Disputatio 24
Disputatio 24
De personis ad quas extenduntur poenae haereticorum propter conjunctionem cum illis
DISPUTATIO XXIV. DE PERSONIS AD QUAS EXTENDUNTUR POENAE HAERETICORUM PROPTER CONJUNCTIONEM CUM ILLIS.
Quadruplex genus hujusmodi personarum.— Persona haereticorum poenas participantes, quaedam sunt convenientes curn illis in eodem genere delicti, et propriissime dicuntur socii, seu complices exercentes cum illis easdem sacrilegas actiones, et cum eis in eisdem erroribus consenticntes, suntque proprie haeretici , et ita easdem poenas incurrunt , ideoque nihil de illis dicendum superest, praeter pauca, quae de credentibus statim adjiciemus. Alii participant poenas, quia juvant haereticos, quamvis ipsi revera haeretici non sint, vel non sub ea ratione considerentur, et generali nomine dici possunt fautores haercticorum, ut mox declarabimus. Alii vero, licet haeretici non probentur, neque fortasse fautores, sunt tamen suspecti, et quatenus huic suspicioni occasionem dederunt, ali- quam poenam merentur. In quarto vero gradu sunt qui propter quamdam conjunctionem cum haereticis non in culpa, sed in aliquo naturali vinculo eorum poenas participant, ut filii, vel nepotes haereticorum. Et de his tribus ultimis generibus personarum breviter dicendum est.
Sectio 1
Utrum complices haereticorum poenis eorum afficiantur, et quinam isti sint
1. Hi complices quadrupliciter nominantur in jure. — Prima voax credentes, quid importet. —Prima significatio.—Quatuor nominibus solent in jure significari hi complices, quando poenae contra illos feruntur : vocantur, scilicet, credentes, receptatores, defensores, et fautores, ut videre licet in c, Facommunicamus, 4 et 2, et cap. Quicumque, cum aliis extra, de Haeret., et cap. Ut officium, cap. Accusatus, cum alis eodem titulo in sexto, et in Bulla Caenae. Et ita de illis late tractant expositores juris in locis citatis, et qui exponunt Bullam Coenae, ut Cajetanus, in Summ., verb. Excommunicatio, et alii Summistae, vel ibi, vel in verbo Huresis; et Navarr., cap. 27, a num. 55; Ugolin., Sayrus, et alii cirea Bullam, et in praesenti materia Repertorium Inquisitorum, verb. Credentes, etin caeteris ; et similiter Rojas, in suis Singularibus; et Simanc., in Institut., titulo 15; Zanquin, de Haretic., capit. 3; et Castro, libro 1 de Justa haeret. punit., cap. 17; Azor, tom. 1, lib. S8, capite 15; et Sancius, lib. 2 in Decalog., capite 10; et latius caeteris Penna, cum Eymerico, in Director., 2 part., quaest. 50, cum sequentibus, et in commentariis circa illam; Farinac., de Haeresi, tota q. 182. Primo ergo, quia de credentibus aliqua in superioribus diximus, et in rigore non habent specialem materiam , ideo, ut illos expediamus, advertendum est nomen credentes, posse vel ad intellectum, vel ad voluntatem referri : nam potest derivari a verbo credendi, prout significat assentiri, vel ab eodem, ut significat confidere, ita ut idem sit quod confidentes. Quam distinetionem, licet aliis verbis, indicat Eymericus supra, et nonnulli alii; si ergo credentes dicantur priori modo, ut revera de illis loquuntur praedicta jura, et cap. St adversus, de Haeret., et Authentic. Credentes, Cod. de Haeret., approbata in dict. cap. nquisitionis, sic credentes veri haeretici sunt, ut ex- presse dicitur in dict. cap. Excommunicamus, 2. § Si qui, ideoque si exterius suam credulitatcm professi sunt, easdem poenas merentur. Quod verum est, sive explicite, seu in particulari eosdem errores credant, sive implicite et in generali credant quod docet Calvinus, verbi gratia, vel ejus minister, quod proprie per illam vocem significari multi cum Paludano voluerunt, ut supra tetigi; et ad praesens nihil refert, quia hoc satis est ad propriam haeresim. Quapropter de his credentibus sub hac ratione nihil est quod dicamus.
2. Secunda significatio. — At vero credentes secundo modo dicentur, qui cum haereticis nimiam amicitiam vel familiaritatem habent, et quamvis cum illis non consentiant in doctrina, tamen in caeteris rebus confidenter cum illis tractant. Et de credentibus, sub hac ratione, nihil invenio in jure dispositum, et ideo, praecise sistendo in hoc genere confidentiae, nullae poena his credentibus inveniuntur impositae. Dico autem, in hoc praecise sistendo, quia si illa familiaritas redundet in favorem haeretici, ut haereticus est, jam ille non erit tantum credens, sed fautor, et sub illa ratione poenas incurret, ut notavi in tom. 5, disputat. 4. sect. 2. numer. 11, et disputat. 21, sect. 2, num. 7, et sequitur Sanc. supra, num. 3.
3. Credentes dici etiam solent addiscentes duplici modo. — An hic secundus modus reincidat aliquando in priorem. — Denique advertendum est hos credentes solere etiam vocari addiscentes, esseque in duplici genere: quidam enim sunt qui audiunt doctrinam haereticorum, et illi etiam consentiunt, actales sunt propriissime credentes, ac veri haeretici, et ita easdem poenas incurrunt. Quod extendepdum censeo etiam ad illos qui, licet nondum assentiant erroribus, eo tamen animo ad audiendum accedunt, ut parati sint credere, si rationes vel motiva haeretici placeant; quia qui sic accedit, jam dubius de sua fide est, et ideo jam est haereticus, juxta superius dicta, disputatione 19, sect. 4, a numero 10; et consequenter si dubitationem suam exterius prodidit, etiam quoad poenas haereticus erit, ut superius dictum est. Alii vero sunt, non tam addiscentes quam audientes disputationes, vel conciones haereticorum, curiositatis gratia, vel propter alium respectum temporalem ; hi revera non sunt credentes, neque in jure invenio poenas contra illos positas. An vero in hoc peccent, judicandum est ex supra dictis de communicatione cum haereticis; nam illa re- vera quaedam communicatio est. Et si haereticus sit nominatim declaratus, erit speciale peccatum, propter participationem cum excommunicato. Si vero non sit declaratus, esse poterit peccatum, vel ratione proprii periculi, vel ratione scandali aliorum, vel ratione alicujus cooperationis in ritibus superstitionis, vel etiam si forte redundet in favorem. Dubitant autem Doctores, an praesumptione juris vel facti isti censeantur credentes, et an suffticiat semel aut bis audire, ut credens praesumatur aliquis. Verumtamen hoc ad forum conscientiae parum refert, quia non ex praesumptione, sed ex veritate in eo fertur judicium: in foro autem externo prudenter sunt circumstantiae loci, personae, etc., considerandae, et sic existimo non sufficere unam vel alteram auditionem, sed plures regulariter requiri. De quo videri potest Penna supra, et Campegius, in Additionibus ad Zanquin, dicto cap. 3.
4. De secunda voce, receptatores.— Dicte tres voces quo sunt posteriores, eo unversaliores in significando. — Circa tres voces, quae sunt, receptalores, defensores et fautores, adverto imprimis non esse omnino condistinctas, sed differre ut speciales et generales, magis vel minus, quod in duabus ultimis notarunt Ugolin. et Sanc., supra; idem autem de prima dicendum esse existimo, quod patebit singulas explicando. Heceptator ergo dicitur ab speciali actione recipiendi haereticum ut haereticum in hospitium, habitatiotem, vel locum. Est autem in ea voce imprimis advertendum, quod licet vox BHeceptatores in rigore frequentativa videatur, et ideo existimari possit plures actus esse necessarios, ut aliquis Aeceptator dicatur, nihilominus ex communi omnium sententia illa vox sumpta est in simpliciori significatione, ad significandum hospitio recipientem haereticum; nam sicut unus actus haeresis ad constituendum haereticum sufficit, ita unus actus recipiendi constituit hominem receptatorem. Addidi vero necessarium esse ut recipiat haereticum, ut haereticus est, quia si recipiat ut amicum, consanguineum, vel proximum indigentem, et id non redundet in protectionem hominis, ut haeeretici, tunc id non sufficit ut quispiam receptator dicatur. Quapropter hoc crimen receptatoris in hoc consistit, quod per receptationem haereticus vel occultetur et custodiatur, ne in manus ministrorum Ecclesiae veniat, vel juvetur ut fugiat, vel recipiatur, ut in domo, vel in civitate, aut provincia secure vivat in suo errore, vel illum doceat. Unde fit ut non solum privata persona sic recipiendo in domum suam in hoc crimen incidat, sed etiam gubernator recipiendo in civitate, et princeps recipiendo in regno suo, et sic de aliis, in quibus omnibus conveniunt auctores supra allegati; et ex proprietate verbi, et identitate rationis sunt manifesta.
b. De tertia voce, defensores. — Defensio persona. — Defensio doctring. — Cum eadem proportione explicandum est delictum defensoris; nam per unum etiam actum committi potest, et ita idem est defensor quod defendens; non est enim necesse ut quasi ex consuetudine et officio id faciat, sed satis est quod haereticum defendat. Oportet autem ut defensio redundet in haeresim : duplex enim esse potest haec defensio (ut notant Doctores relau a Farinacio, citata quaestione 182, numero 63) , una personae, alia doctrina. Ad priorem, non satis est quomodocumque defendere personam ; nam si defendatur, ne occidatur ab injuste invadente, vel ne spolietur a latrone, non incurretur hoc crimen, quia illud non est defendere haereticum, sed proximum. Tunc ergo defendetur haereticus proprie, si armis defendatur ne a ministris justitiae capiatur, vel si in judicio juvetur patrocinio, quando constat ipsum esse haereticum, vel etiam si intercessione, vel muneribus, aut alio simili modo defendatur. Altera vero defensio doctrinae magis directe et per se est defensio haeretici, ut haereticus est. Fit autem haec defensio vel landando doctrinam, utique in particulari illam quae est contraria fidei; nam si laudet quis eruditionem, eloquentiam, vel ingenium haeretici, tunc non erit proprie defensor, quamvis timere debeat ne sit fautor (ut sic dicam). Magis autem fit haec defensio disputando pro haeretico, vel ad objectionem contra illum respondendo. Neque obstabit quod haec fiant animo haeretico; nam tunc licet ille sub una ratione sit haereticus, sub alia erit etiam haeretici defensor; e contrario, quamvis id non faciat animo haeretico, seu ex interna haeresi, et ideo non sit proprie haereticus, nihilominus esse poterit haeretici defensor, quia ad hoc non est necessaria haeresis interna. Ex quibus tandem intelligi potest, quod supra dixi, haec duo comparari, ut superius et inferius : nam omnis receptator revera est defensor, quia hospitio defendit haereticum, ne capiatur, verbi gratia; e contrario vero non omnis defensor est receptator, quia defensio multis aliis modis fieri potest.
6. De quarta voce, fautores. — Favor com- mittendo. — Favor omittendo. — Fautoris autem nomen generalius est, et praedicta duo comprehendit; nam qui recipit et defendit, satis favet. Sunt autem multi alii modi favendi haereticis, et quilibet eorum sufficit ad fautorem constituendum, dummodo favor praestetur cum aliqua habitudine ad haeresim, ut in aliis explicatum est. Generatim autem loquendo, duo sunt modi favendi haeretico, scilicet, committendo, et aliquid faciendo, vel omittendo aliquid facere. Prior modus facillime explicatur; praestatur enim favor vel consilio, vel testimonio, et aliis similibus verbis, vel rebus, ut pecuniis, armis, etc.; quidquid enim horum fiat ad favendum hmaeretico in suo errore, vel ad defendendum ipsum ab Ecclesiae correctione, est positivus favor, qui (quod notandum est) etiam ad haereticum jam defunctum vel emendatum extendi potest; priori enim modo est fautor haeretici, qui scienter sepelit illum in loco sacro, ut communiter docent Doctores, quos refert et sequitur Ugolin., de Censur. Papae reservat., cap. 1, S Fautores, num. 18; Farinac., de Haeresi, quaest. 192, a num. 38. Posteriori modo erit fautor, qui favet homini jam reconciliato, ne propter haeresim quam prius commisit, juste puniatur, quia tunc revera favet illi ut haeretico, ut idem auctor notat, et sequitur Sanci. supra. Omissive autem censetur favere, qui omittit facere quod tenetur, ut haereticus puniatur, vel ab errore cesset. Ita docent omnes, juxta caput Error, 83 distinctione, et caput Qui alios, de Haereticis. Hic autem modus favendi supponit obligationem puniendi, vel similem, quia non est omissio moralis, nisi de his quae facere tenemur. Imo necessaria est obligatio quae aliquo modo sit justitiae, seu ex officio impediendi vel tollendi haereses; et sic erit fautor omnis minister Inquisitionis omittens cooperari, prout tenetur, ne haereticus puniatur vel capiatur; item judex saecalaris non puniens haereticum sibi traditum , et testis non deponens contra haereticum, cum juste interrogatur; et quilibet non denuntians, cum jubetur et obligatur. De quibus omnibus videri possunt auctores supra citati, et praesertim Zanquin, capite quinto; et Penna, secunda parte, commentar. 2,et 3 parte, comment. 78; Farinac., dicta quaestione 182, a numero 15.
T. Dubium primun, an culpa fautorum haeretici requirat intendi favorem, an satis sit illum praevideri. — Duo vero circa hos omnes, quos fautorum nomine comprehendimus, su- persunt explicanda : unum circa culpam, aliud circa poenas. Circa culpam est dubium, quae intentio necessaria sit ut vere committatur, quod quidem dubium aliquo modo ex speculatione pendet, multum tamen ad mores refert. Diximus enim necessarium esse ut favor praestetur haeretico, ut heereticus est, quod multis modis fieri potest. Primo, ex intentione formali, scilicet, ut in sua haeresi perseveret, vel ut illam seminet, aut aliquid simile. Secundo, fieri potest volendo dare favorem haeretico, qui praevidetur redundaturus in favorem haeresis, quamvis id non formaliter intendatur. Est ergo dubium an prior modus sit necessarius, vel secundus sufficiat.
8. Prima opinio. — Secunda opinio contraria. — Prima opinio dicit non requiri intentionem formalem favendi haeretico, quia haereticus est, sed sufficere velle illi dare favorem redundantem contra negotium fidei, et destructionem haeresis, quamvis id fiat ex atfectu aliquo humano, aut temporali, ut consanguinitatis, amicitiae, vel etiam cupiditatis et avaritiae. Ita tenet Tolet., in Summa, libro primo, capite decimo nono, paragrapho Oportet ; et sequitur Ugolinus, de Censuris Papae reservatis, secunda parte, capite primo, verbo Receptatores, in principio, numero secundo, et S primo, numero tertio; et Sayrus, in Thesauro, tomo primo, libro tertio, capite quinto, numero tertio; Farinacius, cum aliis, quaestione 182, numero 132. Fundamentum statim afferam. Contrariam sententiam tenet Sanch., dicto cap. 10, num. 5; putat enim ad hoc delictum requiri formalem intentionem priori modo explicatam, quia sine illa non putat esse favorem haeretici, ut haereticus est. Quod tamen necessarium est, ut colligitur ex cap. Accusatus, parag. Sacerdotes, àe Haeret. ibi : Cum non sit dubium eos ipsa facere in facorem heretice pravitatis ; ergo hoc necessarium est, et ita etiam reliqui omnes doctores docent. Unde Sancius plures illorum in suam sententiam inducit, et inter alios etiam me ipsum, in tomo quinto tertiae partis, disputatione vigesima septima, sectione secunda, uum. octavo; et praecipue videtur favere Navar., dicto capite 27, numero 55; dicit enim oportere ut fiat eo respectu quo sunt haeretici, quod clarius videtur ita exponere consil. 14, de Haereticis, num. 4. Favent etiam Simancas, dicto titulo 15, num. 25; et Azor, dicto cap. 15, quaest. 4 et b, quatenus dicunt eum, qui receptat consanguineum , quia pater vel frater est, vel non esse puniendum. vel levi:- sime, quod est consentaneum legi secundae, ff. de Receptatoribus, quam propterea in favorem suae opinionis Sancius inducit.
9. Prior opinio recte explicata probatur.— Prima ratio. — Antecedunt ecempla. — Generalis resolutio. — Sed nihilominus existimo priorem sententiam rccte explicatam veram esse ; nam haec duo, celle fucere heretico, ut heereticus est, aut velle favere quia hareticus est, seu ex intentione formali tavendi haeresi, sunt valde distincta, et licet primum requiratur, non tamen secundum. Quod distinguantur , explicari potest modo dialectico, quia cum dicitur favor haeretici, ut haereticus est, illa particula, ut, potest sumi specificative et reduplicative. Priori modo nihil aliud significat , nisi quod voluntas terminetur ad favorem haeretici, ita ut illud sit quasi objectum volitum, quod csse potest, etiamsi favor haeresis non sit ratio volendi. Posteriori autem modo significat causam et motivum volendi. Dico ergo primum sufficere ad hoc genus peccati, licet posterior modus peccandi gravior sit. Hoc posterius non indiget probatione: primum autem, in quo est controversia, probatur primo, quia omnes auctores non amplius requirunt, ncque ego in allegato loco plus dixi. Neque etiam Pontifex aliud affirmat in dictos S Sacerdotes ; imo illa verba probant contrarium, quia ostendunt satis esse velle favere haereticae pravitati, quamvis motivum illius voluntatis non sit affectus ad haeresim, vel odium fidei, sed aliquod temporale. Secundo ita videtur exponere aperte Martinus V, in Bulla contra Wicleph., in fine Concilii Constantien., ubi hos fautores damnat, etiamsi id faciant ex affectu consanguinitatis. Tertio, idem probat dicta lex secunda ; nam, licet dicat receptantes consanguineos ex naturali atfectu mitius esse puniendos , nihilominus supponit esse puniendos, ac proinde committere culpam receptatorum, quae culpa ejusdem speciei est, etiamsi intra illam sit minus gravis. Quarto, haec est ratio a priori hujus sententiae, quia jura puniunt committentes hanc culpam , et non distinguunt intentionem qua committitur ; ergo nec nobis licet distinguere, cum talis distinctio neque alio jure, neque efficaci ratione nitatur, et alioquin absoluta intelligentia magis cedat in favorem fidei, quem jura intendunt. Denique confirmatur exemplis : nam qui non denuntiat fratrem ex affectu sanguinis, quando tenetur, peccat, et consequenter fautor est, ut supra dixi. Similiter testis in negotio fidei, negans veritatem, quam dicere tenetur, propter pecuniam, fautor est, quamvis formaliter non intendat id facere propter favorem haeresis, sed propter lucrum; et similia possunt afferri multa, et ex jure induci potest, quod dicitur in cap. Commissi, de Haeret. in 6, conferentem, vel praesentantem ad beneficium cognitum haereticum, puniri ut fautorem, nam sine dubio poenam incurrit, etiamsi id faciat ex affectu sanguinis. De quo videri potest Penna, tertia parte, comment. 162. Idem est de recipiente beneficium ab haeretico cognito, vel ad preces illius, quamvis id tantum faciat ex cupiditate beneficii , juxta cap. Quicumque , S Ad hec, de Haeret., in 6. Simile est de muliere quae scienter nubit haeretico , juxta caput Decrevit , de Haeret., in 6. De quo casu videri potest Simancas, titulo 9, numero 771 et sequentibus. Sit ergo regula generalis, quoties, in praestando hoc favore heeretico preesertum cognito, peccatur mortaliter contra obligationem fidei, habere locum jura quae de his fautoribus loquuntur, solumque emcipi casum in quo aliquis excusaretur a culpa, ut, verbi gratia, si propter gravem metum mortis, vel alium similem cadentem in constantem virum, id faceret ; quia lex humana non semper obligat cum tanto rigore, et ideo favor haeretici tunc, nt haereticus est, non censeretur volitus, sed permissus.
10. Dubium secundum, circa ponas eorumdem fautorum , tripartito pronuntiato resolvitur. — Prima pars. — Secundum dubium est de poena ejusmodi sic delinquentium. In quo dicendum est Ecclesiam posse, et punire hos fautores poenis haereticorum , quamvis non omnes, neque eodem modo puniat. Primum de potestate per se est evidens, quia et delictum; est gravissimum, et poena dignissimum, et in Ecclesia non deest jurisdictio ; praesertim quia qui ad aliquid habet potestatem, consequenter illam recipit ad omnia necessaria ad illud principaliter intentum; potestas ergo extirpandi haereses et haereticos ad fautores etiam extenditur. Unde etiam leges merito extenduntur, ut ex jure constat, et ita patet secunda pars. Ut autem explicemus tertiam, dicemus sigillatim de spiritualibus et temporalibus poenis.
11. Primo ergo sit certum hos fautores esse ipso facto excommunicatos in dicto cap. Hacommunicamus , cum ahis, de Haeret., et in cap. Noverit, de Sentent. excommunicat., et in Bulla Coenae, ubi etiam Papae reservatur. Circa hanc autem censuram nonnulla notanda sunt. Primum est, in rigore esse distinctam ab excommunicatione lata propter haeresim , quia fertur propter delictum specie distinctum. Unde fit ut, si fautor haeretici sit etiam ipse haereticus , duas excommunicationes incurrat, unam ratione haeresis, aliam ratione favoris: Catholicus autem fautor banc sine illa incurrit. Ita docet Ugolin., dicto verb. Receptatores, S 1, et sequitur Sanci., dicto cap. 10, num. 7, et ex dictis saus probatum relinquitur. Deinde fit quod, licet haec excommunicatio sit reservata in eo gradu et rigore, quo alia censura Bullae, non tamen cum ea specialitate cum qua excommunicatio propter haeresim, quia nullo jure cavetur, neque in delictis ipsis est aequalitas, et ideo per universalem clausulam concedentem casus Coenae, comprehenditur hic casus fautoris, licet non comprehendatur casus haeresis. Quod observavit Henriquez, lib. 6 de Poenit., cap. 16, num. 6; et Sanci., lib. 2, cap. 12, num. 12. Ultimo observandum est incurrere hanc excommunicationem qui favet haeretico sibi cognito , etiam non denuntiato, ut notavi dicta disp. 21, sect. 2, num. 9, cujus contrarium postea scripsit Ugolin. supra, parag. 2, in fine; illum tamen merito reprehendit Sanci., dicto cap. 10, num. 6, quia haec censura non fertur propter communicationem cum haeretico, ut excommunicatus est, sed propter favorem illi datum ut haeretico, ad quod est impertinens quod sit denunciatus , imo etiam quod excommunicatus sit.
12. Questiuncula circa prediclam penam. — Praeter haec possunt alia tria circa hanc excommunicationem interrogari. Primum est, an qui favet haeretico in re ipsa, ut haereticus est, non tamen ex intentione, neque ex certa scientia, sed ex neghgentia et ignorantia graviter culpabili , incurrat hanc censuram. In quo omissis argumentis et opinionibus pertinentibus ad generalem quaestionem similem de omni excommunicatione, respondeo hanc censuram in illo casu non incurri ; nam in illo optime procedit opinio Sancii paulo antea tractata in dubio praecedenti. Item quia probabilis est opinio, quae absolute docet excusari censuram per ignorantiam culpabilem, quatenus propriam contumaciam excusat. Denique in praesenti est specialis ratio, qua, sicut hoc peccatum sub censura prohibetur propter quamdam participationem haeresis, ita, ut sit in suo genere consummatum , requirit quamdam pertinaciam, quam illa ignorantia excusat ; et ideo non incurritur censura, quae modum peccandi in sua specie consummatum requirit.
13. Quastiuncula altera. — Secunda interrogatio est, an qui favet haeretico non vero, sed praesumptione juris. hanc censuram incurrat. Quod dubium attingit Navar., consil. 14, de Haeret., num. 3, loquens in particulari de illo qui praesumitur haereticus, quia per annum in excommunicatione insurdescit, et sentire videtur fautorem ejus incurrere hanc excommunicationem. Quod fortasse intellexit, ut etiam significat , in foro exteriori, et ex eadem praesumptione, in quo sensu verum est. Nihilominus tamen existimo, si hujusmodi fautor certus sit illum revera non esse haereticum, nec permanere in excommunicatione ex animo infideli, sed ex alia protervia, vel affectione, quod in conscientia non incurret censuram ; nam forum conscientiae innititur veritati, non praesumptioni; ille autem vere et in re ipsa non est haereticus; ergo qui illi favet, vere non est fautor haeretici. Item quia jura ita sunt intelligenda, cum simpliciter loquantur, praesertim cum odia restringenda sint.
14. Questiuncula tertia.— Opinio Sancii. — Opinio Sagni. — Heec posterior magis placet. — Tertia interrogatio est, an fautor haeretici, quando effectus non obtinetur, incurrat hanc censuram, verbi gratia, si defendit haereticum, quantum potuit, ne caperetur, non tamen obtinuit, quia tandem captus est. Hoc dubium attingit Sancius, dicto cap. 10, n. 9, et respondet non incurrere. Fundatur , quia quoties excommunicatio quae fertur contra committentes aliquod delictum, extenditur ad mandantes, juvantes, etc., qui mandat, vel juvat, si effectus non perficitur, non incurrit censuram, vel irregularitatem , ut est vulgare, et communiter receptum in homicidio, et similibus; sed in praesenti fautor excommunicatur secundario, et per quamdam habitudinem ad haeresim ; ergo non consecuto effectu, non incurrit censuram. Contrariam sententiam tenet Sayrus, in Thesaur., tomo 1, lib. 3, cap. 5, num. 4, et fundatur destruendo praecedentem rationem, negando minorem. Putat enim hanc censuram non esse annexam haeresi, sed per se ac principaliter ferri in hujusmodi fautores, ut patet ex modo loquendi jurium in cap. Sicut ait, cum similibus, de haereticis. Et quamvis res videatur dubia, ego huic posteriori sententiae adhaereo tanquam probabiliori et securiori; tum quia magis favet fidei, et detestatur haeresim, quod jura intendunt ; tum etiam quia applicata contraria opinio caaibus particularibus, videtur incredibilis, et contra praxim. Nam qui non denuntiat haereticum cum tenetur, excommunicationem incurrit, etiamsi alter denuntiet, et consequenter prior non consequatur effectum ; et idem est de illo qui, per testimonium falsum , haereticum liberare procuravit, et non potuit, quia per alios testes convictus est. Tum denique quia illa regula, in qua fundatur prima sententia , non recte applicatur; procedit enim quando mandatum vel auxilium ordinatur ad executionem ejusdem delicti, verbi gratia, homicidii ; hic autem non ita est; nam favor per se non ordinatur ut alter committat haeresim ; imo illam supponit, et ad tuitionem hominis jam haeretici ordinatur, et ita hoc delictum in suo genere est consummatum, quamvis effectus non sequatur. Solet autem dici haec prohibitio secundario pertinere ad haeresim, quia propter illam praecipue fit, non quia quasi per haeresim consummetur delictum, cui annexa est haec censura. Et ideo non recte in contrarium adducitur aoctrina, quam de hac re tradidi dicta disputatione vigesima prima, sectione secunda, num. 8 et 9.
15. Altera pena est privatio sepulture, oslationum, beneficiorum, etc. —Ultra excommunicationem, additur alia poena spiritualis, quam hi fautores incurrunt; privantur enim sepultura sacra, et oblationibus, tam passive quam active, id est, ne pro illis offerantur, nec ab illis recipiantur; idque non solum quia excommunicati, sed etiam quia haeretici sunt, ut constat ex dicto cap. Sacut ait, et cap. Hacommunicamus, 1, SCredentes de Haeret., et ex dicta Bulla Martini V. ltem puniuntur privatione beneficiorum quoad prius habita, non ipso facto, sed per hominem, quod in his certius est quam in hareticis, ut notavit Covar., 2 Variar., c. 8., num. 4; et Penna, in Director.. comment. 162, ex dicto S Credentes, et ex capite Commissi, S Privandi, de Haeret., in 6. Quoad beneficia vero postea obtenta, ipso facto fit privatio, quia sunt inhabiles ipso jure , et consequenter fuit irrita receptio, ut iidem auctores notant, ex cap. 2, parag. Haeretici, de Haeret., in 6. Praeterea etiam iidem fautores fiunt infames ipso jure, non tamen eodem modo quo haeretici, sed cum hac limitatione : Si per annum obdurescant; et tunc etiam fiunt intestabiles, et incapaces ad multa, ut videre licet in dicto parag. Credentes. Aliae vero confiscationis poenae, et mortis, per se in his non habent locum, nisi in casu in quo tanquam haeretici relapsi habeantur, de quo dicam in sectione sequenti. In caeteris vero arbitrarie puniuntur temporaliter vel corporaliter, ut ex dictis juribus, et praesertim ex c. Accusatus, intelligi potest.
Sectio 2
Utrum suspecti de haeresi poenas haereticorum incurrant
1. Suspicio quid. — Quotuplex. — De his suspectis tractant jura superius citata, et ibi communiter Doctores, et Eymericus, in Director., 2, quaest. 55 et sequentibus; et ibi Penna, commentar. 17 et sequentibus; Carrerius, tract. de Haeret., a num. 116; Repertorium, verb. Suspectus ; et ibi Mandosius, et latius Simancas, in Institutione, tit. 50, qui alios referunt ; tamen quae tractant, ad forum externum maxime pertinent, quia suspicio seu praessumptio in illo tantum fit, ut saepe dixi; ideoque nos brevissime rem hanc expediemus. Advertimus ergo suspicionem vel dubitationem, esse quae per sola indicia, sine sufficienti et expresso testimonio vel sensu, de aliquo concipitur, ut attigit divus Thomas 2. 2, quaest. 60, art. 4; quando ergo aliquis in suspicionem suse fidei per sola indicia venit, suspectus dicitur. Distinguitur autem in hac materia triplex suspicio : scilicet, levis seu modica, gravis seu vehemens, et violenta. PriIna est quae procedit ex indiciis, quae aliquando, sed raro copcludunt, ut contrahere secundas nuptias, vivente prima, inducit levem suspicionem, et sic de aliis. Vehemens est, quae procedit ex indiciis efficacibus, licet interdum deficiant; ut sunt facere actus damnatae sectae, vel haresis ; habere pactum cum daemone, etc. Violenta suspicio est, quae moraliter aequivalet sufficienti probationi, et praesertim quando fundatur in jure, et inducit praesumptionem, quam vocant juris et de jure, contra quam raro aut nunquam admittitur probatio. Quia vero quaelibet istarum suspicionum potest in re ipsa, et apud Deum, non esse conformis veritati, ideo aliter loquendum est de his suspectis in foro corscientiae, quod veritati nititur ; et aliter in foro externo, quod non de occultis, sed de his quae exterius apparent, judicat.
2. Prima assertio de suspicione fulsa, quan- tumvis probabili. — Dubium de pamna irregularitatis. — Dico ergo primo : quando aliquis revera est innocens apud Deum quoad culpam haeresis, quia illam interius non admisit, quantumcunque exterius sit de illa suspectus, nullas poenas haereticorum in conscientia incurrit. Probatur, quia ille revera non est haereticus, et hoc contirmant quae supra tetigimus, disputatione decima quarta, sect. 6, num. 4, de harretico mere exteriori, de quo diximus non incurrere poenas, si ficte id faciat, quia non est vere haereticus; nullus enim potest esse magis suspectus apud homines, quam ille; ergo idem dicendum est de quocumque alio sic suspecto. Intelligendum est autem de poenis propriis haereticorum, vel de suspicione, praecise ut suspicio est; nam si suspicio fundetur in alio crimine prohibito sub propriis poenis, incurrentur illae poenae, ut, verbi gratia, si sit favor, vel aliquid simile; incurret enim excommunicationem fautoris, non vero haeretici. et sic de caeteris poenis. Solum potest dubitari de irregularitate, quae non sempcr requirit culpam. Dicendum est autem, si suspicio sit magna et publica, consequenter inducere infamiam; et tunc ob indecentiam posse irregularitatem contrahi, non ratione delicti, sed ratione infamiae, ut dixi in tom. 5, disput. 43, sect. 3, num. 8 et 9, et sequitur Sancius, lib. 2, cap. 25, num. 10. Unde fit ut, purgata suspicione, ei consequenter ablata etiam infamia, eonsequenter cesset irregularitas. Et ideo dixit Navarr., cons. 18 et 19, de Haeretic., per abjurationem haeresis purgari et tolli hanc irregularitatem, quod etiam sensit Sancius supra num. 12.
3. Secunda assertio, de suspicione vera in se, quoad nos autem insufficiente.—bDico secundo: qui est vehementer suspectus de haeresi, quamvis de illa convinci non possit, si revera interius talis est, regulariter loquendo, incurret in conscientia poenas haereticorum. Probatur, quia ille est verus haereticus interius, et regulariter loquendo non fit exterius vehementer suspectus, nisi per signa, vel actiones externas de se sufflicienter ostendentes haeresim; ergo in re ipsa est haereticus externus, licet non sufhicienter cognoscatur, juxta superius dicta. Unde considerandum est aliquando posse aliquem dici in foro externo sic suspectum, solum ex defectu probationis, licet actus suflicienter ostendant haeresim, et tunc est clara conclusio, quia illa est haeresis occulta per accidens, per quam incurruntur poenae. Aliquando vero potest haec suspicio oriri ex aliqua ambiguitate vel aequivocatione signorum vel actionum, de quibus vel reus convincitur, vei ipse ea confitetur, negat tamen se ea dixisse vel fecisse animo haeretico. Tunc enim, licet fortasse non damnetur ut convictus, propter aliquas conjecturas facientes verisimilem illum animum internum non haereticum, nihilominus, si revera ille deliquit ex haeresi interna, non effugiet in conscientia poenas haereticorum, si alioquin signum externum sit sufficiens ad manifestandam haeresim, et solum incertum propter ambiguitatem vel multiplicem significationem ejusdem verbi, seu actionis, ut supra dixi, tractando de haeresi externa.
A. Tertia assertio bipartita, de suspicione twn levi, tum vehementi.— Suadetur prima pars assertionis, pro suspicione levi. — Dico tertio : suspectus de haeresi, et non convictus, in externo foro non punitur ordinaria poena haereticorum ; potest tamen, pro ratione suspicionis, aliqua proport:iouata poena juste puniri. Haec assertio procedit in suspicione levi et in vehementi; nam de violenta jam diximus inducere sufficientem probationem, nisi purgetur, vel ex circumstantiis ita minuatur, ut jam non violenta sed vehemens dicenda sit. Et ita in usu tantum fieri solet duplex abjuratio, scilicet de levi et de vehementi: in suspicione igitur levi manifesta est prima pars assertionis: imo etiam de vehementi dicunt aliqui, non sufficere ad procedendum in foro externo contra sic suspectum. vel incarcerando illum, vel inquirendo contra illum, aut interrogando illum. Ita docet Simancas supra, num. 29; et sequitur Penna, 2 part., commentar. 12, licet Carrerius, et alii quos referunt, teneant contrarium. Existimo tamen negotium esse prudentiale; nam si suspicio levis procedat ex delicto gravi, ratione delicti sufficere poterit ad capturam, etc. Et ita in his videmus fieri abjurationem de levi, ut si legit librum haereticum, vel secundo nupsit, etc. Quando vero nullum processit tale delictum, vera videtur illa prior sententia, regulariter loquendo, id est, nisi causa gravis et prudens aliud postulet, ut Simancas etiam dixit.
5. Suadetur eadem pars pro vehementi. — Assertio ergo maxime procedit in suspicione vehementi, et ita prior pars est indubitata, ex prineipio vulgatissimo juris, quod nemo puniUur ordinaria pona, nisi confessus, vel convictus. Et hac ratione nunquam talis suspectus traditur curiae saeculari, uisi se ostendat con- tumacem, et nolit abjurare, vel purgationem admittere, neque Ecclesia satisfacere; tunc enim pro convicto habetur, quia suspicio vehemens in violentam transit; et ita statuitur in capit. A4d abolendam, extra de Haeretic., et cap. Accusatus, et cap. Cum contumacia, eodem tit., in 6. Et eadem ratione contra su:- pectum post mortem ejus non agitur, sed omnis suspicio, quantumvis vehemens, morte extinguitur, utdixit Simancas, titulo 18, num. 13, et titulu 46, num. 76; et Penna, 3 parte, comment. 92 et 169. Quod intelligendum est in vi suspicionis; nam si fundetur in delicto, ratione delicti aliquando agi poterit, ut si sit fautor, juxta cap. Accusatus, S Porro, et tradit Penna supra; et Simancas, titulo 4, num. 5; Rojas, singular. 134, num. 12. Atque hinc etiamsi fit, ut isti suspecti, etiamsi ut tales puniantur, non priventur beneficiis antea obtentis. Ita docent Penna, commentar. 162, tertia parte, et Simanc., cap. 26, num. 14. Et ratio est, quia illa est una ex ordmnariis poenis haereticorum, et non est specialiter imposita lis qui de sola suspicione damnantur.
6. Dubium de suspectis de facto tantum. — De secunda parte assertionis quoad utramque suspicionem. — An vero per suspicionem facti sint inhahiles ad recipienda beneficia, et ideo privaudi sint, vel potius sint ipso jure privati beneficiis post suspicionem acceptis, dicendum est, si tanta fuit suspicio, et tam vehemens, et publica, ut ad inducendam irregularitatem fuerit sufficiens, tunc etiam incurrere dictam inhabiiitatem, quia haec irregularitatem consequitur. Si vero suspicio non iuducit irregularitatem, neque dictam inhabilitatem inducit, quia id nullo jure cavetur. Et ob eamdem rationem suspectus non privatur bonis, nisi fiat contumax deficiendo in purgatione canonica, de quo videri potest Simancas, tit. 9, num. 206. Denique propter eamdem causam, ejusmodi suspecti non puniuntur carcere perpetuo, seu non immurantur, nec crucibus signantur. De quo videri potest Eymericus, 3 parte, num. 172 et 161; Penna, commentar. 41, in fine. Atque ita manet probata altera pars assertionis de poena arbitraria, quia pro suspectis nulla est specialis poena haereticorum; ergo necesse est ut prudenti arbitrio judicis puniantur. Et vix potuit alter fieri, quia suspicio non est una in omnibus, sed major et minor esse potest, et ideo etiam peeram variabilem esse necesse est. Et fortasse ob hanc causam, in Clementina , paragr. Verum, de Haeretic., specialiter injun- gitur inquisitoribus ut contra hos suspectos juste et recte procedant, imponiturque eis poena si in hoc deficiant.
7. An denuo suspectus vehementer de haeresi antea abjurata, sit relapsus. — Primus casus in hoc dubio. — Consectarium pro fautoribus suspectorum. — Solum superest explicare an ille, qui prius solemniter abjuravit haeresim, et postea iterum damnatur, ut vehementer de illa suspectus, tanquam relapsus judicandus sit. Potest autem duplex esse praecedens abjuratio. Una est tantum de vehementi, alia est de haeresi, de qua quis convictus est vel confessus. Quando praecessit abjuratio tantum de vehementi, subsequens suspicio similis sine dubio non sufficit ad relapsum, quia in neutro casu haeresis est sufticienter probata. Et ideo, in cap. Accusatus, parag. /lle, de Haeretic., in 6, dicitur ad relapsum, necessarium esse ut de haeresi constiterit vel constet, ut postea quis damnetur ut relapsus; sed in eo casu non constat, nec constitit de haeresi, sed tantum de suspicione ejus; ergo in eo casu non debet aliquis judicari relapsus. Unde etiam obiter colligitur fautorem ejus, qui solum fuit damnatus ut suspectus de vehementi, non fieri relapsum, quia simpliciter non est fautor haeretici, de quo constet ; imo ille talis fautor nec censuram propriam fautoris haereticorum incurrit, ut dixi in tomo 5, disput. 21, sect. 2, numero 14, et sequitur Sanc., dicto cap. 1, num. 14, et sentit Navar., incap 27 Summae, num. 55. At vero quando praecessit abjuratio haeresis sufficienter probatae, et sequitur vehemens suspicio, res videtur dubia, quia si praecedat abjuratio de vehementi, et postea quis damnetur ut convictus de haeresi, relapsus est, ut est expressum in jure, pront supra allegatum est ; ergo idem erit, si contingat ordine comniutato ; et juvat dictus paragraphus 7//e, ubi prius convictus de haeresi quam abjuravit, si postea probetur fautor haereticorum, relapsus judicatur, cum tamen fautor non sit haereticus, sed suspectus de haeresi. Nihilominus distinguendum censeo: nam in suspecto duo considerari posunt : unum est sola suspicio; aliud est crimen aliquod, in quo fundatur suspicio. Dico ergo propter solam suspicionem, ut sic, non fieri aliquem relapsum. Probatur, quia non sufficienter convincitur?de secundo lapsu ; ergo nec de relapsu ; ergo non potest puniri ordinaria poena relapsi. In quo est magna differentia inter hunc et illum qui convincitur de secundo lapsu. At vero ratione delicti in quo fundatur suspicio, potest quis damnari ut relapsus, quando et de illo delicto convincitur, et talis poena in eo casu est jure statuta, et ita procedit quod de fautore allegavimus.
Sectio 3
Utrum poenae haereticorum in eorum filios vel nepotes redundent
1. Notatio duplicis modi redundandi. — De posteriori est quaestio, ac de facto. — Duobus modis possunt hae poenae redundare in filios. Primo, quasi ex natura rei per quamdam necessariam consecutionem, et hoc in disputationem non venit, quia est quid facti, non juris; et quia evidens est filios in egestate constitui propter poenam confiscationis illatam parentibus, et contrahere infamiam facti propter publicam patris ignominiam. Alio ergo modo communicatur filio poena propter haeresim patris, directe, et ex speciali juris dispositione, et in hoc sensu tractatur quaestio, quae potest esse et de potestate sic puniendi filios, et de facto. De priori parte nihil hic dicam, quia in superioribus tacta est agendo de confiscatione; ibi enim diximus juste posse patrem puniri in filio tanquam in re sua, vel filium posse puniri ob crimen patris propter illius gravitatem, et ad terrorem reipublicae, et tam parentum quam filiorum. Quod tamen intelligendum est non inditfferenter de omni poena, sed civili, et accommodata hominibus, et potestati humanae, ut bene notavit, hanc quaesuonem latius prosequens, Castro, lib. 2 de Justa Haeretic. punit., a cap. 9; et Simancas, Ut. 29 toto, et alii infra citandi. Solum ergo est quaestio de facto, id est, quomodo Ecclesia hos lilios puniat.
2. Prima suppositio.— In quo puncto, supponibus primo hos filios non incurrere poenas quae in ipsamet persona peccatum supponunt, ut sunt propriae censurae. Agimus enim de filiis innoxiis, qui sine ulla participatione criminis poenam sentiunt. Et sic est res evidens, quia talis poena non potest esse sine propria causa ejus; haec autem est propria culpa ejus qui punitur. Videatur divus Thomas 2. 2, quaestione 108, articulo quarto, ad primum. Secundo, suppono hos filios non incurrere, nec posse puniri poena mortis, quia hoc excedit potestatem humanam, juxta illud Deuteronomii quarto: JVon occidetur filius pro patre. Imo idem dicendum est de aliis poenis corpo- ralibus, tum quia corpus filii non est simpliciter sub dominio parentis, ita ut possit illud mutilare, aut sine causa verberare, tum etiam quia illud esset nimis inbumanum, et ideo in nulla republica bene instituta id factum fuit, ut Simancas supra bene ostendit. Tertio, suppono non puniri filium propter haeresim patris in bonis temporalibus, quae erant propria ejus tempore delicti, ut supra tractando de confiscatione probatum est; et idem a fortiori procedit de bonis quae filius post crimen patris acquisivit, quia propter illud non fuit factus inhahilis ad acquirendum, neque magis meretur illorum bonorum quam priorum privationem. Et haec omnia sunt consentanea benignitati Ecclesiae ; ideo nihil his contrarium in jure dispositum invenitur. Diflicultates autem quaedam de majoratibus,quae hic occurrere poterant, non sunt nostri instituti, sed ad forum mere externum pertinent; potest tamen videri Sancius, libro 2, cap. 30, qui plures alios allegat. Solum ergo imponuntur his filiis aliquae poenae, quae consistunt in privatione communium bonorum, et utilitatem reipublieae respiciunt, de quibus dicendum superest.
3. Prima assertio, de pena irregularitatis. — Dicendum est ergo primo filios haereticorum fieri irregulares, idemque dicendum esse de nepotibus tantum in secundo gradu, et par lineam masculinam. De hac irregularitate dubitarunt aliqui, quia non videtur sub propria voce expressa in jure inveniri. Sed nihilominus assertio certa est et communis, ut dixi in tom. 5, disputat. 43, sect. 3, tenetque Simancas, dicto tit. 29, num. 17; late Sancius plures referens, dicto lib. 2, cap. ?8. Fundamentum sumitur ex cap. 2, S8 Heercticis, in 6, uhi isti prohibentur assumi ad officia publica, inter quae praecipua sunt clericorum officia; et ita sub illa voce irregularitas comprehenditur, et ita illam consuetudo interpretatur; et Simancas, num. 14, refert instructionem Hispalensem de hac re. Idem cavetur in cap. Statutum, 2, de Hareticis, iu 6, ex quo sumpta est secunda pars assertionis; nam ibi declaratur solos filios, et nepotes ex eisdem filiis in sexu masculino contrahere hanc poenam. Unde filus seu nepos ex filia non contrahit hanc irregularitatem, neque trauscendit secundum gradum. Ratio est, quia ita in jure dispositum est : congruentiae autem videri possunt in citatis locis. Additur etiam in eodem textu, hoc esse intelligendum tantum de filiis illorum haereticorum, qui impoeniten - tes moriuntur, sub quibus comprehenduntur omnes, qui poena ignis afficiuntur, ut est communis sententia. Denique in eisdem juribus extenditur haec irregularitas ad filios fautorum, et similium, quod sub eadem limitatione intelligendum est, scilicet, si parentes contumaces decedant, et Ecclesiae non satisfaciant ; nam illa jura in hoc etiam de omnibus loquuntur, et ratio in istis quodammodo major est. Quae omnia explicui latius in loco allegato, et copiosius Sancius, supra. Et videri etiam possunt Bulla Alexandri IV, quae incipit : Quod super, et Bulla Honorii IV, EaibDita, quae in fine Directorii habentur.
5. Secunda assertio, de pena inhabilitatis ad beneficia. — Idem de pensionibus. — Dico secundo : eorumdem haereticorum et fautorum iidem filii ad beneficia ecclesiastica recipienda incapaces redduntur. lta sancitum est dictis juribus. Sed difficultas est an haec incapacitas tanta sit, ut collatio sit nulla, et ideo sint ipso jure talibus beneticiis privati. Partem negantem tenet Simancas supra, num. 20; et sequitur Penna, 3 part. Director., comment. 163. Contrarium vero existimo, ut in dicta sect. 3 dixi, et sequitur Sancius, allegando plures dicto cap. 28, num. 23, quia eodem modo fiunt incapaces officii et beneficii ecclesiastici ; ergo sicut irregularitatem incurrunt ipso jure, ita et hanc incapacitatem ; ubi autem est incapacitas, consequenter est nullitas in receptione. Item isti sunt mrregulares, ut dictum est; irresularitas autem est impedimentum irritans collationem ; ergo isui privati sunt ipso jure talibus beneficiis, et non solum privandi veniunt. Addendumque est, sub beneficio comprehendi pensionem, quia, ut ibi Glossa notat, in favorem fidei et detestationem haeresis vox benefieium late interpretanda est : quod etiam docuit Gigas, de Pensionibus, quaest. 94, num. T.
5. Dubium unun. — Dubium alterum. — Sed quaeres ex quo tempore incurrant hi filii hanc incapacitatem (idemque de irregularitate interrogari potest): ana die criminis paterni, vel tantum a die condemnationis. Dicendum vero est nec crimen suflicere, si sit occultum, nec condemnationem esse necessariam, si sit notorium. ltaque ex quo crimen est publicum, vel facto vel jure hoc impedimentum contrahitur,quia in dicto cap. Statutum, ita declaratur, ut notavi etiam in dicta sect. 3, et sequitur Sancius supra. Denique interrogari potest quid dicendum sit de beneficiis antea obtentis, de quibus certum est non amitti ipso tacto. Du- bium autem est an per sententiam sint auferenda; id enim affirmant Simancas et Penna supra, ex capit. Commissis, in Haeretic., in 6. Sed contrarium verum esse credo, quia in dicto S Heeretici, isti solum prohibentur recipere beneficia, vel ne de illis provideantur, aut ad illa admittantur, non tamen praecipiun:ur privari beneficiis jam habitis. Et ita dixi in dicta sectione, cum Covarruvia, 2 Variar., cap. 8. num. 4, et sequitur ac late confirmat Sanc., supra.
6. Tertia assertio, de pona inhabilitatis ad officia publica. — Dico tertio : isti filit eorumdem haereticorum, fautorum, etc., redduntur inhabiles ad omnia officia publica, non tantum ecc'esiastica, sed etiam saecularia, quod cum eisdem declarationibus ac limitationibus in praecedentibus assertionibus positis intelligendum est. Eodem enimm modo statuitur in dicto S Hoeretici, et dicto cap. Statutum, et idem disposnerunt Clemens IV, Alex. IV, et Innocentius IV, in quadam Bulla, quae incipit, Ad eatirpanda, in fine Directorii, pagina mihi 6, et utuntur his verbis : Ad nultum officium, vel consilium, quod intelligo de consilio publico id est de congregatione quae ad negotia publica tractanda cogitur. Idem disposue:at Fredericus imperator, in l. Commiss., ubi addit : Officiis et honoribus , quod etiam repetit in quadam lege Paternorum, quia isti etiam ad dignitates publicas admitteudi non sunt. Nihilominus tamen, juxta communem declarationem, hi non privantur jure eligendi, quia illud non reputatur officium publicum, ut notat Simancas, num. 19, cum Abbatc, et Cardinali, in cap. Facommunicamus, 9, S Credentes ; Dominico, et Friderico de Senis, in dicto S Heretici.
7. Ultima assertio probatur.— Dico ultimo nullas alias ex his poenis privativis hujusmodi haereticorum filiis impositas esse. Probatur, quia sub allegatis verbis dictorum jurium, non includuntur plures, et in particulari ac in specie non inveniuntur aliae jure impositae. Declaraturque breviter nonnullis exemplis. Primum est de poena infamiae : nam aliqui putant filios haereticorum fieri infames infamia juris, quia haec poena imponitur in crimine laesee majestatis humanae, 1. Quisquis, S Filii vero, C. ad legem Juliam Majestatis ; et ita tenet Simancas, tit. 9, num. 2069, et tit. 29, rum. 14; Castro et Covarruvias supra; et Antonius Gomez, in l. 4 Tauri, num. 91; Farinacius, citat. quaest. 182, numer. 43. Sed nihilominus contrarium censeo verum juxta regulam positam. Et ita docul tom. 5, disput. 48, sect. 3. Et sequitur Sancius, dicto cap. 28, quaest. 1; quia argumentum a simili in lege poenali est invalidum , sed necessarium est jus, quod propter similitudinem idem disponat ; hoc autem jus in praesenti non invenitur, nam infamia juris plures habet effectus, qui sub privatione officiorum aut beneficiorum non comprehenduntur; et specialiter pondero, quod in cap. Facommunicamus, ipsi fautores non fiunt infames, nisi post unius anni contumaciam, ut latius videri potest ex jure et Doctoribus, apud Farinacium, citat. quaest. 182, a num. 39; ergo multo minus innocentes filii infames fient. Secundo, ex eadem assertione, sequitur istos filios non amittere nobilitatem, nec antiqua privilegia ejus, quae a primogenitoribus habet, ut recte Simancas supra num. 18, quia nullibi hoc dispositum est. Tertio, sequitur non fieri intestabiles, nec incapaces successionis, seu haereditatis ex testamento, vel ab intestato avorum, vel aliorum quorumcumque extraneorum, quia nullibi etiam haee poena illis imponitur; nam quod parentibus non succedant, ex sola necessaria consecutione fit, non ex propria poena, ut initio hujus sectionis diximus. Quae duo puncta late tractat Sancius, lib. 2, cap. 29. Nec de his poenis deque universa hac tractatione aliud pro nunc dicendum occurrit.