ckEt per haec responsum est ad duo priora motiva contrariae sententiae. Propter tertium autem merito dicunt Penha, et Rojas supra, in eo casu filium servandum esse indemnem, quantum fieri possit, ita ut poenae haereticorum, quae in filios redundare solent, illi remittantur, argumento legis Quisquis, Sult., C. ad legem Juliam majestatis, ubi similis remissio fit in crimine laese majestatis humanae. Et Penha adducit legem Friderici imperatoris hoc statuentem, quam a Peontificibus dicit esse probatam, scilicet, ab Innocentio IV, ut idem refert in ult. parte Direct., pag. 6et 9. Denique, ut bene notavit Castr., d. l. 2, c. 26, est hoc moraliter necessarium, ne filii ab hac denuntiatione terreantur ; imo quodammodo est ills debitum propter insigne opus virtutis, quod faciunt, quodque plus illis debet prodesse, quam delictum patris obesse.

23. Au aliqui ab emceptione juris, possint non denuntiari apud Inquisitores. — Deuique tertium caput ex propositis in num. 16 erat exceptio juris. Videbitur enim supervacanea denuntiatio de iis quos jus eximit a tribunali fidei, quoniam si contra personas aliquas in eo procedi non potest, frustra ad illud tribunal deferentur; eximi vero episcopos et quosdam alios statim ostendetur ; ergo illos deferre non tenebimur. Verumtamen consequentia haec efficax non est: poterit siquidem, per se loquendo, obligari quispiam aldenuntiandum, quamvis terminari causa nequeat apud quos denuntiat. Deinde allata exceptio simpliciter nulia est; quia saltem coram Pontifice denuntiatio contra episcopos facienda erit, qua possit via, commodaque ratione.

24. Quid de principibus supremis laicis. — Sed videamus an re ipsa personae aliqua ab hoc tribunali excipiantur, et quidem, si de laicis sermo sit, omnes, cujusvis sint conditionis ac praeeminentia, tribunali fidei subduntur, ut patet ex cap. Ut officium, § Denique. de Haereticis, in 6, atque ex litteris Ur- bani IV, Prae cunctis, etc. Admonent vero plerique, in quibus est Penha, cum Eymerico, in Directorio, p. 3, quaest. 31; Molina, de Justitia, tract. 5, disp. 28, n.22; Cenedo, coliectan. 14, n. 2; Azor, tom. 1, l. 8, cap. 18, quaest. 13, caute cum iis esse agendum, qui superiorem temporalem non agnoscunt, quales sunt imperatores, reges, ac nonnulli alii ejusdem conditionis. Nam in his casibus consulendus potius esset Summus pontfex, si forte eorum aliqui in haeresim inciderent; praesertim si scandalum, seditio, vel similis alius infelix exitus timeatur. Quae ratio de iuferioribus dynastis non aeque procedit ; siquidem adversus hos, si deliquerint, poierunt Inquisitores brachio regum superiori adjuvari.

25. Quid de episcopis. — Jam vero inter ecclesiasticas personas primum locum obtinet Sunmus Pontifex, de quo, si in haeresim labi posse credatur, satis dictum est supra, disp. 10, sect. 6. De consecratis in episcopos, etiam titulares, et de superioribus dignitatibus Archiepiscoporum, Patriarcharum , quibus addendi sunt Cardinales, exceptio prima facta est in jure, ut nounisi a Summo Ponufice de haeresi judicentur, cap. Inquisitores, de Haereticis, in 6. Ubi ne quidem inquirere, nedum judicare tale aliquod crimen de cpiscopis definitur, aperteque notarunt Villadiego, de Haereticis, quaest. 7; Calderinus, eodem titulo, c. 8, num. 9; Carrerius, num. 74; hRepertorium Inquisitorum, verbo Episcopus, ad 2; Simancas, de Catholicis institutionibus, cap. 25; Penna, citatoloco Directorii. comment. 78, et alii. Cujus decisionis ratio plana est, ipsa nimirum dignitas illius status, et incommoda quae facile possent occurrere, si tales personae in tribunali Inquisitionis respondere tenerentur. Itaque tantae rei gravitas merito Pontificis Summi judicio reservatur : ob hanc enim eamdem rationem graviores aliae causae criminales Episcoporum per Sedem Apostolicam terminandas esse statuitur in cap. Accusatus, cum sequentibus, 3, q. 6, et alibi. Satisque expressit Tridentinum, sess. 94, c. 5 Reformat., ubi addit generalem commuissionem inquirendi de quibusvis personis non complecti Episcopos, oportereque ut specialis mentio de eis fiat in conmmissione, ac nonnisi virtute talis commissionis ex specialis facti instructione processus fiant. Nimirum (ut ego existimo), si negotium eam patiatur moram; alioquin si periculum sit ut Episcopus haereticus, aut plane de haeresi suspectus elabatur et alio fugiat, fidei causa suo quasi jure postu- lat, ut contra ejusmodi haereticum usque ad carcerem procedatur : quemadmodum et jure eodem contra ipsum erit pro concionibns agendum, alnsque modis, si forte pravam, quam concepit, doctrinam in vulgus spargat, aut in communibus moribus corruptelam inducat. Atque hoc certe intendunt citati auctores, dum aiunt (nulla facta mentione commissionis pontificiae ) recipi posse testium depositiones contra episcopum haereticum, ut ad Sedem Apostolicam transmittantur. Imo id ipsum non obscure habetur in cap. 7nquisiLtores, ibi: Si sciverint vel noverint, utique ex depositione aliorum; aliter enim scire vel incenire, ita ut probabilem causam in judicio Pontificis faciant, non dicentur. Est autem adeo reservatum Pontifici judicium de haeresi Episcoporum, ut licet inquisitioni Cardinalium deputatorum commissa sit ordinaria potestas inquirendi, et processus faciendi de haeresi Episcoporum , non tamen finaliter judicandi absque recursu ad Pontificem, ut patet in Extravaganti Pii IV, quae incipit Romanus Pontifes, etc.

26. Quid de officialibus Pontificis. — Secunda exceptio in jure est officia'ium Papae; horum enim eausa in haeresi ipsi quoque Summo Pontifici reservatur, ut patet in Extravaganti Cum Matthans, de Haereticis, inter cominunes, traditurque ab auctoribus paulo ante citatis. Hujus exceptionis ratio generalis est privilegium officialium cujusque tribunalis; coram illo enim conveniuntur, ut vel inductione patet. Nam, et ipsius Inquisiuonis officiales, familiares, etc., nonnisi coram ipso Inquisitionis tribunali citantur; ecclesiasticae persona coram ecclesiastico judice, et sic de aliis. Atque ex hac eadem generali ratione concluditur, neque inquisitorem posse cognoscere de haeresi alterius inquisitoris, aut nuntii, vel collectoris, alteriusve delegati, dum est in officio; quippe qui officiales delegati sunt ipsius Pontificis, ut ex jure liquet.

27. Quid de religiosis et sacerdotibus seecularibus. — Tertia exceptio, de religiosis personis, hodie nulla est. Quamvis enim antiquitus varia fuerint statuta a Pontificibus circa facultatem procedendi contra religiosos exemptos, ut patet ex Directorio Inquisitorum, part. 3, q. 88, comment. 77, hos tamen omnes tribunali Sanctae Inquisitionis tandem subjecerunt posteriores Pontifices, Clemens VII, hescripto Cum sicut ; et Pius IV, in Constitutione Pastoris ceterni; dummodo (ut in Constitutione Pii IV subjungitur) Inquisitores a religiosorum superioribus non fuerint praeventi. Verumtamen neque haec clausula Pii IV hodie locum habet, ut recte advertit Penha, in Comment. citato, et Azor supra, q. 12; imprimis quia dicta Constitutio quoad hanc clausulam non videtur usu recepta. Nullus enim religiosorum superior audet subditos in causa haeresis judicare. Deinde quia, sive recepta fuerit, sive non, Sancta Inquisitionis tribunal hodie plane contrarium observat. Unde religiosorum haereses, etiam non admonito superiore, ad Inquisitores deferendae sunt. Id quod in haeresi sacerdotis secularis a fortiori militat, ut patet tum ex dictis, tum ex cap. Accusatus, S Sacerdotes, de Haereticis, in 6, et ex uis quae in Directorio Inquisitorum, 3 p., q. 29, videri possunt.

28. Quas penas incurrat qui non denuntiat de leresi. — Ultimo interrogari potest quas poenas vel quae incommoda incurrat, qui non denuntiat haereticum, cum tenetur. Primo dicitur incurri excommunicationem. [ia Penha, in Direct., 2 p., comment. 2, et citat Extravag. Gregorii IX, quae incipit, Eaxcommunicamus ; sed ibi non fertur excommunicatio ipso facto, sed ferenda dicitur his verbis : Excommunicationis sententia procedatur; tamen per edicta Inquisitorum solet ipso facto imponi, et ita incurritur, nisi legitima causa culpam excuset, ut notavit idem Penna, comm. 18 ejusdem partis. Secundo dicitur hujusmodi non denuncians fieri de haeresi suspectus, quod sentit Castro, d. l. 2, cap. 25. Sed moderandum hoc est, quando aliae circumstantiae juvant ; nam sola illa omissio per se non sufficit, ut notavit hojas, d. sing. 3, n. 18. Tertio dicitur iste puniendus ut fautor haereticorum; ita Penna, 2 p., comment. 78; verumtamen nimium hoc videtur, ut infra dicam, tractando de fautoribus, et ideo magis placet quod dixit Simanc. supra, num. 11, illum puniendum esse aliis poenis, prudenti arbitrio Inquisitorum, tanquam inobedientem, et eorum officium impedientem.

PrevBack to TopNext