Disputatio 21
Disputatio 21
De poenis spiritualibus haereticorum
Diximus esse in Ecclesia potestatem ad puniendos haereticos : certumque est et experimento satis constat esse in Eeclesia usum tahis potestatis, et ideo necessarium est ad particulares poenas descendere, et singulas expli- care. Distinximus autem illas in superioribus in duos ordines, sceilicet spiritualium et temporalium poenarum, sub temporalibus corporales etiam comprehendendo. Prius ergo de spiritualibus disputationem instituimus, quia et priores sunt, et magis propriae spiritualis potestatis ; postea vero de reliquis dicemus.
Sectio 1
Utrum haeretici ipso facto excommunicati sint, et quo jure
1. Prima sententia, haereticos jure divino esse excommunicatos. — Fundatur primo in Scripturis. — Conveniunt omnes Catholici, propter hoc delictum impositam esse excommunicationis poenam, quae ipso facto incurratur ; dissentiunt autem in explicando jure quo talis poena lata est, a qua controversia incipere oportet ; nam decidendo illam, veritatem ipsam confirmabimus. Est ergo prima sententia , quae affirmat haereticos esse jure divino excommunicatos. lta tenet Driedo, 1. 2 de Libertate christiana, c. 8; et Latomus, contra Luth.; et Echius, in Enchiridio, sub titulo de Haeret. comburendis ; Almain. etiam in 4, dist. 18, q. 1, in fine, simul dixit hane censuram esse Apostolicam, et de jure divino, sentiens esse latam ab Apostolis, non ut ab auctoribus, sed ut a promulgatoribus juris divini. Eamdem tuetur Penha, in addition. ad Eymer., in Direct. Inquisitorum, j arte 2, comment. 12, ad c. Excommunicamus, 1, de Haeret. ; Decian., in tract. criminal., l. 5, cum allegatis per eum, c. 41. Fundari potest haec sententia in illis locis Seripturae, in quibus communicatio cum haereticis prohibita est: nam idem esse videtur excommunicare, qued communicationen interdicere. Sic Joan., ep. 2. dicitur: Nec ace illis diseritis ; et ad Rom. 16: "Declinate ab illis" ; et 1 ad Cor. 5: "Cum ejusmodi nec cibum sumere" ; et 2 ad Thessal. 3: "Denuntiamus vobis fratres in nomine Domini Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis". Isti autem sunt haeretici , et ita de illis intellexit Cyprian., epist. 55, et loco verbi denuntiamus, legit preecipimus ; et eodem modo legit Theophil., et addit : Terrificum magis faciens preceptum, ait : Non nos precip mus, sed Christus. In quo jus divinum insinuat. Quod etiam videtur aperte latum a Paulo, ad Gal. 1: "Si quis vobis evangelizaverit , prater id quod evangelizatum est , anathema sat". Hac enim voce solent Concilia uti ad definiendam doctrinam fidei, simul ferendo excommunicationem in non credentes. Unde Concilium Sardicense, in epist. ad omnes episcopos , circa finem, adducens hunc locum, ait: His ergo vnullum commnunicare denuntiate, indicans Ecclesiam non tam fterre hanc excommunicationem , quam latam ab Apostolis denuntiare. Denique facit illud ad Tit. 3: "Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita".
2. Fundatur secundo in traditione Ecclesie. —Secundo potest hocsuaderi antiqua traditione Pontificum, Conciliorum et Patrum ; nam ubique prohibent hanc communicationem , non tanquam ferentes novam prohibitionem , sed tanquam commemorantes antiquam, ejusque transgressores punientes. Ita legimus in canone 46 et 63 Apostolorum, ferri poenas contra comanunicantes cum haereticis ; idemque videre licet in Fabiano Papa, ep. 1; et Anastasio l, epist. etiam 1; et Leone, epist. 2 et 93, cum multis aliis. Item in Concilio Carthaginensi IV, c. 69, 71 et 72, ubi perinde prohibetur communicatio cum haereticis, ac cum excommunicatis ; item in c. JVon licet, 1, q. 1, ex Martino Brachar., c. 70 suorum Canonum. Ex Patribus, videri potest Ambrosius, l. 7 in Luc., ad finem c. 9, et ad initium 10, in quo notari potest verbum illud : Hos non suscipit Dominus, sed a suo nido arcet et prohibet ; ergo Christus illos separat ; et Irenaeus, lib. 3 contra Haeres,, c. 3, refert Apostolos nec verbo tenus communicasse cum his qui adulterabant veritatem, quasi observantes divinum praeceptum. Et ibidem refert exemplum Joannis Evangelistae, qui balneum ingredi noluit, quia ibi erat haereticus Cerinthus , quod etiam refert Eusebius, 1. 3 Histor., c. 18; et aliud simile de Polycarpo refert, 1. 4, c. 14, et de Origene, l. 6, c. 3; et Athanasius, in Vita Antonii, de illo refert nunquam cum hueereticis pacificum sermonem miscuisse ; et multa de hac re videri possunt in Origene, 1. 1 in Job; Chrysostom., super citata loca Pauli, et hom. 2 in Genes. ; Augustin. ep. 62 et 162; maxime vero apud Cyprian. ep. 40, 55 et 76, ubi post multa concludit : Simus ab illis tam separati, quam illi sunt ab Ecclesia profugi.
3. Fundatur tertio in ratione. — Confirmatur. — Tertio hinc formari potest ratio; nam ea quae inveniuntur in Ecclesia, et eorum non invenitur initium usque ad Apostolos et ip- sum Dominum, de jure divino esse censentur, quia quae sunt ab hominibus instituta, solent certum initium habere; ergosignum est quod a jure divino emanaverit. Et potest hoc a signo contirmari, quia communicatio cum haereticis in divinis, et praesertim in sacris, ita censetur prohibita, ut etiam in articulo morus non liceat, ut sentit D. Thomas 3 p., q. 82, art. 3, ad 2, et ideo laudatur factum S. Herminigildi, qui noluit Eucharistiam in extremis ab episcopo haeretico Arriano accipere, ut videre est in Gregorio. 3 Dial., c. 31, et habetur in c. ult., 24, q. 1. et generaliter in c. Arrian , 1, q. 1; et Leo Papa solum baptisimum excipit, ep. 18, cap. 3; et idem habet Innocentius I, epist. 22, c. 3, et 5; ergo signum est illud esse propter excommunicationem jure divino latam.
4. Prima assertio contra praecedentem sententium. — Notatio duplicis prohibitionis cum luereticis. — Prima prohibitio est juris divini, nec de ea procedit assertio. — Sed vel pertinet ad naturale preceptum fidei. — Vel ad preceptum charitatis. — Nihilominus dicendum est primo hanc poenam non esse impositam jure divino. Ita sentiunt communiter Theologi, tum in 4, d. 18 et 19, tractando de censuris, et praesertim Soto, d. 22, q. 1, art. 1; Valent., t. 4, disp. 7, q. 17, punct. 1, in fine; Henriquez, l. 13, c. 2, ad finem, ubi plures adducit in commento, lit. P. Et videri etiam possunt quae dixi in 5 tom., d. 2, sect. 1, et disp. 18, sect. 1, tum in hac materia 2. 2, q. 11, articulo tertio, ubi moderni omnes, et Castro, 1. 2 de Just. haeret. punit., c. 17 et 18 et Azor, iom. 1, T. $. c. 10. q. 9. U assertionem probemus, oportet distinguere prohibitionem communicandi cum haereticis ab excommunicatione ipsis haereticis imposita. Nam prima prohibitio per se primo et directe cadit in fideles, et ipsos ligat; excommunicatio autem directe ligat peccatorem, seu haereticum cul imponitur, quamvis obligatio etiam redundet in ipsos fidceles. Unde excommunicatio multo plures habet effectus quam prior prohibitio, atque aliter incipit obligare fideles, ut ex dicendis patebit. Prima ergo prohibitio respectu fidelium dici quidem potest de jure divino, ut probant omnia superius adducta. Et ratio est, quia illa prohibitio, ut talis est, non ponitur in poeram, sed in bonum et commodum fidelium, et ut sic est quaedam prudens cautio, et praeventio ab omni lapsu, et corruptione haereticorum. Est autem circa hoc praeceptum, ut divinum est, conside- randum non esse juris divini positivi tantum, sed naturalis, etiamsi in Scriptura fuerit etiam declaratum, quia in lege gratiae non sunt data specialia praecepta positiva immediate a Deo, praeter praecepta fidei et sacramentorum. Est autem haec prohibitio naturalis, vel quatenus ad ipsammet fidem, vel ad charitatem spectat. Ratione fidei primo ac praecipue prohibita est communicatio cum haeretico in ipsa doctrina ; secundo prohibetur etiam communicatio in externis ritibus haereticis, quod non solum ad fidem, sed etiam ad religionem spectat ; tertio, prohibetur tanta familiaritas cum haereticis, ut communicantem reddat de fide sua suspectum; nam hoc etiam est contra Bdei confessionem ; de quo videri potest specialiter Leo Papa, serm. 18 de Passione, et serm. contra Eutych., et idco in jure canonico, qui ex hac familiaritate suspectus redditur, et punitur, et ad purgationem canonicam cogitur, cap. /nter sollicitudines, de purgatione canonica. Et videri potest Castr., d. libr. 2, c. 17. Ratione autem charitatis obligat hoc praeceptum, primo ad vitandum scandalum proprium, ne quivis in periculo errandi se constituant ; secunda, ad vitandum scandalum proximorum, qui illo exemplo facile ad familiarem communicationem inducentur, et in periculo constituentur. Tertio, ad vitandum nocumentum ipsiusmet haeretici, qui per hujusmodi communicationem fit audacior, et in suo errore pertinacior, et has rationes indicant Patres allegati.
5. Ostenditur jam assertio praecedens. — At vero excommunicatio, de qua conclusio loquitur, non potest esse juris divini; quia licet potestas excommunicandi immediate a Christo data sit, et hac ratione juris divini esse dicatur, nihillominus ipsa censura, prout est in usu Ecclesiae, non fuit immediate a Christo instituta, sed per Ecclesiam determinationem accepit, ut ex propria materia de censuris constat, et ex effectibus hujus poena ; nam multa per illam prohibentur, quae ex vi solius divini juris non erant prohibita, ut orare, verbi gratia. publice pro haereticis, et similia. Item est evidens signum, quia haec censura aliter nunc obligat fideles, quam ante Estravagantem Ad evitanda , ut infra videbimus. Denique est optimum signum, quia olim non imponebatur haec censura ipso jure, sed imponi praecipiebatur, c. Si quis episcopus, 1, q. 1, et ex Leone Papa, epist. 93, c. ult., et ex usu antiquorum Conciliorum id aperte colligitur ; nam haeretici prius instruebantur et monebantur, et si pertinaces erant, tunc per censuram abjiciebantur; ergo signum est nor esse impositam ipso jure divino.
6. Secunda assertio. — Secundo, dicendum est hanc censuram jure ecclesiastico imponi omnibus haereticis. Ita habetur ex c. AchaLius, 94, q. 1, et c. Ad abolendam, et c. Fycommunicamus, 1 et 2 de Haereticis, et c. Quicunque, de Haereticis, in 6, et c. Noverit, de Sententia excommunicationis; estque haec poena maxime proportionata huic delicto; tum quia sicut crimen est valde spirituale, ita et poena ; et sicut crimen est maximum inter ea quae possunt esse Ecclesiee manifesta, ita etiam et poena gravissima est ; tum etiam quia ipse haereticus se ab Ecclesia separat, et ideo jure ipsa Ecclesia magis illum a se excludit ac separat. Denique quia haec poena aliis fidelibus est maxime utilis, propter ea quae jam indicavimus, et ipsi haeretico potest esse medicinalis, quia ad finem resipiscendi ei infligitur.
7. Tertia assertio. — Objicitur locus Pauli. — Prima expositio eg Chrysostomo, Cano et Cornelio. — Secunda. — Tertia. — Tertio, dicendum est hanc censuram incurri ipso facto; nam in praedictis capitulis ita fertur; et hoc addiderunt nova jura antiquioribus, ad quae antiquiora D. Thom. 2. 2, q. 11, art. 4, solum attendit, cum oppositum docuisse videtur. Sed objici potest illud Pauli, ad Tit. 3: "Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita" ; qua non videtur hoc in dictis novis juribus servari. Respondco primo, multos Patres tantum ibi legere, post unam admonitionem, ut lrenaeus, 1. 3, c. 3; Tertullianus, de Praescriptionibus haeret., c. 16, et Ambrosius ibi, et 1. 2 de Abraham, c. 6, et l. 8 in Luc., c. 17; et Augustinus, epist. 162; quamvis Gratianus, in c. Qua dignior, et in cap. Diait Apostolus, 94, q. 3, haec duo loca Ambrosii et Augustini aliter referat ; juxta hanc ergo lectionem facile respondetur, per legem ipsam fieri sufficienter monitionem. Tamen non est recedendum a lectione vulgata, quae in codicibus Graecis et Latinis frequeutior est, et recipitur ab Ecclesia, et illa utitur Leo Papa in dicto sermone contra Eutych., et Athan., serm.5 contra Arrian., et Epist. contra Serapianos, et oratione ad Maximum ; et late Hieronymus super Paulum. Qua lectione supposita, respondeo primo cum Chrysostomo, ibi, hom. 6, Paulum loqui de haeretico, cujus pertinacia ante monitionem non satis nota erat, et hunc vult Apostolus semel et iterum moneri et instrui, et si non resipuerit, separari ; quod etiam indicant illa verba: Quia subverswus est, qui hujusmodi est. Quam expositionem videtur probare Cano, lib. 19 de Locis, c. 9, ad finem, et bene noster Cornel. a Lapide, super illum locum. Secundo, dici potest Apostolum loqui ad episcopum, ut ferat prohibitionem in illum, et ideo loqui de excommunicatione quae fertur ab homine. Denique, licet sit sermo de excommunicatione asjure, est facilis responsio, monitionem, quae fit per legem, aequivalere multis monitionibus, quia lex quotidie et perpetuo monet.
8. Ad primum fundamentum ex Scriptura in n. 1. — Ad secundum fundamentum in n. 2. — Ad tertium, in n. 3. — Ad confirmationem, ibid. — Et per haec satisfactum est fundamentis adductis pro prima sententia, nam prima quatuor testimonia Scripturae juxta primam assertionem intelligenda sunt. Quintum autem, de anathemate lato ad Gal. 1, non est intelligendum de propria censura, cum Paulus etiam in Angelum de Coelo illud ferat, per quamdam exaggerationem; est ergo illa quaedam execratio et abominatio doctrinae haereticae, et personae illam docentis, ut ibi Hieronymus et alii exponunt. De ultimo vero testimonio, quod erat ad Tit. 4, satis dictum est. Testimonia autem Pontificum secundo loco adducta juxta primam conclusionem procedunt. Solum oportet in eis notare, non omnia vel dicta vel facta quae ibi referuntur, esse sub praecepto, sed quaedam fuisse opera consilii ad exempium aliorum, ut est illud Joannis Evangelistae, et similia. Denique ad tertium, jam ostensum est hanc censuram, praesertim ab ipso jure latam, non semper fuisse in usu Ecclesiae. Solum circa confirmationem de prohibitione recipiendi sacramenta ab haeretico, etiam necessaria, et in extrema necessitate, advertendum est, per seloquendo, non esse talem prohibitionem, sed solum quando esset grave periculum, vel aliquod signum deficiendi a fide, ut fuit in casu illo Herminigildi regis, quod punctum in sequentibus iterum attingemus; et videri possunt dicta de Sacramentis, tam in communi, disputat. 18, sect. prima, quam in particuliari de Eucharistia disputat. 72, sectione quarta; et de Poenitentia, disp. 26, sectione quarta ; et de Censuris, disp. 11, sect. 1, a num. 14.
Sectio 2
An omnes haeretici hanc censuram incurrant
1. Haereticorum triples genus. —Ut intelligatur ratio dubitandi, et punctum difficultatis, tres inodi haereticorum distinguendi sunt; in primo sunt haeretici tantum externi , qui etiam ficti dici possunt, quia in mente revera non sunt haeretici, licet tales exterius se ostendant ; et de his dixi supra disputatione 14, sectione ultima, non incurrere poenas hareticorum proprias , ac proinde neque istam excommunicationem, quantum est ex parte haeresis ; quod addo, quia si alioquin sint fautores vel defensores haereticorum, illo titulo incurrent poenas, juxta infra dicenda ; et ideo de istis nihil hic repetere necesse est. In secundo ordine sunt haeretici veri in mente, qui nullo modo exterius suam haeresim manifestarunt , qui dicuntur haeretici mentales; et dici etiam solent per se occulti respectu humanae cognitionis , quae ad interiores actus alienae mentis non pertingit. In tertio ordine sunt veri haeretici externi, qui et mente deliberata ac pertinaci haeresim conceperunt, et in ejus confessionem exterius prodierunt ; et hi sunt in duplici differentia; quidam enim sunt publici, qui coram aliis suam haresim manifestarunt , sub quibus comprehendimus tam vere et rigorose publicos, quam omnes qui saltem coram paucis haeresim ostenderunt. Et de his omnibus, certissimum est ipso facto incurrere hanc censuram, quia omnis excommunicatio ipso jure lata ita incurritur, quia ut minimum haec est vis et efficacia legis canonicae, neque de hoc est controversia inter Doctores. Alii sunt externi haeretici, omnino occulti, qui a Doctoribus vocautur occulti per accidens, quia per se cognosci possent ab hominibus; accidentarium autem est quod testibus careant. De omnibus ergo occultis tam per se quam per accidens potest esse dubitatio.
2. Prima opinio in hac sectione. — Ejus fundamentum. — Confirmatur primo. — Confir matur secundo. — Prima opinio affirmat omnem haereticum omnino occultum etiam per se, seu pure mentalem, statim hanc censuram incurrere. Tenet Glossa in c. Cogitationis, verb. Patitur, de Poenit., d. 1, et Glossa in Clement. 1, S Verum, verb. Eo ipso, de Haeret. Nam licet non declaret loqui de pure mentali, sed absolute de omnino occulto, tamen ex discursu, et ex verbis quae allegat saüs manifestum est in hoc sensu loqui. Et idem habet Glossa 24, quaest. 1, in principio, verb. Qui vero, et in simih alia Glossa, in cap. unic., SOmnem, de Schismatic., in 6, estque haec communis opinio Canonistarum, ut videre licet in Felino, c. 1 de Praesumpt., n. 7, et in tract. Quando conatus puniatur, num. 4, ubi alios allegat ; et plures, illos sequendo, Rojas, in tract. de Haeretic., 1 p., n. 240 et seq., et hanc opinionem secutus est etiam Adrian., in 4, in materia de confessione, q. 2, 8 Alii probant, et Quodlib. 8, q. 1; et plures citav Sanc., lib. 2 in Decalog., c. 8, et Farinac., de Haeresi, q. 192, 8 1, a n. 4. Fundamentum est, quia censura lata propter aliquod peccatum incurritur, eo ipso quod peccatum consummatur, si lata est ipso jure; sed peccatum haeresis in mente consumrmatur, sicut et fides ; ergo eo ipso incurritur censura propter illud ipso facto imposita. Et confirmatur maxime. nam jura imponentia hanc censuram extendunt illam ad credentes, ut patet ex c. Ercommunicamus, 1, S Credentes, de Haeret. ; ergo juxta rigorem tilium verborum incurritur haec censura per falsam fidem mentis ; nam ille jam credit. Confirmatur secundo, quia si hujusmodi haereticus a judice ecclesiastico interrogetur , an aliquando crediderit talem haeresim, et ipse fateatur , juste punietur; ergo tale peccatum cadit sub ecclesiasticam jurisdictionem; ergo etiam cadit sub legem imponentem censuram ipso facto, propter tale peccatum. Et hic addi possent argumenta , quibus aliqui probant et defendunt jurisdictionem ecclesiasticam , etiam coactivam, se extendere ad actus interiores, etiam directe et per se. Sed illa omitto, quia videri possunt in l. 4 de Legib., cap. 12.
3. Secunda opinio.— Suadetur. — Secunda cpinio omnino contraria esse potest, haereticum omnino occultum, tam per se, quam per accidens, hanc censuram non incurrere. Cujus opinionis in particulari non invenio auctorem, praeter aliquos, qui in generali tam decensuris quam de irregu'iaritatibus hoc dixerunt, ut in propria materia tractatum est. Potest tamen suaderi, quia eadem est ratio dc occulto per accidens et per se; sed haeresis per se occulta non est materia hujus censurae; ergo nec per accidens oeculta. Major probatur, quia ad exercendam jurisdictionem, non est sufficiens potentia cognoscendi, sed necessaria est actualis cognitio : quomodo enim judex, de his quae ignorat, judicabit, etiamsi illa cognoscere potuerit ? Occultum autem per se et per accidens solum differunt in potestate cognoscendi, in actuali vero defectu cognitionis conveniunt; ergo conveniunt etiam in hoc, quod sunt extra jurisdictionem humanam, quandiu sunt extra humanam cognitionem; ac proinde, si propter unum non incurritur censura ex defectu jurisdictionis, neque propter aliud incurritur.
4. Pro vera sententia assertio prima. — Fundatur. — Nihilominus vera est sententia media, ad quam probandam dico primo : haereticus mentalis seu per se occultus non incurrit hanc censuram. Haec est communis opinio Theologorum, quos late retuli in dicto lib. de Legib., et in tom. 5, de Censur., disput. 4, sect. 2; et ideo nunc illos omitto. Multi etiam ex jurisperitis, praesertim modernis, hanc partem secnuti sunt, quos refert et sequitur Simanc., de Iustitut. ecclesiast., tit. 42, num. 3 et sequentibus; et latius Sancius, in loco citato; Garcia, parte 11, cap. 10, num. 90l;et Farinac., quaest. 192, n. 6. Unde Penha, in Scholio ad Rojas, 1 part., num. 240, et 2 part., num. 319, testantur hanc opinionem praevaluisse, et in praxi servandam esse. Fundamentum hujus sententiae generale est, quod jurisdictio ecclesiastica per se et directe non extenditur ad actus mentis. Dicimus autem, ger se et directe, quia ratione actus exterioris, quatenus interior ad illum est necessarius, vel potest in illum prodire, potest ipse interior actus indirecte, et quasi consecutione quadam, cadere sub legem ecclesiasticam, secus autem directe et per se. At vero in praesenti, ut haec excommunicatio per haeresim mentalem incurreretur, necessarium erat jurisdictionem Ecclesiae ad punienda delicta, per se et directe cadere in talem actum; ergo non potest talis actus esse materia talis poenae. Consequentia cum minori sunt evidentes. Major autem frequens est in jure, cap. Sicut tui, ct cap. T'ua nos, de Simonia, cap. Zrubescant, 32 dist., ubi dicitur Ecclesiam non judicare de occultis, quod maxime verum habet in occultis per se, qualia sunt quae in corde latent. Unde est illud 1 ad Corinth. 4: Nolite ante tempus judicare. quoadusque ceniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestalit consiia cordium ; nam cum haec soli Deo pateant, judicio ejus sunt reservata.
5. Declaratur per distinctionem duplicis jurisdictionis. — Ut hoc autem melius intelliga- tur, scire oportet duplicem esse jurisdictionem in Ecclesia. Una est in foro interno et sacramentali, et haec circa actus mere internos versari potest, quia non o:dinatur ad externam Ecclesiae gubernationem, sed ad internum animae bonum. Unde peculiari modo exercetur a sacerdote, ut ministro Christi, cui etiam internum animae judicium suo nomine exercendum ipse commisit ; et ideo etiam in cogitationes internas cadit, quamvis necessarium sit ut ab ipso reo exterius manifestentur in sacramento, quia alias nullo modo posset homo de illis judicare. Alia vero est jurisdictio Ecclesiae in foro externo, et ad gubernationem exteriorem Ecclesiae ordinata, et ad hanc pertinet punitio delictorum, et ideo non cadit nisi in actiones externas directe et per se, ut declaravi. Solet autem haec jurisdictio a jurisperitis subdistingui in jurisdictionem voluntariam et involuntariam. Voluntaria dicitur, quae non operatur in subditum contra voluntatem ejus, sed ex voluntate et consensu ejus. Et haec etiam solet ordinari ad internum bonum animae , et ideo etiam circa actus internos aliquando exercetur, ut in concessione indulgentiarum, et in dispensatione voti, quae potest etiam esse de voto mentali, superiori proposito. Nam cum ista pendeant ex voluntate subditi, et pertineant ad beneficia seu commoda ejus, non est alia notitia necessaria, praeter informationem ejus. Involuntaria autem jurisdictio dicitur illa, per quam subditus etiam invitus obligari potest vel cogi; et ad hanc proprie pertinet punitio, et ideo per se requirit actum exteriorem, de quo possit Ecclesiae constare.
6. Secunda assertio communissima. — Notatur pro solvenda suasione in num. 3. — Dico secundo : ut haec censura incurratur, sufficit haeresis externa, quamvis per accidens occultissima sit. Ita docent omnes Theologi, et a fortiori juristae supra allegati, et habetur in Repertor. Inquisitor., verb. Paenc, et videri possunt Panorm. in Prooemio Decretal., n. 6, in fine, et cap. ult. de Haeret. ; et ibidem Felin., et Gutier., hib. 1 Canonic. quaest , cap. 18, num. 18; Covar., in regul. Peccalum, 2 p., in principio, n. 7; et Simmanc., dicto tit. 49, num. 10 et sequentibus, qui referunt instructionem quamdam Inquisitorum Hispalensium, instr. 1, c. 5, in quo dicitur haereticum, quamvis omnino occultum, reconciliandum esse etiam occulte ; nam si reconciliandus est, excommunicatus est. Declarant autem de omnino occulto per accidens. Ratio autem est, quia talis actus, eo ipso quod externus et sensibilis est, cadit sub jurisdictionem Ecclesiae ; sed Ecclesia imponit hanc censuram ipso facto pro omni peccato haeresis, sub jurisdictione comprehenso, ut ex juribus supra citatis manifestum est; ergo per tale peccatum, etiamsi aliis non sit notum, haec censura statim incurritur. Consequentia clara est. Ut autem major intelligatur, et solvatur cifficultas tacta in secunda opinione, oportet advertere aliud esse loqui de potestate jurisdictionis , aliud vero de exercitio, vel usu ejus; nam ad potestatem sufficit materia, seu actus qui per se possit sub humanam cognitionem cadere ; quia potestas puniendi non pendet ex actuali cognitione, et ideo extenditur ad omnem actum externum, qui per se cognosci potest. Ad exercitium autem jurisdictionis esse poterit necessaria actualis cognitio; sed in hoc subdistinguere oportet , nam usus jurisdictionis punitivae, de qua tractamus, duplex est: unus per sententiam particularem a judice latam, et de hoc usu verissime dicitur supponere non tantum potentiam cognoscendi, sed etiam cognitionem; alius vero usus est per sententiam generalem, et multo magis per legem inferentem poenam per seipsam, et talis usus non requirit actualem cognitionem in judice, vel legislatore, cujusque delicti singularis quod punit; sed satis est quod sit notum ipsi peccanti, quia poena fertur quasi sub conditione : Si hoc faceris, et ideo impleta conditione de qua ipsi peccanti constat, statim poena incurritur.
1. Ad fundamentum iu num. 2.— Ad primamn confirmationem ibid. — Ad secundam confirmationem. — Atque hinc responsum est ad difficultatem secundae opinionis. Ad fundamentum autem primae, dicendum est, quamvis peccatum haeresis in foro Dei consummetur in mente, in foro Ecclesiae non consummari, donec exterius manifestetur ; et ita esse intelligenda jura canonica, nam in hoc foro loquuntur. Ad S autem Credentes, qui in prima confirmatione afferebatur. omissis variis acceptionibus illius vocis credentes, quas infra attingam, disp. 24, sect. 4, dicendum est, quacumque ratione accipiantur, debere esse credentes etiam exterius, ut hanc censuram incurrant. Distinguuntur autem hi ab haereticis, vel quia haeretici, quasi per antonomasiam, dicuntur inventores vel dogmatizatores haeresum ; credentes autem dicuntur, qui illis adhaerent ; et hoc significatur in cap. Excommunicamus, 2, § unic., in ultimis verbis, de Haeret.; vel certe quia haeretici dicuntur, qui distincte et expresse sciunt haereses discernere, et illas credunt; credentes autem dicuntur, qui confuse credunt ea quae alii haeretici, magistri errorum, docent, sicut fideles simplices credunt vera esse quae Ecclesia docet. Ad secundam confirmationem, de illo qui coram Inquisitore confitetur haeresim mentalem, dicendum est, si confiteatur illam, non solum ut praeteritam, sed quia tunc etiam illi adhaeret, tunc merito posse puniri, quia per illam confessionem fit externus haereticus. Si autem simpliciter confiteatur aliquando interius ita sensisse, jam vero mentem mutasse, et nunquam exterius suum errorem significasse, tunc in rigore non est dignus poena, neque absolutione a censura indiget, quia per illam confessionem non fit exterior haereticus, juxta ea quae statim subjiciam.
8. Externa expressio heresis verbis aut factis constat. — Ad complementum enim hujus puncti, necessarium est exponere quando interior haeresis sufficienter exterius prodatur, ut fiat materia hujus censurae. In quo imprimis supponendum est duobus modis posse hanc externam significationem fieri, scilicet, aut verbis, aut factis. Ita docet Ey mericus, in Director. Inquisitorum, quaest. 50, et ibi Penha, in Comment. ; et Rojas, tract. de Haeret.,a n. 276, et specialiter n. 296 et sequentibus, in 1 part. tractatus. Et prior pars de verbis per se nota est, quia verba sunt expressa signa conceptuum, sive sint voce prolata, sive scripta. Altera etiam pars de factis probatur, quia etiam interior mens per externum factum tanquam per effectum manifestatur. Et patet in confessione fidei, quae non solum verbis, sed etiam factis, vel aliis externis signis fit, ut supra vidimus; ergo etiam externa confessio haeresis potest per facta : ufticienter fieri ; tunc autem haeresis fit externa, quando confessio seu professio ejus exterius fit. Imo addunt dCicti auctores magis fieri haeresim externam per facta quam per verba. non quia tam expresse et formaliter facta significent, sicut verba, sed quia ostendunt animum magis obfirmatum in tali errore, seu in talis sectae professione.
9. Prima conditio ut hec eapressio sit sufficiens. — Hoc ergo supposito, dicendum est duas conditiones requiri ut signum externum ad constituendam haeresim externam sufficiat. Prima conditio est, ut signum sit completum, id est satis determinatum et integrum ad exprimendam haeresim internam. hatio est, quia haeresis interna fit externa per sensibilem significationem; sed talis significatio non fit nisi per completum signum, per quod possit interna mens ab aliis cognosci; ergo donec tale signum exhibeatur et compleatur, non est externa haeresis commissa. Sufficiet autem quod signum sit completum vel ex se, et impositione sua, sive ex consuetudine, sive ex circumstantiis adjunctis et antecedentibus, vel consequentibus. Ita docent moderni Theologi 2. 2, q.11, et Vasquez 1. 2, disp. 160, c. 5, n. 20, et 3 p., t. 4, tractat. de Excom., dub. 19, n. 20; Sancius, lib. 2 Decal., c. 8, a num. 7; et Castro, lib 2de Justa haeret. punit., c. 18; et Simanc., tit. 45, num. 7T.
10. Casus varii circa expressionem verbalem deciduntur. —Ut haec conditio melius intelligatur, et ad varios casus facilius applicari possit, aliqua exempla tam in verbis quam in factis adhibere utile erit. Nam imprimis, quod ad verba attinet, si quis de haeresi cogitans ac deliberans, tandemque consentiens, unum vel aliud verbum concisum et imperfectum exterius proferat, ut verbi gratia: ImpossibDile est, Non ita est, vel quid simile, non incurrit censuram, quia ex vi talis verbi intelligi non potest de qua re loquatur. Idem si quis credens aliquid quod ipse putat esse haeresim, illud exterius proferat, quod revera in se haereticum non est, si non declaret animum suum, nondum censuram incurrit, quia nondum exterius suam haeresim declaravit, quae magis in animo quam in re credita consistebat. Et eadem ratione, si quis veram propositionem credat cum animo deliberato non credendi contrarium, etiamsi Ecclesia illud definiat, quamvis rem creditam exterius proferat, si animum suum non declaret, non incurrit, quia nondum est haereticus exterior. Secus vero erit si aliquis credens interius veram haeresim, illam exterius verbis aequivocis pronuntiet ; nam si illa verba in aliqua propria significatione sensum haereticum prodant, licet in alia significatione possint habere sensum catholicum, nihilominus sufficiunt ad haeresim externam, et consequenter ad censuram. hatio est, quia illa verba sufficiunt de se ad explicandam haeresim exterius, et verborum ambiguitas solum potest per accidens haeresim occultare ; per se autem sufficienter est exterius manifestata ; et ita docui tom. 5, in 3 part., disp. A4, section. 3, numer. 17 ; sequitur Sanc., 1. 2 Decal., cap. 8, num. 26.
11. Item alii circa enpressionem per facta. — Quod vero ad facta attinet, si quis dum in- terius circa haeresim discurrens, et illi tandem consentiens, aliquod signum imperfectum exterius faciat, ut, verbi gratia, mensam aut femur percutiat, nondum est haereticus exterior. nec excommunicatus, quia ex vi illius exterioris motus nemo intelligere potuit de qua re cogitaret. vel cui parti consentiret. Deinde, quod notandum est, etiamsi aliquis, ductus interiori haeresi, vel occasione illius, aliquid exterius faciat, si opus quod facit non est proprium signum haeresis, non satis erit ad haeresim externam, neque ad censuram; ut, verbi gratia, si quis credens fornicationem simplicem non esse peccatum, inde sumat facilitatem sic peccandi, non fit haereticus exterior, quia opus illud per se non procedit ab haeresi, neque illam indicat, et idem est in similibus. Secus vero erit si opus externum de se sit protestativum interioris fidei ac religionis, ut si quis rebaptizet ex animo haeretico, vel contumeliam inferat imagini, vel aliquid simile. Neque obstabit quod haec possint interdum fieri sine animo haeretico, per ignorantiam vel per fictionem, quia hoc habent fere omnia signa externa, et quia inde, ad summum, oritur quaedam aequivocatio vel ambiguitas, quae, ut dixi, facit rem occultam per accidens, non per se; quia ut mens, per se loquendo, fiat nota aliis, satis est ut per signum sufficiens ostendatur, et ab illa tale signum prodeat. Addit Cajetanus, dicta quaest. 11, art. 4, etiam omissionem irreligiosam sacrilegam posse ad hoc sufficere ; ut si quis ex concepta haeresi nunquam missam audiat, vel nolit Eucharistiam adorare quando elevatur; quia, secundum communem usum fidelium, ista sunt signa quae reddunt hominem vehementer suspectum de haeresi, et illam satis indicant, nisi ex circumstantiis significatio impediatur.
12. Secunda conditio. — Secunda conditio est, ut exterior actus, aut verbum per quod haeresis interna manifestatur, sit grave peccatum externum intra rationem haeresis. Ratio est, quia haec censura non incurritur, nisi propter haeresim externam; ergo in illa eadem specie debet esse peccatum grave, quia nec censura, nec excommunicatio major, ceneratim loquendo, incurritur nisi propter peccatum mortale, neque ista in particulari, nisi propter tale peccatum. Deinde explicatur exemplis: nam qui interius commisit haeresim, licet illam sacramentaliter confiteatur, non fit haereticus exterior, neque incurrit censuram, quia illa confessio non est professio haeresis, sed potius accusatio et optima actio. Similiter qui mentali- ter erravit, et consulit virum doctum bona fide et animo, ut remedium quaerat, non propterea incurrit, quia ille actus non est peccatum, et consequenter non potest esse materia censurae. Idem dicendum est, si contingat, ut solet, aliquem in somno verbis exprimere quod in vigilia cogitavit; nam licet hoc modo exterius proferat haeresim, non incurret censuram; tum quia ille actus exterior revera non est peccatum, ex defectu libertatis; tum etiam quia illud non est signum consensus in haeresim, quia nec significat praesentem liberum consensum, quem dormiens dare non potest, nec praeteritum, quia possent verba illa oriri ex sola cogitatione praeterita sine libero consensu. Et ad hunc modum possunt multa in particulari inferri, et varii casus decidi, quos omitto, quia solum materialiter differunt, et in infinitum multiplicari possunt. Solum ergo est necessarium principia posita recte applicari. De illis tamen videri possunt Jul. Clar., lib. 5, 8 Heeresis, num. 24; et Hugolin., de Cens. Pontif. reservat., 2 p., c. 1, n.17;et Covar., in regul. Peccatum, p. 2, in principio; Simancas, tit. 31, num.9, et tit. 42, num. 10 et sequentibus ; et copiosius quam caeteri Sanc., lib. 2 in Decal., c. 8; Garcia, de Benef., p. 11, c. 16, a num. 98; et Farinac., de Haeresi, q. 187, a num. 11. Videantur etiam dicta in tomo de Censur., disp. 4, sect. 3, num. 17.
Sectio 3
Utrum ex vi hujus excommunicationis teneantur omnes fideles ad vitandum omnem haereticum sibi notum
SECTIO III. Utrum ex vi hujus excommunicationis teneantur omnes fideles ad vitandum omnem haereticum sibi notum.
1. Discrimen novi juris ab antiquo in hac re. — Ut intelligantur dubia quae in hoc puncto occurrunt, oportet breviter supponere jus antiquum et novum circa obligationem, quam fideles habent ad vitandum excommunicatum sibi notum; nam jure antiquo, haec obligatio universalis erat, nec postulabatur alia conditio ex parte excommunicati, nisi quod in re ipsa excommunicationem incurrisset. Ex parte vero aliorum, solum erat necessaria sufficiens notitia censurae, hae tantum observatione adhibita, ut, si escommunicatus esset occultus respectu aliorum, occulte vitaretur; si vero publicus, publice. Postea vero in Extravag. Ad evitanda, edita in Concilio Constantiensi, et postca probata in Basiliens., li- mitata fuit illa obligatio, ut fideles tantum tenerentur vitare excommunicatum in particulari et nominatim denuntiatum ac declaratum, cum quadam limitatione, quam infra attingam. De quo jure videri possunt quae dixi in tom. 5, disp. 9, sect. 2. In prasenti ergo nulla est difficultas juxta antiquum jus.
2. Primum dubium, an heeretici non denunLiati sint vitandi.— Soto rejicitur.— De novo autem jure potest esse primum dubium, an ita habeat locum in haereticis, sicut in aliis excommunicatis. Et occasionem dubitandi nobis tribuit Soto, in 4, distinctione 20, quaestione 11, art. 5, conclus. 2. et distinctione 25, quaest. 1. art. 1, post tertiam conclusionem, vers. Hic tamen, et art. 3, colum. 9, ubi docet, omnes haereticos esse vitandos, in quo videtur quoad illos limitare dictam Extravagantem Ad evitanda. Sed quia hoc nulla poterat ratione subsistere, hanc indicat rationem, scilicet, quia, eo ipso quod aliquis agnoscitur haereticus, tanquam nominatim excommunicatus ab omnibus habetur. Sed hoc etiam et voluntarie dicitur, et plane falsum est, quia nullus est nominatim excommunicatus, nisi judicis sententia irtercedat, ut ex ipsa voce patet, et ex verbis praedictae Extravagantis. At vero non omnes haeretici sunt per hominem judicati, praesertim in particulari, sed tantum ipso jure excommunicati sunt; ergonon possunt dici omnes denuntiati, etiamsi cogniti sint. Quapropter statuendum est hoe novum jus Concilii Constantiensis etiam ad haereticos extendi, ut reliqui auctores omnes censent, quos statim referam, et verba Extravagantis convincunt, quae et generalia sunt, et addunt exceptionem, quae firmat regulam quoad omnes alios, ut statim magis explicabo.
3. Secundum dubium. an saltem publicus hareticus sit vitandus. — Prima sententia, qua dupliciter fundatur. —Secundum dubium est, an saltem teneantur fideles vitare pubiicum hareticum, etiamsi nominatim denuntiatus non sit; aliqui enim affirmant, et solet citari Sylvest., verb. Excommunicatio, 5, n. 1 et 8; ct Covarr., in cap. Alma mater, 1 p., S 2, n. 3. Sed non loquuntur in particulari de haeretico. Unde duobus modis potest haec sententia fundari : unus est, quia in dicta Extravagant., ut habetur in Concilio Basiliensi, excipiuntur omnes manifesti excommunicati. Alius est, quia publica notitia aequivalet declarationi juridicae ; ad quid enim declaratio necessaria est, ubi res est nota?
4. Secunda sententia vera, requiri declaratoriam ut luereticus citetur. — Diruitur primum fundamentum prioris sententie. — Diruitur secundum .— Contraria sententia omnino vera est, et practice certa, nimirum quantumcumque haereticus sit notorius et publicus, non teneri fideles ad vitandum illum ex vi hujus censurae, donec sit per sententiam nominatim declaratus ac denuntiatus. Est communis sententia, et auctores statim referam. Ad illam vero fundandam supponendum est, in exceptione quae fit in dicta Extravagant. Ad etitanda, standum esse verbis illius legis, prout ex Concilio Constantiensi refertur, ubi solum excipitur notorius percussor clerici, et non prout habetur in Concilio Basiliensi, ubi generaliter excipitur omnis publicus excommunicatus. Quia, licet Concilium Basiliense posterius fuerit, nihilominus Martinus V priorem formam approbavit, et communi usu Ecclesiae recepta est, ut latius ostendi in dicto tomo 5, disput. 9, sect. 2, et tradit Navarr., cons. 10 et 15 de Haeretic. ; Soto, in 4, distinciione 1, q. 5, art. 6, et distinctione 22, q. 1, art. 1; Garcia, part. 7 de Benef., c. 14, a. n. 40, et plures alii, quos ibidem refert. Hinc ergo evidenter infertur nostra sententia, quia exceptio "irmat regulam in contrarium; sed ibi fertur lex universalis, ut non teneamur vitare excommunicatos non denuntiatos, et non excipiuntur haeretici, sed soli percussores clericorum; ergo firmatur regula etiam respectu haereticorum. Et hinc etiam convincitur non esse idem, esse declaratum per sententiam, et esse notorium per factum, quandoquidem voluit illa lex in solo uno delicto sufficere notorietatem facti, etiamsi sententia non interveniat. Et generaliter loquendo, verum non est, ubi specialiter lex requirit particularem sententiam declaratoriam, suppleri sufficienter per publicam notitiam facti, ut recte notavit Simancas, titulo 9, n. 166, et in sequenti disputatione latius dicemus.
5. Stabilitur prima sententia ea corollario. —Ex qua regula infertur non esse prohibitum nunc recipere sacramenta ab haeretico quantumvis noto, si denuntiatus non sit. Ita dixi in 3 tomo tertiae partis, disput. 18, et in disput. 72, sect. ult., in fine; et late tradit et explicat Navar., cons. 1, de Const., q. 24, et per aliquas sequentes. et consil. 10; et Sancius, dicto libr. 2, c. 9, num. 10; et ratio est, quia non est magis prohibita haec communicatio, quam alia. Neque obstat quod D. Thomas, 3 p., q. 82, art. 9, negat licere accipere sacramenta ab haeretico noto, quia loquitur secundum jus antiquum, ut sect. 1, numer.7 advertimus. Habet autem haec assertio specialem difficultatem in sacramento confessionis, quia in illo est necessaria jurisdictio. Haereticus autem non videtur habere jurisdictionem, ut docet divus Thomas 2. 2. q. 39, art. 3. Dico tamen ex vi censura non omnino auferri jurisdictionem, donec persona declarata sit. An vero ex vi haeresis amittatur statim jurisdictio, dicam in sect. 5. Addunt vero aliqui, quamvis haec vera sint ex vi censurae, nihilominus ex vi haeresis prohibitum esse fidelibus accipere sacramenta ab haeretico. Ita tenet Azor, tom. 2, lib. 8, capit. 11, quaest. 7. Sed contrarium verum est, per se loguendo, ut in citatis locis dixi, et bene defendit Sancius supra ; quia talis prohibitio neque est de jure divino, ut supra docui, nec in iure ecclesiastico invenitur, seclusa censura. Dixi autem per se loquendo, quia per accidens id potest esse malum, vel ratione scandali quod aliis tribuitur ; vel ratione periculi cui se exponit, qui ab haeretico petit sacramenta ; vel, si illum, non paratum ad tale ministerium praestandum, sine necessitate inducat ad peccandum, seu ad id agendum quod sine peccato facturus non est. Item potest esse malum ratione cooperationis ad aliquam superstitionem, ut si haereticus aliquo ritu non catholico usurus sit, ut variis exemplis Navar. et Sanc. bene declarant, et videri etiam potest Vasquez, in opusc. de Scandalo, dubio 4. Denique potest intervenire accidentaria malitia, ex aliqua speciali prohibitione, qualis est in matrimonio contrabendo cum haeretico, de qua videri potest Sanc., 1. 7 de Matrim., disp. 17, n.5et 6.
6. Tertium dubium, criminisne an censurce declaratoria requiratur.—Prima opinio auctoris.—Tertium ac principale dubium est, qualis declaratio seu denuntiatio haeretici necessaria sit et sufficiens, ut vitari ab omnibus dcbeat; duplex enim cogitari potest : una, per sententiam declaratoriam criminis, per quam scilicet pronuntiatur haeresim commisisse; alia, per sententiam declaratoriam censurae, per quam, scilicet, pronuntiatur censaram incurrisse, seu excommunicatum esse. Est ergo prima opinio, sufficere declarationem criminis, nam, eo ipso quod aliquis per sententiam denuntiatur quod haereticus sit, juridice notificatur omnibus quod excommunicatus sit, quia notissimum omnibus est excommunicationem ab haeresi non separari. Hanc senten- tiam tenui in tom. 5, disp. 9, sect. 2, num. 10, cum Soto, lib. 9 de Justit.. q. 4, art. 8, ad 1, et in 4, d. 1, quaest. 5, art. 6, pos8 conclus., et d. 13, q. 1, art. 9, et d. 22, q. 1, art. 4. Tenuit etiam Petrus Soto, lect. 4 de Excommunicat. ; Gutier., Medina, Henriques, et alii quos refert Sancius, dicto l. 9, c. 9, num. 4, dicens esse probabilissimam sententiam.
1. Secunda opinio Sancti, Navar. et Graffis. — Probatur .— Secundo. — Nihilominus idem Sancius contrariam magis probat cum Navarr , tract. de Oration., miscell. 47, in fine n. 2, et sequitur Graffis in Decisionibus, lib. 4, c. 11, num. 5. Fundantur in verbis Extravagantis, scilicet: Nisi sententia, vel censura, aut prohibitio contra personam certam a judice publicata et denuntiata fuerit , specialiter et expresse. Unde argumentantur, quia per sententiam tantum declaratoriam criminis non denuntiatur censura specialiter, seu formaliter et expresse, sed tantum virtualiter, et quasi remote et in radice ; sic enim censura in delieto continetur; ergo per talem sententiam non satisfit verbis illius decreti; ergo non sufficit ut inde oriatur obligatio vitandi haereticum. Secundo, quia, licet doctis vel sufficienter instructis fidelibus notum sit, haereticum esse excommunicatum, multi nihilominus ex plebe facile hoc ignorare possunt; ergo non est illa sententia sufficiens ad obligandos omnes, nec per illam satisfit intentioni et rationi illius decreti, quae fuit ut vitemus scandala, et occasiones vel delinquendi, vel habendi scrupulos, et dubitationes circa evitationem excommunicatorum. Propter quam rationem Sancius ita hoc exaggerat, ut dicat non sufficere ut sententia declaret talem esse haereticum, et omnes poenas haereticorum incurrisse, vel etiam censuras contraxisse, si in generalibus verbis sistat, sed oportere ut in specie declaret esse excommunicatum, quia omnis alia declaratio non est forraalis et expressa, neque omnem dubitationem tollit.
S. Auctor in ipsa prima opinione perstat .— In hoc puncto, imprimis censeo, practice ac moraliter vix coutingere ut haec dubitatio locum habeat, quia, ut alias notavit Simanc., in Institut., tit. 9, n. 164, non solent judices adeo hreves esse in pronuntiandis sententiis et condemnandis reis, ut declarent illos commisisse delictum, et non simul declarent satis distincte et expresse qua poena ipsos afficiant, vel ipso jure affecti sint. Atque ita moraliter nemo per sententiam declaratur haereticus, quin simul declaretur excommunicatus. Quod si ita est in praxi, cessat controversia, et solum in speculatione relinquitur. Addo vero ulterius, si sententia declaret simul cum haeresi incurrisse censuram, id sine dubio satis, superque esse, et excedere videtur qui hoc negat: quia nulla censura est ita frequens, et generalis, sicut est excommunicatio ; et ita juxta communem usum fidelium haec primum concipitur, quando fit talis declaratio, maxime si delictum non sit proprium clericorum, sed commune omnibus Christianis, ut esse solet haeresis. At vero etiam, posito casu quod sententia sistat in declaratione delicti haeresis, quamvis secunda opinio probabilis sit, permanendum censeo in prima, quia et securior et communior est, et certe probabiliter. Primo, quia verba illa, specialiter et eapresse, referri possunt ad personam, et non ad censuram. Secundo, et melius, quia Extravagans sub disjunctione dicit, sententia, vel censura, vel prohibitio, et postea addit, furmaliter et eapresse ; ergo satis est quod haec ultima verba verificentur de aliquo membro ex multis prius sub disjunctione numeratis ; sed ibi sententia fertur, formaliter et empresse, et per illam declaratur reus, et sufficienter condemnatur ; ergo in rigore impletur conditio ibi requisita. Tertio, secundum communem existimationem fidelium, eo ipso quod aliquis habetur haereticus, habetur etiam praecisus et excommunicatus ; ergo moraliter, et sccundum communem modum concipiendi, satis declaratur excommunicatus, qui haereticus pronuntiatur. Quarto, ex fine illius legis, nam ista sententia tutior est ad vitanda scandala et occasiones malorum, quae ex communicatione cum haeretico, praesertim jam dec!arato, oriri possunt. Neque e contrario aliquid periculi est in hac obligatione, quia illa ignorantia, quae a Sancio opponitur, vel nulla, vel rarissima est, et quando intervenerit, ipsa a novo peccato excusabit. Denique haec sententia est magis favorabils fidei, in cujus favorem solent etiam leges poenales extendi, ut notavit Rojas, cum multis quos refert, singular. 156; ergo e conirario restringi potest, si necessarium fuerit, haec moderatio excommunicationis, in ejusdem fidei favorem; est enim non parvus quod haeretici vitentur, cum primum per sententiam specialem in particuiari declarati fuerint.
Sectio 4
Utrum haec excommunicatio reservata sit, et quis possit ab illa absolvere
1. Quod soli Deo reservata sit absolutio lueresis, haereticum esse ostenditur. — Distinguenda imprimis est reservatio culpae a reservatione censurae. De culpa euim fuit olim haeresis Novatiana, afferens absolutionem hujus culpae ita esse reservatari, ut solus Deus possit illam tollere, nec sit in Ecclesia potestas absolvendi ab illa. Contrarium tamen est de fide certum, quia Christus indefinite et sine limitatione dixit : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et dictum est late in tom. 4, in 3 part., disp. 8, et tradunt pontifices Siricius, epist. 1, et Leo I, epist. 89 et 90, in fine; et Concilium Eiibertinum, canon. 29, et Concilium Arelaten. T; et plura videri pessunt in Castro, l. 1 de Justa haeret. punit., c.21; et Mendoca super Concilium Elibertin., 1. 2, c. 46. Est ergo certum dari in Ecclesia potestatem ad absolvendum a culpa haeresis, quantumcumque gravis, et inultiplicata seu iterata fuerit.
2. Haeresis per se non reservatur, sed media reservatione censura anneagwe. — Quod vero ad ejus reservationem pertinet, dicendum est, si culpa per se ac praecise spectetur, non esse jure communi reservatam. Dico, si per se ac pracise spectetur, id est, non conjuncta censurae; nam adjuncta censura, certum est reservari, ut statim dicemus. Intelligendum est autem, quando culpa habens annexam censuram reservatur, media reservatione censurae, etiam ipsam culpam in se reservari, quia tollitur jurisdictio ad absolvendum ab illa, ut ex materia de casibus reservatis suppono, et ita maxime fit in praesenti culpa, quae maximo rigore reservatur, quandiu censuram annexam habet . Dixi etiam, jure communi, quia jus Pontificium non solet reservare culpas, quod etiam in praesenti culpa observatur, ut notat Navar., in Sum,, c. 27, num. 260 et seq.; et Sanc., allegando multos, dicto libr. 2. c. 8. Et nos etiam diximus, tom. 4, in 3 p., disp. 29, sect. 2, n. S. Episcopi autem per sua statuta synodalia solent reservare culpas, etiamsi non habeant censuram annexam, quod maxime in hoc delicto facere possunt, reser- vando culpam independenter a censura, ita ut quamvis obtineatur absolutio a censura, nihilominus reservatio culpae duret, quod in papali reservatione non ita est, ut auctores citati omnes docent. Imo solent aliqui episcopi etiam haeresim mentalem reservare, quod quidem in summo rigore juris facere possunt, quia reservatio non est usus jurisdictionis externi fori, sed est ablatio jurisdictionis pro foro sacramentali, quam Episcopus sicut dare potest, ita etiam auferre. Nihilominus tamen auctores communiter non consulunt, neque laudant talem reservationem propter animarum periculum; nam actus interiores, frequentes et molesti sunt, et difficile cognoscuntur. Et ita etiam ego credo regulariter non expedire. Si autem alicubi fiat, non damno, quia possunt particulares causae ad id inducere.
3. Excommunicatio ob heresim nunc in Dulla Cene resercatur , olim solum communio Eucharistie vetabatur. — At vero de excommunicatione ob haeresim externam, certum est esse Summo Pontifici reservatam, non quidem antiquo seu communi jure, quod in corpore juris canonici inveniatur, sed per Bullam Coenae Domini. Unde circa jus antiquum, advertere oportet olim propter hoc delictum impositam fuisse lapsis perpetuam communionis privationem, ita ut etiam in articulo mortis eis non daretur, quamvis resipiscerent, ut constat ex Concilio Arelatensi, c. 23, et Concilio Elibertina, can. 1 et 3, ubi Ferdinand. Mendoaea multa de hac consuetudine congerit. Illa vero communionis privatio non erat vera excommunicatio; nunquam enim Ecclesia permisit fidelem poenitentem decedere excommunicatum, si detur copia ministri qui possit hominem morientem reconciliare ; sed erat privatio solius sacramentalis communionis, ut dictus auctor bene explicat, et aperte colligitur ex can. 3, 18, 41 et 48 ejusdem Concilii Elibertini. Et hoc etiam modo erat mos ille satis rigorosus, licet fortasse illis temporibus conveniens, et ideo discursu temporis moderatus vel ablatus est, ut dixit Innocentius I, in epist. 3 ad Exuperium, c. 1. Unde Siricius Papa, in epist. 1, permisit dari communionem resipiscentibus ab haeresi, saltem in articulo mortis; et dictum Concilium Elibertin., can. 22, id concedit post decennium a paracta poenitentia. Postea vero totum hoc negotium Episcopis commissum videtur, tanquam ordinariis judicibus hujus delicti, ut sentiunt Carrerius, in tract. de Haeret., num. 70 et sequent., et Simanc., tit. 3, et Cajetanus, in Sum., verbo Excommunicatio, cap. 1, et sumitur ex capit. Presbyteros, dist. 50, quod in forojudiciali et externo loqui videtur. Loquendo autem de foro conscientiae, nulla propria reservatio hujus censurae in corpore juris invenitur, ut patet ex cap. Damnamus, 1 et 2 de Haeret., et ex cap. Ut officium, eodem tit., in 6. Nihilominus tamen reservatio quae fit in Bulla Ceenae, jam est satis antiqua, et vim habet juris communis, et omnino servanda est, sicut rigorose servatur. Unde fit ut nullus praeter Romanum Pontificem, cui haec reservatio fit, possit ab hac censura absolvere, ex defectu jurisdictionis, et consequenter neque a culpa, juxta dicta in priori puncto, quod intelligitur de culpa haeresis externae; nam per mentalem non incurritur excommunicatio, ut diximus, et ideo sub illa reservatione non comprehenditur.
4. Primum punctum, de Episcopis.— Potest autem Pontifex aliis committere potestatem absolvendi ab hac censura, et qui illam habuerit, consequenter absolvere poterit. Nec de potestate est difficultas. Dubium autem est in quibus casibus vel quibus personis detur haec facultas absolvendi ab haeresi; in quo quatuor puncta breviter explicanda occurrunt. Primum est de facultate quae datur Episcopis in Concilio Tridentino, sess. 24, cap. 6 de Reformat., ut possint absolvere ab omni censura occulta: /n foro tantum conscientie per se, vel per Ficarium, suum ad id specialiter deputandum ; et additur: Ftiam ab heresi occulta per se tantum, et non per Ficarium. Quod decretum integre et docte explicat in hac materia Sanc., dicto l. 2, cap. 11. Sed quia materia ejus communis est ad alia delicta et censuras, omitto illa quae generalia sunt, de quibus dixi in tom. 4, disp. 30, sect.2, et tom. 5, disp. 41, sect. 2. Hic autem tria, quae sunt magis propria, declarabo.
5. Hyiscopi, ea vi Tridentini, non astringuntur ad tollendam hanc censuram ad sacramentum poenitentia. — Primo igitur explicandum est illud verbum, in foro conscientic, quod, licet sit commune aliis delictis, in hoc specialiter est considerandum. Nam per illud non restringitur illa facultas, ut Episcopi non possint illa uti, nisi in sacramentali foro, et praemissa confessione; quia imprimis verba in rigore hoc non significant, et non sunt sine causa restringenda. Deinde quia absolutio ab illa censura potest dari sine absolutione a culpa; ergo non est cur limitetur ad sacramen- tum, quod solum pro absolutione a peccatis necessarium est. Imo nec sacerdotium ad usum illius facultatis necessarium est; nam episcopus diaconus, verbi gratia, et nondum ordinatus sacerdos, posset absolvere ab hac censura, et remittere subditum ad quemlibet sacerdotem proprium pro absolutione a culpa, quae jam tunc reservata non esset, ablata censura, juxta dicta in principio. Et haec est communis sententia, ut in citatis locis dixi, et docet Navar., cons. 11 de Privil., quaest. 2; et Sanc., l. 8 de Matr., disp. 34, n. 29, tandemque fatetur Garcia, de Benef., p. 11, c. 10, num. 138, licet ipse contrarium sequatur.
6. Sed tantum, ut ablatio non valeat gpro foro externo. — Per illa ergo vcrba restringitur haec facultas quoad effectum ; nam solum liberat poenitentem a censura in foro conscientiae, et similiter a poena in foro Dei, non tamen in foro judiciali et Ecclesiae. Nam si postea illud delictum ad judicium Inquisitorum veniat, et sufficienter probetur, poterit reus condemnari poenis haereticorum, priori absolutione non obstante. Unde obiter deciditur quaestio, quam scribentes de poenis haereticorum tractant, an poena imposita in foro poenitentiae haeretico occulto, ab eo qui facultatem habuit absolvendi illum in illo foro, liberet reum a poena ecclesiastici judicii in foro externo, si postea peccatum ejus in illo foro denuntietur et probetur. Quidam enim dixerunt hujusmodi haereticum non posse iterum puniri, quia non est duplex poena propter ceamdem culpam sustinenda, nec quisquam est bis de eodem crimine judicandus. Sed contrarium certum est, et communiter approbatum cum Glossa, in cap. Gaudemus, de Divort., verb. Poterit; et referendo plures tradunt Anton. Gom., lib. 3 Variar., cap. 1, num. 40; et Penha. in Direct., 2 part., comment. 25,S RBursus altera questio; et Sanc., dict. lib., c. 12, num. 27. Et probatur primo ex dicta particula, in foro conscientie tantum ; quia, ut dixi, nullum alium sensum vel effecium proprium habere potest. Secundo, quia forum internum et externum sunt diversae rationis, et jurisdictiones in illis etiam sunt distnctae ; ergo actus unius non impedit actum alterius. Tertio, quia poenae utriusque fori ad diversos fines ordinantur; nam poenitentia tori interni ad Dei satisfactionem et privatam correctionem poenitentis im, onitur; poena vero judicii externi ad publicam satisfactionem Ecclesiae, et ad aliorum correctionem et praeservationem ordinatur; et ideo, non ob- stante priori, posterior locum habet. ut recte declarant Zanquin., in tractat. de Heaeret., c. 24; et ibi Campeg., in Addit. Et ita responsum est motivo contrariae sententiae ; procedit cnim in judiciis et poenis ejusdem ordinis.
1. Posse Episcopos hanc facultatem aliis committere, quidam voluut.— Eorum fundamentum. — Ficarius multipliciter institui valct. — Secunda particula in hac facukate explicanda est : Fis tantum, et non illorum vicariis. Circa quae valde dubitatum est an possit Episcopus hanc facultatem alteri committere, seu delegare. In quo dubio multi graves auctores affirmant cum Navar., cons. 11 de Privil., et cons. 1 de Constit., quaest. ult., n. 8 et 9; et sequitur Cord., in Sum., quaest. 8; et Sanctus referens plures, d. 1. 2, c. 11, n. 22. Fundamentum est, quia illa facultas jure communi delegabilis est, et per illam particulam non impeditur hoc jus commune; ergo neque ita restringitur ad personam Episcopi, ut non possit per alium exercere eam. Major probatur, quia, jure communi, licet facultas absolvendi, data personae tantum, non possit ab ea delegari, juxta caput ultimum de Offciis delegati, nihilominus facultas data dignitati, ut perpetuo cum illa duret, tanquam ordinaria censetur, ac proinde delegabilis, juxta cap. ult. de Offic. ordin., juncta Glossa, cum communi Doctorum sententia ; haec autem facultas data est a Concilio episcopali dignitati; ergo est delegabilis. Minor autem probatur, quia illà particula potest habere effectum sufficientem sine tanta restrictione. Nam vicarius potest esse variis modis: quidam est generalis, et quasi ordinarius, ut communiter est vicarius Episcopi; alius potest esse speciaiis respectu prioris, generalis tamen ad omnes casus occultos ibi Episcopo commissos. Deinde alius potest esse magis specialis respectu praecedentis, ut si ei tantum crimen haeresis committatur; erit tamen alia ratione generalis, si absolute omnes haereses occultae illi committantur. Denique specialissimus erit, si, occurrente parü- culari haeresi occulta, petatur ab Episcopo absolutio, et illam tali persona cormmnittat. Cum ergo Concilium dicit: Et non per vicarium, excludit generalem vicarium, atque etiam specialem tantum respective, qui sub alio respectu generalis sit ; atque ita sufficientem effectum habet illa particula; non est ergo necesse ut etiam specialissimum vicarium excludat, tum quia, cum illa particula sit correctiva juris communis, ac proinde odiosa, restringenda est; tum etiam quia moraliter possunt plures casus occurrere, in quibus haec delegatio necessaria sit, ut si persona absolvenda non possit coram Episcopo comparere, vel propter infirmitatem, vel propter clausuram, vel propter nimiam distantiam; neque etiam Ebpiscopus possit ad illam accedere, vel certe non expediat ut accedat, ne forte rumor aut suspicio oriatur.
S. Rectius negandum. — Id ostenditur ex littera Concilii. — Efugium eacluditur multipliciter. — Nihilominus contrariam sententiam tenui in tom. 4, disp. 30, sect. 2, n.9et 15, et sequitur Guitier., l. 1 Canonicar. quaest., c. 13, n. 29; et Simmanc., tit. 3, num. 6; Molina, tract. 5 de Just., disp. 18, num. 2; Garc., de Benef., p. 1 , c. 10, n. 113; Lorca 9. 9 disp. 45, num. 11; Ledesm., in Sum., tom. 9, tract. 1, c. 6, post 90 conclus., diffieult. 6. Et considerata vi et proprietate dictorum verborum, ut adjunguntur praecedentibus, censeo hanc sententiam omnino veram in rigore juris. Nam Concilium, in facultate illa generali data Episcopis ad absolvendum a casibus occultis, addidit: Per se, vel per vicarium ad id specialiter deputandum ; postea vero in particulari concessione circa haeresim occultam, addidit absolutam negationem, non per vicarium ; ergo exclusit non tantum generalem, sed etiam specialem vicarium; nam in hoc voluit casum haeresis a caeteris distinguere. Quod quidem auctores contraria sententiae coacti fatentur; dicunt tamen excludere specialem, qui alio respectu generalis sit, non tamen specialem simp'iciter, seu specialissimum. Sed haec evasio non potest satisfacere, tum quia est voluntaria, neque habet fundamentum in verbis, cum absoluta negatio omnia destruat; tum etiam quia in priori particula, cum de aliis casibus Concilium dicit : Per vicarium specialem, omnes modos tales vicarii specialis comprehendit; ergo omnes etiam postea excludit per absolutam negationem; tum praeterea quia eadem ratione posset quis dicere, posse Episc.opum creare vicarium ad absolvenlum a quocumque casu haeresis occultae, quod etiam priores auctores admittere non audent. Et sequela patet, quia talis vicarius esset specialis respectu delegationis ad omnes casus occultos, et ita posset limitari illa negatio, ut tantum excludat suum vicarium specialem, qui sit generalis ad omnes casus occultos ; tum denique quia Concilium non solum illam negationem posuit, sed aliam exclusivam addit, scilicet, eis tantum ; ergo excludit omnem aliam personam. Et ita communiter Doctores, quando de hac facultate loquuntur, dicunt Concilium concessisse Episcopo, ut per se ipsum, et non per alium, possit absolvere.
9. Satisfit fundamento in n. 1. —Neque fundamentum contraria sententia obstat: nam imprimis proprie dici non potest, per illa verba corrigi aut limitari jus commune, quia tunc proprie sit haec correctio, quando jus commune supponitur, et postea fit limitatio; hic autem non supponitur haec facultas prius absolute concessa dignitati episcopali, sed simul cum tali restrictione conceditur; ergo jus commune nihil obstat quominus illa restrictio cum omni rigore et proprietate intelligatur. Deinde, quamvis illa verba restringerent jus commune, nihilominus essent non solum in proprietate verborum, sed etiam intra illam ample interpretanda, quia revera non sunt odiosa, sed favorabiha, omnibus pensatis. Addita enim sunt in favorem fidei, qui praeferendus est aliis commodis seu considerationibus. Denique propter casus occurrentes qui ibi insinuantur, non est necessaria illa potestas Episcopi ad committendam seu delegandam hujusmodi absolutionem. Duobus enim modis, ut Navar. et alii notant, posset fieri haec delegatio : primo, simpliciter committendo rem totam presbytero vel confessori, sine alia informatione vel diligentia ex parte Episcopi facta. Et hic modus nunquam est necessarius, et certe moraliter non est expediens, nec juxta Concilii intentionem; nam maxime videtur elegisse episcopi industriam et auctoritatem. Secundo modo posset delegatio fieri, habita prius informatione facti et circumstantiarum ejus, et dispositionis personae, designando poenitentiam, tam vindicativam, quam medicinalem. At vero si hoc tiat, jam non erit necessaria delegatio, quia Episcopus potest per se absolvere a censura personam, quantumvis absentem, et tunc, ablata censura, aufertur pontificia reservatio culpae, ac proinde poterit ordinarius confessor illam absolvere. Quod si praeter reservationem pentificiam culpae, adjuncta sit etiam episcopalis, tunc quoad hanc partem poterit Episcopus committere vices suas; ergo nunquam illa delegatio est moraliter necessaria.
10. An dicta Episcoporum potestas ad absolvendum ab haresi revocata sit. — Opinio negans esse revocatam. — Ultimo vero dubitatur ab auctoribus circa hanc facultatem, an perseveret in sua vi, an revocata sit? De qua re est magna dissensio inter modernos Doctores, quae orta est ex clausula Bullae Coena, per quam facultas absolvendi a casibus Coenae soli Pontifici reservatur. Et quoniam in verbis illius clausulae fuit varietas in Bullis Pii V et Gregorii XIII, et postca Sixti V et Clementis VII, standum est ultimis verbis S. D. N. Pauli V, qua videntur copformia verhis Pii et Gregorii, et sic habent: A preedctis sentenliis nullus praeter Romanum Pont'ficem, etium preetestu quarumvis facultatum et indultorum quiLuscumque personis, etiam episcopali vel majori dignitate praeditis, per nos et dictam Sedem ac cujusvis Concilii decreta in genere, vel in specie concessorum, absolvere possit. Multi ergo Doctores, non obstante hac clausula, dixerunt, praedictam facultatem Episcoporum non esse illis ablatam. In hanc partem inchnavit Navarr , dicto cons. 1 de Constit., q. ult., et dicto cons. 11 de Privileg., ubi multa objicit contra quamdam declarationem Cardinalium in contrarium ; idem in Summ., capit. 27, num. 260. Inclinat etiam Simanc., tit. 3, num. 6, quamvis tantum sub conditione loquatur. Idem supponit Campeg.. in Additione ad Zanquin., dicto cap. 34. Tenet Guttier. retractando contrariam sententiam, quam prius tenuerat dicto libro primo Canonicar. Quaest., cap. 13; et ex Scholasticis, hoc secuti sunt Bannez, et Aragon. 2. 2, quaest. 11, art. 4, et Palacius, in 3, dist. 23, disp. 7, et plures Sumnmustae, quos refert Sancius statim referendus; et sequitur Henriquez, alios referens, l. 6, c. 14, n. 7, litt. M, ac tandem Lorca 2. 2, disp. 45, n. 10.
11. Ejus fundamentum. — Banhez redarguitur. — Fundamentum hujus sententiae est, quia clausula Bullae non cogit ut dicamus hanc facultatem esse revocatam, neque alia via nobis autbentice constat de hujusmodi revocatione ; ergo credenda non est. Conscquentia videtur evidens, tum quia concessio Concili est certa ct evidens ; ergo in dubio non est ab illa recedendum, maxime cum episcopi sint quasi in possessione illius juris ; tum quia illa facultas data est a Concilio cum magna consideratione et consultatione, quia visa est moraliter necessaria ad remedium animarum; ergo non est facile credendum, esse revocatam, nisi evidenter constet. Minor item principalis argumenti nota videtur, quia nullum aliud pontificium rescriptum profertur, unde id constare possit. Et licet aliqui auctores referant nonnullos Pontifices id declarasse, testi- monia hujusmodi privata sunt, quibus Episcopi credere non tenentur, quia licet dicti auctores non mentiantur, decipi per famam vel rumorem potuerunt. Et praeterea non constat qualis fuerit talis revocatio, vel quantum duraverit. Major autem, de clausula Bullae, ad quam tota haec revocatio reducitur, probatur a Bannez supra, quia Bulla non revocat facultates datas Episcopis vel aliis ad absolvendum, sed datas poenitentibus ad eligendum qui possit eos absolvere. Sed hoc manifeste est contra verba Bulla; nam revocat facultates datas etiam Episcopis, et addit, etiam in Conciliis ; Concilia autem non dant poenitentibus facultates ad eligendos confessores. Magis apparens est responsio Navarri et aliorum ; nam lex specialis, etiamsi anterior sit, non revocatur per sequentem generalem, sed potius haec per illam limitatur, nisi expresse et in specie illam revocet, ut supponitur ex materia de legibus. Sed in praesenti, lex Concilii specialis est; verba autem Bullae sunt generalia, quia non specificant casus occultos, de quibus in specie Concilium loquitur; ergo Bulla non revocat Concilium, sed potius Concilium Bullam restringit.
12. Opinio affirmans.— Fundamentum haujus opinionis. — Nihilominus contrariam sententiam docui tonio 4, disput. 30, sect. 2, numer. 11, et tomo 5, disput. 21, sect. 3, num. 5, licet priorem non improbabilem censuerim; estque sententia haec communiter recepta, quam postea docuit Navar., dicto cap. 26, numer. 275; Molin., tomo 4de Justit., disput. 64, numer. 8; Toletus, in Summa, libro 1, cap. 30, et libro 4, capit. 4; Majol., libro 6 de Irregul., cap. 46, numer. 6; Azor, tom. 1, lib. 8, capit. 9, quaest. 3 et cap. 10, quaest. 10 ; Hugolin., de Casibus Pontifici reservatis, 9 part , cap. 2, $ 4; Penha, in Director., 3 part., comment. 141, post quaest. 92; ac denique plures alios referens, in hanc partem inclinat Sanc., dicto lib. 2, cap. 11, num. 26; plures etiam citat Garcia, de Benef,, p. 11, cap. 10, n. 155; ZEgid., disp. 14, de Excommun., dub. 16, num. 243. Fundaraentum est, quia verba Bullae videntur satis expressa, praeterquam quod ita sunt saepius declarata.
13. Judicium auctoris, primo quoad jus. — Deinde quoad factum. — Mihi ergo videtur in hoc puncto partim esse dubium de jure, partim de facto. Dubium juris est, an verba Bullae praecise spectata, et secundum reguias juris, sint revocatoria Concilii. Et in hoc probabilius quidem mihi videtur sufficere ad hujusmodi revocationem ; tum quia evasio prioris senteniiae sufficienter excluditur per verba illa: In genere, cel in specie; nam verbum illud, in specie, indefinite positum, omnes facultates, etiam speciales, et in quacumque particulari forma datas, comprehendit ; tum etiam quia verbum illud, cujuscumque Concilii, non videtur positum, nisi propter Tridentinum, quia nullum est aliud quod talem facultatem concesserit. Verumtamen licet hoc sit probabilius, possent fortasse Episcopi priori opinioni, ut probabili, conformari, nisi certitudo facti accederet. In secundo ergo puncto de facto, habemus testimonium Navarri, dicentis Pium V et Gregorium XIII ita explicasse intentionem suam in illis verbis. Addit deinde Penua generale tribunal Inquisitionis Romanae ita saepius hoc declarasse. Ac denique habemus duo responsa Congregationis Cardinalium, in quibus declarant Episcopos non posse uti illa facultate, quia revocata est. Propter quae censeo non esse in praxi ab hac sententia recedendum, et ubi fuerit necessitas utendi illa facultate, ad Summum Pontificem esse recurrendum.
14. Secundum punctum de Inquisitoribus, qucad forum sacramentale. — Prima opinio affirmans. — Secundo loco, dicendum es de facultate quam Inquisitores habent ad absolvendum ab hac censura. In quo puncto non est difficultas de absolutione in foro judiciali, quia ad illam habent potestatem ex vi sui muneris; sed difficultas est an potestatem habeant ad absolvendum ab hac censura, quando delictum est occultum, in foro tantum conscientiae seu poenitentiae. In qua re variae sunt opiniones. Prima affirmat habere Inquisitores hanc facultatem- Ita supponit Navar., in d. cons. 11 de Privil. Affirmat Bannez 2. 2, quaestione 11, articul. 4, dubio 2, in 3 argument. contra 2 conclusionem; Campegius, in Addit. ad Zanquin., dicto capite 34; et Guttier., dicto libro undecimo, c. 13, numero 7;et plures pro hac sententia refert Sanc., dicto cap. 12; et Vivald., in Candelabro, 1 part., tit. 11 de Absolutione, num. 15, ubi etiam dixit esse hanc sententiam in praxi, et usu receptam. Quod si verum est, magnum signum et argumentum jurisdictionis est, vel quia consuetudo solet jurisdictionem conferre, vel quia verisimilius est illam consuetvdinem non fuisse introductam neque usurpatam, sed in institutione talis officii, vel in aliqua concessione pontificia esse fundatam. Et specialiter allegari solet Bulla quaedam Clementis VII, quae inter alias in fine Directorii refertur, et est secunda illius Pontificis, in qua conceditur Inquisitoribus, ut haereticos occultos nondum denuntiatos, neque ab alio judice prius inquisitos, si voluntarie, et vere poenitentes accesserint, et humiliter misericordiam petant, absolvere possint.
15. Secunda opinio negans. — Ejus fundamentum. — Nihilominus alii auctores multum dubitant de hac facultate, et praesertim Sanc., in citato loco, et Garcia, de Benef., part. 11, cap. 10, numer. 121; imo eam negat Farinac., de Haeresi, quaestione 192, numero 54. Eit profecto non sine magno fundamento, quia vel Inquisitores habent hanc facultatem ex vi Bullae allegatae, vel ex vi sui muneris: neutrum autem videtur dici posse cum fundamento; ergo illam non habent, quia nullum aliud principium talis jurisdictionis inveniri potest. Nam consuetudo per se non potest sufficere in hac materia, tum quia non est verisimile incepisse, aut continuatam esse sine praecedente potestate ; tum etiam quia singulis annis per Bullam Coenae revocata esset. Probatur ergo minor quoad priorem partem ; primo quia illa concessio Clementis VII non dirigitur ad omnes Inquisitores, sed fuit specialiter concessa Inquisitoribus ordinis Praedicatorum, maxime Lombardiae, ut in ea dicitur. Secundo quia tantum eis conceditur, ut extrajudicialiter absolvere possint, quod verbum non significat quod in foro conscientiae possint, sed tantum ut sine integra forma et figura judicii possint in suo foro absolvere in tali casu. Tertio, quia ibi postulatur ut praecedat abjuratio, utique in forma qua fieri solet in illo tribunali, quae in foro conscientiae non postulatur. Et ita Penna, in 3 part. Directorii, super num. 59, illam concessionem intelligit de foro externo, ut in comment. 12 videre licet. Et idem indicat Covarr., in Regul. Peccat., 2 part., in principio, num. 7, circa finem, dum ait haereticum occultum per accidens esse occulte absolvendum ab Inquisitore, et addit, in tribunali, et pramissa abjuratione. Probatur secundo altera pars minoris, quia munus Inquisitoris non est institutum pro foro conscientiae aut poenitentiae, sed pro foro externo et judiciali, ut recte docet Ey mericus, in dicta 3 part. Directorii, num. 59. Unde infert non pertinere ad Inquisitorem absolvere in foro sacramentali, quod a foro conscientiae, seu poenitentiae ibi non distinguit.
16. Primum pronuntiatum in hoc secundo puncto. —In hoc puncto, imprimis certum est posse Inquisitores, haereticos occultos sponte sua delictum suum confiteri volentes, secreto audire et absolvere. In hoc omnes conveniunt, et sumitur ex dicta Bulla Clementis VII; nam licet non sit directe omnibus concessa, ut supra dicebam, per alias Bullas communicationis ad omnes extenditur, ut intelligi potest ex his quae tradit Penna, in fine totius Directorii. Et hoc etiam probat consuetudo, de qua Vivald. testatur. Denique est moraliter necessarium ad medicinam et remedium animarum; praesertim supposito , quod diximus, Episcopis sublatam esse potestatem in hujusmodi casu absolvendi : nam tunc nullum superest remedium, nisi vel accedere ad Summum Peontificem, quod moraliter saepe est valde difficile, vel accedere ad Inquisitores. Non sunt autem peccatores occulti cogendi ut se publice prodant; ergo sunt secrete recipiendi, et ita possunt ab Inquisitoribus absolvi. Imo etiam poterunt Inquisitores, audita ilia confessione, et recepta abjuratione, et imposita convenienti poenitentia et medicina, poenitentem remittere ad confessorem, ut ab eo absolvatur, jux:a Clementin. 1, de Haeretic., quia licet delegati sint, tamen sunt ad universitatem causarum, et ideo in hac parte possunt facultatem suam commtittere.
17. Secundum pronuntiatum. — Deinde assero Inquisitores in eo casu non absolvere per aliam jurisdictionem , nisi per eam quam in foro externo et judiciali habent. In hoc placet secunda sententia, et recte ab ea probatur, quia ex vi sui muneris non habent aliam jurisdictionem, nec ostendi potest alia via per quam sit illis concessa. Secundo, etiamsi aliter concessa fuisset, per Bullam Coenae esset revocata, quia, ut recte argumentatur Navarr., in dicto consilio 11, de Privileg., incredibile est per Bullam Coenae revocari facultatem datam Episcopo in foro conscientiae, et non esse revocatam si data esset Inquisitoribus, cum verba generalia sint, et ad omnes cujuscumque dignitatis extendantur. Atque ita inter declarationes Cardinalium, tam manuseriptas quam typis mandatas, unam invenio circa dictum caput 6, session. 24, Concilii Tridentini, in qua expresse dicitur neque Episcopos, neque Inquisitores posse absolvere ab hac censura, utique in foro conscientiae : ergo inquisitores solum possunt absolvere per jurisdictionem, quam in judiciali toro ex vi muneris habent.
18. Corollaria ex dictis. —Ex quo sequitur primo, illam absolutionem talem esse, ut non tantum in foro poenitentiae, sed etiam in foro externo et judiciali valeat, cum a jurisdictione in illo foro procedat. Secundo, sequitur confessionem in eo casu non esse tam secrete accipiendam, quin de illa juridice constare possit, ita ut saltem notarius adsit, qui fidem adhibere possit, ut recte dixit Penna, et significavit Covarr., et patet, quia alias non posset de absolutione in foro externo et judiciali constare, ac proinde in illo valere. Deinde, quia si est actus jurisdictionis judicialis, debet aliquo modo judiciah fieri, licet praeterjudicialiter fiat, id est, praeter ordinarium mcdum ; ergo saltem necesse est ut notarius adsit. Neque hoc debet censeri nimis onerosum poenitentibus, si ex corde convertantur, quia ex una parte fama eorum illaesa manet fere aequaliter ; et ex alia, ut notat Campegius, illis valde uule est ut sic absolvantur, quia hoc modo non possunt ulterius puniri pro illo delicto, etiamsi de illo postea denuntiari contingat. Tertio, sequitur praemittendam esse abjurationem formalem et juridicam ante talem absolutionem, ut in dicta Bulla Clementis cavetur, esique necessarium ad bonum fidei, et ut remedium efficax adhibeatur. Ultimo, sequitur tacultatem hanc per se primo et directe residere in tribunali, seu consistorio, nam illi data est jurisdictio illius muneris. Existimo tamen in eo casu posse exerceri per unum tantum Inquisitorem, ex consensu alterius, vel aliorum; quia, ut dixi, possunt committere suam jurisdictionem, et quia revera ita expedit, ut poenitentes facilius et cum minori onere vel rubore accedant. Et ex his principiis possunt facile definiri multa, quae de hac facultate dicti auctores tractant.
19. An cesset reservatio leeresis , quando facta est ficta confessio apud Inquisitorem. — Unum tamen breve dubium, quia practicum est, non omittam; videlicet, si contingat haereticum occultum ficte accedere ad secretam confessionem dicto modo faciendam, ut absolvatur exterius, et ita a poenis in externo foro liberetur, cum tamen ex corde non convertatur, an illa absolutio valida sit, et consequenter an auferatur reservatio peccati, ita ut si postea interius convertatur , et vere doleat, possit a quolibet confessore absolvi. Ad quod respondeo absolutionem illam non valere, quia intentio absolventis tantum est absolvere hominem fidelem, et vere conversum. Unde solet etiam exprimi conditio: 5Si ita est, etc., et ideo, non subsistente conditione, non est intentio absolvendi ; et consequenter neque absolutio valida est. Potestque a simili ex supra dictis declarari ; nam qui profert haeresim sine interno animo haeretico, non incurrit censuram ; ergo qui exterius retractat haeresim sine interno animo fideli, merito absolutionem non consequitur. Unde consequenier fit ut nec reservatio peccati auferatur, quia quandiu durat censura , durat reservatio. Quaprovter si postea ille homo ad mentem redeat et convertatur, et absolvi cupiat, si nolit ad Pontificem ire, necesse est ut iterum Inquisitorem conveniat, qui poterit absolutionem iterum secreto iterare. Imo existimo tunc non esse necessarium adhibere notarium, quia pro foro externo suffticit solemnitas prius adhibita, cum qua conjungi potest moraliter absolutio valida postea subsecuta. Ad eum modum , quo dicunt auctores :, matrimonium factum coram parocho et testibus, licet contingat esse nullum ex defectu consensus, posse revalidari postea per consensum iteratum sine solemnitate externa; eadem enim ratio in praesenti versatur. Et per haec de aliis similibus judicandum est.
20. Tertium punctum, de jubileo , vel alio speciali indulto. — Opinio Sot. et aliorum. — Ejus fundumentum. Vertio, principaliter dicendum est de facultate absolvendi ab haeresi, quae interdum datur per jubilaea, vel per alia specialia diplomata. Circa quam facultatem, dubium non est quin a Summo Pontifice, et ab illo solo dari possit. Item quando datur, attente considera;.da est forma, et conditiones sub quibus datur, et omnino servandae sunt, ut absolutio rite et recte conferatur. Solum ergo dubitari solet circa hanc facultatem, an necessarium sit in speciali exprimi casum haeresis, ut potestas absolvendi ab illo data intellicatur, vel sufliciat generaliter concedi facultatem abso!vendi a casibus reservatis in Bulla Ccenae, nulla exceptione addita. Quidam enim censent hanc clausulam generalem suflicere, ut haeresis comprehendatur. Ita tenuit Soto, in 4, distinct. 22, quaest. 2, art. 3, conclus. 5; Corduba, in Summa, q. $S, et plures alii relati a Garcia, de Benef., part. 11, cap. 10, n. 110; quod etiam aflirmat Expurgatorium Homauum, editum ann. 1607, in Emmanuele S8a, pag. 184, num. 20, addens tamen revocationes per Bullam Coenae quotannis fieri; ac tandem idem verum putat Reginald., in Praxi, lib. 8, numer. 53, in fine; Lorca, in 2. 2, disp. 45, num. 13; Farinac., de Haeresi, q. 192, num. 63; et ego probabile judicavi, tom. 5, disp. 7, sect. 5, num. 12. Fundamentum est, quia casus Coenae sunt omnes aeque reservati ; ergo universalis concessio illorum omnes comprehendit ; neque oportet nos distinguere, ubi concedens nihil distinguit. Praesertim quia privilegium dans potestatem absolvendi favorabile est, neque impedit quominus in foro externo procedi possit, cum jubilaeum aut similes concessiones darti soleant pro foro animae tantum ; ergo est ampliandum potius quam restringendum. Et confirmatur, quia interdum fit illa concessio cum aliqua alia exceptione praeter haeresim; ergo signum est extendi et firmari concessiones respectu haeresis.
21. Auctoris opinio ; item Navarr., Covarr. etc. — Adfundam. Sotà et aliorum in n. 20.— Nihilominus contraria sententia vera est, et in praxi omnino servanda; nimirum, ut propter solam clausulam universalem, omnium casuum etian Bulle Cane, non absolvatur ab haeresi, nisi in specie exprimatur. Ita docent Navarr., capit. 27, num. 2715; Covarr., in capit. Alma mater, 4 part.. paragr. 11, numer. 15; Simanc., titul. 3; Rojas, tract. de Haeret., 2 part., assert. 390; et Vivald., in Candelabro, 1 part., titul. de Absolut. sacramentali, numer. 17; et Sancius, dicto libro 2, capit. 12, numer. 10; Vazquez, de Excommunic., dub. 19, numer. 5; Miranda, in suo Director., tomo 2, quaestion. 7, artic. 4; Azor, tom. 1, libro 10, quaest. 12; Henriquez, libro 1, cap. 13, paragr. 1, et libro 13, capit. 27, paragr. 5,littera G; Garcia, dicto capit. 10., num. 109. Ratio est, quia sub generali concessiene non comprehenditur particularis casus, quando auctor privilegii verisimiliter non esset illum concessurus, si in specie proponeretur, ut omnes docent, cum Antonin., 3 part., titulo 24, cap. 71, paragr. 1, et continetur in quadam regula juris, capit. In generali, Regui. juris, in 6. Et ratio est, quia tunc illa extensio non est voluntaria concedenti ; sed in praesenti talis est casus haeresis, ut constat ex communi usu et modo sentiendi fidelium. Et declaratur optime ex Tridentino, sess. 34, capit. 6 de Reformat., supra tractato; nam cum prius concessisset Episcopis facultatem absolvendi a casibus occultis, ut extenderetur ad haeresim, illam postea in specie expressit, et in illa peculiarem limitationem addidit. Et simili modo videmus in quibusdam jubilaeis, quando Papa vult hanc facultatem concedere, illam post clausulam universalem in specie exprimere ; ergo signum est hoc esse neces- sarium. Denique ita etiam declarasse Gregorium XIII et Pium V, et in stylo Curiae hoc esse receptum, dicti auctores referunt ; nihil ergo superest dubitandum. Et fundamentum contrariae sententiae manet solutum, quia clausula universalis juxta regulas juris et receptam consuetudinem extendenda est, et non amplius, etiamsi favorabilis sit. Neque exceptio alterius casus extendit vel firmat concessionem respectu haeresis, quae veluti jure ipso excepta supponitur.
22. Quartum punctum de Sacerdote quovis in articulo mortis. — Quarto et ultimo dicendum est de facultate absolvendi ab haeresi in articulo mortis, quando necessitas urget. Nam regula generalis est, in illo casu quemlibet sacerdotem posse absolvere quemlibet poenitentem a quolibet peccato et ceusura, ut fere eisdem verbis tradit Concilium Tridentinum, sess. 14, c. 1, et videri possunt dicta in tomo de Poenitent., disput. 30, sect. 3, numer. 2. Dubitare autem aliquis posset ex proxime dictis, an in hac concessione comprehendatur haeresis, propter rationem supra factam. Sed omnino indubitatum est in articulo mortiscomprehendi haeresim. Ita docent omnes auctores citati, Soto, Navarr. et alii, et Guttier., libro 1 Canonicar. quaest., cap. 1, numer. 59; et Azor., tom. 1, libr. 8, cap. 19, quaest. 5; Sancius, dicto libro 2, capit. 13. Et ratio est, quia extrema necessitas, propter quam in artieulo mortis fit concessio haec, non minus, imo magis quodammodo militat in haresi, quam in aliis peccatis vel censuris; ergo necesse est ut sub tal concessione haeresis comprehendatur, alioqui aeterna salus peccatoris magno periculo exponeretur, et non posset praecepta sacramentorum, quae jure divino tunc obligant, adimplere. Accedit quod, in jure communi, etiam hic casus est in specie ex pressnus, ut videri potest 26, q. 6, per totam.
23. Observatio prima circa hoc quartum punctum.— Circa hanc vero facultatem et ejus usum, nonnulla notanda sunt. Primum est, sub articulo mortis comprehendi solere non tantum statum aegritudinis, quando homo proximus morti esse censetur, vel in gravi et morali periculo illius, sed etiam alias occasiones in quibus homo inchoat vel aggreditur actionem aliquam, quae secum solet tale periculum afferre, ut est, verbi gratia, navigatio in Indiam, etc., quia si postea non speratur copia confessoris, ille reputatur tanquam articulus mortis, ut dixi in tomo 4, disp. 26, sect. 4, et in tom. 5, disput. 2, sect. 1. Unde in praesenti, propter specialitatem haeresis, interrogare quis potest an eodem modo sit extendendus articulus mortis. Tamen sine dubio affirmandum est, ut cum multis optime docet Sancius, dicto capit. 13, et ratio facta id probat, quia periculum salutis aeternae inde jam incipit, et moraliter imminet, ideoque illi etiam provisum est. Item quia jura eodem modo loquuntur de articulo mortis pro hoc et pro aliis casibus.
24. Observatio secunda. — Secundo, observandum est oportere ut necessitas non solum ex parte poenitentis, sed etiam ex parte confessoris occurrat. lta notant dicti auctores. Itaque, si sit copia confessoris qui habeat facultatem specialem absolvendi ab haeresi, ille solus poterit absolvere, et non alii, quia respectu aliorum cessat necessitas, quam Tridentinum requirit. Item si sit tempus aecedendi ad reservantem , non poterit ab alio dari absolutio, quia, ut statim dicemus, etiamsi quis absolvatur in illo articulo , et postea convalescat, tenetur se praesentare superiori ; ergo si antea potuerit, multo magis tenebitur, et ideo saepe in jure additur illa conditio: Si non sit ricursus ad superiorem, Extravag. 1, paragr. Decernimus , de Sent. excom. , et Extravag. 1, S Incendiarios, de Privileg , et propterea dicunt aliqui ex dictis auctoribus, si sit recursus ad Episcopum vel ad Inquisitorem, non licere aliis confessoribus absolvere. Sed hoc procederet, si facultas Episcopi non esset revocata, aut Inquisitor illam haberet in foro poenitentiae ; suppostis autem iis quae diximus, non habet locum haec limitatio, sed in eo casu absolvere poterit ordinarius confessor.
25. Observato tertia. — Tertio, observandum est absolutionem in illo articulo relinquere obligationem comparendi coram Pontifice, si poenitens periculum illud evadat, et possit personaliter comparere. Ita sumitur ex cap. Es qui, de Sentent. escomm., in 6; et ratio est, quia potestas absolveudi sub ea tantum conditione datur, et est justa conditio, quia illo modo sufticienter subvenitur necessitati peccatoris, et per illam providetur melius animae ejus, et consulitur etiam bono fidei et Ecclesiae. Unde tenetur confessor admonere poenitentem de hujusmodi onere, et cautionem aliquam de implenda hujusmo obligatione ab illo exigere, et communiter censent Doctores juratoriam cautionem esse postulandam, ut videri potest in Sancio supra, in suo numer. 17. Dixi autem: $4 per- sonaliter comparere possit ; nam si per se non possit, non cogitur per alium, seu per procuratorem adire superiorem, ut docet Navar., in Summ., capite 27, numero 90, ad quintam quaestionem ; et Ugolinus, de Censur. Pontifici reservat., 3 part., cap. 2, sub tit. de Mortis articulo, quaest. 4, n. 1; et Sancius, referens plures alios in num. 14. Et ratio est, quia jura non imponunt hoc onus, ut videri potest in dicto cap. Eos qui, et in c. ult. 26, quaest. 6, in Concilio Arausicano I, capite 2; est autem onus committendi hoc negotium tertiae personae valde grave , et non carens periculo infamia in re gravissima, ideoque non est sine cogente jure imponendum,
96. An facultas articuli mortis emxtensionem admittat.— Auctores hinc inde opinantes. — Quid sentiendum. — Ultimo, dubitari solet an heec necessitas articuli mortis extra illum extenderda sit quoad illas personas quae, moraliter loquendo , censentur perpetuo impeditae, vel propter incurabilem aegritudinem, aut membrorum laesionem , aut nimiam senectutem, vel paupertatem, ita ut nulla sit moralis spes, quod per se comparere aliquando ante mortem valeant. Tunc enim perinde se habent quoad impotentiam adeundi Pontificem , ac si essent in articulo mortis; ergo inutilis est expectatio illius articuli, et alioquin erit utilissimum statim absolvi; ergo moraliter videtur reputandum totum illud tempus, ac si jam mors instaret. Curenim ille homo tanto tempore absolutione carebit sine fructu? Dubium hoc tractant Doctores generaliter de casibus reservatis Pontifici, et praesertim de Casibus Bullae Coensae, ut videri potest in Covarr., in cap. Alma mater, 1 part., S 11, num. 15; Navar. , capite 27, n. 89; et Ugolin., supra, sub dicto titulo, de Mortis art., S 4; et Sancio, dicto cap. 13, num. 36 et 37, qui alios referunt inter se dissentientes ; nam quidam negant id fieri posse, nisi in casibus a jure expressis, alii vero affirmant id fieri posse, non tamen a quolibet confessore, sed tantum ab Episcopo, cui jus id committit in aliquibus casibus, praesertim in violenta manuum injectione in clericum ; et inde inferunt extensionem ad reliauos casus propter similitudinem rationis, vel ex quadam aequitate naturali , seu ecclesiastica pietate. Verumtamen omissis aliis casibus, qui nunc ad nos non pertinent, in culpa et censura haeresis existimo non esse extensionem admittendam. Et imprimis quod ordinarii confessores hoc facere non possint, a fortiori sequi- tur ex doctrina communi. Et ratio est, quia jus et Bulla Coenae solum excipiunt articulum mortis : ergo non lieet extensionem facere, cum neque necessitas alterius temporis sit eequalis, neque alibi talis potestas sacerdotibus tribuatur. Deinde, idem dicendum censeo de Episcopo, supponendo illam sententiam, quod facuttas, illi data in Concilio, sit revocata. Et ita ex vi juris communis sensit Sotus, in 4, distinct. 22. quaest. 2, art. 3, in fine; et Sancius supra cum aliis, quia ratio facta aeque in Episcopo procedit, praesertim quia neque ex generali, neque ex speciali concessione facta Episcopo in aliis casibus, potest ad casum haeresis fieri argumentum, propter specialitatem ejus, juxta supra dicta. Qui ergo in illo statu constitutus voluerit ante periculum mortis absolvi, necesse est ut vel coram Inquisitoribus modo supra dicto occulte compareat, vel per viam secretam , et tacito nomine remedium a Pontifice obtineat.
Sectio 5
De aliis penis spiritualibus quae propter haeresim incurruntur
1. De poena irregularitatis. — Una ejus pars. — Excommunicationis poenam paulo fusius declaravi, quia universalis est, et ad forum poenitentiae maxime pertinet ; nunc brevius caeteras spirituales poenas percurram, tum propter temporis angustias, tum etiam quia minus universales sunt, et magis judiciales. Post excommunicationem ergo prima poena est irregularitas, de qua dubitari posset propter generalem regulam juris, quod iregularitas non incurritur, uisi in casibus a jure expressis ; hic autem casus non videtur in jure expressus. Nihilominus dicendum est per haeresim statim ipso jure fieri hominem irregularem, quantumcumque sit haeresis per accidens occulta. Hoc late probavi expendendo jura, in tomo quinto, disputatione 43, sectione prima, ad quem locum ectores remitto. Et videri etiam potest Penna, 3 part. Directorii, comment. 162; Sanc., libr. 2 Decalogi, cap. 25; Farinac., de Haeresi, quaest. 189, num. 43, et quaest. 192, a n. 67; et Mendoca, libr. 3 ad Concilium Elibertin., cap. 28 et 29, ex quo Concilio, can. 51, nostra assertio coliigitur, et ex Bulla Clementis VII supra citata. Et declaratur breviter, nam haec irregularitas in duabus partibus consistit. Prima est inha- bilitas assumendi ordines, quae laicos comprehendit quoad omnes ordines, et clericos inferiores quoad ascensum ad superiores ordines. Et haec pars habetur expresse in dicto can. 51, et in aliis juribus citandis.
2. Altera pars.—Secunda pars illius poenae est inhabilitas ad ministrandum in ordine jam suscepto, quae ad clericos tantum pertinet, et haec non videtur tam manifeste in jure expressa; nihilominus tamen certum est etiam quoad hanc partem hanc irregularitatem incurri, quod sentiunt communiter Doctores; tum quia communiter solet esse conjuncta cum prima; tum etiam quia hoc semper observavit Ecclesia, ut sumitur ex Felice Papa, epist. 3, et ex Innocentio I, epist. 18 ad Alexand., capit. 3, et epistola 22 ad Episcopos Macedon., cap. 4, et ex Leone Papa, epistola tertia ad Julianum, et aliis relatis 1, quaestione septima; et ex Cypriano, epistola 68, qui refert ita fuisse decretum a Cornelio Papa, et sumitur ex epistola ejus, quam refert Eusebius, lib. 6, cap. 35; et ex Augustino, epistola 50, et libro de Unico Baptismo. c. 12, ubi dicit aliquando Ecclesiam in hoc concedere indulgentiam, ut in Concilio Nicaeno et Ephesino, tamen generalem regulam esse quam posuimus; unde certum est aliud non licere sine speciali dispensatione, quam solum Pontificem posse concedere in citato loco ostendi, ubi etiam probabilius duxi revocatam esse facultatem a Tridentino concessam Episcopis ad dispensandum, licet oppositum non improbabiliter velint Sanc., supra, numer. 18; Farinac., de Haeresi, quaest. 192, n. 79; Garcia, p- 11, c. 10, num. 88.
3. De pena infamiae.—Probatur ex jure.— Ft ea ratione. — Secunda poena est infamia, quae videri potest temporalis magis quam spiritualis; habet tamen spirituales etiam effectus, et valde interna est, et conjuncta cum irregularitate, et ideo inter has poenas illam numeramus. Est igitur certum haereticos, tam jure canonico quam civili esse infames. Ita sumitur ex cap. Infames, 6, quaest. 1, et ex cap. Alieni, 9, quaest. 7, quae sunt Stephani et Dionysii Pontificum; item ex cap. Excommunicamns, 1, paragr. Credentes, de Haeret., ubi etiam fautores haereticorum, qui intra annum non resipiscunt, declarantur infames; ergo multo magis ipsi haeretici. Item ex cap. 2. paragr. Heereticus, et cap. Statum, 2, de Haeret., in 6, ubi additur hanc infamiam redundare in filios usque ad secundam generationem per lineam paternam; per maternam autem tantum in prima, si parentes in errore pertinaces moriantur. Praeterea imponitur haec poena in Authent. Gazaros, c. de Haeretic., et alii juristae putant esse antiquiorem, ex leg. Cunctos populos, c. de Summa Trinitate. Ratio autem hujus poenae clara est, quia crimen haeresis est valde odiosum, et infame ipso facto in populo christiano; ergo merito illi addita est legalis infamia per utrumque jus humanum. Consistit enim haec iufamia in hoc, quod infamibus ad omnes dignitates portae clauduntur, ut dicitur in regul. infamibus, 88, de Regul. jur., in 6; haeretici autem merito redduntur inhabiles ad dignitates, officia et beneficia, ut in dictis juribus dicitur, quia ita expedit et ad vindictam tanti criminis, et ad honorem fidei, et ad fidelium securitatem. Unde fit ut haec poena omnes comprehendat tam laicos quam clericos, tam ignobiles quam nobiles, qui propter haeresim merito nobilitate privantur; de quo videri possunt Simanc., tit. 46, n. 68; et Rojas, singulari 157.
4. An haec pana incurratur ipso facto.—Sed quaeres an haec poena ipso facto, et ante sententiam etiam declaratoriam criminis incurratur. Negat Sancius, lib. 2 Decalog., cap. 26, numer. 1, et cum illo Farinac. supra, quaest. 189. num. 56. Respondetur tamen affirmando, in quo auctores fere conveniunt, Castro, lib.2, c. Bet 9; Simanc. supra, num. 66; et Rojas, in singulari 81; Penha, in Director., 1 part., comment. 4, qui alios citat; et colligitur aperte ex dictis juribus; nam addunt particulam inso jure, et quod per talem legem declarantur infames. Est autem haec poena, ex illis quae sine ulla controversia inferri possunt sine actione judicis, quia in sola privatione consistit, et externam executionem positivam non requirit. Ex quo infertur haereticum, quantumvis occultum per accidens, statim incurrere hanc poenam, sicut incurrit censuram, quia quoad hoc est ejusdem rationis cum censura, et similibus verbis fertur.
5. Dubium subortum resolvitur. — Statim autem oritur dubitatio, quia videtur repugnantia quod homo fiat infamis per delictum occu'tum , cum infamia in notitia aliorum consistat. Quod dubium tractavi late in tomo 5, disp. 48, sect. 1, ubi videri potest ; summa doctrinae est, per tale delictum statim incurri infamiam quoad effectus juris, qui sunt inhabilitates ad officia, etc., quamvis substantia ipsa infamiae (ut sic dicam ) quae in facto et actuali notitia aliorum consistit, non statim incurratur.
6. De privatione spiritualis potestatis ordinis. — Prima opinio antiqua. — Suadetur em variis decretis. — Tertia poena in hoc genere est privatio spiritualis potestatis. Est autem supponendum duplicem esse potestatem spiritualem in Ecclesia, scilicet, ordinis et jurisdictionis. Prior datur per aliquam ordinationem, et dirigitur per se primo ad conficienda sacramenta, et consequenter ad efficienda sacramentalia. Potestas autem jurisdictionis ordinatur ad actus judiciales vel in foro interno, vel in externo. In hoc ergo tertio puncto solum agimus de potestate ordinis, circa quam fuit antiqua opinio, quod haeretici eo Ipso priventur hac potestate, ut refert Castro, libro 2 de Just. haeret. punit., cap. 21, ubi illam tribuit Magistro et Gratiano; et potest etiam tribui aliquibus juristis, qui absolute dicunt privari haereticum omni potestate spirituali, ut videri potest in Simanc., tit. 46, num. 58 et sequentibus. Et suadetur ex quibusdam decretis, asserentibus ordinationes factas ab episcopis haereticis esse irritas, cap. Arrian0s, 1, quaest. 1, cap. Concenientibus, et cap. Si qui coluerint, 1, quaest. 7, et cap. Ordinationes, 9, q. 1. Non potest autem illud esse verum, nisi Episcopus privetur potestate ordinis; alioquin, data potestate, actus esset validus, cum jurisdictionem essentialiter non requirat. j
1. Secunda opinio Castri. — At vero Castro supra distinguit inter potestatem ordinis ad conficienda saeramenta, vel sacramentalia, et de priori reprobat dictam sententiam ; de posteriori autem affirmat, et posse per Ecclesiam auferri, et de facto tolli ab haeretico ministro. Primum probat, quia haec sacramentalia per Ecclesiam sunt instituta; ergo potest illa revocare; ergo etiam potest potestatem ad illa conficienda auferre. Secundum autem probat ex capit. Ecclesiis, ubi dicitur, Ecclesias consecratas ab his qui non habent fidem Trinitatis, esse iterum consecrandas; et idem dicitur in duobus capitibus sequentibus, et de paramentis altaris ab haereticis benedictis idem dicitur in c. Agayitus, de Consecr., distinct. 4; ergo signum est haec sacramentalia facta ab haeretico esse nulla, alioquin non essent iteranda; ergo privatur hujusmodi potestate.
8. Notatio pro decisione.—Ad definiendam veritatem, oportet distinguere inter potestatem ordinis quoad substantiam cjus ( ut sic dicam ), vel quoad usum, et in ipso usu distinguenda sunt duo, scilicet, vel quod recte et honeste fiat, vel quod rite et valide fiat. Item hoc secundum subdistinguendum est fere simili seu eadem distinctione ; quia potest actus esse validus quoad dandam consecrationem vel potestatem aliquam expeditam ad omnem usum ejus , vel tantum ligatam, et quasi suspensam. Et quando datur hoc posteriori modo, quamvis quoad substantiam (ut ita dicam ), apud Deum valida sit consecratio et ordinatio , nihilominus in ordine ad usum recipientis talem ordinationem censetur quasi irrita, et ita solet in foro Ecclesiae appellari.
9. Primum pronuntiatum de fide certum, contra primam opinionem.—Primo ergo certum est potestatem ordinis, quoad suum esse et substantiam suam, non auferri propter haeresim. Hoc est de fide certum, ut tradit divus Thomas 2. 2, quaest. 39, art. 3, et dixi latius tomo 3, in 3 part., disp. 3, section. 4. Ratio est, quia haec potestas datur per characterem indelebilem; ergo non potest auferri, quia character non deletur. Cujus signum etiam est, quia clericus haereticus emendatus, et punitus per Ecclesiam , non ordinatur iterum ut possit ad usum ordinum restitui. Et ratio a priori est, quia neque Ecclesia potest hanc poenam imponere, cum characterem auferre non valeat; neque etiam ipso jure divino amittitur, amissa fide, quia non fundatur in illa, sed ad summum in charactere baptismali, nec de tali jure divino constare potest , alioquin etiam per haeresim mentalem haec potestas amitteretur, quod valde absurdum et inordinatum esset. Atque hinc fit ut actus hujus potestatis, qui intrinsece jurisdictionem non requirit ( sicut requirit absolutio sacramentalis ), validus sit quoad substantiam , vel, ut ita dicam, quoad projrium et per se effectum ejus. Itaque haereticus, etiam declaratus et denuntiatus, consecrans juxta ritum Ecclesiae , verum conficit sacramentum, et Episcopus similiter haereticus ordinans sacerdotem debhito ritu, illum efficit verum sacerdotem, et sic de aliis. Hoc etiam est de fide, quia non potest Ecclesia impedire, quin verum fiat sacramentum cum suo effectu, quando fit a ministro habente potestatem, et applicante debitam materiam, et formam, sine obice ex parte recipientis, ut in materia de sacramentis latius probatur, et citato loco videri potest.
10. Secundum bipartitum. — Secundo, dicendum est haereticum privari usu potestatis ordinis ; ita ut neque recte, aut honeste possit illum exercere, neque omnino rite quoad fo- rum Ecclesiae. In hoc sensu intelligendi sunt Magister et Gratianus, uta gravi errore illos excusemus ; et prior pars etiam jure divino probari potest, quia haereticus est indignissimus illo ministerio ; iniquus autem minister jure divino prohibitus est in eo statu sacramenta ministrare, ut notum est. Deinde per Ecclesiam addita est specialis prohibitio, ratione cujus, etiamsi haereticus apud Deum resipiscat credendo, et poenitentiam agendo, nihilominus non possit licite sic ordinem exercere, donec per Ecciesiam absolvatur; hoc enim non est de jure divino, ut constat: ergo est de ecclesiastico. Existimo tamen provenire hanc prohibitionem ex ipsa censura excommunicationis, quatenus virtute includit suspensionem ordinis. Altera vero pars probatur ex juribus allegatis pro prima sententia ; nam, licet ordinatio facta ab haeretico valeat quantum ad conferendum ordinem, nihilominus sic ordinatus non recipit usum ordinis, sed suspensus manet, et quoad hoc dicitur illa ordinatio aliquo modo irrita quoad acceptationem Excclesiae; et ita loquuntur dicta jura, et communiter sic exponuniur a Glossis et Doctcribus ibi ; et videri potest Covar., incapite Alma mater, 1 p., 56, num. 6, et quae dixi in citato loco de Sacramentis.
11. Tertium contra Castrum, in num. 1. — Ratio hujus pronuntiati. — Tertio et ultimo addo, probabilius esse idem dicendum esse de potestate conficiendi sacramentalia. Itaque aqua, verbi gratia, benedicta a sacerdote haeretico debito ritu, benedicta manet; idem de ecclesia consecrata ab Episcopo, et similibus. Ita tenet Glossa in dicto cap. Fcclesiüis, et sequentibus, et optime exponit illa jura intelligenda esse, quando haereticus non servat ritum Ecclesiae Catholicae. Ratio est, quia ibi concurrunt omnia necessaria ad valorem actus; nam ex parte ritus id supponitur; ex parte vero potestatis, probabile est non posse Ecclesiam illam auferre, supposita institutione sacramentalium, quia etiam datur ex vi characteris. Quicquid vero sit de potestate Ecclesiae, multo certius est, non abstulisse hanc facultatem, quia talis poena scripta non invenitur, neque ex aliquo usu Ecclesiae colligi potest ; neque erat consentaneum relinquere potestatem majorem ad conficienda sacramenta, et negare ad sacramentalia, quae quasi accessoria sunt.
12. De privatione spiritualis jurisdictionis, ac etiam civilis. — Quarta poena in hoc genere est privatio potestatis jurisdictionis, praesertim ecclesiasticae, in utroque foro poenitentiae et judiciali; atque etiam extenditur ad jurisdictionem civilem, seu temporalem. Ita docet D. Thomas 2, 2, q. 39, art. 3; et Soto, in 4, d. 20, q. 1, art. 3; et Castro, d. lib. 2, c. 23; et Azor, tom. 1, lib. S, c. 11, q. 7, et 13, quaestione septima ; et Simanc., dict. tit. 46, num. 62 et sequentibus. Et absolute est vera sententia, si recte explicetur, et illam explicando, eam etiam probabimus. Duobus enim modis intelligi potest privari hareticum jurisdictione, scilicet, vel ex vi ipsius haeresis, nulla interveniente punitione Ecclesiae, vel ex peculiari lege poenali Ecclesiae, quae lex cogitari potest vel specialis et propria, vel in excommunicatione inclusa.
13. Sententia Castri, ejusque fundamentum. — Primo igitur Castro, proxime citato loco, dicit haereticum privari jurisdictione, saltem ecclesiastica, priori modo, ac proinde ex vi juris divini. Fundamentum est, quia haereticus ex vi haeresis praescinditur ab Ecclesia, et desinit esse membrum ejus; ergo amittit omnem jurisdictionem in illam. Antecedens supponitur ex materia de Ecclesia, de qua supra, disput. 9, sect. 1, num. 5. Consequentia probatur, tum quia in nulla republica aliquis habet jurisdictionem, nisi pars sit illius reipublicae ; tum etiam quia nemo habet jurisdictionem in Ecclesia, nisi sit caput ejus, aut saltem per influxum a capite; vel aliter, nisi sit caput, aut primum et universale respectu totius Ecclesiae, vel proximum et particulare respectu alicujus partis Ecclesiae. Neutro autem modo potest haereticus habere jurisdictionem ecclesiasticam, quia cum non sit membrum , multo minus potest esse caput, aut primum et universale, quod principalissimum membrum E cclesiae est, aut proximum seu particulare, quia etiam illud esse debet ex praecipuis membris. Neque etiam potest habere hanc jurisdictionem per influxsum a capite, quia caput non influit, nisi in membra corpori unita. Et ideo in Conciliis et decretis, saepe dicitur haereticos omni ecclesiastica jurisdictione indignos esse.
14. Impugnatur. — Ad fundamentum Castri. — Nihbilominus haec sententia vera non est, et, ut existimo, neque probabilis; iilamque impugnat Cajetanus, tom. 1 Opusc., tract. 1, de Potestate Pontif., c. 18et 19; etSoto, in 4, d. 22, q. 2, art. 2; sumitur ex Sylvest., verb. Confessor, 1,quaest. 19 et 20; Panorm. et Innoc., in cap. Feritatis, de Dolo et contum.; Navar., cons. 10, de Haeret.; et Sanc., dicto lib. 2, capite 9, num. 10. Ratio est, quia fides non est fundamentum omnino necessarium jurisdictionis ecclesiasticae, vel e contrario haereticus non est incapax omnino jurisdictionis ecclesiasticae ; ergo non perditur talis jurisdictio per haresim ex vi juris divini. Consequentia evidens est, quia illud jus non potest esse quasi naturale, cum ex natura rei illae duae res, scilicet, jurisdictio et fides, non sint necessario connexae ; neque etiam tale jus divinum positivum est, quia nullibi ostendi potest, neque inlege gratiae similia positiva jura inveniuntur. Antecedens autem probatur primo, quia absolutio data ab haeretico in extrema necessitate est valida, ut habet communis doctrina in quarto, distinctione 18; ergo habet jurisdictionem. Secundo, quia alias per haeresim mentalem amitteretur jurisdictio, etiam pontificalis, quod Castro consequenter concedit ; est tamen absurdissimum, et contra rectam Ecclesiae institutionem ; quia alias Papa, verbi gratia, qui semel incideret in haeresim mentalem, deberet renuntiare pontificatui, vel in illo permanere ficte, et sine vera jurisdictione, quorum primum est moraliter impossibile, et secundum Ecclesiae perniciosum. Et hoc incommodum fere eodem modo sequitur, etiamsi id asserat de haeresi externa per accidens occulta, et applicari potest ad Episcopos, et ad alios pastores, et judices Ecclesiae. Unde etiam repugnat illa doctrina antiquae Ecclesiae consuetudini, quae Episcopos haereticos retractantes haeresim, aliquando in suis muneribus et dignitatibus recipiebat sine nova episcopatus concessione, ut ex Conciliis Nicaeno et Chalcedonensi colligitur, et ex cap. Convenientibus, cum aliis, 1, quaest. 7; ergo signum est, ex vi solius haeresis non amitti episcopatum, vel jurisdictionem ejus. Neque obstat fundamentum contraria sententiae, quia, licet haereticus sit indignus jurisdictione, potest in illa tolerari propter justam causam; neque est incapax illius, quia et sufficit character, et Deus operari potest per membra praecisa et separata, praesertim quia haereticus semper manet sub jurisdictione Ecclesiae, et ita etiam durat capax illius.
15. Statuitur vera sententia.— Soto et Azor animadvertuntur. — Dicendum ergo est haereucum privari hac jurisdictione per Ecclesiam, hanc poenam imponentem. Non invenitur autem jus in quo haec poena specialiter, et ut ab aliis distincta, ipso jure imponatur; et ideo relinquitur solum imponi, ut est inrlusa in excommunicatione. Et ita locutus est D. Thomas, et alii auctores proxime citati, atque etiam Soto et Azor prius allegati ; nec isti duo non considerarunt D. Thomam esse locutum secundum jus antiquum ; et ideo dixerunt etiam nunc privari haereticum jurisdictione, etiamsi sit per accidens occultus. Hoc autem nunc subsistere non potest, juxta supra dicta, propter Extravagantem Ad evitanda ; et ideo dicendum est haereticum quoad se (ut ita dicam ) statim privari jurisdictione, etiamsi per accidens occultus sit, quia non potest licite illa uti; quoad alios vero non privari, sed tolerari in illa, donec per sententiam declaretur, ut recte dixit Sylvest., verb. Heresis, num. 16, quia absolutio data ab hujusmodi haeretico, per se loquendo, valida est, sicut data a quolibet alio excommunicato non denuntiato. Idemque est de qualibet alia sententia, ut ex materia de excommunicatione constat.
16. De pana privationis beneficiorum. — An sit ipso jure lata an ferenda. — Quinta poena est privatio beneficiorum ecclesiasticorum, quae fere eodem modo ac praecedens declaranda est. Nam imprimis est certum nec latam esse, nec sequi ex vi solius juris divini, ut probant supra adducta cum proportione applicata. Nam si pontificatus vel episcopatus non amittuntur hoc modo, ex vi solius divini juris, cur amittentur inferiora beneficia? Deinde est certum hanc poenam esse impositam jure ecclesiastico, quod statim afferemus. Dubitant autem auctores, an sit haec poena ipso jure lata, ita ut haereticus externus, quantumvis occultus, statim amittat beneficium ; an tantum sit poena ferenda, ita ut non perdat quis beneficium, donec per sententiam illo privetur. Possunt autem in beneficio duo distingui, scilicet, spirituale jus, et temporale annexum, quod in fructibus et emolumentis consistit. Haec ergo poena principalhter versatur circa primum, nam juxta illud judicandum est de reliquo; accessorium enim sequitur principale.
17. Prima sententia. — Est ergo prima sententia, quae affirmat haereticum externum, ipso jure, et ante omnem sententiam latam, et licet occultus per accidens sit, privari statim omnibus beneficiis ecclesiasticis. Ita tenet Bern. Diaz, in Pract. criminal., cap. 114 et refert multos, quorum opinionem magis probat Covar., lib. 2 Variar., capite octavo, numero 4, et eadem supponit in c. Aima mater, 1 parte, cap. 2, num. 9, quatenus dicit beneficium hominis haeretici posse impetrari et conferri ante sententiam contra illum latam. Et idem confirmari videtur ex quodam Motu proprio Pii V, relato in Directorio Inquisitorum, circa finem, in quo reservat Sedi Apostolicae beneficia hominis haeretici a die commissi criminis; ergo signum est ex tunc vacare. Ita colligit ex illo Motu proprio Penna, defendens acriter hanc sententiam in Director., 3 p., comment. 162, ubi etiam affert doctrinam Locati, in fine operis judicialis, dicentis cautum esse ut resignationes beneficiorum ab haeretico factae non valeant a die commissi criminis, quia beneficium jam vacat; ergo signum est ipso facto amitti. Idem tenet Navar., cons. 19 de Heaeret., et Sancius, referens plurimos, dicto lib. 2, cap. 26, n. 6; et idem tenui in tomo 5, disput. 43, sect. 1, num. 4; et novissime citatis aliis, Garcia, de Benef., part. 11, c. 10, num. 60; Farin., de Haresi, quaest. 189, a num. 69; et in favorem hujus sententiae tria jura allegantur, scilicet, cap. Quo jure, distinct. 8, cap. Ad abolendam, S 4, de Haeret., ibi. Spoliatus beneficiis , quod verbum executionem significat, et cap. Ut Commissi, de Haeret., in 6.
18. Secunda sententia contraria precedenti. — Fundamentum primum. — Confirmatur. — Nihilominus contrariam sententiam, scilicet, hanc partem non incurri ipso jure, donec per judicem imponatur, defendit Castro, lib. 2, de Punit. haeret., cap. 9, et sequitur Siman., titulo 46, num. 71 et 72; et Ludov. Gomez, in Regul. de aunali possessor., quaest. 52; Vasquez, 1. 2, disput. 172, cap. 2, num. 11; Henriq., lib. 13 de Excomm., cap. 56, num. 2. Fundamentum est, quia imprimis beneficia non amittuntur, amissa fide, quasi per necessariam sequelam ex vi juris divini, ut a fortiori probant dicta in praecedenti puncto. Deinde quia in jure canonico non inveniuntur verba, quae satis significent illam poenam per ipsam legem executioni mandari ipso facto. Quod breviter ostendo discurrendo per allegata jura. Nam imprimis dictum cap. Quo Jure, solum est quaedam sententia Augustini, et non fert legem ecclesiasticam, sed refert imperatoriam, quae de spirituali poena nihil poterat statuere, et praeterea verba sunt: JVihil nomine Ecclesiee audeat possidere, quae non possunt verificari, nisi post sententiam latam, ut patebit ; neque etiam in rigore aliud requirunt. Secundum vero, cap. Ad abolendam, induci potest in contrarium, nam prius dictum fuerat haereticum clericum esse degradandum, et postea additur: PBeneficiis spoliatum esse iradendwumn, etc.; ergo potius significatur spoliari beneficiis per factum hominis, quam per legem ipsam. In tertio vero, cap. Ut commissi, verba sunt: Privandi, vel privatos nunciandi beneficiis ecclesiasticis, quod ita ab aliquibus exponitur, ut particula vel expositive sumatur, ut sensus sit, privandi, id est, privatos denuntiandi. Ita Penna cum aliis; Covarruvias autem exponit per partitionem accommodam, id est, quod haeretici declarentur privati; complices autem haereticorum privandi sint. Sed utraque espositio videtur voluntaria, et rigorosa, in materia poenali. Unde videtur facilius dici posse Pontificem sub disjunctione fuisse locutum, quia noluit modum determinare, in quo sensu ille textus potius favet huic sententiae. Neque enim motus Pii V recte inducitur, quia ibi solum refertur beneficium vacans propter haeresim ; quando autem vel quomodo vacare incipiat, non declaratur. Ac denique quod resignatio sit nulla a die commissi criminis, nullo jure declaratur. Ex quibus concluditpnr argumentum, quia poena non incurritur ipso jure nisi ita sit jure expressum ; sed in ista hocnon invenitur: ergo. Accedit, quod incapite Eacommunicamus, 1,8 Credentes, de Haeret.. dicitur, credentes, etc., esse deponendos, sew beneficiis privandos, quae verba solent de complicibus explicari; at vero credentes etiam haeretici sunt, ut supra tetigi et infra latius dicendum est.
19. Decisio auctoris per duo pronuntiata. — Primum pronuntiatum. — In hoc puncto existimo posse dictas sententias aliquo modo conciliari, ita ut prior moderanda sit, ut non procedat de perfecta amissione beneficii, etiam quoad proprietatem , ut sic dicam ; secunda vero extendenda sit, vel ita interpretanda , ut non neget aliquo modo amitti beneficium, vel potius quasi confiscari ipso facto, et ante omnem sententiam. Ad quod explicandum, dico imprimis haereticum, ante latam sententiam, non teneri ad dimittendum beneficium, neque se spoliandum. Unde si nunquam denuntietur, et secreto resipiscat, tuta conscientia potest illud retinere, nulla collatione nova, vel prioris confirmatione postulata. Ita docent multi etiam ex auctoribus primae sententiae , ut Salzedo, in Scholio ad Bernardum Diaz, et Sancius, qui plures alios allegat. Et hoc ad minimum convincunt fundamenta secundae sententiae. Et ex hoc optime colligitur non fuisse amisssum beneficium, quoad proprietatem, ipso faeto, alias non posset juste retineri, praesertim perpetuo, sine nova collatione. Et hinc etiam sequitur tuta conscientia retinere haereticum fructus talis beneficii, quamdiu sententia contra ipsum non profertur, si alioquin suo muneri satisfacit, quia est vere dominus beneficii.
20. Secundum pronuntiatum. — Secundo, dicendum est ante omnem sententiam amitti aliquod jus circa beneficium ipsum, seu quasi infirmatur prior titulus, aut veluti confiscatur. In hoc sensu vera est prima sententia, et maxime ostenditur ex illo etfectu, quod beneficium impetrari potest a die commissi criminis, et resignatio ab illo facta ab eodem tempore invalidari ; nam, licet de hoc effectu non constet proprio et speciali jure, satis est quod usu et stylo curiae probetur; et mea sententia comprehendi potest in cap. Cum secundum leges, de Haeret., in 6. Ex quo etiam constat omnes fructus ex tali beneficio perceptos, ab eodem die esse confiscatos ; et ideo hanc vocavi quasi confiscationem beneficii, quae ex dicendis de propria aliorum bonorum confiscatione magis elucidabitur. Advertendum hic est collationem novi beneficii factam haeretico ipso jure esse nullam, ita ut nec post conversionem possit illud retinere absque nova concessione, ut constat ex cap.2, S de Hereticis, in sexto, et Doctoribus quos refert et sequitur Sanchez, citato cap. 26, num. 4; et Garcia, part. 11, cap. 10, num. 12 et 80; et Azor, tom. 1 Instit. moral., lib. 8, c. 13, quaest. 8.