Disputatio 23
Disputatio 23
De poenis corporalibus haereticorum
Primum genus poenae, carcer. — Secundum, exilium. — Tertium, flagellatio. — Quartum, mors.— Materia hujus disputationis magis ad externum quam ad internum forum pertinet, et ideo hanc poenam brevius quam praecedentem expediemus, illa tantum attingendo, quae vel ad dogmata ftidei, vel ad forum conscientiae aliquo modo pertinuerint. Oportet autem advertere, varias esse has poenas corporales; possunt tamen ad quatuor capita reduci. Hujusmodi sunt poena carceris, non quidem illius carceris, qui per modum custodiae sententiam praecedit ; nam illa non est poena, sed medium necessarium ad examinationem causae, et veritatis inquisitionem ; post sententiam vero imponitur per modum poenae vel temporalis, vel perpetuae, id est ad vitam. Et ceadem ralione non numeramus inter has poenas torturam, quae non est ad supplicium, sed ad exquirendam veritatem infertur. Secunda poena est exilium ; nam inter corporales etiam computatur et maxime cum imponitur adtriremes. Tertia est flagellatio, vel alia similis corporis afflictio. Quarta est poena mortis, quae in jure dici solet ultimum supplicium, et circa hanc praecipue immorari debemus, quia, si haec fuerit justa, a fortiori esse poterunt reliquae.
Sectio 1
Utrum possit ecclesia haereticos mortis supplicio juste punire
1. Error Donatistarum. — Item Lutheri.— Ljus primum funda nentum. — Secundum ex Matt. 13. — Tertium. — Quartum. Antiqua haeresis fuit, non posse Ecclesiam heereticos poena mortis afficere, neque ad hoc uti auxilio brachii saecularis. Ita senserunt Donatistae, ut ex Augustino, lib. 1 Contra epistol. Parmcnian., cap. 7, et lib. 2 Contra litteras Petilia- ni, cap. 10, et lib. 2contra Gaudent., cap. 17, et 26, et epist. 48, 50, et aliis constat. In eodem errore fuit Wicleph, ut refertur in Concilio Constantiensi, sess. 15, in artic. ejus 14. Idem asseruit Lutherius, art. 33 per Leonem X damnato; et Augustinus interdum de hac re fuit dubius, non quidem an liceat, sed an expediat uti hac poena contra haereticos. Fundabantur haeretici, quia Christus, Matthaei 7, et Lucae 20, docuit quidem cavendum esse a falsis prophetis, et arcendos esse lupos; nunquam tamen docuit esse interimendos, quin potius Petro prohibuit uti gladio. Secundo, maxime urgent parabolam de zizaniis, Matth. 13, nam in ea dixit Christus non esse eradicanda zizania, ne forte simul eradicetur et triticum; nomine autem zizaniorum haeretici significantur, ut ibi sentiunt Hieronym., Theophyl. Eutym., et Chrysost., homil. 47; et Augustin., in lib. Post collationem contra Donatistas, cap. 6, cum Cyprian., epistol. 51, alias libro tertio, epistola tertia. Tertio argumentantur ex antiqua consuetudine Ecclesiae, saltem negativa, quia nunquam usa est tali poena, sed ad summum exilii, ut ex antiquis Conciliis constat, quae consuetudo fundata fuit in mansuetudine Ecclesiae, cui talis poena repugnat. Quarto, quia Ecclesia non utitur hac ponna contra alios infideles, sed tolerat etiam Judaeos; ergo nec contra haereticos illa uti debet aut potest.
9. Prima assertio catholica, quod pro heresi pana mortis justa sit, et ex potestate Ecclesie. — Nihilominns assertio catholica est, Ecclesiam posse juste punire haereticos poena mortis. Hanc veritatem late defendunt contra haereticos, Roffens., dicto artic. 33 contra Luther. ; et Eckius, art. 97 contra eumdem; Bellarmin., lib. 3de Laicis, cap. 21 et 22; Casiro, lib. 1 de Just. haeret. punit., cap. 9, et lib. 2, cap. 12; Valentia, tomo 3, disp. 1, quaest. 11, punct. 3; Osius, lib. 1contra Brent.; et ex jurisperitis, Covarr., lib. 2 Variar., cap. 10, n. 10; et Simanc., tit. 46, a num. 44; et alii sectione sequenti refercndi. Et probatur breviter, quia, ut aliqua poena juste infligatur, duo tantum necessaria sunt: primum, ut poena sit proportionata gravitati culpae ; secundum, ut ab habente potestatem et jurisdictionem inferatur: utrumque autem in hac poena invenitur. Consequentia cum majori evidentes sunt; minor superest probanda.
3. Probatur quoad justitiam ex Scriptura. — Prior ergo pars de aequitate poenae probari potest imprimis exemplo Dei, qui in veteri Testamento falsos prophetas occidi jussit, Deuter. 13 et 18 ; imo, cap. 17, eamdem poenam tulit contra eos, qui obedire nollent judicio sacerdotis, praesertim in controversiis fidei. Et ita in aliis Scripturae locis laudantur reges, qui hanc poenam executioni mandari fecerunt, ut 3 Reg. 18, et 4 Reg. 10 et 23. In novo autem Testamento, quamvis Christus Dominus id non praeceperit, nec siriles leges tulerit, quia nec caeremoniales, nec judiciales leges Ecclesiae suae reliquit, sed dispositioni ejus caetera praeter substantiam sacramentorum commisit , nihillominus ita de haereticis locutus est, ut eos hac poena dignos esse ostenderit. Vocat enim illos fures et latrones ; at vero fures et latrones poena mortis digni sunt. Item vocat eos lupos rapaces, Matthaei septimo, et Luc. vigesimo; lupi autem non tantum arcendi sunt a grege, sed etiam occidendi, si fieri possit.
4. Item ex usu Ecclesie et Patribus. — Secundo potest haec sententia confirmari positivo usu Ecclesiae satis antiquo, qui ex legibus imperatorum et Pontificum sufficienter probatur ; eas vero in sectione sequenti referemus. Augustinus etiam in locis citatis justitiam hujus poenae defendit, imo et convenientiam ac utilitatem, quando alia remedia prius tentata et applicata non sufficiunt. Et idem sensit Hieronymus statim citandus. Sunt etiam nonnulla antiqua exempla hujus poenae; unum videri potest in Divo Gregorio, in lib. 1 Dialogorum, cap. 4; aliudapud Nicephor., lib. 18 Historiar., cap. 4; et aliud in Bernard., serm. 66 in Cantica, ubi improbat quod mors lata fuerit sine sufficienti potestate; secus vero, inquit, fuisset, si ab eo, qui non sine causa gladium portat, data fuisset.
5. Denique ratione. — Tertio probatur ratione eadem pars. Primo, ex gravitate talis delicti; nam sine dubio gravius est quam multa alia, quae justissime ultimo supplicio puniuntur. Secundo, ex qualitate talis delicti, quod maxime nocivum est christianae reipublicae, eamque valde perturbat, ut ex Paulo et ex Sanctis Patribus supra ostendimus, et experientia ipsa satis docet. Unde Innocentius Papa, epistola 25, exemplum adducit de medico seu chirurgo, qui prius vulneri adhibet fomenta, etc. : At, inquit, si id manens sanari non potest, ferro amputat, ne corpus reliquwm sua tabe corrumpat. Quod excmplum latius tractat Hieronymus ad Galatas 5, circa illa verba : Modicum fermentum totam massam corrumpit ; quorum sensum esse dicit, pauco- rum hominum insidias non esse contemnendas; et ita comparat haeresim scintillae, quae, nisi statim opprimatur, in ignem crescit, et omnia devastat ; et ponit exemplum in Ario (et idem fuit in Luthero, et similibus). Unde concludit resecandam esse putridam carnem, ne totum corpus pereat, et refertur in capite Iesecande, vigesima quarta, quaest. 3.
6. Deinde probatur assertio quoad potestatem. — Altera pars de potestate generatim probata est supra, disputatione vigesima, secuone tertia, et omnia ibi dicta cum proporuüone ad hanc poenam mortis applicari possunt. Nam ostensum est hanc poenam non solum esse justam, quatenus vindicativa est, sed etiam esse necessariam, quatenus respectu corporis Ecclesiae medicinalis dici potest. Christus autem, instituendo Ecclesiam suam, non defuit illi in necessariis; ergo non reliquit illam sine hac potestate, sine qua talis justitia non posset legitime exerceri. Unde merito intelligitur haec potestas inclusa in potestate data Petro, et in verbis quibus illam Christus significavit; ut in loco citato et in alis late ponderavimus, ubi etiam diximus hoc fuisse indicatum in facto Petri, Actorum quinto, ubi ad verbum Petri Ananias et Saphira mortui sunt. Denique ab actu ad potestatem optima est illatio, quando in tali actu non potest tyrannis aut injustitia praesumi ; sed consuetudo Ecclesiae in suis legibus et illarum executione hunc actum exercet et approbat, nec de illa potest quis praesumere, nisi sit haereticus, quod in hoc male faciat; ergo est signum evidens talis potestatis.
7. Prima assertio, penes quos sit dicta potestas. —Statim vero interrogandum occurrit, quis habeat in Eecclesia hanc potestatem, an magistratus vivilis, vel ecclesiasticus. Nam cum hoc crimen ecclesiasticum sit, ut supra dixi, omnis potestas illud puniendi ad Ecclesiae pastores pertinere videtur. Aliunde vero poena sanguinis, et praesertim mortis ab ecclesiasticis viris aliena videtur. Similem vero quaestionem supra, dicta disputat. 20, sectüone 3, in fine, generaliter tractavi, et ibi dicta ad hanc particularem poenam cum proportione applicanda sunt. Dico ergo hanc potestatem aliquo modo pertinere ad utrumque forum ; verumtamen in magistratu ecclesiastico, et praesertim in Pontifice esse principaliter, et eminenti quodam modo; in regibus autem et imperaturibus, eorumque minisiris, esse veluti proxime, et cum subordinatione ad spiritualem potestatem. Prior pars constat ex usu Ecclesiae, quia haec poena legibus civilibus lata est, et per canones approbatur, ut in sequenti sectione referam. lItem ratione probatur, quia punitio talis delicti, et correctio haereticcrum non tantum ad spirituale bonum, sed etiam ad temporalem pacem reipublicae christianae necessaria est, et ideo utraque potestas, in ordine ad finem suum, hujusmodi poenam ferre potest. Et ex hac ratione altera pars confirmatur ; nam temporalis pax subordinata est spirituali bono Ecclesiae; et ideo etiam haec potestas, ut est in principe saeculari, subordinata est spirituali potestati, et in principe temporali est tanquam in exequente, et moto ab alio; in Pontifice vero est tanquam in imperante et movente, juxta decisionem Donifacii Papae, in Extravagante Unam sanctam, de Majorit. et obedientia, et doctrinam Bernardi de duplici gladio Ecclesia et Ponuficis, spirituali et temporali ; nam spiritualem habet ut per se exercendum, temporalem vero per alium. Et hoc etiam ostenditur ex modo quo jura hujusmodi poenam ferunt; nam leges civiles illam expresse imponunt, et executioni mandari imperant; leges autem caponicae solum jubent ut haeretici iu casibus ab ipsis designatis saeculari curia tradantur. Unde et in hoc limitant leges civiles, ut infra videbimus, principesque saeculares obligare possunt ut condignam poenam contra hujusmodi reos ferant, et judices etiam cogere possunt ut in eis exequendis justitiam servent. Et ita responsum est ad rationem dubitandi pro utraque parte proposita paulo ante.
8. Ad fundamenta heereticorum in mun. 1. — Ad secundui fundamentum ibid. — Instantic diluitur. — Superest ut respondeamus ad haereticorum fundamenta. Primum sumebatur ex auctoritate negativa Christi Domini, quod parum urget ; quia licet non praeceperit, satis est quod hoc genus poeuae non prohibuerit. Addimus vero Christum Dominum usum esse generalibus verbis, attendite, cavete, et simihbus, quae omnia media necessaria ad cavendos et coercendos haereticos comprehendunt, et ideo etiam possunt ad hanc poenam, quando necessaria fuerit, adaptari. Nam in alio loco dicit Christus palmitem non manentem in ipso, tanquam in vite, abscindendum esse, et iu ignem mittendum, Joan. 15; idemque dicit alibi de arbore mala, qua bonum fructum ferre non potest; quibus parabolis etiam significavit Ecclesiae suae quid in hoc negotio agere oporteat. Unde ad secundum, de parabola zizaniorum, respondetur imprimis in ea non esse sermonem de solis haereticis, sed in universum de malis hominibus, qui in Ecclesia vel in mundo sunt, ut exponunt iidem Patres supra allegati, et ex contextu parabolae satis constat ; praesertim quia in fine ejus dicit Christus patremfamilias tempore messis missurum ministros suos, qui triticum a zizaniis separent; quod alibi explicuit dicens, quod tempore judicii mittet Deus Angelos suos, et separabunt malos de medio justorum, ubi non tautum dixit haereticos a fidelibus. Igitur vel illa parabola nihil de haereticis probat, vel ex ea colligitur nullos iniquos, et malos esse puniendos, quod absurdissimum est. Itaque intentio Christi (ut indicavit Cyprian. epistola quinquagesima prima, et quinquagesima secunda) solum fuit reprimere et moderari nimium et indiscretum zelum, vel provocandi iram Dei contra peccatores, ut alibi fecit, cum discipulis suis dixit : Nescitis, cujus spiritus estis; vel temere, et sine auctoritate illos persequendi, ut etiam in alio loco indicavit Petro, praecipiendo illi ut gladium in vaginam converteret, non tamen prohibuit justam et ordinatam iniquorum punitionem, ut per se notum est. Quia vero haeretici inter malos continentur, et ita in parabola etiam comprehenduntur, ut allegati Patres recte dixerunt, ideo addendum est prohibuisse quidem Christum occisionem haereticorum, quando cognosci non possunt, neque a catholicis discerni. At vero quando sufficienter distinguuntur, et eorum delictum cognoscitur et comprobatur, tunc non habet locum parabola, quia licet ipsi eradicentur, nullum est periculum eradicandi simul et triicum, id est Catholicos, quae fuit ratio Christi Domini in illis verbis: JVe forte eradicantes cizania, eradicetis et triticum. Et ita respondet Augustinus, libro tertio contra Parmenian., cap. 2, et D. Thomas 2.2, quaest. 10, art. 8, ad 1, et quaest. 11, art. 3, ad 3, et quaest. 108, art. 3, ad 1. Dicet aliquis, quamvis in eo casu non sit periculum aliorum, semper imminere periculum damnationis ejusdem haeretici, qui nunc interfectus damnabitur, et fortasse, si tempus vitae illi concederetur, converteretur et salvaretur. Respondeo imprimis instantiam non habere locum in haereticis poenitentibus, qui interdum ultimo supplicio afficiuntur; nam tunc potius esse potest probabilis spes salutis eorum cum perseverantia in fide usque ad finem vitae. De pertinacibus autem dicendum est, majorem rationem habendam esse communis boni Ecclesiae, per quam non stat quominus iili convertantur et salventur; unde si sua culpa pereunt, sibi imputent, et fortasse utilius illis est statim mori, quam vivendo multiplicare peccata et errores, et esse causam, ut multi alii pereant.
9. Ad tertium ibid. — Ad quartum ibid. — Tertium argumentum sumebatur ex consuetudine Ecclesiae, quod etiam est negativum, et ex ea parte infirmum, quia non sumitur ex usu contrario, sed tantum ex non usu, ex quo non potest colligi defectus potestatis, praesertim cum ille non usus non fuerit perpetuus, sed brevis cujusdam temporis, quia non cogitur, qui potestatem habet, illa semper uti, vel etiam non semper commode potest. Quocirca, licet Ecclesia semper habuerit potestatem hane, in principio, quando imperatores et judices laici non erant Christiani, non poterat illa commode uti. Et hac rationc Patres illorum temporum reprehendunt Catholicos, qui occidebant haereticos, quia temere et sine potestate faciebant; postea vero imperatores christiani coeperunt poenis coercere haereticos, et prius levioribus poenis usi sunt ; et quia experti sunt illas non sufficere, tandem ad ultimum remedium, et supplicium pervenerunt, ut mox in sequenti sectione videbimus. Et hoc modo locutus est Augustinus in citatis locis, et tract. 11 in Joan., et epistola 66, et id magis declaravit 2 Retract., c. 5. Solet autem poenam mortis excipere, quia suo tempore nondum erat in usu. Leo autem Papa, in epist. 4, alias 91 vel 93, cap. 1, indistincte dixit: Profuit ista districtio ecclesiastice lenitati, quee, etsi ecclesiastico contenta judicio cruentas effugit ultiones, severis tamen constitutionibus christiaporum principum adyuvatur. Et similia habet Optatus ; vicinus etiam Augustinus, libro 3 contra Parmenian., ubi variis exemplis hoc confirmat. Et simili modo Bernardus, serm. 66 in Cantic., cum reprehendisset quosdam, qui propria auctoritate haereticos occidere tentabant, addidit, per eumdem debere fieri, qui non sine causa gladiwm portat. Ultimum denique argumentum sumebatur ex comparatione ad alios infideles; sed responsio est in promptu, nam si sit sermo de Judaeis et Sarracenis non baptizatis, non est similis ratio, quia illi non sunt subditi juriadictioni ecclesiasticae, sicut sunt haeretici; si vero sermo sit de Judaeis et Sarracenis apostatis a fide, quam in baptismo professi sunt, respondemus eos etiam esse dignos poena mortis, et ita quoad jurisdictionem Ecclesiae pro haereticis reputari, et hac poena sicut alii puniri.
Sectio 2
Utrum omnes haeretici secundum ecclesiae leges poena mortis afficiantur
1. Prima suppositio pro decisione, ez jure civili sumpta. — Item ex canonico. — Diximus de potestate ; dicendum sequitur de actu, et in hoc supponimus primo, poenam mortis impositam esse haereticis jure positivo. Haec suppositio constat primo ex jure civili, in l. Ariani, C. de Haeret., ubi specialiter est sermo de Manichaeis; tamen in l. Quicunque, eodem tit., generaliter fertur his verbis: Ultimo supplicio coerceatur, qui illicita docere tentaverit ; quia vero illud verbum docere. non videtur omnes comprehendere, addit Glossa, in cap. Excommunicamnus, 2, verb. Puniendi, extra de Haeretic., eamdem esse rationem de addiscentibus, quia illa duo, docere et discere illicia, in jure aequiparantur, 1. Culpa, Cod. de Maleficiis. Et eamdem poenam tulisse contra omnes haereticos Michaelem imperatorem, refert Paulus Diaconus, lib. 14 Historiae; et eamdem postea tulit, et magis declaravit imperator Fridericus, in leg. Inconsutilem, et in leg. Commissis, quae in fine Directorii, pag. 16 editionis anni 1578, referuntur, et paulo inferius magis explicabuntur. Secundo, idem constat ex jure canonico, ut patet ex multis bullis, quibus praedictae leges approbantur et recipiuntur, quae in eodem Directorio referuntur; et ideo in cap. Ad abolenda, S Presenti, dicitur hos haereticos brachio saeculari esse tradendos, debita animadversione puniendos. Et ita Ecclesia non solum approbat illas leges, sed etiam vult ut judices laici secundum illas juste judicent, quando hujusmodi rei illorum jurisdictioni committuntur, nec possunt laici judices talem poenam remittere, juxta cap. ut Officium, de Haeret., in 6, ut magis explicatur in Bulla Urbani IV, quae incipit Licet, et in Bulla Innocentii IV, quae incipit Statuimus, relatis in Directorio, ubi supra.
2. Secunda suppositio, varios esse gradus hvereticorum. — Secundo, quia haec jura non eodem modo de omnibus haereticis loquuntur, aut illos comprehendunt, ideo ut quaestioni propositae respondeamus, et explicemus qui haeretici et quando poena mortis afficiendi sint, distinguere oportet varios haereticorum gradus. Primo enim distinguere illos possumus in haeresiarchas, qui etiam dogmatistae dici solent, et alios addiscentes et illis credentes. Deinde quidam ex his haereticis dicuntur relapsi, quia post abjuratam solemniter haeresim iterum in eam lapsi sunt. Alii vero sunt simpliciter lapsi in haeresim, sine recidiva post abjurationem. Denique haeretici qui puniuntur, quidam sunt pertinaces, quia post suftficientem instructionzm et admonitionem, factam etiam a judicibus fidei, in suis erroribus perseverant. Alii vero sunt qui se Catholicos profitentur, sunt tamen impoenitentes, ac proinde de sua conversione vel fide ita suspecti, ut ficti praesumantur ; et hujusmodi sunt qui negant delictum haeresis, de quo convicti sunt, vel etiam qui illud confitentur, sunt tamen in sua eonfessione diminuti, quia vel non omnes errores, de quibus convicti sunt, confitentur, vel complices, de quibus etiam satis copstat, declarare nolunt. Alii vero sunt et conversi ad fidem, et sufficienter poenitentes, quantum ex signis et confessione illorum intelligi potest.
3. Prima assertio. — Probatur primo. — Primo ergo dicendum est haereticos, qui post sufficientem instructionem, et admonitionem Ecclesiae, et judicium ejus, in suo errore pertinaces sunt, poena mortis irremissibiliter esse puniendos. Ita docent omnes Doctores, qui de hac materia tractant; Castro, lib. 1 de Just. haeret. punit., cap. 7, et lib. 2, a principio; Repertorium Inquisitor., verb. Horetici, et verb. Pertinaa ; Julius Clarus, lib. 5, S Heresis ; Simancas, Institut., titul. 7 et 48; Rojas, tract. de Haeret., part. 2, assert. 25; Covar., lib. 2 Variar., cap. 10, num. 10; Azor, tom. 1, lib. 8, cap. 13, a parag. Ultima pona ; et Penna, in Director., 2 part., commentar. 65, qui alios refert. Probari potest primo ex antiquis legibus civilibus, quae hanc paenam haereticis imponunt, nam in aliquibus mandari debet executioni ; ergo maxime in his qui haeretici perseverant ; expresse vero, et in particulari hoc sancivit Frider., in dicta l. 7nconsutilem. Secuudo, id est manifestum in jure canonico, cap. Ad abolendam. et cap. Exzcommunicamus, cum aliis, de Haereticis, iu quibus dicitur, eos, qui per sententiam declarantur haeretici, nisi continuo resipiscant, et parati sint ad abjurandos errores, et satisfacieudum Ecclesiae, confestim curiae saeculari tradendos, animadversione debita puniendos, debita nimirum secundum jura civilia, quae est peena mortis, ut visum est. Tertio, est optima ratio, quia isti sunt haeretici, ut sic dicam, in sum- mo gradu, et sunt incorrigibiles, ideoque nulla est de eis spes; ergo non est cur poena condigna differatur, nam, ut dixit Symmachus Papa, cum quodam Concilio Romano : Ferro abscindenda sunt vulnera, que fomenta non sentiunt, cap. In canonibus, 11, quaest. 1; et similia habentur 24, quaest. 3, per plura capita ; imo et Plato, in lib. 9 de Legibus, dixit : Quos legistator insanabiles sentit, hos ultimo supplicio afficit, non ignorans istis melius esse mori, quam vivere.
4. Dubiolun quo genere mortis plectantur heretici. — Dubitant autem Doctores de specie mortis, quia jura illam non determinant. Nihilominus consuetudo Ecclesiae habet, ut isti poena ignis afficiantur; quam esse antiquam ostendit Gregorius, 1 Dialogor., cap. 4, ut supra citavi, ejusque exemplum habemus in Concilio Constantiensi, in quo Hieronymus Praga et ossa Joannis Wicleph combusta sunt; et aliud antiquius exemplum sumi potest ex 4 Reg. 23; et aliqui hoc voluerunt colligere ex illo Joan. 15: "Si quis in me non manserit, et colligent eun, et in ignem mittent". Sed hoc solum per quamdam accommodationem accipiendum est. Unde Villadiego, tractat. de Haeretic. quaest. 15, num. 4, existimat hujus poenae determinationem nullo jure scripto, sed sola consuetudine introductam esse, quod fortasse verum est quoad priorem partem exclusivam, loquendo de legibus in corpore juris contentis; nam extra in dicta lege Friderici ex presse decernitur ut isti vivi comburantur; et hanc legem acceptavit Ecclesia, et ita usu servatur et servandum est, de qua re videri possunt Farinac., de Haeresi, quaest. 198, num. 4, et quae ex Patribus adducit Arboreus, lib. 8 Theosoph., cap. 9, in 2 p. assertionis.
5. Secunda assertio. — Secundo, dicendum est omnes haereticos impoenitentes, etiamsi exterius se fideles et Catholicos profiteantur, si de haeresi convicti sunt, poena mortis esse afficiendos. Ita docent omnes auctores citati, et Albertin., de Agnoscend. haeret., quaestione 8, et quaestione 34, numer. 54 ; et hojas de Haeret., 1 part., a num. 590, et 2 part.. assert. 21, ubi plures alios refert. Et est res certa, et usu recepta, quamvis non cit in jure tam recepta, sicut praecedens. Colligitur autem sufficienter ex dicto cap. Ad abolendam, cum similibus, quatenus dicunt confessum, vel convictum de haeresi, nisi resipiscat, et paratus sit satisfacere Ecclesiae, esse curiae saeculari tradendum. Ubi ponderanda est aequi- paratio inter convictos, et confessos; nam illi licet non confiteantur, convicti sunt, et alias non resipiscunt, neque ad satisfaciendum parati sunt, quia nolunt delictum agnoscere ; ergo, sub illa peena et lege comprehenduntur. Et confirmatur primo, quia tales rei in foro Ecclesiae probati sunt haeretici, et non ostendunt poenitentiam nec retractationem erroris; ergo merito puniuntur poena eorum qui in haeresi perseverant. Et ideo in eis eadem species poenae ignis servatur, non tamen comburuntur vivi, propter rationem quam in sequenti puncto assignabo. Denique confirmatur, quia non possunt absolvi, vel reconciliari Ecclesiae, cum sine confessione non sit absolutio; ergo neque sunt in Ecclesia tolerandi. Et in hoc sunt pejoris conditionis quam relapsi poenitentes; nam his danda sunt sacramenta, ut statim dicam; illis autem dari non possunt, quia se indispositos ostendunt.
6. Praecedentis assertionis extensio ad diminutos confitentes. — Placitum Rojas impugnatur. — Unde colligitur hanc assertionem habere locum, non tantum in his qui negant omnes errores quos commiserunt, sed etiam in illis qui diminuti sunt, quosdam confitendo, et alios tacendo, dummodo de illis etiam convicti sint. Et ratio est clara, quia confessio diminuta non est vera confessio, et quia unus error constituit haereticum, et pertinacem, si in illo sit contumax, etiamsi alios abjuret; ergo etiam negatio unius erroris constituit impoenitentem. De illo autem qui omnes proprios errores confitetur, negat autem aliorum seu sociorum, quia non vult complices confiteri, Rojas supra, 2 part., num. 240 et sequenti, negat hunc esse habendum impoenitentem, vel tradendum curiae saeculari. Fundatur, quia qui suum delictum confitetur, praesumi non debet quod taceat alienum. Contrarium autem usu et praxi Inquisitorum servatur, et ideo dicendum est, si talis haereticus convictus sit de tali diminutione confessionis, ut saepe contingit per confessiones aliorum complicum, tunc vere judicari impoenitentem, et ejus poena merito affici. Ratio est, quia et est occultator haereticorum, et fovet haereses et errores aliorum, et agit contra debitum suum in causa fidei, et ideo merito judicatur ficte conversus. Si autem non esset convictus, sed solum esset de illo aliqua suspicio, tunc haberet locum opinio Rojas, et hoc tantum probat motivum ejus.
1. Tertia assertio, de relapsis. — Exponitur Repertorium. — Tertio dicendum est haereticos relapsos, etiamsi vere poenitentes se sufficienter ostendant, poena mortis esse afficiendos, absque ulla remissione. Ita docent auctores citati, et Repertorium Inquisitor., verb. Paena, et verb. Comburi, ev Penna, dicto comment. 65, secunda parte, et in 3 part., comment. 89 et 92; Farinac., de Haeresi, q. 193, n. 32. Et in hoc est expressa lex Friderici supra citata, quae incipit Commissis, et jura etiam canonica expresse decernunt hos esse tradendos brachio saeculari, praeter citata in cap. Accusatos, et cap. Super eo, de Haeret., in 6. Et ratio est, quia relapsi etiam censentur incorrigibiles, et, moraliter loquendo, non speratur emenda, sed potius timetur ne atiis noceant. De specie autem et modo poenae, Repertorium supra affirmat esse vivos comburendos. Sed intelligendum est, si sint pertinaces; nam si ponitentes sint, non sunt in eo animae periculo constituendi, et ideo prius sunt strangulandi, ut habet etiam communis consue tudo.
8. An sit relapsus qui novam heresim ab abjurata commisit. — Adversantes opiniones. — Auctoris decisio. — Haec autem assertio est etiam indubitata, quando haereticus incidit in eumdem errorem quem antea abjuravit, etiamsi non fuerit de illo convictus, sed tantum de vehementi abjuraverit; ut habetur in dicto cap. Accusatus, S Cum vero. Item est certa, quando prius in generali abjuravit omnes errores fidei contrarios, et postea in aliquem incidit. Dubitatio autem nonnulla est, an sit judicandus relapsus in ordine ad eamdem poenam, qui unam tantum hacresim contra unum articulum abjuravit, et postea in haeresim contra alium incidit ; nam in hoc sunt opiniones. Partem negantem tenet Glossa Joan. Andrese, in dicto c. Accusatus, et sequitur Eymericus, 2 p. Directorii, q.40. Aflirmantem autem partem tenet Archidiac., in eodem cap., et sequitur Zanquin., cap. 16; et Villadiego, quaest. 20. Beue tamen admonet Penna quaestionem in praxi non esse admodum necessariam, quia semper fit abjuratio generalis. Si tamen casus contingeret , stando in vi rationis, posterior opinio habet magnam probabilitatem; tum quia haereses circa diversas materias in ratione culpae tantum numero differunt, quae sola distinctio non obstat reincidentiae et incorrigibilitati circa idem crimen; tum etiam quia, licet abjuratio unius haeresis formaliter sit specialis, virtualiter est generalis, nimirum non recedendi ab Ecclesia, nec contra ejus auctoritatem sentiendi ; nam in hoc conveniunt omnes hareses, et hoc est quod formaliter abjuratur, argumento cap. ultim. , in fine, 24, quaest. 3, et cap. Fxcommunicamus, 2, de Haeretic.; sicut e contrario fides unius articuli est virtualis fides omnium. Nihilominus tamen ponderando verba juris cui standum est, prior opinio videtur probabilior, quia non sine causa in dicto cap. Accusatus, in principio ponitur ila conditio : S postea deliquit in ipsa, et in S 1: Si postea quam hueresim simpliciter, vel generaliter abjuravit ; quae conditio non impletur quando tantum praecessit specialis abjuratio, et postea non delinquitur in ipsa, id est, in eadem haeresi.
9. Quarta assertio bipartita. — Ostenditur prima. pars, de varietate. —Quarto, dicendum est de dogmatizantibus et haeresiarchis, rem esse controversam, an recipiendi sint, si vere convertantur, vel nihilominus brachio saeculari tradendi sint. Proprie tamen de illis loquendo, probabilius videtur regulariter esse tradendos brachio saeculari. Dico autem regulariter, quia exceptio aliqua admitti posse videtur. Prima pars constat ex diversitate opinionum, de quibus late Farinac., de Haeresi, quaest. 192, a numero quinto; nam quod isti sint admittendi, indistincte tenet Eymericus, tertia parte, num. 136 et sequentibus, et inclinat Penna allegando alios, secunda parte, commentar. 64. Fundantur, quia, cap. Ad abolendam, generaliter dicit docentes et recipientes haereses, si resipiscant tempore debito, et relapsi non sint, esse recipiendos; et idem repetit absolute de publicis haereticis, sub quibus dogmatizantes comprehenduntur, juxta cap. Supger quibusdam , de Verbor. signific. ; et similis regula indistincte traditur in cap. Uft officium, de Haeretic., in 6; ergo sine adminiculo juris canonici non licet distinguere inter magistros et discipulos haeresum. Praesertim cum generalis regula Ecclesiae sit, quod resipiscentes a quocumque crimine, recipiendi sunt, ut in sequenti assertione videbimus. Denique favet regula, quod facores sint ampliandi.
10. Progreditur eadem pars. — Auctoris jadicium in dicta varietate.—Nihilominus, quod isti recipiendi non sint, sed absque ulla remissione tradendi brachio saeculari, acriter contendunt Simanc., in Institutionibus, tit. 47,a num. 54, et in Enchiridio, titul. 56; Rojas, in tractat., 2 part., assertione 43, et fuit sententia Repertorii Inquisitorum, verbo Docere. Fundamentum esse videtur, quia hoc est conforme juri divino et civili, et canonicum non repugnat. Prima pars patet ex illo Deuter. 13, ubi de hujusmodi falsa dogmatizante dicitur: Statim interficiatur. Secunda pars probatur ex l. Quicumque, C. de Haeret., ibi: Qui illicita docere tentacerit ; nam licet Glossa ibi, ut supra retuli, aequiparet dicentem cum docente, re tamen vera multo gravius et specialius est peccatum docentis. Unde cum de illo lex specialiter loquatur, aliquid etiam speciale de illo statuere voluit. Item facit lex ultima, in fine, Cod. de Judaeis, ibi : Penee sanguinis destinandus, qui fidem alterius evpugnavit perversa doctrina. Item lex penult. Cod. de Apostat., dicit poena capitis esse puniendum. qui alium pervertit. Tertia pars probatur, quia in jure canonico nunquam invenitur in particulari praescriptum, ut isti recipiantur; generalis autem decisio, quod haeretici poenitentes recipiantur, non sufficit ad corrigenda dcta jura civilia, neque ad comprehendendos praedictos dogmatizantes; tum quia generalia verba legis loquentis de aliquo delicto non comprehendunt speciale et qualificatum delictum quoad indulgentiam aliquam, ut juristae communiter docent; tum etiam quia illa verba praecise intelligenda sunt de haeretico; dogmatista autem plus est quam haereticus, quia est hostis Ecclesiae et animarum fidelium; tum denique quia ratio est valde diversa, nam in dogmatizautibus (quia non peccant ex ignorantia, vel, si peccant ex illa, est nimium affectata) praesumitur magna pertinacia, et consequenter valde timeri potest fictio in eorum conversione, ac subinde magnum potest imminere periculum animarum, si recipiantur; ergo canones in priori opinione allegati non sunt ad eos extendendi. Unde quia haec motiva videntur urgentiora, et quia hoc cedit in majorem fidei favorem, et majorem animarum sccuritatem, ideo addidi in secunda parte assertionis, hanc regulam generalem, cum aliqua moderatione sumptam, esse probabiliorem, et, ut existimo, illam etiam usus confirmat.
11. Pro prima parte assertionis, quis dicatur heresiarcha praecise.—Quis dogmatista.— Ut autem et moderationem, et reliquam partem assertionis explicemus, advertere oportet varios esse gradus istorum seminantium errores. Primus est illorum qui dicuntur haeresiarchae, qui proprie sunt illi qui et errores invenerunt et seminant, ut Arius, Lutherus, et similes; et in his maxime locum habet dicta regula, quam bene confirmat Hierouy- mus ad Galatas quinto, in Ario exemplum adhibens. Secundus gradus est eorum qui haereses ab aliis inventas docent et praedicant, et isti proprie dicuntur dogmatizantes; ut videre licet in Eymerico, secunda parte, quaestione trigesima nona; et ibi Penna, commentar. 64; et Simancas, tit. 31 ; imo interdum etiam vocantur haeresiarchae, ut ab Urbano Papa, in cap. Qui aliorum, 24, quaest. 3. Requiritur autem ad hunc gradum, ut quasi ex officio et consuetuine hoc munus accipiant, et plures doceant, vel publice, vel occulte. Et ita in his etiam habet verum regula posita. Existimo tamen, in aliquo raro casu, et interveniente auctoritate supremi senatus, posse recipi, si magna et fere evidentia signa divinae illuminationis in eis appareant, et praesertim si aliqua utilitas fidelium ex eorum vita speretur, ut dixit Concilium Biterren., quod Penna refert. In tertio gradu statui possunt qui privatim unum vel alium decipiunt ; et hi non comprehenduntur sub regula, sed in eis servanda est prima opinio, quia proprie dogmatizantes non sunt, et aliquae ex dictis legibus civilibus ita sunt moderandae, et hoc etiam usus observat.
12. Circa pradictas assertiones observatio prima. — Observatio secunda. — Tertia. — Tandem circa hos casus in his assertionibus propositos, in quibus persona haereticae traduntur brachio saeculari, tria breviter notanda sunt. Primum est, hoc tam in personis ecclesiasticis in sacris ordinatis, etiam sacerdotibus, quam in laicis servari. Solum advertunt jura, sacerdotes prius esse degradandos, cap. Ezcommunicamus, 2, de Haeretic., cap. Ad falsariorum, de Crimin. falsi, prout declaratur et extenditur in cap. JVovimus, de Verb. significat. De qua degradatione, et ritu ejus, videri possunt dicta in tomo quinto, disputatione 30. Secundum est, judices ecclesiasticos non incurrere irregularitatem tradendo haereticos brachio saeculari, quia ipsi non condemnant ad mortem, nec exequuntur illam; et ideo in dicto cap. Novimus, monentur ut petant a judicibus laicis, ut benigne cum reis se gerant, quantum justitia permiserit. De qua cautione, et quomodo talis irregularitas vitetur, dixi late in eodem tom. 5, disp. 67, sect. 1, circa finem. Tertium est, de relapsis et dogmatizantibus, si vere poenitentes sint, non esse deneganda ante mortem sacramenta Poenitentiae, et Eucharistiae, quantuam commode fieri possit; ita enim cavetur in cap. Swper eo, de Haeretic., in 6; nam licet de relapsis in particulari loquatur, tamen ex identitate rationis ad omnes vere poenitentes extenditur.
13. Quinta assertio, de reconciliandis non relapsis. — Quinto dicendum est, haereticum non relapsum, qui ante sententiam sponte convertitur, et vere poenitentem se ostendit, non esse poena mortis damnandum, seu brachio saeculari tradendum, sed post abjurationem, et oblatam satisfactionem cum aliqua convenienti poena, vel poenitentia, esse suscipiendum et reconciliandum. Haec assertio non habet magnum fundamentum in jure civili; quod mirum non est, quia cura salutis animarum et reconciliatio peccatorum ad potestatem laicam non pertinet; nihilominus juvat lex 4 de Haeretic., quatenus in ea Theodosius dicit: Veniam ponitentibus damus. Juvat etiam lex Friderici, Inconsutilem, quatenus solos pertinaces jubet cremari; at vero jura Canonica hoc expresse disponunt in dicto capit. Ad abolendam, de Haeret., et capit. Ut Officium, cum aliis, eodem, in 6. Fuitque haec perpetua consuetudo et iraditio Ecclesiae, ut constat ex Concilio Nicano, cap. 8, et Concilio Elibert., can. 22; et Concilio Agathen. sub Symmacho, can. 60; et Concilio Arelaten., cap. 9, et aliis quae adducit Farin. , quaestion. illa 192, num. 2. Ratio vero est, quia Christus et ejus Ecclesia non claudit gremium redeuntibus ad se, ut in cap. JVullus, de Poenitent. , distinct. 7, quia Ecclesia magis quaerit salutem animarum, quam vindictam delictorum; ideoque non utitur his poenis tantum ut vindicativis, sed etiam ut medicinalibus ; unde quando remissio mortis aliis non rocet, et delinquenti potest ad salutem animae prodesse, illam libenter concedit.
14. In quibus casibus vita donatur heerelicus. — Difficultas vero est, quando et quomodo haec remissio locum habeat. In qua breviter distinguenda est duplex conversio haeretici : una est omnino spontanea, nimirum quando ipse se accusat priusquam denuntietur, vel lis contra illum moveatur, et tunc, facta abjuratione, vel occulta, si occultum fuerit delictum, vel publica, si alicubi fuerit publicum, recipiendus est sine ulla gravi poena, salutari tamen poenitentia imposita. Hoc satis constat ex supra dictis, et docet Simanc., tit. 47, num. 27 et sequentibus; et Rojas, singular. 154. Videri etiam potest Penna, 2 part. Directorii, commentar. 65; et Farin., quaest. 195, a num. S0. Alia est conversio, quae ab aliqua coactione incipit, utique post denuntiationem factam, et ex metu poenae, et in hac distinguendi sunt tres status. Primus est post denuntiationem, et antequam reus sit convictus per testes. Et tunc sine ulla dubitatione est recipiendus, adhibita aliqua poena, prudenti arbitrio Inquisitorum, et juxta instructiones suas, nam de hac poena jus commune non habemus; erit tamen major vel minor, juxta majorem vel minorem celeritatem in conversione, et majora vel minora poenitentiae signa.
15. Secundus casus. — Secundus status est post testium depositiones, et ante sententiam, et tunc etiam omnes conveniunt esse recipiendum reum, et poenam mortis in poenam perpetui carceris esse commutandam; ita enim praescribitur in l. Commissi, Friderici, et clarius in cap. Facommunicamus, 2, S Si qui, et in dicto cap. Ut officium, et in cap. Accasatus. Aliqui tamen dubitant an haec remissio habeat locum, quando haereticus prius fuit nimis pertinax, et saepe protestatus est ab erroribus suis non esse discessurum. Ita dubitat Rojas, in tractatu, 2 part., num. 374. Nihilominus Albericus, quaest. 30, num. 79, simpliciter affirmat esse recipiendum, et mihi videtur verum, adhibita prudenti animadversione dicti cap. Ut Officium, ut provideatur solerter ne fraudulenta sit conversio. Àn vero in eo casu degradandus sit clericus, priusquam immuretur, et an immuratio sit eadem poena cum carcere perpetuo, tractant Eymericus, 3 part., quaest. 94; et Penna, comment. 46; Farin. supra, q. 166, num. 13.
16. Tertius casus. —Tertius status est post latam sententiam, et tunc sunt opiniones inter juristas, ut videre est in Farinac. supra, quaest. 193, a num. 56. Nam Simanc. supra negat; admittit tamen aliquam exceptionem vel arbitrium ; et inclinat Penna, dicto commentar. 46, et 2 part.. comment. 36, allegando alios, et multum favet cap. Ad abolendam, et cap. Cum officium. Alii vero tenent contrarium, Glossa in dicto cap. Fxcommunicamus, 2, S Scqui, quam multi ibi sequuntur, et ex misericordia fieri posse affirmat Eymericus, 3 part., num. 201; et Villadiego, quaest. 15; et Rojas, singular. 31, 154. Sed revera prima opinio in rigore juris videtur solidior. Nihilominus tamen in aiiquo raro casu, et propter graves circumstantias, non videtur denegandum judicibus prudens arbitrium, quia ita expedit ad commune bonum, neque est lex quae prohibeat, imo etiam in usu ita servari existimo.
17. Ultima assertio, de aliis penis et morte. — De habitu panitentiali. — Ultimo potest ex dictis colligi quid de aliis poenis citra mortem dicendum sit; nam aliae poenae corporales non imponuntur, nisi quasi in commutationem poenae mortis. Et hoc modo solum invenimus in jure poenam perpetui carceris, de qua jam dixi; et videri potest Farinac., citata quaest. 193, a num. 101. Solum adverto olim magis fuisse in consuetudine poenam exili, ut constat ex dictis legibus civilibus, et ex Conciliis antiquis allegatis supra, disput. 20, section. 3, et aliis scriptoribus apud eumdem Farinac., a num. S0. Postea vero magis accommodata visa est poena carceris perpetui, et merito ; nam in exilio poterant haeretici liberius redire ad vomitum, et aliis nocere; ab utroque autem praeservantur in carcere. Aliae vero poenae sunt arbitrariae, et ideo nihil est quod de illis dicamus. Solum caeteris poenis addi potest habitus poenitentiae crucibus insignitus, quem haeretici poenitentes coguntur supra vestes gestare; nam haec poena ad corporales reduci potest, vel etiam ad infamiam, quamvis etiam propter satisfactionem et humiliationem propriam, et in aliorum exemplum et terrorem imponatur, estque usu et instructione sancti Officii introducta, quamvis in jure non habeatur. Et de illa videri possunt Zanquin, in capite 20; hRojas, singul. 154; Penna, 3 part., comment. 42 et 44; Farinac., proxime citatus, a num. 94.