Text List

Disputatio 22

Disputatio 22

De temporali poena haereticorum quae fit per confiscationem temporalium bonorum

DISPUTATIO XXII. DE TEMPORALI POENA HAERETICORUM, QUAE FIT PER CONFISCATIONEM TEMPORALIUM BONORUM.

Post spirituales poenas, dicendum sequitur de temporalibus, quae bonis etiam temporalibus privant; in quo ordine solent distingui tria genera bonorum, scilicet, vitae seu corporis, famae et fortunae. De infamia, quae opponitur secundo generi bonorum, dictum jam est propter rationem superius tactam. Poenas autem privantes bonis primi generis nos corporales vocamus, de quibus disputatione sequenti dicturi sumus. Hic ergo solum agimus de paenis, quae privant bonis fortunae, seu externis, et has vocamus speciali modo temporales, omnesque sub conhiscatione bonorum comprehenduntur, quia in illo genere nulla major poena esse potest, et in illa tanquam partes in toto reliqua omnes continentur. Haec igitur confiscatio a nobis declarana est, quantum Theologis utile fuerit, et brevitas temporum permiserit: nam quae juristae de illa tradunt, fere infinita sunt.

Sectio 1

Utrum confiscatio bonorum sit poena ipso jure haereticis imposita, et quae ab illis ipso facto, et ante omnem sententiam incurratur

SECTIO I. Utrum confiscatio bonorum sit poena ipso jure haereticis imposita, et quae ab illis ipso facto, et ante omnem sententiam incurratur?

1. Confiscatio et fiscus quid ? — Primum omnium necessarium est vocem exponere; et imprimis quoniam confiscatio dicit habitudinem ad fiscum, sciendum est ex Augustino, Ps. 146, in fine, et Isidoro, lib. 20 Etymolog., c. 9, fiscum significare saccum publicum, in quo pecuniae publicae reponuntur, id est, eerarium, seu thesaurum bonorum, seu jurium regalium. Unde lege secunda, in principio, ff. Ne quid in loco publico, bona propria principis res fiscales dicuntur. Et secundum communem usum solus rex vel princeps supremus dicitur habere fiscum. Et claritatis gratia possumus distinguere duplicem fiscum, scilicet civilem, qualis est regius, et ecclesiasticum, qualem habet Pontifex, et suo modo possunt habere Episcopi, vel particulares Ecclesiae. Hinc ergo confiscatio bonorum dicitur quaedam specialis applicatio bonorum delinquentis ad fiscum, per quam fit ut et talia bona sint specialiter obligata fisco, et fiscus ipse aliquod jus ad talia bona acquirat. Et hoc modo, in lege Procuratores, ff. de Jure fisci, talia bona dicuntur devoluta ad fiscum, et in leg. Quisquis, C. ad Legem Juliam majestatis, dicuntur addita fisco. Et haec sufficiunt ad explicationem vocis; nam res ipsa explicando effectus confiscationis declaranda est.

2. Prima assertio pro prima parte tituli.— Hoc supposito, dicimus primo, propter delictum haeresis utroque jure impositam esse poenam confiscationis omnium bonorum personae sic delinquentis. Ita jure civili cautum est in lege Manicheeos. cum duabus sequentibus; et Authent. G'azaros, c. de Haeret.. et l. Quisquis, et leg. ult., c. ad legem Juliam majestatis, et in leg. ult., c de Bonorum praescriptionibus. In jure autem canonico est celebris textus in cap. Cum secundum leges,de Haeret., in 6, ubi Gloss. et Doctores, et omnes qui de haereticis scribunt. Et ratio redditur, tam in illo textu, quam in aliis, quia leges humanae puniunt crimen lasa majestatis humanae, imo interdumn etiam minora crimina, confis- catione bonornm ; ergo multo magis crimen laesae majestatis divinae, quod per haeresim committitur, tali poena puniendum est. Secunda ratio esse potest, quia hae poenae infliguntur, ut timore illarum homines a delictis abstineant; maxime autem solent homines timere privari bonis ompibus, et ideo talis poena aptissima est ad homines coercendos. Tertia item ratio addi solet, quia haeretici fiunt saepe hostes Ecclesiae et fidelium, et ideo, ut debilitentur vires eorum contra Ecclesiam, privantur bonis temporalibus, quibus homines ad persequendos hostes maxime juvari solent.

3. Objectio contra proeime resoluta, circa quam videri potest laie Farin., de Her..q. 291, toto parag. 1. — Solvitur. — Sed objici potest : nam hinc sequitur ut filii innocentes propter peccatum patris puniantur ; quod videtur esse contra naturalem aquitatem, quae jubet ut poenae ferantur in auctores delictorum, et non ultra progrediantur, leg. Sancimus, cod. de Poenis. Et sequela patet, quia si parentes omnibus bonis priventur, necesse est ut filii eisdem careant, et paupertate affligantur. Maxime vero videtur hoc pietati repugnare, quando filii sunt catholici; nam plus eis favere debet propria fides quam paterna perfidia. Ad objectionem respondetur primo, bona quae confiscantur, non esse filiorum, sed parentis; nam si aliqua sunt propria filiorum, illa non confiscantur sine proprio peccato ipsorum, ut infra dicetur ; pater autem suis bonis privatur propter suum delictum. Quod autem inde consequenter sequatur filiorum egestas, non est considerandum, quia non propterea filius per se punitur, seu in se, sed per accidens, seu in alio. Addimus vero secundo, interdum ex intentione et verbis legis, poenam in his temporalibus bonis, vel etiam in infamia directe extendi ad filios propter peccatum patris, quod non est contra aequitatem, sed ad bonum commune necessarium, ut tradit Innocentius III, in capite Fergentis, et habetur etiam in lege Quisquis, 8 primo, cod. ad Legem Juliam majestatis. Et ratio est, primo, quia filius est quaedam res patris, et ideo pater in filio tanquam in re sua puniri potest. Secundo, quia hoc modo multum augetur poena ipsorum parentum, propter amorem filiorum, et ita fit ut magis delinquere timeant. Tertio, quia propter atrocitatem delicti, et propter exemplum aliorum, et propter memoriam parentum, quae in filiis manet, ita saepe necessarium est. De qua vi- deri possunt quae late tradit Siman., tit. 29. Ad alteram vero partem, de filiis catholicis, olim in legibus Codicis addebatur illa limitatio, quod filii catholici suis legitimis non privarentur, quae probata etiam fuit in concilio Toletano IV, capite 60, et habetur in capit. Judai, 1, quaestione 4; postea vero jure novo canonico, 1, quaest. 4, ablata est limitatio propter rationes tactas, et habetur in dicto c. Fergentis, de Heret., et magis in epistola originali Innocentii III explicatur.

A. Secunda assertio. — Sot. et Navar. non repugnant assertioni. — Probatur ex jure. — Fundatur ratione. — Dico secundo hanc poenam confiscationis bonorum latam esse ipso jure, et ita incurri ipso facto ante omnem sententiam, etiam criminis declaratoriam. Contra hanc assertionem referri solent Soto, lib. 1, de Justit., quaest. 6; et Navarr., capit. 23, num. 66, in Summa, et quidam alii, ut videre licet in Sancio, dicto libro secundo, capite octavo; sed oportet advertere aliud esse loqui de privatione bonorum, aliud de confiscatione; haec enim duo valde distincta sunt, ut ex declaratione vocis supra data intelligi potest, et sequentibus sectionibus evidentius fiet. Dicti ergo auctores de privatione bonorum loquuntur, de qua postea dicemus, et ita non contradicunt assertioni positae, quae communis, et certissima est; et de illa videri possunt Vasq. 1. 2, disputatione 170, num. 9; et Sancius supra, et capite 26; Siman., tit. 9, num. 189 et sequent. ; Anton. Gomez, 3 tom. Opusc., in ult.; et Bursatus, cons. 292, in tertio volumine, ubi, num. 10, ait sententiam judicis non facere confiscationem, sed declarare ac denuntiare jam factam; et quamvis in jure civili antiquo haec assertio non esset in hoc peccato expresse declarata, sufficere poterat, quod in crimine laesaee majestatis humanae ita esset imposita; nam postea facta est in hoc aequiparatio in peccato haeresis. Verumtamen etiam in illo ita declaratur haec poena in dicta Authent. Gazaros, cod. de Haeret., et in dicto cap. Cum secundum leges, additur particula ipso jure, et declaratur, quod ante sententiam non fiat executio, in quo aperte supponitur ante sententiam fieri confiscationem, et ita in quadam lege Hispaniae, lib. 8 Novae recompilationis, titulo 21, l. 1, expresse additur particula : Ante sententiam declaratoriam. Ratio vero in gravitate criminis fundatur.

5. Confirmatur. — Praeterea declaratur et confirmatur assertio ex duobus effectibus, quos haec lex poenalis habet ante sententiam circa haereticum, quos facere non posset, nisi ipso facto illius bona essent confiscata. Primus effectus est, quia a die commissi criminis manent bona haeretici ita obligata fisco, ut omnes alienationes ab illo die factae in prasjudicium fisci, postea per sententiam rescindantur, quod fieri non posset, nisi fiscus ab illo die aliquod jus in talia bona acquisivisset. De hoc autem effectu concors est sententia omnium scribentium in hac materia, et super dictum cap. Cum secundum leges. Nam, licet in illo textu iste effectus non declaretur expresse, tamen fit aequiparatio hujus confiscationis cum illa, quae fit propter crimen laesae majestatis humanae, in qua hic effectus expresse declaratur in lege ult., c. ad legem Juliam majestatis. Et de hoc effectu plura videri possunt in Siman., tit. 9, num 21; Sancio, dicto 1. 2, c. 14, et in aliis quos ipsi allegant.

6. Progreditur confirmatio. — Secundus effectus est, quia, secundum communem regulam juris, haeres defuncti non potest propter delictum defuncti conveniri, neque in judicium vocari propter bona defuncti, nisi illo vivente inchoata fuisset lis et contestata, ut habetur in leg. Ea judiciorum, tt. de Accusatione, et sumitur ex leg. 1, cod. Ex delictis defunctorum. At vero in deiicto haeresis, quamvis haereticus in vita sua non fuerit denuntiatus, nec mota fuerit contra eum lis, nihilominus, si post mortem denuntietur, ut fieri potest et debet, et per sententiam declaretur, consequenter etiam conveniuntur haeredes, et bonis etiam jam possessis privantur, ut habetur in capite Accusatus, paragr. In eo, de Haeret., in sexto, et sumitur ex capite A nobDis, secundo, in ultimis verbis de Sent. excomm. ; ergo signum est illa bona haeretici non transivisse ad haeredes, nisi cum onere, et reali obligatione quam ad fiscum habuerunt a die criminis; nam propter debitum reale conveniri possunt haeredes loco defuncti. Et ita in dicta leg. E judiciorum excipitur ab illa regula crimen laesae majestatis humanae propter confiscationem bonorum, quae ratione illius fit ipso facto, in quo aequiparatur illi crimen haeresis, ut saepe dictum est. Et de hoc effectu videri possunt Ant. Gomez, in dicto tom. 3 Variar., cap. ultim.; et Siman., tit. 9, num. 189; et Vasq. 1. 2, disput. 170, num. 9.

7. Primum corollarium ea dictis. — Atque ex his sequitur primo, hanc poenam confiscationis bonorum incurri statim per haeresim occultam, quod aliqui extendunt etiam ad mentalem, seu per se occultam; sed est improbabilis sententia, sufficienterque improbata ex dictis disputatione praecedenti; quia multo minus potest aliquis puniri poenis externis et temporalibus propter mentale delictum, quam spiritualibus poenis. Intelligitur ergo illatio de haeresi per accidens occulta, et ita est communis sententia, quam tradunt in capite ultimo de Haeret., Panormitan., n. 1; et Felin., numero 6; Navarr., in Summa, capite 27, numero 56; Corduba, in Quaestionar., libro primo, quaestione 36; Sancius, referens plures alios, dicto libro 2, capite 8, in principio. Et probatur clare ex capite 2, 8 Si post mortem, de Praescriptione, in sexto. Et ratio est manifesta ex dictis, quia haec poena non fit per sententiam hominis, neque illam expectat, sed fit immediate per ipsam legem, quae semper loquitur, et operari potest; ergo, eo ipso quod fit delictum, lex efficit poenam. Et praeterea ex dicüs effectibus id evidenter convincitur. Unde improbabilis est sententia, quam Sanc. supra, num. 6, refert ex Cantera, in Quaestionibus crimin., tit. de Quaestionibus tangentibus punitionem, c. 1, num. 18; et Farin., de Haeresi, quaest. 190, numero 23, limit. 2, qui dixit, quando haeresis externa est ita occulta ut probari non possit, non manere bona confiscata. Hoc enim nullo fundamento dici potuit, quia nec jure fulcitur, nec ratione; imo, supposito jure a nobis explicato, est omnino contra rationem, quia ut haec poena incurratur, non est necesse ut delictum probetur, quia non est necessarium judicium, neque eflicacia legis pendet ex probatione; ergo neque necessarium est ut delictum factum sit coram testibus, per quos probari possit ; quia, ut supra diximus, quando haec impotentia est tantum per accidens, non impedit efficaciam legis.

8. Secundum corollarium bipartitum. — De priori parte. — Secundo, infertur ex dictis hanc confiscationem fieri in illo puneto, seu momento, in quo externa manifestatio interna haeresis consummatur; quia neque antea fieri potest, cum nondum sit delictum sufficienter commissum, neque est cur differatur, ut jam probatum est. Circa priorem vero partem, addunt aliqui juristae quamdam limitationem; dicunt enim aliquando rescindi alienationes bonorum factas ante delictum commissum, quando per fraudem factae praesumuntur; ex quo aperte sequitur etiam confiscationem esse factam ante commissum delietum, quia non potest rescindi alienatio, nisi propter confiscationem. Verumtamen licet in aliis delictis externis, ut in crimine laesae majestatis humanae, hoc fortasse locum habeat, in haeresi nullo modo potest locum habere, quia nunquam poena haec incurritur, donec delictum sit exterius, vel consummatum, vel ita attentatum, ut mens et deliberatio delinquentis sufficienter manifestata sit. Ut, verbi gratia, in crimine laesae majestatis humanae, ad incurrendam hanc poenam, necessarium erit ut aliquis saltem manifestaverit voluntatem et deliberationem occidendi principem, quamvis nondum illam executioni mandaverit, in qua delictum illud consummatur. At vero peccatum haeresis per solam mentis manifestationem suflicienter consummatur, et ante consummationem talis delicti confiscatio locum non habet.

9. De posteriori, dubium est an confiscatio extendatur etiam ad Lona acquisita post commissam haresim.—Prima opinio in hoc dubio. — Hjus fundamentum.— Confirmatur.— Circa alteram vero partem, grave dubium cccurrit, videlicet, an confiscatio facta pro eo momento in quo delictum committitur, in eodem finiatur, vel continuetur, seu pro aliquo tempore duret ; quod est quaerere an confiscentur tantum ea bona quae tunc habet qui delinquit, vel etiam quae postea acquirit, quod alias interrogari solet, an confiscentur etiam bona futura ; quod intelligi potest vel de tempore usque ad sententiam datam, vel etiam post sententiam. In quo quatuor invenio opiniones. Prima est, confiscationem solum fieri eo tempore quo commissum est delictum, et statim cessare , et consequenter omnia bona postea acquisita non confiscari. Ita videtur sentire Matenco, in lib. 5 Recompilat., tit. 4, lib. 3, num. 6, referens alios. Fundamentum est, quia delinquens ita punitur postea per sententiam, sicut puniretur si sententia esset lata eo tempore quo deliquit, ut dicitur in l. 4, ff. de Poenis ; sed si haereticus puniretur in eodem tempore in quo deliquit, solum privaretur iliis bonis quae tunc haberet : ergo illa tantum confiscantur, et statim finitur confiscatio, neque ad alia bona extenditur , quae postea acquiruntur. Et confirmatur, quia poenae restringendae sunt, et non extendendae ; nullum autem est jus quod declaret extendi confiscationem ad bona postea acquirenda, vel quod reddat haereticum inhabilem ad acquirendum plene et perfecte alia bona ; ergo confiscatio tantum illo tempore fit.

10. Secunda opinio extrema contraria, Li- membris. — Secunda sententia extreme contraria est, durare confiscationem non solum usque ad sententiam, sed post illam. De priori parte statim dicam; posteriorem autem tradit Emmanuel Suarez, in Scholio ad Antonium Gomez, lib. 3 Variar., cap. ult., ubi alios juristas refert; declarat autem circa bona acquisita post sententiam, acquirere haereticum emendatum et absolutum, proprietatem et usum suorum bonorum, manere tamen confiscata quoad hoc ut non possi: de illis testari, sed in eis fiscum succedat; et fundatur in aliquibus legibus disponentibus, ut qui propter delictum omnibus bonis privatur, testari non possit, l. secunda, cod. de Bonis proscriptorum, cum similibus; sed haereticus privatur omnibus bonis propter haeresim ; ergo, licet tempore mortis habeat aliqua bona, non poterit de illis testari; ergo in illis fiscus succedet ; ergo saltem quoad effectum durat seu extenditur confiscatio.

11. Tertia opinio communior, et bipartita. — Tertia sententia est durare confiscationem usque ad sententiam, et consequenter bona acquisita toto illo tempore manere confiscata; secus vero esse de bonis post sententiam acquisitis. Haec est communior sententia, quam tenet Julius Clar., libro quinto, 8 Zeresis, num. 19, et S ultim., quaest. 78, num. 212; et Siman., tit. 9, num. 61; Azor, tomo 1, lib. 5, capite 7, quaest. 8; Vasquez, 1. 2, disp. 169, num. 8; Farin., de Haeresi, quaest. 190, num. 25. Fundamentum prioris partis est, quia leges statuunt ut ille, cujus bona confiscantur, privetur omnibus bonis quae habet, quando damnatur, 1. Ejus qui, S 1, ff. de Testam.; dicitur autem quis damnari, quando contra illum sententia profertur; nam haec condemnatio proponitur ut distincta a confiscatione, et ita textus ille sine dubio loquitur de damnatione, quae fit per hominem, non per legem ; ergo confiscatio extenditur ad omnia bona usque ad sententiam. Et ita etiam colligitur ex quadam lege Hispaniae, libro 5 Recompilat., tit. 9, l. 10, et statim haec pars amplius confirmabitur simul cum secunda.

12. Quarta opinio. — Est vero quarta sententia, quae hanc limitat quoad priorem praedictam partem, adhibita distinctione ; nam si haereticus in haeresi permanet usque ad sententiam, tunc procedet dicta opinio; si vero aliquo tempore ante sententiam resipiscat, et ex animo ad fidem catholicam redeat, ait haec opinio confiscationem durare usque ad tempus conversionis, quia toto illo tempore est haereticus, et ideo continue confiscantur bona quae in illo tempore acquirit. Postquam vero tactus est Catholicus, cessat, inquiunt, confiscatio, et plene ac libere possidet bona quae tunc acquirit, quia jam non delinquit, et quia pro eo tempore maxime procedit fundamentum primae sententiae, quia Jam est sententia lata per legem ipsam, et ideo solum fertur juxta conditionem delinquentis, eo tempore quo delinquit. Et hanc opinionem tenet Sanch., libro 2, cap. 14, num. 10, qui ahos plures refert, et praesertim videtur idem sentire Tello Fernandez, in leges Tauri, 1. 4, n. 48; et Guttier., l. 2 Practicar. quaest., q. 39, num. 6; et Salcedo, ad Practicam Bernard. Lucensis, c. 86.

13. Primum pronuntiatum circa hoc dubium probatur em jure. — In hac re, incipiendo ab his quae certiora sunt, dico primo: postquam lata est sententia, et haereticus est emendatus, et absolutus ab Ecclesia, nulla est confiscatio bonorum quae postea acquirit, sed tunc saltem omnino finitur. Haec est communissima sententia, quae vix potest in dubium trahi; quia de contiscatione in genere est expressa in jure, l. Si mandavero, S Is cui, ff. Mandati, ubi dicitur, publicatis bonis, quicquid postea acquiritur, non sequitur fiscum; et idem sequitur ex cap. Felicis, vers. Verum cum talis, de Poenis, in sexto, ibi : De post modum acquisitis repctitio non negetur ; ergo idem dicendum est in peccato haeresis. Probatur consequentia; tum quia nihil speciale disponunt jura de confiscatione haeretici quoad hanc partem; tum etiam quia nullum est jus quod imponat hanc poenam haeretico, ut testari non possit, etiamsi jam punitus fuerit per Ecclesiam, et absolutus, saltem quoad ea bona quae post sententiam acquisita fuerunt ; non sunt autem multiplicandae poena sine expresso jure; ergo sicut illa bona acquisita post sententiam libere possidentur quoad alios usus vel alienationes, ita etiam quoad disponendum de illis per testamentum ; ergo nullam confiscationem incurrunt. Et ita docuit expresse Anton. Gomez, in dicto cap. ult., allegando alios, et id pro constanti ponit Sancius supra, referens plures.

14. Secundum pronuntiatum. — Triplex corollariun es uunc dictis. — Dico secundo: confiscatio bonorum non finitur statim ac homo cessat ab actuali peccato haeresis, propter quod bona confiscantur; sed al minimum durat quandiu bhaeresis, saltem animo, non retractatur. Probatur, quia qui semel incidit in haeresim, quandiu in illa permanet, virtualiter credit eumdem errorem, et vult extra Ecclesiam perseverare ; ergo semper est quasi in eodem peccato; ergo semper etiam subjectus est eidem confiscationi. Dices, quamvis permaneat in habituali peccato, fieri tamen posse ut iterum non committat actuale peccatum haeresis. Respondeo imprimis de se sé mner perseverare in statu actualis peccati, quia semper et continue tenetur statim ad Ecclesiam redire ; et ideo accidentarium esse, quod propter inadvertentiam a novo peccato actuali excusetur. Deinde lex absolute confiscat bona haeretici; ille autem haereticus est, etiam quando actualiter de haeresi non cogitat. Ac denique probabile est ita confiscari bona haeretici, ut ipsa persona, quandiu in haeresi manet, sit incapax ad acquirendum bona, quae non sint, eo ipso, fisco obligata. Unde a fortiori infertur, improbabile esse, quod quidam dixerunt, per poenitentiam de haeresi auferri confiscationem etiam de bonis ante haeresim acquisitis ; quia poenitentia apud Deum non liberat hominem a poenis Eeclesiae, ut supra dictum est, et notat Sancius supra, numero 13. Unde sequitur secundo, si quis post primum lapsum in haeresim, coram Deo resipiscat, et iterum redeat ad haeresim, eo ipso confiscari denuo bona, etiam post priorem resipiscentiam acquisita. Ac tandem sequitur eum, qui in statu haeresis reperitur, eo tempore quo ad judicium Ecclesiae trahitur, habere omnia bona confiscata quae tunc possidet, etiamsi saepius antea poenitentiam egisset, quia per ultimum actum haeresis omnia praecedentia sunt revocata, etiamsi daremus, bona acquisita eo tempore, quo in statu poenitentiae perseverabat, non fuisse statim confiscata.

15. Tertium pronuntiatum. — Dico tamen tertio probabilius esse confiscationem durare usque ad tempus latae sententiae, et omnia bona usque ad illud acquisita esse publicanda, saltem in foro Ecclesiee. Probatur primo, quia haec est communior sententia, et favorabilior fidei. Secundo, quia dictum caput Cum secundwumn leges, absolute et indistincte confiscat bona haeretici, et dat facultatem fisco occupandi omnia illa post sententiam ; ergo ita fieri potest, et (ut existimo) consuetudo ita interpretatur legem. Tertio, est optima ratio, quia, quandiu haereticus non redit ad Ecclesiam in foro ejus, ita ut ab illa absolvatur eique reconcilietur, semper praesumitur, et judicatur ut haereticus, juxta regulam juris, quod semel malus, semper praesumitur malus, quod specialiter de haeretico dixit Felin., in capit. S cribam, de Praesumptione, numero tertio, in fine, nisi contrarium, inquit, probetur. Quod certe de haeretico apud Ecclesiam probari non potest, quia, licet aliquis actus exterioris conversionis probari possit, non tamen quod ex corde fuerit factus; imo potest praesumi quod fiat ad vitandam poenam confiscationis. Et ideo oportet, ut talis conversio fiat in fvro ecclesie, et modo per illam praescripto. Dico autem in foro Ecclesie ; quia in foro conscientiae posset fortasse, qui ex corde convertitur, conformari quartae opinioni, quae probabilis est. Et per haec satisfactum est fundamentis aliarum opinionum. Solum circa illa jura, quae secunda opinio afferebat, quod huereticus testari non potest, advertendum est intelligenda esse vel de bonis confiscatis, ut supra dicit Guttier., l. Is cui, ft. de Testam., vel certe intelligenda esse de haeretico Ecclesiae non reconciliato, nam reconciliatus jam nullo modo haereticus est. nd

16. Heretici bona cui fisco cedant, Ecclesicene, an regis ? — Ultimo interrogari potest cui fisco applicanda sint illa bona; nam cap. Cum secundum leges indistincte loquitur, et potius significat fisco saeculari applicanda, ut notat Glossa, in Clement. 2, de Haeret., verb. Hcclesie. At in capit. Excommunicanus, primo, paragr. Damnati, et capit. Vergentis, de Haeret., bona clericorum applicantur Ecclesie, laicorum autem fisco regio. Tamen postea aliae distributiones per varias Bullas pontificias factae sunt, et in diversis provinciis variae sunt consuetudines, quae licite servari possunt , ut videri potest in Covarr., libro 2 Variar., capite nono, numero 12 et 14; Penna, 3 part. Directorii, commentar. 15; Jul. Clar., libro quinto, verbo Haresis, num. 12; Farin., de Haeresi, quaest. 190, a num. 154, usque ad 192, et aliis, quos ipsi allegant.

Sectio 2

Utrum haereticus ipso facto amittat jus possidendi bona sua, ideoque ante sententiam teneatur in conscientia illa fisco tradere

SECTIO II. Utrum haereticus ipso facto amittat jus possidendi bona sua, ideoque ante sententiam teneatur in conscientia illa fisco tradere.

1. Prima opinio affirmans. — Primum argumentum. — Secundum. — Tertium. — Supponimus non posse fiscum ante sententiam auferre bona ab haeretico; ita enim expresse prohibetur in dicto capit. Cum secundwn le- ges ; et ideo solum tractatur quaestio, an ex parte delinquentis sit obligatio in conscientia illa bona restituendi fisco, quamvis per coactionem non possint ab illo eripi; hac enim duo distincta sunt, et frequenter separantur. Unde prima opinio affirmat teneri haereticum externum, quantumvis per accidens occultum, statim se abdicare bonis, et illa tradere fisco. Ita sensit Panormitan., in cap. primo, de Constitut., numer. 11, et ibi Felin., num. 43, quos sequitur Anton. Gomez, libro 3 Variar., cap. 2, num. 5, et late defendit sententiam hanc Castr., libro 2 de Leg. poenal.. cap. 8 et 9; libro 2 de Justa haeret. punition., cap. 6. Fundamentum primum ac praecipuum ejus est , quia haereticus ipso facto amittit dominium rerum suarum ; ergo amittit jus possidendi illas ; ergo tenetur statim illas tradere vero domino, id est, fisco, in quem illarum rerum dominium ex vi legis translatum est. Antecedens supponitur ex dicto cap. Cum secundum leges, et ex aliis legibus civilibus imponentibus poenam confiscationis ; nam illam explicant per ablationem dominii. Prima vero consequentia videtur clara, quia jus possidendi ex dominio oritur, vel potius est quasi pars ipsius dominii. Unde facile probatur secunda consequentia, quia nemo potest alienam rem juste possidere sine domini voluntate. Secundo argumentatur, quia peccatum haeresis dignum est hac poena, seu privatione, et lex potuit illam imponere dicto modo, quia nulla repugnantia vel injustitia in co involvitur ; ergo de facto ita imposuit et ita obligat. Probatur consequentia , quia verba legis ostendunt mentem ejus esse privare haereticum suis bonis, quanturm potest. Unde argumentatur tertio, quia alias superflue adderetur in lege illa particula ipso jure, seu ipso fucto, si expectanda esset sententia , ut reus sua bona tradere teneretur, quia ad hoc ipsum obligaretur post sententiam, etiamsi lex verba illa non addidisset.

2. Secunda opinio affirmans de heretico noto, et negans de occulto. — Eus motivum. — Confirmatur. — Secunda opinio distinguit inter haeresim publicam, et occultam, etiam per accidens, et de hac posteriori negat teneri haereticum sic occultum bonis se expoliare, et fisco tradere, fortasse ex illa regula sumpta ex Chrysostomo, homil. 31 ad Hebr.: Non dico tibi, ut te prodas ; nam ile haereticus sic occultus, tradendo bona sua, se proderet. At vero quando delictum est notum et publicum, affirmat haec opinio teneri hae- reticum etiam ante sententiam tradere bona sua fisco. Ita tenuit Adrianus, quodlib. 6, art. 1, litter. 1, et sequitur Sylvest., verb. Haeresis, quaest. 8, et verb. Assassinus, quaest. 6, et verb. Paena, quaest. 21; et Angelus, eodem verbo, numero 3. Fundatur spccialiter, quia sententia solum requiritur ut delictum sit notum, et tollatur occasio faciendi injustitias ; sed haec ratio cessat quando delictum est publicum ; ergo non est cur expectetur sententia. Et confirmatur, nam si fiscus tunc auferret bona ab haeretico ante sententiam, licet fortasse excederet in modo, tamen in re non committeret injustitiam, nec teneretur restituere bona haeretico; ergo signum est ipsum haereticum non habere jus retinendi bona illa, ac proinde statim ac delictum notorium est, teneri reddere bona fisco.

3. Tertia opinio vera, negans, et certissima. — Tertia sententia, et vera, est, haereticum, quandiu per sententiam non est condemnatus, aut declaratus haereticus, juste possidere, et uti bonis, nec teneri in conscientia se illis spoliare, aut fisco tradere. Haec opinio communissima est et securissima, et in praxi servanda. Tenet Cajetan., in Summ., verb. Pana, et 2. 2, quaest. 26, art. 3; Victor., relect. 1 de Indis, num. 8 et sequentibus; Soto, l. 1 de Justit., quaest. 6, art. 6, post quartam conclusionem ; Corduba, libro 1 Quaesuonar., quaest. 36, opin. 4 et 3; Navar., in Sum., cap. 23, num. 66; Anton. Gomez, sibi contrarius, retractans primam sententiam in eodem 1. 3 Variar. , cap. ultim.; Penha, in Director., part. 3, commentar. 158, et late respondens argumentis Castri ; Siman., tit. 9, an. 157, et plures alios referendo; Sancius, dicto l. 2 in Decal., c. 22, a n. 6; Farin., de Haeresi, q. 190, n. 23.

4. Primum fundamentum hujus sententic. —Duo possunt esse praecipua fundamenta hujus sententiae, quia duo sunt ad obigationem legis necessaria , scilicet, potestas et voluntas legislatoris. Prima ergo ratio sumitur ex defectu potestatis, qua Soto et multi alii utuntur ; quia licet lex hnmana possit reum puuire, atque etiam per se inferre illam wvoenam, quae actionem bominis non requirit, tamen quando paoena ad sui executionem postulat actiunem hominis, non potest lex humana obligare reum, ut illam in se exequatur; sed haec poena privationis omnium bonorum non mandatur executioni sine homiuis actione; ergo non potest lex obligare reum, ut illam in se exequatur, quia contra ordinem natura est ut aliquis in seipsum agat, praesertim in suum nocumentum. Et confirmatur, quia non potest princeps plus ob'igare per legem, quam verbo suo; sed non posset princeps privatim mandare alicui, propter personalem cognitionem, quam de illius delicto habet, ut omnia bona sua ipsi tradat; ergo neque per legem potest id praecipere. Haec tamen ratio, in generali sumpta, non concludit, quia principium quod assumit non est universaliter verum ; aliquando enim potest lex humana obligare reum , ut in se per propriam actionem exequatur poenam, ut in libro 5 de Leg., a cap. 7, dictum est. Nihilominus tamen applicata ad praesentem materiam probabilissima est; quia illud principium saltem habet locum in poena acerbissima, et ideo non potest obligari reus ut se occidat, vel mutilet, etc., quia leges humanae esse debent humano etiam modo possibiles, imo et tolerabiles: haec autem poena privationis omnium bonorum acerbissima est, et ordinarie secum affert magnam jacturam, etiam in superioribus bonis, vel honoris, famae, vitae, vel commoditatis corporalis ; ergo, moraliter loquendo, non potest lex humana obligare reum, ut non condemnatus hanc poenam in se exequatur. Et eadem ratione neque princeps id poterit verbo praecipere ante condemnationem.

5. Secundum fundamentum omnino efficaa; — Secunda ratio evidentius concludens est, quia leges humanae, per quas haec poena imposita est, non declarant talem legislatoris voluntatem ; nam leges civiles solum imponunt confiscationem ipso facto ; de executione autem, seu actuali privatione bonorum, nihil loquuntur ; lex autem canonica in dicto cap. Cum secundu leges , quoad confiscationem , non plus disponit quam leges civiles ; quoad executionem autem prohibet ne fiat ante sententiam latam ; ergo multo minus imponit talem obligationem. Dicent ibi prohibitionem fieri potestatibus, seu judicibus, non tamen ipsi reo. Respondetur satis esse quod illi non praecipiatur , quia ut non oriatur obligatio, praesertim odiosa et poenalis, satis est quod non praecipiatur. Et ita partem hanc juvant omnia principia juris quod pene non sunt ampliande, neque exacerbanda, ultra propria et rigorosa verba legis. Denique usus, qui est optimus interpres legum, hanc partem satis confirmat.

6. Ad primum argumentum, in uum.1. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ultimo con- firmatur haec veritas, respondendo ad fundamenta primae opinionis; nam poena quae non probatur, non est admittenda; illa autem fundamenta nihil probant. Nam primum assumit, quod haereticus privatur dominio bonorum suorum ipso facto, quod non est simpliciter et omnimode verum, ut in sequenti sectione dicam. Deinde negari potest consequentia; nam licet privaretur dominio, posset illi relinqui administratio et possessio , seu retentio cum usu talium bonorum, et ita sine dubio factum est ; ideoque, dato quod naereticus perdat dominium, nihilominus non retinet bona invito domino, ac proinde non peccat retinendo illa. Ad secundam vero rationem negatur assumptum ; jam enim probatum est nec potestatem, nec voluntatem legislatoris concurrere ad talem obligationem imponendam. Tertia item ratio nullius est momenti ; nam particula, ipso fucto, vel ipso jure, habet alios effectus confiscationis supra declaratos, et ideo non est superflua, si istum non habeat.

7. Impugnatur distinctio opinionis secunde in n. 9. — Ad ipsius motivum ibid. — Ad confirmationem. — Atque ex his concluditur superfluam esse distinctionem quam adhibet secunda opinio, de haeretico occulto, vel noto, quia hic non agimus de obligatione aliorum, sed de obligatione ipsiusmet haeretici ad tradenda bona sua ; nam si ad hanc obligationem sufficit notitia facta extra sententiam juridicam, haereticus occultus sufficientem notitiam habet sui delicti, etiamsi ab aliis non sciatur; ergo non minus obligabitur in delicto occulto quam in publico, quia ipsi non est occultum, et ita est impertinens aliorum notitia. Si vero major notitia quarma facti proprii necessaria est, profecto illa erit necessaria, quam lex praescribit;lex autem postulat notitiam juridicam per sententiam ; ergo nulla alia sufficit. Et ita non procedit motivum illius opinionis, quia sententia non propter quamcumque notitiam etiam publicam requiritur, sed etiam propter notitiam juridicam, quae ad majorem humanam certitudinem, et reipublicae satisfactionem, et ad vitandas fraudes, per legem postulatur ; et ideo conditio a lege posita, proprie et in specie implenda est, ut talis obligatio oriatur. Imo addunt auctores graves relati a Farinac., illo numero vigesimo tertio, inter quos est Sanchez, et Molina, in tam acerba poena non teneri cum etiam post sententiam in se talem poenam exequi, sed hoc pertinere ad judicem ; ad reum vero solum spectare ut patiatur, et non resistat. De qua re videri possunt quae dixi libro 5 de Legibus, cap. 10. Unde ad confirmationem respondetur, falsum etiam esse quod sumit ; nam etiam fiscus seu ministri ejus non possunt occupare bona haeretici, etiam noti per famam, antequam condemnetur. Nam licet possit custodiam adhibere, ut solet, ne talia bona furtim auferantur, non potest tamen illorum possessionem accipere, nam hoc illi prohibitum est in dicto cap. Cum secundum leges ; nam quod jure ab alio possidetur, nonnisi per injuriam aufertur, ut licitur in cap. 7n litteris, de Restitut. spoliator. Et ideo si tales ministri occupent hujusmodi bona, restituenda sunt, et in priori statu constituenda. usque ad sententiam, vel donec post sententiam judex executionem fieri praecipiat.

Sectio 3

Utrum haereticus etiam per accidens occultus, ipso facto et ante omnem sententiam, bonorum suorum dominium amittat

SECTIO III. Utrum haereticus etiam per accidens occultus, ipso facto et ante omnem sententiam, bonorum suorum dominium amittat.

1. Prima sententia affirmans. — Fundamentumn. — Quoniam bonorum possessio et retentio cum usu distincta est a dominio, ideo, licet in praecedenti sectione dictum sit haereticum juste retinere bona sua, donec condemnetur, nihilominus manet dubium an dominium etiam retineat. In quo prima sententia et valde communis est, haereticum statim amittere dominium bonorum suorum. Ita tenet Bartol., in l. Imperator, ff. de Jure fisci; Abbas et Felin.. in capite ultimo de Haeret.; Antonius Gomez, libro tertio Variar., capite secundo, neque in capite ultimo retractat sententiam quoad hanc partem, sed potius confirmat numero 4. Tenet etiam Gregorius Lopez. in lib. 4, tit. 2, partit. septima, ubi plures allegat. Eamdemque sententiam supponunt Meina, Corduba et Castro, in praecedenti sectione allegati, ac sequuntur communiter moderni Theologi, 2. 2, quaestione 11, art. 2 et 3; Azor, tom. 1, lib. 5, capite 7, quaestione secunda, necnon Farin. de Haeres., quaest. 190, num. 68. Fundamentum unicum est, quia lex humana potest hanc poenam hoc modo imponere, et valide et juste, si delictum sit illa dignum ; et ex verbis legum satis colligitur voluntas imponendi hanc poenam isto modo; nec dubitari potest quin hoc delictum sit tale; ergo de facto imposita est talis poena. Major de potestate probatur, primo, quia poenas pure privativas potest lex imponere ipso facto, et inferre illas per seipsam, et arte omnem sententiam, ut est certum apud omnes, ac tradidimus libro 5 de Legibus, cap. 8; haec autem poena in sola privatione consistit, ut per se patet; ergo. Secundo, quia lex potest interdum conferre dominium per seipsam, ut patet in praescriptione; ergo a fortiori potest auferre. Tertio, ex effectibus, quia lex potest auferre potestatem alienandi vel administrandi, et consequenter potest etiam diminuere jus utendi; ergo eadem ratione potest auferre omnino tale jus, in quo dominium consistit. Minor autem probatur primo ex dicto cap. Cum secundum leges, ubi in principio affert Pontifex in exemplum leges civiles, per quas dicit in aliquibus casibus privari reum eo ipso rerum suarum dominio, et infra dicit privari rerum proprietate, quod perinde est, et postea imponit poenam ad instar illarum legum; ergo eo ipso privat bonis. Accedit, quod postea solum prohibet ne fiscus occupet bona ante sententiam; ergo haec exceptio indicat solam possessionem concedere, et reliqua omnia, ac proinde eiam dominium auferre. Secundo, hoc magis declarant verba legum civilium in Aathent. de Incest. nuptiis, c. 1; dicit enim mox reo rerum suarum casum imminere, ubi Gloss.: Quia ipso jure dominium perdit ; et expressius in Authent. de Raptis mulieribus, in fine; nam dicit a tempore delicti transferri dominium in fiscum. Idem clarius habetur in l. Commissa, ff. de Publican. et vectig., et in l. ult., C. Ad Il. Juliam majestatis, et expresse in legibus Hispaniae, l. 4 proxime citata, et in lib. 8 Nova recompulat., ut. 23, propter peccatum nefandum similis poena imponitur.

2. Secunda sententia negans. — Primum fundamentum.— Nibhilominus est secunda sententia, quae negat auferri dominium usque ad sententiam , saltem declaratoriam criminis. Hanc partem tenuit Victor., in Relect. 1 de Indis, n. 14, et citat Cajetanum in Sum., verb. Pana, ei 2. 2, quaest. 61, art. 3; et Sylvest., verb. Assassinus, et verb. Haeresis, 1, S8. Hi tamen duo auctores non loquuntur expresse, et in particulari, sed magis in communi, juxta doctrinam sectionis praecedentis ; et eodem fere modo loquuntur Archidiac. et Dominic., in dicto cap. Cum secundum leges ; et Adrian., Quodlibet. 6, q. 3; Sotus vero, lib. 1 de Justit., q. 6, art. 6, post 4 concl., non est ab hac sententia alienus ; nam dicit posse confiscationem subsistere sine ablatione dominii. Expressius ergo defendunt hanc sententiam Vas- quez 1. 2, disp. 170. cap. 2; Sanch., libro2 Decal., cap. 22, num. 3; Molina, tom. 1de Just., disp. 95; et Henriquez, lib. 13 de Excom., cap. 56, numero 2, et alii passim recentiores. Primum fundamentum esse solet, quia lex humana non potest tam gravem poenam isto modo imponere, propter acerbitatem et difficultatem ejus, quia lex humana debet esse tolerabilis, et regulariter ad observandum facilis. Sed non censeo hoc fundamentum solidum; :um quia rationes factae videntur contrarium suadere efficaciter ; tum etiam quia non apparet cur hoc excedat potestatem humanam, maxime adhibita moderatione posita in sectione praecedenti, ut non cogatur quis spoliare se bonis, etiamsi illorum dominio privatus sit.

3. Secundum fundamentum. — Sed contra hoc instatur, et additur secundum fundamentum, quia ista duo repugnant, scilicet, privare aliquem dominio bonorum suorum, et relinquere illi justam possessionem et usum, quia ex natura rei ablato dominio aufertur jus legitime possidendi et utendi, quia hoc in dominio fundatur ; ergo e contrario, lex quae permittit justam possessionem, imo et usum usque ad consumptionem fructuum, non potest simul dominium auferre; at vero leges confiscantes bona relinquunt, justam possessionem et usum; ergo non possunt auferre dominium. Confirmatur ac declaratur, quia haereticus potest ex suis bonis libere consumere, saltem ea bona quae ad suam sustentationem necessaria sunt; ergo illorum saltem habet dominium ; ergo eadem ratione habet dominium omnium bonorum suorum. Proba tur haec ultima consequentia, quia pars illa bonorum, quam potest consumere, non est determinata, sed potest eligere quam maluerit ; econtrario vero dominium esse debet de re determinata, et certa; ergo esse debet de omnibus bonis, cum non possit determinari una pars certa magis quam alia.

4 Hoc fundamentum , licet probabile, non urget. — Hoc fundamentum magis quidem probabile est, non tamen videtur cogere ; quia non repugnat dominium rei esse apud aliquem, et nihilominus possessionem justam et usum alteri concedi, consentiente seu non rcpugnante illo apud quem est dominium, vel lege ita statuente : sic enim religiosi habent usum sine dominio, et pater interdum possidet, et fruitur aliquibus bonis quorum proprius dominus est filius, et similia sunt multa exempla. Et ratio est, quia justa pos- sessio et usus, licet saepe proveniat ex proprio dominio, potest etiam aliunde provenire; ergo etiam in haeretico potuit relinqui possessio, et aliquis usus, et consumptio aliquorum bonorum, sine ullo proprio dominio. Dicetur fortasse assumptum esse verum, quando possessio et usus specialiter conceditur, et quasi ab extrinseco; hic autem non ita esse, quia nulla specialis concessio facta est haereticis, sed, eo ipso quod non privantur bonis, ex natura rei et ab intrinseco censentur habere justam possessionem, et usum talium bonorum; ergo signum est habere illam ex vi dominii. Sed adhuc contra haec insto, quia haec omnia fieri possunt sine actuali dominio, ex vi praecedentis, et jure non prohibente. Est enim considerandum hic non essenecessariam specialem concessionem , quasi positive factam a fisco, vel a lege, sed satis esse quod lex non auferat totum id, quod homo ante commissam. haeresim in bonis suis habebat. Antea vero habebat dominium , et possessionem, et usum ; quamvis ergo lex dominium abstulerit, eo ipso quod caetera non abstulit, ea concessisse, etiam absque dominio, vel potius reliquisse, existimanda est.

5. Tertium fundamentum. — Tertium ergo et solidum fundamentum esse videtur, quia lex tantum confiscat bona ; sed ad confiscationem per se et intrinsece non est necessaria ablatio dominii; ergo non aufertur per talem. Consequentia tenet ex illo principio, quod pana restringenda est, quantum verba legis patiuntur. Major vero ex dicto cap. Cum secundum leges, habetur. Minor autem probatur imprimis ex aliis juribus, l. ult., ff. de Publican. et Vectigal., leg. Cum ancilla, C. de Incoestis nuptiis, c. 7ta quorumdam , de Judaeis, in quibus juribus confiscantur bona sine ablatione dominii.Deinde probatur, quia omnes alii effectus confiscationis possunt subsistere, stante dominio, quales sunt, quod bona illa a die criminis sint obligata fisco; nam hoc stare potest cum dominio, sicut hypotheca obligatur creditori, quamvis dominium ejus maneat apud debitorem. Item quod alienationes prohibeantur ; nam hoc etiam stat cum dominio, ut bona majoratus alienari non possunt, et nihilominus dominium eorum est apud legitime possidentem.

6. Due sententie relate magis in modo loquendi quam in re discrepant. — Modus illas concordandi apud Covar. displicet. — Item modus alius apud Simanc. — Probabilior modus. —Dissensio inter has opiniones potest magna ex parte esse de modo loquendi, si alias conveniamus in effectibus hujus poenae. Negari enim non potest quin ante sententiam aliquod jus reale circa talia bona transferatur in fiscum, ex vi cujus possit a die criminis illa bona recuperare, ubicumque illa invenerit, et pro illis convenire haeredem, vel quemcumque alium possidentem, etiam post mortem delinquentis. Unde fit aliquod jus in talia bona ablatum esse a priori domino, et consequenter dominium ejus infirmatum fuisse, vel aliquo modo ablatum. An vero illud jus fisci appellandum sit dominium illi datum, et ab altero ablatum, videtur solum ad modum loquendi pertinere. Similiter est certum, delinquentem, antequam condemnetur, non solum habere jus possidendi, sed etiam vere fruendi: nam vere facit fructus suos, sicut de fructibus beneficii supra diximus. Item ille sic possidens talia bona potest saltem valide illa donare, vel alienare, eo modo quo illa possidet, ut sequenti sectione dicemus, et ad hoc habet proprium jus, quo ante sententiam privari non potest. Igitur an jus illud, haec omnia includens, appellandum sit dominium, necne, etiam videtur ad solum nomen pertinere. Et ideo aliqui distinctionibus utuntur : nam Covar., in 4 Decretal., p. 26, c. 6, S8, n.9et 10, significat reum habere dominium in foro conscientia, fiscum vero in judiciali ; quae verba mihi non ita placent, quia si uterque aliquod dominium habet ante sententiam, profecto pro illo statu in utroque foro illud habet. Simanc. vero distinguit de dominio naturali, et civili, et naturale dicit esse apud reum, civile apud fiscum. Sed haec verba melius ad possessionem quam ad dominium applicari solent ; nam dominium proprie nullum est naturale circa haec bona fortunae. Probabilius ergo videtur distingui posse de dominio utili et directo; nam utile apud reum manere videtur, directum autem ad fiscum transire; nam hoc videntur probare fundamenta utriusque sententiae, et potest explicari ad similitudinem emphytheosis ; nam emphyteuta acquirit dominium utile, et directum manet apud dominum fundi, quamvis necessarium non sit exemplum tenere in omnibus, ut videbimus.

7. Ante judicis emecutionem non tenetur reus bona. quantum^s fisco adjudicata, ei offerre, sed executioni non obstare. — Sed quaeres, quando post sententiam latam amittat haereticus in conscientia illud dominium utile, seu totum illud jus quod in bonis suis antea babe- bat. Multi enim absolute dicunt. statim post sententiam latam auferri hoe dominium, et aliqui sufficere putant ipsam declaratoriam criminis; alii vero etiam condemnatoriam requirunt. Mihi tamen videtur post sententiam necessariam esse judicis executionem ; quia, etiamsi sententia lata sit, non tenetur reus in conscientia sua bona offerre fisco, sed solum esse paratus ad tradenda illa, quando postulata fuerint, non resistendo, nec per vim, nec per fraudem, perjurium, aut similia , quod sentit Covar., 1 Variar., c. 2, num. 10, et in 4 Decret., ubi supra Sanc., cap. 22, num. 8, et cap. 26, num. 8, apud quos plura de hoc puneto videri possunt.

Sectio 4

Utrum haereticus ante sententiam valide et licite possit bona sua alienare

SECTIO IV. Utrum haereticus ante sententiam valide et licite possit bona sua alienare.

1. Prima opinio negans. — In hoc puncto conveniunt (ut videre est in Sanc., supra, num. 535, et Farin., de Haeresi, quaest. 190, num. 97) ad sustentationem vitae et status, posse hujusmodi reum licite consumere aut expendere, quod de bonis suis necessarium fuerit, quia hoc est adeo intrinsecum, et naturale, ut prohiberi non debeat, nec fortasse possit. Item, quia alias frustra in possessione suorum bonorum relingueretur. De caeteris ergo alienationibus, siye gratuitis, ut sunt donationes, sive onerosis, ut sunt venditio, et similes contractus, est controversia. In qua est prima opinio, omnes has alienationes esse prohibitas et invalidas. lta tenent consequenter Castr., l. 2 de Just. haeret. pun., c. 6, et l.2de Leg. poenal., c. 8; Conrad., 1. 1 de Contract., quaest. 7; Medin. , C. de Rest., q. 1, paragr. Post rerum dominium; Rojas, singular. 18; Anton. Gom., l. 3 Variar., c. 2; Farin., de Haeres., q. 190, n. 68, 70 et 74; et inclinat Soto, d. 1. 1 dc Justit., q. 6, a. 6, post quartam conclus. Fundamentum est, quia leges ferentes confiscationis poenam in hunc modum explicari solent. Non est enim dubium quin potnerint hnjusmodi leges omnes hos contractus irritare; nam in multis aliis casibus id faciunt, etiam non ablato dominio, ut constat de pupillo, uxore, et aliis; ergo multo magis ipsa lex id potuit facere propter crimen haeresis; imo si id fecit, non propterea dici potest lex intolerabilis, aut nimis gravis, spectata delicti qualitate, quia istae alienationes non sunt necessariae ad vitam, vel ad statum personae, et alias possunt fisco multum nocere. Quod ergo ita factum sit, videtur probari ex l. Manich., C. de Haeret., ibi : Non relinquimus contrahendi facultatem ; et ex 1. Post contractum, et 1. Quisque, et 1. ultim., C. ad Legem Juliam majest., ubi dicitur, negue alienare posse. Ttem colligitur ex 1. Donationes in concubinam, S ult., ff. de Donat., et 1. Judiciorum, vers. Adeo, ff. de Accus. Expressius autem videntur loqui leges Hispaniae; nam in partit. 5, tit. 4, lib. 2, dicitur de hujusmodi alienatione non posse fieri, et si facta fuerit, non valere ; et part. 7, tit. 9, 1. 4, dicitur: Nullo modo valere debet, et additur ratio, quia reus a die commissi criminis dominium amiserat : nam donatio, vel quaelibet alienatio, facta a non vero domino, ex natura rei nulla est. Unde potest addi alia ratio, quia talis alienatio continet intrinsecam injustitiam, vel contra fiscum, etiamsi sit liberalis, vel contra tertiam personam, verbi gratia, ementem, si sit onerosa ; ergo est etiam nulla.

2. Secunda opinio. — Nihilominus est secunda opinio, dicens hos contractus seu alienationes non esse ipso jure nullas, sed annullandas, seu irritandas. Hanc sententiam defendit Victor, in d. Relect. de Indis; nam, licet num. 13 alienationes has vocet invalidas, juxta modum loquendi aliquorum jurium, nihilominus in num. 14 declarat, non esse per se irritas, imo nec absolute illicitas. Et eodem modo videntur sentire Sylvest., verb. Heeresis, 4, num. 14; et Axggel., verb. Pena, num. 3; inclinat etiam Corluba, l. 1 suarum Quaest., in 36. Latius defendit hanc sententiam Vasquez 1. 2, disp. 171, cap.25;et Sanc., d. lib. 2, cap. 21, num. 26. ubi alios jurisperitos allegat ; et mihi etiam haec sententia placet. quam per sequentes assertiones explicabo et probabo.

3 Prima assertio pro hac opinione. — Dico ergo primo: alienationes bonorum factae ab haeretico post commissum crimen, et ante sententiam, non sunt ipso facto nullae. Probatur primo, quia haereticus non perdit omne dominium bonorum suorum statim ratione delicti, ut jam probatum est ; sed omnis verns dominus potest voluntate sua transferre in alium, jus et dominium quod in suis bonis habet, et quale habet, vel liberaliter, vel per aum contractum ; ergo hoc etiam potest facere haereticus, per se loquendo. Dices, minorem non esse universaliter et absolute veram, sed cum vulgari limitatione, nisi jure prohibeatur, quae in praesenti non servatur, quia haeretico alienationes videntur prohibitae. Simili enim ratione, licet pupillus sit dominus bonorum, nihilominus non valide alienat, quia est prohibitus, et idem est in majoratu ; ergo idem erit in haeretico. Sed contra ; nam hinc potius confirmatur argumentum, primo quidem, quia non sufficit simplex prohibitio, nisi expresse addatur verbum irritans, ut in lib. 5 de Leg., a c. 25, ostensum est ; hic autem non invenitur similis prohibitio, sed tantum illa quae ex confiscatione sequitur; ex confiscatione autem per se et intrinsece spectata, non magis sequitur irritatio alienationum, quam privatio dominii. Deinde quia, in rigore loquendo, haereticus non est prohibitus speciali legis praecepto bona sua alienare, ut in sequenti assertione ostendam ; ergo cum sit dominus, potest valide alienare. Secundo probatur a posteriori, quia emens bona fide ab haeretico rem fructitferam, quamdiu illam sic possidet, vere facit fructus suos; ergo per talem emptionem dominium talis rei acquisivit, quia res fructificat domino; ergo signum est alienationem fuisse validam, quia dominium non transfertur nisi per contractum validum. De primo antecedente dicemus paulo post ; caetera vero necessario consequuntur. Simile argumentum est, quod filius bona fide accipiens haereditatem patris haeretici occulti, vere fit dominus, ut probat Siman., tit. 9, n. 189; ergo alienatio facta per testamentum valida fuit; ergo idem est de aliis. Unde juxta hanc doctrinam videtur intelligendus idem Simanc., ibi, num. 22 et 25, ubi in priorem opinionem videtur inclinare. Ultimo probatur ab inconvenienti, quia alias omnes contractus facti a catholicis cum haereticis Angliae, vel aliorum regnorum haereticorum, essent invalidi ipso facto, quia bona talium haereticorum jure communi confiscata sunt; consequens autem est incredibile, et contra communem usum, et sensum Ecclesiae ; ergo.

4. Secunda assertio. — Probatur assertio ostendendo haereticum non prohiberi im mediate alienare. — Deinde nec mediate, seu per conscquentiam aliquam. — Dico secundo : non solum hujusmodi alienationes non sunt nullae, verum etiam neque illicitae. Itaque haereticus non peccat alienando bona sua, si absque fraude et dolo, seu injuria tertii faciat. Ita sentiunt multi Doctores, et ex modcrnis optime Vasquez, d. disp. 171, cap. 2, num. 13; et Sanc., lib. 2, cap. 22, num. 59, qui alios referunt. Probatur autem in hunc modum, quia cum haereticus retineat dominium et administrationem suorum bonorum per se et ex natura rei, licite potest illa donare, aut vendere, aut alio simili modo alienare; ergo ut hoc illi non liceat, oportet ut specialiter sit illi prohibitum; sed non invenitur talis prohibitio per se; ergo neque actio illa est per se illicita. Probpatur minor, quia duobus modis potuit talis prohibitio oriri ex jure positivo: primo, quia lex aliqua directe vetat alienationem tali personae; vel quia, posita dispositione legis circa talia bona, ex illa sequitur intrinsece, et ex natura rei, quod talis alienatio sit illicita; neuter autem modus verus est; ergo. Minor, quoad priorem modum seu partem, probatur ex quodam principio in materia de Legibus recepto, quod quando lex non dirigit verba ad personam, sed tantum disponit circa rem ipsam, vel circa formam contractus, tunc per se non obligat personam ne aliter faciat, sed invalidat vel infirmat actum. De quo principio videri possunt quae dixi lib. 5 de Legib., cap. 20, num. 12, et latius tom. 2 de Relig., lib. 2, de Juram., cap. 20; sed in praesenti, leges quae puniunt haereticos in bonis suis, non dirigunt verba ad illos, praecipientes eis ne bona alienent, sed dirigunt verba ad bona ipsa, confiscando illa ; ergo per se et ex vi sua talem prohibitionem non inducunt. Altera vero pars probatur, quia, posita confiscatione, solum potest sequi malitia in alienatione propter aliquam injuriam, vel nocumentum factum, vel personae cui bona traduntur, vel fisco, quia ibi nullus alius per se intervenit. At vero respectu personae cui traduntur bona, imprimis si alienatio sit gratuita donatio, nullum nocumentum infert, quia potest prodesse et non obesse, ut per se patet. Si vero sit alienatio onerosa, verbi gratia, per justam venditionem, tunc si delictum sit ita occultum, ut nullum sit morale periculum publicationis bonorum per sententiam, tuuc etiam nullum fit ementi nocumentum, neque est periculum ejus; ergo nulla etiam est injuria vel malitia ex ea parte. Si autem sit periculum, et haereticus taceat vitium rei, tunc quidem injustitiam committit, quia dolose et injuste vendit rem suam, tacito ejus vitio occulto; haec autem malitia et est per accidens, et generalis ex principiis justitia ; et ideo propter illam addita est in assertione limitatio: S? absque fraude, etc. Denique respectu fisci nulla est per se injuria, quia semper res transit cum onere suo, et ita jus fisci integrum servatur, ad quemcumque talis res perveniat. Dices, accidere posse ut, dum res transit ad alium, vel difficilius recuperetur a fisco, vel periculum immineat, ut ab altero non ita bene conservetur. Respondeo imprimis etiam posse contingere ut talis res melius et utilius ab alio conservetur et administretur, et quod eadem vel majori facilitate ab illo reeuperetur. Deinde dico haereticum non esse procuratorem fisci, ut teneatur meliori et optimo modo bona illa conservare, et ideo solum tenetur non agere fraudulenter; nam si in fraudem fisci illa bona alienaret, aut dissiparet, tunc ex e2 parte graviter peccaret, tum quia directe ageret contra jus acquisitum a fisco; tum etiam quia ipsa leges directe hoc prohibent, ut latius refert Sancius, capit. 91, numer. 25 et 26, et capit. 29, ubi supra ; et Simanc., num. 56 et 57.

5. Tertia assertio. — Dico tertio : istae alienationes, quamvis licite fiant, sunt caducae et infirmae, quia semper possunt post sententiam latam a fisco retractari et annullari, quocumque tempore factae sint post crimen commissum. Haec assertio est certa, et in ea conveniunt omnes allegati in duabus opinionibus recitatis, et alii, quos allegat Sancius, d. cap. 22, a num. 31. Et probatur ex dictis in sect. 1, num. 5, ubi ostendimus hunc esse unum ex praecipuis effectibus, quos habet confiscatio ipso jure. Denique quia ostensum est, per confiscationem acquirere fiscum jus aliquod in re confiscata, quod est dominium, vel certe dominio aequivalet ; ergo ratione illius potest semper vindicare sibi talia bona. Unde hoc etiam probant leges supra citatae, dicentes tales alienationes esse invalidas, utique in praejudicium fisci, qui propterea semper illas invalidare potest; ita enim seepe in jure dicitur donatio invalida, quae non est perfecta, sed retractari potest, ut sumitur ex leg. 1, et leg. Post contractum, ff. de Donationibus.

6. Eatensio lujus assertionis. — Unde extenditur seu ampliatur assertio ut locum habeat, etiamsi bona fide emptor, verbi gratia, contrahat, omnino ignorans delictum venditoris; quia haec ignorantia non purgat vitium contractus, quod in re ipsa inest, et quia talis ignorantia non privat fiscum jure suo, ut latius, et allegando multa, tradit Sancius, d. cap. 22, num. 36. Aliqui etiam hoc extendunt ad contractus, seu alienationes factas ante tempus delicti, et proximum illi, quando praesumuntur factae dolo malo, et ad evitandam poenam, ut latissime tractat Sancius, d. cap. 21 et 22; sed quicquid sit de aliis criminibus, jam supra notavi hoc vix aut nullo modo posse habere locum in peccato haeresis ; nemo enim potest per talem dolum alienare bona, nisi prius sit haereticus, saltem occultus. Praeterquam quod illa poena fundatur in praesumptione, quae in foro conscientiae cessat, quando praesumptio non est veritati conformis; ut autem sit conformis, necessarium est ut praecesserit peccatum haeresis, saltem occultum per accidens.

7. Ejusdem assertionis limitatio. — Ad denda vero est limitatio, ut bona haec alienata possint revocari a quocumque possessore, et quovis tempore, nisi ad praescriptionem pervenerint. Quam limitationem Joan. Andr. et Archidiac. non admittunt, ut refert Rojas, singular. 18, in fine. Ipse vero dubitat. Sed nec dubitandum est [quia limitatio est moraliter certa, et sumitur ex cap. ultim., S ult., de Praescript., in 6, et sentit Panorm., in c. Cum nobis, de Praescript.. num. 7; Covar., in 2, part. 4, cap. 6, 8 8, num. 10; Castro, lib. 2, de Justa haereticor. punit., capit. 4; Farinac., citata quaest. 190. a num. 119, et late Sancius, dicto cap. 22, a num. 37, ubi explicant conditiones omnes ad hanc praescriptionem requisitas, quod magis ad materiam de Dominio et de Praescript. pertinet, de quibus videri etiam potest Molin., de Just., tom. 1, disp. 73, per totam. :

8. Circa eamdem assertionem dubium primuwn. bipartitum. — Prior pars resolvitur. — Circa modum autem servandum in rescindendis his contractibus, seu recuperandis bonis, ab illis qui ab haereticis illa acceperunt, immediate vel mediate, tria dubia breviter explicanda supersunt. Primum est, an illa bona auferenda sint, nihil omnino dando vel relinquendo possidenti. In quo aliter loquendum est, quando alienatio fnit mere liberalis, vel quando fuit per contractum onerosum. Nam in priori casu omnino auferuntur bona a possidente, nihil illi dando, vel ex illis relinquendo, si rigore justitiae fiscus uti velit. Ita docent omnes, et ratio est manifesta; quia tunc possessor accepit illa bona sine ullis expensis, vel alio onere suo, ut supponitur, et illa omnia sunt obligata fisco; ergo et habet jus ad omnia recuperanda, et nullus est titulus quo ad aliquod possidenti tribuendum obligetur.

9. Posterior subdistinguitur. — Quando vero bona transierunt ad alium per contractum onerosum, subdistinguendum est : nam si pretium, verbi gratia, propter quod vendita est domus, invenitur inter bona haeretici, qui rem vendidit, formaliter, vel aequivalenter, restituendum est emptori, quia illud accrevit bonis haeretici, et substitutum est loco rei venditae; ergo reddendum est emptori, si re empta privetur, quia nullus superest titulus justus damnificandi illum in pretio. Et in hoc etiam omnes conveniunt. Dixi autem formaliter, vel equivalenter ; nam, hcet pretium sit consumptum, si tamen ex illo hareticus factus est ditior, vel quia emit rem aliam, vel quia solvit justa debita, vel quia ex illo emit necessaria ad vitam, et alios redditus sibi conservavit, in his et similibus persolvendum est pretium emptori, quia moraliter perinde est habere pretium, vel aestimationem ejus. Existimo tamen in hujusmodi eventu liberum esse fiseo non rescindere contractum, si velit, quia fuit validus, ut supra dixi; et posse illum rescindere, est quasi privilegium fisci, et ideo potest illo non uti, si velit. At vero si prctium nullo modo extat inter bona haeretici, fiscus potest recuperare bona vendita, nullo restituto pretio. Ita docent omnes auctores supra citati, et specialiter videri potest Tiraquel., in l. Si unquam, paragr. Eevertatur, num. 267, c. de Revocandis donat. ; et Gregor. Lop., in l. 4, titul. 2, partit. 7, gloss. 2; et Simancas, dicto titul. 9, num. 27. Et ratio est, quia bona illa antea erant obligata fisco, quam emptor aliquod jus in illa acquireret ; ergo transierunt cum onere suo; ergo ratione illius potest fiscus illa recuperare, ubicumque illa invenerit, nec tenetur pretium reddere, quia neque illud accepit, neque inter bona sibi obligata invenit. Et confirmatur, quia venditor non potuit majus jus transferre in emptorem, quam ipse habebat; sed apud ipsum bona illa semper erant subjecta fisco quoad recuperationem illorum, nullo pretio, vel aestimatione data; ergo eodem modo possidentur ab emptore. Aliqui vero hoc limitant : Nisi emptor bona fide emerit. Sed non est admittenda limitatio, tum quia bona fides non purgat vitium rei; tum etiam quia emptor non privatur pretio propter aliquod delictum, quod bona ilia emendo commiserit, sed solum quia pretium illud consumptum est sine culpa, vel utilitate fisci.

10. Secundum dubium resolvitur. — Secundum dubium est, an ista bona recuperentur a fisco cum quolibet augmento in eis facto, seu cum meliorationibus, ut juristae loquuntur. Ad quod breviter dicendum est duplex posse esse hoc augmentum: unum, quod sine industria vel expensis possidentis, solo veluti cursu rerum provenit, ut si contingat terram fier1 majoris aestimationis, vel ex raritate similium possessionum, vel ex multitudine emptorum, vel alia simili causa; aliud vero est augmentum, quod fit opera et expensis possidentis, ut si reficiatur domus, vel augeatur. De priori augmento dicendum est, totum cedere in jus seu debitum fisci, et ideo recuperari ab illo posse, nulla compensatione facta ; sicut e contrario si res fuisset hoc modo diminuta, eodem tantum modo posset a fisco recuperari. Et declaratur, quia jus fisci est dominium directum, vel illi aequivalens; res autem, quando per se et quasi naturaliter augetur, domino crescit. At vero aliud augmentum licet recupcrari debeat a fisco, quando non potest a re separari, debet tamen valorem solvere, quia confiscatio ad illud augmentum non extenditur, neque est cur possessor bonis expensis in illo augmento privetur. Dices: ergo si ex negligentia possidentis bona illa diminuantur, poterit fiscus aestimationem ab illo repetere. Respondeo: si mala fide processit, sciens illa bona esse confiscata, et ideo circa illa negligenter se gerens, concedo sequelam, quia fuiti cum scientia detrimenti bouorum fisci. Si autem bona fide processit, tractando rem illam tanquam omnino suam, cogi non pctest, quia nec titulo rei acceptae, nec titulo injustae acceptionis ad illam restitutionem tenetur.

11. Tertium dubium - an fructus quoque bonorum haeeretici recuperentur a fisco, si extant. — Tertium dubium est, an fiscus recuperet bona cum fructibus qui ex illis provenerunt, a crimine commisso usque ad seutentiam. In quo puncto imprimis supponendum est, hos fructus, per se loquendo esse confiscatos, quia inter bona haeretici post crimen commissum acquisita computantur. Ita ex professo docet Tello Fernandez, in l. 4; Taur., num. 45; et sequitur Simanc., supra; et Vasquez, 1. 2, disp. 172., cap. 1; Farinac., de Haeresi, q. 190, num. 19 et 80; et sumitur ex Covarr., in2, 4 p.. cap. 6, S8 8, num. 8, et ex aliis auctoribus qui idem dicunt de fructibus beneficii, ut videre licet in Sanc., d. lib. 2, c. 26, n. 10. Unde colligitur, si fructus illi extent, vel formaliter, vel aequivalenter, inter bona ultimi possessoris, quando fit bonorum publicatio et executio, quia nimirum ex illis factus est ditior, recuperandos esse a fisco. Ita docent omnes. Et ratio est, quia sicut procedunt ex re confiscata, et sub ea ratione aliena, ita cum eodem onere nascuntur. lItem quia regula generalis est, possessorem rei alienae teneri ad restituendum omnes fructus, praesertim si ex illis factus est ditior. De quo principio videri potcest Covar., in regul. Peccat., 3 p., in principio. Denique quia si haereticus ipse fructus illos accepisset, essent obligati publicationi, et revendicationi fisci ; ergo idem est de quocumque possessore, quia haereticus, ut dixi, non potest majus jus illi conferre, quam ipse habet.

19. Resolutio quoad fructus quoque bona cum mala fide.— Difficultas vero est, quando fructus omnino sunt consumpti, et possidens bonanonest ex illis factus ditior; tunc est distinctione utendum, ut dicti auctores notant; nam vel ille consumpsit bona fide, vel mala : si bona, nihil tenetur restituere juxta communem doctrinam de bonis alienis. de qua videri potest Covar., lib. 1 Var., cap. 3, n. 6 et 7; et ratio est, quia tunc nec obligatio restituendi nascitur ex re accopta, quia non extat; nec ex injusta acceptione, quia supponitur sine peccato consumpta. Igitur nec fiscus potest in eo casu fructus repetere, quia non potest ab alio exigere quod ille dare non tenetur. At vero si possessor consumpsit fructus mala fide, repeti possunt propter injustam acceptionem.

13. Quid in hoc casu requiratur ad bonam vel malam fidem. — Verior responsio. — Statim vero interrogandum occurrit, quando censendus sit aliquis babere bonam fidem, vel quid in hoc casu sufficiat, ut in mala fide constituatur. Nam Simanc., dicto tit. 9, num. 58, quem sequitur Vasquez, putat necessarium esse ad illam bonam fidem, ut possidens ignoret delictum haeretici, ac proinde, eo ipso quod scit tale delictum, et consequenter bona esse confiscata, constitui malae fidei possessorem, ac proinde teneri ad resti-- tuendos fructus, etiamsi consumpti sint, et ex illis non sit factus ditior. Et potest hoc suaderi, quia supra diximus, hoc modo esse necessariam bonam fidem ad praescriptionem horum bonorum; ergo idem erit in praesenti. Nihilominus existimo scientiam delicti ejus, qui bona tradidit, non satis esse ad constituendum in mala fide possessorem talium bonorum, quantum ad praesentem casum attinet. Probatur, quia ipsemet haereticus bona fide possidet sua bona, quandiu contra ipsum non fertur sententia, etiamsi et sui delicti et confiscationis conscius sit; ergo etiam ille, cui donavit aut vendidit talia bona, bona fide possidet, etiamsi sciat delictum donantis aut vendentis. Probatur consequentia, quia venditor transtulit in illum totum jus quod in talia bona habebat, et prout illud habebat ; ergo transtulit jus possidendi usque ad sententiam; ergo jure possidet, ac proinde bona fide.Unde quod ad possessionem attinet, non dubito quin hoc sufficiat ad bonam fidem. Et consequenter de consumptione fructuum assero, si absque peccato fiat, bona fide fieri, etiamsi delictum alterius non ignoretur. Poterit autem fieri sine peccato, si non fiat in fraudem et detrimentum fisci, sed ad vitam sustentandam, vel ad aliam humanam commoditatem ; tunc enim non facit injuriam fisco ille possessor bonae fidei, cum jure suo utatur. Et hinc fit consequenter ut non teneatur restituere illos fructus, nec ratione injustae acceptionis, cum non peccaverit contra justitiam talia bona consumendo, nec ratione rei acceptae, quia non extant, ut supponitur. Secus vero esset si injuste et fraudulenter illos fructus dissiparet, nam tunc merito pos sent ab illo recuperari. Neque est simile de praescriptione ; nam prescriptio est beneficium a lege concessum, et in praesenti materia specialiter factum est sub illa conditione, ut bene notavit Sancius, cap. 22, num. 41, et ideo non est extendenda illa conditio ad alios effectus, ad quos ex natura rei et ex vi justitiae necessaria non est.

Sectio 5

Quae bona haeretici sub confiscatione comprehendantur

SECTIO V. Quae bona haeretici sub confiscatione comprehendantur.

De hoc puncto multa scribunt jurisperiti, moventes plures quaestiones, quae vel ad materiam de dominio, vel ad forum tantum externum pertinent, quas summatim attingit Simanc., dicto tit. 9, per totum; et Anton. Gomez, lib. 3 Variar., cap. 4, et ex illis Vasquez, 1. 2, disput. 169 et secquentibus; et multo copiosius Sancius, dicto libro 2, a cap. 14, per multa; et Farinac., tota quaest. 190. Nos autem, et brevitati et utilitati consulentes, per breves regulas, et nonnullas illationes et exempla rem totam expcdiemus.

1. Prima assertio. — Ejus ratio. — Confirmatur ex leg. Si ademptis.—bDico ergo primo: quod attinet ad bonorum qualitatem vel quantitatem, nulla specialis conditio postulatur ad hujusmodi confiscationem, ita ut per se ad haec bona potius quam ad illa limitetur, sed simpliciter omnia bona confiscantur, sive sint immobilia, sive mobilia, aut se moventia, aut jura, vel actiones. Ita docent omnes auctores. Et ratio est, quia licet de his bonis, quando cum aliquo addito in lege vel in testamento nominantur, verum sit quod ratione additi fieri solet limitatio, ut si quis testamento leget bona mobilia, non mandat immobilia, vel e contrario, nihilominus quando le? absolute disponit de bonis sine limitatione, omnia bona comprehendit. Quod quidem fiet expressius, si signum distributivum, omnia, addatur ; in rigore tamen sufficiet, si indefinite de bonis loquatur; tum quia non est major ratio de his quam de illis bonis, et ideo ut dispositio legis sit certa, sicut esse debet, necesse est ut omnia comprehendat ; tum etiam quia in sermone doctrinali vel dispositivo, indefinitum aequivalet universali. At vero in praesenti materia bona haereticorum absolute confiscantur, in dicto cap. Cum secundum leges, et in legibus quae in ipso allegantur, vel eodem modo, vel interdum etiam addita distributione fit confiscatio; ergo simpliciter extenditur ad omnia bona. Et confirmari hoc potest ex lege S ademptis, c. de Sententiam passis, in qua dicitur, ablatis bonis per sententiam, auferri etiam actiones, ac proinde actiones sub bonis comprehendi; eadem ergo ratio est de qualibet alia bonorum specie.

2. Secunda assertio. — Ostenditur ratione. — Declaratur eaemplis. — Dico secundo : ex parte haeretici habentis talia bona, necessarium est ut tempore delicti fuerint sua, propriumque jus in illa habuerit, vel saltem ut post delictum et ante sententiam illa dicto modo obtinuerit. In hoc etiam omnes conveniunt. Et ratio clara est, quia lex non confiscat bona aliena, sed propria ejus qui delinquit; ergo quae talia non fuerint, non confiscantur. Dictum est etiam supra confiscationem non extendi ad bona acquirenda post sententiam, comprehendere autem totum tempus a commisso crimine usque ad sententiam; ergo intra illud necesse est et sufficit, quod bona fuerint ipsius haeretici propria. Deinde declaratur nonnullis exemplis : nam si haereticus ante commissum crimen, absolute et simpliciter donavit aliquid de bonis suis alteri, quamvis postea incidat in haeresim, illud non confiscatur, quia jam non est in bonis ejus, et quod fuerit parum refert. Dixi autem, si absolute et simpliciter donavit, quia si donatio facta sit tantum sub conditione, et conditio non fuit impleta ante delictum, quamvis postea impleatur, bona sic donata confiscata manent, quia donatio sub conditione non est donatio simpliciter, nec transfert dominium, ut constat ex l. 1, ff. de Donat., donec impleatur conditio; per haeresim autem ablata est potestas transferendi dominium absolutum, et a confiscatione liberum, et ideo confiscatio circa talia bona locum habet. Idem est si donatio facta fuit non simpliciter inter vivos, sed causa mortis; nam illa etiam non est perfecta donatio, nec transfert dominium, imo revocari semper potest ante mortem; et ideo sic donata sub donatis sub conditione comprehenduntur, et post mortem haeretici, etiam a fisco repetentur. Ita Simancas, numer. 9; Farinacius, dicta quaestione 190, paragr. 1, numero duodecimo, et alii, et sumitur ex leg. 1, cum multis aliis de Donationibus causa mortis. Et ex dicendis amplius hoc confirmabitur.

3. Tertia assertio fere communis. — Huic assertioni repugnat Sauc. — Inpugnatur, et satisfit illius fundamento. — Dico tertio: omnia bona quae transferri possunt ad haeredes extraneos cadunt sub confiscationem. Ita docct Julius Clarus, in Paragr. ult., quaest. 79, num. 7, et ibi alios refert, imo fere omnes auctores hac regula utuntur. Et ratio ejus est, quia potestas transferendi bona ad quoscumque haeredes, etiam extraneos, est signum absoluti dominii et proprietatis talium bonorum ; dictum est autem omnia bona propria haeretici confiscari; ergo confiscantur omnia, de quibus testari potest. Hanc vero regulam afftirmativam aliqui non admittunt, quos refert et sequitur Sanc.,d.c.14,n.5. Fundatur, quia fiscus non est haeres; ergo non fit bonum argumentum ab haerede ad fiscum, quia a diversis non fit illatio. Sed nihilominus reliqui Doctores citati, et citandi passim, illa regula utuntur, et non est facile assignare exempla in quibus deficiat, neque dicti auctores aliquod inducunt. Ratio etiam a nobis facta mihi videtur efficax, et illa facile solvitur ratio in contrarium facta ; nam licet fiscus non sit haeres, potest aequipollere et quasi adaequate substitui loco haeredis. Et quamvis a diversis, ut diversa sunt, non fiat illatio, tamen, ut in aliquo conveniunt, fieri potest; vel, licet non fiat per locum intrinsecum, ut aiunt, id est, ut acausa vel ab effectu, potest fieri per locum aliquem extrinsecum; et ita fit in praesenti quasi a signo, quia potestas transferendi in haeredem extraneum est signum sufficientis dominii et proprietatis circa talem rem, ut propterea sub confiscationem cadat; denique quia alias nec regula negativa esset admittenda, quia etiam in illa inter eadem fit illatio; consequens au- tem ab illis auctoribus non admittitur, ut jam videbimus.

4. Quarta assertio. — Limitatur assertio.— Dico ergo quarto: bona quae non transferuntur ad haeredes extraneos, non confiscantur. Tta docet Julius Clarus, ubi supra, et admittunt Sanc., et alii quos allegat. Et optime Gigas, in tract. de Crim. laes. majest., tit. de Pcenis ejusd. crim., q. 5et 6; et Penna in Director., 3 p., comment. 161; Farin., de Haeres., q. 190. Et ratio est supra assignata, et cum proportione applicata ; quia defectus potestatis transferendi talia bona in extraneos est signum carentia dominii vel limitationis, vel conditionis, sub qua data sunt illa bona, ut non possint ad extraneos transire; cum ergo fiscus extraneus sit, etiam non possunt ad illum transire, quia non potest confiscare bona, nisi quatenus illius sunt qui delictum commisit. Ex hac vero ratione colligo declarationem regulae necessario adhibendam, scilicet, intelligendam esse de confiscatione perpetua, seu quae duret etiam post mortem haeretici, quia saepe bona, quae in morte non possunt transferri in haeredem, quandiu vita durat, possunt alteri donari, vel quoad possessionem et usum, vel etiam quoad usum fructuum. Et tunc poterunt eadem bona tali modo confiscari quoad illos effectus ; et de facto applicantur fisco, quandiu haereticus vivit, licet post mortem ejus haeredibus reddenda sint. Et ita docent dicti auctores in aliquibus exemplis, quorum nonnulla statim attingemus. Ratio vero efficax est, quia illa bona, durante vita, sunt haeretici, et pro eadem vita possunt transferri in extraneum per voluntatem ejusdem haeretici ; ergo quamvis fiscus sit extraneus, transferentur in ipsum pro eadem vita, virtute legis.

5. Objectio diluitur. — Dices: jura personalia non confiscantur ullo modo, quia cum persona extinguuntur, ut est communis sententia, quam refert et sequitur Sancius, dicto cap. 14, num. 6; ergo etiam illa bona, quae tantum ad vitam durant, nullo modo confiscabuntur, quia etiam personalia sunt. hespondeo duobns modis posse jura vel bona dici personalia : primo, quia huic personae tantum committuntur, ut per se ipsam, et non per aliam, tali re aut jure uti vel frui possit. Hujusmodi est jus eligendi, quando tali personae confertur, ita ut industria vel dignitas ejus postuletur ; item jus habitandi in hac domo soli personae concessum. Et de his et similibus verum est quod in antecedenti assumitur, nam talia jura non confiscantur. Et ratio est eadem proportionaliter, quia talia jura neque in morte, neque in vita possunt in extraneam personam transferri. Alia vero sunt bona vel jura, quae, licet personalia dici possint, quia cum persona finiuntur, non tamen ita adhaerent persona,, quin illa vivente possint aliis donari, ethaec dicimus posse cadere sub confiscationem (nisi aliud obstet,) pro vita delinquentis. Unde ad tollendam aequivocationem possunt haec vocari bona vel jura vitalia, ut ab aliis pure personalibus distinguantur.

6. Assertio variis casibus eaplanatur. — Quinto, addendum est quaedam esse bona quae, licet ab haereticis in poenam auferantur, non tamen proprie confiscantur, quia non applicantur fisco, sed vel extinguuntur, vel ad legitimum et quasi necessarium successorem transeunt. Per quam regulam declarantur praecedentes quoad aliquos particulares casus. Primus esse potest, quem modo attigimus de juribus pure personalibus, ut est, verbi gratia, jus eligendi; nam illo privatur haereticus, non per confiscationem, sed per extinctionem, seu ablationem. Secundus sit de dominio, quod aliquis habet in servum suum, nam per haeresim perdit illud; servus tamen non confiscatur, sed omnino fit liber, quod in favorem libertatis concessum est in l. Manichaeos, Cod. de Haeret., et in cap. ult. extra. de Haeret., quod in eumdem favorem ampliatur, ut licet haereticus convertatur, et ex misericordia alia bona ei restituantur, servus maneat liber ; quia libertas semel recuperata non perditur sine nova culpa, ut bene declarat Simanc., in tit. S'ervus, n. 9, de quo casu latius disputant Molin., de Just., disp. 40; Sanc., lib. 2 Decal., c. 24, a num. 9. Tertius casus est de jure patronatus, nam ordinarie transfertur cum bonis, seu haereditate cui adhaeret; nihilominus tamen quando bona confiscantur quibus jus patronatus adhaerebat, non transit cum illis, nec confiscatur, sed extinguitur in favorem Ecclesiae, ut ab illo onere libera maneat. Quod licet expresso jure non habeatur, consuetudine ita receptum esse citati in n. 4 tradunt, et specialiter videri potest Lambertin., de Jure patronat., lib. 3, quaest. 8, per varios articulos; et Farinac. supra, a num. 24. Quartum exemplum addere possumus de pensionibus ecclesiasticis, de quibus fere nihil scriptum invenio in auctoribus qui de confiscatione scripserunt ; novissime prodiit Garcia, de Benefic., part. 11, c. 1C, a n. 77; et Sancius, lib. 2 Decalog., c. 28, n. 306, qui aliqua attigere. Ego vero, ex principiis supra positis, distinctione quadam utendum censeo ; nam de pensionibus loqui possumus, vel quoad fructus decursos vel obtentos ante sentenuam, vel quoad obtinendos post sententiam. De prioribus dicendum est confiscari, quia jam sunt bona propria ipsius haeretici, vel, si illa nondum obtinuit, jam proprium jus in illa acquisivit ; sicut euam fructus beneficiorum jam acquisiti confiscantur, ut supra dictum est, et docent omnes. At vero quoad fructus acquirendos post sententiam , non confiscatur pensio, neque etiam fructus cedunt in utilitatem haeretici, quandiü vivit, etiamsi absolutus sit, sed pensio ipsa extinguitur; nam licet proprie et in rigore beneficium non sit, in hoc aequiparatur beneficio, et sub illo nomine comprehenditur in favorem fidei, ut latius ostendit Gigas, de Pension., q. 52, n. 4, et q. 94, num. 7.

7. Assertio, confiscationem non fieri in damnwm tertii. — Ultimo ex dictis notari potest alia regula generalis in hac materia observanda, et ad definiendos plures casus applicanda: scilicet, confiscationem bonorum haeretici ita esse faciendam, ut in damnum alterius tertii innocentis per se non cedat. Ita docent auctores allegati, praesertim Simanc., dicto tit. 9, num. 64, et latius Matienco, in lib. 5 Novae recompilat., tit. 9, lege 10. Et raiio sumitur ex lege Sancimus, Cod. de Poenis, quia delicta suos tenent et ligant auctores; nec ratio patitur ut noceant innocentibus, illos suis bonis privando. Et hinc est ut, si bora confiscata habeant reale onus ad solvendam alteri pensionem, cum illo onere transeant ad fiscum, ita ut ipse illam solvere teneatur, ut in superioribus tactum est, et specialiter declarant Simanc. supra, num. 8; intelligitur autem haec assertio, ut in ea insinuavi, per se loquendo, et ut ita dicam, immediate ; nam remote, et quasi per accidens, non est inconveniens quod confiscatio bonorum unius delinquentis cedat in inceommodum aliorum, qui non peccaverunt, ut confiscatio bonorum patris cedit in incommodum filiorum ; tamen quia illi non erant domini, nec habebant immediatum jus, sed remotum, vel potius quamdam spem talium bonorum, ideo illud non reputatur inconveniens; nam propter multas alias causas, contingit ut filii veniant in egestatem propter culpam ct negligentiam parentum. Et aliis exemplis statim subjiciendis id declarari potest.

8. Quid si tertius sit conjua. — Ux his ergo generalibus principiis definiendae sunt omnes speciales quaestiones, quae a dictis auctoribus tractantur, quarum pauca et praecipua exempla breviter et quasi remissive attingam, ut inde possit unusquisque ad alias similes quaestiones dicta principia applicare. Primum exemplum sit de bonis mariti et uxoris: nam, licet inter eos communiter possideantur, nihilominus quisque habet sua propria bona; et ideo si uxor sit haeretica, confiscantur ejus bona, non mariti, et econtrario, propter regulam positam. Et in hoc conveniunt omnes. Explicare autem quae sint bona propria uxoris, quaeve mariti, non est hujus loci, sed ad materiam de matrimonio pertinet, in qua videri possunt Sancius, et Anton. Gomez, in l. 77 Tauri, et Summistae omnes, et alii jurisperiti, qui a dictis allegantur. Quia vero inter virum et uxorem possunt donationes fieri, sciendum est, si conjux, cui facta est ab altero donatio, in haeresim incidat, priusquam donans moriatur, illa bona donata non confiscari, juxta superius dicta, quia illa donatio non est firma, neque habet effectum usque ad mortem donantis, cap. ultim., de Donat. inter vir. et uxor., et l. Cum hic status, S S$ donator, ft. eodem tit. Et eadem ratione, si donator incidat in haeresim, licet postca moriatur ante condemnationem, donatio non tenet, et bona confiscantur, quia post delictum non potest haereticus donationem confirmare, juxta l. Si maritus ucoris, ft. de Donat. inter virum et uxorem.

9. Quid si fuerit filius aut pater. — Quid de Lbonis profectitiis. — Secundum exemplum sit de bonis filiorum existentium sub potestate patris; habent enim quaedam bona propria, quae vocantur castrensia, et quasi castrensia, et adventitia, quibus addi solent profectitia ; inter*quae haec est differentia, quod bona castrensia et quasi castrensia sunt propria filii quoad dominium et usum fructuum, et ideo talia bona non confiscantur propter haeresim patris, confiscantur autem propter haeresim filii. In bonis autem adventitiis, habet filius dominium, et pater usum; fructuum, et ideo si pater sit haereticus, amittit quidem usum fructuum, sed ille non confiscatur, sed consolidatur cum dominio filii, quia pater per haeresim amisit jus patria potestatis, quod in filium habebat, et ratione cujus habebat usum fructuum ; unde quia illud jus non transit in fiscum, ideo neque ille usus fructuum fiscc adjudicatur. Et eadem ratione, si filius sit haereticus, illa bona confiscantur quoad dominium , quia erat delinquentis, atque etiam quoad usum fructuum, quia etiam per haeresim filii dissolvitur patria potestas, S Cum autem, Institut., Quibus modis jus patrie potestatis aniltatur , et in his omnes conveniunt. De profectitiis autem bonis invenio Gabrielem, in 4, dist. 15, quaest. 3, art. 3, dubio 2. proposit. 5, dicentem talia bona non confiscari propter crimen patris; quod etiam sequitur Sancius supra, cap. 16, a num. 9, referens plures juristas. Veriorem tamen credo oppositam sententiam, quam tuetur Simanc., de Cathol. Institut., tit. 9; Caldas, in leg. Si curatorem, verbo Lesis, numer. 19, in fine, Cod. de Re integra restituenda ; Quemada, quaestion. 19, num. 1 et sequentibus, et alii juristae, quos allegat et sequitur Farinac., dicta quaest. 190, num. 15. Consentiunt Theologi communiter, Azor, tom. 1, lib. 5, cap. 7, quaest. 8; Vasquez, 1. 2, disp. 169, cap. 4, num. 10, et in opuscul. de Testament. , cap. 9, num. 111; Lorca 2. 2, disputat. 46, membr. 1, num. 5; et probatur, quia talia bona sunt propria patris quoad cominium et usum fructuum ; ergo per haeresim amittit illa tanquam sua. Item legitima filii confiscatur, quia non est sua, sed patris, dum vivit, ut recte Simanc., num. 79 et 80; ergo et bona profectitia propter eamdem rationem. Unde e contrario per lapsum fili talia bona non confiscantur, ut etiam cum multis tradit Sanc. supra, cap. 15, num. 17.

10. Quid si fuerit donatum aliquid. lyeretico sub conditione. — Tertium exemplum est de bonis haeretico donatis sub conditione; nam si conditio impleta sit ante delictum commissum, bona illa confiscantur, quia donatio fuit consummata ; si vero conditio non fuit impleta, sunt opiniones. Distinguendum tamen censeo inter conditionem casualem, et potestativam, ad quas potest reduci mista. Quae distinctio traditur in l. unica, paragr. S autem aliqui, C. de Caducis tollendis, et sufficienter explicatur a Molina, de Justit., disp. 177 et 206. Si ergo conditio fuit casualis, jus ad illa bona transit in fiscum sub eadem conditione. Si vero sit potestativa, aut est talis quae non possit per fiscum impleri, et tunc bona non confiscantur, quia donatio non potest ad effectum pervenire. Si autem conditio possit impleri per fiscum, et ipse velit illud onus subire, tunc confiscatio sub eadem conditione tenebit. Et hoc cum proportione ad mistam conditionem applicandum est. De quo puncto praeter citatos videri possunt Covarr., in Pract., cap. 39, num. 2, addita resolutione quam in fine capitis ponit; Anton. Gomez, in l. 4 Tau- ri, num. 4, et in 2 Variar., cap. 12, num. 6; et Simancas, titul. 9, num. 11.

11. Quid si fuerit legatum aliquid heeretico. — Quid si fuerit dominus directus bonorum, quorumn fructus percipiebat huereticus.— Quartum exemplum sit de haereditate, seu bonis testamento relictis, quae post crimen commissum deteruntur ; nam talia bona non confiscantur propter peccatum ejus cui relicta erant, quia- jam est. incapax talis haereditatis, juxta l. Manicheeos, C. de Haeret., et consequenter non fiunt illius, ac propterea non confiscantur. Ita Simanc., num. 124, et videri potest Covar.. lib. 14 Variar., cap. 8, et lib. 2, cap. 17;et Farinac., dicta quaest. 190, a num. 94. Quintum exemplum est de emphyteusi, nam si emphyteuta incidat in haeresim, non confiscantur talia bona quoad proprietatem, quia quoad illam non sunt ejus; quoad fructum autem seu dominium utile confiscantur pro vita delinquentis. Estque haec regula generalis de quocumque usufructu ad vitam, nisi titulus ejus per delictum extinguatur, ut supra tactum est. Et hoc ipsum ampliari potest ad bona. feudalia, nam in illa non cadit confiscatio perpetua quoad dominium directum, propter eamdem rationem; confiscari autem: possunt pro vita delinquentis, si fiscus valeat, et velit omnia onera feudi sustinere. De quibus punctis, praeter Simancam supra, num. 19 et 97, videri possunt Penna, 3 part. Directorii, commentar. 161; et Gigas, dicto tractatu de Crimine laesae majestatis, titul. 9, de Poenis ejus, quaest. 5 et 6; Farinacius, supra, a num. 59.

19. Quid si fuerit successor net haretici.— Postremo ex eisdem principiis definienda est quaestio de bonis primoógeniturae, seu majoratus, an confiscentur propter haeresim ultimi possessoris. In quo puncto solet distinctio adhiberi de variis generibus majoratuum, et diverso etiam modo de illis loqui, ut videre licet in Simanc., dicto tit. 9, num. 252 et sequentibus. Existimo tamen in hac materia, et quantum ad haeresim pertinet, pro generali regula constitui posse, bona majoratuum non confiscari quoad proprietatem, seu contiscatione perpetua. Ita communiter Doctores : Castro, lib. 2 de Justa Haeret. punit., c. 2; Molina, lib. 4 de Primogeniis, cap. 11, n 21; Vasquez 1.2, disp. 169, cap. 4; Farinac., dicta quaest. 190, paragr. 5, num. 60, et alii. Ratio imprimis sumitur ex illo priucipio, quod bona quae non transeunt ad haeredes extraneos, non confiscantur; majo- ratus autem non transit ad haeredem extraneum, ut constat. Deinde est ratio a priori, quia primogenitus, seu primo vocatus non succedit ex voluntate ultimi possessoris, sed ex voluntate primi instituentis, cui non potest nocere delictum successoris, nec poena confiscationis illi imposita. Nihilominus tamen possunt haec bona confiscari quoad usum fructuum pro vita delinquentis. propter rationes contrarias, quia hoc modo transferri possunt haec bona in extraneum quoad usum fructuum, et pro sola vita possidentis. Item quia hoc non derogat voluntati primi instituentis. Unde quoad hanc partem addenda est limitatio, nisi in ipsa institutione aadita fuerit clausula privans possessorem dominio et usu talium bonorum, ipso facto quod tale delictum commiserit, vel, ut addi solet, eo ipso quod decreverit vel tractaverit deillo committendo ; nam instituens potuit hoc modo, et non aliter sua bona disponere, et ideo voluntas ejus servanda est. Sed de tota hac quaestione videri possunt Molina, de Primogeniis, lib. 4, c. 11; Azor, part. 1, lib. 8, c. 12; Sanches, lib. 2 Decalog., capite 18, per totum; Vasquez, 1. 2, disput. 179, cap. 4.

Sectio 6

Utrum poena confiscationis etiam reges et supremos principes comprehendat

SECTIO VI. Utrum poena confiscationis etiam reges et supremos principes comprehendat.

1. Prima ratio dubitandi tripliciter. — Secunda ratio. — Explicata poena confiscationis ejusque materia, solum superest dicendum de personis quibus imponitur; et quoniam de caeteris nulla est difficultas, solum de principibus supremis temporalibus aliquid dicendum superest. Est enim in illis duplex ratio dubitandi. Una est ex parte talium personarum, quia cum sint supremi, nulli subjiciuntur in temporalibus; ergo nec possunt puniri in temporalibus bonis. Et deinde, licet possint, non videntur comprehendi sub legibus confiscationem imponentibus ; tum quia non loquuntur de his personis in speciali, sed tantum in generali; sub generali autem sermone non videntur comprehendi quae tam spec. alia sunt ; tum etiam quia leges imponentes confiscationem vel sunt civiles, quae non comprehendunt auctores quoad poenas, vel est caponica , quae vel solum approbat illas leges, vel loquitur ad instar earum, ut dictum cap. Cum secundum leges, in quo potestates civiles prohibentur exequi confiscationem , donec sententia proferatur. Unde colligi videtur non loqui de bonis ipsarum potestatum, seu principum. Et inde potest etiam novum argumentum fieri, quia haec bona ex vi illius textus confiscantur fisco regio; ergo confiscatio non potest cadere in bona ipsius reg;s, etiamsi haereticus sit. Altera ratio dubitandi sumitur ex parte ipsorum bonorum, quia reguum inter majoratus computatur, et majoris privilegii et immunitatis esse censetur , quam omnia privata primogenia ; ergo est exemptum ab omni confiscatione, non solum perpetua , sed etiam quoad vitam possidentis, quia quamvis constare non possit de clausula, quam attigimus in fine sectionis praecedentis, quia regni institutio et modus ejus immemorialis est, nihilominus praesumitur facta optimo et magis favorabili modo ; ergo talia bona nullo modo sunt confiscabilia, multo magis quam caeteri majoratus.

2. Circa primum punctum. — Prima assertio affirmans , de possibili.—In his ratiopibus duo puncta tanguntur : unum de personis, aliud de bonis. Circa primum, dicendum est primo reges et principes temporales, quantumvis supremos, posse hac poena puniri. Haec assertio satis constat ex dictis supra, disp. 20, sect. 3, ubi in generali ostendi, reges posse ab Ecclesia puniri propter haeresim, non tantum poena spirituali, sed etiam temporali, quod ex professo etiam wwactavi in Defension., lib. 3, cap. 22; et videri etiam potest Bellarmin., contra Barclaium. Illo autem principio supposito , nulla ratio specialis in confiscatione reperitur , propter quam his etiam personis impon non possit; quia et poena ipsa proportionata est delicto, et isti principes habere possunt bona, quibus privari possunt, et saepe ita expedit , ut minus potentes fiant ad nocendum Ecclesiae.

3. Secunda assertio , de facto. — Ad primum. et secundum argumentum n prima ratione dubitandi. — Secundo, dicendum est, etiam de facto comprehendi sub legibus canonicis hanc poenam imponentibus. Probari potest primo a simili, seu a paritate rationis, ex cap. Zacommunicamus, 1, S Moneantur, et cap. ult. extra de Haeret., ubi similes vel aequivalentes poenae principibus laicis imponuntur propter haeresim, vel participationem ejus. Secundo probatur ex dicto cap. Cum secundum leges ; nam generaliter loquitur, et licet adducat in exemplum leges. civiles , ut ostendat hanc poenam esse proportionatam de- licto, non tamen de illis personis solis loquitur, de quibus loquuntur leges civiles, sed absolute de omnibus fidelibus, qui Vicario Christi subjiciuntur. Neque in delicto haeresis attenditur specialis conditio, vel dignitas aut nobilitas personae ; imo in favorem fidei aeque puniuntur propter haeresim nobiles ac ignobiles, ut recte notarunt Rojas, singular 157, num. ultim. , cum Felin. in cap. Pastoralis, de Offic. deleg., n. 6 et 7; et Ludovic. Carrer., de Haeret. , num. 132; et Simanc. , tit. 46, num. 67. Et ratio optima est, quia in rebus fidei, et quae ad salutem animae pertinent, non est distinctio Judei aut Graeci, servi aut liDeri, ut Paulus ad Roman. et ad Philemonem dixit ; praesertim quia poenae pecuniariae communes sunt nobilibus, imo in eis magis exerceri ac augeri solent. Et ita responsum est ad primam rationem dubitandi, praeter ultimum argumentum ejus, de quo statim dicam.

4. Circa secundum punctum. — Notatur primo. — Ad tertium argumentum in prima ratione dubitandi. — Circa secundum punctum, advertere imprimis oportet hujusmodi principes extra regnum habere posse multa bona libera, quae inter filios dividi solent, et quantum est ex se, possunt transire ad extraneos, etiam per mortem, ut est per se manifestum ; nam hoc in facto consistit. In his ergo bonis non procedit dicta difficultas, sed locum habent in illis praecedentes assertiones, quia haec bona maxime sunt quae confiscantur, et conditio personae non impedit, ut ostendimus. Neque etiam obstat ultimum argumentum in prima ratione propositum, quia confiscatio propter haeresim poena est ecclesiastica, sicut et culpa, juxta cap. Inquisitionis, paragr. Prohibemus , de Haeret., in 6, et ad Pontificem per se pertinet determinare fiscum, cui applicanda sunt talia bona, et ita talia bona principum confiscari poterunt, vel camerae apostolicae, vel ad alios ecclesiasticos et pios sumptus. Solum ergo circa regnum ipsum illa secunda difficultas procedit.

5. Notatur secundo. — Notatur tertio. — Superest itaque dicendum de regno et bonis ad illud pertinentibus. Duo enim in regno disünguenda sunt, scilicet dominium jurisdictionis, seu potestas regendi et judicandi; et dominium proprietatis circa bona temporalia, quae ex titulo regni ad personam regis pertinent. Nam licet utrisque bonis et utraque potestate possit rex haereticus propter haeresim privari, nihilominus confiscatio proprie versatur circa temporalia bona, quae sub do- minium proprietatis cadunt ; tamen quia haec sunt connexa cum jurisdictione, aliquid est de utraque parte dicendum. Advertendum autem est ulterius privationem, seu confiscationem bonorum, esse distinctam poenam ab excommunicatione, ut ex discursu hujus et praecedentis disputationis constat; et ideo distinguendum et explicandum etiam est, quae privatio jurisdictionis aut bonorum temporalium ex vi excommunicationis proveniat, quae vero proprie pertinet ad hanc confiscationis poenam, de qua tractamus.

6. Prima assertio. — Imprimis ergo dicendum est regem haereticum eo ipso privari usu jurisdictionis regiae, quamvis non statim privetur dominio et proprietate jurisdictionis regiae; hic autem effectus ex censura excommunicationis nascitur, et non est per se poena distincta. Haec assertio constat ex generali doctrina de excommunicatione, late tractata in quinto tomo, disputatione decima quinta, sectione sexta, quam in summam reduxi in Defensione fidei, libro sexto, capite sexto: unde nihil in praesenti addere oportet. Excommunicatio autem non extenditur ad privationem bonorum temporalium, nisi quatenus pendet ex aliquo titulo spirituali, vel ex aliquo actu quem excommunicatus exercere non possit. Unde ex vi hujus excommunicationis non potest rex privari debitis tributis ante sententiam saltem declaratoriam criminis, quia nec illa poena sequitur ex vi censurae, nec per se et specialiter invenitur aliquo iure lata, ut magis ex dicendis constabit.

7. Secunda assertio bipartita. — Secundo dicendum est, quamvis rex haereticus possit per Ecclesiam privari regno, non solum quoad dominium jurisdictionis, sed etiam quoad temporalia bona, et quoad dominium proprietatis eorum, nihilominus non privatur ipso jure, sed necessaria est sententia et condemnatio. Prior pars de potestate, in lib. 3 Defensionis fidei, late probata est, et aliqua supra adduximus, disputatione vigesima, sectione tertia, et nunc sufficiunt cap. Ad abolendam, et cap. Hacommunicamus, 1, S Moneantur, et cap. ultim. de Haeretic. Posterior vero pars a fortiori constat ex dictis de aliis bonis confiscatis; nam si illorum proprietas et dominium non aufertur ante sententiam, multo minus aufertur regnum quoad dominium et proprietatem. Item est optima moralis ratio, quia non expediebat ad pacem et quietem regnorum, quia multa scandala et seditiones inde facile oriri possent.

8. Dubium de confiscatione regni.— bifhicultas ergo superest an hujusmodi bona regni possint dici confiscata ipso facto, et ante sententiam. Aliqui simpliciter negant, ut Castro, libro secundo de Just. haeret. punit., capit. septimo; et Simanc., tit. 46, num. 75;et Vasquez 1. 2, disp. 169, num. 42. Fundantur, quia etiam post sententiam regnum non applicatur alicui fisco, sed datur successori catholico, si aliquis inveniatur ; vel, si nullus sit, vel omnes, qui sunt, sint haeretici, reducitur in regnum, ut sihi regem catholicum eligat; vel si potentes regni sint haeretici, et credatur regnum electurum principem haereticum, tunc jus debellandi tale regnum alicui potenti regi catholico per Pontificem adjudicatur. Et confirmari potest haec opinio ratione facta, quod hujusmodi regnum est quidam majoratus majoris privilegii et exemptionis, quam caeteri inferiores majoratus. Estque haec sententia probabilis.

9. Judicium auctoris in boc dubio. — Ad c. ult. de Heeret. in n. 1 allatum. — Addendum nihilominus occurrit, distinguendum esse inter confiscationem, et eum cui applicantur bona confiscata. Nam fundamentum praecedentis sententiee probat quidem regnum non ita confiscari, ut successoribus catholicis auferatur, non tamen probat simpliciter non confiscari; nam olim bona cujuslibet haeretici confiscabantur , et nihilominus filii catholici illis non privabantur; utrumque enim habetur in leg. Manicheos, C. de Haret. Sic ergo existimo optime dici posse confiscari regnum, licet dandum sit successori catholico. Quod etiam videtur sentire Joan. Lup., in libro de Jur. regni Navarra, cap. 7 quinta partis. Effectus autem hujus confiscationis erit, ut post latam sententiam statim jus transferatur ad successorem, ut illud juste possit occupare, si opere seu facto valeat. Item ut recuperato regno possit rescindere omnes alienationes factas a die commissi criminis. Nihilominus tamen ante sententiam, juxta dictum cap. Cum secundum leges, nec successor poterit occupare regnum, ut omnes fatentur, et est certissimum ; nec vasalli possunt privare regem tributis aut aliis bonis ili debitis, quia hoc esset exequi confiscationem propria auctoritate, et ante sententiam, quod in dicto cap. prohibitum est. Et ita sentit Penna, in Director., 3 part., commentar. 168. Et quamvis Sylvester, verb. Hoeeresis, 1, num. 14, vers. 11, conarium sentire videatur, et illum Castro et Simanc. supra sequantur. uihilomi- nus vel eorum sententia probanda non est, vel explicandi sunt. ut non requiratur sententia condemnatoria, sed declaratoria criminis sufficiat, ut Penna supra sentit, et sumi potest ex eodem Sylvest., verb. Excommunicatio, 5, S 9, num. 18, et ita intelligendum etiam est dictum caput ultimum de Haereticis.

PrevBack to TopNext